Regula (Leandrus Hispalensis)

This is the stable version, checked on 3 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Regula
saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 72

LeaHis.Regula2 72 Leandrus Hispalensis Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Regula

Leander Dei misericordia pergratae in Christo mihi filiae et sorori Florentinae.

Perquirenti mihi, soror charissima Florentina, quibus te divitiarum cumulis haeredem facerem, qua te patrimonii sorte ditarem, multae rerum fallacium occurrebant imagines; quas cum ego ut importunas muscas manu mentis abigerem, tacitus aiebam: Aurum et argentum de terra est, et in terram revertitur; fundus et patrimonium reditus vilia et transitoria sunt, praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII). Quidquid enim sub sole conspexi, nihil te dignum, soror, arbitratus sum; nihil muneri tuo credidi esse gratissimum: omnia mutabunda, caduca, et vana fore conspexi. Unde veram esse attendi Salomonis sententiam, dicentis (Eccle. II): Magnificavi opera mea, aedificavi mihi domos, plantavi vineas, feci hortos et pomaria, et consevi cunctis generibus arborum, instruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam germinantium lignorum. Possedi servos et ancillas, multamque familiam habui; armenta quoque et agnos ovium, greges quoque caprarum, ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem. Coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum ac provinciarum; feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum; scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda. Et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem. Quam igitur omnem mortalium pompam tali termino conclusit, ut diceret: Cumque me convertissem ad omnia quae fecerant manus meae, et labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole. Et iterum ipse dicit: Detestatus sum omnem industriam meam, quam sub sole studiosissime laboravi, habiturus haeredem post me, quem ignoro, utrum sapiens aut stultus sit, dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui, et est quidquam tam vanum? Unde cessavi, renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole. Tali quoque informatus oraculo, non esse me parentem verum existimares, soror, si te iis ditarem rebus, quae stabilitate nulla consisterent, quae mundanis subjectae casibus te destituerent, nudamque relinquerent. Aerumnis quoque te cumularem, et timori metuique subjicerem, si ea quae fur auferre poterat, sulcare tinea, aerugo vorare, ignis absumere, terra obruere, aqua delere, sol torrere, imber foedare, glacies stringere, tuae germanitati conferenda esse putarem. His certe rebus humanis implicatus animus a Deo avertitur, et ab illa immobili ac permanentis veritatis forma recedit.

Nec potest ad se admittere divini verbi dulcedinem, aut Spiritus sancti suavitatem, pectus quod tot mundanis agitatur molestiis, tot curarum temporalium stimulis verberatur. Si ergo te his nexibus alligarem, talibusque onerarem ponderibus, et mole terrenae cogitationis opprimerem, inimicum me, non parentem deberes aestimare; interemptorem, non fratrem esse sentires. Eia! soror charissima, quoniam quidquid axe coeli concluditur, terrena sustinent fundamenta, et telluris super faciem volvitur, nihil dignum quo ditari posses invenimus, supra coelos quaerendum est, unde munus virginitatis auxisti, ut ibi praemium et patrimonium virginitatis invenias. Ex compensatione enim integritatis meritum agnoscitur et de sua retributione pensatur. Quanto enim vilis putaretur, si transitoriis terrenisque ditaretur muneribus; tanto praeclara est virginitas et excellens, quae calcatis abdicatisque mundanis voluptatibus, dum in terris angelorum servat integritatem, Dominum angelorum sortita est portionem. Quae ergo est virginitatis haereditas? nonne ea quam dicit Psalmista: Dominus pars haereditatis meae (Psalm. XV)? Et iterum: Portio mea Dominus (Psalm. CXVIII)? Vide, soror, quantum profeceris, vide quam summum teneas apicem, ut multorum gratiam beneficiorum in unum eumdemque inveneris Christum. Sponsus est, frater est, amicus est, pars haereditatis est, amicus est, Deus et Dominus est. Habes in eo sponsum, quem diligas: Speciosus est enim forma prae filiis hominum (Psalm. XLIV). Est verus frater quem teneas; adoptione enim et tu ejus filia, cujus filius est ille natura. Est amicus de quo non dubites; ipse enim dicit: Una est amica mea (Cant. VI). Habes in eo haereditatem quam ambias, pars enim haereditatis tuae ipse est. Habes in eo pretium quod agnoscas, quia sanguis ejus redemptio tua est. Habes in eo Deum a quo regaris, Dominum quem metuas et honores. Totam sibi in Christo praerogativam virginitas vindicat, ut ante quam tremunt angeli, cui serviunt potestates, cui virtutes obtemperant, cui coelestia et terrestria genuflectunt, hunc sibi virgo sponsum vindicet, ad hujus thalamum ornata virtutibus properet, hunc cubili cordis, casto cubili confoveat. Et quid amplius ei conferre potuit, cui se Christus sponsum tribuit, sanguinem suum dotis ac muneris titulo compensavit? Solent ergo qui uxores ducunt dotes tribuere, conferre praemia, et ad vicem perdendi pudoris sua tradere patrimonia; ut emissa potius quam duxisse videantur uxores. Tuus, virgo, sponsus dotem tibi sanguinem suum dedit, eo te redemit, eo te suae copulae sociavit, ut pudorem non perdas, et habeas praemia. Quanto enim munificentius est dotis praemium, tanto est amor immensior. Multum enim diligit, quam proprio sibi sanguine desponsavit. Et ob hoc suum corpus vulneris ictu et telo gladii maluit aperiri, ut tuam sibi integritatem emeret, pudicitiam conservaret. E contrario enim curavit hominem: ut sicut mors ejus vita est nostra, ejusque humilitas nostrae est superbiae medicina, sic et vulneribus ipsius nostra integritas empta est, qui ideo feriri se vulnere voluit, ne malleo universae terrae nos feriri sineret. Pretio enim empti estis, ait Apostolus, nolite fieri servi hominum (I Cor. VII).

Cur virgo dare vis corpus viro, quod jam est redemptum a Christo? Alius te redimit, et alii nubere cupis? alterius pretio libertatis militas, et spontanea te servitute condemnas? Si mundus omnis titulo dotis scribitur, quid pretiosius sanguine Christi, quo redemptus est mundus? Appende mercedem et pretium, ut videas plus valere qui redemit, quam id quod redemit. Quanto itaque prave intelligit virgo, quae contempto emptore mercem sequitur; et sanguine Christi postposito, mundum qui redemptus est amplexatur. Non sum idoneus eloqui, soror amantissima, praemia virginitatis: est enim ineffabile donum, absconsum oculis, celatum auribus, intelligentiae obseratum. Quod omnes esse sperant sancti, et post resurrectionem cuncta praestolatur Ecclesia fieri, vos jam estis. Corruptibile hoc, ait Apostolus, induet incorruptionem (I Cor. XV). Sed revera post resurrectionem corporis. Ecce vos incorruptionis gloriam jam scitis. Vos istam jam in praesenti saeculo partem gloriae possidetis. Quanta est enim beatitudo, quae vobis reponitur in futurum! quae vobis corona manet in aeternum, quae incorruptionis gratiam, ad quam multi pervenire desiderant, hic habetis! Gaude ergo talem te esse, qualis Dei formata es manibus. Ille ergo integra condit utique, quam integritate ditavit, quam ad integritatis praemia praeparavit. Perversi enim naturalem corrumpunt homines, quam Deus formavit integram. Et haec offensa humani generis prima, haec damnatae originis causa, dum protoplasti esse noluerunt quod fuerant conditi: idcirco meruerunt in se et in prole damnari. Reparatae castimoniae in vobis retentaculum, o virgines, quod perdiderunt in paradiso primi homines. Vos enim conditionem servastis primigenarum hominum, quae tales perseverastis, quales illi sunt instituti. Sed cavete exempla eorum. Heu! proh dolor! soror charissima, fuge primorum hominum exempla, horresce serpentis antiquissimi sibila; ne incipiat tibi germinare spinas et tribulos vitiata terra, et quae pro insigni virginitatis lilia rosasque parturire debet, urticam et paleam producat: istam, quae urat, illam, quae laceret. Vos enim estis prima delibatio corporis Ecclesiae. Vos itaque ex tota Christi corporis massa oblationes Deo acceptae, et in supernis altaribus consecratae. Pro vestro enim proposito, et pro fide sua, omnis Ecclesia nomen virginitatis indepta est, dum in ea melior pars et propensior vos estis, quae animae corporisque vestri integritatem Christo dedicastis. Et licet in omnibus suis generaliter membris fide maneat virgo, tamen suorum parte membrorum, quod estis vos, non incongrue virgo etiam corporea: genere scilicet illius locutionis, quo aut totum a parte, aut pars nominatur a toto. Meditare ut columba, sanctissima virgo, et mente pertracta quae in futuro tibi maneat gloria; quae non acquievisti carni et sanguini; neque corpus illud sanctissimum prostrasti corruptioni.

Age ergo, cogitare praesume, intellige, quibus te amplexibus cupiat Christus, quae mundi calcasti illecebras; quo te desiderio chorus ille expectet virgineus, quam ipsis gradibus properantem coelorum ardua vident, quibus chorus ipse virginalis pervenit ad Christum. Gaudet et Maria mater Domini, apex et specimen virginitatis, incorruptionis mater, quae vos exemplo suo genuit, et manet integra; vos documento suo peperit, et dolores nescivit; genuit sponsum, et virgo est. Felix ille venter, qui novit gignere, non corrumpi. Beata illa fecunditas, quae pariendo implevit mundum, haereditavit coelos, nec amisit velamina virginitatis. Ardeat cor tuum, soror, igne illo, quem Christus misit in terram. Excitet te flamma ignis ejus, et chorus ille virgineus prosequens Mariam. Ipsam ergo oculo mentis suscipe, ipsos comitare choros, ipsis te animi desiderio junge, ibi festina, ibi propera: ibi reposita est corona justitiae, quam reddet tibi Dominus justus judex in illa die (II Tim. IV). Senti fratris animum tuos desiderare profectus, senti fratris concupiscentiam velle te esse cum Christo. Qui etsi in me non habeo quod in te perficere volo, perdidisse me doleam quod te tenere desidero: erit mihi interim quaedam portio remissionis, si tu quae pars melior nostri es corporis, in via peccatorum non steteris; si quod tenes, firmissime teneas. Heu mihi! si alius accipiat coronam tuam. Tu apud Christum tutamen meum, tu charissima meum pignus, tu hostia mea sacratissima, qua expiari a colluvione peccati non dubito. Si tu accepta es Deo, si tu casto cubili cum Christo cubaveris, si tu Christi amplexibus fragrantissimo virginitatis odore inhaeseris, profecto peccatoris memor fratris obtinebis pro reatu germani indulgentiam quam poposceris. Non te contristabit, qui te suae copulavit societati. Sinistra ejus, in qua est honor et gloria, sub capite tuo; et dextera ejus, in qua est longitudo vitae, amplexabitur te (Cant. II). Talibus sponsi oblata amplexibus, meam veniam postulans obtinebis. Amor tuus in Christo erit indulgentia mea: et quantulamcunque spem remissionis habeo, si soror quam diligo ad nuptias Christi transierit; atque in illo terribili metuendoque judicio respiramentum aderit, ubi de factis, actibus, vel de commissis discussio fuerit; ubi de meis dispendiis, heu mihi! sum cogendus reddere rationem, tu solatium meum, tu respiramentum meum. Et vindicta quae mihi debetur pro negligentia mea, forte castitatis tuae sedabitur intercessione. Defendes me profectu tuo a meo reatu operis, si tu Christo adhaeseris, et si tu illi placueris, ego unde ei displiceo non gravabor, dum tibi indulget, mihi parcet; nec perire fratrem sinet, cujus spondit sororem. Per te forte mihi donabitur chirographum quod contraxi; dum te Christus fovet charitate, me non punit pro crimine. Miserere, soror, non tantum tui, sed et mei; ut unde tibi restat gloria, saltem mihi vel venia concedatur. Multae in tuo erunt virgines comitatu: cum iis facile impetrabis pro me quod poposceris. Imo ipsa mater et dux virginum Maria suum interpellabit pro tuo merito Filium; et ne te contristet pro me orantem, me eriget forte jacentem, et conscientiae reatu merentem consolabitur. Non confundatur spes mea per te ad Deum. Meo igitur hortamento, meo ministerio, Dei quidem dono, sed meo obsequio, hanc tenes professionem. Sit ergo mihi integritas tua causa veniae, quae tibi erit causa coronae. Averte, quaeso, oculos a mundi falsis inanibus. Coelos aspice, ubi est sponsus tuus. Illuc animum dirige, ubi Christus est in Dei dextera sedens (Col. III). Omne enim quod in mundo est, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum est (I Joan. II). Quae sursus sunt quaere: ubi est vita tua, illic sunt et desideria tua; ubi est sponsus tuus, ibi sit et thesaurus tuus. Nolo te moveri voluptate saeculi, nolo te fulgore carnis decorari. Cito movet alienam libidinem caro ornata, et aspectus juvenum in se provocat, quae se componit ut ornata procedat. Placere velle oculis alienis, affectus est meretricis; et ad sponsi coelestis refertur injuriam, si ita incedas ut oculis libidinosis placeas. Esto, quaeso, judex inter nubentes et virgines: spem utriusque considera quis quam teneat viam aestima. Virgo studet placere Deo; nupta saeculo. Virgo servat integritatem qua nata est; nupta corrumpitur. Et quale est, ubi non permanet integra ut coepit esse natura? Primum divino operi irrogatur injuria, dum quod ille formavit integrum libidine corrumpitur, libidine maculatur. In vos Deus cognoscit opus suum; quas tenet saeculum, et non corrumpit; quas tales Deus recipit, quales fecit. Omnia itaque restauranda sunt in resurrectione quae nunc pereunt de corpore. Virginitas semel perdita nec hic reparatur nec in futuro recipitur. Verum est quod Deus praeceperit nuptias; sed idcirco, ut inde nasceretur virginitas: ut multiplicata virginum successione, lucraretur in prole, quod perdiderant nuptiae. Et radix et fructus nuptiarum virginitas est. De conjugio certe nascitur virgo: quae si non corrumpitur, ad nuptiarum additur praemium. Habent nuptae unde laetentur, si sui fructus coelesti horreo reponantur. Tu quoque communium parentum cumulabis merita; tuis utrique honoribus munerabuntur; te prole Christo adhaerente, ipsi recipient in fructu quod in cespite perdiderunt. Recole, mea soror, humanarum nuptiarum aerumnas, et claude oculos, ne videas vanitatem. Prima pericula nuptiarum haec sunt: corruptio, corruptionis fastidia, pondus uteri gravidati, dolor partus plerumque ad discrimen mortis perveniens, ubi et munus nuptiarum perit et fructus; dum simul mater cum prole deficit, et omnis illa pompa nuptialis mortis frustratur termino. Quam putabant causam esse laetitiae, quis eam occasionem interimendi invenit? Quid aget post mortem, quae totam laetitiam nuptiis deputavit? Quae viro placere voluit, non Deo, quid aget dum exit a saeculo?


Quae sollicita fuit quomodo placeret mundo, quam poterit habere partem cum Christo? Quae primum non bene viris se distrahunt, simulque cum pudicitia libertatem perdunt, quando captivam virginitatem suscepta dote addicunt. Quid miserae illi remanet, quae pudorem venditat? Quod si forte mundi, ut fieri solet, casu perdat donationem, tunc et pudore caruit, et amisit pretium. Vides quam nuda et destituta in utroque remansit! Pro viro certe gemino timoris addicta periculo, timet bonum perdere, timet malum habere. Quis ergo inter haec medius est locus laetitiae? Quas formas lenocinii meditatur ut placeat oculis? quibus peregrinis odoribus inficit vestem? et ut oblectet sensus, cutem mentitur alienam. Quae fuco illitam vario adulterat figmento faciem, ne sit ipsa quae nata est, et decipiat virum specie aliena, non propria. Vide si non maleficii genus est, excogitare artem qua provocet libidinem alienam. Et quae sic corrumpit faciem, quam putas corruptam habet mentem? Triplex commisit adulterium: mentis, quae talem meditata est fraudem; corporis, quae figmento mutavit speciem; vestitus, quae non proprio, sed alieno fragrat odore. His malis virgo nescia, sexum habet, et sexus necessitatem ignorat. Femineae fragilitatis oblita rigore virili subsistit, atque infirmum sexum virtute solidavit: nec addixit servituti corpus, quod lege naturae viro subjacet. Felix virgo, quae corpus trahit ex Eva, non poenam! Illa peccati merito audit: Sub viri potestate eris, et in doloribus paries (Gen. III). Tu virginitatem adepta, a tali jugo excussisti cervicem; nec pressa jugali necessitate curvaberis ad terram, sed in sublimi erecta coelos suspicis; ut unde illa vetitum praesumendo cecidit, ubi tu licita contemnendo conscenderes. Eva gustavit de illicito, et virginitatem perdidit. Licebat nubere virgini, sed quae non nupsit, angelis adhaesit. In resurrectione enim non nubunt, neque uxores ducunt; sed erunt sicut angeli Dei (Matth. XXII). Vide, virgo quae non nubit, angelis comparatur. Licet enim gignere filios; sed quae hanc spreveverunt necessitatem, Christum dicentem audiunt: Beatae steriles quae non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt (Luc. XXIII). E contrario illic dicitur nuptis: Vae praegnantibus et nutrientibus in illa die. Itaque virginei sensus pro filiis reputantur. Quid ergo quaerit quos pariendo doleat, quae pios habet sensus, quibus meditando congaudeat? Propter timorem tuum, Domine, inquit, in utero accepimus, et parturivimus Spiritum salutis (Isai. XXVI). Ecce felix conceptio, incorrupta progenies, utilis partus: ubi et proles bonae cogitationis editur, et ignoratur dolor. Tot felicia germina, quot sanctae cogitationes, toties concipit, quoties sancta meditatione Spiritum divinum capit. Conceptio enim superna virtutes parit. Et ne putes te esse sterilem, tot filios habebis, quot virtutes protuleris. Una sancti Spiritus conceptione multos edes partus. Primus partus virginis, verecundiae virtus; secundus patientiae, tertius sobrietatis, quartus temperantiae, quintus charitatis, sextus humilitatis, septimus castitatis, ut impleatur quod legitur, quia sterilis peperit septem (I Reg. II). Ecce una septiformis Spiritus conceptione septem partus edidisti.

Non dicas: Ecce ego lignum aridum, quia haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint requiem meam, et elegerint quae volui, et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et a filiabus; nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit (Isa. LVI). Vides, amantissima soror, quod principalem in regno Dei virgines tenent locum? Et non immerito. Mundi enim contempserunt habitum, ideo pervenerunt ad coeleste regnum. Vitae coelestis beatitudinem hic incipiunt, quae generare in doloribus filios nesciverunt; et quae contagia libidinis et foeda conjugum figmenta respuunt, recte Christi nuptias impetrarunt. Nolo movearis pompaticis nuptarum incessibus, clientumque stipato comitatu. Hos incurrunt plerumque insidiatores pudicitiae, quos custodes castitatis putabant. Et cum se ambiri tot virorum formis vident, hoc in mentem venit, quod cum viris in lectulis agunt propriis; et quod expertae sunt in singulis, hoc in plurimis meditantur. Non verebor invidiam, si locutus fuero veritatem. Feriant me livore quas momorderit conscientia, dummodo proficientibus loquar quid cavere debeant in eis quae solo nitent opere carnis. Certum est, mi soror, quae nitorem vestium composuerit, odore peregrino fragraverit, fuco mutaverit oculos, faciem candore alieno obduxerit, brachia circulis instruxerit aureis, digitis annulos inseruerit, et distinctione gemmarum sidereo radiaverit fulgore manibus, aures metallo aggravaverit, colla margaritis et vario gemmarum absconderit tegmine, caput ponderaverit auro; certum, inquam, est, hanc non esse castam: quae ad hoc se ita composuit, ut multorum feriat oculos, multorum animos moveat, illiciatque mentes. Quae etsi metu viri non gerat stuprum in aperto, fornicatur tamen interius animo. Illa vero casta est, quae de simplici habitu bonisque moribus placet viro, et de bono castimoniae Deo. Harum habitum exprimit Petrus apostolus, et cultum vestium, vel aequitatem morum sua pingit praeceptione, cum dicit: Sit in muliere non exterior ornamenti aut auri, aut vestis cultus, sed cultus cordis (I Pet. III). Eadem ergo et Paulus apostolus intulit, dicens: Similiter et mulieres cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa; sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona (II Tim. II).

Quas dissonare ab iis praeceptionibus et discrepare compereris, velut gehennae duces et inferni comites fuge. Hoc enim suadebunt quo plenae sunt, quae etsi non verbo, ipso tamen habitu loquuntur flagitia. Et quae auro coruscaverit, et radiaverit gemmis, tanquam simulacra declina; idolumque aestimato, non hominem, quae a Deo bene conditam formam vario praesumpsit stuprare figmento. Unde et Scriptura dicit: Fallax imago, et vana est pulchritudo, mulier timens Deum ipsa laudabitur (Prov. III).

CAPUT PRIMUM. Ut vitentur laicae mulieres. Precor te, soror Florentina, ut feminae, quae tecum non tenent professionem unam, ad tuam non accedant societatem. Quod enim amant, hoc suggerunt: et eas res tuis insinuabunt auribus, quae in eorum versantur desideriis. Heu mihi, soror, corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV). Cum sancto sanctus eris: longe a te sit, soror, et cum perverso perverteris (Psalm. XVII). Quid in unum agit nupta, et virgo? Illa te non sequitur, quae virum diligit. Propositum tuum fugit; quod etsi amare se finxerit, mentitur ut decipiat. Quid tecum agit, cum qua communi collo Christi jugum non ducis? dispar habitu, dispar affectu. Organum Satanae hoc tibi canet, quod illecebris saeculi moveat, et semitas diaboli impinguat. Fuge Sirenum cantus, mi soror: ne dum prurientibus auribus oblectamenta delectaris audire terrena, avertaris a recto itinere, et aut in dexteram illidaris scopulo, aut in sinistram Charybdis deglutiaris rictu. Fuge Sirenum cantus, et a lingua malesuadentis sepi aures tuas. Muni cor tuum scuto fidei, dum tui propositi disparem videris; et frontem tuam trophaeo arma crucis contra eam quae professioni tuae dispar est.

CAPUT II. Ut viri sancti vitentur. Jam quali fuga viros fugias, soror Florentina, tu judica, si tam sollicite feminas saeculi declinabis. Quisque vir, si sanctus est, nullum tecum gerat familiaritatem; ne videndi jugitate aut infametur utriusque sanctitas, aut pereat. Decidet enim a charitate Dei, quae perpetrandi mali operis occasionem praebuerit; decidet a charitate proximi, quae etsi malum non agit, opinione tamen pessimam famam nutrit. Dispar enim sexus in unum locatus, eo titillatur instinctu quo nascitur; et naturalis movetur flamma, si composita attigerit. Quis colligavit ignem in sinu suo, et non comburetur? Ignis et stupa sibi utraque contraria, in unum redacta flammas nutriunt. Viri sexus et feminae diversus, si conjungitur, quod lex naturae provocat, commovetur.

CAPUT III. Ut declinare virgo debeat juvenes. Et si taliter viri declinandi sunt sancti, ne utrorumque bonis moribus offensio subrepat, qualiter fugiendi sunt juvenes, et tenebrosas vias temporalis vitae sequentes? quos ad hoc diabolus objicit, et virgineis opponit oculis, ut formas eorum, quos per diem viderit, virgo meditetur in nocte. Quod si et contradicat mentis ratio, talesque imaginationes ab animo respuat, recens tamen visio et corporalis inspectio exhibet memoriae formas: quas videndo didicit, ut etsi paululum talis imaginatio oblectet mentem, occurret etiam per somnium, quod viderit oculis. Sic diaboli sagittis pectus virginis vulneratur, et infigitur cordi amor noxius; ut quod in nocte recordata est, cum amore velit iterum videre in crastinum. Et sic intrat Satanae sagitta usque ad intimum cordis per januas oculorum, sicut dicit Propheta: Intravit mors per fenestras nostras (Jer. IX). Nec enim subrepit diabolus ad interiora mentis, nisi per sensus cordis. Si pulchrum aliquid videas quod concupiscentiam moveat, si oblectet aures turpis cantus, si odoratum nidor attigerit fragrans, si gustum illecebrosus sapor commoverit, si tactus mollem et nitidam contigerit formam, tunc oblectatione sensibili carnis movetur illecebra. Dei enim opus uterque est sexus. Amandi sunt certe viri, ut opus Dei; sed absentes, pro operibus bonis, et propter Deum qui eos fecit, non propter pulchritudinem corporis.

CAPUT IV. De abstinentia. Quid ad te de cibis, soror Florentina, puto, loquar, quae fragilitate corporis nec tantum accipis quantum ratione doceris? Maneat tamen in animo ut etsi infirmo corpori aliquid relaxandum est a rigore, interim non solvatur animus, si corpus infirmum meretur aliquid indulgentius. Nullus est enim usus edendi culpabilis, sed concupiscentia, sed immoderatio, si plus quam opus est sumpseris, si desideres sine quo vivere possis. Triplex certe est gulae intemperantia: si quod non licet, avidius appetas, si licita quaeque exquisitis impendiis praeparata accuratius quaeras, si tempus edendi licitum non sustineas. Primi generis homines ob hoc paradisi delicias et immortalitatis praemia perdiderunt, quia illicita concupierunt. Esau vero pro eo quod avidius ambiit licita, primogeniti perdidit primitiva. Et quia edendi tempus non servant animalia, ideo sunt irrationabilia. Probavimus ergo triplicem excessum intemperantiae: dum primi homines gustaverunt de illicito; dum Esau lenticulae appetitu perdidit primogenita; dum edendi tempus non servant animalia, et sunt irrationabilia. Non est igitur abstinens, avide vorans etiam viles cibos. Sepulcrum patens est guttur eorum, ait Psalmista (Psalm. V). Namque et ille mollis et dissolutus est qui, contemptis praesentibus, pretiosis ac peregrinis epulis delectatur. Piscis per illecebram hamo capitur. Avis objecta escae in decipulam cadit. Bestiae quae naturali virtute sunt rigidae, cupiditate cibi in foveam proruunt; et quas non emollit natura, decipit esca. Tu vero temperantiam, et parcimoniam, seu oraculo seu exemplis disce majorum. Oraculo, quia dicit Dominus: Non graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI). Exemplis, quia David cupitam aquam noluit bibere, quam periculum alieni esse sanguinis intellexit (II Reg. II); vel quia Daniel, contemptis dapibus regis, leguminibus vixit (Dan. XIV). Sint tibi accepta quae sunt comitibus tuis communia, et aliorum non sis intemperationis causa; et quibus forma esse debes hortamento ac vitae bonae documento, scandali non efficiaris occasio.

CAPUT V. Ut virgo singula non loquatur cum singulo. Nullus te singularem alloquatur, nec tu praeter duarum aut trium testimonium alloquaris aliquem singularem. Memento sponsi tui Salvatoris nostri, qui certe non verebatur labem peccandi, attamen in montibus cum Moyse et Elia coram tribus, Petro et Jacobo et Joanne, locutus est testibus. Sic et cum suscitaret archisynagogi filiam, eos adhibuit testes, ut falsi rumoris non daret occasionem. Mirabantur autem et discipuli, quod ad puteum Jacob loqueretur cum muliere. Et revera non mirarentur, nisi quid viderent inusitatum; et nisi illi abiissent cibos emere, non loqueretur citra eos Christus cum muliere.

CAPUT VI. Ut jugiter virgo oret et legat. Lectio tibi sit assidua, jugisque oratio. Dividantur tibi tempora et officia, ut postquam legeris ores, postquam oraveris legas. Sic alternes perpetim haec duo bona, ut ab iisdem nullo sis tempore otiosa. Quod si aliquid manibus operandum est, vel certe sustentaculis ciborum corpus reficiendum, alia tibi legat: ut dum manus vel oculi intenti sunt operi, pascat aures gratia sermonis divini. Si quidem oramus et legimus, et lubricam mentem a surreptionibus diaboli vix retrahimus; quanto proclivius humanus animus reptat ad vitia, si lectionis et orationis assiduae retentaculo non frenetur? Lectio te doceat, aliquid orando petas; postquam vero oraveris, iterum legendo inquire quod postules.

CAPUT VII. Ut carnaliter non legi debeat Vetus Testamentum. Vetus Testamentum legens non temporis illius nuptias, sed prolis numerositatem considera; non esum carnium et sacrificia sanguinolenta crimina morte carnis expiata, uni viro multarum uxorum permissa consortia. Licuit enim illo tempore quod isto non licet, et sicut per legem concessae sunt nuptiae, sic per Evangelium virginitas praedicata. Gens enim erat Hebraea ab omni discreta consortio populorum, et ad prophetandum Christum Ecclesia deputata. Ne periret, cunctis permissae sunt nuptiae, causa prolis propagandae. Et quia carnalis erat populus, carnium crapula pascebatur. Sacrificia certe idcirco pecudum litabantur, quia verum sacrificium, hoc est, Christi corpus et sanguinem figurabant. Venit veritas, umbra discessit; venit verum sacrificium, et cessavit hostia pecudum. Venit virgo virginis filius, et virginitatis praebuit documentum. Omne enim quod in Veteri Testamento legeris, quamvis opere gestum fuerit, spiritualiter tamen intellige, et de historiae veritate intelligentiae spiritalis sensum cape. Jam pro peccato non occiditur homo corpore; sed necem quam illi carni dabant per gladium, nos carnalibus vitiis imponimus per poenitentiae usum. Cantica canticorum juxta auditum aurium ne sentias, quia carnalem illecebram terreni amoris insinuant, quae per species actionis Christi et Ecclesiae charitatem figurant. Merito a veteribus isti libri prohibiti sunt legere carnalibus, hoc est, Heptateuchum, et Cantica canticorum: ne dum eos spiritaliter nesciunt, libidinis ac voluptatum incitamento solvantur.

CAPUT VIII. De jejunii modo. Jejunia certe valido corpori imponenda sunt; et quos rebellis caro lege vitiorum impugnat, jejunio attenuandi sunt jugi. Subjuganda est jejuniis caro rigida, et eatenus refrenanda, ut legi mentis et imperiis animae subjaceat ut ancilla. Et quam debilitavit jugis infirmitas, si eam jejuniis temperes, tantumque sumas quantum saluti sufficiat, non peccabis. Meliorem tamen judica eam quae salutis robore infirmitatis non egeat remedio. Nec debet scandalizari quae sana est, si remissius vel indulgentius quae infirma est alitur; sed magis eo se meliorem sanctioremque esse consideret, quod fragilibus rebus non indiget, quibus eget infirmitas. Illa autem quae infirmitatis obtentu meretur aliquid lenius, sit prae caeteris humilis doleatque se non posse quae aliae possunt; et abstinentiam tempore laxatam non reputet virtuti, sed infirmitati.

CAPUT IX De usu vini. Vino secundum Apostoli utere regulam. Ait enim Timotheo: Modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates (Tim. V). Dum enim dicit modicum, medicinaliter bibendum fore monstratur, non ad ebrietatem. Nam alio loco idem sic dicit Apostolus: Vinum dixisti, omne vitium dixisti (Tit. II). Ebrietas enim mortale est crimen: inter homicidia, et adulteria, vel fornicationes reputatur. Sic ejicit a regno Dei vini temulentia, quemadmodum facinus adulterii, vel homicidii, vel aliorum criminum flagitia. Confirmat hoc dum dicit Apostolus: Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI). Vide quantum sit execranda ebrietas, ut etiam a regno Dei suos amatores ejiciat. Quam etiam terribiliter propheta increpet vino deditos vide, dicit enim: Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis (Isai. I). Bibit vinum Noe, atque ebrietate sopitus, parte corporis verecundiori denudatus est (Gen. IX): ut noveris sic consternari animum humanum vino, et rationem humanae mentis obtundi, ne seipsum quidem meminerit, multo minus etiam Deum. Et licet illa Noe ebrietas ac nudatio mysterium Christi passionis et mortis contineat, tamen ad litteram errorem facti insinuat. Loth vino crapulatus incestum intulit filiarum (Gen. XIX), nec sensit errorem; de quo incentivo concubitu nascuntur Moabitae et Ammonitae. Et Dominus dicit: Moabitae et Ammonitae non intrabunt in Ecclesiam meam usque in decimam generationem (Deut. XXIII). Senti quantum sit fugienda vini satietas, ut etiam patriarchis scandali et culpae causa exstiterit. Ergo et virgo quae virtute corporis viget, bene facit si omnino se a vino abstinuerit. Invalidam vero et imbecillem pro medicina decet uti vino, non pro temulentia.

CAPUT X. Quatenus uti virgo lavacro debeat. Balneo non pro studio vel nitore utaris corporis, sed tantum pro remedio salutis. Utere, inquam, lavacro quando poscit infirmitas, non quando suaserit voluntas. Quod enim necesse non est, si egeris, peccabis. Scriptum est: Et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XVIII). Cura carnis veniens ex concupiscentia habetur in vitio; non ea quae saluti reparandae convenit. Quapropter non te illiciat lavare saepius carnis voluntas, sed infirmitatis imperet necessitas. Cares enim culpa, si quod necesse est egeris.

CAPUT XI. Quod peccatum sit virgini ridere. Esto in Deo gaudens laetitia animi tranquilla et moderata, juxta quod ait Apostolus: Gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete (Phil. IV). Et alio loco dicit: Fructus autem Spiritus est gaudium (Gal. V). Talis jucunditas non perturbat mentem ridendi foeditate, sed sublevat desideriis animam ad supernam quietem; ubi possis audire: Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV). Quale sit cor virginis plerumque risu monstratur. Neque enim impudenter virgo rideret, si cor castum haberet. Speculum cordis facies est hominis: non ridet lascive, nisi quae corde lasciva est. Ex abundantia enim cordis, ait Dominus, os loquitur (Matth. XII), ergo ex abundantia vanissimi pectoris ridet facies virginis. Quid de hoc legitur vide: Risum reputavi errorem; et gaudio dixi, quod frustra decipis (Eccl. II)? Et iterum ibidem: Risus dolore miscetur: et extrema gaudii luctus occupat. Et Dominus ait: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V). Verum et apostolus insane laetantibus dicit: Risus vester vertatur in luctum (Jac. IV). Risum ergo, soror, ut errorem fuge, et temporalem laetitiam commuta in luctum; ut beatificeris, si peregrina in mundo luxeris: quoniam qui secundum Deum lugent, beati sunt, et ipsi consolabuntur. Peregrinari te in mundo scito; nec hic habere patriam, sed in coelo. Si tali desiderio ardebat Christi servus, ut diceret: Cupio dissolvi, et esse eum Christo (Phil. I); quanta amoris flagrantia virgo debet accendi, quam uberes lacrymas desiderio sponsi sui effundere, donec ad amplexum Christi valeat pervenire, et ubertim flere non desinat, usquequo Christum, quem videre cupit, attingat. Lugebat ille se peregrinum in hac vita, qui moerens dicebat: Heu me! quod incolatus meus prolongatus est a me (Psalm. CXIX). Nam exsultans te coelestis sponsus et charissimis excipiet amplexibus, si te sui desiderio flagrare didicerit, et si absente eo fleveris, ille te praesens consolabitur.

CAPUT XII. Qualiter habeantur ancillae virginitatem professae. Quas tibi fecit, aut fecerit ancillas conditio, et sorores professio, jam non pro nexu servitutis exulceres, sed pro paritate professionis honores. Quae ergo tecum in Christo virginitatis stipendiis militat, pari tecum libertate exsultat. Nec sic vos provocamus ad humilitatem, ut illas superbia erigamus: quas dum tu accipis ut sorores, gratius illae tibi sint famulae, praebeantque obsequium non servitute addictae, sed liberae charitate. Quoniam quidem non est personarum acceptio apud Dominum (Ephes. VI), scilicet, in distribuenda fide, ubi pariter consulitur dominae et ancillae, ubi non eligitur domina, et reprobatur ancilla, aequaliter baptizatae, simul Christi corpus et sanguinem sumunt. Nam et patriarchae dum essent sanctissimi, quantum ad res terrenas et temporales, discernebant inter servos et filios: illos famulos, hos dominos judicabant; quod vero ad spei futurae munus attinet, ex aequo filiis et vernaculis consulebant, quos una circumcisione signabant.

CAPUT XIII. De discretione senioris erga personas singulas. Quod quidem sub una professione manentibus omnia erunt communia omnibus, verum est, et legitur (Act. IV): scilicet, si omnes aequaliter valeant. Attamen interest quaedam discretio senioris providentis quid unaquaeque poscit. Sic enim dividendum est, prout unicuique opus est. Quae potuit honorari in mundo, et dives fuit in saeculo, blandius fovenda est in monasterio; et quae reliquit in saeculo vestem pretiosam, cultiorem in monasterio meretur. Quae vero sub penuria vixit in saeculo, et tegumento victuque eguit, grate ferat in monasterio nec algeat, nec esuriat, nec murmuret, si ea tractetur indulgentius quae dixit in saeculo delicatius. Nam si prout cuique opus est non dividitur, fit superba in monasterio, quae fuit vilis in mundo; et quae erat potens in saeculo, humiliatur in monasterio. Sic agit, qui discrete non sapit, ut superbire faciat ex vili censu conversas, et dolore stimules honesto loco natas. Et si sufficit unde omnibus tribuatur aequaliter, nulla est unde murmuret: quoniam discretio senioris dividet unicuique prout opus est. Sed dicis: Cur conversa est, nisi ut fiat humilis ex potente? Si ergo ista ex inclyto ad humilitatem descendit, illa ex paupere quod humiliaretur non habuit, forsitan si superbit. Charitas autem omnia temperat, atque ad eumdem pacis pertrahit limitem; ut nec illa infletur, quae reliquit potentiam; nec illa frangatur, quae fuit pauper, vel ancilla. Laudanda tamen est senior, si discrete cum singulis se gesserit, et unicuique prout opus est, diviserit. Ista sint dicta de veste, cibo, potu, vel opere pro invalidis ac delicatis, ut quae durius ferre non potest, tractetur lenius. Caeterum si circa eas quae ferre potuerint, factura est senior prout viderit, et quibus consulit pro usu delicatae vitae, vel corporis fragilitate, non eas praeferas honore seniorum, si posteriore conversae sunt tempore. Dum ergo ad te meus, soror Florentina, sermo dirigitur, derivavimus orationem studiis plurimum; nulli tamen jugum imponimus, sed quod honestum est suademus.

CAPUT XIV. Ut virgo aequalis sit et in paupertate et in abundantia. Nunc ad te loquendo revertar, soror Florentina, pro qua me familiaris cura sollicitat. Hortor itaque aequalem te et uniformem habere semper animum, ut nec adversitate frangaris, quae patientiam et penuriam Job sapis; nec eleveris prosperitate, quae patriarchas divites opibus, sed humiles animo fuisse legis. Beata enim eris, si et in adversis et prosperis semper Deo gratias egeris; et vitae istius prosperitatem fumum vaporemque illico evanescentem credideris. David certe regnabat, et cum abundaret thesauris, ac manu forti infinitis populis imperaret, humilem se canit, et dicit: Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea (Psalm. LXXXVII). Et ipse iterum ad filiam Saul dicit (II Reg. VI): Vilis incedam, et vilis apparebo ante Deum qui elegit me, potius quam patrem tuum (Psalm. CXVII). Similiter idem dicit: Incola ego sum in terra et peregrinus, sicut omnes patres mei. Terrenis ergo nunquam delectata rebus, etiamsi se vitae commoda ingerant, non eis animo innitaris, nec de mundanis gaudeas lucris; et non contristaberis damnis. Etenim scriptum est: Divitiae si affluant, nolite cor apponere (Psalm. LI). Cum amore enim possessa cum dolore utentis pereunt; et inde tribulari quemquam necesse est, unde carnaliter gaudet. Tu ad instar coelestis sponsi honorari in saeculo fuge. Ne velis ab aliis dici, aut esse praelatior, quae legis: Si quis vult inter vos esse major, sit vester servus (Matth. XX), quoniam et ipse Salvator dum a turbis ut rex fieret quaereretur, seipsum abscondit. Quomodo enim ab homine regnum acciperet, cui cum Patre regnum perpetuum manet? Sed quia venerat docere humilitatem, hominum declinavit honorem. In forma enim Dei manens semetipsum pro nobis humiliavit (Phil. II); et cui coelestia serviunt ac terrestria, pro mortalibus factus est pauper, ut ejus inopia nos ditaremur. Tu ergo insiste vestigiis, quibus praecessit sponsus; et passibus indefessis ducem sequere coelestem: ne dum factis suis probat esse dissimilem, in coelestibus regnis nolit habere consortem. Etenim ista dicimus, ut parvipendas, aut ne pro magno cupias lucra terrena; vel ne aestimes magnos, quos in saeculo prospicis divites. Quod enim habere possunt et mali, libenter debent contemnere boni. Dat enim malis Deus temporales divitias, quibus negat aeternas, dat eas certe et bonis, sed quos novit non superbisse ex eis. Boni propitio Deo fiunt divites, propitio Deo fiunt pauperes: in utroque Deo gratias agunt, qui voluntatem Dei libenter accipiunt. Malis quando tribuuntur divitiae, poenaliter tribuuntur, ut male de eis gaudeant; et quando subtrahuntur, poenaliter auferuntur, ut male de eis doleant, utraque justo ad gloriam; utraque impio ad vindictam. Quid ad te, quae habes Regulam quam sequaris? Virginitatem itaque et paupertatem Mariae prospice: quae tam dives in Domino fuit, ut mater Domini esse mereretur, et tanto rebus paupercula, ut partus tempore nec obstetricis, nec ancillae uteretur solatio, ipsum quoque diversorium tam angustum, ut praesepe assumeret pro cunabulo. Sed et Joseph, cui fuerat desponsata, cum esset justus, erat tamen et pauper, ita ut victum et vestitum artificio quaereret. Certe faber ferrarius fuisse legitur. Habes exempla, normam sequere, ne te velis divitiarum periculis committere. Quoniam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli (I Tim. VI), et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt hominem in interitum. Has a se sponte auferunt, quibus in Domino devotus est animus. Et plerumque contemptores suos magis appetunt divitiae, quam sequaces. Querite, inquit, regnum Dei, et haec omnia apponentur vobis (Matth. VI).

CAPUT XV. De indulgentia et prohibitione carnium. Esum carnium infirmitatis tuae obtentu nec prohibere tibi audeo nec permittere. Cui tamen suppetit virtus, a carnibus se abstineat. Nam dura est conditio, nutrire contra quem dimices; et earnem propriam sic alere, ut sentias contumacem. Quod si talibus utitur virgo, qualibus et saeculares utuntur, dat sensum, ut ea agat quae a saecularibus aguntur. Quid poterit caro nutrita carnibus nisi erumpere ad libidinem, miseramque animam crudelitate luxuriae debacchare? Unde et quidam auctor ait, Deliciarum finis corruptio. Et Apostolus voluptuosam viduam sic notat: ut dicat: Quae autem in deliciis est, vivens mortua est (II Tim. V) Quod si abstinentia marcidum corpus vix a lege peccati, quae habitat in membris nostris, prohibemus; quid faciet quae sic obruit terram carnis suae, ut et possit spinas et tribulos germinare? Fomenta vitiorum, esus carnium: nec solum carnium, sed et nimia satietas aliorum ciborum. Quoniam non culpatur escae qualitas, sed quantitas reputatur in vitio. Quidquid enim accipitur nimis, hoc aggravat animam, et abundantiori cibo extensus stomachus obtundit animae sensus. Virgo tantum sana debet esse, non rigida; pallida gestare ora, non rubentia; quae suspiria cordis emittat ad Deum, non ructet cruditates ciborum. Quibus ergo vires corporis opus sunt, habeant carnis usum: scilicet, qui metalla effodiunt; qui in agone terreno certant; qui construunt celsorum culmina aedificiorum, vel in diversis opificiis labore desudant corporis; his reparandarum virium aptus est usus carnis. Virgo quae magis defectus sustinet corporis, bona virgo est. Ad quos usus carnes sumet, nisi ut miserum corpus faece vitiorum inundet? Verum si cogit infirmitas, medicinaliter sumendae sunt carnes. Medicinaliter enim est, quod non gravat, sed relevat: quoniam et ipsam medicinam ita artis ipsius periti impendunt, ut sensim adhibita non onerent infirmum, sed allevent. Unde et illa vera est sententia philosophorum: Ne quid nimis.

CAPUT XVI. Ut in Monasterio quo coepit virgo permaneat. Ut enim in monasterio permaneas sollicite admoneo, multarum enim societate proficies; et virtutes aliarum videndo eris virgo virtutum. Et si interdum pro varietate voluntatum oriatur quaedam congregationi simultas, et nonnunquam murmurationibus carnalium tristentur spirituales, non tamen deerunt quas in bonis actibus imiteris. Et certe tolerare carnales, probatae virtutis est; imitari vero spirituales, spei est maximae. Erudiunt carnales spiritualium patientiam, et dant quae sanctae sunt bonarum documenta virtutum: ac sic animae proficienti utraeque sunt utiles, et quas patienter tolerat, et quas imitatur suaviter. Libenter, inquit Apostolus, sustinetis insipientes, cum sitis sapientes (II Cor. XI). Et ipse idem dicit: Debetis autem vos qui firmiores estis imbecillitates infirmorum sustinere, et non vobis placere. Unusquisque autem proximo suo placeat in bonum ad aedificationem (Rom. XV). Non enim te carnalium scandalizent murmurationes; sed consoletur proficientium vita; et quae nescis quantum demoreris in saeculo, debes esse patiens pro coelestis gloriae dono.

CAPUT XVII. Qualiter vita fugiatur privata. Fuge quaeso privatam vitam; nec velis imitari eas virgines quae in urbibus per cellulas demorantur: quas multimoda cura constringit; prius placendi saeculo, ne foedo prodeant amictu; et domestica oppressae sollicitudine, dum pro vitae subsidio satagunt, minus quae ad Deum pertinent quaerunt. Privatam enim vitam de usu gentilium traxit Ecclesia, quos dum non quiverunt apostoli ad normam suae vitae traducere, Ecclesiae venienti ex gentibus permiserunt private vivere, propriisque rebus uti. Caeterum qui sub apostolis crediderunt ex Hebraeis, eamdem normam, quam nunc tenent monasteria, servaverunt. Quaere quod legitur in Actibus apostolorum, et verum esse quod dico probabis: Multitudinis, inquit, credentium erat cor unum, et anima una. Nec quisquam eorum quae possidebat, suum aliquid esse dicebat, sed quotquot possessores agrorum erant, vendebant, et pretia eorum ponebant ante pedes apostolorum, et distribuebatur prout unicuique opus erat (Act. IV). Vide, quod viventes in monasterio regulariter apostolorum teneant vitam; nec dubitent eorum assequi merita, quorum imitantur exempla.

CAPUT XVIII. Ne peculiare virgo in monasterio quid possideat. Peculiare, quod in coenobiis pro magno habetur crimine, tu pro grandi vitae contagione. Adulterium certe est, quia conscientiae integritatem usurpatae rei pravitate maculat. Furti crimen est; quoniam dum omnia quae habentur in monasterio, omnibus sunt communia, habere una latenter praesumit, quod a caeteris ignoratur, et aliud publice cum omnibus utitur, aliud furtive abscondit. Fraus est manifesta, quia non reponit in commune quod possidet, sed exiguam parvitatem privatim occultat fraude. Unum crimen, sed plura contagia. Tantae nequitiae malum velut gehennae evita praecipitium, et quasi iter cave ducens ad infernum. Inde usque ad malum proditionis et Domini traditionem Judas erupit, quod furti crimen tractus cupiditate commisit. Denique cum haberet cum apostolis quidquid illis esset commune, non fuit contentus communionis sufficientia. Sed quid dicit de eo Evangelium? Fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur portabat (Joan. XII). Nec non Ananiae et Saphirae exempla recole; qui offerentes Apostolo partem pretii, partem vero celantes, praesenti sunt judicio damnati (Act. V); et pro terrore sequentium non est dilata facinoris ultio. Quae autem a communione monasterii privata secernitur, necesse est ut a coelestis vitae consortio separetur. Quidquid manus tua attigerit, seniori ostende; in commune repone. Noli quidquam transportare seorsum, quia nimium Judae proditoris exempla cavenda sunt.

CAPUT XIX. Ne virgo jurare debeat. Nunquam jurare, sed semper verum dicere, pari observa studio. Nam sicut carnalibus pro terrore fraudis jurare permissum est, sic prohibita sunt spiritualibus, etiam dum sibi bene conscii sunt, sacramenta. Sit, inquit, sermo vester, Est, est; Non, non; quod autem plus est, a malo est (Jac. V). Cave itaque jurare in bono, quia de malo est. Et propterea dicitur esse a malo, eo quod jurandi necessitas ex infideli sit conscientia. Ejus autem hominis jurandi extorquetur necessitas, cujus fides manet in dubio. Tu vero, quae simplicitatem cordis debes ostendere labiis, cur te spontaneo alliges sacramento? Tolle jurandi usum in bono, et non perjurabis in malo. Loquere veritatem ex corde, et aberit jurandi necessitas. Legimus enim: Ne assuescas jurationi, quoniam multi casus in illa (Eccl. XXV).

CAPUT XX. Ne sola virgo cum sola loquatur. Noli assumere unam loquendi familiaritatem, et declinare alias. Sed quod scire uni utile est, sciatur ab omnibus. Audi Dominum quid dicat: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; quod in aure auditis, praedicate super tecta (Matth. XVII). Hoc est, si quid vobis in secreto mentis fuerit revelatum, palam dicite: et quod corde concepistis, omnibus manifestate. Si bonum est quod loqueris, cur una tantum et non omnes potius informentur? Si turpe est, nec cogitare, nec loqui debes, quod alias erubescis scire. Non jam de bono est, quod singulariter virgo loquitur. Omnis enim qui male agit, ait Dominus odit lucem (Joan. III). Unde et ille philosophorum prudentissimus dixit: « Omnia recte facta in luce se amant collocari. » O virgo ideo occulte loqueris, quia non est unde publice glorieris. Sed si aures et oculos humanos fallis, nunquid Dei cognitionem fallere poteris? Pulchre et alius ait: « Quod vis Deum nescire, nec agas, nec cogites. » Sit ergo tibi conscientia innocua, sermo liber a culpa. Respuenda nec audire te, nec cogitare delectet; multo minus loqui, vel agere.

CAPUT XXI. Ne velit virgo reverti ad saeculum. Jam ad portum navem orationis dirigimus, et emenso dictorum pelago in littore quiescendi anchoram ponimus, flatu tamen charitatis tuae iterum in fluctibus verborum revehor. Te quaeso, soror Florentina, per beatam quoque Trinitatem unicae divinitatis obtestor, ut quae de terra tua et de cognatione tua cum Abraham egressa es, cum uxore Loth non respicias retro (Gen. XIX); ne efficiaris exemplo malo documentum aliarum ad bonum, et ne in te aliae videant quod in se caveant. Illa vero aliis facta est condimentum sapientiae, sibi vero simulacrum stultitiae, sibi enim nocuit malefactum, aliis profuit exemplum contrarium. Ne te unquam reverti ad genitale solum sollicitet cogitatio; ubi si te Deus habitare voluisset, non inde ejiceret. Sed quia utile proposito tuo fore prospexit, bene sicut Abraham a Chaeldeis, et tanquam Loth te abstraxit a Sodomis. Denique errorem meum ipse fateor, ne communem matrem saepe allocutum, nosse cupiens si vellet reverti ad patriam; illa autem, quae se noverat Dei voluntate causa inde salutis exiisse, sub divina obtestatione dicebat, nec velle se videre, nec unquam visuram illam patriam esse, et cum magnis dicebat fletibus: Peregrinatio me Deum fecit agnoscere, peregrina moriar; et ibi sepulcrum habeam, ubi Dei cognitionem accepi. Teste Jesu hoc in ejus experiisse desideriis memor sum, ut etiamsi diu viveret, patriam illam non reviseret. Tu, quaeso, cave, soror Florentina, quod mater timuit, et malum quod illa experta fuit, tu prudenter evita. Miserum me doleo, qui ibidem communem fratrem transmisi Fulgentium, cujus pericula jugi formidine pertimesco. Tutior tamen erit, si tu securior et absens pro illo oraveris. Ea inde aetate abstracta es, ut vel si ibidem nata fueris, non memineris. Nulla est recordatio quae moveat desideriis animam; et beata es, quae ignoras quod doleas. Ego tamen expertus loquor, sic perdidisse statum et speciem illam patriam, ut nec liber quisquam in ea supersit, nec terra ipsa solita sit ubertate fecunda, et non sine Dei judicio. Terra enim cui cives erepti sunt, et concessi extraneo, mox ut dignitatem perdidit, caruit et fecunditate. Vide, soror Florentina, quod te pavens moerensque conveniam, ne te serpens praeripiat a paradiso, et in eam ponat terram quae spinas et tribulos germinat, de qua rursum si velis manum extendere, et lignum vitae edendum assumere, non permittatis attingere. Testor enim te cum Propheta, et conscio Jesu Christo admoneo, dicens: Audi, filia, et vide: et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui, quia concupivit Rex speciem tuam, et ipse est Dominus Deus tuus (Psalm. XLIV). Nemo mittens manum suam in aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX). Noli ab eo avolare nido, quod invenit turtur, ubi reponat pullos suos (Psalm. LXXXIII). Simplicitatis filia es, quae turture matre nata es. In eadem una persona complurium necessitudinum uteris officio. Turturem pro matre respice. Turturem pro magistra attende, et quae te Christo quotidie affectibus generat, chariorem qua nata es reputa matrem: ab omni procella, ab omni mundano turbine in ejus te sinibus conde. Sit tibi suave ejus lateri adhaerere. Sit tibi dulce ejus gremium jam provectae, quod erat infanti gratissimum. Postremo charissimam te germanam quaeso, ut mei orando memineris, nec junioris fratris Isidori obliviscaris: quem quia sub Dei tuitione, et tribus germanis superstitibus parentes reliquerunt communes, laeti, et de ejus nihil formidantes infantia, ad Dominum commearunt. Quem cum ego ut vere filium habeam, nec temporale aliquid ejus charitati praeponam, atque in ejus pronus dilectione recumbam, tanto eum charius dilige, tantoque Jesum exora pro illo, quanto nosti eum a parentibus terrenis fuisse dilectum. Certus sum quod flectat pro nobis aures divinas tua virginalis oratio. Et si pactum quod cum Christo pepigisti servaveris, bene agenti tibi debetur corona, et exhortanti Leandro praestabitur venia; et si perseveraveris usque in finem, salva eris. Amen.