EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Regula ad virgines
Saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 67


CaeAre.ReAdVi 67 Caesarius Arelatensis470-542 Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin DE CAESARIO EJUSQUE REGULA VETERUM TESTIMONIA.

Martyrologium Rom., die 25 Aug.: « Arelate depositio sancti Caesarii episcopi, mirae sanctitatis et pietatis viri. »

Cyprianus, lib. I de Vita S. Caesarii: « Inter haec autem praecipuum illud monasterium quod sorori suae condere coeperat, instar prioris instauravit; et quasi alter quidem nostri temporis Noe, propter tempestates et procellas in latere Ecclesiae feminarum exstruxit coenobium, tanquam arcam; evocataque e Massiliensi coenobio venerabili sorore sua Caesaria, quam idcirco eo miserat ut disceret quod doceret, et prius esset discipula quam magistra, in praeparata domicilia cum duabus aut tribus sodalibus introduxit. Confluxerunt autem ad illam multae virginum catervae. rebus suis et facultatibus, atque ipsis etiam dulcissimis parentibus renuntiantes. Erant autem illo loco adeo inclusae, ut usque ad supremum vitae diem nulli earum fas esset extra monasterii ostium progredi. »

Id., lib. II, sub finem: « Interea crescit usque exitus Israel de terra Aegypti, id est animae sanctae de hoc mundo corporalis vitae migratio; jubet ergo se in monasterio virginum quod ipse fundaverat sella famulantum manu gestari, quasi consolaturus anxias quibus suspicio transitus sui abstulerat somnum, et cibum oblivio. Alloquitur itaque primam quasi more et dulcedine sua ducentarum puellarum venerabilem Caesariam matrem, et consolatur, atque ad palmam tendere supernae vocationis hortatur, et ut teneant Regulam quam ipse ante aliquot annos instituerat, monet. »

Gregorius Tur., Hist. Franc. lib. IX, cap. 39; in epistola Euphronii, Praetextati et aliorum episcoporum ad Radegundim reginam: « Specialiter definimus, si qua de locis sacerdotaliter nostrae gubernationi Domino providente commissis in Pictava civitate vestro monasterio meruerit sociari, secundum beatae memoriae domini Caesarii Arelatensis episcopi constituta, nulli sit alterius [ F. ulterius] discedendi licentia; quae, sicut continet Regula, voluntate prodita videtur ingressa, ne unius turpi dedecore ducatur in crimen, quod apud omnes emicat in honore. »

Ibidem, cap. 40: « Post haec cum pontificis sui saepius gratiam quaereret (Radegundis), nec posset adipisci, necessitate commota cum abbatissa sua, quam instituerat, Arelatensem urbem expetunt: de qua Regula sancti Caesarii atque Caesariae beatae suscepta, regis se tuitione munierunt. »

Ibidem, cap. 42, in epist. B. Radegundis ad episcopos: « Insuper congregationi per me Christo praestante collectae Regulam sub qua sancta Caesaria degit, quam sollicitudo B. Caesarii antistitis Arelatensis ex institutione sanctorum Patrum convenienter collegit, ascivi. »

Venantius, lib. VIII, carm. 1 de S. Radegundi: Regula Caesarii linea nota tibi est.

Idem, carm. 4: Concipiente fidem Christi Radegundis amore, Caesarii lambit Regula quidquid habet.

Meminit quoque hujus Regulae S. Donatus Afer in praefatione suae Collectionis, et S. Benedictus Anianae abbas in Concordia Regularum,

OBSERVATIO CRITICA IN REGULAM SEQUENTEM. De S. Caesario Arelatensi episcopo, ejusque ad monachos Regula, jam in antecessum debito loco egimus. Nunc de alia sacris virginibus data agendum est, quae quidem prima prolixior continet 43 capitula, praeter Recapitulationem 21 articulis comprehensam. Hanc vero Regulam scripsisse videtur S. Caesarius post adeptum episcopatum; illa enim continet integram disciplinam monachis traditam, sed sacris virginibus adaptatam. Et quia ab exordio conditi novi monasterii non omnia necessaria praecepta exhibere valuerit, sic et Recapitulationem scripsit, salutaria monita et sanctimonialibus feminis propria, praesertim circa victum et vestitum, complectentem, cui quidem Recapitulationi superaddita sunt longe post mortem S. Caesarii duo ultima capitula, ut pote ex S. Benedicti Regula desumpta, prout ibidem notatur. Interim haec de praesenti Regula ab Holstenio edita debent intelligi; nam Bollandus in suis sanctorum Actis, ad diem 12 Januarii, longe diversam ejusdem Regulae distributionem profert, in duodecim prolixa capita eam dividens, addensque insuper duo prolixa satis capita, quae hic desiderantur: unum, continens officii divini distributionem, alterum vero de jejuniis regularibus agens. Quae tamen diversa capitum distributio nullatenus impedire debet sacrae hujus Regulae authenticitatem, etiamsi duo ultima capita Recapitulationis apud Bollandum non inveniantur; cum et haec ex S. Benedicto desumpta agnoscat Holstenius, et in utraque editione comprehendantur eadem praecepta moralia ac monita monastica, iisdem verbis et sententiis expressa; ita ut sola diversitas versetur secundum variam capitum et articulorum distributionem. Pulcherrimae sunt leges in hac Regula praescriptae, omnibus sacris virginibus cujuscunque ordinis saepius proponendae, et quas non solum S. Caesarii legislatoris soror cum ducentis virginibus amplexa est, sed etiam aliae magni nominis sanctimoniales feminae in diversis locis excoluerunt; praesertim S. Radegundis ex regina facta monacha, quae hanc S. Caesarii Regulam in parthenon suum Pictaviense introduxit. Huic quoque Regulae subjunxit Holstenius sermonem eruditum sicuti et Epistolas S. Caesarii ad sacras virgines missas, quemadmodum et Testamentum ipsius sanctissimi episcopi. Quae sanc venerandae antiquitatis monumenta ab omnibus ecclesiasticae et monasticae disciplinae cultoribus summo in pretio esse debent, mentibus utriusque sexus religiosorum diligenter inculcanda.

PROLOGUS S. CAESARII AD VIRGINES. Sanctis et plurimum in Christo venerandis sororibus in monasterio quod Deo inspirante et juvante condidimus, constitutis Caesarius episcopus.

Quia nobis Dominus pro sua misericordia inspirante, et adjuvare dignatus est, ut vobis monasterium conderemus, quomodo in ipso monasterio vivere debeatis secundum statuta antiquorum Patrum, monita vobis spiritualia ac sancta condidimus, quae Deo adjuvante custodire possitis. Jugiter in monasterii cellula residentes visitationem Filii Dei assiduis orationibus implorate, ut postea cum fiducia possitis dicere: Invenimus quem quaesivit anima nostra (Cant. III). Et ideo vos sacras virgines et Deo deditas animas rogo, quae incensis lampadibus cum secura conscientia Domini praestolatis adventum, ut quia me pro constituendo vobis monasterio laborasse cognoscitis, vestri me itineris socium fieri sanctis orationibus postuletis, ut cum in regno cum sanctis ac sapientibus virginibus feliciter introibitis, me cum stultis non remanere foris vestro suffragio obtineatis: orante pro me sanctimonia vestra, ut inter pretiosissimas Ecclesiae gemmas micantem favor divinus et praesentibus repleat bonis, et dignum reddat aeternis.

CAPITULA. 6. Ut unaquaeque non quod ipsa voluerit, sed quod 1. Imprimis observandum est ut de monasterio usque ad mortem suam nulla egrediatur. 2. A maledicto et juramento abstineant. 3. De habitu mutando et obedientia exhibenda. 4. Ut nihil ex his quae secum exhibuit sibi reservet, nec per se ipsam eleemosynas faciat. 5. Ut nulla infantula nisi a sexto anno excipiatur. ei jussum fuerit, operetur. 7. Ut nemo cellulam peculiarem habeat. 8. Ut dum psallitur, nemo loquatur. 9. Nemo filiam cujuscunque de fonte suscipiat. 10. Ut signo tacto nulla tardius veniat. 11. Qualis debet esse ancilla Dei dum castigatur. 12. Qualiter se debeat, quae aliquid negligenter egerit, humiliare. 13. In vigiliis studendum ut nemo dormiat. 14. Ut in lanificiis faciendum suum pensum quotidianum accipiat. 15. Ut nemo sibi aliquid proprium judicet. 16. Matri et praepositae obediendum, ad mensam penitus non loquendum. 17. Ut omni tempore duabus horis lectioni vacent. 18. Ut sedentes ad opera, aut meditentur quae sancta sunt, aut taceant. 19. Ut quae nobiles sunt de divitiis vel parentum nobilitate non extollantur. 20. Ut dum psallitur, quod sonat in ore, hoc teneatur in corde. 21. De custodia oculorum. 22. Ut peccatum alterius non celetur. 23. Nihil occulte accipiendum. 24. Qualiter distingui debeant quae aut furtum fecerint, aut invicem sibi manum miserint. 25. Ut sollicitudine praepositae vestimenta fiant; a matre dispensentur. 26. Ut in una cellula vestimenta sanctarum sanctimonialium reponantur. 27. Ut nemo sibi proprium aliquid operetur. 28. Qualis vel qualiter cellaria debeat ordinari. 29. Qualiter balneo debeant uti. 30. Qualis in cella infirmarum praeposita esse debeat, et qualiter cellarium sequestratum ipsae infirmae habeant. 40. Ut ancillae Dei nihil a parentibus transmissum 31. Qualiter distringi debeat haec quae aut conviciis, aut maledictis, aut quibuscunque criminibus laeserit sorores suas. 32. Qualiter agere debeat abbatissa. 33. Qualiter provisores monasterii intra monasterium debeant introire. 34. Ut viri aut mulieres saeculares in monasterium non introeant. 35. Quomodo abbatissa in salutatorium procedere debeat. 36. Ut convivium in monasterio nulli fiat, nisi de aliis aut locis, aut civitatibus venientibus religiosis feminis. 37. Qualiter ancilla Dei suos parentes debeat salutare. 38. Ut abbatissa nunquam nisi infirmitate faciente extra congregationem manducet. 39. Admonitio vel contestatio qualiter abbatissa, praeposita, vel cellaria infirmis debeat obtemperare. sine consilio abbatissae suscipiant; quod plus fuerit quam opus est, illis quae indigent ministretur. 41. Qualiter tinctura fiat, vel lectualia qualia habere debeant. 42. De plumariis et ornatu monasterii. 43. Contestatio ac recapitulatio, ut nihil de institutione minuatur. REGULA S. CAESARII. Quia multa in monasteriis puellarum aut monachorum instituta distare videntur, elegimus pauca de pluribus, quibus seniores cum junioribus regulariter vivant, et spiritualiter implere contendant quod specialiter suo sexui aptum esse perspexerint; haec sanctis animabus vestris prima conveniunt. I. Si qua, relictis parentibus suis saeculo renuntiare et sanctum ovile voluerit introire, ut spiritualium luporum fauces Deo adjuvante possit evadere, usque ad mortem suam de monasterio non egrediatur, nec de basilica, ubi ostium esse videtur.

II. Juramentum et maledictum, velut venenum diaboli, fugere et vitare contendat. III. Ei ergo quae Deo inspirante convertitur non licebit statim habitum religionis assumere, nisi antea in multis experimentis fuerit voluntas illius approbata; sed uni ex senioribus tradita annum integrum in eo quo venit habitu perseveret. De ipso tamen habitu mutando, vel lecto in schola habendo, sit in potestate prioris; et quomodo personam vel compunctionem viderit, ita vel celerius, vel tardius studeat temperare. IV. Quae autem viduae, aut maritis relictis, aut mutatis vestibus ad monasterium veniunt, non excipiantur, nisi antea de omni facultatula sua, qui voluerint, chartas, aut donationes, aut venditiones faciant, ita ut nihil suae potestati, quod peculiariter aut ordinare, aut possidere videantur, reservent, propter illud Domini: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae possides (Matth. XIX); et, Si quis non reliquerit omnia, et secutus me fuerit, meus non potest esse discipulus (Luc. XIV). Hoc ideo dico, venerabiles filiae, quia sanctimoniales quae possessionem habuerint, perfectionem habere non poterunt. Quam rem etiam et illae quae virgines convertuntur implere noluerint, aut non recipiantur, aut certe vestimenta religiosa non permittantur accipere, donec se ab omnibus impedimentis mundi istius liberas fecerint. Illae vero quae adhuc vivis parentibus substantiam suam in potestate habere non possunt, aut adhuc minoris aetatis sunt, chartas tunc facere compellantur quando res parentum in potestate habere potuerint, aut ad legitimam aetatem pervenerint. Ideo hoc sanctis animabus vestris praecipimus, timentes exemplum Ananiae et Saphirae (Act. V), qui cum totum se dixissent apostolis obtulisse, partem obtulerunt, partem sibi infideliter reservarunt, quod fieri nec decet, nec licet, nec expedit. Ancillam propriam nulli, nec etiam abbatissae, liceat in servitio suo habere; sed si opus habuerit, de junioribus in solatium suum accipiat. V. Et si fieri potest, aut difficile, aut ulla unquam in monasterio infantula parvula, nisi ab annis sex aut septem, quae jam et litteras discere et obedientiae possit obtemperare, suscipiatur. Nobilium filiae sive ignobilium, ad nutriendum aut docendum, penitus non accipiantur. VI. Nemo sibi aliquid operis vel artificii pro suo libitu eligat faciendum; sed in arbitrio senioris erit quod utile prospexerit imperandum. VII. Nulli liceat semotam eligere mansionem, nec habebit cubiculum, vel armoriolum, aut aliquid hujusmodi, quod peculiarius claudi possit; sed omnes divisis lectulis in una maneant cellula. Quae vero senes sunt et infirmae, ita illis convenit obtemperari, vel ordinari, ut non singulae singulas cellas habeant, sed in una recipiantur omnes, ubi et maneant. VIII. Nunquam altiori voce loquantur, secundum illud Apostoli: Omnis clamor tollatur a vobis (Ephes. IV). Similiter dum psallitur, fabulari omnino vel operari non liceat. IX. Nulla cujuslibet filiam in baptismum, neque divitis, neque pauperis, praesumat accipere. X. Quae signo tacto tardius ad opus Dei vel ad opera venerit, increpationi, ut dignum est, subjacebit. Quod si secundo aut tertio admonita emendare noluerit, a communione vel a convivio separetur. XI. Quae pro qualibet culpa admonetur, castigatur, corripitur, arguenti respondere penitus non praesumat; quae aliquid ex iis quae jubentur implere noluerit, a communione orationis vel a mensa secundum qualitatem culpae sequestrabitur. XII. Quae coquent singuli illis meri pro labore addantur. In omni ministerio, corporali tamen, in coquina, vel quidquid quotidianus exigit usus, vicibus sibi, excepta matre vel praeposita, succedere debent. XIII. In vigiliis, ut nemo per otium somno gravetur, ea opera fiat quae mentem non retrahat a lectionis auditu. Si qua gravatur somno, aliis sedentibus jubeatur stare, ut possit a se somni marcorem repellere, ne in opere Dei aut tepida inveniatur, aut negligens. XIV. In ipsis lanificiis faciendum pensum suum quotidianum cum humilitate accipiant, et cum grandi industria implere contendant. XV. Nemo sibi aliquid judicet proprium, sive in vestimento, sive in quacunque alia re. XVI. Nemo cum murmuratione aliquid faciat, ne simili judicio pereat murmuratorum, secundum illud Apostoli: Omnia facite sine murmurationibus (Phil. II). Matri post Deum omnes obediant, praepositae deferant. Sedentes ad mensam taceant; et animum lectioni intendant. Cum autem lectio cessaverit, meditatio sancta de corde non cesset. Si vero aliquid opus fuerit, quae mensae praeest sollicitudinem gerat, et quod est necessarium nutu magis quam voce petat. Nec solae vobis fauces sumant cibum, sed et aures audiant Dei verbum. XVII. Omnes litteras discant; omni tempore duabus horis, hoc est a mane usque ad horam secundam, lectioni vacent. XVIII. Reliquo vero diei spatio faciant opera sua, et non se fabulis occupent, propter illud Apostoli: Cum silentio operantes (II Thes. III); et illud: In multiloquio non effugies peccatum (Prov. X). Et ideo hoc vobis omnino loquendum est, quod ad aedificationem vel utilitatem animae pertinet. Cum autem necessitas operis exegerit, tunc loquantur. Reliquis vero in unum operantibus, una de sororibus usque ad tertiam legat, de reliquo meditatio verbi Dei et oratio de corde non cesset. Sit vobis anima una et cor unum in Domino, sint vobis omnia communia; sic enim legitis in Actibus apostolorum: Quia erant illis omnia communia, et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat (Act. IV). XIX. Quae aliquid habebant in saeculo, quando ingrediuntur monasterium, humiliter illud offerent matri, communibus usibus profuturum. Quae autem non habuerunt, non ea quaerant in monasterio quae nec foris habere potuerunt. Illae vero quae aliquid videbantur habere in saeculo, non fastidiant sorores suas quae ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt; nec sic de suis divitiis superbiant, quas monasterio obtulerunt, quomodo si eis in saeculo fruerentur. Quid prodest dispergere, et dando pauperibus pauperem fieri, si misera anima diabolica infletur superbia? Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite, et honorate in vobis invicem Deum, cujus templa esse meruistis. Orationibus sine intermissione insistite, secundum illud Evangelii: Orantes in omni tempore, ut digni habeamini (Luc. XXI); et Apostolus: Sine intermissione orate (I Thes. V). XX. Cum vero psalmis et hymnis oratis Deum, id versetur in corde quod profertur ir voce. Quodcunque operis feceritis, quando lectio non legitur, de divinis Scripturis semper aliquid ruminate Aegrotantes vero sic tractandae sunt, ut citius convalescant; sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem abstinentiae consuetudinem. Non sit notabilis habitus vester, nec affectetis vestibus placere, sed moribus, quod vestrum decet propositum. XXI. Nulla in vobis concupiscentia oculorum cujuscunque viri diabolo instigante consurgat; nec dicatis vos animos habere pudicos, si oculus impudici cordis est nuntius. Nec putare debet quae in virum non simpliciter convertit aspectum, ab aliis se non videri, cum haec facit: videtur omnino a quibus se videri non arbitratur. Sed ecce lateat, ut a nemine hominum videatur, quid faciet de illo superno inspectore cui latere omnino non potest? Timeat ergo displicere Deo, cogitet ne male placeat viro. Quando ergo simul statis, si aut provisor monasterii aut aliquis cum eo virorum supervenerint, invicem vestram pudicitiam custodite. Deus enim, qui habitat in vobis, etiam isto vos modo custodiet. XXII. Si quam vero liberius quam decet, agere videritis, secretius corripite, ut sororem; si audire neglexerit, matri in notitiam ponite; nec vos judicent esse malevolas, quando hoc sancto animo indicatis: magis enim nocentes estis, et peccati ipsius participes vos facitis, si sororem vestram, quam castigando corrigere potuistis, tacendo perire permittatis. Si enim vulnus haberet in corpore, et esset a serpente percussa, et vellet hoc occultare, dum timet secari, nonne crudeliter hoc taceretur, misericorditer proderetur? Quanto ergo et magis consilia diaboli, et insidias illius manifestare debetis, ne in deterius vulnus peccati augeatur in corde, ne concupiscentiae malum diutius nutriatur in pectore? Et hoc facite cum dilectione sororum et odio vitiorum. XXIII. Quaecunque autem, quod Deus non patiatur, in tantum progressa fuerit malum, ut occulte ab aliquo litteras, aut quaelibet mandata, aut munuscula accipiat; si hoc ultro confessa fuerit, indulgentiam mereatur, et oretur pro ea; si autem celans proditur, vel convincitur, secundum statuta monasterii gravius emendetur. Simili etiam districtioni subjaceat, si vel ipsa cuicunque litteras, aut munuscula transmittere sacrilego ausu praesumpserit; pro affectu tamen parentum, aut cujuscunque notitia, si aliqua transmittere voluerit eulogiam panis, matri suggerat; et si ipsa permiserit, per posticiarias det, et ipsae nomine illius transmittant, cui voluerit: ipsa sine praeposita aut posticiaria per se non praesumat nec dare nec accipere quidquam. XXIV. Et quamvis non solum cogitari, sed omnino credi nec debeat, quod sanctae virgines duris se sermonibus vel conviciis mordeant; tamen si forte, ut se habet humana fragilitas, in tantum nefas aliquae de sororibus ausae fuerint diabolo instigante prorumpere, ut aut furtum faciant, aut in se invicem manus mittant, justum est ut legitimam disciplinam accipiant, a quibus regulae instituta violantur. Necesse est enim ut in eis impleatur illud quod de indisciplinatis filiis per Salomonem praedixit Spiritus sanctus: Qui diligit filium suum assiduat illi flagellum (Eccli. XXX): et iterum: Tu virga cum caedis, animam ejus de inferno liberabis (Prov. XXIII). Disciplinam ipsam in praesentia congregationis accipiant, secundum illud Apostoli: Peccantes coram omnibus corripe (I Tim. V). XXV. Et quia monasterii mater necesse habet pro animarum salute sollicitudinem gerere, et de substantiola monasterii, quod ad victum corporis opus est, jugiter cogitare, salutantibus etiam affectum impendere, et epistolis quorumcunque fidelium respondere; omnis lanificii cura, unde vestimenta sanctis sororibus ministrentur, ad sollicitudinem praepositae vel lanipendiae pertinebit. Per quarum industriam ita fideliter, cum zelo et amore Dei, vestimenta quaecunque sunt necessaria praeparentur, ut quotiescunque sanctis sororibus opus fuerit, cum sancta discretione dispenset. XXVI. Quae tamen vestimenta cum tanta industria in monasterio fiant, ut ea nunquam necesse sit abbatissae extra monasterium comparare. Et non ad vos pertineat quale vobis indumentum pro temporis congruentia proferatur. Si autem hinc inter vos contentiones et murmura oriuntur, si aliquae ex vobis minus forte dignum aliquod acceperint quam prius habuerint; hinc vos probate quantum vobis desit in illo interiore sancto habitu cordis, quae habitu corporis murmuratis. Si vestra toleratur infirmitas, ut amplius quam victus quotidianus exigit habeatis, in uno tamen loco sub communi custode quod habueritis reponite, et claves de arcellis vel pressoriolis vestris registoria teneat. XXVII. Nulla sibi aliquid proprium operetur, nisi cui abbatissa praeceperit aut permiserit; sed omnia opera vestra in commune fiant, tam sancto studio et fervente alacritate, quomodo si vobis propria faceretis. XXVIII. Ad cellarium, et ad posticium, vel lanipendium tales a seniore eligantur, non quae voluntates aliquarum, sed necessitates omnium cum timore Dei considerent, et ideo quidquid ad manducandum vel bibendum pertinet, nulla de sororibus praesumat circa lectum suum reponere aut habere. Quaecunque autem hoc fecerit, gravissimam districtionem sustineat. Ante omnia coram Deo et angelis ejus obtestor, ut nulla de sororibus vinum occulte aut emat, aut undecunque transmissum accipiat; sed si transmissum fuerit, praesente abbatissa vel praeposita, posticiariae accipiant et canavariae tradant; et per ipsius dispensationem, secundum institutionem regulae, illi cui transmissum est, quomodo infirmitati suae convenit, ita dispensetur. Et quia solet fieri ut cella monasterii non semper bonum vinum habeat, ad sanctae abbatissae curam pertinebit ut tale vinum provideat, unde aut infirmae aut illae quae sunt delicatius nutritae, palpentur. XXIX. Lavacra etiam, cujus infirmitas exposcit, minime denegentur; sed fiat sine murmuratione de consilio medicinae, ita ut etsi lavare nollet illa quae infirma est, jubente seniore fiat quod opus fuerit pro salute. Si autem nulla infirmitate compellitur, cupiditati suae non praebeatur assensus. XXX. Aegrotantium cura sive aliqua imbecillitate laborantium uni satis fideli et compunctae debet injungi, quae de cellario petat quodcunque opus esse perspexerit; et talis eligi debet quae et monasterialem rigorem custodiat, et infirmis cum pietate deserviat. Et si hoc necessitas infirmarum exegerit, et matri monasterii justum visum fuerit, etiam cellariolum et coquinam suam infirmae communem habeant. Quae cellario sive canavae, sive vestibus, vel codicibus, aut posticio, vel lanipendio praeponuntur, super Evangelium claves accipiant, et sine murmuratione serviant reliquis. Si quae vero vestimenta, calceamenta, utensilia negligenter expendenda vel custodienda putarint, tanquam interversores rerum monasterialium severius corrigantur. XXXI. Lites nullas habeatis, secundum illud Apostoli: Servum Dei non oportet litigare (II Tim. II); et illud: Abstine te a lite, et minues peccata (Eccli. XXVIII), aut si fuerint, quam celerius finiantur, ne ira crescat in odium, et festuca crescat in trabem, et efficiatur anima homicida; sic enim legitis: Qui odit fratrem suum homicida est (I Joan. III); Et, levantes sanctas manus, sine ira et disceptatione (I Tim. II). Quaecunque convicio vel maledicto, vel etiam criminis objectu laeserit sororem suam, meminerit culpam satisfactione purgare. Quod vitium si iterare praesumpserit, districtione severissima feriatur, usquequo per satisfactionem recipi mereatur. Juniores praecipue senioribus deferant. Si qua vero pro quacunque re excommunicata fuerit, remota a congregatione in loco quo abbatissa jusserit, cum una de spiritualibus sororibus resideat, quousque humiliter poenitendo indulgentiam accipiat. Si autem, ut fieri solet, stimulante diabolo, invicem se laeserint, invicem sibi veniam petere et debita relaxare debebunt, propter orationes, quas utique quanto crebriores, tanto puriores habere debent. Quod si illa cui venia petitur indulgere sorori suae noluerit, a communione removeatur, et timeat illud: Quod si non dimiserit, non dimittetur ei (Matth. VI). Quae autem nunquam vult petere veniam, aut non ex animo petit, aut cui petitur, si non dimittit, sine causa in monasterio esse videtur. Proinde vobis a verbis durioribus parcite; quae si admissa fuerint, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta unde facta sunt vulnera. Quando autem vos, quae praepositae estis, necessitas disciplinae pro malis moribus coercendis dicere verba dura compellit, si etiam in ipsis modum vos excessisse fortasse sentitis, non a vobis exigitur ut veniam postuletis; ne apud eas quas oportet esse subjectas, dum nimium servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas. Sed tamen petenda est venia ab omnium Domino, qui novit etiam, quas plus juste corripitis, quanta benevolentia diligatis. XXXII. Matri quae omnium vestrum curam gerit, et praepositae, sine murmuratione obediatis, ne in illis charitas contristetur. Ipsae vero quae vobis praesunt, cum charitate et vera pietate discretionem et regulam studeant custodire. Circa omnes seipsas bonorum operum praebeant exemplum (Tit. II): corripiant inquietas, consolentur pusillanimes, sustineant infirmas, saepe cogitantes Deo se pro vobis reddituras esse rationem; unde et vos magis sancte obediendo, non solum vestri, sed etiam ipsarum miseremini: quia inter vos quanto ordine superiores esse videntur, tanto in periculo majori versantur. Pro qua re non solum matri, sed et praepositae, primiceriae vel primariae cum reverentia humiliter obedite. XXXIII. Ante omnia propter custodiendam famam vestram nullus virorum in secreta parte in monasterio et in oratoriis introeat, exceptis episcopis, provisore, et presbytero, diacono, subdiacono, et uno vel duobus lectoribus, quos et aetas et vita commendet, qui aliquoties missas facere debeant. Cum vero aut tecta restauranda sunt, aut ostia vel fenestrae sunt componendae, aut aliquid hujusmodi reparandum, artifices tantum et servi ad operandum aliquid, si necessitas exegerit, cum provisore introeant; sed nec ipsi sine scientia aut permissu matris. Ipse vero provisor interiorem partem monasterii, nisi pro iis utilitatibus quas superius comprehendimus, nunquam introeat; et aut nunquam, aut difficile, sine abbatissa aut alia honestissima teste: ut secretum suum sancta, sicut decet et expedit, habeant. XXXIV. Matronae etiam saeculares, vel puellae, seu reliquae mulieres, aut viri adhuc in habitu laico, similiter introire prohibeantur. XXXV. Observandum est ne abbatissa ad salutantes in salutatorium sine digno honore suo, hoc est, sine duabus aut tribus sororibus procedat. Episcopi, abbates, vel reliqui religiosi, quos magna vita commendat, si petierint, debent ad orationem in oratorium introire. Observandum est etiam ut janua monasterii opportunis horis salutantibus pateat. XXXVI. Convivium etiam his personis, hoc est episcopis, abbatibus, monachis, clericis, saecularibus viris, mulieribus in habitu saeculari, nec abbatissae parentibus, nec aliqua sanctimonialis unquam, nec in monasterio, vel extra monasterium praeparetis: sed nec episcopo hujus civitatis, nec provisori quidem ipsius monasterii convivium fiat. De civitate vero nec religiosae feminae, nisi forte sint magnae conversationis, et quae monasterium satis honorent; et hoc rarissime fiat. Si qua tamen de alia civitate ad requirendam filiam suam, aut ad visitandum monasterium venerit, si religiosa est, et abbatissae visum fuerit, debet ad convivium vocari, reliquae penitus nunquam, quia sanctae virgines et Deo devotae magis Christo vacantes pro universo populo debent orare, quam corporalia convivia praeparare. XXXVII. Si quis vero germanam suam, vel filiam, aut quamlibet parentem aut sibi cognitam videre voluerit, praesente formaria, vel qualibet seniore, ei colloqui non negetur. XXXVIII. Abbatissa, nisi inaequalitate aliqua aut infirmitate, vel occupatione compellente, extra congregationem penitus non reficiatur. XXXIX. Illud ante omnia te, sancta mater, et te venerabilis quaecunque fueris praeposita, etiam cuicunque cura committenda est infirmarum; primiceria etiam vel formaria, admoneo ei contestor, ut vigilantissime consideretis, ut si sunt aliquae de sororibus quae pro eo quod aut delicatius nutritae sunt, aut defectionem forsitan stomachi frequentius patiuntur; et si quae reliquae abstinere non possunt, aut certe cum grandi labore jejunant, si illae propter verecundiam petere non praesumunt, vos eis jubeatis a cellariis dari, et ipsis ut accipiant ordinetis. Et certissime confidant, quidquid dispensante aut jubente seniore qualibet hora percipient, in illa repausatione Christum accipient. Cellaria vero, et illa quae infirmis servitura est, super omnem sollicitudinem cura illis et diligentia infirmarum coram Deo et angelis ejus denuntietur. Hoc etiam moneo, ut propter nimiam inquietudinem ad januam monasterii quotidianae vel assiduae elcemosynae non fiant; sed quod Deus dedit ut possit usibus monasterii remanere, abbatissa per provisorem ordinet pauperibus dispensari. XL. Ante omnia observandum est, ut si suae filiae aliquis vel aliqua necessitudine ad se pertinenti, vestimenta vel aliquid aliud dederit sive transmiserit, non occulte accipiantur: pro qua re omnes quae ad posticium observaverint, contestor coram Deo et angelis ejus, ut nihil de monasterio permittant dari, vel a foris in monasterio acquiescant excipi, contra conscientiam vel consilium abbatissae. Tamen si abbatissa, ut assolet, cum salutatoribus occupata fuerit, posticiariae praepositae ostendant quodcunque exhibitum fuerit. Quam rem si implere neglexerint, et illae posticiariae, quae permittunt, et illae quae excipiunt, non solum districtionem monasterii gravissimam sustinebunt; sed propter transgressionem sanctae regulae causam se mecum ante Deum noverint esse dicturas. Ipsum vero quod transmissum fuerit, si illi opus ad usus suos fuerit, ipsa habeat; si vero illa nihil indiget, in commune redactum cui est necessarium praebeatur; propter illud Domini mandatum: Qui habet duas tunicas det non habenti (Luc. III). Indumenta vero ipsa cum nova accipiunt, si vetera necessaria non habuerint, abbatissae refundant, pauperibus, aut incipientibus, vel junioribus dispensanda. Omnia vero indumenta simplici tantum et honesto colore habeant, nunquam nigra, non lucida, sed tantum laia vel lactine; in monasterio per industriam praepositae, vel sollicitudinem lanipendiae fiant, et a matre monasterii, quomodo cuique rationabiliter necesse fuerit, dispensentur. XLI. Tinctura in monasterio nulla alia fiat, nisi, ut supra dictum est, laia et lactina: quia aliud humilitati virginum non oportet. Lectualia vero ipsa simplicia sint, nam satis indecorum est, si in lecto religioso stragula saecularia, aut tapetia picta resplendeant. Argentum in usu vestro non habeatis, absque ministerio oratorii. XLII. Plumaria et acupictura, et omne polymitum, vel stragula, sive ornaturae, nunquam in monasterio fiant. Ipsa etiam ornamenta in monasterio simplicia esse debent, nunquam plumata, nunquam holoserica; et nihil aliud in ipsis, nisi cruces aut nigrae, aut lactinae tantum opere sarsurio de pannis aut linteis apponantur. Nam nec vela cerata appendi, nec tabulae pictae affigi, nec in parietibus vel cameris ulla pictura fieri debet: quia in monasterio quod non humanis, sed spiritualibus tantum oculis placet, esse debet. Si vero aliqua ornamenta, vel a vobis, vel ab alio de fidelibus monasterii collata fuerint, aut in usibus monasterii profutura vendantur, aut sanctae Mariae basilicae, si necesse fuerit, deputentur. Acupictura nunquam nisi in mappulis et facitergiis, in quibus abbatissa jusserit, fiant. Nulla ex vobis extra jussionem abbatissae praesumat clericorum, sive laicorum, vel parentum, nec cujusque virorum sive mulierum extranearum vestimenta, aut ad lavandum, aut ad consuendum, aut ad reponendum, aut ad tingendum accipere sine jussione abbatissae, ne per istam incautam et honestati inimicam familiaritatem fama monasterii laedi possit. Quaecunque autem hoc observare noluerit, tanquam si crimen admiserit, ita districtione monasterii feriatur. XLIII. Te vero sanctam et venerabilem monasterii matrem, et te praepositam sanctae congregationis, coram Deo et angelis ejus admoneo et contestor, ut nullius unquam vel minae, vel oblocutiones, vel blandimenta molliant animum vestrum, ut aliquid de sanctae ac spiritualis regulae institutione minuatis. Credo tamen de Dei misericordia, quod non pro aliqua negligentia reatum incurrere, sed pro sancta et Deo placita obedientia ad aeternam beatitudinem possitis feliciter pervenire. RECAPITULATIO. Cum Deo propitio in exordio institutionis monasterii vobis regulam fecerimus, multis tamen postea vicibus ibi aliquid addidimus vel minuimus: pertractantes enim et probantes quid implere possitis, hoc nunc definivimus, quod et rationi, et possibilitati, et sanctitati conveniebat. Quantum enim diligenti experimento capere potuimus, ita Deo inspirante temperata est regula ipsa, ut eam cum Dei adjutorio ad integrum custodire possitis, et ideo coram Deo et angelis ejus contestamur, ut nihil ibi ultra mutetur aut minuatur. Pro qua re quascunque schedas prius fecerimus, vacuas esse volumus: hanc vero, in qua manu mea Recapitulationem scripsi, sine ulla diminutione rogo et moneo, ut Deo adjutore fideliter ac feliciter impleatis; incessanter Dei adjutorium implorantes, ne vos venenoso consilio suo antiquus hostis impediat, qui de ipso coeli fastigio sibi consentientes ad inferni profunda consuevit abstrahere. Unde, sanctae et venerabiles filiae, moneo, ut omni virtute et vigilantissima sollicitudine suggestiones illius repellere studeatis: et sic cum Dei adjutorio currite ut apprehendere valeatis (II Cor., VI): quia non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV). Et licet credam quod ea quae superius scripta sunt sancta pietas vestra et semper memoriter teneat, et Christo auxiliante non solum fideliter, sed etiam feliciter implere contendat, tamen ut ea quae constituimus sancto cordi vestro tenacius valeant inhaerere, istam parvulam Recapitulationem, quam manu mea scripsi, fieri volumus: quam rogo, ut Deo inspirante et libenter accipere, et jugiter studeatis cum Dei adjutorio custodire. I. Hoc enim est quod specialiter absque ulla diminutione a vobis volumus observari; ut nulla ex vobis usque ad mortem suam de monasterio egredi, vel de ipsa basilica, in qua januam habetis, aut permittatur, aut per seipsam praesumat exire.

II. Ut nulla cellam peculiarem habeat; ut familiaritatem, aut quamlibet societatem nec cum religiosis, nec cum laicis, seu viris, seu mulieribus, secretam habeat. III. Nec sola cum solo loqui vel momento temporis permittatur: nec vestimenta corum ad lavandum, vel tingendum, aut ad custodiendum, vel consuendum accipiat, et sicut in ipsa regula constituimus, nec quidquam ab intus occulte foris transmittere, aut a foris intus excipere audeat. IV. Nulla aliquid proprium nec foris possideat, nec intus habeat, nec ad ordinationem suam aliquid reservet; sed, sicut superius diximus, chartis cui voluerit factis, ab omni impedimento sit libera; propter illud quod Dominus ait: Si quis non renuntiaverit omnibus quoe possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV). Et illud: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum sibi (Matth. XVI). Qui semetipsum sibi jussus est abnegare, qua fronte praesumit sibi aliquid de impedimentis mundi istius reservare? et non magis quod scriptum est contremiscit, quia impedimenta mundi fecerunt nos miseros. Et illud Apostoli diligenter attendite: Volo, inquit, vos sine sollicitudine esse (I Cor. VII). Et haec fideliter observans secura conscientia dicat: Mundus crucifixus est mihi, et ego mundo (Gal. VI). Et illud: Omnia arbitratus sum ut stercus, ut Christum lucrifaciam (Phil. III). V. Convivium nec episcopo istius civitatis, nec alterius, nec ulli virorum, sicut in hac regula statuimus, praeparetur. VI. Epistolae nullius hominum, etiam nec parentum, occulte accipiantur, aut sine permissu abbatissae ulli qualescunque litterae transmittantur. VII. Moneo specialius ut, sicut jam diximus, vestimenta lucida, vel nigra, vel cum purpura, vel bebrina nunquam in usu habeant, nisi tantum laia et lactina. Capita nunquam altiori ligent, quam in hunc locum mensuram de encausto fecimus. Omnia opera in commune faciant. VIII. Quaecunque ad conversionem venerit, in salutatorio ei frequentius regula relegatur; et si prompta et libera voluntate professa fuerit se omnia regulae instituta completuram, tandiu ibi sit quandiu abbatissae justum ac rationabile visum fuerit; si vero regulam dixerit se non posse complere, penitus non excipiatur. IX. Janua monasterii nunquam extra basilicam cum vestra voluntate aut cum vestro permissu fiat; et vespertinis et nocturnis ac meridianis horis nunquam pateat, ita tamen ut ipsis horis quando reficitur, claves apud se abbatissa habeat. X. Ipsam tamen abbatissam sanctae congregationis, cui nihil possidere licet, aut aliquid peculiare habere permittitur, Deo medio contestor, ut in quantum possibilitas fuerit, quae necessaria sunt suis sororibus provideat. XI. Plumariae, et ornaturae, et vestimenta purpurea, et omne polymitum nunquam in monasterio fiat, propter illud Apostoli: Nemo militans Deo implicat se negotiis soecularibus, ut ei placeat cui se probavit (II Tim. II). XII. Quoties sancta abbatissa ad Deum migraverit, nulla ex vobis carnali affectu, aut pro natalibus, aut pro parentela aliquam minus efficacem fieri velit; sed omnes, Christo inspirante, unanimiter sanctam spiritalem eligite, quae et regulam monasterii possit eficaciter custodire, et supervenientibus responsum cum aedificatione et compunctione, et cum sancto affectu sapienter valeat reddere; ut omnes homines, qui vos cum grandi fide et reverentia pro sui aedificatione expetunt, Deum uberius benedicant, et de vestra electione, et de illius quam eligitis conversatione spiritualiter gratulentur. XIII. Et licet, sanctae filiae et unica mihi in Christo charitate venerabiles, de sanctae pietatis vestrae obedientia sim securus, tamen pro paterna sollicitudine, quia vos angelis desidero esse consimiles, iterum atque iterum rogo, et per omnipotentem Deum vos contestor, ut nihil de sanctae regulae institutione minui permittatis, sed totis viribus eam custodiri auxiliante Domino laboretis: scientes quia unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem (I Cor. III). Et hoc ante omnia rogo, ut admonitionem nostram non transitorie accipiat sanctitas vestra: quia non ex nostra praesumptione loquimur, sed secundum quod in Scripturis canonicis legitur, et antiquorum Patrum libris abundantissime continetur, vos cum grandi affectu et cum vera charitate salubriter admonemus; et quia legitis quod qui unum mandatum minimum neglexerit, minimus vocetur in regno coelorum (Matth. V), nolite humilitatis nostrae verba quasi minima despicere, propter illud quod scriptum est: Qui vos spernit, me spernit (Luc. X). Et illud: Qui spernit modica, paulatim defluit (Eccli. XIX). Quomodo enim in quocunque carnali certamine tantum unusquisque abjectior erit, quantum minor et infirmior persona superaverit; ita et in spiritali certamine in eum qui negligens fuerit in minimis, implebitur illud quod scriptum est: Qui universam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jac. II). Hoc enim ego cum grandi non solum timore, sed etiam tremore cogitans, dum pavescit animus meus, ne vobis vel aliqua peccata minuta subrepant, non solum admoneo, sed supplico pariter et contestor, et cum grandi charitatis affectu adjuro, sic in illam aeternam beatitudinem ad consortium angelorum, omniumque sanctorum sine confusione venire simul, et cum sancta Maria vel cum omnibus reliquis virginibus coronas gloriae accipere, et coelestem agnum sequi vos feliciter videre promerear, ut toto corde et toto animo mandata superius comprehensa studeatis implere, per quae ad aeterna praemia possitis feliciter pervenire. XIV. Illud etiam, quod non credo, nec Deus pro sua misericordia fieri patietur, si quocunque tempore quaelibet abbatissa de hujus regulae institutione aliquid immutare aut relaxare tentaverit; vel pro parentela, seu pro qualibet conditione subjectionem vel familiaritatem pontificis hujus civitatis habere voluerit, Deo vobis inspirante, ex nostro permissu in hac parte cum reverentia et gravitate resistite, et hoc fieri nulla ratione permittatis; sed secundum sacram sanctissimi papae urbis Romae vos auxiliante Domino munire in omnibus studete. Praecipue tamen de infrascripta Recapitulatione, quam manu mea scripsi atque subscripsi, contestor, ut nihil penitus minuatur. Quaecunque enim abbatissa, aut quaelibet praeposita aliquid contra sanctae regulae istitutionem facere tentaverint, noverint se mecum ante tribunal Christi causam esse dicturas. Et si forte, quod Deus non patiatur, fuerit aliqua de filiabus nostris tam pertinax animo, quae hujus regulae recapitulationem, salubriter et secundum institutionem sanctorum Patrum scriptam, implere contemnat, a sanctae congregationis vestrae conventu eam accensae zelo sancti Spiritus removete; et tandiu in cella salutatorii sit remota, quandiu dignam poenitentiam agens humiliter veniam petat; et donec ad regulae instituta se corrigat, intus non regrediatur. Haec ideo dicimus, quia timendum est ne dum unius negligentia palpatur, et secundum regulam non corrigitur, aliae, quae proficere poterant, vitientur. Sed credimus de Dei misericordia, quod dum et vos sanctae spiritualiter agitis, et eas quae negligentes sunt cum vera charitate corrigitis, feliciter ac pariter ad aeterna praemia veniatis, praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium in saecula saeculorum. Amen. XV. Jejunium a Pentecoste usque ad calendas Septembris, quomodo virtutem vel possibilitatem viderit mater monasterii, sic studeat temperare; a calendis Septembris usque ad calendas Novembris secunda, quarta, et sexta feria jejunandum est. A calendis vero Novembris usque ad Natalem Domini, exceptis festivitatibus vel sabbato, omnibus diebus jejunari oportet. Ante Epiphaniam jejunandum septem diebus. Ab Epiphania vero usque ad hebdomadam Quadragesimae secunda, quarta, et sexta jejunandum est. Natale Domini et Epiphania ab hora tertia noctis usque ad lucem vigilandum est. XVI. Ordinem etiam convivii huic regulae inserendum esse credidimus. Cibaria omnibus diebus in jejunio tria, in prandio bina tantummodo praeparentur. In festivitatibus majeribus ad prandium et ad coenam fercula addantur; et recedentibus de ea dulceamina addenda sunt. Quotidianis vero diebus ad prandium in aestate binos caldellos, in hieme ad prandium binos caldellos; ad refectionem ternos caldellos accipient, ad coenam vero bini caldelli sufficiunt. Juniores vero ad prandium, ad coenam, ad refectionem binos accipiant. XVII. Pulli vero infirmis tantummodo praebeantur: nam in congregatione nunquam ministrentur. Carnes vero a nulla unquam penitus in cibo sumantur. Si forte aliqua in desperata infirmitate fuerit, jubente providente abbatissa accipiat. XVIII. Vos tandem, piissimae sorores, coram Domino Deo obtestor et deprecor, ut humilitati meae, vel sanctarum matrum vestrarum, id est, institutoribus regulae et monasterii conditoribus hanc in perpetuum gratiam referatis, ut pro nobis diebus ac noctibus intercessio vestrae charitatis invigilet, publica oratione vel in diurnis solemnitatibus vel in nocturnis excubiis deprecatio vestrae sanctitatis obtineat, ut ascendens ad conspectum Domini deprecatio vestra, dignum vel me Ecclesiae suae pontificem, vel illas servitio sanctarum virginum constituat et concedat esse praepositas: et cum ante tribunal illius coeperimus creditorum talentorum reddere rationem, si quae sunt culpae vel negligentiae, sive meae erga curam Ecclesiae, sive matrum vestrarum erga sibi creditas, intercessu vestro Dominus nobis remittere, et culparum vulnera remissionis medicina sanare dignetur. Quia nec emendantur culpae nisi sanctorum orationibus ille remiserit; nec remittit, nisi fuerint emendatae. XIX. Et quia propter custodiam monasterii aliqua ostia sive in veteri baptisterio, sive in schola, vel textrino, aut in turre juxta pomarium clausi atque damnavi, nullus illa unquam sub qualibet utilitatis specie aperire praesumat: sed licet sanctae congregationi resistere, et quod famae vel quieti suae incongruum esse cognoscunt, fieri non permittant. ( Postrema haec duo capitula non sunt S. Caesarii. sed postea ab alio ad Recapitulationem adjecta videntur ex Regula S. Benedicti. ) XX. Cellaria monasterii eligatur de congregatione, sapiens, maturis moribus, sobria, non multum audax, non elata, non turbulenta, non injuriosa, non prodiga, sed timens Deum, et omni congregationi sit sicut mater, curam gerat de omnibus. Sine jussione abbatissae nihil faciat; quae ei jubentur custodiat; sorores non contristet. Si qua forte soror ab ea aliqua irrationabilia postulat, non spernendo eam contristet, sed rationabiliter cum humilitate male petenti deneget. Animam suam custodiat, memor semper illius apostolici, quod qui bene ministraverit, gradum sibi acquiret (I Tim. III). Infirmorum, infantium, hospitum, pauperum cum omni sollicitudine curam gerat, sciens sine dubio quia pro his omnibus in die judicii rationem redditura est. Omnia vasa monasterii cunctamque substantiam, ac si altaris vasa sacrata, conspiciat; nihil ducat negligendum, neque avaritiae studeat, neque prodiga sit exstirpatrix substantiae monasterii, sed omnia mensurate faciat, et secundum jussionem abbatissae; humilitatem ante omnia habeat; et cum substantia non est quae tribuatur, sermo responsionis porrigatur bonus, ut scriptum est: Sermo bonus super datum optimum (Eccli. VIII). Omnia quae ei injunxerit abbatissa ipsa habeat sub cura sua; a quibus eam prohibuerit, non praesumat. Sororibus constitutam annonam sine aliquo verbo vel mora offerat, ut non scandalizentur, memor divini eloquii, quid mereatur qui scandalizaverit unum de pusillis (Matth. VIII). Si congregatio major fuerit, solatia ei dentur, quibus adjuta sit, et ipsa aequo animo impleat officium sibi commissum. Horis competentibus dentur quae danda sunt, et petantur quae petenda sunt, ut nemo perturbetur et contristetur in domo Dei.

XXI. Ad portam monasterii ponatur soror senex, sapiens, quae sciat responsum accipere et reddere, cujus maturitas non sinat eam vagari. Quae portanaria cellam debet habere juxta portam, ut venientes semper praesentem inveniant, a qua responsum accipiant, et mox ut a aliquis pulsaverit, aut pauper clamaverit, Deo gratias respondeat, et benedicat cum omni mansuetudine timoris, reddens responsum festinanter cum festinatione et fervore charitatis. Quae portanaria, si indiget solatio, juniorem sororem accipiat. Amen.