Migne Patrologia Latina Tomus 86
Regula (Auctor incertus), J. P. Migne
Regula
(0043A)Incipiunt Horae canendae vel recitandae secundum REGULAM Maximi Doctoris Hispaniae Beatissimi Isidori, ac egregii confessoris Ildephonsi Toletani Praesulis magistri, non pro ut antiqui ea Regula fruebantur simpliciter, sed secundum quid: nam antiquitus duodecim erant Horae assuetae in die, ut in Libris antiquis ostenditur; praeter quaedam alia, quibus ipsi Antiqui utebantur in nocte, scilicet in principio noctis, et ante lectum, et in aequinoctio sive in medio noctis, et in surrectione lecti; quae quidem apud modernos abjecta, et resecta sunt: sed eo modo, quod moderni eam prosequuntur, et exercent, prout in processu patebit. Et quia pauci sunt, qui Ordinem ipsarum Horarum custodire, et ordinare sciant propter negligentiam, et multorum incuriam; (0043B)eo quod non curant nisi de redditibus Ecclesiae recipiendis; et quia plura bona aedificia de facili corruunt post multum temporis lapsum, nisi sibi remedium adhibeatur: idcirco quidam imperitus Clericus et indignus, considerans istud Opus Sanctum ac plenissime devotum, et a tanto Praesule divina mente gratia editum, ne evanescat, sed in memoriam hominum redeat, tactus motu et instinctu pietatis, ad gloriam et laudem Trinitatis, (0044A)et Jesu, et Mariae Matris, et honorem Summi Praedicti Confessoris, et ad illuminationem praesentium Clericorum, et futurorum, juxta suae scientiae paupertatem, et sui intellectus imbecillitatem, Divino auxilio invocato, eoque praefulgenti, hanc Normam, prout sequitur, condere laboravit, et de littera Gothica hunc Codicem transtulit, et reportavit
REGULA SEQUITUR TALIS.
Dies, sive sit Festivalis, sive privata, semper Horae incipiunt in Vesperis, ante diem; et initium, sive principium fit per invocationem Jesu Christi, Oratione Dominica praecedente, submissa voce sic dicendo: Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison. Pater noster. Et alta voce: In nomine Domini nostri Jesu Christi (0044B)lumen cum pace. R\. a circunstantibus. Deo gratias: et Presbyter dicit: Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum Spiritu tuo. Et Ordo Vesperorum, sive sit Festum, sive non, sequitur per hunc modum: Primo dicitur Psalmus, sive Vespertinum, quod idem est; quo finito, Presbyter dicit: Dominus sit semper vobiscum; R\. Et cum. Et statim dicitur Sonus, si sit Festum; quia dies Feriatis caret Sono: nisi in tempore (0045A)Resurrectionis, qui propter solemnitatem dicitur: Quo finito; Dominus sit semper, ut supra, et immediate dicitur una Antiphona sine Alleluia, cum Versiculo sibi adjuncto, et cum Gloria Patri ut inferius in suo loco patebit; Iterum, Dominus sit semper, etc. Et continuo dicitur alia Antiphona, cum Alleluia, quae Lauda dicitur, cum Versiculo sibi adjuncto, et Gloria Patri: quibus peractis, sequitur Hymnus: Ipso finito, sequitur Deprecatio, seu Supplicatio, etc. Oremus Redemptorem; Statim sequitur Capitula, oratione Dominica succedente, scilicet: Pater noster. Et ne nos. Sed libera. A malo nos libera, et dicatur, ut scriptum est in ordinatione Horarum. Et statim sequitur Benedictio, antecedendo: Humiliate vos benedictioni: et continuo sequitur Lauda cum Versiculo sibi (0045B)adjuncto, et Gloria: Qua peracta, debet dici una Oratio de Matutinis, quamcumque recitans voluerit, excepta prima, quae jungitur Matutinario, quae numquam mutatur de suo proprio loco; Et statim fiunt Commemorationes, quae sunt in consuetudine, vel accidunt de novo. Et scias, quod in Vesperis debes tu, vel quicumque voluerit istam Regulam, vel Officium hujus Regulae exercere, in modum praedictum procedere. Licet plura sint Vespertina, Soni, Antiphonae, et Laudes in ordinatione historiarum, non debet dici nisi unum Vespertinum vel Psalmum, quod idem est, et una Lauda. Antiphona est, quae dicitur sine Alleluia; et Lauda, quae cum Alleluia dicitur: Et hoc intelligitur in Festivitatibus, quae non habent Proprietates; quia in illis, quae habent, oportet ita dicere, sicut ibi ordinatum est; (0045C)quia aliquae Festivitates sunt, quae excedunt istum modum in Antiphonis, et Orationibus. In Matutinis similiter est incipiendum, ut in Vesperis: et sequitur Matutinarium, et psalmus, Miserere mei Deus, cum Oratione sibi juncta, et tres Antiphonae, cum suis Orationibus, statim sequitur: R\. in aliquibus Festivitatibus cum Oratione, scilicet solemnibus; postea Canticum; postea Benedictio; postea Sonus; postea Laudes: Statim sequitur Prophetia; et continuo Hymnus; et inde sequitur Supplicatio, scilicet, Oremus Redemptorem: postea Capitula, postea Lauda, quae dicitur in fine Vesperorum: et statim dicitur Benedictio, quae in Vespera dicta fuit; et statim fiunt Commemorationes, quae sunt in consuetudine: nisi sint solemnes Festivitates. (0046A)Et Vesperis finitis, dicitur: Vespere, mane, et meridie, cum sua Oratione; et in Matutinum, Ad annuntiandum mane, cum Oratione sequente: et in Completoriis, Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi, cum Oratione sibi juncta: et sic implentur praedictae Horae, exceptis Dominicis diebus quia in principio Matutinorum alia est ordinatio; quia dicta oratione Dominica, et In nomine Domini nostri Jesu Christi, etc., incipimus et dicimus Hymnum, Aeterne rerum Conditor, cum sua Oratione sequente; Et statim sequuntur tres Psalmi, scilicet: Domine, quid multiplicati sunt? Miserere mei, Deus, secundum, et Miserere mei LVI, cum suis Antiphonis; et inde Oratione quae sequitur; et inde omnia alia, ut in aliis Matutinis. Et si in diebus Dominicis principalibus, qui quasi historiales habentur, utpote in (0046B)Adventu, vel in Quadragesima, vel in talibus quae mutari non possunt, aliquod Festum evenerit, mutetur Festum, et alia die sequenti celebretur. Et si forte sequenti die aliud Festum magis solemne evenerit, de eo dicatur: et proximiori die privato celebretur aliud. Et si illud Festum, de quo praesenti celebratur, valentius sive majoris solemnitatis fuerit, quam illud de quo debet fieri celebratio de isto principali Festo dicantur Vesperae: ita quod Lauda ultima, cum Oratione Matutinali, sit de Festo futuro celebrando, vel de eo, quod sequenti die debet celebrari. Et si talia Festa evenerint, quae habent Octavarium secundum Regulam Gregorianam, utpote Festum Sanctae Mariae, et Sancti Joannis, et Apostolorum Petri et Pauli, et similium, ob reverentiam ipsorum, diebus privatis interpositis, de (0046C)solemnitatibus illis Horas celebrare oportet; licet non ita solemniter; praeterquam in Octava die. Et si in illa die Octavarii fuerit aliquod Festum, dicatur de Octavario in praecedenti die. Et si forte in una die duo Festa aequalia, vel quasi, evenerint, ut sunt Festum Philippi et Jacobi, Festum Sancti Torquati, vel similia; Festum, de quo habetur Proprietas, debet celebrari, nisi fuerit Vocatio illius Festi in illa Ecclesia; quia illud debet solemnizari, de quo habetur Vocatio; et in sequenti, de alio. Et si Dominicis diebus concurrentibus, Festum evenerit, praetermittatur dies Dominicus; quia satis habebit locum per annum, et Festum ipsa die celebretur. Item de Jejuniis in suis locis videbis.