Regula ad monachos (Ferreolus Ucetiensis)

Regula ad monachos Regula ad monachos (Ferreolus Ucetiensis), J. P. Migne 66.0976B DE S. FERREOLO EPISCOPO EJUSQUE REGULA VETERUM TESTIMONIA.

 66.0959A| Gregorius Turon. Hist. Franc. lib. VI, cap. 7: Eo tempore Ferreolus Ucetiensis episcopus, magnae vir sanctitatis, obiit, plenus sapientia et intellectu: qui libros aliquos epistolarum, quasi Sidonium secutus, composuit.
 S. Benedictus Anianae abbas hanc quoque S. Ferreoli episcopi Regulam saepius laudat, et maximam 66.0960A| ejus partem in Concordiam regularum transtulit.
 Smaragdus etiam multa ex ea affert ad Expositionem Regulae S. Benedicti.
 Joan. Trithemius, lib. de Proprietate monachorum, cap. 5: Denique in Regula coenobii sancti Ferreoli episcopi et martyris decimo capitulo sic scribitur: Illud etiam statui debere prospeximus, etc.

OBSERVATIO CRITICA IN REGULAM SEQUENTEM. 66.0959|

 66.0959A| S. Ferreolus Uzetensis in Occitania episcopus, circa annum 558 monasterium pro monachis construxit, quod etiamnum a suo nomine Ferreolacense Coenobium 66.0559B| nuncupatur. Pro monachis ergo hujus coenobii hanc praesentem Regulam conscripsit piissimus pontifex, triginta novem capitibus contentam, quam Lucretio Dicensi episcopo dedicavit, ejusque censurae subjecit. 66.0960A| Multa habet ab aliis antiquis regulis diversa, nec illarum mentionem facit. Praesertim hoc singulare videtur, quod capite 38 praecipiat ut abbas culinae inserviat 66.0960B| tribus solemnioribus monasterii festis, nimirum in Nativitate Domini, in Paschate, atque in festo S. Ferreoli martyris, qui fuit patronus monasterii.

PRAEFATIO REGULAE S. FERREOLI EPISCOPI 66.0959|

 66.0959B| Domino sancto et caeterorum comparatione sanctissimo, ac socio apostolorum, Christique discipulo, Lucretio papae Ferreolus episcopus.
 Hortatus quondam operante Deo, in una devotione accensus, in qua servorum Dei habitaculum ipsa sibi divinitas collocaret, ipse terra obtuli aliam terram conferens. Quod deputo sanctae congregationi, hoc mei donari saluti credo: ut in unum more apum religiosorum 66.0959C| turba collecta, dum pro meis plene peccatis orationum suarum flores offerant, quam dulcia in intercessione mella conficient. Et quoniam necesse fuit novo huic populo velut jugum novae legis imponi, non quo eorum colla deprimerem, sed ut mentium cervices potius inclinarem; regulam quae ab eis pro lege servetur, licentia a vobis tam petita quam accepta, conscripsimus. In qua si quid severitate durum, si quid remissione mollissimum judicio 66.0960B| scientiae adjudicaveritis, censuram manus vestrae pagina melius in quo diligetur placitura recipiet. Ut hoc multo magis gloriae detur, quod digna inventa est regula, quam per vos correxistis, fugiendo a facie verecundiae. Si vero, ut credo, judicium amoris operam veram infligere dignetur correctione litterae, quidquid demum ineptum lectio incastigata protulerit, liberum a culpa erit erroris, cum libellum vestrae 66.0960C| me constat subdidisse censurae. Mihi tamen orandum est, ut imprimis Deo, deinde vobis illud placeat quod scripsimus, et illis quibus haec servanda mandamus. Ut in nomine Domini Jesu Christi obedientes in omnibus divinis praeceptis, aeterna ab eis praemia, et gloria sine fine, bonae tamen vitae empta pretio vindicetur, praestante Domino ac Deo nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit, dominatur et regnat in saecula saeculorum, Amen.

S. FERREOLI UCETIENSIS EPISCOPI REGULA AD MONACHOS. 66.0959|

 66.0959D| Regulae principium de his quae observanda, monachis Ferriolacensis monasterii statui institutor; orans, ut adjuvante Domino hi filii quos fide Domino genui, haec tota animi et sancta intentione servantes, optimo perfectoque vitae cursu coelo, ut scriptum est, vim faciant, et mansiones praeparent dignis se habitatoribus praeparatas. Sicque fiat ut, sequendo Agnum quocunque ierit, ad hoc praesentia contemnant, ut futura diripiant.

CAPUT PRIMUM. De obedientia.

 Primum ut monachus, quem proprie manet multas 66.0960D| in se virtutes aedificare, obedientiae in se collocet fundamentum: ut impleat illa quae B. Apostolus nos admonet observanda, quando praecepit dicens: Obedite praepositis vestris, et subjacete eis: ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes; hoc enim expedit vobis (Hebr. XIII).

CAP. II. De reverentia, quanta servatur.

 Ut abbati omnimodis reverentia a cunctis amore servetur; ut et amor ostendat concordiam, et timor noverit disciplinam. Recte enim timetur ut dominus, 66.0961A| et amatur ut pater, cui sanctae congregationis grege commisso animarum proprie cura mandatur: quem sollicitudo commissa quotidie per illud iter, quod est inevitabile morituris, aut trahit ad poenam, aut perducit ad gloriam; dicente Scriptura: Cui plus commendatur, utique plus ab eo exigitur (Luc. XII). Similiter etiam aperiente nobis Evangelio per similitudinem parabolae veritatem, ubi legitur quinque servo talenta Dominus tradidisse; et quia superlucratus alia quinque, a Domino meretur audire: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis mihi, super multa te constituam: intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV).

CAP. III. De charitate.

 Tertio in loco propter ipsum etiam sacratum numerum 66.0961B| Trinitatis, matrem omnium virtutum inserendam putavimus charitatem: quam Apostolus tali ante omnes virtutes laude prosequitur: Charitas non agit perperam: charitas nunquam excidit (I Cor. XIII); et iterum: Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV). Huic ergo praecepto monachis convenit inhaerere, ita ut multi secundum beatum Apostolum unum corpus efficiantur in Christo (I Cor. XII), et impleatur in illis quod lectio Actuum apostolorum, quasi omnibus exemplo praemisso, specialiter tamen Religiosorum oculis anteponit: Erat illis cor unum et anima una (Act. IV). Et illud in libro Psalmorum: Deus, qui habitare facis unanimes in domo (Psal. LXVII). Cavendum est ergo per omnia monacho ne aliquid simultatis aut odii 66.0961C| vel corde gerat, vel opere proferat, vel ira victus ostendat: propter illud quod dicit Apostolus: Ira enim viri justitiam Dei non operatur (Jac. II); et illud sapientissimi Salomonis: Ira in ventre requiescit stulti (Eccl. VII); nec non et illud Apostoli: Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia (Ephes. IV).

CAP. IV. Ne ulla mulier in monasterium ingrediatur.

 Illud namque statuendum opportune credimus, ut nulla penitus mulier ad monasterium, etiamsi pro dilectione expetere videatur, accedat. Similiter eam etiam religiosis feminis vel puellis, ne qua forte excusatio minus intelligentibus relinquatur, accedendi licentiam amputamus: quia non potest habitatio in 66.0961D| longum esse secura, inimico proximo, vel hoste vicino: praesertim cum in dubium veniat, quis hoste publico et secreta pugna vincatur: ubi jam nihil aliud quam aut vincere sit aut perire. Sed longe a monasterio, quemlibet fratrum evidens causa colloquium cum feminis duntaxat honestis habere compulerit, sciente vel permittente abbate, et adhibitis testibus, id est, junctis secum duobus ex fratribus, accipiant licentiam colloquendi: ita tamen ut abbas causam de qua collocutio exstiterit, non ignoret.

CAP. V. De eo qui monachus esse vult, qualiter recipiatur.

 Si quis veniat religionem expetens monasterium intraturus, nisi elapso prius anni circulo; vel certe, 66.0962A| si abbati visum fuerit aliquantulum temperare, antequam sex mensium dierum numerus compleatur, monachorum contubernio non jungatur: ut in tanto spatio ignorantibus qualis sit futurus ostendat; et diuturna observatione clarere possit, si quid secum crudelitatis attulerit. At vero quando prius ad monasterium venit, et recipi se in numero postulat monachorum, interrogetur utrum liber sit: nec abbati prima cum satisfecerit, subsecuta responsio adjiciat: si nulla praeter devotionis causam compulsus monasterium duxerit expetendum. Post hoc monasterii regula abbatis ei jussione legatur: ut imposterum nihil novum vel inusitatum, aut si discessurus praetereat; aut si mansurus, agnoscat. Vicinam tunc monasterio cellulam, dum pernoctatum tempus observat, 66.0962B| accipiat, victumque quotidianum a monasterio, si inter reliquos operetur, exspectet: lectioni ante omnia et orationi dans operam, ut dignetur eum ille omnipotens scrutator animae cognitorque secretae familiae suae meritis sacrae congregationis annumerare, et fiat, sicut scriptum est, unus grex et unus Pastor (Joan. X).

CAP. VI. Ut nullus monachus vel clericus retinendus recipiatur.

 Monachum omnino sive clericum alterius loci vel monasterii recipi sub qualibet causa nolumus, interdicimus, prohibemus: prospicientes talia studio charitatis, ne novum aliquod forte scandalum surgentes inducant. Dicit enim Scriptura: Quidquid tibi non vis, alii non feceris (Tob. IV). Hinc enim plerumque 66.0962C| non tantum inter abbates, sed etiam inter monasteria lites insanabiles oriuntur; dum unus nititur defendere quem suscepit, alter revocare quem perdidit: et ad extremum, nisi reddatur illi petitori petitus, et isti restauratio recepti placaverit injuriam acceptam, quam potest, fit, ut non secundum beatum Apostolum (Rom. XII), vincant in bono malum, sed utique mali vincantur uno malo. Attamen nec illud praetereundum censuimus, ut si forte alterius loci, ut supra dixi, monachus sive clericus scripta abbatis vel episcopi sui deferat, in queis manifeste probetur, non propter vitia cavendus, sed propter charitatem Dei missus, ipse tantum socius fieri congregationis obtineat. Si tamen credi ullo modo potest, bono suo quemque velle exspoliari, et alium 66.0962D| sua nuditate vestiri.

CAP. VII. De murmuratione sive detractione monachorum.

 Ut nullius in congregatione murmur seu detractio, quod familiarissimum habent monachi, contra abbatem aut quemlibet alium de fratribus audiatur: ne ira Dei, quae saepe ob hanc culpam miserabilem populum condemnavit, in perditionem similiter murmurantium turbae excitetur: et terram repromissionis, quam nos recte accipimus locum futurae beatitudinis, perdat murmuratio propria, quae debeatur sponsione divina. Hic enim damnandos hujus vitii sectatores psalmus annuntiat: Detrahentem adversus 66.0963A| proximum suum occulte, hunc persequebar (Psal. LX). Et iterum arguens Apostolus dicit: Susurrones, detractores, Deo odibiles (Rom. I). Et iterum, Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os illorum loquitur superbiam (Jud. I).

CAP. VIII. De superbia vel elatione vitanda.

 Ut elatio superbiaque monachis omnino vitentur, ne jactantia cadat sui, propter Deum sublimitas deponatur. Abjectio et humilitas grandis altitudo est. Alias vero quid erit reliquisse saeculum, si a se ejus non absciderit vanitatem? Quid solitariam elegisse vitam, si intrinsecus tumeat corde? Quid humile inest profectus in capite, si cito a se haec mala non rejiciet, qui vult invenire quo cadat, cavens terribile 66.0963B| illud Scripturae divinae: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (I Pet. V). Et illud: Superbo oculo et insatiabili corde, cum hoc simul non edebam (Psal. C). Et illud Apostoli non obliviosus auditor, qui dicit: Hoc scitote, quia in novissimis diebus instabunt tempora periculosa; et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi (II Tim. III), et reliqua quae sequuntur.

CAP. IX. De invidia.

 Invidiam, quod est maximum vitium, ante omnia monachus foribus mentis excludat, nec patiatur virginitatem animi occulto livore corrumpi: ne in mente sua bonum semen sparsum enecet adulterina permixtio. Sed stet semper quasi fortis in acie, repugnans 66.0963C| scuto charitatis armis invidiae; et inde maxime superet invidum, quia non superatur invidia: non ignorans Scripturam, quae dicit: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum (Sap. II). Imitantur autem eum qui sunt ex parte ejus.

CAP. X. De eo, ne aliquid proprii sibi monachus vindicet.

 Illud etiam statui debere prospeximus, ut nullus monachorum aliquid sibi proprium absque societate fratrum audeat vindicare; ita ut etiam in his quae sua sunt nihil amplius credat sibi juris esse quam caeteris. Quia cum se ipsum alterius subdidit potestati, omnia secum in alienam potestatem transmisit. Quidquid ergo secum rerum detulerit, expetito consortio monachorum, ac ubi corpori congregationis 66.0963D| membrum factus adhaeserit, statim cognoscat omnia in communionem transiisse, et hoc tantum judicet proprium, quidquid cum fratribus possederit indivisum. Nam et lectio Actuum apostolorum tempore surgentis Ecclesiae taliter fideles Christi vixisse commemorat: Nullus, inquit, ex bonis suis dicebat aliquid suum esse; sed erant illis omnia communia (Act. IV).

CAP. XI. Ut nullus monachus litteras ignoret.

 Omnis qui nomen vult monachi vindicare, litteras ei ignorare non liceat. Quin etiam psalmos totos memoriter teneat: neque se quacunque excusatione defendat, quominus sancto hoc studio capiatur. Similiter 66.0964A| etiam his qui pastores pecorum, ut est moris, de congregatione mittentur, curae erit vacare psalmis ut caeteri: ne in id quod majus est minores inveniantur, et in confusionem sui illud eis aptetur exemplum: Animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II).

CAP. XII. Ut psalmi cunctis diebus in ordine psallantur.

 Ut omni tempore psalmi usque ad finem Psalterii in ordine decantentur: sibi tamen secretius propter propriam mercedem; excepto publico psallendi cursu dominico, quantum per singulos dies, Deo tamen scienter laudes offerat occulta ruminatione. Similiter etiam convenerit oratione subjuncta noctibus psalmorum frequentia vigilare, ut impleatur illud: In 66.0964B| die clamavi et nocte coram te (Psal. LXXXVII); et illud: In lege ejus meditabitur die ac nocte (Psal. I).

CAP. XIII. De vigiliis.

 Quotiescunque vigilia nocturna propter exorandum Deum, aut devotione petitur, aut festivitate debetur, nullus monachorum, praeter aegritudinem certam aut necessitatem, si praesens fuerit, absens esse praesumat. Ne interiori taedio gravius laborare consuescens vivente carne spiritalis anima moriatur: sed potius promissi illius cupidus quaerere simul et invenire contendat, qui dixit: Diligam eos qui diligunt me: et qui mane vigilant ad me invenient me (Prov. VIII). Et in psalmo etiam continetur: Tunc quaerebant eum, et convertebantur, et ante lucem veniebant ad eum 66.0964C| (Psal. LXXVII). Nam ut quotidie ad matutinas omnes omnino surgant, si non censetur superfluum, commonemus: ad nocturnas vero cunctis diebus ita omnes celeriter pariterque consurgant, ut cunctis simul concurrentibus nullus inveniatur venisse posterior. At vero qui contrarius huic deprehenditur statuto, tot diebus solus jejunet, quot horis cum fratribus vigilare non voluit.

CAP. XIV. De vestimentis monachorum.

 Vestimenta supersufficientia monachus non requirat: qui non amplius quam quod ad quotidianum usum abbas necessarium viderit, consequatur; dicente Domino ad discipulos: Neque duas tunicas habeatis (Luc. VII): quas duas tunicas intelligere debemus non numero, si propter hiemem necessariae 66.0964D| esse videntur, sed supra usum si reservatae fuerint, computari. Super ergo si quid fuerit, putabitur alienum: dum quidquid possessor avarus includit, magis utitur arca quam dominus: quod ut vitetur, maximus nobis beatus Apostolus testis assurgit, qui dicit: Habentes victum et vestitum his contenti sumus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et desideria multa, et inutilia, et nociva: quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix omnium malorum est cupiditas: quam appetentes, naufragaverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Tu autem, o homo Dei, haec fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem. Certa bonum certamen fidei: apprehende vitam 66.0965A| aeternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem, ut serves mandatum sine macula irreprehensibile, usque in adventum Domini nostri Jesu Christi (I Tim. VI). Studete ergo, fratres, ut quod ad unum hominem, id est, ad Timotheum scribitur, ab una congregatione servetur.

CAP. XV. Ut in monasterio nullus baptizetur.

 Baptizari in monasterio parvulos tractavimus necessarium non esse, sicut in reliquis monasteriis observatur; neque monacho ullo loco de lavacro sancto filios cujuslibet excipere: ne parentibus illius, ut fieri solet, illicita paulatim vel turpi familiaritate jungatur. 66.0965B| Quod si quis praesumpserit, ut transgressor regulae corrigatur.

CAP. XVI. Ut cellam separatim praeter abbatem nullus habeat.

 Cellam singularem, praeter abbatem, neque ad manendum, neque ad alium quemcunque usum, ulli habere liceat monachorum. Artifices tamen ad operandum tantum habeant, hi nihilominus quibus abbatis ordinatione conceditur: nam totam congregationem mansio et domus una concludat. Illos vero quos corporea fragilitas debilitat, cognita sibi infirmitate languor obsederit, dum vigorem pristinum corporis integritate sumunt, deputata intra monasterium et non nisi congrua mansione a congregatione 66.0965C| interim separentur: ut celerius salutem conferat ipsa quae fit a congregatione remotio.

CAP. XVII. Ut praepositum vel formarium monachi sub abbatis potestate habeant.

 Sub abbate personam strenuam et disciplinam valde amantem, qui dignam curam praepositi nomenque suscipiat, decrevimus pro solatio abbatis institui: ut honor illi minus sit onerosus, dum labore diviso a duobus quotidiana sollicitudo suscipitur. Et ideo aequum erit ut cum jussione abbatis ei veneratio et obedientia exhibeatur. Nam et post ipsum quem supra diximus praepositum, qui in bonis sit forma, statuimus regularem formare formarium: ut facilius adjutorio isto subjuncto abbas, cui nomen Pater est, uberes fructus metat de perfectione dulcium filiorum, 66.0965D| ambo tamen sub potestate abbatis cum reliquis atque inter reliquos se esse cognoscant.

CAP. XVIII. De passionibus martyrum quae inveniri possunt, ut tempore suo desidia non impediente legantur.

 Gesta martyrum, id est passiones sanctorum fidelium, quaedam compaginata studio et sermone digesta sunt, tempore quo nobis diem migrationis eorum anni meta cursus sui legibus repraesentat, recenseri in oratorio audientibus cunctis omnino decernimus: ut non otiose praetereat dies, atque ut reliquis similis habeatur; quem sicut tunc illustravit constantia martyris, ita nunc commendet memoria passionis.

CAP. XIX. Ut in manibus monachi frequens sit lectio. 66.0966A|

 Propter pigras mentes quorumpiam excitandas, quibus saepe generat lectio divina fastidium, ita ut magis otio eligant occupari, quam de Scripturis sanctis salutem bibere, ut spiritualiter inardescant, addi omnino placuit, ut unusquisque monachus, sive intra monasterium seu foris aliquid operis faciat, a lectione divina ne una quidem die se patiatur transire jejunum. Seu cum cessaverit manus ab opere, colatur anima lectione: audientibus cunctis monita beati Pauli ad Timotheum discipulum, dicentis: Attende lectioni, exhortationi, doctrinae (I Tim. IV). Et iterum: Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in justitia: ut perfectus sit homo Dei, ad omne bonum paratus (II 66.0966B| Thes. III).

CAP. XX. De vagis sive fugitivis monachis.

 Vagari per loca monachum sicut non decet, ita non convenit; ne in quocunque vitio captus saeculi delectatione elabetur, ut redeat ad vomitum suum: dum recidiva animi voluntate mundi vetus contemptor, novus quidam amator assurgens, a via salutis distortus exorbitet. Quapropter id definivimus observandum, ut praeter illos qui pro utilitate monasterii ab abbate huc illucque habere jubentur excursus, nullus egredi monasterium loco alio moraturus absque voluntate abbatis pro qualibet re vel necessitate praesumat, ne ad eum respiciat quod Apostolus de adolescentioribus viduis scribens dicit: Simul autem 66.0966C| et otiosae discunt circumire domus; non solum otiosae, sed etiam verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet (I Tim. V). Et ideo qui praetermissa sententia aliqua contrarietate discesserit, in tantum ut ejus inveniatur fuisse transgressor; spatio illo temporis quo monasterio defuit computato, duplici dierum numero jejunet, et condemnatione mulctetur; cibi modum, vino quotidie abnegato, qualem abbas imposuerit, habiturus. Fugitivum vero monachum, deserentem disciplinam et perdentem se, velut contemptorem placuit revocare.

CAP. XXI. Ut frater fratri manus non injiciat.

 Ut monachus in monachum ira inflammatus, quod est turpissimum, manus injicere non praesumat, praeter 66.0966D| illos ad quos pertinet correctionis vel nosse modum, vel tenere judicium; ne uno peccante caeteris praesumendi crescat audacia, et ita disciplinae ordine confuso, irruptaque lege vivendi, ipsius sacrae religionis per singulos jura perdantur. Quapropter quisquis taliter incontinens manibus invenitur, ita ut nesciat ab illicitis temperare: manus illae, quas erexit in proximum, per longum tempus non solum jejunio, sed etiam operis assiduitate lassentur; ut deinceps ad Deum leventur in oratione, non cum furore extendantur in fratrem. Dandam tamen veniam decernimus, juxta ut abbas moderari voluerit, postulanti: si poenitentia praemissa etiam dum deprecatur reatus sui, faciem lacrymarum effusione rigaverit.

CAP. XXII. Ut a convicio atque maledicto monachi abstineant. 66.0967A|

 Ut convicium sive maledictum ex ore monachi non procedat, neque lingua impatientiae excitatione soluta effrenatum quid ministret ostiis labiorum, sed commotus ira, ut est humanitatis, dicat: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Psal. CXL). Adjungat et illud: Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea (Psal. XXXVIII): habens illud Apostoli ante oculos suos: Quia neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI). Si quis ergo in his indomitus mente proruperit, triginta diebus ab omnium fratrum colloquio habeatur alienus: donec cognoscens se tantummodo in congregatione solitudinem incurrisse, veniam eligat postulare.

CAP. XXIII. Ut jurare monachus et desinat et desistat. 66.0967B|

 Ut jurandi consuetudo ad integrum, si fieri potest, de monachorum interlocutione tollatur; ut etsi secundum humanam fragilitatem minus forsitan possunt mendacii cavere peccatum, possint saltem damnandum vitare perjurium. Quos rogo simul atque commoneo, ut studeant in usum habere verba sacra, ne unquam sint necessaria sacramenta. Quemadmodum enim hujus vitii debeant omnes vitare flagitium, beato apostolo monente didicimus; ait enim: Nolite jurare neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcunque juramentum. Sit autem verbum vestrum, est est, non non: ut non sub judicio decidatis (Luc. V). Et illud 66.0967C| similiter Scripturae divinae: Vir multum jurans replebitur iniquitate, et non discedet de domo illius plaga (Eccli. XXIII). His namque magnis atque evidentissimis documentis etiam lectio Evangelii, quae est maxima plenitudo, similiter attestatur, dicente Domino ad discipulos: Audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis; reddes autem Domino juramenta tua. Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per coelum, quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum est pedum ejus; neque per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis; neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. Sit autem sermo vester, est est, non non; quod autem his abundantius est, a malo est (Matth. V). Sufficiat ergo nos propria inserenda monita exemplis docuisse vitanda.

CAP. XXIV. Ut monachus raro rideat. 66.0967D|

 Conveniens etiam hoc credo monachis, ut risu, etsi non assidue, frequenter tamen abstineant. Unde si exemplum legens fratrum quisque requiret, hoc solum ei sufficiat, quia Dominum nostrum Jesum Christum, Evangelio teste (Joan. XII), flevisse legimus, risisse nescimus; tristatum fletibus, risibus non solutum. Attamen, ne quispiam dicat nullum nos praeter hoc habere testimonium lectionis, Salomonem dicentem audiat: Risus dolore miscebitur; et extrema gaudii luctus occupat (Prov. XIV). Et iterum: Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. Cor sapientis, ubi tristitia est: et cor stultorum, 66.0968A| ubi laetitia (Eccl. VII). Et iterum: Stultus in risu exaltat vocem suam, vir autem sapiens vix tacite subridebit (Eccli. XXI). Quicunque ergo ille in congregatione constitutus, ut assolet, aut mente juvenis aut aetate risibus, joca non fugerit, quid aliud nisi publicanum commutat ex monacho? qui in civitatibus amplius populosis hanc sibi tantum operam deputant, vacare jocis, plausibus et cachinnis. Specialiter tamen hoc cunctos moneo, servandum mando atque constituo, ut quotiescunque lectio animabus Dei deditis opportuna in ecclesia vel in refectorio, aut quolibet in loco publice recitatur, nullus risu aut moveatur aut moveat. Similiter etiam eo tempore fabulas fugiendas esse cognoscant. Quod si quis non custodierit praesenti denuntiatione commonitus, triduani eum 66.0968B| jejunii mulctatio castiget. Quod triduum neminem volumus sub uno adimplere jejunio, ne in aliquo discretionis careat disciplina: sed tria jejunia vespertina jubemus quotidie refectione distingui. Hoc etiam de reliquis jejuniis, quibus regulae culpabiles corriguntur, statuimus observari: ita tamen si in reo quolibet monacho abbas superbiam duritiamque non viderit.

CAP. XXV. Ut turpiloquium monachus omnino fugiat.

 Turpiloquium amore pudicitiae sit monacho turpe proferre vitando verba luxuriae, quae ut mentem excitant, ita corpus inflammant. Ait enim beatus Apostolus: Deponite malitiam, blasphemiam, turpem sermonem, de ore vestro (Colos. III). Interrogo ego, fratres, 66.0968C| quid ille minus facit adultero, cujus communicat lingua peccato? Quid luxuriae minus exercuit, qui os castum sermonis corruptione foedavit? Et ut hanc spurcitiam cunctis etiam cavere metus damnationis imponat, statuimus hujus culpae reum communicationem dominicam, vel osculum fratrum sex anni mensibus non habere.

CAP. XXVI. Ut quotidie usque ad tertiam monachi legant.

 Ut usque ad horam diei tertiam in omni tempore lectioni monachus tam senior quam extremus vacare procuret, et sic demum in reliqua parte diei deputati operis cura succedat, praeter aegrotos tantum, quibus 66.0968D| imponi hoc supra propriam voluntatem, vel potius virtutem communis infirmitas non permittit. Nam et hi quibus fructuum colligendorum tempore ab abbate fuerit imperatum, ut matutinis horis operis aliquid vel laboris exerceant, hac lege non tenebuntur: neque huic definitioni putabuntur exstitisse contrarii, cum imperata sibi utilitatis causa compleverint. Etenim moris est agricolis ut vix reddito adhuc mane arida frumenta, non nisi deciduo madida facta rore, succidant, ut laetam minus segetem facilius fervoribus insecutoribus eripiant, dum in exordio diei blandi aeris temperamenta custodiunt. Saepe enim ex industria factum scio, ut dubia adhuc luce, priusquam, ut dicere possumus, orbe solis ardor ebiberit redactam in manipulos segetem, ignei jubaris flammas 66.0969A| cum fructibus messura ejus evaserit. Hoc ergo etiam a monachis qui operi insistunt, ut superius diximus, fuerit observatum, non erunt pronuntiandi pro compendio operis regulae transgressores.

CAP. XXVII. Ut ante tertiam nullus monachus manducet aut bibat.

 Ut ne quis de monachis, praeter infirmos, antequam hora diei tertia compleatur, quamvis supervenientis cujuslibet proximi vel amici gulae potius exquisita occasio fulciatur, manducare vel bibere aut rogans praesumat, aut rogatus, illo duntaxat tempore quo jejunia solita remissione solvuntur. Post hanc vero horam deliberationem comedendi usque ad sextam, si vel amicus ejus vel stomachus permittit, extendat. Sed in hac refectione unum vel duos fratres socios 66.0969B| sibi, et quaerat et faciat, ut, dum videtur, ista communicatione atque humanitate sit publicus, non appareat furtive suppositus

CAP. XXVIII. Ut monachus quotidie operis aliquid faciat.

 Monachum, absque certis solemnitatibus vel manifesta aegritudine, diem sine operatione transigentem a convivio decernimus excludendum, jubente beato Apostolo: Qui non laborat non manducet. Secuturas tamen excusationes inutilium praevidemus, et propterea modum ponimus otiosis. Dicturus est enim unus ex talibus: Ego non possum operari, quia amisso robore juventutis sum ad omnia senex invalidus; alius: Neque ego possum, quia sum infirmitate 66.0969C| jam fractus; dicturus est etiam tertius, si potuerit inveniri: Non possum etiam ego, quia laborum me assiduitas contrivit, itinerum longitudo quassavit, fortitudinem mihi abstulit sollicitudo commissa, virtutem meam actio exspoliavit imposita. Sed his quasi contrarius sermo rationis occurrat, revincens eos et dicens: Ut quis non valet insistere operi, det promptius operam lectioni: quicunque agrum non excolit, Deum dupliciter colat; et inter reliqua etiam hanc quaerat artem, ut paginam pingat digito, qui terram non praescribit aratro. Nullus ergo, si quominus opera faciat, putet causam justae excusationis afferre: quia qui, ut supra diximus, agriculturam exercere non valet, legere, scribere, quod est praecipuum opus, 66.0969D| piscium etiam providere capturam, rete texere, calceamenta fratribus praeparare vel reliqua, quae similia sunt, facere atque implere potest. Quisquis ergo ex his omnibus non elegerit, quo occupetur opere, famem cum improperio sustinere contentus sit.

CAP. XXIX. Ut monachus parce loquatur.

 Ut loquendi temperantiam monachus in omni collocutione teneat: propter quod dicit Scriptura: In multiloquio non effugies peccatum (Prov. X). Et iterum in Evangelio: Noli multum loqui, sicut ethnici (Matth. VI). Habetur etiam in psalmo: Vir linguosus non dirigetur super terram (Psal. CXXXIX). Et ideo quisquis ille frater, sint pauci sermones tui. Nec hoc tantum, sed etiam taciturnitatem tibi praesentia abbatis 66.0970A| vel etiam alterius senioris imponat: ita ut nis interrogatus ab eo vel jussus silentium irrumpere non praesumas, obediens Scripturae, quae dicit: Priusquam audias, ne respondeas; et in medio seniorum noli te injicere (Eccli. XI). Quod etiam in convivio apertissime pronuntiamus esse servandum.

CAP. XXX. Ut abbas absque voluntate sua nihil operis faciat.

 Ut abbas si non operetur ut caeteri, nemo audeat reprehendere: quia lectioni eum magis vacare convenit, qua quotidie caeteros doceat, qua commissos eruditos reddat, qua cunctos sancta semper admonitione componat. Studere tamen eum oportet, ut quoties codex manibus non tenetur, secundum vires suas 66.0970B| reddat se in qualibet fratrum operatione communem: ut etsi otiosum quicunque dicere non audet, fastidiosum tacendo non murmuret.

CAP. XXXI. Ut monachis tunica linea uti non liceat.

 Ut monachus quamlibet delicati corporis linea ad nuda corporis non utatur: quia incongruum est ut carnem, quae semper vitio naturae superbit, mollibus foveat indumentis, et ei quasi minus validae blandiatur; quae quotidie in expugnationem animae novus quidam praeliator ac fortissimus commovetur. Etenim toties reparat vires contra animam bellatura, quoties aliquid velut rebelle mancipium remissionis acceperit. De hoc namque certamine beatus Apostolus dicit: Caro concupiscit adversus spiritum (Gal. V). Et iterum: 66.0970C| Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII). Et iterum: Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae qui me colaphizet, propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII). Et iterum: Si secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificetis, vivetis (Rom. VIII). Quicunque ergo vitam illam diligit, carnem conterat morituram; et in tantum eam quotidiano luctamine arduis quibusdam vinculis disciplinae, velut impiger semper debellator afficiet, ut adversum animam de modica quidem remissione confligat, secutus Apostoli magisterium vel exemplum, ita dicentis: Castigo 66.0970D| corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicavero, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX).

CAP. XXXII. Ut vestimenta monachorum odores non habeant exquisitos.

 Vestimentorum fragrantiam vel nimium propter elationem nitorem monachus studeat non habere: sed sequens melius Apostolum dicentem: Bonus odor sumus Jesu Christi (II Cor. II), colorem etiam in his album, vel nimis rufum, per quem saepe species corporis ad perniciem suam videntibus commendatur, vitet ac habere non ambiat: ne et jactantiae suae secum testimonium ferat; et, quod adsit, dum corpus vestimentis cito consumendis adornare temporaliter elaborat, de animae, si qua aeterna esse 66.0971A| poterant, ornamentis non curet. Etenim ista facientes taliter Scriptura divina castigat: In amictu vestimentorum ne glorieris, et in die gloriae noli extolli (Eccli. XI). De calceamentis vero reliquorum vos tenere statuimus consuetudinem monachorum. Sed et hoc curandum est, ut pes ita sit ligamentis temperatius vinculatus, ut non jactantiae signo multos astrictus habeat, sed sanctius vinculo laxiori follescat: ut in omnibus simplicitas sanctitate socia commendet Deo, quem ejus amore possessum, probatum saeculi viderit contemptorem.

CAP. XXXIII. Ut monachi lecta singulariter habeant.

 Ut duo, quamlibet proximi vel amici, propter secretam orationem, quae melius ad Dominum nullo teste dirigitur, ut animo et uno lecto non teneantur: 66.0971B| ut majorem licentiam orandi credat sibi mens compuncta concessam, dum neminem vigiliae suae aut testem pertimescat, aut judicem. Vigilando ergo, orando atque psallendo curet unusquisque minimam noctis somno cedere portionem; ut non decipiatur ab inimico, qui est liber a socio: quia omnino non potest cubile proprium nisi vigilans vindicare. Imitandum etiam videtur quod propheta nobis sub quadam admonitione decantat: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis stratum meum rigabo (Psalm. VI). Et iterum: In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Domino (Psalm. CXXXIII). Et illud: Memor fui in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam (Psalm. CXVIII). Hoc ergo ut devotus quisque vacatione concessa utilius possit implere, 66.0971C| strati sui, ut supra diximus, erit solus ipse possessor, habens secum meliori commutatione pro dormitorio fratrem Dominum vigilantem.

CAP. XXXIV. Ut monachus non venetur.

 Inter caeteras mundi delectationes noverit sibi monachus venationem exercere prohibitum, nec habendum cum feris periculosum sine utilitate certamen: cum scire potius debeat vitia pro bestiis esse mactanda. Et ideo non eum consuetudo loci, vicinitas opportunitasque silvarum, pervius etiam vel facilis ascensus montis, concava vallium, secreta nemorum, densa terrarum tam infructuosi laboris opus subire sollicitent. Oportet enim ut memor Apostolicae sententiae damna religioni non inferat, ita monentis, ut 66.0971D| unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat apud Deum (Ephes. IV). Bonum ergo vitae suae cursum cursibus vanis perire judicet, et se damnosum caveat; ne postponens monachum, ferarum et ipse captione capiatur, et saecularibus desideriis irretitus, venator agrestium bestiarum adversarii fiat et ipse venatio. Sed soli Deo vacandum congaudeat, quem expetit; illi serviendum jugiter, quem elegit: sciens quod taliter praecepto evangelico convenimur: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matth. IV). Et alibi: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psalm. XXVI). Studebit ergo, praetermissis omnibus, qualiter ipsi omni servitio placeat jugiter: 66.0972A| ut faciat illum regni sui participem, quem totum suum videt esse cultorem. Attamen nec illud putavimus omittendum, ut si forsitan ferae, quae sunt violentiores, quaerenti proprio labore victum insidientur in fructibus, eas pro damnis tantum fructuum vindicandis, canum saevitia opportune deterreat, quas potius effugare quam persequi delectetur; ut non venationis, sed fructuum magis amator appareat.

CAP. XXXV. Ut monachus nec poma tangere absque ordinatione praesumat.

 Quicunque monachus cujuslibet generis pomum inordinatus haerens adhuc arbori suae tantum edacitatis causa decerpserit, vel si terra collapsum, seu reliquorum fructuum, ut assolet, primitias ausus fuerit gulae incontinentia violare, veluti Adae primo 66.0972B| homini similis, simili quoque castigata edacitate jejunio digne poeniteat; quasi ad vicem paradisi convivio putetur indignus. Et nisi prius omnium fratrum remissione consequatur veniam, venire non permittatur ad mensam; quia justum est, ut cunctorum indulgentiam postulet, qui omnibus quod erat commune subtraxit. Cunctis ergo studendum est, ut omne quod in escam constat hominis deputatum, si alicui ex fratribus accipere vel etiam invenire contigerit, priusquam aut mensae inferat, aut cellario tradat, omni fide conservet intactum; vitans ne communem omnibus cibum gustu sibi ipse furetur; et cum nullus illi comes adhaereat, ad perdendam tamen innocentiam, vel ad exercendam praedam sit illi gula pro socio. Quapropter erit congregationi semper 66.0972C| una proprietas, ita ut cuncta omnium, et omnia sint cunctorum.

CAP. XXXVI. Ut abbas manumittere mancipium monasterii non praesumat

 Mancipium monasterii liberum facere abbas absque consensu omnium monachorum licentiam non habebit, nisi ut tradat cunctis fratribus in praesenti ejus meriti vel aetatis de propria facultate vicarium: quia non potest multorum servus unius ad ingenuitatem remissione transire, nec libertus fieri, quem omnes unanimiter non absolvunt, cum manifestum sit, illum tot dominos habere, quot monachos.

CAP. XXXVII. De eo, qualiter abbas conversari debeat.

 Ut abbatem cunctis quibus praeest monachis strenuitas 66.0972D| quidem, sed mansuetudo, et potius vita commendet, ita ut magis sanctum illum timeant, quam severum: et plus in eo metuant quod meritis est primus, quam quod honore primarius. Habeat enim in correctione modum, et in familiaritate temperamentum: eritque in cunctis ita moribus dispensatus, ut blandimento vocet, terrore castiget; faciens se ab omnibus, eo quod vitia oderit, plus amari. Tota enim ejus conversatio erit quasi positum fundamentum, ut in eo superaedificetur quisquis imitatione illius optat Deo meritis proximare. Nullus ab ipso erit potestate, sed ratione damnandus: nec tamen quispiam illi ita familiaris, ut caeteris plus praesumat; neque ita offensus, ut ad veniam expleta contritione 66.0973A| non redeat. Convenerit namque illi omnes timere, qui timetur ab omnibus, totoque studio atque industria providere, ne aliquis ex his quos regendos propria cura suscepit, adverso quolibet casu discedat ex numero. Et ideo plurimis medicamentis necesse est illum monachorum subvenire languoribus, et aegritudinibus mentium remedium curae spiritalis inferre: hoc est, si superbum viderit, jugi exhortatione porrigat humilitatis potionem; si iracundum, patientiae illi offerat unguentum; si mendacium sectantem, veritatis ministret antidotum, beati in hoc ipsum Apostoli monitis excitatus, qui dicit: Attende tibi et doctrinae, insta in illis: hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt (II Tim. IV). Et iterum ad Timotheum: Formam habe sanorum 66.0973B| verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Jesu (II Tim. I). Et iterum: Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac Evangelistae; ministerium tuum imple (II Tim. IV). Similiter et beatus Petrus scribit: Seniores qui in vobis sunt obsecro, consenior et testis Christi passionum, et ejus quae incipiet revelari gloriae socius, pascite qui in vobis est gregem Dei (I Petr. V). Et addidit: Neque quasi dominantes in clero, sed forma estote gregi; ut cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis illam floridam et immarcescibilem gloriae coronam. Jeremias quoque sanctissimus in persona Domini ait: Dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos scientia et doctrina (Jer. III). Et iterum: Haec dicit Adonai Dominus ad pastores Israel: Nunquid semetipsos pascunt pastores? 66.0973C| Et adjungit: Ob hoc, pastores, audite verbum Domini, haec dicit Adonai Dominus: Ecce ego ipse ad pastores, et requiram oves meas de manibus eorum (Ezech. XXXIV). Dominus vero idem in Evangelio Petrum apostolorum principem si se amaret interrogans adjungit: Pasce oves meas (Joan. XXI). Manifestum ergo est, frater quisque ille praeesse videris monachis, magnum tibi per honorem onus impositum; ita ut cum dignitate sis primus, desudes omnium pondere sarcinatus. Propter quod recti itineris curre semitam, quae ad coelum perducit; et ire ostende gregi inoffensum callem, et sanctitatis eum quoque passibus antecede: atque ita stude, ut non erret quicunque te ducem gradibus imitationis insequitur; ut videaris apostolicae monita sententiae complesse, 66.0973D| quae habet: Exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate (I Tim. IV). Et iterum: Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis (II Tim. II). Hunc itaque tibi, abbas, titulum, ut praetermissum te Regulae sermone non doleas, sicque unum te ex congregatione cognoscas, quasi peculiarius annotamus: monentes, seu coram Deo obsecrantes ut haec omnia ferventi studio servans, etiam caetera propter exemplum, quae reliquis sunt dicta, custodias.

CAP. XXXVIII. Quibus temporibus abbas coquinae observet, similiter et lavandis pedibus.

 Abbas tribus per annum vicibus, id est, die natalis 66.0974A| Domini, similiter primo Paschae, nec non in festivitate peculiaris patroni, sancti ac beatissimi venerandi semper martyris Ferreoli, aut certe quidem ad quorum nomina sanctorum idem locus consecratus fuerit, coquinam cibos congregationi paraturus introeat; ibique suscepto junioris ministerio serviendo mensis humilitatis formam ministret in ferculis; sanctae huic abjectioni se libenter inclinans, quae majorem illum producit caeteris, dum reddit aequalem. Tantum enim magis in cunctis ejus potestas accipit, quantum ad inferiora ministerii parilitate descendit. Lavare vero pedes fratrum, sive etiam peregrinorum, divinum imitatus exemplum, saepius studebit; implens dominicum mandatum, et tradens monachis operibus potius quam verbis exemplum. Nam et Dominus 66.0974B| in Evangelio discipulis ait: Si ego lavi vestros pedes Dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis (Joan. XIII). Abbatem ergo ista facientem, atque in hujus tituli observatione communi omnes monachi sequacibus animis imitentur: in tantum, ut temporibus dispositis vicibusque discretis de ciborum praeparatione solliciti serviant sibi invicem, atque alterutrum sub aequalitate ministerii dominentur.

CAP. XXXIX. Castigatio monachorum de multis excessibus.

 Multis hic titulus monitis negligentias monachorum castigare suscepit. Nec tam personas exigit damnare, quam culpas. Mundos ergo illos et velut defecatos a 66.0974C| vitiorum omnium reddat inquinamento amor sanitatis, ambitio perfectionis, exspectatio veritatis, promissio gloriae, perennitas vitae, et illa, quam credimus, habitatio cum auctore; de qua sic dicit Apostolus: Rapiemur in nubibus obviam Domino, et sic semper cum Domino erimus (I Thess. IV).
 Correctionis igitur sermo ad eos qui inter fratres jurgia seminant hic est: ut si a via tam perversa fides non traxerit, non tantum sententia abbatis, sed etiam cunctorum odio feriantur, donec consuetum errorem relinquant. De quibus Lucas evangelista Dominum dixisse commemorat: Impossibile est ut non veniant scandala: vae autem illi, per quem veniunt: melius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare (Luc. XVII).
 66.0974D| Ad illos vero qui, post correctionem impugnantes judicia seniorum, nituntur excusare peccatum, et non ad poenitentiam recordatione delicti, sed ad duritiem indignationis nimium migraverint, respicit ista sententia, ut quandiu a praeposita intentione revocentur, et tumorem mentis manifesta emendatione deponant, secundum arbitrium abbatis arduae omnino subjaceant disciplinae, quia non dixerunt: Peccatum meum ego agnosco (Psalm. L): sed dixerunt, quod in Isaia propheta de rebellibus legitur: Nullus est qui agat poenitentiam super peccatum suum, dicens, Quid feci (Jer. VIII)
 Illi namque qui se prioribus anteponunt, et aliorum loca non erubescunt vitio elationis invadere, 66.0975A| ac praeceptis dominicis contradicunt, quibus ita jubemur: Quicunque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister: et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus (Matth. XX), abbatis vel etiam reliquorum increpatione confusi, ad locum proprium quem reliquerant revocentur: quos ad majorem gradum tardius decernimus promoveri, ne addita dignitate radicata in eis praesumptio convalescat.
 Illud itaque statuimus, ut, ad mensam fratribus congregatis, de his quae apponuntur nemo alterius aut praesumat aut rapiat portionem, ne frequentius caeteris manum paropsidi importunus immergat, propter illud Apostoli: Alius quidem esurit, alius autem ebrius est (I Cor. XI). Et iterum: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et has destruat 66.0975B| (I Cor. VI). Et iterum: Non est regnum Dei esca et potus: sed justitia et pax, et gaudium in Spiritu sancto (Rom. IV). Et iterum: Hujusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri (Rom. XVI). Et iterum: Quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum (Phil. III). Legimus etiam in psalmo, quod longe etiam a monachis: Adhuc esca eorum erat in ore ipsorum et ira Dei ascendit in eis (Psalm. LXXVII). Quicunque ergo hujusmodi transgreditur statutum, abbatis judicio constabit, quantis jejuniis mensae violentia judicetur.
 De ebrietate vero superfluum puto monachum commoneri: cum, vel si parum vini accipiat, a praeposita corporis contritione declinat. Attamen quia latere monachos non poterit quod Apostolus Timotheo 66.0975C| scribit, dicens: Vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas in firmitates (II Tim. III): quantum eis, secundum vires monasterii, per singulos dies jussu vel dispensatione abbatis vini offertur, accipiant, et amplius penitus non requirant. Hoc etiam de reliquis stipendiis statuimus observandum. Nam ebrietatem illis etiam qui saeculo vacant prohibitam Scripturae testimoniis approbamus, scribente Apostolo Ephesiis: Nolite, inquit, inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V). Nec non et Propheta: Vae qui fortes sunt ad bibendum vinum, et potentes ad miscendam siceram (Isai. V). Et iterum: Vae qui consurgunt mane, et sectantur siceram: qui exspectant vesperam, ut vino aestuent. Et ideo monachum si ebrium, quod dici nefas est, videri aliquando contigerit, zelans 66.0975D| illi plenus ira praecipio, ut triginta diebus a vini potatione suspendatur: quatenus anima infusione congesta digestione hoc spatio vacuetur.
 Illos igitur monachos, quos vel unius diei finis 66.0976A| discordes invenerit, qui usque ad vesperam lites trahunt, et ante non excludunt odium, quam sol cognoscat occasum; qui dicenti Apostolo: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV), per inobedientiam contradicunt, statuimus tandiu abstinentia macerandos, quandiu ad veram se concordiam ultronea satisfactione convertant. Quibus post longum scandalum pacificare in occulto non liceat, ne aliquid fictum puritas charitatis admittat: sed sit eorum reconciliatio publica, quorum fuit discordia manifesta. Fratribus ergo cunctis coram astantibus veniam invicem postulent: quia uterque reus diuturna simultate notatur, dum aut unus indulgentiam petere destitit, aut alter rogari desiderans non dimisit. Et ideo iste impius, ille remansit impoenitens: 66.0976B| hic damnandus post iram, ille post culpam. Propterea offensus iste iram in contemptu Evangelii non retineat; sed cito ad illud recurrat exemplum: Dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI). Et illud Apostoli: Induite vos, sicut electi Dei et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos (Col. III). Ille vero qui injuriam intulit, hujuscemodi exemplo velociter terreatur: Facit Dominus judicium injuriam patientibus (Psal. CXLV). Et alibi: Quae seminaverit homo, haec et metet (Gal. VI).
 Furti scilicet conscium, si adhuc vocare monachum possumus, quasi adulterum, secundum flagello 66.0976C| subdi, et magna censeri afflictione jubemus; dantes illi unam cum fornicante sententiam, quia et ipse luxuriatus est cum furaretur. Similes enim eos non incongrue dicimus, quos in sacra lectione pariter positos invenimus. Dicit ergo Dominus per Prophetam: Non est scientia Dei super terram (Ose. IV). Et paulo post: Furtum et adulterium inundaverunt. Et iterum in psalmo: Si videbas furem simul, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIII). Legimus etiam in Evangelio Dominum dixisse: Fornicationes, furta; et nec moratus addidit: Haec sunt quae coinquinant hominem (Matth. XV). Ex his profecto intelligere possunt horum scelerum servi quia, sicut aequaliter his dominantur vitia, aequaliter debetur et poena.
 66.0976D| Et ne aliquid, dulcissimi in Christo fratres, de his quae suprascripta sunt per oblivionem sitis negligentes, cunctis in unum positis semel ea in triginta diebus relegite, hoc est, in calendis.

(no apparatus)