Regula Tarnatensis

This is the stable version, checked on 17 Septembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Regula Tarnatensis
VI saeculo

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 66



Regula Tarnatensis

Regula Tarnatensis (Auctor incertus), J. P. Migne 66.0986C

DE TARNATENSI MONASTERIO EJUSQUE REGULA VETERUM TESTIMONIA. ( 66.0975D| Jos. Simler. descript. Vallesiae lib. I: Sub Octoduro ad sinistram Rhodani hi viculi sequuntur, Juviana, Servantia, Verosa, mox Tarnadae oppidum. Tarnadae autem Antoninum secuti oppidum hoc nominamus: veterum plerique Agaunum nominarunt. Exstant hoc loco vetustissimae inscriptiones, quae antiquitati testimonium perhibent. Hoc loco a Maximino imperatore legio Thebaea, cujus dux erat Mauritius, propter confessionem 66.0976D| nominis Christi caesa est. Ab eorum martyrio annis circiter 220 cum locus hic apud Burgundos, qui in his regionibus dominabantur, magnae venerationi esset, Sigismundus rex Burgundiorum, Maximi Genevensis, Theodori Sedunensis et aliorum episcoporum, oratione impulsus, eodem loco in honorem martyrum coenobium celebre construxit; oppidulum Tarnadae juxta positum moenibus ampliatis coenolio conjunxit: ab eo tempore 66.0977A| Tarnadae nomen obvolevit, et nunc vulgo ad S. Mauritium nuncupatur.

Marius ep. Aventicen. Chron. ad an. Christi 515: Florentio et Anthemio consulibus monasterium Acauno a rege Sigismundo constructum est.

66.0978A| Regulam vero Tarnatensem saepissime citat S. Benedictus Anianensis abbas in Concordia regularum; et Smaragdus in Comment. ad Regulam S. Benedicti; item Trithemius lib. de Propr. monachorum, cap. 5.

OBSERVATIO CRITICA IN REGULAM SEQUENTEM. 66.0977|

66.0977A| Haec praesens Regula scripta est pro monachis in monasterio Tarnatensi sive Tarnadensi habitantibus, circa cujus situm inter eruditos haud minima est disceptatio; nam Mabillonius in Annalibus Benedictinis existimat hoc monasterium non differre a prioratu Ternanensi aut Tarnayensi, inter Lugdunum et Viennam sito: dum ex Simlero citato aliisque magni nominis historicis constet illud juxta Rhodanum fuisse positum. In confesso enim est, Tarnadae oppidum sub Octoduro ad sinistram Rhodani aliquando exstitisse satis celebre, ab antiquis Agaunum nominatum, ob ejusdem nominis rupem, in cujus radicibus exstructum erat. Hinc monasterium 66.0977B| nominatur aliquando Tarnatense, aliquando Augiense, et saepius Coenobium S. Mauritii appellatur, ob patrocinium illius S. martyris cujus sacro nomini et illud dicatum erat; nam in hoc ipso loco S. Mauritius, Thebaeae legionis dux, cum suis militibus a Maximino imperatore martyrium passus est, in cujus igitur sacram memoriam, ad instantiam quorumdam piorum episcoporum, Sigismundus, Burgundiorum rex, hoc monasterium erexit circa annum 515, prout allata testimonia perhibent. Regula ergo haec forsan non nisi 70 anno saeculi sexti litteris mandata fuit; existimat enim Calmetus, Tarnatenses monachos hanc Regulam compilasse, secundum laudabiles consuetudines in monasterio jam usitatas, atque ejus auctorem sive compilatorem vixisse circa finem saeculi sexti, imo eumdem esse, qui S. Lugendi 66.0978A| Vitam scripsit, mandante S. Marino Lirinensi abbate. Nec quidem admirari debemus, quod hoc monasterium gubernatum fuerit ab initio absque aliqua regula scripta, nam hoc primis monasticae vitae saeculis commune fuit, quod monachi viva voce et exemplo abbatis et Patris monasterii gubernarentur, quemadmodum de Lirinensi in Galliis, Hyensi apud hodiernos Scotos et Lindisfarnensi in Northumbria aperte constat. Interea haec Tarnatensis disciplina, saltem quoad perpetuam in choro psalmodiam, etiam ad alia Gallicana coenobia transiit, praesertim postquam S. Apollinarius, Tullensis abbas, hujus monasterii curam susceperat circa annum 66.0978B| 579, prout ex Fredegario ad annum 24 Guntrammi discimus. Nec sane magni refert quod eminentissimus Norisius in sua Pelagianae haeresis Historia existimet quaedam hujus Regulae capita cum ipsa S. Augustini Regula pro virginibus scripta magnam habere connexionem, cum illis temporibus tanta exstiterit ubique vitae monasticae unitas, ut diversae scriptae regulae in praecipuis materiis non differrent, sed solum ab invicem discreparent in aliquibus ritibus et caeremoniis cuilibet loco et communitati propriis. Hinc, nobiliores scriptores, imo ipse laudatus Norisius, agnoscunt hanc Tarnatensis monasterii Regulam 23 capitulis constantem nunquam pro canonicis regularibus compositam fuisse, sed solis monachis adaptatam; nondum enim tales canonici in Ecclesia exorti sunt.

REGULA MONASTERII TARNATENSIS.

CAPUT PRIMUM. 66.0977C|

Si quis fidei ardore succensus, renuntians saeculo, monasterium magna dispositione elegerit expetendum, novitati ejus non confestim licentia tribuatur intrandi; sed primum studiosius indagetur, utrum voluntarie, an necessitate aliqua coactus advenerit, aut si nulla servitutis conditione obnoxius teneatur. Quod cum ad abbatis notitiam praeposito nuntiante pervenerit, uni de senioribus deputatus tandiu jubeatur advenientibus deservire, quousque devotio ejus fuerit patientia teste demonstrata. Sequitur, ut informetur disciplinis regularibus, et quae facere debeat, quibusque eum conveniat servire cognoscat: deinceps omnis regulae constitutio relegatur, et ad comprobandam obedientiam ejus, dura ei et aspera praecepta mandentur, nihil in proprietate 66.0977D| de his quae secum exhibuit habiturus. Sed si ejus votum tale est, ut quae sua monasterii usibus conferre desideret, oblationem ejus ad integrum devotio sincera commendet, et super altare statuat; unde reposci aliquid sacrilegium judicatur. Si pecora cujuslibet generis ad monasterium commigraturus adduxerit, ab abbate pretium consequatur, cui de eodem pretio faciendi quod voluerit non negetur. Quae si abbas noluerit comparare, cui voluerit vendere permittatur; aut, quod melius est, praeposito vendenda committat: pretium vero ipsum, 66.0978C| ut jam dictum est, ab eo cujus res fuerant, dispensetur, dummodo in ejus nihil potestate resideat. Nefas est enim ut qui decipulam hujus saeculi intendit evadere, reservet unde eum infestatio diabolica valeat irretire. Clientem vero, et famulum, aut parentem secum exhibens, si postulet in consortio religionis admitti, simili examinatione probatum fratribus convenit aggregari: et qui fuerat ei ante in servitute subjectus, frater est in Domini positus servitio computandus: quia apud Deum, ut Apostolus docet, nulla est acceptio personarum (Col. III). Ille tamen qui de humili conditione est in germanitatis aequalitate susceptus, non aliquo elationis tumore superbiat; sed per humilitatem in eo quae bona sunt convalescant: et non solum ei cui aequalis 66.0978D| effectus est, sed fraternitati omni, ut verus famulus Christi, cum pietate et humilitate deserviat. Quia sicut is, qui major esse videbatur in saeculo, per humilitatis affectum frater vocatur ex Domino; ita ille sui memor conditionem suam, non altiora petendo despiciat, sed testimonio humilitatis exaltet, ut apud Deum inveniat gratiam. Et nisi expleto anno nullus mutare habitum permittatur. Sed si poscentis fuerit tanta compunctio, ut hoc sibi supplicatione assidua exigat non negari, quod uni fideliter poscenti conceditur, non quasi licitum habeatur. Vestimenta 66.0979A| quoque secum delata, quae primi anni usus non valet expendere, redacta in pretium cui abbas praeceperit, tribuantur: quia cum alia meruerit indumenta, priores exuviae in sua non erunt potestate, ut exterioris hominis immutatio cum interioris profectu plena ratione conveniat. Nihil de his quae perceperit ei sit licitum commutare, nec pro abjectione viliora, nec pro commodo meliora, sed qualiacunque fuerint attributa, cum gratiarum actione suo tantum usui vindicabit.

CAP. II.

Nulli liceat sequestratam eligere mansionem, nec armariolum, aut aliquid simile, quod pecularius claudi possit, permittatur quasi proprium vindicare. Viam solus, nisi comitatus fratris contubernio, non assumat. Revertentes ea quae foris agi viderint, 66.0979B| referre non audeant, nisi illa tantum quae aedificent audientes. Posito seniore vereatur junior in praesumptionem loquacitatis erumpere: sed, ut saepe contingit, si simplicioris naturae fuerit senior, tunc junior quae ei praecepta fuerint, exsequatur. Festivitate qualibet celebrem monachum, nisi permissum, non licebit expetere, quia orantem secretius palam Dominus, Evangelio adstipulante, est pollicitus se auditurum (Matth. VI).

CAP. III.

Si quis vero a fratribus in quocunque negotio ad civitatem, aut ad castellum, sive ad vicum seniore imperante dirigitur, nisi ad illum, quo destinatur, non praesumat accedere. Spiritalem se fieri patrem sine abbatis imperio nullatenus acquiescat; sed si causa tantae necessitatis exstiterit, aut 66.0979C| cujuscunque fidelis personae precibus inclinatus interdicta non valet effugere, quod contradicenti cognoscitur impositum, charitatis intuitu est omnimodis admittendum.

CAP. IV.

Cum extranea muliere collocutiones absque testibus canonum auctoritate legitima prohibentur; matrum etiam et germanarum fabulis eos misceri secretius nullatenus concedatur: ne in ipsa novitate militiae constitutos saeculari praesumptione subvertant. Et non a majore concessa licentia nullus qualibet parte discedat. Navigium etiam ad ulteriorem ripam sine imperio senioris transvehere non praesumat: nec capillos barbamque succidat, aut funiculum vel quodlibet aliud facere audeat, nisi hoc relaxatio senioris admittat. Vespertinis et nocturnis horis 66.0979D| quibus fratres alii conquiescunt, qui a mansione aut lectulo suo deesse cognoscitur, corripientibus senioribus castigetur: et in ipsa quiete positus alter alteri non loquatur.

CAP.

Qui signo dato, ad opus Dei vel ad quaecunque opera tardius venerit, exclusus pro reati tanti facinoris confundatur. Pro qualibet etiam culpa quamlibet aspera fuerit increpatione correptus, respondere nefas judicet arguenti, sed humiliando se emendationem delicti doceat secuturam: quia Deus humilibus daturum se gratiam repromisit (I Petr. V). Cum eo qui pro admissa culpa ab orationis vel a mensae consortio removetur, praeter eum qui ejecti fratris amaritudinem doctrinae et charitatis possit 66.0980A| admixtione dulcare, nullus audeat conferre sermonem.

CAP. VI.

In vigiliis, dum lectiones cunctis residentibus releguntur, vel quando orationi incumbunt, intrandi aut exeundi facultatem sibi nullus aestimet fuisse concessam. Qui vero communis necessitatis causa compellitur, psallentibus aliis sine cujusquam reatus timore discedat, continuo ad opus quod agitur reversurus. Et qui aliis orantibus vel psallentibus fabulari praesumpserit, non solum fraternitati, sed etiam divinitati reum se esse non dubitet. Illud est etiam studendum, ne somnum manus otiosae invitent: atque ideo haec erunt opera in vigiliis facienda, quae mentem non occupent, aut gravent operantis auditum, sed quae soporis possint repellere torporem. 66.0980B| Orationi autem et verbo Dei nihil est praeponendum. Dominica vero nocte, pro reverentia resurrectionis dominicae, manuum opera conquiescant: quod et certis solemnitatibus convenit observari.

CAP. VII.

Meditantibus etiam fratribus nulli liceat rebus se aliis implicare; nec liberum judicet a schola, vel ubi meditantur fratres, discedere. Qui vero in hac praesumptione proruperit, excommunicationi, ut dignum est, subjacebit. Cellulam alterius, praeter abbatem et praepositum, nisi dato signo est illicitum introire: quia ipsis tantum conceditur fratrum secreta cognoscere, et qualiter se unusquisque agat, occulta inspectione perquirere. Et ubi artifices operantur, absque suprascriptis personis, nullus praesumat accedere. Advenientibus quoque nihil 66.0980C| praeter humilitatis affectum et debitum famulatum junior exhibebit, et curam habere de causa, qua venerit, quandoque reversurus sit, non praesumat, quia hoc seniorum sollicitudo, non juniorum praesumptio, debet inquirere.

CAP. VIII.

Increpare junior non audeat seniorem; sed si extra regulam aliquid fieri, aut factum esse cognoscit, abbati est aut praeposito reservandum: ut correctione regulari, quod reprehenditur, corrigatur. Quaecunque ab aliquo absque testibus admittuntur, si ad abbatis notitiam pervenerit, secretius emendetur: si omnibus innotuerit, coram omnibus est reus admissi criminis arguendus. Qui cogitationum impugnationes consolationis suae causa secretius confitetur, non oportet eum despici, nec aliis publicari, 66.0980D| sed quantum in se est, blanda exhortatione foveri. Qui aliis secreta meditatione psallentibus inconvenienter fuerit locutus, regulariter arguatur. In quocunque ergo opere aut meditabuntur quae sancta sunt, aut certe silebunt. Ad mensam loqui specialiter, nisi qui interrogatus fuerit, non praesumat. Quod vero necessarium victui fuerit, praepositum decet agnoscere: et quod secundum consuetudinem deest, secretius jubeat ministrari. Sedentes ad mensam lectionem quae legitur cum silentio audiant: si vero defuerit persona lectoris, ad instar cibi sanctarum Scripturarum meditatio ruminetur: ne escam tantum corpus accipiat, sed et verbo Dei anima pascatur esuriens. Orationibus vacate horis et temporibus 66.0981A| institutis; psalmis et hymnis cum Dominus exoratur, ea plantentur in corde, quae proferuntur in voce. Arator stivam tenens Alleluia cantet; sudans messor psalmis se avocet; et dum palmitem curvum tondet vinitor falce, aliquid Davidicum canat. Haec sint vestra carmina; haec, ut vulgo aiunt, amatoriae cantiones: haec pastorum sibilus; haec instrumenta culturae. De his, quae hujus saeculi homines agunt, nihil curae sit monachis; sed meditatio cordis eorum in timore Domini sit intenta.

CAP. IX.

Omni tempore duabus horis in die spirituali meditationi vacabunt. Aestatis vero tempore matutinis ex more completis, et prima dicta, omnes opera quae jubentur assumant. Deinde tertia celebrata, ad expedienda quae suscepta fuerant, revertantur: 66.0981B| nec collocutione quarumcunque fabularum saecularium occupentur; nisi fortasse hoc proferat sermo relatoris, quod animam aedificet audientis. A sexta quoque hora usque ad nonam vacent quieti vel etiam lectioni. Post horam vero nonam, aut in horto, aut ubi poscit utilitas, usque ad horam lucernarii omnes in unum solatium commodabunt. Hiemis vero tempore, matutinis vel prima transactis, omnibus usque ad tertiam vacare conceditur lectioni. Qua consummata, gratanter quod eis injunctum fuerit, implere festinent, ut jam dictum est, usque ad horam lucernarii. Hi vero qui deputati esse videntur culturae, hac observatione constringi pro operis assiduitate non possunt: sed ut tempus exegerit, aut labor eorum opera injuncta monstraverit, 66.0981C| sic consideratione praepositi gubernentur, binis et ipsi horis lectioni nihilominus vacaturi. Quando messes et vindemiae colliguntur, bis in die, id est hora sexta et duodecima, refectionem accipiant. Quarta vero vel sexta feria ita moderari opera debent, ut, si fieri potest, statuta jejunia non omittant. Sed universa, prout utilitas aut labor exegerit, ita senioris judicio disponantur. Nemo tamen extra monasterium manducet aut bibat: hoc enim Regulae non recipit disciplina, ut vel poma vilia resumantur: aquam ipsam ante refectionem legitimam bibere non praesumant.

CAP. X.

Quando panes faciunt, vel in omni ministerio corporali, laborem suum mutuo relevabunt; et quamlibet cuicunque operi esse videantur intenti, 66.0981D| orandi et psallendi tempora non omittant: ut dum escas etigunt praeparare carnales, spiritaliter verbo Dei et bonae conscientiae meditatione pascantur. De quo tamen opere nullum deesse convenit, nisi quem retentat infirmitas; aut quem praepositus in alia causa praeceperit occupari. Ad cellarium vero talis ordinetur abbatis judicio, vel consilio seniorum, non qui voluntates aliquorum, sed necessitates omnium cum timore Domini et fratrum dilectione consideret: cui tamen, absente praeposito, concors obedientia praebeatur; et ubi utilitas poposcerit, solatium non negetur.

CAP XI.

Provisores monasterii tales oportet eligi, vel ordinari, qui alios aedificare vitae suae probentur 66.0982A| exemplo; quique eleemosynam monasterio deputatam, vel ea quae a fratribus colliguntur, summa cura pro Domini timore conservent. Quia si creditam sibi famulorum Dei negligit servare substantiam, sicut ait quidam Patrum, laedit Deum, et dispergens eam, rationem est Domino redditurus. Quae vero ipsis fuerint pro Dei amore donata, in oblatione monasterii adjuncta omni congregationi proficiant. Qui apostolicam vitam optamus eligere, cur quasi propria vindicemus, quae novimus continuo peritura?

CAP. XII.

Hortulanus ita debet constitui, ut et praepositi et cellarii solatio sublevetur. Et quia olerum beneficiis cellariae juvantur expensae, oportet ut secundum dispensationem cellarii expendantur pariter et colantur. Ferramenta quoque omnia, et 66.0982B| reliqua utensilia ab utraque persona convenit custodiri: ita tamen ut unicuique quod consignatum fuerit, cum diligentia et summa strenuitate custodiat; et nullus de alterius cella quod ad eum non pertinet, sine voluntate ejus in cujus datum est potestate, praesumat auferre. Quod qui facere nefanda auctoritate praesumpserit, quia pro minimis rebus scandala generare non metuit, omni congregationi reus esse, dum praetermittit Regulam, doceatur. Nec quis sibi diei opus eligat faciendum, quod tamen constare debet in arbitrio senioris, ut quod utile perspexerit judicio suo imperet faciendum. Nullus murmurando aliquid faciat, ne quorum sequitur exemplum, consequatur exitum. Nulli liceat ad parentes frequentius commeare: illi tamen personae, quae de 66.0982C| proximorum salute probatur esse sollicita, certis quibusque temporibus requirendi aditus relaxetur. Quem tamen vehementer cavere decipulam saeculi convenit; ne dum alios putat posse acquirere, seipsum a Domino faciat alienum.

CAP. XIII.

Ad convivium nuptiale nullus accedat: ne per lasciviam saecularium quae sunt saeculi recognoscat; et, quod absit, ad mundi hujus vitam, etsi non corpore, animo revocetur, sicut dixit beatissimus Cyprianus: Adulterium dum videtur, et discitur (Ephes. II). Qui joculare aliquid vel risui aptum in conventu fratrum proferre praesumpserit, vel qui cum junioribus verba otiosa narrare voluerit, aut habere amicitias aetatis infirmae, increpationi, ut dignus est, subjacebit. Si quis quaelibet invenerit, 66.0982D| inventa non celet, et cognoscenda non occultet. Quod si reperta unius diei spatio convincitur retentasse, furti contagio se maculatum esse cognoscat. Si quis eum, qui districtionem monasterii non ferens, fugam meditari agnoverit, si non statim prodiderit, perditionis illius participem se esse non dubitet; et tandiu est a conventu fratrum sequestrandus, quandiu ille valeat revocari. Si quis haec non omni virtute studuerit Domino placitura servare, et semel ac secundo correptus non emendaverit, reprehensa juxta aetatis formam convenit vindicari.

CAP. XIV.

Haec sunt quae in monasterio constitutio pro Dei amore et timore convenit observare. Propter 66.0983A| quod in unum estis pro timore Domini congregati, oportet ut in domo Domini unanimes habitetis, et sit vobis anima una, et cor unum in timore Domini pervigilans; nihilque habere vos proprium reputetis, sed sint vobis cuncta communia, quae vobis abbatis imperio dispensentur, non aequaliter omnibus, sed sicut ratio dispensationis, aut causa infirmitatis exegerit; unicuique tamen, secundum quod opus fuerit, tribuatur: sicut in Actibus apostolorum legimus: quia erant illis omnia communia, et distribuebatur unicuique, sicut cuique opus erat (Act. IV). Qui enim aliqua habuerint in saeculo, quando expetere monasterium meruerint, libenter tradant omnibus profutura; studentes, ut cum dimiserint facultatem, ipsam simul concupiscendi exuant voluntatem: et 66.0983B| cum dimittitur possessio, abjiciatur et passio. Qui autem non habuerunt, turpe est ut quaerant quae se non recolunt reliquisse. Et non ideo aestiment se felices, quia invenerunt in monasterio quod foris invenire non poterant: nec superbiant, quod sociantur eis, ad quos ante accedere pro divitiarum ubertate, aut pro natalium splendore non poterant: sed sursum cor habeant, et quae sunt caduca vel cursu celeri peritura non quaerant. Ubi autem divites humiliantur, pauperes non inflentur: ne incipiant monasteria utilia plus esse divitibus, quam egenis. Nam et illi qui locupletes videbantur in saeculo, fratres ad sanctam societatem ex paupertate venientes non fastidiose suscipiant: sed talium personarum societate et contubernio gratulentur. Nec ob hoc extollantur, 66.0983C| si ad juvandas fraternitatis expensas quamcunque facultatum suarum particulam contulerint; et inde postmodum cadant, unde prius ascendere cupiebant. Quid prodest opes dispergere, et pauper fieri pauperibus erogando, si anima misera superbior efficiatur divitias contemnendo, quam fuerat possidendo? Omnes ergo in unanimitate perstantes honorate in vobis Deum, cujus templa effici meruistis. Imprimis diligamus Deum tota virtute animi, deinde proximum: ista enim nobis sunt praecepta specialiter data. Abbati post Deum impendatur honor, et reverentia reservetur: praeposito, sicut Dei servos decet, plena dilectio et concors obedientia commodetur.

CAP. XV.

In oratorio praeter orandi et psallendi 66.0983D| cultum penitus nihil agatur, ut nomini huic et opera jugiter impensa concordent: ut si aliquis praeter constitutas horas Domino supplicaturus ingreditur, votum suum occupatio aliena non tardet. Nolite cantare, nisi quod legitis esse cantandum. Carnem vestram mortificate per abstinentiam, domate jejuniis atque vigiliis; animam vero vestram nitore bonae conversationis abluite.

CAP. XVI.

Si attenuatus abstinentia frater non valuerit jejunia suscepta portare, nisi prandii hora completa, aliquid accipere judicet indecorum. Illi vero qui incommodo detinentur, et designatas horas non possunt custodire, licite concedatur; percipiant quando possunt Nec debet aliis molestiam generare, 66.0984A| si largior illis fuerit victus impensus; qui in conversatione saeculari sumptuosius tractabantur; atque ob hoc non beatiores aestiment se videri, quos facit aut natalium mediocritas, aut consuetudo alia fortiores. Nec feliciores judicent quibus in infirmitate praestatur quod sanis pro observantiae rigore subtrahitur: et si eis quos parentes delicatius aluerunt victus aut vestimenta largius tribuantur, non ob hoc debet commoveri fraternitas, quod fortioribus corpore pro constitutione regulae denegatur, quod illis charitatis consideratione tribuatur: quia debet esse respectus quanta amore religionis contempserint, cuique se abjectioni divina inspiratione submiserint. Nec debet supra memorata praesumptio paucis impensa ab universitate quasi canonica 66.0984B| reputari. Aequum namque non est, ut in beata habitatione, ubi inclinantur divites, pauperes erigantur. Sane inaequalitate constricti, ita sunt tractandi, ut vires incommoditate confectas velocius praestatio larga corroboret: nec in infirmitate manentibus discretionem victus afferat distantia personarum. Qui tamen cum integram fuerint virtutem corporis assecuti, consuetudinariis habenis abstinentiae teneantur; quia decet famulos Dei boni operis consuetudinem non minuere, sed augere.

CAP. XVII.

Non sit notabilis habitus vester, nec intendatis vestibus placere, sed moribus. Cum autem proceditis, simul incedite. Cum ad optatum locum, custodiente Domino, perveneritis, in unum fraternitas cuncta subsistat. In incessu, in statu, in omni 66.0984C| corporis motu nihil indecens videatur, quod intendentis offendat aspectum; sed illis operam date, quae vestrae conveniunt sanctitati.

CAP. XVIII.

Oculi vestri, si in quacunque parte porrecti, vultum incurrerint feminarum, animus tamen Deo deditus nulla concupiscentiae macula polluatur. Procedentes ergo, quia non prohibemini, nec valetis contemplationem effugere feminarum, appetere tamen et ab ipsis appeti velle crimen est. Nec solo tactu et affectu, sed aspectu quoque concupiscentia incurritur feminarum: nec statuatis habere vos oculos pudicos, si geratis animos impudicos: quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Qui autem in femina libidinis conscia convertit aspectum, non aestimet latere quod mens peccatis gravata 66.0984D| concepit. Sed fac certum esse quod lateat, ut a nullo prorsus homine videatur, quid de illo faciet inspectore, quem secreta non fallunt, quem occulta latere non possunt? Ille ergo vir sanctus Deo timeat displicere, cui fidelem famulum se cupit ostendere: cogitet, ne animo suo feminas male placituras insinuet: metuat eum omnia videre, cui humanus actus nihil valet occulere. Illius ergo timor praesens jugiter habeatur, de quo scriptum est: Abominatio est Domino defigens oculum (Prov. XVI). Quando ergo simul estis in ecclesia, aut in quocunque loco, ubi esse possint praesentes et feminae, singuli de omnibus curam gerentes vestram studiose pudicitiam custodite. Deus enim qui habitat in vobis, adhibita hujuscemodi sollicitudine, 66.0985A| vos dignabitur custodire. Et si hanc, de qua loquor, oculi petulantiam in aliquo vestrum quis adverterit, statim monete, ut de proximo corrigatur. Nec se putet malevolum, quando hoc indicat; et ideo debet publicari qui ejusmodi est, ne in deterius crescat. Si vero admonitus emendare neglexerit, abbati est indicandum, ut ab ipso emendatoriam subeat disciplinam. Si autem nec sic emendaverit, quasi ovis morbida a vestra societate projiciatur, ne exemplo suo alios perdat, ita enim de cupiditatis vitio est inquirendum, ut cum hoc vitio agnoscitur quis laborare, castigetur a plurimis, cum dilectione proximi et odio vitiorum.

CAP. XIX.

Qui vero litteras vel munuscula cujuscunque accipere praesumpserit, si non statim, a 66.0985B| quo accepit, et quae accepit publicaverit, districtioni severissimae subjacebit. Illa vero quae transmissa sunt, peregrinis et ignotis deputabuntur, aut certe incendio cremabuntur. Sane si quis suis filiis, vel aliqua ad se necessitudine pertinentibus aliquid contulerit, in rem communem redactum, cui necessarium fuerit tribuatur. Si vero cui transmissum est, abbas praeceperit dari, tanquam reliqua fidelium munera cum gratiarum actione percipiet. Observandum est etiam ne interioris animae sordes contrahat vestis mundae nimius appetitus. Quapropter secundum praepositi sunt ordinationem lavandae. Quae tam simplici erunt et nativo colore procurandae, ne disparilitas vestium nutriat arrogantiae vitium: et ita sunt indigentibus tribuendae, ne vitio avaritiae reservatae, providendis 66.0985C| singulis detur audacia. Si quis vero his negligenter expetenda putaverit, praepositi sit cura, ut interversor rerum monasterialium corrigatur. Ante omnia procurantes, ut lites nullas habeatis; si autem diabolo instigante factae fuerint, celeri satisfactione sanentur; et inde proferantur remedia, unde facta sunt vulnera; nec occidat sol super iracundiam vestram. Consuetudinem jurandi abjicite. Sit sermo vester, est est, non non (Ephes. IV); quia, sicut Dominus ait: Quod his abundantius est, a malo est (Matth. V).

CAP. XX.

Feminae vestrum non frequentent habitaculum, sed cum pro devotione sua, vel pro amore religionis vestrae expetierint monasterium, non eis concedatur interiores monasterii januas introire, sed 66.0985D| in oratorio, aut in hospitali domo reddatur illis honor et gratia: non exspectationis causa, sed pro constitutione regulae vel monasterii disciplina.

CAP. XXI.

Infirmitatibus quoque, vel aliqua inaequalitate laborantibus satis fidelis et strenua debet persona praeponi; quae et aegrotis cum pietate serviat, et monasterialem disciplinam regulariter custodiat, et quae conveniunt infirmis, rationabiliter expendat.

CAP. XXII.

Qui cellario vero vel codicibus praeponuntur, 66.0986A| sine murmuratione serviant fratribus. Codices qui extra horam petierint, non accipiant; et qui apud se habuerint amplius quam constitutum est, retinere non audeant. Haec in nomine Christi agentes, scitis vos proficere, et cum suavitate et quiete in monasterio perdurare. Quando autem necessitas disciplinae in moribus coercendis dicere vos verba dura compellit, etiamsi in ipsis modum excessisse vos fortasse sentitis disciplinae; non a vobis exigitur, ut veniam postuletis: ne apud eos quos oportet esse subjectos, dum nimium servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas. Tamen petenda venia est ab omnium Domino, qui novit etiam eos quos plus justo forte corripitis, quanta benevolentia diligatis. Charitas enim, de qua scriptum est, quia 66.0986B| non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII), etiam hic intelligitur custodiri: quia dum alienam nituntur humiliare superbiam, quantum desiderant non possunt humiliari personas. Quia non carnalis, sed spiritalis inter vos debet esse dilectio; et ideo de omnium salute diligentius cogitate: quia de commissis sibi animabus unusquisque redditurus est Domino rationem.

CAP. XXIII.

Praeposito specialiter obediatur, multo magis abbati, qui vestrum omnium curam gerit, quia qui illos spernit, spernit eum qui dixit: Qui vos audit, me audit, qui vos spernit, me spernit (Luc. XVII). Ut ergo cuncta ista serventur, et si quid servatum non fuerit, non negligenter praetereatur, sed emendandum corrigendumque curetur, ad praepositum praecipue pertinebit; ut ad abbatem, cujus est apud vos 66.0986C| major auctoritas, referat, quod modum vel vires ejus excedit. Ipse vero qui vobis praeest, non se aestimet potestate dominante, sed charitate serviente felicem; honore coram vobis praelatus sit, coram Deo subditus sit pedibus vestris. Circa omnes seipsum bonorum operum praebeat exemplum. Corripiat inquietos, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmos, patiens sit ad omnes: disciplinam libens habeat, metum imponat. Et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus amari appetat, quam timeri: semper cogitans Deo se pro vobis redditurum rationem. Unde vos magis obediendo non solum vestri, sed etiam ipsius miseremini; qui inter vos quantum in loco superiori, tantum in periculo majori versatur.

Donet Dominus ut observetis haec omnia cum dilectione 66.0986D| tanquam spiritalis pulchritudinis amatores, et bono Christi odore de bona conversatione fragrantes: non sicut servi sub lege, sed sicut liberi sub gratia constituti. Ut autem vos in hoc libello tanquam in speculo possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid negligatis, semel in septimana vobis legatur. Et ubi vos inveneritis ea quae scripta sunt facientes, agite Deo gratias, bonorum omnium largitori: ubi autem sibi quisque vestrum videat aliquid deesse, doleat de praeterito, caveat de futuro; orans ut debitum dimittatur, et in tentationem non inducatur.