Regula ad virgines

This is the stable version, checked on 16 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Regula ad virgines
Saeculo VII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 88

Regula ad virgines (Auctor incertus), J. P. Migne

CAPUT PRIMUM.

Abbatissa monasterii qualis esse debeat?

(1053A) Abbatissa monasterii non tam genere quam sapientia et sanctitate nobilis esse debet: ut quae sermonem ad erudiendas animas justa eruditione lucubrat, propriis actibus non contradicat: plus etenim subjugatae praelatorum actuum formam imitantur, quam doctrinae illatae aurem accommodant. Debet enim sacris eloquiis opera nectere sacra: ut quae ejus imitatur doctrinam ex voce, imitetur cultum ex opere: ne si in aliquo voci opus contradixerit, fructus vocis (1053B)non obtinere valeat effectum. Sic ergo sit et voce ornata et opere, ut et opus voci, et vox consentiat operi; sit continentiae et castitatis flore compta, et omnium ore laudabilis, omnium desideriis imitabilis exemplo. Sit charitatis benevolentia ornata, ut omnium fidelium laetificet corda. Erga peregrinorum et hospitum sollicitudinem praesto: erga infirmantium curam sollicita; erga inopum et egenorum juvamen opulenta. Sic delinquentium ignaviam corrigat, ut ad cultum religionis lascivas et fessas mentes reducat. Sic misericorditer bonitatis dona distribuat; quatenus ex nimia bonitate facinorum fomenta non nutriat. Sit ergo bonis bona per meritum, sit malis mala per flagellum, quod mediante scientia agendum est, juxta Psalmistae orationem dicentis: Bonitatem (1054A)et disciplinam et scientiam doce me, Domine (Psal. CXVIII). In utroque etenim abbatissae cavendum est, ne aut nimia bonitate in subjectarum cordibus vitia nutriat, aut nimia disciplinae austeritate ea quae leni increpatione sananda fuerant, rigida correptione diripiantur. Incautis etenim sic blanda persuasione subveniat, ut eorum saniei antidoti quodammodo medendo curam infundat: sanis vero moribus ea hortando praebeat, ut quae agere coeperunt, meliorando usque ad finem perducant. Nihil etenim prodest coepisse, si in opere bono quod coeperant non studeant perseverare. Habeat ergo tot animos mater, (1054B)quot habet in suo regimine filias; ut juxta omnium mores omnium noverit vitia coercere. Tanta sit in omnes providentia, ut nec pietas disciplinae, neque disciplina pietati locum tollat. Agat omnium curam, ut de omnium profectu mercedis recipiat lucra; ut ex corruptione praesentis vitae quandocunque erepta tantum laboris recipiat praemium, quantis ad vincendum inimicum praesidiis praebuit supplementum.

CAPUT II. Qualis debeat esse praeposita monasterii.

Praeposita monasterii non aetate senili, sed moribus constituenda est. Multas etenim prolixitas annorum attollit, sed dedecus torpentis vitae ad infantiae (1055A)immaturitatem tepescendo reducit. Constituenda ergo est praeposita moribus gravis, sermone solers, ingenio fortis, consideratione vigil, cursu impigra, correptione pia, disciplina moderata, actu casta: moribus sobria, dispensatione aequa, humilitate ornata, patiens, mitis, non turbulenta, non iracunda, non superbiae vel arrogantiae vitio maculata, non prodiga, non garrula, sed omni actu religionis ornata, quae sciat languentium moribus subvenire, et tepescentium ignaviam excitare: super quam abbatissa requiescat, ut in nullo ab ejus praeceptis deviet; sed in omnibus subdita, et in jussis senioribus detenta, nihil quod abbatissae voluntati sit contrarium aut faciat, aut ordinet faciendum, sed omnia per ejus interrogationem; juxta illud quod scriptum est: Interroga (1055B)patrem tuum, et annuntiabit tibi; majores tuos et dicent (Deut. XXXII). Interrogandum semper est, ut in nullo a seniorum consilio animae subditae discrepent; in nullo oves a pastoris voluntate declinent. Sprevit namque seniorum consilia Roboam, juvenum usus consilio. Quae res qualis dispendii fuerit occasio Scripturae veritas attestatur, qui, omissa dominatione undecim tribuum, vix cum una tribu inter tot pressurarum dispendia absque mortis crudelitate reliquum vitae peregit. Debet namque esse omnium necessitatum tam corporis quam animae provida: ut et subsidia praesentis necessitatis porrigat, et corda subditarum ad laudem Creatoris intonandam ex sedula admonitione excitando erigat; humiles et propter Christum subjectas honorando in sublime (1055C)provehat: sese vero attolentes castigationis flagello ad gradus humilitatis retrahat. Curam in rebus monasterii, seu vasis, seu supellectilibus ita habeat intentam, ut in nullo negligentiae tenebris reperiatur fuscata: ut dum sacri laboris omnem curam adhibet, ab omnipotente fructum laboris recipiat. Omnibus Sabbatis post horam orationis nonam tam seniores quam juniores praepositae lectos omnium sororum visitent, et faciant propter earum negligentias inquirendas, aut si aliquid inveniatur illicite et sine commeatu retentum. Itemque post completam lectos omnium cum luminaribus visitent, ut omnium expergiscentem sensum vel tepescentem ex oratione agnoscant. Similiter ad omnes cursus nocturnos hoc est faciendum, ut sciant quae cum fervore, vel quae (1055D)cum tepiditate ad cursum assurgunt: et eas quas tarditate vel segnitie culpabiles repererint, prout culpa vel aetas fuerit, aut increpatione aut flagello corripiant.

CAPUT III. De monasterii portaria.

Portaria seu ostiaria monasterii tales esse debent, quae omnium simul mercedem aedificent, aetate senili, quibus mundus silet; quae jam ex praesentibus pompis nihil desiderent: sed in toto cordis affectu Creatori inhaerentes singulae dicant: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Deo spem meam (Psal. LXXII). Quid enim ex praesentibus phaleramentis desiderent, (1056A)quae perfunctoriis contemptis Christum amare coeperunt; in quem summum bonum contemplatione mentis manere conspexerunt? Sint ergo mentis suae statu firmissimae, ut Domino cum Propheta orando dicant: Averte oculos nostros, ne videant vanitatem, in via tua vivifica nos (Psal. CX). Tale semper supervenientibus ostendant exemplum, ut et foris ab extraneis nomen Domini glorificetur; juxta quod Dominus ait: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V): et intus a consodalibus suis mercedis praeparent lucra, dum omnium vice foris gerunt curam. Sic cautae moribus cum virtutum magistra humilitate existant, ut omnis patientiae blandimenta ex colloquio affabili ostendant. (1056B)Nunquam singulae vel binae sine tertia teste loquantur. Nunquam oculos in sublime attollentes laicos vel clericos intente aspiciant: sed remisso cum humilitate vultu inclinatis oculis necessaria colloquantur. Pauperum, peregrinorum, et hospitum curam inter omnia habentes: quia in his Christus recipitur, sicut ipse ait: Quaecunque his minimis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV). Foras aliquid dare, vel cuilibet ministrare, vel a foris aliquid accipere, nullatenus sine commeatu abbatissae facere praesumant. Et quodcunque a foris accipiunt ex donis vel eleemosynis aliorum, nullatenus antea ad cellarium portent, quam ante oratorium deferentes omnis simul congregatio pro eo orent, qui hoc exhibuit. Fabulis, quas ad portam vel a saecularibus, vel a quibuslibet (1056C)audierint, nullatenus autem accommodent: et si nolentes audierint vel intellexerint, nullatenus consodalibus suis referant. Si horum aliquid, quae diximus, transgressae fuerint, regulari poenitentia castigentur. Si humili satisfactione patefaciant, prout humilitas confitentis cernitur, ita delinquentis culpa judicetur. Si vero contumaciae crimen occurrit, et modum poenitentiae augebit. Claves ostiorum vel portae nullatenus penes se nocte retineant, sed ad abbatissam nocte deferentes praesentent, et mane post secundam recipiant. Idipsum et cellariae, et pistrices, et cocae implere studeant; ut ab occasu solis, vel cum fuerit opus necessitatis perfectum, usque ad secundam abbatissa claves retineat; nisi necessitas evenerit, ut per commeatum abbatissae nocte (1056D)retineantur, et post secundam denuo tribuantur. A signo vespertino usque ad secundam impletam, nullatenus portarum fores aperiantur: neque ullus a foris introitus patefiat: sed si necessitas talis advenerit, ut post vesperam sit deliberandum, per fenestram quae in eadem porta fuerit totum deliberetur. Si talis necessitas hospitum vel peregrinorum advenerit, ut hora refectionis cum sororibus esse non possint, post cum cocis vel ministris, vel cum reficiendi spatium habuerint, reficiant. Vasa vel reliqua utensilia, quae ad opus hospitum bajulant, ac si sacrata Deo gubernent atque custodiant: ne per ipsarum neglectum ab ipso mercedem non recipiant, cujus res diripiendo non reservant. Intra septa monasterii (1057A)vel ostia, nullum virorum omnino vel feminarum edere vel bibere permittant: sed omnibus advenientibus foris in hospitali, prout honor exigit, per abbatissae ordinationem ministrent. Intus vero tantummodo quae sacram Deo voverunt religionem, et in unitate obedientiae sub una regula sunt ligatae, edere vel bibere censemus. Sic semper ostiariae agant, ut in omnibus zelum Dei habentes regulae tenorem conservent; ut pro studii sui vel curae labore incorruptam recipiant mercedem.

CAPUT IV. Qualis debet esse cellaria monasterii.

Monasterii cellaria sapiens et religiosa ex omni congregatione eligenda est: quae nec sibi, nec suis (1057B)voluntatibus, sed toti congregationi aequanimiter et pie placeat dispensando. Nec inde placere studeat, unde et se in ruinam peccati, et alias transgressionis noxam consentiendo introducat: id est, nihil extra debitam mensuram pro qualibet familiaritate, pro gratia meriti dispensando distribuat: sciens, quia justus Dominus justitiam a saeculo dilexit, aequitatem vidit vultus ejus (Psal. XL). Sit ergo omnibus justa dispensatione grata: sit moribus matura, sit sobria, non edax, non elata, non turbulenta, non injuriosa, non tarda vel pigra, sed in omnibus actibus bene composita: quae congregationi omni, id est, tam senioribus quam etiam junioribus pro affectu et materno ordine debeat ministrare. Curam de omnibus sibi commissis rebus habeat: nihil tamen sine commeatu (1057C)abbatissae facere praesumat. Sorores tam seniores aetate quam juniores nullatenus conturbet; et si aliqua sororum ab ea irrationabiliter aliquid poposcerit, leni responsione cum voce humilitatis contra rationem petenti deneget. In infirmitate positis sororibus diligenti cura et promptissimo affectu ministret. Similiter pauperum curam gerat: in omnibus timorem Domini proponens, et sciens se illi exinde rationem reddituram, si non pro ejus praeceptis implendis haec omnia faciat, memor semper illius qui dixit: Qui mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII). Omni ergo operi bono quod facimus, Domini timorem jungamus. Sic in omnibus curam agat, ut in nullo negligentiae damna incurrat. Avaritiae et cupiditatis pestem omnino fugiat. Similiter (1057D)sicut non avara, sic non sit prodiga, id est, sicut dono omnipotentis Dei sub avaritiae vitio occultando subtrahere non debet, sic sine justa dispensatione nimis fenerando communem substantiam non debet diripere; sed omnia per discretionem temperando pensare. Et si non habeat quod ab ea quaeritur, quod tribuat, sermone leni sine ulla asperitate in responsione procedat; ut dulcedo cordis et vocis responsione patefiat: juxta illud quod scriptum est: Favus mellis sermones boni (Prov. XVI). Et illud: Sermo bonus super datum bonum (Eccli. XVIII). Ita sibi commissum opus ad mercedem noverit pertinere, si omnia cum humilitate et pietate studuerit facere. Et quamvis quod petitur non sit unde tribuatur, nullatenus (1058A)respondeat se non habere; sed dicat fideli voce, Dominus dabit (Matth. XII). Ea vero quae danda sunt, sine mora tribuantur; ne scandali occasio, aut offensionis casus ex ipsa tarditate generetur; memor semper praeceptorum Domini, qui neminem suorum patitur scandalizari.

CAPUT V. De se invicem diligendo, vel sibi invicem obediendo.

Diligere se ad invicem in Christo monachae in monasterio quanta cura debeant, per Evangelium Joannis Dominus demonstrat, cum dicit: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem. Majorem dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV). Et illud: In hoc cognoscent (1058B)omnes, quia mei discipuli estis, si invicem diligatis (Ibid. XIII). Diligere ergo praecipimur ad invicem, ut invicem salvemur: ut per mutuam dilectionem eum imitemur, qui nos dilexit, juxta Apocalypsin, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo (Apoc. I). Si ergo soror sororem propter Christum diligat, ut Christum a se per temporalem dilectionem non repellat. Quia vera et secundum Christum dilectio est proximae malum non operari. Diligatur ergo proxima non carnis affectu, sed pietatis ministerio: diligatur puritate, diligatur religione, diligatur mansuetudine, diligatur charitate: ut in omni semper amore Christus inveniatur; et non secundum saeculum, sed secundum Deum maneat amor. Sic enim a Domino praecipitur: Diliges proximum tuum sicut teipsum (1058C)(Matth. XXII). Si soror sororem diligat sicut semetipsam; nunquam peccati maculam incurret, sed cultu pietatis ac dilectionis ornata aeterna praemia accipiet. Maneat ergo semper in corde dilectio, ut antiqui hostis livoris virus exstinguat; per quem in primordio protoplasto decepto mortis patefecit introitum, sicut scriptum est: Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II). Diligatur proxima, ne odii macula cruenta homicidii crimen incurrat, sicuti Joannes apostolus testatus est dicens: Qui odit fratrem suum homicida est (I Joan. III). Diligatur proxima, ne per aliqua discordiae fomenta retenta proprii facinoris vinculo non solvatur: sicut Dominus in Evangelio testatus est, dicens: Si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester (1058D)coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI). Remittamus proximis, ut ab Omnipotente remittatur nobis. Date, inquit, et dabitur vobis (Luc. III). O quam justa commutatio! o quam pia miseratio, dando accepisse, accipiendo donasse! Nulla jurgiorum incrementa, nullave nutrimenta retineantur. Sic et Apostolus hortatur dicens: Estote invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis (Col. III). Nihil aliud dare praecipimur, nisi quod nobis dari petimus. Sic et orando dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). Debitoribus demittendo nos relaxamur a debito. Solvamus ergo per dilectionem et amorem proximos, ut nos a nostris (1059A)criminibus pietate et misericordia solvat Deus. Amen.

CAPUT VI. De assidue danda confessione.

Confessio quam crebra et sagaci cura danda sit, multorum Patrum juxta Scripturarum seriem traditio demonstravit. Danda ergo confessio semper est, ut veterescentem mentis statum, et peccatorum tenebris quotidianis illecebris fuscatum, rudem semper custodiat, sicut Scriptura docuit dicens: Omni custodia serva cor tuum: quia ex ipso vita procedit (Prov. IV). Sic quippe beatus David orando Domino dicebat. Delictum cognitum tibi feci, et injustitias meas non operui; dixi: Confitebor adversum me injustitiam (1059B)meam, et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI). Quantum valet pura et non tarda confessio, ut sic secura eam subsequatur impetratio! Confessus se adversum, ut facinorum molem pelleret; de se ingemuit confitendo, glorificavit remissionem recipiendo: dolendo patefecit crimen, dando redintegravit spem. Non enim praecessit spei fiduciam, quia meminerat se olim per Spiritum sanctum a Domino illuminatum dixisse: Quia apud te est propitiatio, et propter legem tuam sustinui te, Domine (Psal. CXXIX). Et iterum: Quia apud Dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio. Apud quem misericordiam perennem agnoscit, apud eum copiosam et redemptionem. Quaeramus ergo ibi misericordiam, ubi redemptionem manere jam novimus copiosam. Crescat (1059C)dolor post ruinam, ut culpae inveniatur medicina. Confitemini invicem delicta, ut nostra nobis Omnipotens dimittat peccata. Sic nos Scriptura dicendo hortatur: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem (Jac. V). Quanta clementis judicis pietas erga nos diffusa dignoscitur, ut quod actibus aerumnosis facinus contractum fuit, mutua prece solvatur! Detur ergo mutuae orationis solatium; ut invicem orando cupiatur praesidium. Magis etenim copia fructuum habetur, quando ex revelatione delictorum salus acquiritur. Revela, inquit Psalmista, Domino viam tuam, et ipse te enutriet. (Psal. XXXVI). Si revelando peccata nutritur anima, quotidiano ergo studio per confessionem revelentur, ut quotidiana medicina vulnera sanentur. Sed quibus (1059D)horis congruentibus quotidiana delicta sunt abluenda, a nobis inserendum est. Quidquid post completorium per opacae noctis spatia mens vel caro per facilitatem deliquerit, post secundam per confessionem curandum est expiari. Quidquid vero diurno actu, vel visu, auditu, cogitatu, tepescendo deliquit, nonae horae expleto cursu ut purgetur censendum est. Post vero quidquid ab hora nona mens maculae attraxerit, ante completam confitendum est. Illud tamen abbatissa studere debet, ut post secundam scholam ingrediens peracta oratione nullam foras egredi permittat, nisi prius detur confessio. Similiter et post nonam, vel ante completorium faciendum est. Hae vero sorores, quae pro gravibus culpis in (1060A)poenitentia detinentur, in Ecclesia cum caeteris quae communicant non stent; sed in alia Ecclesia secrete cursum cantent: et expleto cursu egredientes ante fores Ecclesiae, in qua communicantes cursum explent, stare praecipiantur: et egrediente congregatione supra humum prostratae rogent pro se Dominum exorari, ut gravia commissa contritione deleantur cordis; meminentes illud: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L). Et, in humilitate nostra memor fuit nostri Dominus (Psal. CXXXV). In oratione posita semper poenitens dicat: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele (Psal. L): ut ira arguentis judicis, et in proximo vindictam reddentis, per piae mentis affectum hanc humili oratione sedetur.

CAPUT VII. De non manifestandis sororum confessionibus.

(1060B) Abbatissa vel praeposita, vel quaelibet seniorum sororum cui ab abbatissa fuerit commissum ut confessiones recipiat, crimina minora vel maxima nullatenus manifestent, nisi solo justo judici, qui omnium confitentium crimina lavat. Illa enim quae confessa est sua vulnera verecunde, non ad opprobrium recipiendum, sed ad salutem redintegrandam confessa est, justum habens testem Deum, a quo et mederi exspectat. Ea vero senior quae recipit, cum gravitate et moderatione penes se occultando honestissime teneat, ne dum alterius vulneri medicinam infundit, suae mentis corrumpat nitorem. Nulla tamen monacharum (1060C)vel confessionem recipere, vel poenitentiam dare sine ordinatione abbatissae praesumat; ne vitium commissum abbatissae celetur, sed omnia per ejus notitiam agantur. Si vero inventa fuerit, quae hoc propositum regulae violare conetur, gravi poenitentiae scientia corripiatur; quia delicti fomitem abbatissae voluit occultare.

CAPUT VIII. Qualiter ad signum Dominicum surgendum est.

Quandocunque vel diurnis vel nocturnis horis ad opus divinum signum insonuerit, mox cum summa festinatione surgendum est, ac si praeco regis insonet, omni opere quod in manibus habebatur postposito; ut nihil operi Dei praeponatur: sed mens ad (1060D)sonitum praeconis intenta, et operi Dei innixa, cum omni gravitate et mansuetudine ad intonandam gloriam majestatis ejus, et pietati ejus gratias referendas festina currat. Et si morose et segniter veniat post primi psalmi qui in cursu canitur finem, noverit se a suo ordine dum cursus expletur revocari, et in loco ultimo positam, id est, in eo loco qui talibus negligentibus fuerit deputatus, astare, et ibi cum verecundiae metu exspectare, et post expletum cursum prolixa venia ante coetum sororum egredientium satisfacere. Nam foris omnino non segregentur, ne a somno detentae dormiant, aut in aliquo maligno hosti adeundi detur occasio. Intus etenim posita nec totum perdit quod coeperat, et verecundia ac metu (1061A)frangitur, dum ab omnibus videtur. Et quando caeterae expleto officio foras egrediuntur, illa in ecclesia pro ipsa tarditate posita duodecim psalmos super cursus seriem cantet. Si vero ex toto cursum suum perdiderit, praecipue nocturnis horis, in quibus nullum alium opus impendit, suppositione damnetur. Horas vero ad cursum procurare juxta dispensationem abbatissae debet, cuicunque ordinatum fuerit; id est, quae mente sollicita et impigra fuerit ad hoc opus idonea inventa, ut opus Dei non tardetur. Si vero qualibet occasione a justo ordine deviatum fuerit, ut non secundum suum ordinem horae custodiantur, suppositione damnetur.

CAPUT IX. Qualiter in monasterio silentii regulam vel diurno opere, vel ad mensam debeant custodire: vel ad mensam quomodo sit legendum. (1061B)

Regulam silentii omni tempore servandam sanctarum Scripturarum series declaravit, dum per Prophetam dicitur: Cultus justitiae silentium et pax. Tacendum namque est ab otiosis et frivolis, et scurrilibus, et pravis et malitiosis fabulis; de quibus Propheta orabat dicens: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis. Non declines cor meum in verba mala (Isa. XXXII; Psal. CXL). Cessandum quippe est a fabulis superfiuis, ne damnationis per ineffrenatae mentis ignaviam anima fructum capiat: quia non solum de scurrili et injurioso sermone, sed etiam de otioso, juxta Domini praeceptum, (1061C)rationem sumus reddituri. Quid aliud debeat monacha studere, quam soli Deo, in quo semel desiderium fixit, et oris sermone et animae desiderio vacare? Omnibus ergo horis diurnis, praeterquam ad mensam, ab hora secunda usque ad completam quidquid utilitas sacrae regulae poposcerit, per abbatissae commeatum loquendum est. Ab hora vero completionis, cum oratio ad somnum capiendum datur, nulla omnino loqui praesumat, nisi grandis necessitas monasterii poposcerit. Cui ab abbatissa fuerit ordinatum, loqui studeat, vel etiam a praeposita, quae curam aliarum portat. Ad mensam vero nulla penitus praeter abbatissam, vel cui abbatissa praeceperit, pro communi necessitate sororum loqui praesumat: sed omnes intento animo gratias reddentes creatori (1061D)in cordibus suis cibi ac potus solidae mensurae largitione fruantur. Portaria vero quae pro necessariis causis alloquium expetierit abbatissae, loqui permittatur: quia forsitan talis supervenerit necessitas, quae moram habere non debeat. Ante mensam vero semper capitulum regulae unum aut amplius, si abbatissae placuerit, legatur: ut cum cibus carnem reficit, lectio animam satiet. Haec omnia cum gravitate animi et moderatione leni fiant, quatenus in his omnibus Dominus delectetur. Festis vero Domini diebus, id est, Nativitate Domini, vel Paschae solemnitate, ac Theophania, vel Pentecostes, vel si qua sunt alia Domini vel sanctorum martyrum praecipua sacra celebranda, si ex permisso abbatissae fuerit, ad (1062A)mensam loqui non negamus: sic tamen, ut pressa non dissoluta voce loquantur; ne garrula voce in sonum prorumpentes, magis desidia quam laetitia judicetur. Et ipsa confabulatio talis sit ex colloquio Scripturarum, quae animae lucrum faciat, non damnum. Silentium vero in poenitentia accipientes omnimodis studeant custodire, ut de vera mortificatione mereantur fructum recipere. Duae vero, in quocunque loco fuerint positae, nullatenus sine tertia teste loqui praesumant: sed tres semper positae necessaria colloquantur.

CAPUT X. De ratione mensae qualiter administrandum vel observandum sit.

(1062B)Mensae administratio vel observatio quanta aequalitate vel sobrietate percurrere debeat, abbatissae scientia est trutinandum: ut in omnibus, sicut decet Dei ministras, religionis vigeat fomes. Ministrandum namque est omnibus aequali libratione tam potus quam cibus, prout tempus, sive solemnitates, sive abstinentiae, sive quotidiani usus poposcerint. Quotidianis etenim diebus sufficere decernimus duo fercula, exceptis pomorum donis: de leguminibus vel de oleribus conferta, seu farinae qualibet conspersione. Omnibus etenim aequa mensura ministrandum; praeter si aetas infirmior, quae sustinere non valeat, aut aegritudo corporis, aut novellae conversationis novitas improbata sufferre non queat, quod abbatissae judicio pensandum est. Potus vero sicerae liquoris, (1062C)id est, cervisiae mensura solita tribuatur: si voluntas abbatissae fuerit, si labor, vel festus dies, vel hospitis adventus pia precatio exagitaverit, vini potio augenda est. Et si duabus vicibus reficiendum sit, praeter vini potionem similis regula servetur. Festis vero diebus, pro reverentia sacrae solemnitatis, pluribus cibis, id est, tennis vel quaternis ferculis sunt corpora reficienda: sic tamen, ut si plura sunt cibaria numero, sint minora; ut corpora necessario cibo reficiantur, non nimia saturitate damnentur. Sedentes vero ad mensam sorores nulla alteram comedentem sublimatione oculorum respiciat, nec alterius mensuram cibi vel potus iniqua consideratione intueatur. Quando in mensam cibus administratur, nulla prius cibum comedat, quam signum ad benedicendum (1062D)insonet. Abbatissa vero vigilet, ut confestim cum cibus ministratus fuerit, signum tangere procuret; et omnes cum signum audierint, una voce benedictionem rogent, quarum vocem abbatissa subsequatur dicens: Dominus dignetur benedicere. Hoc ad omnia fercula, vel pomorum ac potus administrationem observandum est. Illud praecipue decernimus, ut nulla alteri dare ex mensura sua, vel accipere ab altera praesumat, praeter abbatissam, vel praepositam cui ab abbatissa commissum est. Si vero aut novitate, aut temeritate aliqua haec, quae supra diximus, fuerit transgressa, disciplina regulae corrigatur pro praesumptae temeritatis audacia.

CAPUT XI. Quibus congruentibus horis hyeme, vel aestatis tempore, sit reficiendum. (1063A)

Ab adventu sacratissimae solemnitatis, id est, ab introitu sancti Paschae, quo immaculati Agni resurrectio celebratur, usque ad sacratam solemnitatem Pentecostes, qua apostolis Spiritus sanctus fuit diffusus, id est, quinquaginta dierum spatio, ad sextam horam est reficiendum: similiter et vesperi erit coenandum, quia sacri temporis ratio exigit, ut nullus nec in Ecclesia positus tristitiam demonstret. A Pentecoste vero, si gravis labor non exigat, aut hospitum non cogat adventus, usque ad Quadragesimae inchoationem, ad nonam, id est, semel reficient; exceptis magnarum solemnitatum eventibus, aut si (1063B)labor grandis exegerit, ut duabus reficiant vicibus. Ab inchoatione Quadragesimae usque ad sacratissimam solemnitatem Paschae, exceptis Dominicis diebus, ad vesperum reficiendum est; ut ante noctis inchoationem cum statione lucis refectionis impleatur hora. Quando vero administrandum est, singulae ex singulis mensis assurgant, et sic ad coquinae fenestram cum sobrietate venient, ut nullum strepitum pedum, vel vasorum, vel cujuslibet soni excitent, et primum ad seniorum mensam simul omnes ministrent, sic demum ad suam mensam qua sederint deferant fercula. Praeposita mensae gubernet, quomodo ex ipsa mensa mutuatim vicibus, vel aetate juniores si fuerint, debeant ministrare.

CAPUT XII. Quomodo quotidianis diebus manibus sit operandum? (1063C)

Operandum namque est omni tempore, praeter dies festos; ut habeatur vel propriae necessitatis usus, vel egenis unde detur suffragium. Sic tamen operi manuum insistendum est, ut lectionis fructus non omittatur, sed statuto tempore operi detur intentio, ac deinceps lectioni divinae vacetur. Operatio manuum ab hora secunda sumat exordium, et in horam nonam finem accipiat: ab hora vero nona lectio usitetur, si aliquando proprium aliquod opus faciendum aut vestimenti consuendi vel lavandi, aut quodlibet aliud opus, per abbatissae vel praepositae commeatum faciet. Et si forte opus fortius supervenerit, ut maturius (1063D)arripiant operari, vel propter ferventem aestum, hoc abbatissae arbitrio considerandum est, ut secundum quod tempus exigit, aut fortioris laboris pondus, vel ad sextam, ut juste judicaverit, ab opere sit quiescendum, et post quietem vel refectionem usque ad vesperum sit operandum. Illud inter omnia vel abbatissa si praesens fuerit coerceat, aut praeposita quae ejus vice relinquitur, ut nullam penitus monacham fabulis otiosis praeter necessariam interrogationem vacare permittat; sed in ipso opere manuum operis Dei recordatio teneatur: id est, ut dum exterius per temporalem opportunitatem manus operibus occupantur, interius mens cum linguae meditatione psalmorum ac scripturarum recordatione dulcescat. (1064A)Ac si violatrix hujus regulae fabulatione delectetur, silentii poena castigetur. Focos vero in schola poenitentes, si fuerint, binae et binae per hebdomadas facient. Similiter ad caput sororum lavandum per singula sabbata, vel balnearum usus per festas solemnitates praeparent, aut si sunt alia extrema facienda, poenitentes facient: ut dum mente humili et contrito corde haec propter timorem Domini faciunt, ab omnipotentis Dei misericordia celerius a suis delictis laventur. Quando ad opera eundum est, istud capitulum psallatur: Sit splendor Domini Dei nostri super nos; et opera manuum nostrarum dirige super nos; et opus manuum nostrarum dirige (Psal. LXXXIX). Quando vero finitur opus, istud dicatur capitulum: Benedicat nos Deus, Deus noster, et benedicat nos (1064B)Deus, et metuant eum omnes fines terrae (Psal. LXVI). Pistrices vero alternatim per vices opus commune faciant: sic tamen, ut minus tribus non sint propter loquendi necessitatem. Et si necesse fuerit ut ibidem maneant, minus quatuor non sint, et una ex eis senior sit praeposita, cujus religioni credatur, quae et loquendi licentiam habeat. Et panem quem faciunt per vices senior quae ex eis est, cellariae repraesentet; ut omni custodia tutae in nullo reprehensibiles reperiantur. Similiter et quae in braxatorium ad cervisiam faciendam inhabitaverint, una ex eis senior sit praeposita, quae secundum regulam pistricis omnia custodiat. Cocae vero per hebdomadas coquinent, ut in unaquaque hebdomada tres vel amplius, si necesse fuerit, ad coquinandum deputentur; ne (1064C)impositus sine discretione labor, unde mercedem mercari debuit, inde murmurationis fructum reportet. Ingredientes autem pro se orari rogent omnem coetum sororum, orantes in oratione dicant: Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram (Psal. CXXIII), et: Adjuva nos, Deus salutaris noster (Psal. LXXVIII). Exeuntes vero lavent omnium sororum pedes; et omnia vasa quae ad necessarium usum habuerunt, lavata praepositae repraesentent. Similiter pro se orari rogent, et hunc versum in oratione dicant: Quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me (Psal. LXXXIII). Propter singulas negligentias tam cocae quam cellariae viginti quinque palmarum percussionibus quotidianis diebus emendentur, ne minimas parvi pendentes culpas in (1064D)majoribus procliviores reperiantur.

CAPUT XIII. De utensilibus vel supellectilibus.

Utensilia monasterii, et quaecunque sunt ad commune opus necessaria, abbatissae cura disponantur. Et tales in congregatione quaerantur, quarum et sollicitudo animi viget, et conscientiae firmitas sit probata; et ipsis cura committatur, ut quae cuique necessaria fuerint opportunitate exigente tribuantur. Et sic ipsa utensilia, seu quaecunque eis ab abbatissa commissa fuerint, cum sollicito timoris studio gubernentur, ut mercedem commissae curae recipiant, et non judicium damnationis incurrant, (1065A)anteponentes illud mentis oculis: Maledictus qui facit opus Dei negligenter (Jer. XLVIII).

CAPUT XIV. Qualiter in schola debeant dormire.

Cum semper religiosae et Deo dicatae animae, tam diurnis quam nocturnis horis paratam Deo mentem praeparant, ut quamvis sopore membra torpescant, anima vigore Creatoris intenta praeconiis pervigil maneat, juxta illud: Ego enim dormio, et cor meum vigilat (Cant. V): tamen solerti custodia specialiter intuendum, ne per negligentiam maternae sollicitudinis subjecta membra damna capiant imbecillitatis. Proinde ergo decernimus, ut binae et binae, praeter infirmas et seniores, in lectulis dormiant, sic tamen, (1065B)ut ad invicem non loquantur, neque se ad invicem, id est, facie ad faciem respiciant; sed una post aliam quiescens dormiat; ne antiquus hostis, qui ore libenti animas vulnerare cupit, aliquid fraudis jaculando immittat; ut colloquendo mortalia excitet desideria. Sic tamen fiat, ut una ex illis semper senior sit: de cujus religione non dubitetur. Juvenculas vero nullatenus simul quiescere censemus, ne in aliquo carnis adversitate aestu delicto rapiantur. Omnes enim, si fieri potest, una domus ad dormiendum capiat, praeter si infirmitas aut senilis aetas poposcerit, aut culpa damnaverit, aut novitas probata non fuerit, ut in cella separentur. Omnes vestitae et cinctae dormiant. In schola qua dormitur per totam noctem lucerna ardeat. Ad cursum vero cum (1065C)festinatione surgentes, signum crucis fronti inferatur: simulque sub silentio dicatur: Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina.

CAPUT XV. De cura infirmantium qualis esse debeat?

Harum cura quae infirmitatibus detinentur qualis esse debet, proprietas auctoris declarat, cum dicit: Quaecunque vultis ut vobis faciant homines, et vos facite eis similiter (Matth. VII). Licet hoc in omnibus sit agendum, praecipue tamen in infirmantium cura haec praeceptio est exhibenda; quia Dominus dixit: Infirmus fui, et venistis ad me (Matth. XXV). Ita ergo cura infirmis quaerenda est, ac si praesenti Christo ministrare (1065D)putetur. Revera etenim quaecunque pro Christo infirmis curam impendit, Christo in infirmis ministrat. Sit tamen abbatissae cura ut separatim cellam habeant cum omnibus opportunitatibus; ut nullum exteriorem laborem sentiat, quae in infirma carne poenam portat. Et si tempus poposcerit, sicut tempus Quadragesimae, ut caeterae vitam immutent, infirmis semper cedendum est; ut tam potus quam cibaria uberius ministrentur. Balnearum usus, vel cura medendi summo adhibeatur studio. Sanis vero, praecipue vero juvenculis, tardius concedatur. Abbatissa talem curam de infirmis habeat, qualem se recipere a Domino sperat; ut nec a cellaria, nec a ministra aliquam negligentiam infirmae sentiant. Decrepita (1066A)vero aetate fessis talis sit cura, quatenus nulla in eis negligentia, sed juxta arbitrium abbatissae, prout cuicunque necessarium esse viderit, consideratione pia earum imbecillitati concedatur. Non enim hae possunt regulae tenori subjacere, sed potius pietatis in eas impendendus est affectus.

CAPUT XVI. De casibus qui per negligentiam aut eventu

Negligentiae culpa, qua per multos casus in multis delinquitur, abbatissae judicio pensanda est, id est, in refectorio, in coquina, in dormitorio, vel in qualibet utilitate aut fregerit, aut perdiderit, aut negligenter dimiserit, omnia secundum suum modulum (1066B)sunt pensanda, et juxta aetatem vel teneram, vel senilem, vel viridem, sunt corrigenda. Quia si in minimis negligentiae vitium non corrigitur, mens vitiata in minoribus culpis, in majora dilabitur delicta. Si soror, quae in his casibus dilapsa, statim abbatissae vel praepositae puram dederit confessionem; et compertum fuerit non suae voluntatis fuisse, quod casu accidit; hoc tantummodo sufficiat, ut hoc quod deliquit et perpetravit, si possibile fuerit, non deneget, et emendet cum veniae satisfactione. Si vero non sua confessione, sed alterius proditione cognitum fuerit, prout culpae magnitudo poposcerit, poenitentiae subjacebit; quia culpam per puram confessionem non manifestavit. Si vero ex majoribus culpis, quod ad animae majorem pertinet damnationem, aliquam (1066C)commiserit, hoc secretius per puram confessionem volens suae manifestet abbatissae: ne dum tempore animi culpam detegere verecundat, cum reatu culpae faciem diaboli interius recondat.

CAPUT XVII. De eo quod nulla monacha monasterio debeat proprium aliquid vindicare.

Proprii aliquid in monasterio nihil habendum; sed potius propter nomen Domini omnia contemnenda. Quid enim proprium aliquid suum fidelis anima de rebus mundi vindicet, cui mundus crucifixus est, et ipsa mundo? Quae semel mundo mortua, cur per aliquam temporalium rerum cupiditatem, vel desiderium aerumnosum, denuo incipiet (1066D)vivere mundo, quae, contempto mundo, coeperat jam vivere Deo? Amputandum ergo est hoc vitium radicitus ab omni monacha, ut nullam rem vel in vestimentis, seu in calceamentis, vel in quibuslibet rebus sibi vindicet, vel suum esse dicat, nisi quantum ex abbatissae jussione penes se praecipitur retinere, ac si custos alterius, non propriae rei domina. Et ea quae sibi ab abbatissa fuerint commendata, id est, ad necessitatem praesentem, aut in vestimento, aut in qualibet re, nihil exinde aut dare aut commodare cuiquam praesumat; nisi tantum ab abbatissa illi fuerit ordinatum. Quid enim de rebus mundi alteri sorori conferat, quae suas in omnibus voluntates propter Christum in abbatissae tradidit potestatem? (1067A)Omnia ergo quae in monasterio habentur sint omnibus communia; juxta quod in Actibus apostolorum legimus: Et erant, inquit, eis omnia communia (Act. IV). Sic tamen communia sunt habenda, ut nulla aut dare aut accipere, nisi abbatissa ordinante, praesumat: ne cupiditatis aut temeritatis malum incurrens in laqueum, Judae proditoris consortio numeretur, qui solus in numero apostolorum loculos habuisse refertur, ubi commutantium ac vendentium commercia ponebantur. Quod si huic vitio aliqua sororum delectari fuerit deprehensa, et post primam, secundam vel tertiam correctionem emendare noluerit, disciplinae regulari subjacebit.

CAPUT XVIII. De culparum excommunicatione.

(1067B)Si qua vero soror instigante diabolo contumax, vel superba, seu inobediens, vel murmurans apparuerit; vel etiam in quocunque casu lapsa, seniorum praecepta vel sanctae regulae normam violare tentaverit; haec, secundum praeceptum Domini, secreto a senioribus semel vel bis corripiatur (Matth. XVIII). Si emendare noluerit, tunc simul ab omni congregatione objurgetur. Et si sic emendare noluerit, tunc prout culpae magnitudo poposcerit, secundum regulam judicetur: id est, aut excommunicationi subjaceat, si ejus antea intellectus viguit: aut si obstinata et durae mentis tenacitas culpae et improbitatis perseveret, tunc corporali disciplinae subjacebit.

CAPUT XIX. Qualis debeat esse excommunicatio. (1067C)

Excommunicationis mensura qualis esse debeat, justum scientibus librare judicium culpae modus ostendit. Levioribus enim culpis levior est adhibenda correctio; gravioribus vero ferventior est adhibenda damnatio. Proinde abbatissae studio est pensandum, ut si aliqua soror in levioribus inveniatur obnoxia culpis, usque ad indictam sibi horam mensa privetur, De gravioribus vero seu dierum vel hebdomadarum vel mensium definitio in longius protracta correctione finiatur: ea tamen regula, ut si amplius quam septem dierum spatium excommunicationis percurrerit, quandiu poenitentiae sub statuto tempore ordo retentus fuerit, sicut a mensa loco suo privetur, ita (1067D)et in ecclesia segregetur; ut in loco in quo ante fuit, nec psalmum cantet, nec ullum ordinem teneat, usque dum satisfactione humili cum cordis contritione ab abbatissa vel a senioribus veniam mereatur. Excommunicata vero soror, quae culpis gravioribus existentibus aut cellula recluditur, aut a consortio congregationis separatur, a nullo penitus colloquia aut visitationis munus fruatur, nisi tantummodo cui praeceptum ab abbatissa fuerit. Si qua transgressa hanc regulam fuerit, regulari poenitentiae subjacebit.

CAPUT XX. De his quae per sedulam correptionis curam saepius correctae emendare noluerunt. Soror si saepius correpta emendare noluerit, excommunicatione (1068A)pro modo culpae corrigatur. Si nec sic aliquid proficiat increpantis correctio, tunc verberum vindictae subjacebit. Quod si sic emendare noluerit, sed magis in tumorem superbiae elata, opera vel actus, de quibus corrigitur, defenderit, tunc abbatissae scientiae regimine corrigatur: quia scriptum est: Qui abjicit disciplinam, infelix est (Sap. III). Moderante ergo scientia saniei medendi cura adhibeatur. Si lethale vulnus per fomenta castigationum, et pietatis ac lenitatis unguenta sospitati non redditur, saltem incisionibus amputetur. Et si sic sanies desecta tumorem non amiserit, tum excommunicationis sententiam, vel disciplinae corporalis poenam incurrat. Et si nec excommunicationis metu, nec flagelli poena frangitur, augeatur adhuc (1068B)pietatis fomes; ita ut ab omni congregatione pro ea communis Dominus orationum officio deprecetur: ut quae laqueo diaboli irretita tenetur, Domini misericordia ac pietate curetur. Quod si nec sic corrigi voluerit, intra septa monasterii sub poenitentiae tenore ab omnibus, praeter custodibus, segregata, tandiu castigetur diversis correctionibus, usque dum ejus humilitas omnibus vera credulitate patefiat: quoniam et invitis saepe salus praestatur. Nam ideo separanda est a congregatione, ut suo vitio non maculet innocentes. Tenera vero aetas, quae excommunicata vim nescit, non excommunicatione, sed flagello corrigenda est.

CAPUT XXI. De receptione sororis. (1068C)

Sin ullo tempore, quod absit a Christiana religione, soror a septis monasterii discesserit, et foras fugiens postea recordata pristinae religionis, et aeterni judicii perculsa timore reversa fuerit; prius omnem monasterio emendationem polliceatur: postea si probabilis ejus poenitentia agnoscatur, tunc demum intra septa monasterii recipiatur. Et si bis aut tertio hoc fecerit, simili pietate foveatur; sic tamen ut in extremo loco inter poenitentes recepta tandiu examinetur, usque dum probabilis ejus vita inveniatur. Si vero post tertiam receptionem fugae culpa maculata fuerit, sciat omnem reversionis aditum esse in postmodum denegandum.

CAPUT XXII. Qualiter invicem se humilient, vel ordines servent: vel in minutis actibus qualiter sint servanda praecepta. (1068D)

Quanto se affectu, vel charitatis ministerio in monasterio animae positae debeant diligere, sanctorum Patrum instituta sanxerunt: sed in quibus sit actibus vel officiis demonstrandum, a nobis pro parte indicandum est. Habet denique latissimum virtutum copia ambitum, quo circumsepta facile hostem sibi superet adversantem. Sunt etenim nonnulla, quae in actu videntur exigua, et tamen vel custodita vel neglecta, aut tepescente, aut fervente animi motu demonstrantur: ut est humiliatio capitis, vel sermonum affabilis salutatio; quae aut rigidae mentis vel (1069A)concordiae, aut si certe piae purissimum patefacient affectum. Servandum ergo est famulis vel famulabus Christi, ut semper intra mentis statum ea nutriant quae a vera humilitate et charitate non discedant: in quibus summa constat virtutum. Nam sicut nunquam sine vera humilitate vera manet charitas, ita nunquam absque vera charitate vera manet humilitas. Arripiamus ergo instruere fundamentum, ut ad culmen perveniamus virtutum. Sic prius humilitas monstranda tam actu quam affectu, ut post charitatis copia aedificetur. Et quando sibi mutuatim in via vel in quocunque loco occurrerint, cum omni humilitate ab invicem flectentes benedictionem rogent. Et si ex eis una senior fuerit, prius junior benedictionem postulet; tunc demum senior prosequatur. In cursu vero positae, prout ab abbatissa fuerint ordinatae, (1069B)vel ad psalmum canendum, vel lectiones recitandas, vel etiam ad communicandum euntes, suum ordinem custodiant: ne constitutum sibi locum transilientes in ambitionis vel arrogantiae vitio demergantur. Abbatissae vero studendum est, ut per ordinem sicut conversae in monasterio fuerint, ita in suo ordine constituantur: praeter si uberius conversatio religionis meruerit, ut inantea promoveatur; vel si gravis culpa exegerit, ut retro regradetur. Si vero aliqua ex sororibus cognoscatur seniorem affectare locum, cum verecunda castigatione repellatur: quia non debiti honoris locum praesumpsit, nec religionis commercio, sed ambitionis honorem indebitum conata est arripere. In concessu sororum, si alia supervenerit, quae juniores sunt ordine, assurgant, et seniori (1069C)locum praebeant. Juniores vero seniori nullatenus superbiendo contradicant; sed cum omni humilitate vel interrogatae, vel correptae respondeant. Si labentem in quodlibet delictum junior seniorem aspexerit, non exprobrando, sed magis dolendo ad confitendum abbatissae vel praepositae dirigat: similiter senior juniori faciat. Ad confessionem veniens, prius prostrata supra humum, suam culpam esse dicat: sic postquam surgere jubetur, suam confessionem manifestet. Quando ad aliquod opus fieri commeatus rogatur, venia prius petatur, et sic de opere quod faciendum est commeatus rogetur. Quando ad abbatissam venitur, cum omni humilitate veniam petendo accedatur; similiter quando egreditur, cum (1069D)veniae petitione benedictio quaeratur. Nulla monacharum per semetipsam de propria necessitate abbatissae suggerat, sed omnes per praepositam quidquid necessitatum fuerit abbatissae studeant intimare. Si sacerdos vel quilibet religiosus venerit, ut ei per abbatissae commeatum sit occurrendum, a longe astantes, (1070A)cum humilitate flectentes genu sub silenti voce benedictionem rogent. Et si ordinatum fuerit ab abbatissa, ut cum his aliqua sororum loquatur, cum omni humilitate et modestia ac sobrietate loquendum, est: ut in omnibus his virtus humilitatis ac sobrietatis inveniatur.

CAPUT XXIII. De non defendenda proxima vel consanguinea in monasterio.

Defendere proximam vel consanguineam in monasterio nullo modo permitti censemus. Quid enim aliam defendat, quae jam sibi non vivit, sed Christo quem imitata manet crucifixa? quae propriam animam, ut uberius saluti jungeret, prius perdidit? Quae (1070B)ergo proprias perdidit voluntates, ut Christi in se voluntatem impleret, cur aliarum delicta defendet, quae propria crucifixit? Et si in veritate crucifixit, et non mundo jam, sed Christo vivit, cur in mundo facinoribus labentes pro qualibet familiaritate defendat? Sit ergo ei aequus amor tam in consanguinea, quam in caetera sorore, quae ei sanguinis affinitate non jungitur. Maneat ergo in omnibus amor corde clausus, nec quanquam sub disciplinae moderamine positam tueri studeat: ne vitium defendendi in alias dimittat. Sit ergo in arbitrio corrigentis, ut quas corrigit sub amoris studio, non propriam implendo voluntatem, sed vitia corrigendo, inferat disciplinam.

CAPUT XXIV. De nutriendis infantibus. (1070C)

Infantes in monasterio quanta cura et disciplina sint enutriendae, multis didicimus documentis. Debent enim nutriri cum omni pietatis affectu, et disciplinae ministerio: ne desidiae vel lasciviae vitio sub tenera aetate maculatae, aut vix, aut nullatenus possint postea corrigi. Sit ergo in eis tanta cura, ut nunquam sine seniore huc atque illuc liceat deviare: sed semper ab ejus disciplina retentae, et timoris Dei ac amoris doctrina imbutae, ad cultum instruantur religionis. Habeant lectionis usum; ut sub puerili aetate discant, quod ad perfectam deductis proficiat. In refectorio per se mensam habeant juxta seniorum mensam positam. Seniores tamen vel duae, vel amplius, (1070D)de quarum religione non dubitatur, cum eis sedeant, ut semper timore anteposito, sub metu seniorum nutriantur. Quibus vero horis reficiant, vel somnum capiant, abbatissae arbitrio pensandum est: ut in omnibus virtutum custodia discretio reperiatur.

(no appara