Regula ad monachos (Paulus abbas - Stephanus abbas)

PaAbStA.ReAdMo 66 Paulus abbas; Stephanus abbas Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin DE SS. PAULI ET STEPHANI ABBATUM REGULA VETERUM TESTIMONIA. S. Benedictus Anianae abbas in Concordia regularum saepissime affert testimonia ex Regula Pauli et Stephani, sive, ut pag. 388 et 619: Ex Regula sanctorum Pauli et Stephani, quam etiam solius Stephani et sancti Stephani nomine aliquando citat.

Smaragdus abbas Expositione Regulae S. Benedicti, cap. 23: De hoc capitulo Paulus et Stephanus abbates ita scripserunt: Si quis alterum, etc., ut cap. 36.

OBSERVATIO CRITICA IN REGULAM SEQUENTEM. Etiamsi ignoremus patriam et statum horum duorum SS. virorum, neque ad notitiam monachorum pro quibus haec regula composita est pervenire valeamus, tamen videntur vixisse in aliqua regione ubi frumenta ruri et in campis excutiebantur, quemadmodum apud Italos et Hispanos moris est. Existimat saepe laudatus Calmetus hos sanctos hanc suam regulam scripsisse circa tempora S. Benedicti. Hoc unum certum est, quod exsertis verbis S. Augustinus laudetur ibidem, cap. 14, atque Scriptura sancta citari soleat juxta Vulgatam antiquam, non secundum S. Hieronymi versionem. Adeoque difficile erit praescribere his sanctis determinatam aetatem; quamvis illi hujus Regulae veri sint auctores sub quorum nomine et illam citat S. Benedictus abbas Anianae in sua Concordia regularum.

CAPITULA. 1. Primum de timore Dei et charitate mutua puri cordis et unanimitate habenda. 2. Quales circa juvenes esse debent seniores. 3. Qualiter circa seniores se juvenes debeant exhibere. 4. Ut ab opere Dei nullus nisi permissus discedat. 5. Ut initium versus in choro incipiatur ab uno 6. Ut jugiter pronuntietur per choros. 7. De modo psallendi et seniorum arbitrio. 8. Ut cantantes non dormitent. 9. Ut cantantium et orantium nullus vel tenuiter fabulis occupetur. 10. Ut dicta prima nullus se in lecto recubitet. 11. Ut meridiano tempore unusquisque in suo lecto dormiat mediante tempore definito. 12. Ut opus divinum cum disciplina in operatione decantent. 13. Ut qua hora communicandum est, omnes qui intra cellam sunt unam, studeant esse praesentes. 14. Ut decantentur quae jussa sunt cantari. 15. De his qui psalmos discunt, ut dictatoribus delegati observent. 16. Ut accepta a minoribus ex more reddantur ad mensam. 17. Ut nullus supra statutum modum in cibo vel potu praesumat. 33. De labore praeteriti temporis, et quod nec his qui negligentes sunt quidquam de necessariis subtractum 25. Ut hi quibus custodia commissa est, devota 18. Ut reficientes cum quiete audiant quae leguntur. 19. Ut ad mensam nullus sibi peculiariter aliquid comedendum procuret. 20. Ut nullus se a mensa deputata migret in aliam. 21. Ut calix superfundens non misceatur. 22. De vicibus ministrorum. 23. Si de ordine juniorum quisquam a ministerio fuerit segregatus. 24. Ut nullus de assignato praesumat alterius. charitate deserviant, nec ipsi econtra improbe contristentur. 26. Ut in cellario et artificum officinis nullus importune non jussus audeat intrare. 27. Ut de rebus alterius nullus sibi ad utendum praesumat, nec inter se liceat commutare. 28. De vestimentis et lectualibus servandis. 29. Nisi de usu prioris nullus tonsuret. 30. De eo quod alio perdente alter frater invenerit. 31. De his qui qualemcunque artem discere voluerint. 32. Ut in pistrino, vel ad omne opus terrenum unusquisque prompte occurrat. sit. 34. Ad orationem ut consueta amittatur pigritia. 35. De ferramentorum in operatione custodia. 36. Ut peccantem nullus tegat. 37. Ab immoderato joco et risu abstinendum. 38. Ut aliis litigantibus non commisceat alter. 39. Ut nullis causis extraneis quisquam se inferat. 40. Ut contra rusticorum pravos excessus nullus humana virtute se audeat vindicare. 41. Quod et Patrum regulae legantur assidue. I. Imprimis ergo hortamur, ut timorem Dei et mutuam charitatem et unanimitatem omnes in bonis studiis habeamus. II. Seniores junioribus affectum paternum impendant; et cum imperandi necessarium fuerit, non tumenti animositate et clamosis vocibus, sed fiducialiter tranquilla simplicitate et auctoritate bonae vitae ad peragendam communem utilitatem quae fuerint opportuna injungant. III. juniores senioribus sincera subjectione obediant, nec tumenti cervice in quocunque respondeant, aut fastidienti animo et negligente aure imperantibus obedire detrectent; sed unanimiter et concorditer tam in spiritali opere quam in terreno labore omnes fideli intentione occurrant. IV. Nulli liceat absque prioris permissu ab opere Dei discedere, sed quem causa manifesta compulerit, oratione a priore sperata et concessa discedat. Nec bini aut terni, sed singillatim exeuntes orationem sperent: ita ut qui sani sunt protinus revertantur; qui vero infirmi ex permissu redeant ad cubile. V. Initium versuum psallentium in choro priores qui in eis stant incipiant; aut si eis adversatur infirmitas, hi incipiant quibus jusserit Pater. Quibus incipientibus mox omnes, si potest fieri, in prima aut secunda syllaba pariter unanimiter et uno ore subjungant: ut non sit dissonantia cantantium, quae maxime ab inordinato initio, et quodammodo contentiosa varietate solet accidere. VI. Juniores, et maxime qui adhuc psalmos discere meditantur, per choros ex ordine et sine negligentia dictent: ita ut ab eo loco a quo adhuc minores ignorant, hi juniores qui jam Psalterium finierunt, per ordinem sibi in dictando succedant; ut omni tempore pronuntiandi usus non desit. VII. Psallendi quoque modus, si possibile est, omni tempore cum temperamento nobis tenendus est: ut nec nimium protracte, nec supra modum correpte, sed, ut dictum est, temperata semper modulatione dicatur. Servato tamen ut secundum voluntatem et arbitrium prioris, cui semper considerandi et perpendendi tempus, horam, causam per omnia imminet, sive protrahi, sive accelerare justo considerationis judicio jusserit, ad ejus nutum, sive etiam elevatius, sive humilius voluerit, consona tamen quasi ex uno ore voce dicatur. Nec quisquam praesumat absque prioris permissu, vel elata vocis extollentia, quae saepius inflationis jactantiam et arrogantiam elationis minus cautis generat, aut turbulenta festinatione temperamenti modum excedere, vel mutare. Nec prior concessam considerationis licentiam in usu absque certa necessitate audeat usurpare: sciens se Domino redditurum rationem, qui dixit: Psallite sapienter (Psal. XLVI). VIII. Somnus, cum opus Dei dicitur, cum Dei adjutorio omnino a nobis fugandus est: timentes illud Prophetae: Maledictus qui facit opus Dei negligenter (Jer. XLVIII). Et illud: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV). IX. Nulli liceat tempore quo opus Dei canitur, qualibet occasione sermonem contra alium fratrem proferre, nisi seniori tantum; cui sine dubio solent causae cujuscunque rei aut ordinandae, aut corrigendae, nonnunquam emergere. X. Mane dicta prima nullus se in lecto recubitet; excepto die dominico, aut festis diebus, in quibus vigiliarum labore et praeteriti diei solito amplius fatigati paululum post primam, qui ex vobis voluerint, membra ponant in lectulis. Quod non omni tempore id ipsum, sed tantum aestivis mensibus liceat; reliquo vero omni tempore per singulos dies mox unusquisque post primam, dum acceptae minoribus emendantur, calceet se, et paratus sit ad signum quod per sonum tabulae fieri solet: quatenus omnes sine tarditate, ad agnoscendum imminentis diei futurum opus, in locum conveniant deputatum. XI. Aestatis tempore nulli liceat meridie praeter in suo lectulo dormire, nisi forte jubente priore ad nubila pro custodia areae extra suum lectulum dormiat. In campo vero, quando messis colligitur, si meridie dormire licuerit, non divisi, sed in uno loco aut duobus locis dormiant. Quia non est incognitum quantum mali ex hac occasione diabolus fecerit. Tempora vero in quibus, si vacaverit, meridie dormiendum nobis est, a die iduum Maiarum usque in diem iduum Septembrium observemus. XII. Opus Dei, quod per diem in quocunque loco operantes fratres per horas constitutas dicent, cum disciplina et timore Dei consona voce dicatur: non prout unusquisque operis excusatione aut occupatione voluerit obruere. Nec praesumendo junior ante seniorem prosiliat, et immatura festinatione procedat; et divinum opus, quod cum timore agendum est, per inordinatam audaciam insipienter et non sapienter psallatur. Tali enim consuetudine jam infectae mentes et fauces aliquorum fratrum, ad consonantiam intra oratorium nisi cum magno commotionis freno non queunt retineri. Ut ergo hoc usurpationis vitium abjiciatis a vobis, charitatis simplicitate hortamur: talium enim Deus omnium exauditor est: Ipse misit angelum suum, et tulit me de ovibus patris mei (Psal. CLI, juxta LXX). XIII. In hora qua sanctum corpus et sanguinem Domini communicaturi sumus, praesentes esse festinemus ad dicendum: Libera nos a malo: praeter quos certa causa, cum notitia senioris, non sinit esse praesentes. Omni modo cavendum est ne sanctum corpus et sanguinem indigne ad judicium sumamus. XIV. Nullus praesumat responsoria vel antiphonas, quae solent aliqui composito sono, pro suo libitu, et non ex canonica Scriptura assumpta canere, in congregatione ista vel meditari vel dicere. Nec ab adveniente hospite sine jussu prioris quidquam talium rerum aliquis audeat meditari: ne peregrinis varietatum doctrinis, et quodammodo deliramentorum suavitatibus irretiti, simplicitatis et veritatis maturitatem fastidiant; et per cantilenae sonos levitatis et otiositatis compedibus illigati, aut de congregatione avolare diabolo suadente festinent; aut intra monasterium inflati quasi singulari scientia cunctos despiciant. Oportet autem nos unam et simplicem apostolicam et patrum nostrorum imitari doctrinam, et gratia stabiliri, cor moresque subdere disciplinae, et ea cantare debemus quae, sicut beatus Augustinus dicit, ita scripta sunt, ut cantentur: quae autem non ita scripta sunt, non cantemus. Nec alio modo quam quo ipse Dominus jussit per prophetas et apostolos suos manifestari ea hominibus, debent a nobis in laude ipsius dici: ne quae cantanda sunt in modum prosae et quasi in lectionem mutemus, aut quae ita scripta sunt ut in ordine lectionum utamur, in tropis et cautilenae arte nostra praesumptione vertamus. Si enim sacrificium Deo confessionis et laudis offerre debemus, quomodo ipse praecepit sibi offerre, a nobis Dominus magis obedientiae quam victimarum sacrificium quaerit; nec cantilenae artificiorum studio, quantum observantia mandatorum et cordis munditia delectatur. XV. His qui litteras vel psalmos discunt, illis observent ad excipiendum, quibus fuerint deputati: qui pro eis aut de negligentia arguendi sunt, aut in eorum eruditione et studio approbandi. Si autem discedens dictator per se deputare neglexerit, ad Patrem revertatur is qui excipit, ut ipse deputet pro absente, qui ei dictare debeat. Dum absens revertetur, ad suum redeat dictatorem. XVI. Accepta in hora refectionis omni tempore ab his qui ea quotidie de psalmis accipiunt, reddantur ad mensam primam fratrum ex more. Qui meditari neglexerit, et non reddiderit, nec manducet usque ad horam refectionis venturi diei. XVII. Nulli liceat supra statutam consuetudinem, sive in potu, sive in cibo praesumere, nisi prioris permissu: cui ordinandi et considerandi facultas est: ita ut si gravi operatione fatigatis fratribus supra consuetudinem oportet quidquam adjungi, annuente et permittente priore, et non quolibet praesumente, hoc ipsum fieri liceat. XVIII. Reficientes cum gratiarum actione et timore Dei lectiones audiamus. Non cum contentione, et murmuratione, et indignatione, et clamosis vocibus, et strepitu pedum, et sono vasorum, donum Dei, sed cum charitate et quiete, et dulcissimo disciplinae freno sumamus: metuentes Israelitarum exempla carnalium (Num. XI), quibus manducantibus ad saturitatem angelorum panem (Psal. LXXVII), et coturnicum carnes usque ad nauseam, ore repleto murmurantibus ira Dei ad exterminandum dirigitur. XIX. Nulli fratrum liceat vel pomum, vel quodcunque olerum ad condimentum, vel aliud aliquid, ad usus suos quasi peculiari apparatu in mensam ad manducandum deferre: ne parvissima occasione aut rancor inter fratres de injustitia aut horrendus aditus peculiaris aperiatur studii; sed quaecunque harum rerum donante Deo a quolibet inventa fuerint, cellario fideliter contradantur, ut ipso distribuente, vel per menses singulos, vel prout cuique opus fuerit, ministrentur. XX. Nullus praesumere audeat de ea mensa in qua comedere scriptus est, transire ad aliam; nec liceat cuiquam alterum ad se de alia mensa venientem ad manducandum suscipere: sed unusquisque in mensa deputata comedat; ita ut si in mensa major pars fratrum absens fuerit, residui usque ad tres in numero ad suam sedeant. Infra autem hunc numerum remanentes in alia mensa comedant, secundum ordinem deputatum. XXI. Nulli liceat pincernarum calicem sic implere, ut transfundatur. Sed nec cuiquam liceat, ut si ei ab infrunito ministro transfundens oblatus fuerit, accipere: sed cum moderatione implere debet, et competenter: dicente Apostolo: Omnia vestra honeste et secundum ordinem fiant (I Cor. XIV). XXII. In omnibus obsequiis et ministeriis, in quibus fratres juniores sibi vicissim succedunt, unusquisque bona voluntate susceptam hebdomadam vicis suae in quolibet ministerio hilariter absque murmuratione cum gratia Dei impleat. Quod si ita contingat ut is qui suscepit quodlibet obsequium, in alia utilitate, vel itinere, aut necessitate infirmitatis occupetur, vicem ejus qui in loco post ipsum in ordine esse videtur adimpleat, et si defuerit, tertius, sive quartus et quintus ab eo praesens et vacans inventus fuerit, ejus obsequium repraesentet: ut ordo ministerii dispositus, quod charitatis et devotionis amore exhibetur mutuo, conservatus nullo modo perturbetur. XXIII. Si in ipso juniorum ordine, qui sibi in ministeriis singulis per vices succedunt, talis forsitan persona in ordine misceatur, qui judicio senioris debeat a vice ministerii removeri, nullus eum audeat provocare; nec ei per jocum stimulum suspicionis et confusionis impingat. XXIV. Nulli liceat de cellario quidquam, vel de quacunque artificum officina, vel ferramentum, vel quamcunque rem, quae singulis fratribus ad custodiendum assignata est, praesumere pro suo arbitrio: nisi forte aut tanta causa absentiae aut infirmitatis ejus, cui qualibet parte cura commissa est, coarctaverit, ut, jubente abbate, aut certe ipso permittente, cui assignatum est, ab alio contingatur. XXV. Hi quoque, quibus in singulis rebus custodia commissa est, convenienti devotione et charissima humilitate, quae necessaria sunt, sine mora et fastidio jubente seniore ministrent: nec per superbam inflationem differendo, occasiones faciant querelarum, per quas murmuratio contra eorum laborem qui nobis in assignatis rebus charitate deserviunt non debet excitari. XXVI. Nulli liceat tam in cellario quam in singulis officinis artificum improba et importuna absque senioris jussu audacia introire: quia et communem utilitatem valde impedit haec praesumptio, et ipsis artificibus rancorem animorum ex superflua importunitate impingit. XXVII. Nulli liceat vel vestimentum, vel calceamentum, aut tabulas, vel cujuscunque rei parvissimae tam novum, quam vetus quidquam, quod alii fratri datum fuerit, prava praesumptione contingere ad utendum. Nec inter se fratribus liceat, ut id quod de communi quisquam acceperit, nisi permissu prioris, cum alio fratre, quasi peculiari amore mutuare: ne hac occasione nascatur amor illicitus. Sed unusquisque, quod ei charitatis distributione datur, hoc libens et bona voluntate accipiat, et ad utendum delectetur habere. XXVIII. Vestimenta vel lectualia nullus sibi lavare audeat, absque oratione et permissu prioris. XXIX. Nullus fratrum audeat tonsurari sine oratione abbatis; nec alia tonsura quisquam, nisi nobis solita, tonsurari affectet: exceptis infirmis, quos dictante medico pro humore contrario pressius forsitan expedit tonsurari. XXX. Si quis invenerit, quodcunque illud est, quod alter frater perdidit, vel intra cellam, vel foris, non apud se uno die, vel, si possibile est, una hora retineat: sed in loco deputato quod invenerit ponat; et qui perdidit in eo loco requirat: ut non patiatur errorem et laborem qui perdidit quaerendi per singulos. XXXI. Nulli liceat ad discendam qualemcunque artem absque oratione senioris, vel cui ab eo ordinandi et disponendi concessa est potestas, suo ausu praesumere; nisi hi tantum qui in singulis artibus prioris judicio suo ordine cum orationis gratia deputantur. Sed neque ad meditandas litteras, vel psalmos, aut lectiones quisquam ex sua quasi potestate praesumat; et praebendum spiritali bono superbiae malum, et dissolutae voluntatis arbitrium, et peculiare studium operetur. Sed si quis per bonam voluntatem qualemcunque artem terrenam, vel in spiritalibus rebus super id quod a nobis quotidie traditur, discere concupiscit, charissima humilitate sibi concedendum a priore exspectet. Et si ei concessum fuerit, accepta oratione sic quod cupit incipiat. Cui etsi denegatum fuerit, quia forte ei non expedit, gaudens, et non tristis permaneat. Sed nec cuiquam liceat absque prioris notitia et jussione alii litteras vel qualemlibet artem occulte et quasi furtim ostendere. Quod si quis praesumpserit, geminae culpae, hoc est, et furti et superbiae sine dubio subjacebit. XXXII. Magnopere autem ab omnibus est cavendum ne aut in pistrino, aut in quacunque manuum operatione, aliquis fratrum pigre et non inter primos occurrat. XXXIII. Nam adhortatio laborandi, quae hactenus cum tanto temperamento a nobis charitati vestrae insinuata est, ab illa apostolica beati Pauli (Ephes. IV) instantia tantum est debilitata et remissa, quantum est et differentia personarum. Cum ille nobis jubeat hactenus manibus laborare, ut habeamus unde tribuere possimus necessitatem patienti: nos diximus, ut vel quod nobis sufficiat laboremus. Ille dicit, seipsum in fame et siti, in frigore et nuditate nocte et die suis manibus laborasse, ut sibi et qui cum eo erant necessaria non deessent (II Cor. XI; I Thess. II; II Thess. III): nos econtra duplicia habentes in nostris usibus vestimenta et calceamenta, et quotidiani victus de domo Dei ad saturitatem plenissimum apparatum, hortamur ut otium non ametis, sed per sincerum unanimitatis consensum unusquisque ut praevalet, sic laboret. Ille praecepit: Qui non laborat, non manducet (II Thess. III); nos fragilitatem nostram in vobis pensantes, nulli vestrum, qui hactenus subdola et lubrica voluntate laborare fideliter distulistis, de necessariis rebus a fidelium fratrum ordine quidquam subtraximus: patienter hactenus tolerantes, ut non vinceremur a malo, sed vinceremus malum in bono (Rom. XII). XXXIV. Hoc scientes, fratres, quia otiosus corpore monachus mente a sordidis cogitationibus nunquam esse poterit otiosus, dicente Salomone: In desideriis est omnis otiosus (Eccli. XXXIII). Et iterum: Multa mala excogitat otiositas. Abjecto ergo a se, qui hucusque talis fuit, hoc vitio, promptus ad omne opus accurrat: quia scriptum est: Non oderis laboriosa opera, et rusticationem ab Altissimo creatam (Eccli. VII), ut donante Domino de propriis laboribus, et rebus quotidianis et necessariis abundemus, et his quos amor spiritalis ad visitandos nos invitat, possimus convenienti mediocritate occurrere: aut quos gravis urget necessitas, debito ministerio valeamus de proprio labore servire, quia Dominum Redemptorem nostrum, Beatius esse dare quam accipere (Act. XX), certum est praecepisse. XXXV. Euntes in qualecunque opus, ferramenta necessaria is qui inter ipsos vadit prior a custode ferramentorum mane annumerata suscipiat, et uni de minoribus, ex his qui cum eo ituri sunt, quem ad hoc idoneum viderit custodienda assignet: quo opere completo ab ipso sollicite ipse recipiat, et custodi contradat; ut nihil depereat oblivione solita et negligentia plurimorum. XXXVI. Si quis alterum in quacunque parte viderit illicitum quidquam vel sermone vel opere facientem, et priori distulerit publicare, cognoscat se esse nutritorem peccati, et per omnia aequalem peccanti. Et quia et animae suae et illi est quem tegit durissimus inimicus, ex hoc apud Deum, qui mala odit, et apud cunctam fraternitatem exsecrabilis et infidelis habebitur: quia per abundantiam malitiae noluit prodere, ut corrigere potuisset, errantem; et odio disciplinae dilexit malitiam, et adstitit omni viae non bonae (Psal. XXXV). XXXVII. Propterea cavenda est omnibus nobis joci et risus immoderata luxuria, per quam plerumque amarissima inter fratres nascuntur scandala. Nec debet ex hac re occasio discordiae provenire, per quam etsi non nasceretur litigium, cavendus tamen nobis erat ad aedificationem sermo non pertinens. Et scientes quia et de otioso sermone ratio Domino est reddenda. Nam risum supra modum quis nesciat indisciplinationis et levitatis esse januam, per quam perniciosos cibos miserae animae diabolus subtiliter subministrat? XXXVIII. Si unus provocatus ab altero contra vetitum, respondens ad contentionem causam perduxerit, nullus se in eorum contentione, id est in aliena causa permisceat: ne inter fratres quasi diversarum partium studia litigantium nutriantur; nisi forte is senior, qui inter eos discordiam mitigando pacis verba cum moderatione et disciplina et sincera fide interserat. XXXIX. Nullus praesumat in qualibuscunque causis alienis, sive parentum, sive carnalium, vel qualibuscunque mundanis occasionibus se miscere praeter jussionem prioris: quem plerumque pauperum et oppressorum lacrymae permovent, ut aut apud judices, aut apud quos necessarium fuerit, precator accedat. Nec amplius quam jubetur vel sermonem audet directus praesumere. Scriptum est enim, ut nullus militans Deo implicet se negotiis saecularibus: ut illi placeat cui se probavit (II Tim. II). Et si necessaria, hoc est monasterii negotia, quae nobis valde onerosa sunt, fugere cupimus et vitare, quanto magis aliena et quae extra monasterii utilitatem sunt, abhorrere debemus et fugere? XL. Nullus vestrum contra rusticorum rabiem et pravos excessus, quos plerumque contra nos diabolo armante exercent, propria se audeat virtute, aut brachio humano repugnante defendere, cum noster defensor solus Deus sit, et patrocinium beatorum apostolorum atque omnium sanctorum Dei. XLI. Regulae quoque Patrum ideo nobis assidue leguntur, ut eorum sanctis exhortationibus interiorem accommodantes auditum, et disciplinae concipiamus amorem dulcissimum, et Domino per omnia adjuvante vitae ipsorum exempla sequamur. Propter quod festinandum nobis est, ut a nostris mentibus tepor excludatur inolitus. Nam et haec quae vobis per singula praesenti loquimur scriptura, non in sugillatione sanctorum et beatissimorum Patrum regulae ausu temerario ad vos proferenda praesumpsimus; sed ea tantum specialiter ex eorum constitutionibus vobis litteris ingerenda curavimus. Plenitudo autem sanctae conversationis, et spiritalis vitae perfecta doctrina in eorum sanctorum Patrum regulis nobis quotidie recitatur, quorum et probata vita divino munere et docendi est attributa auctoritas. Deus autem omnipotens, qui pacis auctor est, qui solus potest facere unanimes habitare in domo, aptet vos omnes ad faciendam voluntatem suam: faciens in nobis quod placeat coram se per Jesum Christum Dominum nostrum; et hujus adhortationis et commonitionis semen in vestro corde per gratiam sancti Spiritus plantet et foveat, et ad maturam bonorum operum perfectionem perducat, Amen; et nobis remissionem peccatorum condonans in aeterna requie cum sua pace custodiat. Amen