Regula (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
1
REGULA.
De charitate Dei et proximi, unione cordium et communitate rerum.
1. Ante omnia, fratres charissimi, diligatur Deus, deinde proximus, quia ista praecepta sunt principaliter nobis data. Haec igitur sunt quae ut observetis (1378)praecipimus in monasterio constituti. Primum, propter quod in unum estis congregati, ut unanimes habitetis in domo, et sit vobis anima una et cor unum in Deo. Et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia: et distribuatur unicuique vestrum a praeposito vestro victus et tegumentum, non aequaliter omnibus, quia non aequaliter valetis omnes, sed (1379)potius unicuique sicut opus fuerit. Sic enim legitis in Actibus Apostolorum: Quia erant illis omnia communia, et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat (Act. IV, 32, 35). Qui aliquid habebant in saeculo, quando ingressi sunt monasterium, libenter illud velint inter se esse commune. Qui autem non habebant, non ea quaerant in monasterio, quae nec foris habere potuerunt: sed tamen eorum infirmitati, quod opus est tribuatur, etiamsi paupertas illorum, quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat invenire. Tantum non ideo se putent esse felices, quia invenerunt victum et tegumentum, quale foris invenire non poterant.
De humilitate. 2. Nec erigant cervicem, quia sociantur eis, ad quos foris accedere non audebant; sed sursum cor habeant, et terrena ac vana non quaerant, ne incipiant esse monasteria divitibus utilia, non pauperibus, si divites illic humiliantur, et pauperes illic inflantur. Rursus, etiam illi qui aliquid esse videbantur in saeculo, non habeant fastidio fratres suos, qui ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt: magis autem studeant non de parentum divitum dignitate, sed de pauperum fratrum societate gloriari. Nec extollantur, si communi vitae aliquid de suis facultatibus contulerunt; ne de suis divitiis magis superbiant, quia eas in monasterio partiuntur, quam si eis in saeculo fruerentur. Alia quippe quaecumque iniquitas in malis operibus exercetur, ut fiant; superbia vero etiam bonis operibus insidiatur, ut pereant: et quid prodest dispergere dando pauperibus et pauperem fieri, cum anima misera superbior efficitur divitias contemnendo, quam fuerat possidendo? Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite; et honorate in vobis invicem Deum, cujus templa facti estis.
De oratione et divino officio. 3. Orationibus instate, horis et temporibus constitutis. In oratorio nemo aliquid agat, nisi ad quod est factum, unde et nomen accepit: ut si forte aliqui etiam praeter horas constitutas, si eis vacat, orare voluerint, non eis sint impedimento, qui ibi aliquid agendum putaverint. Psalmis et hymnis cum oratis Deum, hoc versetur in corde, quod profertur in voce: et nolite cantare, nisi quod legitis esse cantandum; quod autem non ita scriptum est ut cantetur, non cantetur. De jejunio et refectione. 4. Carnem vestram domate jejuniis, et abstinentia escae et potus, quantum valetudo permittit. Quando autem aliquis non potest jejunare, non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum (1380)aegrotat. Cum acceditis ad mensam, donec inde surgatis, quod vobis secundum consuetudinem legitur, sine tumultu et contentionibus audite: nec solae vobis fauces sumant cibum, sed et aures esuriant Dei verbum.
De indulgentia erga infirmos. 5. Qui infirmi sunt ex pristina consuetudine, si aliter tractantur in victu, non debet aliis molestum esse, nec injustum videri eis quos fecit alia consuetudo fortiores. Nec illos feliciores putent, quia sumunt quod non sumunt ipsi: sed sibi potius gratulentur, quia valent quod non valent illi. Et si eis qui venerunt ex moribus delicatioribus ad monasterium, aliquid alimentorum, vestimentorum, stramentorum, operimentorum datur, quod aliis fortioribus, et ideo felicioribus non datur; cogitare debent quibus non datur, quantum de sua saeculari vita illi ad istam descenderint, quamvis usque ad aliorum, qui sunt corpore firmiores, frugalitatem pervenire nequiverint. Nec debent velle omnes, quod paucos vident amplius, non quia honorantur, sed quia tolerantur, accipere; ne contingat detestanda perversitas, ut in monasterio, ubi quantum possunt, fiunt divites laboriosi, fiant pauperes delicati. Sane quemadmodum aegrotantes necesse habent minus accipere, ne graventur: ita et post aegritudinem sic tractandi sunt, ut citius recreentur, etiamsi de humillima saeculi paupertate venerunt; tanquam hoc illis contulerit recentior aegritudo, quod divitibus anterior consuetudo. Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudinem suam, quae famulos Dei tanto amplius decet, quanto minus indigent: nec ibi eos teneat voluptas jam vegetos, quo necessitas levarat infirmos. Illos aestiment ditiores, qui in sustinenda parcitate fuerint fortiores. Melius est enim minus egere, quam plus habere. De habitu et exterioris hominis compositione. 6. Non sit notabilis habitus vester; nec affectetis vestibus placere, sed moribus. Quando proceditis, simul ambulate: cum veneritis quo itis, simul state. In incessu, statu, habitu, in omnibus motibus vestris, nihil fiat quod cujusquam offendat aspectum, sed quod vestram deceat sanctitatem. Oculi vestri etsi jaciuntur in aliquam feminarum, figantur in nulla. Neque enim quando proceditis, feminas videre prohibemini; sed appetere, aut ab ipsis appeti velle criminosum est. Nec solo tactu et affectu, sed aspectu quoque appetitur et appetit concupiscentia feminarum. Nec (1381)dicatis vos habere animos pudicos, si habeatis oculos impudicos: quia impudicus oculus, impudici cordis est nuntius. Et cum se invicem sibimet, etiam tacente lingua, conspectu mutuo, corda nuntiant impudica, et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore; etiam intactis ab immunda violatione corporibus, fugit castitas ipsa de moribus. Nec putare debet qui in feminam figit oculum, et illius in se ipse diligit fixum, ab aliis se non videri, cum hoc fecerit; videtur omnino, et a quibus se videri non arbitratur. Sed ecce lateat, et a nemine hominum videatur; quid faciet de illo super inspectore, quem latere nihil potest? An ideo putandus est non videre, quia tanto videt patientius, quanto sapientius? Illi ergo vir sanctus timeat displicere, ne velit feminae male placere: illum cogitet omnia videre, ne velit feminam male videre. Illius namque et in hac causa commendatus est timor, ubi scriptum est: Abominatio est Domino defigens oculum (Prov. XXVII, 20, sec. LXX). Quando ergo simul estis in ecclesia, et ubicumque ubi et feminae sunt, invicem vestram pudicitiam custodite. Deus enim qui habitat in vobis, etiam isto modo custodiet vos ex vobis.
De fraterna correctione. 7. Et si hanc de qua loquor, oculi petulantiam in aliquo vestrum adverteritis, statim admonete, ne coepta progrediantur, sed de proximo corrigantur. Si autem et post admonitionem iterum, vel alio quocumque die idipsum eum facere videritis, jam velut vulneratum sanandum prodat, quicumque hoc potuerit invenire; prius tamen et alteri vel tertio demonstratum, ut duorum vel trium possit ore convinci, 16), et competenti severitate coerceri. Nec vos judicetis esse malevolos, quando hoc indicatis. Magis quippe innocentes non estis, si fratres vestros, quos indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. Si enim frater tuus vulnus haberet in corpore, quod vellet occultari, dum timeret secari; nonne crudeliter abs te sileretur, et misericorditer indicaretur? Quanto ergo potius eum debes manifestare, ne deterius putrescat in corde? Sed antequam aliis demonstretur, per quos convincendus est, si negaverit, prius praeposito debet ostendi, si admonitus neglexerit corrigi, ne forte possit secretius correptus non innotescere caeteris. Si autem negaverit, tunc neganti adhibendi sunt alii, ut jam coram omnibus possit non ab uno teste argui, sed a duobus tribusve convinci. Convictus vero, secundum praepositi vel etiam presbyteri, ad cujus dispensationem pertinet, arbitrium, debet emendatoriam subire vindictam: quam si ferre recusaverit, etiamsi ipse non abscesserit, de (1382)vestra societate projiciatur. Non enim et hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimos perdat. Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam in caeteris inveniendis, prohibendis, indicandis, convincendis vindicandisque peccatis, diligenter et fideliter observetur, cum dilectione hominum, et odio vitiorum. Quicumque autem in tantum progressus fuerit malum, ut occulte ab aliqua litteras vel quaelibet munuscula accipiat, si hoc ultro confitetur, parcatur illi, et oretur pro illo. Si autem deprehenditur atque convincitur, secundum arbitrium presbyteri vel praepositi gravius emendetur.
De vitio propriam aliquam rem sibi vindicantium. 8. Vestes vestras in unum habeatis, sub uno custode vel duobus, vel quot sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne a tinea laedantur: et sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario. Et si fieri potest, non ad vos pertineat quod vobis indumentum pro temporum congruentia proferatur, utrum hoc recipiat unusquisque quod deposuerat, an aliud quod alter habuerat; dum tamen unicuique, prout cuique opus est, non negetur. Si autem hinc inter vos contentiones et murmura oriuntur, cum queritur aliquis deterius se accepisse quam prius habuerat, et indignum se esse qui non ita estiatur, sicut alius frater ejus vestiebatur; hinc vos probate quantum vobis desit in illo interiore sancto habitu cordis, qui pro habitu corporis litigatis. Tamen si sic vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis quod deposueratis, in uno tamen loco sub communibus custodibus habete quod ponitis. Ita sane, ut nullus sibi aliquid operetur; sed omnia opera vestra in commune fiant, majori studio et frequentiori alacritate, quam si vobis singulis faceretis propria. Charitas enim, de qua scriptum est, quod non quaerat quae sua sunt (I Cor. XIII, 5), sic intelligitur, quia communia propriis, non propria communibus anteponit. Et ideo quanto plus rem communem quam propriam vestram curaveritis, tanto vos amplius profecisse noveritis; ut in omnibus, quibus utitur transitura necessitas, superemineat quae permanet charitas. Consequens ergo est ut etiam qui suis filiis, aut aliqua necessitudine ad se pertinentibus in monasterio constitutis, aliquam contulerit vestem, sive quodlibet aliud inter necessaria deputandum, non occulte accipiatur; sed sit in potestate praepositi, ut in rem communem redactum, cui necessarium fuerit praebeatur. Quod si aliquis rem sibi collatam celaverit, furti judicio condemnetur.
De vestium lotione, de balneis, deque aliis curandis fratrum necessitatibus. (1383) 9. Indumenta vestra secundum arbitrium praepositi laventur, sive a vobis, sive a fullonibus, ne interiores animae sordes contrahat mundae vestis nimius appetitus. Lavacrum etiam corpori, cum infirmitatis necessitas cogit, minime denegetur. Fiat sine murmure de consilio medici, ita ut etiam si nolit, jubente praeposito faciat quod faciendum est pro salute. Si autem velit, et forte non expedit, suae cupiditati non obediatur: aliquando enim etiam si noceat, prodesse tamen creditur quod delectat. Denique si latens est dolor in corpore, famulo Dei dicenti quid sibi doleat, sine dubitatione credatur: sed tamen utrum sanando illi dolori, quod delectat, expediat, si non est certum, medicus consulatur. Nec eant ad balnea, sive quocumque ire necesse fuerit, minus quam duo vel tres. Et ille qui habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus praepositus jusserit, ire debebit. Aegrotantium cura, sive post aegritudinem reficiendorum, sive aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborantium, uni alicui debet injungi, ut ipse de cellario petat quod cuique opus esse perspexerit. Sive autem qui cellario, sive qui vestibus, sive qui codicibus praeponuntur, sine murmure serviant fratribus suis. Codices certa hora singulis diebus petantur: extra horam qui petierit, non accipiat. Vestimenta vero et calceamenta quando indigentibus fuerint necessaria, dare non differant sub quorum custodia sunt quae poscuntur.
De petenda venia, et offensis condonandis ex charitate. 10. Lites aut nullas habeatis, aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium, et trabem faciat de festuca, et animam faciat homicidam. Sic enim legitis: Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15). Quicumque convicio vel maledicto, vel etiam criminis objectu aliquem laesit, meminerit satisfactione quantocius curare quod fecit, et ille qui laesus est, sine disceptatione dimittere. Si autem invicem se laeserint, invicem sibi debita relaxare debebunt, propter orationes vestras; quas utique quanto crebriores habetis, tanto saniores habere debetis. Melior est enim qui quamvis ira saepe tentatur, tamen impetrare festinat ut sibi dimittat, cui se fecisse agnoscit injuriam, quam qui tardius irascitur, et ad veniam petendam difficilius inclinatur. Qui non vult dimittere fratri, non speret accipere orationis effectum: qui autem nunquam vult petere veniam, aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio, etiamsi inde non projiciatur. Proinde vobis a verbis durioribus parcite; quae (1384)si emissa fuerint ex ore vestro, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, unde facta sunt vulnera. Quando autem necessitas disciplinae in moribus coercendis, dicere vos verba dura compellit, si etiam ipsi modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur ut a vobis subditis veniam postuletis, ne apud eos quos oportet esse subjectos, dum nimium servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas: sed tamen petenda est venia ab omnium Domino, qui novit etiam eos quos plus justo forte corripitis, quanta benevolentia diligatis. Non autem carnalis, sed spiritualis inter vos debet esse dilectio.
De obedientia praeposito exhibenda. 11. Praeposito tanquam patri obediatur; multo magis presbytero qui omnium vestrum curam gerit. Ut ergo cuncta ista serventur, et si quid servatum minus fuerit, non negligenter praetereatur, sed ut emendandum corrigendumque curetur, ad praepositum praecipue pertinebit, ut ad presbyterum, cujus est apud vos major auctoritas, referat quod modum vel vires ejus excedit. Ipse vero qui vobis praeest, non se existimet potestate dominante, sed charitate serviente felicem. Honore coram vobis praelatus sit vobis; timore coram Deo substratus sit pedibus vestris. Circa omnes seipsum bonorum operum praebeat exemplum (Tit. II, 7). Corripiat inquietos, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmos, patiens sit ad omnes (I Thess. V, 14); disciplinam libens habeat, metuens imponat. Et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus a vobis amari appetat, quam timeri; semper cogitans Deo se pro vobis redditurum esse rationem. Unde vos magis obediendo, non solum vestri, sed etiam ipsius miseremini; quia inter vos quanto loco superiore, tanto in periculo majore versatur.
De regulae liberali observantia et frequenti lectione. 12. Donet Dominus ut observetis haec omnia cum dilectione, tanquam spiritualis pulchritudinis amatores, et bono Christi odore de bona conversatione fragrantes, non sicut servi sub lege, sed sicut liberi sub gratia constituti. Ut autem vos in hoc libello tanquam in speculo possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid negligatis, semel in septimana vobis legatur. Et ubi vos inveneritis ea quae scripta sunt facientes, agite gratias Domino bonorum omnium largitori: ubi autem sibi quicumque vestrum videt aliquid deesse, doleat de praeterito, caveat de futuro, orans ut et debitum dimittatur, et in tentationem non inducatur. Amen.