InnIii.ReSiEp3 216 Innocentius III-1216 Parisiis J. P. Migne 1855 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin LIBER DUODECIMUS PONTIFICATUS ANNO XII, CHRISTI 1209. I. ABBATI SANCTI THEODORICI REMENSIS DIOECESIS, ET DECANO ET CANTORI MAJORIS ECCLESIAE REMENSIS. De conflatione ecclesiae Ribodimontis. (Laterani, IV Kal. Martii.) Cum olim nostris fuisset auribus intimatum quod abbas et conventus Sancti Nicolai de Pratis Laudunensis dioecesis praebendas quae in ecclesia Sancti Germani de Ribodimonte fuerant institutae ad ipsorum donationem spectantes, canonicis institutis ibidem sublatis de medio, propriis usibus applicarant, propter quod eadem ecclesia consueto defraudabatur officio, et in populo fuerat scandalum non modicum generatum, dilecto filio H. de Cociaco canonico Sancti Quintini et conjudicibus ejus per litteras nostras dedimus in mandatis ut inquisita super iis plenius veritate, quod canonicum esset appellatione remota statuerent et facerent quod decernerent per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Postmodum autem abbas et conventus praedicti sua nobis conquestione monstrarunt quod cum super ipsius ecclesiae prioratu, quem per annos quadraginta et amplius possederant sine lite, a praedictis judicibus traherentur in causam, nemine comparente qui vellet agere contra eos nisi duntaxat illis qui esse moliebantur et judices et actores, ipsi se videntes tam contra jus commune quam contra privilegia sedis apostolicae aggravari, sedem apostolicam appellarunt. Unde nos causam super iis venerabili fratri nostro Remensi archiepiscopo et conjudicibus ejus sub certa forma commisimus terminandam. Interim autem praememorati judices per suas nobis litteras intimarunt quod auctoritate primae commissionis vocatis quos noverant evocandos, testes receperant et examinaverant diligenter. Quorum depositionibus in scriptis fideliter jam redactis, abbas et prior ejusdem loci commissionis litteras intuentes, asseruerunt seipsas propter lituram modicam et rasuram quae apparebant in ipsis habere de falsitate suspectas, et ne ulterius illarum auctoritate procederent, pro se pariter et conventu ad nostram audientiam appellarunt, octavas Pentecostes proximo tunc futuras appellationi suae terminum praefigendo. Caeterum, cum per depositiones hujusmodi videreta, ostensum quosdam canonicos saeculares dudum in Ecclesia ipsa fuisse, ac demum eis defunctis per abbatem et conventum praedictos quosdam exstitisse monachos substitutos, et nobis suggereretur quod iidem abbas et conventus diutius exspectati appellationem suam prosequi non curarant, nos depositiones, ipsas sub bulla nostra judicibus aliis destinantes, per apostolica eis scripta mandavimus ut nisi abbas et conventus praefati aliquid rationabile ostenderent et probarent per quod licuisset eisdem in praedicta ecclesia monachos canonicis substituere, ipsam in statum pristinum appellatione postposita reducentes, facerent memoratas praebendas per eosdem abbatem et conventum personis idoneis assignari: quod si forsan illi hoc efficere recusarent, iidem judices auctoritate nostra suffulti, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, id exsequi non differrent. Nuper autem dilectus filius B. monachus, procurator dictorum abbatis et conventus, cum litteris praedicti archiepiscopi et collegarum suorum processum continentibus eorumdem ad praesentiam nostram accedens, per dilectum filium Petrum, tituli Sancti Marcelli presbyterum cardinalem, per quem fecimus eumdem examinari processum, rescriptum authentici instrumenti Bartholomaei quondam episcopi Laudunensis diaecesani loci sub sigillo venerabilis fratris nostri successoris ejusdem, ac privilegium felicis recordationis Innocentii papae praedecessoris nostri nobis protulit intuenda: per quae comperimus abbati et conventui memoratis exstitisse concessum, ut decentibus clericis qui tunc in ecclesia ipsa erant, non clerici, sed monachi de ipsorum coenobio substituerentur ibidem. Cum igitur ex hoc pateat abbatem et conventum eosdem praedictos instituere monachos in eadem ecclesia licite potuisse, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus eisdem judicibus auctoritate apostolica inhibere curetis ne in negotio ipso procedant litterarum praetextu per quas eis conditionaliter injunximus procedendum, videlicet nisi abbas et conventus rationabile aliquid objicerent et probarent per quod eis monachos canonicis substituere licuisset. Qui, si forsitan occasione ipsarum aliquid immutarunt, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, illud in statum pristinum revocetis; contradictores, si qui fuerint, vel rebelles per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescentes, ita quod eidem ecclesiae faciatis per monachos congrue deserviri. Quod si omnes, etc. duo vestrum, etc.

Datum Laterani IV Kal. Martii, pontificatus nostri anno duodecimo.

II. PATRIARCHAE AQUILEGENSI ET EPISCOPO PADUANO. De libera peregrinatione ad loca sancta. (Laterani III Kal. Martii.) Angit nos cura sollicitudinis pastoralis ut dilectos filios ducem ac populum Venetorum ab iis quae famam offuscant et salutem impediunt sollicite revocemus. Quantum enim dudum offenderint abducendo peregrinos damnabiliter et damnose a subsidio terrae sanctae, non est, sicut credimus, vobis incognitum, cum toti pene sit Ecclesiae manifestum. Unde cum sperassemus quod praeteritae poenitentes offensae, sic eam poenitendo diluerent quod nequaquam ultra similem attentarent, non possumus non dolere quod, sicut nostris est auribus intimatum, quidam eorum in contrarium spei nostrae nonnullos peregrinos ad terram properantes eamdem in suis navibus receptantes, eos a propria intentione frustratos deduxerunt, non solum in Graeciam, sed in Cretam. Qui tandem corde sicut et itinere deviantes, propositum quod contra crucis inimicos conceperant, in servorum crucis oppressionem convertunt, Christianos partium adjacentium ad ducum suorum offendendo suasum, qui eamdem indulgentiam mentiuntur a nobis taliter procedentibus esse concessam, quae concessa est illis qui ad defensionem terrae sanctae procedunt. Cum igitur hoc in ejusdem terrae dispendium, opprobrium nostrum, et peccatum redundet illorum, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus dictos ducem et populum moneatis prudenter et efficaciter inducatis ut de caetero ab hujusmodi abstinentes, nec Deum provocantes ulterius, quem ex praeteritis provocasse graviter dignoscuntur, quin imo retroactam offensam per satisfactionem expiantes sequentem, peregrinos qui terram sanctam visitare disponunt a suo itinere nec in Cretam nec in alias partes distorquere praesumant, sub divini judicii nihilominus et excommunicationis interminatione vetantes ne hujusmodi peregrini opus itineris salutaris mutantes, in vae damnabile, quod ingredienti terram duabus viis sapiens imprecatur, Christianos qui sunt in Creta seu etiam ubicunque locorum audeant impugnare, sed votum suum contra inimicos crucis cum puritate debita prosequantur. Duci quoque ac populo supradictis simili modo inhibere curetis ne contra inhibitionem praescriptam aut culpabiliter ipsi veniant, aut peregrinos jam dictos damnabiliter venire compellant. Quod si non omnes, etc., alter vestrum ea nihilominus exsequatur.

Datum Laterani III Kalend. Martii, pontificatus nostri anno duodecimo.

III. CLERICIS ET LAICIS PEREGRINIS IN CANDIDA CIVITATE CRETAE MORANTIBUS. De eodem argumento. (Laterani II Kal. Martii.) Angit nos cura sollicitudinis pastoralis, etc., ut in alia usque in contrarium spei nostrae, vos et nonnullos alios peregrinos, etc., ut supra usque peccatum redundet illorum, venerabilibus fratribus nostris patriarchae Aquilegensi et episcopo Paduano dedimus in praeceptis ut dictos ducem et populum efficaciter moneant et inducant ut de caetero ab hujusmodi abstinentes, etc., ut in alia usque venire compellant. Quocirca universitatem vestram monemus attentius et hortamur, sub eadem vobis interminatione mandantes quatenus et vos quae superius sunt expressa quantum in vobis fuerit efficaciter observetis, et denuntietis aliis peregrinis inviolabiliter observanda.

Datum Laterani II Kalend. Martii, pontificatus nostri anno duodecimo.

IV. NOBILI VIRO HENRICO COMITI MALTAE. De negotio Cretae, et de laudibus ejusdem Henrici. (Laterani VI Kal. Martii.) Litteras quas nobis tua devotio destinavit ea qua decuit benignitate recepimus; et earum tenore perspicaciter intellecto, prudentiam tuam in Domino commendamus, quod et ad succursum terrae sanctae ferventer aspiras, et ad honorem apostolicae sedis diligenter intendis, devotum in utraque respectum habens ad Deum, pro cujus reverentia hujusmodi propositum concepisti. A quo, si voluntatem ad actum perduxeris, mercedem, non solum aeternam, sed temporalem etiam consequeris, cum secundum Apostolum pietas promissionem habeat vitae quae nunc est pariter et futurae. Sane pensatis omnibus circumstantiis rerum et personarum, temporum et locorum, vix aliquid aliud etiam secundum saeculi statum de negotio Cretae potuisti prudentius meditari quam quod per dilectum filium magistrum Petrum Acconensem nuntium tuum, virum utique providum et fidelem, nostro apostolatui suggessisti. Quia vero in litteris per eumdem directis non expresse vidimus contineri ut ea quae super eodem negotio idem nuntius nobis ex tua parte proponeret crederemus, quantumcunque te in Domino diligamus et ad tuum velimus intendere commodum et honorem, habito super hoc consilio diligenti, ad praesens non vidimus aliud respondendum nisi quod intellectis quae idem nuntius a nobis audita tuae discretioni retulerit, et dilectus filius noster Petrus tituli Sancti Marcelli presbyter cardinalis per suas tibi litteras plenius intimabit, super iis omnibus per litteras et nuntios nobis tuam intimare studeas expressius voluntatem, ut ita demum plenius et certius procedere valeamus. Quid autem pro tuo jam emolumento scribamus, litterae nostrae, cum sint patentes, te poterunt edocere. In quo considerare te volumus nostri circa te cordis affectum. Ad haec, devotionem tuam rogandam duximus et monendam, per apostolica tibi scripta mandantes, et in remissionem peccaminum injungentes, quatenus ad subventionem et defensionem terrae sanctae diligens studium et operam efficacem impendas, ut ille dirigat vias tuas a quo gressus hominis diriguntur.

Datum Laterani VI Kal. Martii, pontificatus nostri anno duodecimo.

V. NOBILI VIRO RICARDO GERMANO NOSTRO SORANO COMITI. Ei confirmat castrum Soranum. (Laterani VI Kal. Martii.) Cum castrum Vallis Montonis pro multa et magna pecuniae quantitate sub gravibus esset pignoratum usuris, ita ut de alienatione ipsius multiformiter ageretur, nos praecavere volentes ne ad illos forsitan perveniret per quos tam apostolica sedes quam Lateranensis Ecclesia nec non et tota vicinia grande ac grave incurreret detrimentum, cogitavimus emere idem castrum. Sed cognoscentes quod Lateranensi Ecclesiae dispendium generaretur si castrum ipsum immediate ad sedem apostolicam perveniret, sicut etiam prior et canonici ejusdem Ecclesiae a nobis consulti sunt multoties protestati, nos habita deliberatione prudenti, ex omni parte providere volentes, castrum ipsum de illorum fecimus emi consensu, partim de bonis tuis, et partim de nostris, ad opus utique tuum, sub nomine nostro, ne venditionem ipsam forte contingeret ab aemulis impediri, qui de tuis successibus typo invidiae contabescunt. Quia vero per Dei gratiam omnia fuerunt sine turbatione completa, nos castrum ipsum cum omnibus pertinentiis suis, salvo jure Lateranensis Ecclesiae, tibi ad opus et utilitatem tuam et haeredum tuorum concessimus, assignavimus et tradidimus, tali quidem tenore ut pro pecunia quam nos ad emptionem ipsius castri contulimus, tu et haeredes tui de castro ipso interposito juramento pacem et guerram ad mandatum Romani pontificis contra quoslibet homines faciatis. Tu vero in praesentia nostra et fratrum nostrorum super hoc juramentum corporaliter praestitisti. Et ut devotionem quam ad Romanam habes Ecclesiam plenius demonstrares, de aliis quoque terris quae ad te proprietario jure pertinent exhibuisti simile juramentum, sicut per publicum instrumentum apparet quod Joannes de Sancto Laurentio sacrosanctae Romanae Ecclesiae scriniarius de nostro ac fratrum nostrorum mandato conscripsit. Quia vero tu, qui germanus noster existis, apud Lateranensem Ecclesiam, cui nos multa et magna bona contulimus, inferioris conditionis esse non debes quam illi fuerunt quibus diversis temporibus de mandato et assensu praedecessorum nostrorum eadem Lateranensis Ecclesia castrum ipsum sub certa forma locavit, jussimus et statuimus ut cum finita fuerit illa locatio, secundum eamdem formam tibi et haeredibus tuis Lateranensis Ecclesia relocet castrum ipsum, nisi forsan in aliam formam super ipsa locatione concordare possitis. Ne igitur in tuum et haeredum tuorum dispendium valeat redundare quod non solum ad vestrum commodum, verum etiam tam apostolicae sedis quam Lateranensis Ecclesiae ac totius viciniae noscitur procuratum, nos et ea quae praescripta sunt auctoritate apostolica confirmamus et praesenti statuto decernimus ut contra ea nullo unquam tempore quisquam venire praesumat, ita ut sit irritum et inane quidquid de ipso castro contra praescriptam formam foret a quolibet attentatum. Si ergo prior et canonici Lateranensis Ecclesiae contra statutum apostolicum venientes locatione finita nollent praefatum castrum tibi vel tuis haeredibus relocare, vos nihilominus illud ex hac concessione apostolico teneatis, ne pretium multum quidem et magnum, quod propter utilitatem communem pro emptione ipsius castri partim a nobis et partim a te datum est, amittatur. Ita tamen ut parati sitis locationem recipere secundum praecedentium locationum tenorem, et faciatis illi persolvi annuam pensionem. Praelibati vero instrumenti tenorem ad majorem cautelam huic paginae fecimus adnotari. Quod quidem est tale: « In nomine Domini. Anno Incarnationis dominicae millesimo ducentesimo octavo, pontificatus vero Domini Innocentii tertii papae anno undecimo, indictione undecima, mense Octob. die 6. Acta publica si litterarum memoriae tradita fuerint nube oblivionis remota, perpetua inspectione clarescunt. Quapropter ego Joannes de Sancto Laurentio S. R. E. scriniarius mandato et praecepto Domini Innocentii III, papae juramentum praestitum eidem Domino papae successoribusque suis et Ecclesiae Romanae in palatio episcopi Ferentini a comite Ricardo, sicut vidi, audivi et interfui, publicis litteris scribere curavi. Comes Ricardus de Sora juravit fidelitatem et fecit ligium homagium domino papae Innocentio successoribusque suis et Ecclesiae Romanae in praesentia dominorum Joannis Albanensis, Joannis Sabinensis, Nicolai Tusculanensis, Hugolini Ostiensis episcoporum, Cynthii tituli Sancti Laurentii in Lucina, Cynthii tituli Sanctorum Joannis et Pauli, Benedicti tituli Sanctae Susannae, Rogerii tituli Sanctae Anastasiae, Petri tituli Sanctae Pudentianae presbyterorum cardinalium, et Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin S. R. E. cancellarii, Joannis Sanctae Mariae in Via Lata, Pelagii Sanctae Luciae in septem soliis diaconorum cardinalium, Rainaldi domini papae acolythi, et laicorum subscriptorum. Pro Polo et alia terra quae olim fuit Oddonis de Polo, quam ipse tenet, eo salvo quod si aliqua persona pro dicta terra praefato comiti movere voluerit quaestionem, ipse comes teneatur ei in curia Ecclesiae Romanae justitiae plenitudinem exhibere. Caeterum de castro Vallis Montonis, de Sacco, de Plumbinaria, juravit facere guerram et pacem contra omnes homines ad mandatum eorum, et ad hoc haeredes et successores suos in perpetuum obligavit. De comitatu vero Sorano juravit similiter facere guerram et pacem ad mandatnm ipsorum. Salva fidelitate et salvo mandato regis Siciliae. Et idem dominus papa investivit dictum comitem per cupam argenteam deauratam, praesentibus et consentientibus et approbantibus omnibus praescriptis episcopis, presbyteris, diaconibus cardinalibus, et injungentibus mihi scriniario ut hujusmodi juramentum publicis litteris exararem. Hi interfuerunt in palatio Ferentini coram domino papa, episcopis, presbyteris, diaconibus cardinalibus. Dominus Lotherius, dominus Stephanus Theobaldi, dominus Romanus de dominus Guido de Colle de Medio, Baroncho, nobiles cives Romani; dominus Lando de Montelongo, dominus Lando de Colle de Medio, Benedictus de Aversa, et alii. Et ego Joannes de Sancto Laurentio S. R. E. scriniarius, sicut vidi, audivi et interfui, scripsi, complevi et absolvi. » Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis, constitutionis, concessionis, et inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Laterani VI Kal. Martii, pontificatus nostri anno duodecimo.

VI. ARCHIEPISCOPO, ET ABBATI SANCTI STEPHANI, ET PRIORI SANCTI THEODORI JANUENSIS. Scribitur eis pro ecclesia S. Mariae de Castello. (Laterani II Kal. Martii.) Significarunt nobis dilecti filii G. praepositus et fratres Ecclesiae Sanctae Mariae de Castello Januensi quod cum olim inter ipsos ex parte una et clericos Sancti Damiani et Sancti Nazarii ex altera super eo quod praedicti clerici contra decretum bonae memoriae Cyri archiepiscopi Januensis in ecclesiis suis in honore beatae Virginis altaria construere praesumpserunt, coram bonae memoriae Hugone archiepiscopo Januensi et G. abbate civitatulae auctoritate piae recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri quaestio verteretur, iidem cognitis causae meritis pro eis diffinitivam sententiam protulerunt, sicut in authentico exinde confecto evidenter apparet. Piae quoque recordationis Urbanus papa praedecessor noster praefatam confirmans sententiam, cum inter praepositum et fratres ex parte una et clericos Sancti Georgii Januensis ex altera super eodem coram ipso quaestio verteretur, pro eis sententiam promulgavit, decernens in altari quod iidem clerici in honore beatae Virginis per Bruniacensem episcopum fecerant consecrari, licet idem ob reverentiam sacramenti remanserit consecratum, officium celebrari divinum de caetero non debere. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiende mandamus quatenus praefatas sententias, exigente justitia, promulgatas faciatis per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo firmiter observari. Nullis litteris veritati, etc. Quod si non omnes iis exsequendis, etc., tu ea, frater archiepiscope, cum eorum altero, etc.

Datum Laterani II Kal. Martii, anno duodecimo.

VII. FERRARIENSI EPISCOPO. Respondet ad ejus consulta. (Laterani III Non. Martii.) In quadam nostra epistola decretali asseris te legisse illud esse nefarium opinari quod quidam dicere praesumpserunt, in sacramento videlicet eucharistiae aquam in flegma converti. Nam de latere Christi, non aquam, sed humorem aquaticum mentiuntur exisse. Licet autem hoc magnos et authenticos viros sensisse recenseas, quorum opinionem dictis et scriptis hactenus es secutus, ex quo tamen in contrarium nos sentimus, nostrae compelleris sententiae consentire. Sed verbum Joannis apostoli te multum movere fateris dicentis: Tres sunt qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis, et hi tres unum sunt (I Joan. V). Quamvis hoc ultimum in plerisque codicibus minime habeatur, quod dicis ab omnibus sic exponi, illos videlicet esse unum, id est, de una et eadem re, scilicet de humanitate Christi, testari. Porro si vera fuit aqua quae fluxit de latere Christi, et non humani corporis humor, qualiter per illam probetur quod Christus sit homo, non vides. Glossa namque super illum locum sic habet: Spiritus, id est, humana anima, quam emisit in passione, aqua et sanguis quae fluxerunt de latere Christi; quod fieri non posset si non haberet veram carnis naturam. Sic ergo tam ex textu quam ex glosa proponis per illam aquam probari quod Christus sit verus homo. Et ideo si dicatur quod illa non exstitit vera aqua, sed aquaticus humani corporis humor, tam expositoris quam apostoli verba intelligibilia tibi esse videntur. Sed dicto quod fuerit vera aqua, sicut nos credimus et fatemur, nec ista nec illa sufficienter intelligis. Unde nobis humiliter supplicasti quatenus ad generalem utilitatem legentium et nebulam de tuo corde tollendam sufficienter et evidenter hoc exponere dignaremur. Nos igitur ad tuae supplicationis instantiam respondemus quod quidam dixerunt; sed erraverunt Christum non fuisse verum Deum, sed adoptivum, ut miseri Ariani. Alii vero Christum non fuisse verum hominem, sed phantasticum, ut impii Manichaei. Adversus has haereses Joannes apostolus in Epistola sua loquitur, dicens: Tres sunt qui testimonium dent in coelo, Pater, Verbum, et Spiritus sanctus; et hi tres unum sunt (I Joan. V), per hoc intendens ostendere quod Christus sit verus Deus. Et tres sunt qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis (ibid.), per hoc intendens ostendere quod Christus sit verus homo. Nam ad esse hominis duo principaliter exiguntur, videlicet corpus et anima, ex quorum conjunctione verus homo subsistit. Per hoc autem quod in articulo mortis Christus inclinato capite tradidit spiritum, de quo voce magna clamaverat: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII), manifeste probatur quod ipse spiritum habebat, non solum vitalem flatum, sed animam quoque rationalem, de qua praedixerat: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI); et: Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam (Joan. X). Per hoc autem quod unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua, probatur aperte quod Christus verum corpus habebat. Nam de phantastico corpore nec sanguis nec aqua potuisset exire. Unde ille qui vidit, testimonium quidem perhibuit, et testimonium ejus est verum, quod tres sunt qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua, et sanguis, quod videlicet Christus sit verus homo ex anima rationali subsistens: quod probatur ex eo quod talem spiritum emiserit ex vero corpore; quod inde probatur, quoniam ex eo sanguis exivit et aqua. Rationalis quippe anima non posset vivificare nisi corpus humanum, ex quibus verus homo consistit. Caeterum, sicut verus fuit spiritus et verus sanguis, ita procul dubio vera aqua, cum Christus sit veritas, et a veritate omnis fallacia sit penitus aliena. Nam si non fuisset aqua sed flegma quod de latere Salvatoris exivit, ille qui vidit et testimonium verum perhibuit, profecto non aquam sed flegma dixisset. Nec in hoc verum regenerationis sacramentum fuisset ostensum, cum per sacramentum baptismi non regeneremur in flegmate, sed in aqua. Neque per hoc vero posset argumento probari quod in sacramento eucharistiae admiscenda sit aqua vino, si de latere Christi non aqua sed flegma cum sanguine profluxisset. Sed nec vera fuisset figura quae super hac re praecessit in veteri testamento, quando videlicet Moyses virga percussit silicem, et ex ea quidem non flegma sed aqua manavit. Restat igitur ut qualiscunque fuerit illa aqua, sive naturalis, sive miraculosa, sive de novo divina virtute creata, sive de componentibus ex parte aliqua resoluta, procul dubio vera fuerit, cum naturaliter possit et compositum in componentia et elementatum in elementa resolvi; quemadmodum verus exstitit sudor ipsius, sicut guttae sanguinis decurrenits in terram. Cum autem ad compositionem humani corporis quatuor elementa concurrant, videlicet terra et aqua, aer et ignis, et ad vegetationem ejusdem corporis quatuor humores similes illis conveniant, videlicet sanguis et cholera, flegma et melancholia, ut veritatem humani corporis expressius demonstraret, unum ex illis et unum ex istis Joannes expressit, illaque potius ex illis et istis, quae magis mysterio congruebant, ex elementis aquam, et ex humoribus sanguinem, in quibus duobus duo maxima sacramenta, redemptionis videlicet et regenerationis, elucent.

Datum Laterani III Non. Martii, anno duodecimo.

VIII. PATRIARCHAE HIEROSOLYMITANO APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. De translatione episcopi Yporiensis ad patriarchatum Antiochenum . (Laterani III Non. Martii.) Gratum gerimus et acceptum et tuam prudentiam dignis in Domino laudibus commendamus quod inter imminentia circumquaque discrimina, circa ea quae tuae sollicitudini sunt commissa ita te fortiter et prudenter exerces ut ex magna parte tuae possimus operae imputare si quid nunc orientali provinciae vel de persecutione subtrahitur vel ad requiem procuratur. Attendentes igitur quod ad utrumque poterit proficere postulatio quam dilecti filii canonici Antiocheni de venerabili fratre nostro Yporiensi episcopo, tuo studio mediante fecerunt, de consilio fratrum nostrorum illam duximus approbandam, sperantes quod cum ipse sit simplex, rectus ac timens Deum, et in ejus lege probatus, non solum Ecclesiae quae vocavit eumdem utiliter praesidebit, verum etiam eo tibi teque illi ad mutuum solatium assistente, per unanimem charitatem duorum generalis terrae sanctae profectus poterit efficacius promoveri. Quapropter ipsum per litteras apostolicas exhortati ut onus illud cum humilitate prompta suscipiat, per praesentem nuntium, in cujus recessu nondum poterat ad nos ejusdem episcopi recurrisse responsum, fraternitati tuae super hoc ad praesens aliud non duximus respondendum nisi quod eum, quem firmiter credimus super hoc nostro mandato et consilio pariturum, celerius quam poterimus ad te simul et Antiochenam Ecclesiam transmittemus, non solum patriarchalia sibi conferentes insignia quae conferri decebit a nobis, verum etiam in necessariis hilariter providentes, in quibus possit commode pertransire. Tu ergo, sicut expedire cognoveris provideas interim diligenter universa quae negotium hoc contingunt. Caeterum super iis quae de discordia inter illustrem regem Armeniae ac dilectos filios fratres militiae Templi, nec non et inter comitem Tripolitanum ac regem eumdem pro nepote suo nostro apostolatui suggessisti, hoc providimus expedire, ut cum, donec fidelium cervicibus imminet gladius paganorum, ii quos illis concorditer oportet opponi sine periculo gravi nequeant ad invicem discordare, adhuc opportune importune prudenter studeas et diligenter insistas ad treugas invicem ineundas, si forte dissensionum causas nequiveris inter eos judiciali calculo terminare, excommunicationis sententiam pro Templariis rationabiliter promulgatam usque ad satisfactionem condignam faciens inviolabiliter observari. Regi quoque praedicto suadeas diligenter ut ea quae praefatis Templariis ablata detinet minus juste restituat, et alia nec auferre nec detinere praesumat injuste, ex parte tam nostra quam tua sibi fortiter comminando et interminando prudenter quod cum abstulerit illis ea per quae repugnare possent perfidiae paganorum, verendum procul dubio sibi erit ne, non obstante quod Christianos non impugnare noverunt, armentur in ipsum, qui sic eos debilitando videtur paganos contra ipsos armare, maxime dum propter hoc est a communione fidelium segregatus. Cum autem de terrae sanctae necessitatibus, quantum in ea potest ab homine procurari, in tuam specialiter inter homines fiduciam respiremus, rogamus et obsecramus in Domino Jesu Christo quatenus etsi peccata populi tanta sint quod nedum vetus flagellum avertere mereantur, verum etiam novum excipere digni essent, quia tamen Deus infinitae misericordiae iniquitates singulas non observat, nec sperantium in se afflictionibus delectatur, tribulationem pauperum pronunties ante ipsum, et in conspectu ejus tuam orationem effundas, ut et culpam diluat et poenam avertat, cum ipsius adjutorio praebens operam, prout poteris, efficacem ad terram ipsam inter circumstantes angustias conservandam. Nos enim, qui pro suis doloribus moerore afficimur tota die, nec cessavimus hactenus, nec cessamus, in quantum vires Dominus administrat, opportunum sibi procurare succursum. Et cum jam Philippo quondam duce Sueviae interempto, ac charissimo in Christo filio nostro illustri rege Ottone in Romanorum imperatorem electo totum imperium obtinente, ipsius discordia sit sedata, quae succursum ejusdem terrae multipliciter impedivit, insistimus incessanter ut ei plenius et fortius succurratur. Praeterea non te lateat quod in proximo quamdam pecuniam non modicam disponimus destinare, assignandam tibi et Templariis ac fratribus Hospitalis, et in utilitates ejusdem terrae, prout expedire videbitur, exponendam.

Datum Laterani III Non. Martii, pontificatus nostri anno duodecimo.

IX. CISTERCIENSI, DE FIRMITATE, DE PONTINIACO, DE CLARAVALLE, DE MORIMUNDO, ET UNIVERSIS CISTERCIENSIS ORDINIS ABBATIBUS. De negotio interdicti Anglican (Laterani II Non. Martii.) Expositis nobis iis quae ad petitionem vestram super interdicti negotio in regnum Angliae promulgati nos inductura putastis, intelleximus ea maxime circa quatuor comprehendi. Primo quod privilegium speciale per antiquam, nec aliquando, sicut dicitis, violatam, consuetudinem approbatum, cum nihil demerueritis circa ipsum, conservari vobis humiliter flagitatis. Secundo, quod cum extra communes sitis positi mansiones, tanto sine scandalo quanto sine consortio celebrare poteritis aliorum. Tertio, quod ex dissuetudine celebrandi gravis in religione jactura et in ordine dissolutio secutura timetur. Quarto, quia per immolationem hostiae salutaris Deus, in cujus manu cor regis est, et quocunque voluerit vertet illud, citius super hoc speraretur esse placandus, ut ipsum a sua duritia revocaret. Habito itaque cum fratribus nostris diligenti tractatu, et iis quae pro petitione praedicta cum illis quae contra ipsam facere videbantur mutua compensatione collatis, causas causis invenimus repugnare. Licet enim nobis ab initio placuisset ut circa vos juxta privilegii vestri tenorem ejusdem interdicti fuisset sententia temperata, quia tamen hi qui tulerant eamdem auctoritatem apostolicam habuerunt, nihil in ipsius privilegii praejudicium factum esse videtur, quod salva semper auctoritate praedicta noscitur esse concessum. Propter quod ipsi quoque consuetudini, quae nimirum et ex ipso et cum ipso processit, non est praejudicialiter derogatum, pro qua in hoc praesertim articulo conservanda rogare sero videmini recordati; quandoquidem super hoc postquam interdictum coepistis, nec privilegio nec consuetudine vos tuendo, servare, praeposteris ad nos precibus recurristis, non attendentes forsitan quod res ipsa multipliciter est ex multis circumstantiis aggravata, propter quas difficile jam est vestris precibus condescendi, quibus forte facile potuisset in principio provideri. Sane si rex, cum quo remisse non est in hac pugna luctandum, ex quacunque parte lentescere nos sentiret, de nostra fortasse sumeret debilitate vigorem, et suspicatus ex pusillanimitate nos facere quod ex providentia faceremus, praevalendi fiducia tanto contra manus arctantis eum pertinacius se opponeret quanto lentius eas suo conamini restitisse putaret. Praeterea visum est quod non solum clerici saeculares, sed et alii quoque religiosi, si petitio vestra consequeretur effectum, ad grave possent scandalum commoveri, cum isti religionem vestram quodammodo, ex eo quod decimas ipsorum percipitis, aemulentur, ac solatium reputantes socios habere poenarum, gravius torquerentur ex eo, si tacentibus ipsis vos intermissa viderent officia resumpsisse, quam si nunquam ab initio cessassetis, quos potius suis vellent moribus conformari, ut sicut gaudetis cum gaudentibus, ita etiam cum lugentibus lugeretis, et illi qui, quantum ad hoc, vobiscum gaudent quasi similibus privilegiis, gratiam vobis factam suam injuriam reputarent, nisi permitteretur eisdem saltem clausis januis et non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis, secundum sua privilegia celebrare, quia quanquam ista non sint in privilegiis vestris expressa, utraque tamen privilegia, vestra videlicet et illorum, quantum in hoc, ad eumdem tendere videntur effectum, eo quod illa quae in iis exprimi familiaris hominum monuit habitatio, taceri suasit in vestris remotior solitudo. Alioquin in hujusmodi casu tam accusabiliter excommunicatis vel interdictis accedentibus et praesentibus cantaretur a vobis quam excusabiliter ipsis recedentibus et absentibus celebraretur ab illis. Aliud quoque petitioni vestrae videbatur obstare, confusio scilicet exsecutorum nostrorum. Qui cum in hoc zelum secundum scientiam procul dubio habuisse noscantur, imo cum pro causa praesenti nec iram principis nec exsilium declinarint, sed usque ad mortem obedire parati, quod injunctum est eis laudabiliter et constanter sint hactenus exsecuti, profecto indignissimum reputamus ut quasi quod ab eis bene actum est reprobando, non solum confusionem inducamus in ipsos, verum etiam totum quod in eis ex magna parte consistit negotium enervemus. Illud autem quod de dissolutione ordinis, quae timetur ex celebrandi dissuetudine proventura, non est visum se usquequaque cum alio periculo compensare; quia cum in hac lucta pro universalis pugnetur Ecclesiae libertate, periculosius universi quam partis pro universo commoditas laederetur, quanquam et aliter valeatis cum Domini adjutorio a dissolutione vos hujusmodi praeservare. Caeterum licet satis religiose credatur quod salutaris hostiae immolatio finem optatum huic negotio citius impetraret, speratur tamen quod si poenam hanc indebitam pertuleritis patienter, spiritus qui pro vobis inenarrabilibus gemitibus interpellat, felicem exitum super hoc celeriter obtinebit ab illo qui per poenae indebitae patientiam, quae non rapuit exsolvendo, redemit nos Dominus Jesus Christus. Quapropter rogamus et obsecramus vos, filii dilectissimi, quatenus attendentes quod jam quasi negotium est in fine, illud interturbare nolitis, sed pensatis omnibus quae superius sunt expressa propter Deum et nos, qui ferventissima charitate zelamur vos et ordinem vestrum, imo etiam veneramur, hoc in patientia sustinentes, insistatis orationibus apud Deum ut actorem culpae sic molliat quod poenae latores absolvat, pro certo sperantes quod propter indignam poenam, non solum a Deo, verum etiam et a nobis digna vobis retributio reservatur.

Datum Laterani II Non. Martii, anno duodecimo.

X. LONDONIENSI, ELIENSI ET WIGORNIENSI EPISCOPIS. De eadem re. (Datum ut aliae.) Cum Cisterciensis ordinis fratres sincerissimo diligamus affectu, fraternitatem vestram rogandam duximus et monendam, per apostolica vobis scripta mandantes attente quatenus interdicti rigorem, de quo nobis exstitisset acceptum, si secundum privilegia sua fuisset ab initio temperatum, circa illos temperare curetis, quantum fieri poterit, sine gravi scandalo aliorum, ita quod non rumpatur nervus ecclesiasticae disciplinae: quae nervo propterea comparatur, ut dissolvi non debeat, sed possit inflecti cum necessitas postularit. In quo quanto benignius nos vobis deferimus, tanto vos illis benignius deferatis, quorum providentiae cuncta quae ad hunc spectant articulum ab initio commisimus moderanda. Quod si non omnes iis exsequendis potueritis interesse, duo vestrum ea, etc.

Datum ut in alia per totum.

XI. ROFRIDO TITULI SANCTORUM MARCELLINI ET PETRI, PRESBYTERO CARDINALI, CASMENSI ABBATI ET MAGISTRO ROBERTO DE ALBETO. Committitur eis causa quaedam Marsicana. (Laterani XV Kal. Aprilis.) Cum causam quae inter monasterium Casemarii et Ecclesiam Marsicanam, super eo quod quaedam permutatio de ecclesiis de Pertuso et Sancti Nicolai de Capellis facta in ejusdem monasterii praejudicium dicebatur, dilectis filiis priori de Furca et vicedomino Verulano duxerimus committendam, ipsi testes utrinque productos recipere curaverunt. Verum attestationibus publicatis, coeperunt praedicti testes constanter asserere se nequaquam, ut scriptum fuerat, deposuisse: quod parati erant interposito juramento firmare. Unus quoque judicum praedictorum per suas nobis litteras intimavit dicta ipsorum testium per scriptoris incuriam vel malitiam aliter quam testes deposuerint conscripta fuisse. Propter quod ex parte monasterii fuit nobis humiliter supplicatum ut eidem in tanto gravamine succurrentes, interrogari praedictos testes iterum faceremus. Sed ad hoc fuit ex adverso propositum quod cum publicatis attestationibus dicta testium partes didicerint, dicti testes interrogari super veteri articulo secundum juris ordinem non debebant, eo quod possent de facili subornari; maxime cum eorum dictum super hujusmodi articulo esset inutile, quod forent in singulis assertionibus singulares. Sed nec judici esset in hac parte credendum, cum id quod praemissum est absque collegae sui conniventia scripserit et suam videatur turpitudinem allegare. Nos ergo in hoc aequitatem sequi volentes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si personae testium tales sunt de quibus ne pejerare velint merito praesumatur, et praedicti judices vel alter eorum, saltem reliquo nequaquam contradicente, de veritate dicenda qualiter testes deposuerint supradicti praestare voluerint juramentum, vos eorum juramento recepto, ea quae ipsi vel supradicti testes super illo articulo dixerint fideliter conscribatis, sub sigillis vestris eadem ad nostram praesentiam remittentes, ita videlicet ut nullum ex hoc alterutri parti praejudicium generetur. Nos etenim postquam eorum dicta inspexerimus diligenter, in eodem negotio, prout expedire viderimus, procedemus.

Datum Laterani XV Kal. Aprilis, anno duodecimo.

XII. NICOLAO ALEXANDRINO PATRIARCHAE. Littera consolatoria scribitur. (Laterani X Kal. Aprilis.) Fraternitatem tuam in Domino commendamus quod in medio pravae ac perversae positus nationis, quasi lilium inter spinas devotionis odorem emittis, et ab uberibus sanctae Romanae Ecclesiae matris tuae te ac eos qui pro Christi nomine captivi tenentur nihilominus servitute postulas consolari, quorum te angit angustia et scandalum saepe urit. Deus autem patientiae ac solatii te ac illos consolari dignetur, et omni gaudio et pace repleat in credendo, ut in spe ac virtute sancti Spiritus abundetis ad aeternae satietatis gaudia perventuri. Licet igitur ipsi variis tribulationibus affligantur, tu tamen, tanquam pius Pater et pastor, eosdem ad patientiam non desinas exhortari, ne in tribulationibus ipsis deficiant; quia id quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis ipsorum, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operabitur in eisdem. Non enim sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis, juxta quod Apostolus protestatur. Hi sane qui tribulationes pro Christi nomine patiuntur, procul dubio conregnabunt, si tamen fiduciam et gloriam spei usque ad finem contineant inconcussam. Virtutum enim tribulatio est adjutrix, et auditui dat vexatio intellectum. Aeternitatis namque praemia praestolantes, ex adversitatibus sumunt vires; quia crescente pugna, sibi manere victoriam non ambigunt gloriosam. Sic equidem desideria electorum ex adversitate proficiunt, dum praemuntur, sicut ignis flatu premitur ut excrescat, et ex eo quod exstingui cernitur roboratur. Tu ergo, venerabilis frater, omne gaudium aestimato cum in varias tentationes incideris, sciens quod tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit. Fidelis autem Deus, qui te non patietur tentari supra id quod potes, sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut valeas sustinere. Itaque confortare in Domino et in potentia virtutis ipsius, qui etsi te ad modicum dereliquit, educet tamen quasi lumen justitiam tuam et judicium tuum tanquam meridiem, cum venerit cum senatoribus terrae, et impii tunc in tenebris conticescent. Nos enim, qui secundum Apostolum cum infirmantibus infirmamur et cum scandalizatis exurimur, tibi et ipsis, quantum Paracletus concesserit Spiritus, consolationis suffragia curabimus impertiri, sperantes in eo qui diebus istis novissimis antiqua coepit miracula innovare quod circa vos mirabiliter et misericorditer operabitur ad laudem et gloriam nominis sui, quod est benedictum in saecula saeculorum.

Datum Laterani X Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno duodecimo.

XIII. EPISCOPO PATAVIENSI, ET ABBATI DE BOVINGARDENBERG PATAVIENSIS DIOECESIS. De eo qui monachus factus est consensu uxoris. (Laterani III Non. Aprilis.) Veniens ad praesentiam nostram dilectus filius L. lator praesentium nobis humiliter intimavit quod cum olim intrandi monasterium propositum concepisset, pluribus sacerdotibus, militibus et aliis bonis viris praesentibus apud uxorem suam precibus institit ut super hoc suum impertiretur assensum, eisdem presbyteris primitus exoratis ne praefatae mulieri exponerent quod et ipsam oporteret derelinquere saeculum, si viro suo daret licentiam ad monasterium convolandi. Cumque ipsum mulier ne ab ea discederet vice mutua precaretur, ipse asserens quod nisi ab ea posset super hoc obtinere licentiam, non solum ei se inutilem redderet, sed etiam toti mundo, illa deinde tam ipsius quam multorum astantium precibusque devicta, caput ejus altari supposuit manu sua: qui, ea praesente, tonsoratus ibidem monasterium adiit, et, finito probationis tempore, professionem fecit solemniter monachalem; illa vero in saeculo remanens, inhonestos amatores admisit. Unde idem L. metuens ne suae continentiae illius incontinentia imputetur, an in monasterio perseverare debeat a nobis consilium postulavit. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus si est ita, praedictum L. in monasterio quod intravit absque inquietatione cujusquam perseverare libere permittatis. Licet enim videatur in hoc non modicum deliquisse quod captiose asseruit quia, nisi sibi eadem mulier consentiret, tam sibi quam toti mundo se inutilem redderet, et cum presbyteros exoravit ne praedictae mulieri exponerent quod eamdem relinquere saeculum oporteret, si forte licentiam daret viro, ex quo tamen eadem mulier caput viri altari sponte supposuit, et postmodum, sicut asseritur, vixit incontinenter, super revocatione ipsius non esset aliquatenus audienda, cum ejus intentio, si eumdem forte repeteret, exceptione possit commissae fornicationis elidi; maxime cum antequam fuerit fornicata, ipsum non duxerit repetendum.

Datum Laterani III Non. Aprilis, anno duodecimo.

XIV. HUGBALDO ARCHIEPISCOPO RAVENNATI. De correctione monasterii S. Adelberti. (Laterani II Non. Aprilis.) Correctione monasterii Sancti Adelberti supra Padum in Ravennatensi dioecesi, sicut asseris, constituti tibi tunc Faventino episcopo et venerabili fratri nostro episcopo Lucensi et dilecto filio abbati Sancti Joannis evangelistae Ravennat. dudum auctoritate nostra commissa, cum ad idem monasterium venissetis, invenistis illud graviter collapsum in temporalibus et in spiritualibus deformatum. Unde cum non esset ibidem qui faceret bonum usque unum, paucissimos monachos in eodem inventos et viventes in multorum scandalum dissolute juxta mandati nostri tenorem exinde depulistis, cui nequivistis postmodum in rectore idoneo providere, quolibet curam ejusdem monasterii recusante. Cum autem nuper ad sedem apostolicam veniens proposueris coram nobis Ravennatem Ecclesiam olim dictum monasterium tenuisse, quod etiam per privilegium felicis recordationis Innocentii papae, praedecessoris nostri ei exstitit confirmatum, illud tibi restitui petiisti. Quia vero de jure ipsius Ecclesiae nobis plene liquere non potuit, volentes tibi gratiam facere specialem, de fratrum nostrorum consilio ex benigna providentia tibi personaliter duximus supradictum monasterium committendum, ut liberam provisionem atque correctionem auctoritate nostra obtineas in eodem. Tu ergo, sicut vir providus et discretus, gratiam tibi factam attendens, per diligentiam sollicitam et sollicitudinem diligentem illud studeas taliter in spiritualibus et temporalibus reformare ut circa idem factum pleniorem apostolicae sedis gratiam merearis.

Datum Laterani II Non. Aprilis, etc., ut supra.

XV. ABBATI DE TILIETO. Eum horratur ut electioni de se factae consentiat. (Laterani anno duodecimo.) Novariensis Ecclesiae nova necessitas novum onus et a nobis imponi et a te suscipi persuadet. Quae pastoris regimine destituta, cum in quemquam de suis concordare nequisset, in te demum unanimi voto convenit, valde quidem et ad promovendum bonum sui regiminis necessarium, et ad removendum malum schismatis opportunum. Proinde licet sedeas ad pedes Domini cum Maria circa unum necessarium meditante, Marthae tamen erga plurima satagentis non debes ministerium aspernari, quia Dominus et Mariam diligebat et Martham; nec illas duas tantum sorores amabat, sed et Lazarum fratrem earum quatriduanum mortuum et fetidum in monumento jacentem. Qui nisi peccatores amasset, de coelis ad terras minime descendisset. Non enim venit vocare justos, sed peccatores, ut quaereret quod perierat et salvaret. Cujus utique si te verum discipulum confiteris, et sicut ille dilexit diligere didicisti, non refugies pro fraternae utilitatis amore ad exterius atrium de cubiculo interiori procedere, quandoquidem illum nosti propter nimiam charitatem quia delexit nos de secreto Patris ad publicum humanae conditionis exisse, cum subtrahere tibi de charitate non modicum videreris, si monachum episcopare non valeat quae Deum potuit humanare. Inter duarum ergo sororum constitutus amplexus, utraque sibi te vendicare volente, subtiliter intuere quod licet Rachel pulchrior esset facie, Lia tamen fecundior erat prole; quoniam etsi contemplativa sit vita suavior, tanquam magis quieta, vita tamen activa est fructuosior, tanquam amplius opportuna. Nam ubi gravior est conflictus, gloriosior est triumphus, Apostolo attestante, quod non coronabitur quis nisi legitime certaverit. Unde Christus secundum carnem non de Rachele natus est, sed de Lia; nec Maria, sed Martha, ipsum in domum suam legitur recepisse. Cum autem dona gratiae quibus praeemines non pro te tantummodo sed pro aliis accepisse credaris, non te decet ita solius contemplationis studiis inardescere quo minus ubi necesse fuerit utilitatibus proximorum studeas imminere ne, si per speculationis secessum quietem tuam saluti praetuleris aliorum, reus judiceris ex tantis quantis potuisses ad publicum veniendo prodesse.

Quapropter etsi praeteritorum oblitus, et ad anteriora cum Apostolo te extendens, retrocedere non disponas, attendere tamen debes quod sanctis animabus praecurrere non valebis, de quibus cum propheta dixisset quod ibant et non revertebantur, quoniam ad virtutes ibant et non revertebantur ad vitia, protinus quod ibant et revertebantur adjunxit, quoniam ad contemplationem ibant et revertebantur ad actionem; quemadmodum Moyses ibat in montem ut loqueretur cum Domino, et confestim revertebatur ad castra ut intenderet necessitatibus populorum. Christus quoque cum ascendisset in montem solus orare, descendit illico ad discipules periclitantes in mari. Haec autem, fili charissime, tibi proponimus, ut electionem Ecclesiae memoratae canonice de te factam devote recipias, qui tanquam Aaron vocaris a Domino, ne forsan jugum Domini subterfugiens illud alleges quod nemo mittens manum et rescipiens retro, aptus est regno Dei, cum uxor Lot retro respiciens in salis statuam sit conversa; quodque sponsa dicit in Canticis: Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos (Cant. V)? cum ille qui lotus est non indiget nisi ut pedes lavet, et mundus est totus. Quantumlibet enim anima tua contemplandi dulcedine delectata inter amoena Domini suavi somno soporata quiescat et quies ejus suscitatore non debeat importuno turbari, velle tamen debet evigilare cum expedit; quoniam sponsus qui dicit: Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum ne suscitetis nec evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit (Cant. II), non ut penitus non excitetur adjurat, sed cum adjuncto, videlicet donec velit. Et utique velle debet cum paucis interpositis idem addat: Surge, amica mea, sponsa mea, et veni (ibid.). Et illa inquit: Surrexi ut aperirem dilecto meo, manus meae distillaverunt in myrrham, digiti mei probatissima myrrha pleni (Cant. V). Ad quod signandum cum Dominus dixisset apostolis: Dormite jam et requiescite; in continenti, surgite, inquit, eamus (Matth. XXVI). Dicente itaque tibi Domino: Surge de somno intermittendae quietis, et eamus in exercitium necessariae actionis, quid tibi, quid est aliud faciendum nisi hoc quod animae tuae dicitur: Surge, propera, amica mea, et veni. Nec tantum surge dicitur, sed propera, ut sit obedientia sine mora. Post testimonia quoque proponimus et exempla, ut ad majorem firmitatem basis sit sub columna. Beatus quippe Gregorius de monasterio fuit ad apostolatum assumptus, et sanctus Martinus de monachatu ad praesulatum vocatus, cujus verbum te volumus prudenter advertere. Domine, inquit, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem, fiat voluntas tua, imitatus Apostolum, qui dicebat: Cupio dissolvi et esse cum Christo. Necessarium autem est propter vos in carne manere (Philip. I).

Sed dices: Impar sum illis meritis. Monachus enim, non praedicatoris officio me ingerere, sed me ac mundum legendo adventum Domini debeo pavidus exspectare. Sciens enim imbecillitatem meam et fragile vas quod porto, vereor offendere, ne impingens corruam et confringar. Castigator mei sum, ita ut etiam quae tuta sunt pertimescam. Expertus naufragium ad pelagus redire pavesco. In eremi pace sedeo, quia mundi bella formido. Secessum appeto solitudinis, quia tumultum vereor civitatis. Odorem coelestis patriae concupisco, quia fetorem abominor hujus mundi. Quod si responderimus tibi, hoc non est pugnare sed fugere. Sta in acie, adversariis armatus obsiste ut postquam viceris coroneris, fortasse subjunges: Fateor, inquiens, debilitatem meam. Nolo spe pugnare victoriae, ne victoriam aliquando pugnans perdam. Si fugero, devitavi periculum; si stetero, aut vincendum mihi est aut cadendum: qui pugnat, et superari potest et vincere; sed ego cum fugero, non vincor in eo quod fugio, sed ideo fugio ut non vincar. Non est enim securum vicino serpente dormire; quoniam etsi possit contingere ut non moriar, potest tamen ut aliquando mordeat evenire. Caeterum si propterea pugnam vitas quoniam utrum superaturus sis vel superandus ignoras, quomodo speras quod in cremo vincere tantum valeas et non vinci, cum certum sit non leviora, licet occultiora, frequenter ibi bella moveri. Nam et Lucifer cecidit ab empyreo; Adam exsulavit a paradiso; Lot etiam in monte peccavit, et Christus tentatus est in deserto, non tamen victus, sed vincens, ut post multa perditionis exempla ipse unicum nobis fieret liberationis exemplar. Unde cum utrobique magna sit pugna, sed incerta victoria, cur non potius illud eligis unde, si viceris, gloriosior est corona? Sed et coluber juxta foramen suum existentem hominem saepe pertransivit intactum, qui tamen alium suo quandoque thalamo venenavit inclusum. Quocirca discretionem tuam rogandam duximus et monendam, per apostolica tibi scripta praecipiendo mandantes, ac in remissionem peccaminum injungentes, quatenus cum communis utilitas sit praeponenda privatae, tuum jactans in Domino cogitatum, ad regimen Ecclesiae supradictae promptus accedas, ut cum beatus sit qui seminat super aquas, et maledictus qui frumentum abscondit in populo, talentum tibi a Deo creditum nec in sudario liges nec in terra suffodias, sed nummulariis tribuas ad usuram, pro temporalibus recepturus aeterna, diligenter attendens quod nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat cunctis qui sunt in domo. Cum autem secundum leges humanas ad suscipienda publica munera quidam sint compellendi, cur non magis secundum leges divinas cogendi sint aliqui ad ecclesiastica officia exsequenda, dicente Scriptura: Compelle illos intrare (Luc. XIV). Tu ergo coactionem nequaquam exspectes, sed sponte offeras voluntatem; quoniam et excusatio quam hactenus praetendisti approbari potest ejus exemplo qui dicit: A, a, a, Domine Deus, nescio loqui, quoniam puer ego sum (Jer. I), et obedentia commendari valebit ad instar ejus qui dixit: Ecce, Domine, mitte me (ibid.). Illam enim excusationem non credimus admittendam quod ideo nolis de monachatu ad pontificatum transire quia non vis de quiete regredi ad laborem, praetendendo forte verbum Psalmistae dicentis: Quis dabit mihi pennas sicut columbae et volabo et requiescam; ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine, exspectavi qui me salvum faceret a pusillo animo et tempestate (Psal. LIV). Absit ut illi te non solum praeferre sed conferre praesumas qui protinus post baptismum ductus est a spiritu in desertum, et cum quadraginta diebus et quadraginta noctibus jejunasset, mox ad dispensationem sibi creditam exsequendam exivit, factus obediens Deo Patri usque ad mortem crucis. Et tu cave prudenter ne circa bonum obedientiae, quae victimis antefertur, inobediens efferaris, ariolis et idololatris comparandus; praesertim cum non sic semper evoceris ad publicum ut deseras omnino secretum, quin potius quod in otio contemplationis didiceris in exercitio doceas actionis. Nam et unigenitum Patris Verbum non sic a Patre descendit ut non remaneret cum Patre, ipso testante: Nemo ascendit in coelum nisi qui de coelo descendit Filius hominis qui est in coelo (Joan. III). Flumina quoque non sic egrediuntur de mari ut non revertantur ad mare; quia, juxta sententiam Salomonis, ad locum unde flumina exeunt revertuntur; et tu sic frequenter impendes te aliis quod te nonnunquam restitues ipse tibi.

Datum Laterani anno duodecimo.

XVI. EPISCOPO ET ARCHIDIACONO CUMANIS. De dissolvendo matrimonio cujusdam. (Laterani III Non. Aprilis.) Preces dilecti filii nobilis viri A. Cumani civis nobis accepimus supplicantis ut cum M. mulier Cumana, cum qua matrimonialiter per viginti annos et ultra permansit, consanguinea sua sit, et non solum ipsa Cathara sit effecta, verum etiam ad corrumpendum eum et familiam suam pariter et vicinos die noctuque laborans, quamdam sororem suam ad haeresim provocarit, quinimo ipsi viro suo carnali debito denegato recesserit ab eodem, ac venire ad judicium citata contemnat, eos judicio faceremus Ecclesiae ab invicem separari. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si est ita, et consanguinitas inter eos legitime coram vobis accusata fuerit et probata, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo inter ipsos divortii sententiam promulgetis. Si vero praefata mulier citata legitime praesentiam vestram adire vel judicio vestro parere contempserit, cum excommunicationem non timere dicatur, vos nihilominus testes adversus eam a praedito viro productos recipere procuretis.

Datum Laterani III Non. Aprilis, anno duodecimo.

XVII. ARCHIEPISCOPO SANCTAE R. E. CARDINALI ET CAPITULO MEDIOLANENSI. De negotio Durandi de Osca et sociorum suorum. (Laterani III Non. Aprilis.) Ex tuarum, frater archiepiscope, tenore accepimus litterarum quod cum dilectus filius Durandus de Osca et quidam alii socii ejus, qui pauperes catholici nuncupantur, ad te cum nostris litteris accessissent, eos benignitate debita suscepisti, et quod pro illis tuae fraternitati mandavimus satagens pro viribus adimplere, quosdam de societate ipsorum in Italia commorantes, juxta formam qua idem Durandus reconciliatus fuerat coram nobis, reconciliasti ecclesiasticae unitati. Idem quoque Durandus et socii ejus suis nobis litteris intimarunt quod reconciliatis Ecclesiae per te dictis fratribus eorumdem, quidam alii fere centum reconciliari volebant, dummodo quoddam pratum quod commune Mediolanense ipsis olim concesserat, in quo sua schola constructa consueverant convenire ac exhortari fratres adinvicem et amicos, quam bonae memoriae praedecessor tuus destrui fecerat dum essent excommunicationis vinculo innodati, et nunc iterum est erecta, ipsi concedere velles, ut ad exhortationem mutuam faciendam fratribus et amicis libere valeant convenire. Unde nobis humiliter supplicarunt ut pratum praedictum eisdem faceremus concedi ad proponendum in schola praefata more solito verbum Dei. Cum igitur non propter rem temporalem, sed propter aeternam mercedem, reconciliari debeant ecclesiasticae unitati, cum nullus salvari valeat extra arcam, petitionem hujusmodi non duximus approbandam, cum in reconciliatione ipsorum conditio non debeat hujusmodi adhiberi. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si propriae salutis intuitu Deo et Ecclesiae reconciliari voluerint, eos juxta formam qua reconciliatus in praesentia nostra Durandus exstitit supradictus, et quam tibi, frater archiepiscope, per alias litteras nostras expressimus, ipsos in Ecclesiae gremium recipere mansuetudine debita satagatis, et si demum secundum datam vobis a Deo prudentiam tam ecclesiasticae honestati quam eorum saluti videritis expedire, pratum praedictum seu alium locum idoneum, in quo ad exhortandum seipsos et amicos eorum cum timore Domini valeant convenire, concedatis eisdem sine gravi scandalo aliorum, quoniam aliter est cum conversis quam cum perversis agendum.

Datum Laterani III. Non. Aprilis, anno duodecimo.

XVIII. PETRO COMPOSTELLANO ARCHIEPISCOPO. Conceditur ei ut pallio uti possit extra provinciam. (Laterani IV Non. Aprilis.) Ex tuarum tenore litterarum accepimus quod cum fuerit in concessione pallei tibi dictum ut ipso infra tuam Ecclesiam utereris, et tibi tam de mandato regio quam etiam pro Ecclesiae tuae negotiis procurandis frequenter extra tuam suas provinciam commoranti verecundum sit absque palleo ministrare, cum consuetudo sit, sicut asseris, in Hispania generalis quod archiepiscopi extra provincias palleo indifferenter utantur, ut extra tuam provinciam uti palleo valeas indulgeri tibi a sede apostolica postulasti. Licet autem usus hujusmodi sit abusus, et consuetudo talis dicenda sit potius corruptela, et ii graviter offendere dignoscantur qui utuntur palleis extra suas provincias absque licentia sedis apostolicae speciali, nos tamen in hac parte volentes fraternitati tuae facere gratiam specialem, auctoritate tibi praesentium indulgemus ut si quando necessitate aliqua praepeditus ad Ecclesiam tibi subjectam accedere forte nequiveris pro consecrandis suffraganeis tuis vel clericis ordinandis, et ad Ecclesiam alienam propter hoc te contigerit declinare, dummodo is ad quem eadem Ecclesia pertinet id permittat, utendi palleo in jam dictis casibus liberam habeas facultatem.

Datum Laterani IV Non. Aprilis, anno duodecimo.

XIX. FRISIENSI EPISCOPO, ET PRAEPOSITO ET DECANO MOSBURGENSI FRISIENSIS DIOECESIS. De homicidio casuali. (Laterani III Non. Aprilis.) Veniens ad praesentiam nostram dilectus filius A. humiliter proposuit coram nobis quod cum apud Bononiam causa studii commorans, repetendae lectionis occasione ad hospitium H. quondam sui socii accessisset, dum ambo in solario domus starent, et verbis jocosis praemissis idem H. manibus collum ejus complexus eum dejicere conaretur, et ipse dicto H. resistendo caput suum de illius manibus abstraxisset, eodem H. in domus parietem corruente ac ad terram cadente, cum ipso ejus tibia fracta fuit; qui postmodum alia superveniente infirmitate, per incuriam medicorum in die quartadecima exspiravit. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, si est ita, eidem A. ad cautelam injuncta poenitentia competenti, ipsum et sua beneficia retinere et ad ordines superiores ascendere absque contradictione cujuslibet permittatis. Quod si non omnes, etc., tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.

Datum Laterani III Non. Aprilis, pontificatus nostri anno duodecimo.

XX. CLAROMONTENSI EPISCOPO. Utrum liceat bona sua dare Ecclesiae pro beneficio obtinendo. (Laterani III Non. Aprilis.) Cum pro beneficiorum ad donationem tuam spectantium paucitate paucissimos possis clericos, velut asseris, ordinare, a nobis sollicite requisisti utrum aliqui possint de bonis suis in aliquibus Ecclesiis mittere in communi, ut ex hoc beneficiis institutis, tam ipsi quam eorum perpetui successores ad eorum titulum valeant canonice promoveri. Super quo tibi duximus respondendum quod quanquam si hujusmodi bona oblata fuerint cum conditione vel pacto, ut videlicet is qui obtulerit ea, illa postmodum pro praebenda retineat, et ad sacros ordines ad titulum promoveatur eorum, talis oblatio seu etiam ordinatio fieri non possit absque vitio Simoniae, cum in talibus omnis pactio ac conventio cessare debeat juxta canonicas sanctiones, si tamen pure ac sine pacto et conditione qualibet quisquam offerat aliqua bona sua rogans humiliter ut ea retinere sibi liceat pro praebenda et ad titulum ordinetur ipsius, procul dubio id fieri poterit absque vitio Simoniacae pravitatis.

Datum Laterani III Non. Aprilis, etc. ut supra.

XXI. HUGONI ABBATI ECCLESIAE SANCTAE MARIAE DE GEDDERWRDE EJUSQUE FRATRIBUS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS CANONICAM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Laterani II Idus. Aprilis.) Quoties a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam beatae Mariae, in qua divino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis praedecessorum nostrorum Eugenii, Adriani, Alexandri et Lucii Romanorum pontificum sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut Ecclesia vestra honore ac dignitate abbatiae juxta institutionem bonae memoriae Herberti quondam Glasguensis episcopi et concessionem successorum ejus perpetuis temporibus potiatur et ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini regulam in eadem Ecclesia institutus esse dignoscitur, perpetuo ibi inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia in decimis, redditibus, aquis, pascuis, silvis, terris cultis et incultis, vel aliis rebus impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis, Ecclesiam ipsam cum decimis utriusque Geddewrde et Langeton et Nesebith, etc., usque sicut chartae eorum donatorum testantur. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos et laicos, etc., usque retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, etc., usque celebrare. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit sine abbatis sui licentia, nisi arctioris religionis obtentu, de claustro recedere. Discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. In parochialibus quoque ecclesiis quas habetis liceat vobis sacerdotes eligere et dioecesano episcopo praesentare: quibus, si idonei fuerint, episcopus curam animarum committat, ut ei de spiritualibus, vobis vero de temporalibus debeat respondere. Pro chrismate vero, oleo sancto, consecrationibus ecclesiarum, ordinationibus clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, sive pro benedicendo abbate aut deducendo ad sedem, vel quibuslibet aliis ecclesiasticis sacramentis, nullus a vobis sub obtentu consuetudinis aut alio quolibet modo quidquam audeat postulare. Sepulturam praeterea ipsius loci, etc., usque nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Interdicimus etiam ne quis in vos vel monasterium vestrum excommunicationis, suspensionis, aut interdicti sententias sine manifesta et rationabili causa audeat promulgare. Novas quoque et indebitas exactiones seu consuetudines ecclesiis aut capellis vestris nullus imponat. Nulli omnino ecclesiasticae saecularive personae liceat infra terminos parochiarum vestrarum monasterium vel canonicam absque dioecesani episcopi et vestro consensu quomodolibet instituere, seu eremum inclusorum vobis reclamantibus in vestris coemeteriis ordinare. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Augustini regulam providerint eligendum. Decernimus ergo ut num omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, etc., usque profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Ad indicium autem hujus a Romana Ecclesia perceptae protectionis, marbotinum unum et canivetum singulis annis nobis nostrisque successoribus, sicut constitutum est, persolvetis. Si qua igitur in futurum, etc., usque districtae subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco, etc., usque praemia aeternae pacis inveniant.

Datum Laterani per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis S. R. E. cancellarii II Idus Aprilis, indictione XII. Incarnationis Dominicae anno 1209, pontificatus vero domini innocentii papae III anno duodecimo.

XXII. JOANNI DE DOMINICO JUDICI SABINENSI. Ut testes examinet in quadem causa. (Laterani Idibus Aprilis.) Significavit nobis dilectus filius B. presbyter Sancti Nicolai dioecesis Sabinensis quod fundatores ejusdem ecclesiae liberam eam esse volentes, fundationis tempore se in ea nihil juris penitus retinere dixerunt. Unde timens ne processu temporis probotionis copia valeat deperire, provideri sibi super hoc idem presbyter postulavit. Quocirca praesentium tibi auctoritate mandamus quatenus testes idoneos, quos dictus presbyter super hoc tibi duxerit praesentandos, examines diligenter, et eorum dicta in publica reduci facias munimenta, denuntiando fundatoribus antedictis vel eorum haeredibus ut receptioni testium, si velint, intersint, et super denuntiatione sic facta confici facias publicum instrumentum.

Datum Laterani Idibus Aprilis, anno duodecimo.

XXIII. ASCULANO, RAPOLLANO, ET LAVELLINO EPISCOPIS. De accusatione adversus episcopum Potentinum. (Laterani XIII Kal. Maii.) Cum P. et I. presbyteri super intrusione, dilapidatione, Simonia et insufficientia detulissent olim episcopum Potentinum, et super iis venerabiles fratres nostri Acherontinus archiepiscopus et episcopus Venusinus primo de dilecti filii nostri Gregorii Sancti Theodori cardinalis A. S. L. et postea de nostro mandato testes receperint ab utraque parte productos, depositiones eorum demum ad nostram praesentiam transmiserunt. Nos autem easdem, nondum coram partibus publicatas, in secreto perlegi facientes, invenimus testes ipsos de causis et circumstantiis ad negotium facientibus nullatenus interrogatos fuisse, cujus videlicet conditionis, opinionis atque fortunae denuntiatores existant, et an criminosi, vel episcopi inimici, utrum etiam bono zelo vel odio, et an canonica commonitione praemissa fuerit ad hujusmodi denuntiationem processum. Item utrum ante denuntiationem talis opinionis exstiterit episcopus memoratus. Rursus de personis, causis, loco, tempore, auditu, visu, fama et certitudine; de quibus interrogari prudenter et sollicite debuerunt juxta legitimas et canonicas sanctiones. Volentes igitur ut quod semiplene factum est, per vestram diligentiam suppleatur, arrestationes ipsas sub bulla nostra vobis transmittentes inclusas, praesentium auctoritate mandamus, quatenus eosdem testes jampridem ab utraque parte productos vestro faciatis conspectui praesentari, ad hoc eos, si opus fuerit, per censuram ecclesiasticam compellendo; quibus sub debito praestiti juramenti et excommunicationis poena firmiter injungatis ut plenam et meram dicant de omnibus veritatem super quibus a vobis fuerint requisiti; vosque tam super circumstantiis praenotatis quam aliis negotium contingentibus inquirentes diligentissime veritatem, universa studiose conscripta sub sigillis vestris nobis fideliter transmittatis, partibus injungendo ut ad praesentiam nostram per se vel procuratores idoneos veniant sic instructae ut artestationibus publicatis sententiam a nobis, Domino auctore, reportent. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani XIII Kal. Maii, pontificatus nostri anno duodecim.

XXIV. RATISPONENSI EPISCOPO. De reformandis abusibus in clero. (Laterani XIV Kal. Maii.) Cura de pastoralis officii exhortatur ut circa commissum tibi gregem ita diligenter invigiles quod non possis de negligentia reprehendi. Sane ad nostram noveris audientiam pervenisse quod Plebani de rure tuae dioecesis et quidam eorum Decani, qui eos deberent corrigere et ad poenitentiam revocare, cohabitationibus manifestis polluti, cum ad generalem synodum singulis annis accedunt, excessus suos nequiter occultantes, et se invicem confoventes, nihil inter se denuntiant, et sic in detrimentum animarum suarum et scandalum plebis in suo peccato permanent pertinaces. Praeterea milites quidam, qui se asserunt de suis excessibus non debere sacerdotum judicio subjacere, adulteria, incestus et alia peccata committunt impune, nec etiam corriguntur. Plurimi etiam virorum, mulierum ac puerorum, qui pro sacramento confirmationis percipiendo ad episcopalem sedem non consueverunt accedere, indifferenter decedunt sine susceptione hujusmodi sacramenti. Cum igitur eorum dioecesanus existas, et ex injuncto tibi officio tuam debeas parochiam visitare, ac tanquam proprius medicus unde illis infirmitates eveniant cognoscere tenearis, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus per teipsum ad inquisitionem infirmitatum hujusmodi et curationem ipsarum sollicitudine diligenti procedas; quia si putredinem vulneris apertione non ejicis, sana caro nequaquam in loco putredinis coalescet. Caeterum, cum nemo teneatur suis stipendiis militare, nec bovi os claudi debeat trituranti, praesentium tibi auctoritate concedimus quatenus, cum propter hoc tuam duxeris dioecesim visitandam, liceat tibi moderatam procurationem percipere; ita quidem quod ex hoc Ecclesiae non graventur, sed potius per adventum tuum suscepisse se gaudeant tam in spiritualibus quam in temporalibus incrementa.

Datum Lateran. XIV Kalen. Maii, anno duodecimo.

XXV. EIDEM. De clericis non residentibus. (Datum, ut alia.) Ex parte tua fuit propositum coram nobis quod Ratisponensis Ecclesiae ac aliorum episcopatuum canonici, qui nolunt in parochiis suis, quas habent in tua dioecesi, residentiam facere, ut tenentur, vicarios instituunt in eisdem. Qui cum nec ad archidiaconum vel decanum respectum habeant, correctionem nolunt aliquam pro suis excessibus sustinere. Quare nobis humiliter supplicasti quod, ne ipsae Ecclesiae debito servitio defraudentur, tibi licentiam concedere dignaremur ut auctoritate nostra fraternitati tuae liceret perpetuos instituere vicarios in eisdem. Cum igitur honori sit onus annexum, et exsequi debeat officium qui beneficium est sortitus, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus canonicos ipsos ad debitam in eisdem parochiis residentiam faciendam, vel saltem idoneos vicarios instituendos in illis, per quos dictis parochiis debita servitia impendantur, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas.

Datum ut in alia.

XXVI. ABBATI ET CONVENTUI SANCTI MEDARDI SUESSIONENSIS. Ut pueram quemdam ad monasterium admittant. (Laterani XI Kal. Maii.) Cum ad supplicis petitionis instantiam Mariae pauperis mulieris dudum vobis direxerimus scripta nostra ut . . . puero nato ejus victum et vestitum liberaliter ministrantes, erudiri faceretis eumdem in scientia litterali, vos, sicut praefata mulier iterata nobis supplicatione monstravit, mandatum apostolicum circa puerum memoratum juxta pium ejus desiderium non impletis. Nolentes igitur hoc pietatis opus relinquere imperfectum, per iterata vobis scripta mandamus et districte praecipimus quatenus dictum puerum apud monasterium vestrum in litterali pariter et morali scientia prompta facientes instrui charitate, ac interim in victu et vestitu providentes eidem, cum ad quintum decimum annum pervenerit, ipsum in fratrem et monachum admittatis. Alioquin, ne vel ejus vel praedictae suae matris anima in dubium suspendatur, quae gravis infirmitatis incommodo fatigata, circa provisionem ejusdem pueri minus commode potest maternae sedulitatis officium exhibere, venerabili fratri nostro archiepiscopo Remensi et dilectis filiis abbati Longipontis Suessionensis dioecesis et cantori Remensi dedimus in praeceptis ut vos ad id monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellant.

Datum Laterani XI Kal. Maii, anno duodecimo.

Scriptum est illis super hoc.

XXVII. ILLUSTRI REGI FRANCIAE. De succursu terrae sanctae. (Laterani IX Kal. Maii.) Illud quod quidam ad injuriam tuam referunt et incommodum regni tui, ad utriusque procul dubio redundat gloriam et profectum, cum videlicet ingens laus et grandis honor tibi simul et regno ipsi provenerit ex eo quod inter alios mundi reges et regna pro communibus necessitatibus et utilitatibus universalis Ecclesiae seu etiam populi Christiani et recursum ad te specialiter sit ac illud, et potenter eis sit ab utroque succursum. Propter quod, ut recentia ponamus exempla, gloriam tuam et potentiam regni tui titulis hoc illustrat insignibus quod per Constantinopolitani acquisitionem et detentionem imperii ac subsidia et praesidia terrae sanctae nec non adjumenta fidei orthodoxae magnanimitate tuorum fortium procurante, ipsos quasi praecipuos visa est iis temporibus Latinitas habuisse quos adversus Graeciam insolentem opponeret aut gentem incredulam seu etiam haeresim saevientem; ut jam pene de omni quae sub coelo est natione non desit qui victricem manum tuam fortiumque tuorum vel non laudet in aliis, vel non formidet expertus. Sed et nunc coelesti consilio, sicut creditur, est provisum quod caetero terrarum orbe postposito, de tuo specialiter regno, quasi de publico virorum thesauro, vir quaeritur qui Hierosolymitani regni gubernaculo praeferatur, dilecto filio nobili vire Joanne Brenensi comite ad dilectae in Christo filiae (Mariae) ipsius regni dominae conjugium evocato; quasi te simul et regnum tuum specialiter in hoc velit rex altissimus honorare, ut is qui subditus tuus erat, regnum suae peculiaris haereditatis accipiat, et orientali provinciae in urgente necessitate succurrat. Quapropter nos pro nihilo reputato quod dicimur a quibusdam regnum tuum praedictorum praetextu viris et viribus destituere ac ope simul et opibus vacuare, serenitatem regiam ad promotionem hujus negotii secure duximus exhortandam, cum ex hoc potior tibi salus et regno ipsi major speretur prosperitas proventura. Quod profecto cum inter caetera regna mundi a temporibus quorum non exstat memoria pro catholicissimorum progenitorum tuorum meritis multa sit rerum ac temporum fecunditate gravisum, sub tuo demum felici regimine directus est Dei munere mundi cursus prosperius circa ipsum, ut inter caeteros mundi reges pro tuis magnificis gestis praefulgeas gloriosus, sola denique, quod tristes referimus, causa conjugii maculam in gloria tua posuit; quam utinam satagas abolere, ut totus omnino ab omni macula sis immunis. Rogamus ergo regalem mansuetudinem et exhortamur attentius, in remissionem tibi peccaminum injungentes, quatenus urgentissima terrae sanctae necessitate prospecta, injuriosum vel damnosum non reputans quod procul dubio tibi est honorabile ac perutile regno tuo, praefato comiti ad procedendum in hoc non solum impendas auxilium per te ipsum, sed per tuos facias exhiberi. Nos enim, ut quod super ipso negotio maxime pro terrae sanctae subventione aliis suademus, ipsi quoque in affectu gerere comprobemur, praeter alia quae quantum desuper nobis datur eidem terrae multifarie multisque modis auxilia procuramus, summam mille quadringentarum marcharum, in quibus nobis comes ipse tenetur, in utilitatem praedictae terrae ita providimus largiendam ut persoluta ea fratribus Templi et Hospitalis ab ipso, per eos deferatur ad illam, et tandem in utilitatem praedictam cum consilio venerabilis fratris nostri patriarchae Jerosolymitani nec non magistrorum Hospitalis et Templi et ipsius comitis expendatur. Ad haec, cum, sicut pro certo comperimus, litterae nostrae tibi saepe minus fideliter exponantur, in hoc esse te volumus de caetero cautiorem, cum vitiosus interpres aliquando minus, interdum plus, nonnunquam vero aliud et aliter quam in ipsis contineatur exponat, culpabiliter te decipiens, cujus intelligentiam fascinat, et damnabiliter nos offendens, quorum intentionem depravat. Caeterum lator praesentium G. prior de Gaia, vir utique providus et fidelis, quae super quibusdam aliis a nobis accepit tibi referet viva voce.

Datum Laterani IX Kal. Maii, anno duodecimo.

XXVIII. PATRIARCHAE JEROSOLYMITANO ET MAGISTRIS HOSPITALIS AC TEMPLI. Mittitur eis pecunia. (Laterani anno duodecimo.) Ecce mittimus vobis per dilectum filium Joannem de Sambuco fratrem Hospitalis Jerosolymitani, hospitalis Sancti Basilii bis mille ac ducentos et sex obolos et dimidium inter novos, veteres, atque duplices, novem Skifatos, septem marabutinos, et praeterea in Skifatis et auro fracto ad pondus Romanum uncias octoginta; quae videlicet omnia summam octingentorum quinquaginta librarum. Proveniensium senatus attingunt discretioni vestrae per apostolica scripta mandantes quatenus ea in necessitatibus terrae sanctae, prout melius expedire videritis, expendatis, habentes praedictum fratrem in Domino commendatum, et eum ad domum suam, cui satis esse noscitur necessarius, quantocius potueritis remittentes. Tantumdem etiam assignari fecimus magistro et fratribus Aventini, qui per nuntium suum debent illud vobis similiter destinare. Misimus quoque vobis anno praeterito per Templarios summam auri mille librarum Proveniensis monetae valentem, de qua nullum adhuc habuimus responsum a vobis. Disponimus etiam mittere vobis per Hospitalarios et Templarios mille quadringentas marcas argenti, cum consilio vestro et nobilis viri Joannis Brenen comitis, cum ad vos, Deo duce, pervenerit, expendendas. Sed et electo Antiocheno proposuimus pro necessitatibus suis pecuniam mutuare, quam ipse demum reddet pro necessitatibus terrae sanctae.

Datum Laterani anno duodecimo.

XXIX. JOANNI ABBATI S. BERTINI, etc. ( Hanc epistolam ex notis chronologicis, libro II restituimus. Est nunc in hoc libro ordine 38 bis.)

EDIT.

XXX. MILONI SUBDIACONO. Dispensatur cum eo super defectu natalium. (Laterani XIII Kal. Maii.) In iniquitatibus cum Propheta conceptus non erubuisti nobis exponere quomodo in delictis te peperit mater tua; gratiaque redimendo naturam, ad submovendum impedimentum casualis originis, apostolicae implorasti beneficium pietatis. Nos igitur attendentes ingenuos mores ingenuis natalibus antecellere, nataeque conditionis fortunae virtutis factae gloriam anteire, intellecto tam ex compatriotarum tuorum laudabili testimonio quam eorum qui apud sedem apostolicam ex conversatione diutina te novere quod fortuitum nativitatis defectum per industrium bonitatis redimis supplementum, de misericordia quae superexaltat judicio, auctoritate tibi praesentium indulgemus quatenus, dummodo aliud non obviet de canonicis institutis, hoc quod Pater tuus in diaconatu de simplici te genuit concubina non officiat tibi meritis sic adjuto quo minus ecclesiasticum beneficium, cui cura non sit animarum annexa, valeas obtinere canonice ac obtentum libere retinere. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, etc. Si quis autem, etc.

Datum Laterani XIII Kal. Maii, pontificatus nostri anno duodecimo.

XXXI. HUGONI DE SADURANO RECTORI ECCLESIAE DE VOLOBRICA. Suscipitur protectione apostolicae sedis. (Laterani X Kal. Maii.) Sacrosancta Romana Ecclesia devotos et humiles filios, etc., usque confovere. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, personam tuam cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis quae impraesentiarum rationabiliter possides, aut in futurum justis modis, praestante Domino, poteris adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, specialiter autem ecclesiam de Volobrica cum appendiciis ejus ecclesiis de Masseiano et de Confolenz, ac omnibus aliis pertinentiis suis, sicut ea ex collatione sanctae recordationis Petri de Castronovo apostolicae sedis legati ac assignatione bonae memoriae E. Uticensis episcopi juste possides et quiete auctoritate tibi apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae protectionis et confirmationis infringere, etc., usque incursurum.

Datum Laterani X Kal. Maii, anno duodecimo.

XXXII. ARCHIEPISCOPO ET CAPITULO STRIGONIENSI. Confirmatur eis donatio facta a rege Hungariae. (Laterani XII Kal. Maii.) In authentico scripto charissimi in Christo filii nostri Andreae, illustris regis Hungariae, nobis ostenso perspeximus contineri quod ipse miserationum Domini recordatus, quibus post tribulationes multas et malas recognoscebat se in patrum suorum solio residere, in suae coronationis memoriam, quam per manum tuam, frater archiepiscope, desursum se recepisse fatetur, ecclesiae vestrae beati Adelberti martyris religiosa devotione concessit ut annuatim in festo ipsius martyris canonicis servientibus in eadem centum argenti marcae, contradictione sublata, de regali aerario persolvantur. Nos igitur vestris precibus inclinati concessionem ipsam, sicut pie ac provide facta est, et in praelibato authentico continetur, quod de verbo ad verbum praesenti paginae duximus inferendum, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus: cujus tenor est talis: « In nomine sanctae Trinitatis et individuae unitatis. ANDREAS Dei gratia Hungariae, Dalmatiae, Choroaciae, Ramae, Serviae, Galliciae, Lodomiriaeque rex, in perpetuum.

« Cum ex regiae dignitatis officio quibuslibet Deo dicatis domibus teneamur manum pietatis clementer porrigere et earum utilitati modis omnibus intendere, cupientes tamen aliquid in gazophylacium cum paupercula mittere, veteris instar testamenti, quo mellis, inter caetera, primitiae poni videbantur in sacrificio, benigniores regiae serenitatis oculos illis accommodavimus quas a primis credulitatis nostrae cunabulis et ampliori dignitate praeeminere et ardentiori orationum affectione pro salute nostra cognovimus assurgere. Sane miserationum Domini. quibus post tribulationes multas et malas in solio patrum nostrorum sedimus, recordantes, ecclesiae beati Adelberti martyris quam matrem regni esse et metropolim quamque patribus et praedecessoribus nostris cum insignibus fidei sacramenta regalibus administrasse constat, in nostrae coronationis memoriam, quam desursum capiti nostro per manum venerabilis patris Joannis archiepiscopi Strigoniensis Deus imponere est dignatus, has donorum nostrorum primitias, licet exiguum munus, attribuimus, ut annuatim in supradicti martyris Christi festivitate canonicis Deo illic deservientibus centum marcae argenti contradictione confusa de regali offerantur aerario. Quod ut ratum et stabile perseveret in posterum, praesentem paginam in argumentum nostri muneris adnotatam sigilii nostri roboravimus impressione.

« Datum per manus Gothfridi Orodiensis praepositi Aulae regiae cancellarii anno Dominicae Incarnationis 1206, venerabili Joanne Strigoniensi archiepiscopo existente, Calano Quinquecclesiensi, Boleslao, Vaciensi, Petro Geuriensi episcopis, Mochone Palatino et comite Bichoriensi, Chepano filio Muiabano, Benedicto Vayavoda, Chepano comite Baciensi Smaragdo Zodakiensi et comite Curiae, Gula comite Budrugiensi, Marcello Supruniensi, Tiburcio Albensi, Poth. Musuniensi comite. » Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, etc., usque incursum.

Datum Laterani XII Kal. Maii, pontificatus nostri anno duodecimo.

XXXIII. ABBATI ET CONVENTUI SANCTI BERTINI. De electione Abbatis Alciacensis. (Laterani II Kal. Maii.) Abbate Sancti Silvini Alciacensis olim viam universae carnis ingresso, cum ejusdem loci monachi elegissent quemdam de ipsius gremio in abbatem, et ejusdem confirmationem electionis a bonae memoriae Morinensi episcopo nequivissent aliquatenus obtinere, per procuratorem suum confirmationem ipsam a sede apostolica petierunt. Caeterum procurator vester proposuit ex adverso quod cum secundum approbatam consuetudinem et privilegia pontificum Romanorum abbates Alciacenses debeant de monasterio vestro semper assumi, hujusmodi electio erat non immerito reprobanda, utpote contra consuetudinem diuturnam et privilegia sedis apostolicae attentata, et Alciacenses monachi debebant de jure compelli ut de monasterio vestro personam idoneam sibi eligerent in abbatem. Cumque super hoc iis et aliis coram dilecto filio Guala Sanctae Mariae in Porticu diacono cardinali, quem procuratoribus ipsis auditorem concessimus, allegatis nobis nequiverit fieri plena fides, dilectis filiis de Balantiis, de Longovillari, et Sancti Joannis abbatibus Ambianensis et Morinensis dioecesum dedimus in mandatis ut auditis quae utraque pars duceret proponenda, causam ipsam cum quibusdam de antiquioribus privilegiis, a quibus alia originem traherent, ad examen nostrum remitterent sufficienter instructam, assignato partibus termino competenti quo nostro se conspectui praesentarent sententiam recepturae. Qui juxta mandati nostri continentiam in negotio procedentes, receperunt testes ab utraque parte productos, et attestationibus publicatis, demum eamdem causam instructam ad nostram praesentiam remiserunt. Nos vero depositionibus testium diligenter inspectis, invenimus sufficienter esse probatum quod a sexaginta annis et infra monachi Alciacenses abbatem sibi de vestro monasterio elegerunt, ita quod infra praescripti temporis spatium de vestro coenobio septem fuerunt in Alciacenses abbates assumpti. Unde cum juxta legitimas sanctiones leges ipsas consuetudo antiquitus approbata tenaciter imitetur, et quod collegiis praestitum fuisse cognoscitur perpetuae legis vicem debeat obtinere, secundum praecedentem usum in Alciacensi coenobio erat electio celebranda, maxime cum consuetudo hujusmodi diuturno tempore introducta videatur quodam modo contradicto judicio approbata; quia cum quadam vice Guarinum Alciencensem monachum elegissent, ejus electio robur habere non potuit donec apud monasterium vestrum professione facta post aliquantum temporis, quando scilicet abbati et conventui monasterii vestri placuit, in Alciacensem exstitit abbatem assumptus. Ex privilegiis quoque Romanorum pontificum monasterio vestro concessis argui poterat evidenter Alciacensem abbatem fore de vestro collegio eligendum. Nimirum privilegio felicis recordationis Paschalis papae praedecessoris nostri hujusmodi capitulum apparet insertum: Subrogationem abbatis penes monasterium Sancti Silvini apud Alciacum juxta praeteriti temporis morem in vestra semper concedimus dispositione persistere. Cujus verbis bonae memoriae Innocentius papa praedecessor noster prorsus inhaesit. In privilegio quoque Calixti secundi papae capitulum hujusmodi invenitur: Porro juxta Domini praedecessoris nostri sanctae memoriae Paschalis papae decretum abbatis subrogationem penes Alciacum non aliunde quam de vestro monasterio fieri apostolica auctoritate decernimus. Ad haec autem pars adversa respondit quod etsi evidenter per depositiones testium probaretur quod infra praedicti temporis spatium de monasterio vestro semper fuerit abbas Alciacensis assumptus, ex hoc tamen nullum Alciacensibus monachis praejudicium probabatur, cum hoc non ex necessitate aliqua factum fuerit, sed ex libera voluntate. Praeterea licet consuetudinis ususque longaevi non sit vilis auctoritas, non est tamen usque adeo sui valitura momento ut rationem vincat aut legem. Unde cum lege canonica caveatur, quae probabilem in se continet rationem, ut abbate defuncto non assumatur extraneus in abbatem, sed de congregatione ipsa, quem propria voluntate concors fratrum societas duxerit eligendum; quod si aptum inter se invenire nequiverint, solerter sibi de aliis monasteriis eligant ordinandum, per usum hujusmodi nequit sacris canonibus derogari. Sed nec dici poterat quod ex eo consuetudo aliqua quasi contradicto judicio fuerit introducta quod praedicto modo exstitit in memorati Guarini electione processum, cum illud pro bono pacis factum extra judicium dignoscatur. Sed ad haec vestra pars replicavit ex hoc colligi evidenter quod in electione ipsius Guarini, non pro bono pacis, sed ex debito potius fuerat sic processum, quia plures alios postmodum de vestro monasterio Alciacenses monachi elegerunt, cumque filia matri adeo sit conjuncta ut aliena vel extranea non intelligatur ab illa, et ecclesia vestra sit mater Alciacensis Ecclesiae spiritalis, profecto Alciacensis conventus non intelligitur extraneum vel alienum eligere cum de vestro collegio sibi assumit abbatem. Fuit insuper ex parte Alciacensium allegatum, quod cum Paschalis papa subrogationem abbatis Sancti Silvini monasterio vestro juxta morem praeteriti temporis duxerit concedendam, nec de praeteriti temporis more seu consuetudine fiat fides, per ejus privilegium et similia nullum super hoc Alciacensi monasterio poterat praejudicium generari. Contra quos fuit ex parte vestra responsum quod haec determinatio secundum praeteriti temporis morem, et causalis et conditionalis potest intelligi, et tam ad personale quam impersonale verbum referri. Si enim impersonale verbum determinet, conditionaliter intelligitur, et talis est sensus. Concedimus subrogationem abbatis Sancti Silvini apud Alciacum in vestra semper dispositione consistere secundum praeteriti temporis morem, id est, si mos praeteriti temporis talis fuit. Si vero verbum determinet personale, causaliter debet intelligi, ut sit sensus: Concedimus secundum praeteriti temporis morem, id est, quia mos praeteriti temporis obtinuit, subrogationem abbatis Sancti Silvini apud Alciacum in vestra semper dispositione consistere. Hic autem sensus rectior esse videtur: Quia, cum privilegium sit lex privata, et lex non debeat esse obscura vel captiosa, sed certa et manifesta, nec esset privata nisi aliquid specialiter indulgeret, profecto sic intelligenda sunt illa verba ut res de qua agitur valere possit potius quam perire; maxime cum supradictus Calixtus papa, qui eidem Paschali e vicino successit, verbis aequioribus usus, determinationem illam prorsus amoverit ut ambiguitas tolleretur; et quod dicebatur in concessione Paschalis, ut videlicet subrogatio abbatis Sancti Silvini apud Alciacum in dispositione vestra semper existeret, ipse mutaverit, decernens subrogationem illus abbatis non aliunde quam de vestro monasterio faciendam, ut electio ad jus commune posset ex parte reduci. Eadem quoque verba sic esse interpretenda subsequens consuetudo declarat, quae perhibetur esse optima legum interpres. His igitur et aliis ad eamdem causam spectantibus diligenter auditis et perspicaciter intellectis, de consilio fratrum nostrorum monasterio vestro adjudicavimus hujusmodi dignitatem, ut quotiescunque in Alciacensi monasterio abbatis electio imminet facienda, Alciacenses monachi de coenobio vestro personam idoneam sibi eligant in abbatem, ita videlicet quod tandiu monasterium vestrum hac honoris debeat praerogativa gaudere donec in eo viguerit observantia regularis, ut idoneae personae inveniantur in ipso quae possint in abbates assumi. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae diffinitionis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, IX Kal. Maii, pontificatus nostri anno duodecimo.

Scriptum est episcopo et cantori Atrebatensibus et abbati de Monte Sancti Eligii Atrebatensis diaecesis in modum exsecutionis usque assumi. Quocirca electionem a praefatis Alciacensibus monachis temere attentatam omnino cassantes, praesentium vobis auctoritate mandamus quatenus quod a nobis est sententialiter diffinitum faciatis appellatione remota inviolabiliter observari, contradictores, si qui fuerint, vel rebelles per censuram ecclesiasticam compescentes. Quod si non omnes, etc., tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.

Datum ut in alia per totum.

XXXIV. EPISCOPO SANCTI ANDREAE. De testibus admittendis in accusatione matrimonii. (Laterani, III Non. Maii.) Per tuas nobis litteras intimasti quod cum D. laicus tuae dioecesis S. mulierem trina denuntiatione praemissa juxta consuetudinem Ecclesiae Scoticanae duxerit solemniter in uxorem, postmodum E. mulier in tua comparens praesentia constanter asseruit quod praedictus D. prius dederat ei fidem de ipsa ducenda, et postea carnaliter fuerat commistus eidem, suscepta ex ea prole quam sibi praedictam S publice copulasset, et licet idem D. fuerit de plano confessus se prius illam carnaliter cognovisse ac suscepisse sobolem ex eadem, nihilominus tamen quod fidem ei dederit omnino negavit. Verum, cum ad hoc probandum praedicta E. tres testes induxerit, idem proposuit ex adverso quod cum praesentes exstiterint iidem testes quando denuntiatio facta fuit et matrimonium cum praedicta S. publice celebratum, cum etiam convivio interfuerint nuptiarum, nunc, tanquam suspecti, utpote qui multo tempore tacuerunt, erant non immerito repellendi. Unum quoque ipsorum testium, qui ejusdem D. germanus existit, idem D. repellere nitebatur tanquam adversarium manifestum, pro eo quod ad exhaeredationem ipsius modis omnibus intendebat. Praeterea fratrem ejusdem D. fuisse confessum in pleno capitulo se perjurum et in fratris sui odium falsum perhibuisse testimonium adjecisti, et quod licet E. primitus fuerit in jure confessa se adversus praedictum D. quaestionem malitiose movisse, postea tamen hujusmodi se dixisse proposuit pecuniae promissione decepta, quodque sibi constat legitime dictos testes tam denuntiationis tempore quam cum etiam idem D. matrimonium cum praedicta S. contraxisse dignoscitur fuisse praesentes. Licet autem confessio fratris praedicti D. qui post depositionem suam propriam turpitudinem allegando asseruit se perjurum et falsum perhibuisse testimonium in odium fratris sui, sit penitus respuenda, cum hoc modo quilibet posset suum testimonium infirmare, ac mulier confessionem in jure factam eo praetextu revocare non possit quod se fatetur corruptam promissione pecuniae hoc dixisse, quia tamen an supradicti testes sint contra matrimonium admittendi, apostolicae sedis oraculo postulas edoceri, fraternitati tuae insinuatione praesentium innotescat quod felicis recordationis Alexander papa praedecessor noster consultus utrum si de propinquitate illorum qui sunt matrimonio copulandi aliqua fiat mentio, et presbyteri per ecclesias publice dicant ut qui novit aliquid infra terminum qui praefigitur exeat et proponat, an illi qui posterius veniunt, ad accusationem debeant vel testificationem admitti, taliter legitur respondisse, quod si suspicione carent posterius venientes, ab accusatione vel testificatione repelli non debent; caeterum si commoniti a presbyteris tacent, et postmodum accusare vel testificari voluerint, tanquam suspecti merito repellentur.

Datum Laterani, III Non. Maii, pontificatus nostri anno duodecimo.

XXXV. NOBILI VIRO E. COMITI IRSUTO. Suscipitur sub protectione apostolicae sedis. (Datum ut in alia.) Ex sincero devotionis affectu quem ad beati Petri apostolorum principis sedem habere digno ceris, villam quae Sulcem nuncupatur Romanae Ecclesiae liberaliter contulisti, unum aureum apostolicae sedi annuatim ex ipsa solvendo. Nos igitur donationem ipsam tam gratam quam ratam habentes, ut ejusdem apostolicae sedis praesidium tibi sentias non deesse, personam tuam cum omnibus bonis quae impraesentiarum rationabiliter possides, aut in futurum justis modis, dante Domino, poteris adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei, etc., usque in finem.

Datum ut in alia per totum.

XXXVI. MELDENSI EPISCOPO ET ARCHIDIACONO PARISIENSI. Eis committitur causa camerarii Carnotensis. (Laterani, IV Idus Maii.) Cum olim venerabilis frater noster episcopus Carnotensis dilectum filium Radulphum quondam camerarium suum decano, cantori, subdecano, et succentori Carnotensis Ecclesiae ad quamdam praebendam in ipsa vacantem praesentasset ex more, idem decanus offerens se legitime probaturum quod publica quorumdam criminum laboraret infamia, ipsum admittere recusavit. Cumque dilecti filii P. praepositus, S. G. et H. et quidam alii canonici Carnotenses super hoc inquisitionem fieri petiissent, abbas de Sarnaio et conjudices ejus, quibus idem negotium delegavimus, quia dictum camerarium, sicut ex litteris eorum accipimus, non solum publica laborantem infamia, verum etiam illis irretitum criminibus invenerunt, silentium imposuerunt eidem super memorata praebenda, ipsum ab omni officio et beneficio ecclesiastico suspendentes, et retinentes in manibus nostris ecclesiastica beneficia quae habebat ad restitutionem eorum quos variis rapinis, videlicet usuris, matrimoniorum venditione, ac ruptione testamentorum asserebatur nequiter spoliasse. Qui licet ad praesentiam nostram accedens provideri sibi super sententia praefatorum judicum postulasset, quia tamen nondum ad nos pervenerat relatio judicum eorumdem, nihil a nobis tunc potuit obtinere. Sed tandem eorum relatione recepta, quod factum per ipsos fuerat approbavimus, dantes vobis per nostras litteras in praeceptis ut illud per censuram ecclesiasticam faceretis, appellatione remota, firmiter observari. Nuper autem litteras multorum accepimus cum ipso supplicantium et pro ipso, ut cum occasione inquisitionis praedictae, quam fieri non tam charitatis zelo quam invidiae typo aliqui procurasse dicuntur, graves incurrerit in persona labores et difficiles in rebus expensas, sed quasi mutatus in virum alterum, per cor contritum et humiliatum sese venia dignum reddat, super beneficiis suis eum respicere misericorditer dignaremur; maxime cum illis pro quorum restitutione in nostris manibus sunt retenta et jam satisfecerit juxta posse, et adhuc sit cuilibet conquerenti paratus satisfactionem debitam exhibere. Nos igitur de consueta sedis apostolicae pietate misericordiam in judicio facere cum ipso volentes, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus considerato per contritionem et conversationem ipsius utrum ei vexatio jam tribuerit intellectum, ut appareat emendatus, ad satisfaciendum illis pro quorum restitutione sua beneficia sunt retenta inducatis eumdem, et cum eis competenter fuerit satisfactum, beneficia ipsa pariter et officium sibi restituere non tardetis, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo.

Datum Laterani, IV Idus Maii, pontificatus nostri anno duodecimo.

XXXVII. IGNIACENSI ET VALLIS CLARAE ABBATIBUS CISTERCIENSIS ORDINIS, REMENSIS ET LAUDUNENSIS DIOECESUM, ET DECANO REMENSI. Adversus iniquas excommunicationes. (Laterani, II Idus Maii.) Cum simus secundum Apostolum et majoribus et minoribus ex susceptae servitutis officio debitores, providere tenemur ne contra doctrinam ipsius cujus imitatores debemus existere personas accipere videamur, et nimium deferendo praelatis, indebite gravare subjectos. Sane dilecti filii presbyteri Suessionensis episcopatus nostris auribus intimarunt quod episcopus et archidiaconi eorumdem nonnunquam eis exactiones indebitas imponentes, subito contra juris ordinem, non solummodo per seipsos, verum etiam per suos officiales, eos et eorum Ecclesias irrationabili excommunicationis et interdicti promulgatione fatigant. Unde suppliciter petierunt ut tam super iis quam aliis gravaminibus paterna sollicitudine consuleremus eisdem, auctoritate apostolica prohibendo ut nullus in aliquem eorum absque manifesta et rationabili causa sententiam excommunicationis vel interdicti proferre seu quidquam pro restitutione officii a quolibet eorumdem exigere, aut eos procurationibus, talliis, et aliis exactionibus contra justitiam laggravare praesumat, vel invadere bona cujuslibet qui decederet intestatus quae intuitu Ecclesiae acquisisset, aut temere impedire quo minus ea in utilitatem Ecclesiae convertantur cui praefuisset defunctus, per tres ex ipsis quos ad hoc provide duxerint deputandos. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus cum a presbyteris memoratis vel eorum aliquo super quolibet praemissorum fueritis requisiti, vocatis qui fuerint evocandi, et inquisita et cognita veritate, quod canonicum fuerit statuatis, facientes quod statueritis per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo inviolabiliter observari, excommunicationis, suspensionis aut interdicti sententiam, si quam inveneritis promulgatam injuste, canonice revocando, contradictores, etc. Testes, etc. Nullis litteris, etc. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani, II Idus Maii, anno duodecimo.

XXXVIII. DECANO ET MAGISTRIS R. ET P. CANONICIS ANTIOCHENIS, ET UNIVERSIS CLERICIS IN CASTRO CURSARII COMMORANTIBUS. Ut patriarcham suum suscipiant reverenter. (Viterbii VII Kal. Junii.) Piae matris officium, quae non potest propriae sobolis oblivisci, apostolica sedes adimplens, sic interdum suae consolationis uberibus inediam relevat moerentium filiorum ut, imminente necessitatis articulo, eorum commoda propriis commoditatibus anteponat, in eo sibi aliquid accrescere reputans in quo sibi quidquam ex circumspectione provida subtrahendo profectus considerat subditorum. Hinc est siquidem quod cum Antiochena Ecclesia proprio viduata pastore venerabilem fratrem nostrum Petrum nunc patriarcham Antiochenum, tunc Yporiensem episcopum, postulaverit in pastorem, te, fili decane, cum quibusdam aliis tunc absentibus per litteras tuas venerabili fratri nostro Jerosolymitano patriarcha A. S. L. directas praebentibus eidem postulationi consensum, quanquam a principio durum nobis non immerito videretur tam fructiferam plantam in partibus Italicis transplantare ac illum ad remotas transmittere regiones qui, ut verae religionis cultor, potens in opere et sermone, vita, scientia et fama praeclarus, et in partem nostrae sollicitudinis specialiter evocatus, injunctum sibi visitationis officium in tota provincia Lombardiae laudabiliter adimplebat, contritioni tamen et angustiis Ecclesiae supradictae, quam inter caeteras patriarchales sedes sincerae charitatis brachiis amplexamur, paterno condescendentes affectu, nutantem quodammodo statum ejus solida volentes columna fulcire, postulationem praedictam ex benignitate apostolica duximus admittendam; quin imo eum Ecclesiae memoratae concessimus ex plenitudine apostolicae potestatis cujus operam diligentem et diligentiam operosam, non solum Ecclesiae Antiochenae, verum etiam universae orientali provinciae, Domino disponente, speramus firmiter fructuosam, per quam tam in spiritualibus quam etiam temporalibus grata utrique provenient incrementa. Cum igitur patriarcha praefatus cum palleo, insigni videlicet plenitudinis pontificalis officii, de beati Petri corpore sumpto et gratiae nostrae favore ad Ecclesiam Antiochenam accedat, devotionem vestram rogamus attentius et monemus, per apostolica vobis scripta districte praecipiendo mandantes quatenus ipsum congruo suscipientes honore, ac eidem, utpote patriarchae Antiocheno, debitam obedientiam et reverentiam exhibentes, ejus salubribus monitis et mandatis intendatis humiliter et devote, castro Cursarii cum pertinentiis suis et rebus mobilibus et immobilibus eumdem contingentibus patriarcham sine difficultate qualibet restitutis, juramento aliquo non obstante, si quod forsan alicui super hoc minus provide praestitistis. Alioquin sententiam quam patriarcha praedictus propter hoc rationabiliter tulerit in rebelles ratam habentes, eamdem praecipimus inviolabiliter observari.

Datum Viterbii, VII Kal. Junii, pontificatus nostri anno duodecimo.

In eumdem modum scriptum est episcopis, abbatibus, prioribus et universo clero Antiochenae dioecesis.

In eumdem modum scriptum est militibus, burgensibus, servientibus, Sirianis, Armeniis, et aliis ligiis hominibus Ecclesiae Antiochenae in castro Cursarii commorantibus.

XXXIX. NOBILI VIRO COMITI TRIPOLITANO. Ut patriarcham Antiochenum habeat commendatum. (Datum ut prima.) Caput Ecclesiae Jesus Christus, qui se honorari fatetur in membris et etiam molestari, tunc feliciter diriget actus tuos cum piis locis et viris ecclesiasticis, qui ejus sunt obsequio specialiter deputati, tuum exhibueris auxilium et favorem. Sic utique Regi regum, qui dominatur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, gratum te ac devotum ostendis, si ad nominis ejus gloriam et utilitatem Ecclesiae sponsae suae commissa tibi usus fueris potestate. Si enim gloriam tuam quaeris et finem tui laboris ponis commodum temporale, formidare non immerito poteris ne, quod absit! is te reddat inglorium qui te fecit successibus temporalibus gloriosum. Tu ergo, fili, quanto majori praeemines dignitate, tanto potius in conspectu Altissimi te humilem exhibeas et devotum, Ecclesiam catholicam matrem tuam potentiae tuae brachio defensando. Porro inter caeteras Ecclesias quas fovere te convenit, Antiochenam Ecclesiam tanto te decet gratia specialiori diligere quanto eam, utpote devotissimam, inter alias parochiales ecclesias apostolica sedes sincerae charitatis brachiis amplexatur. Quocirca nobilitatem tuam rogamus attentius et monemus, in remissionem tibi peccaminum injungentes quatenus tam Ecclesiam quam venerabilem fratrem nostrum Petrum patriarcham Antiochenum ad ipsam cum gratiae nostrae plenitudine accedentem habens propensius commendatum, eidem ob reverentiam apostolicae sedis et nostram ad castrum Cursarium, possessiones et jurisdictiones Antiochenae Ecclesiae obtinendas, auxilium tribuas opportunum, ab ipsius et hominum et rerum ejusdem Ecclesiae per te ac tuos omnimoda molestatione desistens. Alioquin sententiam quam patriarcha praefatus in molestatores hujusmodi vel ecclesiasticarum rerum illicitos detentores rationabiliter duxerit proferendam ratam habentes, eamdem praecipimus inviolabiliter observari.

Datum ut in prima.

XL. DECANO ET CAPITULO BITURICENSI. De electione archiepiscopi Bituricensis. (Viterbii, VII Kal. Junii.) Audito processu quem circa electionem venerabilis fratris nostri Guillelmi archiepiscopi vestri vos habuisse scripsistis, et intellecto quod ipse pro reverentia dilecti filii nostri Gualae Sanctae Mariae in Porticu diaconi cardinalis, apostolicae sedis legati, qui volebat ut ab eo prius confirmatio peteretur, oblata sibi regalia recipere noluit ad nostram praesentiam accessurus, cum dilecti filii P. cancellarius et M. fratres et concanonici vestri, quos pro ipso et cum ipso ad sedem apostolicam direxistis, nobis humiliter supplicassent ut ei munus consecrationis et donum pallei concedere dignaremur, nos secundum morem canonicum in Romana Ecclesia observatum per quosdam ex fratribus nostris factum electionis et meritum electi examinari fecimus diligenter: qui cum electionis formam canonicam et electi personam idoneam reperissent, sicut nobis fideliter retulerunt, habito tandem tam cum ipsis quam cum aliis fratribus nostris diligenti tractatu, electionem ipsam auctoritate curavimus apostolica confirmare, ac deinde celebrato scrutinio ipsum electum consecravimus in pontificem, eique palleum de corpore beati Petri sumptum, insigne videlicet plenitudinis pontificalis officii, fecimus assignari. Cum igitur eumdem archiepiscopum ad gerendam Ecclesiae suae curam cum gratiae nostrae favore suique officii plenitudine remittamus, devotionem vestram rogandam duximus et monendam, per apostolica vobis scripta mandantes quatenus obedientiam et reverentiam ei debitam impendatis, ipsius salubribus monitis et praeceptis humiliter intendentes, ita quod per ejus sollicitudinem circumspectam Bituricensis Ecclesia, favente Domino, et spiritualibus proficiat institutis et temporalibus amplificetur augmentis.

Datum Viterbii, VII Kal. Junii, anno duodecimo.

XLI ARCHIPRESBYTERO ET CAPITULO GARGANICAE ECCLESIAE. Ut Bartholomaeum recipiant in canonicum. (Laterani, II Idus Maii.) Dilectus filius D. basilicae principis apostolorum canonicus praebendam quam olim in Ecclesia vestra tenuerat sponte in nostris manibus resignavit: quam nos dilecto filio Bartholomaeo clerico et familiari nostro, quem suae probitatis obtentu nos et fratres nostri charum habemus admodum et acceptum, de benignitate sedis apostolicae duximus conferendam, et eum de ipsa cum pertinentiis suis, manibus propriis curavimus investire. Quocirca universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus dictum Bartholomaeum in fratrem vestrum et canonicum admittentes, et ei stallum in choro et locum in capitulo assignantes, praebendam ipsam cum intregritate omnimoda ipsius nuntio sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo assignetis, mandatum apostolicum taliter impleturi quod idem Bartholomaeus, qui vobis et Ecclesiae vestrae poterit existere fructuosus, teneatur apud nos de caetero vestra negotia promovere, ac nos devotionem vestram debeamus merito commendare.

Datum Laterani, II Idus Maii, pontificatus nostri anno duodecimo.

XLII. JOANNI STRIGONIENSI ARCHIEPISCOPO ET SUCCESSORIBUS EJUS CANONICE SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum . (Laterani, Idibus Maii.) Justis petentium precibus dignum est facilem nos praebere assensum, et vota quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Cum ergo, venerabilis in Christo frater, postulasses a nobis ut jus coronandi Hungaricos reges, quod ad te ac successores tuos asseris pertinere, tibi et illis apostolico dignaremur privilegio confirmare, nos inspecto regesto felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri, in eo perspeximus contineri quod cum principes et barones Hungarici regni ab eodem praedecessore nostro cum multa precum instantia postularint ut si bonae memoriae Laurentius praedecessor tuus juxta mandatum ipsius inclytae recordationis Belam tunc in regem Hungarorum electum contradiceret coronare, ipsi per alium imponi regni faceret diadema, ne regno et Ecclesiae Hungaricae gravia possent pericula provenire si dictus Bela celeriter unctionem non reciperet et coronam, idem praedecessor noster praefato praedecessori tuo per apostolica scripta mandavit et in obedientiae virtute praecepit ut supradictum electum in regem omni dilatione, contradictione, et appellatione postpositis coronaret, aut si per seipsum eum forte pro debilitate corporis coronare non posset, bonae memoriae Colocensi archiepiscopo intimaret ut eum absque praejudicio honoris et dignitatis ipsius ac Strigoniensis Ecclesiae, congregatis episcopis regni in loco ubi reges coronari consueverunt, in regem inungeret, et sibi coronam imponere non differret, recepto prius ab eodem electo in regem scripto de consilio et assensu ipsorum et principum regni aperte suo sigillo bullato, quod ex hoc nullum ei vel Strigoniensi Ecclesiae praejudicium fieret quominus Hungarici reges ab archiepiscopis ejusdem Ecclesiae semper debeant coronari, praefato Colocensi dans nihilominus in praeceptis ut si saepedictus praedecessor tuus coronare nollet eumdem nec in hac parte ipsi committere vices suas, idem auctoritate apostolica fretus, contradictione ac appellatione postpositis, absque praejudicio illius et Strigoniensis Ecclesiae non postponeret coronare, ita quidem quod idem electus in regem ante coronationem suam Ecclesiae saepefatae scriptum faceret supradictum: quod idem ipsi fecit postmodum in haec verba. Ego Bela Dei gratia Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramaeque rex, divina disponente clementia, suscipio coronam de manu Colocensis archiepiscopi, sed non in praejudicium Strigoniensis Ecclesiae quominus Hungarici reges ab ejusdem Ecclesiae archiepiscopis semper debeant in posterum coronari. Felicis quoque recordationis Clemens et Coelestinus ad instar praefati praedecessoris nostri dignitatem coronationis regum Hungarorum decessoribus tuis et Ecclesiae tibi commissae auctoritate apostolica confirmarunt. Nos igitur eorumdem praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, praefatum jus, ut videlicet Hungarici reges ab archiepiscopis Strigoniensibus semper debeant coronari, tibi et successoribus tuis auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti privilegio communimus. Salva semper apostolicae sedis auctoritate, a qua Hungarici regni corona processit. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Cunctis autem vobis jus idem servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant.

Datum Laterani per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis S. R. E. cancellarii, indictione XII, Idibus Maii, Incarnationis Dominicae anno 1209, pontificatus vero domni Innocentii papae III anno duodecimo.

XLIII. ARCHIEPISCOPO ET CAPITULO STRIGONIENSI. De eadem re. (Laterani VII Idus Maii.) Sollicitudinis nostrae debitum exigit ut cum ad universalis Ecclesiae regimen simus, Domino disponente, vocati, sua jura servemus quibuslibet illibata, illos apostolico patrocinio munientes, ne super eis perpeti valeant calumnias malignorum. Inde est, venerabilis frater archiepiscope, quod olim tuis precibus annuentes, jus quod a bonae memoriae Alexandro papa praedecessore nostro et inclytae recordationis Bela Hungarorum rege ac Ecclesia Colocensi, videlicet ut Hungarici reges ab archiepiscopis Strigoniensibus semper debeant coronari, Strigoniensi metropoli fuit manifestate recognitum, sicut in eorum authenticis continetur, et felicis recordationis Clemens et Coelestinus praedecessores nostri suis litteris confirmarunt, jus quoque quod habes in conferendis ecclesiasticis sacramentis regibus et reginis Hungariae ac haeredibus eorumdem, et jurisdictionem ecclesiasticam quam in praepositos et officiales regiae domus habes, quam idem praedecessor noster Coelestinus Ecclesiam Strigoniensem habere decrevit jurisdictionem etiam quam obtines in praeposituris et abbatiis regalibus Ecclesiae Strigoniensi per Hungariam ubicunque subjectis, decimas insuper, primitias, et incensum quae de camera regis Ecclesiae memoratae debentur, sicut omnia de ratione vel consuetudine ad Ecclesiam tuam pertinere noscuntur, tibi suisque successoribus auctoritate curavimus apostolica confirmare. Volentes igitur ea quae per nos et praedecessores nostros vestrae sunt Ecclesiae confirmata eidem in perpetuum illibata servari, auctoritate praesentium districtius inhibemus ne vos vel ipsam Ecclesiam super eis praesumat quisquam temere molestare. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, VII Idus Maii, pontificatus nostri anno duodecimo.

XLIV. EPISCOPO ET MAGISTRIS P. CIRCATORI MAJORIS ECCLESIAE ET CANONICO SANCTI SALVATORIS METENSIS. Ut J. monachum cogant ad monasterium suum redire. (Viterbii, VII Kal. Junii.) Constitutis in praesentia nostra Hysemhardo monacho et procuratore abbatis Sancti Vincentii Metensis dilectum filium A. subdiaconum et capellanum nostrum concessimus auditorem. Coram quo monachus proposuit memoratus quod cum olim infra annos existens in monasterio Belliprati Cisterciensis ordinis monachalem habitum suscepisset, et fuisset ibidem aliquandiu conversatus, tandem per abbatem loci ejusdem ab observantia ordinis absolutus, et a parentibus traditus litteralibus disciplinis, postmodum fuit ad servitium Metensis cancellarii evocatus. Tandem vero ad apostolicam sedem accedens, de mandato nostro a praefato abbate receptus exstitit in monachum et in fratrem, et ipso et conventu consentientibus praeposituram et administrationem, duobus monachis amotis ex ea, fuit regulariter assecutus. Cujus promotioni dicti monachi plurimum invidentes, quadam nocte cum complicibus suis irruentes in eum, ipsum nequiter verberarunt, et plagis impositis abierunt semivivo relicto. Cumque super hoc per abbatem praedictum suam non posset assequi rationem, tandem querela deposita coram venerabili fratre nostro archiepiscopo Treverensi, ab ipso et judicibus assignatis ab eo ad nostram fuit audientiam appellatum. Quare a Metensi monasterio violenter ejectus, ab ipsis fuit nequiter verberatus, et arrepto itinere ad sedem apostolicam veniendi, dictus abbas de consilio monachorum ipsorum positis eidem insidiis ipsum capi fecit et rebus omnibus spoliatum carceri mancipari: a cujus manibus, prout Domino placuit, liberatus, iter quod incoeperat consummavit, et in nostra praesentia constitutus super praedictis et aliis multis excessibus contra praefatum abbatem litteris ad quosdam judices impetratis a nobis, ad propria est reversus. Cumque fecisset citari abbatem, idem ira commotus intempestivae noctis silentio ad domum in qua manebat destinata multitudine armatorum ostia frangi fecit; nec mortis evasisset periculum, nisi submissus per tectum clanculo recessisset. Caeterum idem abbas per alias litteras iterato citatus ab eis, ipsas projecit in lutum. Propter quod et alia multa dicti judices ipsum excommunicationis sententia innodarunt. Cum ergo dictus monachus vagus iret et profugus super terram, abbas Mediani ejus mendicitati compatiens, de consensu capituli sui eumdem in monachum recepit et fratrem, donec cum abbatis praefati gratia posset ad suum monasterium remeare. Quo manente ibidem, dictus abbas sibi promisit quod si absolutionis litteras ab abbate Belliprati obtentas ipsi ostenderet, praebendam et locum sibi restitueret sine mora. Quod, visis litteris, noluit adimplere, sumens contra ipsum occasionem ex eo quod nolebat eidem in haereseos crimine consentire. Tandem vero dictus monachus a quibusdam judicibus, quos pars adversa contra eum obtinuerat, evocatus, ad locum sibi praefixum accessit, uno tantum ibidem invento recedens, et adversarii ejus ad duos reliquos alibi accesserunt, et obtinuerunt ab eis in absentia sua iniquam proferri sententiam contra ipsum. Postmodum autem per alias litteras ipsum iterum citari fecerunt: quas cum haberet de falsitate suspectas, et judices utpote adversae parti favorabiles et benigni, nollent ejus legitimas exceptiones admittere nec ad probandas causas suspicionis arbitros sibi dare, idem ad nostram audientiam appellavit, festum Omnium Sanctorum proximo praeteritum terminum suae appellationi praefigens: et sic lite minime contestata, nec super principali habita mentione, recessit a praesentia eorumdem, nobis humiliter supplicans ut parcentes ejus laboribus et expensis, ipsum recipi faceremus in pace, ad correctionem abbatis et monachorum ipsorum manus nostras nihilominus apponentes. Caeterum procurator praedictus proposuit ex adverso quod cum idem monachus in duobus monasteriis Cisterciensis ordinis facta professione, in uno illorum monachalem habitum suscepisset, tandem apostatare non metuens, ad praefatum abbatem, hoc tacito, super receptione sua nostras litteras impetravit; a quo fuit cum summa devotione receptus. Sed cum postmodum comperisset eumdem Cisterciensis ordinis habitum suscepisse, de consilio fratrum eidem injunxit ut rediret ad claustrum et ibidem viveret juxta Cisterciensis ordinis instituta. Idem ergo a monasterio Metensi recedens, boves ejus subripuit fraudulenter; quibus ab ejus manibus postmodum liberatis, cum idem nollet a praefati monasterii vexatione cessare, saepefatus abbas ad dilectum filium Vilariensem abbatem et conjudices suos contra eum obtinuit scripta nostra, ut videlicet si constaret eisdem dictum J. fuisse monachum ordinis supradicti, auctoritate nostra sibi sub anathematis poena injungerent quod ad monasterium rediens derelictum, abbatem non praesumeret ulterius infestare.

Qui cum vellent procedere juxta traditam sibi formam, dictus J. ad praesentiam nostram accedens, ad venerabilem fratrem nostrum Tullensem episcopum et conjudices suos nostras litteras impetravit, nullam facientes de aliis mentionem. Quod abbas attendens, ipsis fecit per suos judices inhiberi ne occasione illarum in causa procedere attentarent. Quibus id efficere non curantibus, idem abbas ad nostram audientiam appellavit. At ipsi, appellatione contempta, sententiam excommunicationis in eum nihilominus protulerunt. Quare ipse, nuntio ad sedem apostolicam destinato, ad abbatem Sancti Arnulphi et conjudices suos a nobis obtinuit demandari ut si constaret eisdem praefatum abbatem post appellationem ad nos interpositam a praefato episcopo suisque conjudicibus excommunicatum fuisse et processisse in causa dictum episcopum post inhibitionem judicum praedictorum, latam sententiam excommunicationis in eum denuntiantes penitus esse nullam, si praedictum monachum invenirent Cisterciensis ordinis habitum suscepisse et quod abbas eum recepisset ignarus, eumdem redire ad claustrum censura ecclesiastica coercerent, ab impetitione ipsius dictum abbatem nihilominus absolventes. Quod ipsi super iis inquisita et cognita veritate fideliter exsequi, procurarunt, nobis humiliter supplicantes ut processum illorum, tanquam legitimum dignaremur auctoritate apostolica confirmare. Cum igitur capellanus praedictus haec et alia quae proposita fuerant coram eo nobis plene ac fideliter retulisset, quia per confessionem ipsius J. fuisse receptum in alio monasterio constitit evidenter, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus ne dictum coenobium Sancti Vincentii ulterius gravetur laboribus et expensis, ipsum ab impertitione ipsius J. sublato appellationis obstaculo absolvatis, eum ecclesiastica censura cogentes ut ad monasterium suum redeat et suum ibidem impendat domino famulatum. Quod si non omnes, etc., tu ea, frater episcope, cum eorum altero, etc.

Datum Viterbii, VII Kal. Junii, pontificatus nostri anno duodecimo.

XLV. ILLUSTRI REGI ARMENIAE. Persuadetur ut treugas ineat cum comite Tripolitano. (Viterbii, II Non. Junii.) Super discordia quae de principatu Antiocheno inter te occasione nepotis tui et comitem Tripolitanum peccatis exigentibus est suborta vehementissime contristamur, verentes ne adhuc de ipsa proveniat grave rerum dispendium, multa corporum strages, et ingens periculum animarum, quodque non leviter est timendum, a perfidis Saracenis nobilis Antiochia occupetur in tuam non solum et suam, verum etiam totius Christianitatis injuriam et jacturam. Quantumlibet autem partem tuam justificare nitaris, sicut per litteras tuas et dilectos filios Tarsensem electum et . . . fratrem hospitalis Teutonicorum nobis suggerere studuisti, videtur tamen viris prudentibus tam in divino quam in humano jure peritis tua in hoc petitio minus justa quod postulas ante litis ingressum absque judicio nepoti tuo restitui Antiochiam vel apud alium sequestrari, cum etsi alterutrum fuerit faciendum, cognitione habita in judicio per sententiam debeat diffiniri, eo quod cum praedictus comes ipsius civitatis possessionem obtineat, absque judicio non debeat illa destitui secundum leges et consuetudines approbatas. In hoc etiam tua videtur intentio minus recta quod super eodem negotio et justitiam tibi postulas exhiberi et violentiam non desinis exercere, cum simul non sit et armis et legibus contendendum. Haec autem, fili charissime, sententiando non dicimus, sed multorum sententias referendo, ut intelligas quam benigne curaverimus te tractare, cum te hactenus ab impugnatione Antiochiae non cessante, ad tuam petitionem jam tertio causam istam diversis judicibus duxerimus committendam, qui semper tibi secundum juris ordinem obtulerunt justitiam exhibere. Unde praefatus comes de nobis conqueritur pro eo quod te per censuram ecclesiasticam non compellimus ab ejus impugnatione cessare, cum ipse paratus sit secundum ordinem juris subire judicium, et tu nolis. Multiplici tamen necessitate pensata, ita duximus providendum, ut dictum comitem precibus, monitis et consiliis efficaciter inducamus quatenus venerabili fratri nostro Petro patriarchae Antiocheno, viro utique honesto, provido, et fideli, neutri parti de jure suspecto, castellum Antiochiae tenendum committat donec in judicio de justitia cognoscatur, ut ei tandem illud assignasset pro quo fuerit justa sententia promulgata, provisis sibi expensis a partibus ad ipsius castelli custodiam opportunis, et promissione sibi a magistris Hospitalis et Templi solemniter facta quod eum ad custodiendum ipsum castellum pro posse juvabunt.

Nos enim, actore Deo, virum a latere nostro disposuimus destinare qui sine acceptione personarum et munerum de causa ista cognoscat, et eam sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo praevia ratione decidat. Unde serenitatem tuam rogandam duximus et monendam, in remissionem tibi peccaminum injungentes quatenus cum praefato comite treugam ineas et observes, ut praescripta possint discrimina evitari. Sicque Templarii, de quibus valde conquereris, a tua offensione cessabunt, dummodo tu illos desistas offendere, ac de castro Gaston postulatam saepe justitiam non deneges exhibere. Haec est enim causa praecipua quam contra te habere videntur, quod videlicet castrum illud eis restituere contradicis, nec etiam vis de illo eis exhibere justitiam saepe monitus et rogatus a nobis. Unde cum vim vi repellere omnes leges et omnia jura permittant, ab iis maxime qui vim repellendo irregularitatem non contrahunt, cum clerici non existant, videtur plerisque quod contra te offendentem se possint defendere tibique impugnanti valeant repugnare; praesertim cum illa eis subtrahas violenter per quae consueverunt et debent expugnare paganos; cumque tu castrum illud contra eos detineas et defendas, mirabile non videtur si ipsi contra te Antiochiam manuteneant et defendant, in cujus pertinentiis non animam obtinent portionem, cum longe aliud sit defendere quam offendere, ac repugnare sit quam impugnare diversum. Fatentur enim hoc quoque sibi ex indulgentia bonae memoriae Alexandri papae praedecessoris nostri licere, postulantes id ipsum a nobis in instanti sibi necessitatis articulo indulgeri, alioquin plures ex ipsis terram sanctam se asserunt relicturos. Quos tamen blande studuimus consolari, volentes ut, si super datum fuerit, inter te et illos firma concordia reformetur; quia, cum sint viri strenui et potentes, multum tibi et prodesse possunt et, quod Deus avertat, obesse. Monemus ergo celsitudinem tuam, quam sincerae dilectionis brachiis amplexamur, et exhortamur in Domino quatenus ad ea quae praediximus pium habeas cum devotione respectum. Nec putes quod illa dixerimus in favorem praefati comitis, qui per illud horribile facinus quod in patrem et dominum suum inique commisit favorem demeruit, nec ob gratiam Templariorum, quos magis volumus in suae religionis puritate persistere quam adversum te hostiliter dimicare. Sed prudenti consilio ista pensavimus propter necessitates urgentes, ut communis utilitas praeferatur. Quocirca modis omnibus expedit et oportet ut si etiam dictus comes ad sequestrationem castelli non posset induci, cum ad eam non possit forsan de jure compelli, treugae nihilhominus fiant et firmiter observentur, donec hujusmodi controversia mediante justitia terminetur; ad quam utique sopiendam virum prudentem, sicut praediximus, cum Dei auxilio curabimus destinare, per quem testes qui fuerint nominati, si se gratia; odio, vel timore subtraxerint, compelli mandabimus perhibere testimonium veritati. Si qua vero partium tam necessario et sano consilio noluerit acquiescere, per censuram ecclesiasticam et tam per indigenas quam etiam peregrinos eam praecipimus coerceri.

Datum Viterbii, II Non. Junii, pontificatus nostri anno duodecimo.

XLVI. ABBATI ET CONVENTUI SANCTI BENEDICTI FLORIACENSIS. Ut bona alienata revocare possint. (Viterbii Nonis Junii.) Quoniam per administrationem improvidam et dissolutam incuriam praefatorum pro alienationibus illicitis factis ab ipsis quamplures Ecclesiae in temporalibus non modicum sustinent detrimentum, nobis, quibus est Ecclesiarum omnium sollicitudo commissa, ex officii debito pastoralis incumbit post causam taliter vulneratam remedium competens invenire, quod obducere possit et debeat hujusmodi vulnerum cicatrices. Cum igitur a nobis duxeritis postulandum ut revocandi ea quae de nobis Ecclesiae per abbates ejusdem illicite alienata fuerint vel concessa in ejus praejudicium et gravamen vobis auctoritatem tribuere dignaremur, nos vestris precibus inclinati, vobis duximus concedendum ut ea quae ab ipsis abbatibus inveneritis alienata illicite vel concessa vobis liceat ad jus ipsius appellatione remota legitime revocare. Nulli ergo, etc. hanc paginam nostrae concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, etc. Usque incursurum.

Datum Viterbii, Nonis Junii, pontificatus nostri anno duodecimo.

XLVII. EISDEM. Confirmatur compositio facta cum archiepiscopo Senonensi. (Viterbii, III Kal. Junii.) Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentum precibus favorem benevolum impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, compositionem inter vos ex parte una et bonae memoriae Willelmum archiepiscopum et capitulum Senonense ex altera super Ecclesia de Loriaco initum et scriptis authenticis roboratam, sicut sine pravitate provide facta est et ab utraque parte sponte recepta, et in eisdem authenticis plenius continetur, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei, etc. Usque incursurum.

Datum Viterbii, III Kal. Junii anno duodecimo.

XLVIII. ABBATI ET FRATRIBUS SANCTI BENEDICTI SUPER LIGERIM. Confirmatur eis quoddam privilegium Alexandri Papae. (Viterbii III Kal. Junii.) In litteris felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri haec de verbo ad verbum perspeximus contineri.

« ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei dilectis filiis abbati et fratribus Sancti Benedicti super Ligerim salutem et apostolicam benedictionem.

« Quod, aliqua necessitate instante, noscitur institutum, postmodum necessitate cessante debet, et quod ejus gratia est inductum simili modo cessare. Hac siquidem consideratione provocati, et Ecclesiae vestrae, quae proprie beati Petri juris existit, tranquillitati et paci in posterum praecavere volentes, auctoritate apostolica duximus statuendum ut licet archiepiscopi aut episcopi propter praesentiam nostram aliquod onus ad praesens obedientiis vestris imponant, nulli eorum fas sit post hac occasione illa contra antiquam consuetudinem vestram a fratribus vestris per obedientias constitutis aliquas exactiones imponere aut quidlibet ab eis exigere.

« Datum Senonis, VI Idus Martii. » Quod igitur ab ipso praedecessore nostro provida fuit deliberatione statutum ratum et firmum habentes, ad exemplar ejusdem illud praecipimus inviolabiter observari.

Datum Viterbii, III Kal. Junii, pontificatus nostri anno duodecimo.

XLIX. EISDEM. Ut burgenses suos non deprimant onere servitutis. (Viterbii III Kal. Junii.) Nemini debet titulus servilis conditionis apponi qui privilegio debet libertatis gaudere. Inde est quod ad exemplar felicis recordationis Alexandri papae III praedecessoris nostri, auctoritate duximus apostolica prohibendum ne burgenses suos, qui infra tempus statutum legibus, super statu suae conditionis nulla sunt questione pulsati, deprimere quisquam praesumat onere servitutis.

Datum Viterbii III Kal. Junii, etc.

L. ABBATI SANCTI BENEDICTI FLORIACENCIS. De limitatione parochiae de Villari. (Datum ut in aliis.) Ea quae ratione praevia statuuntur, firma debent et illibata persistere, et in recidivae contentionis scrupulum relabantur apostolico convenit praesidio communiri. Ea propter, dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus inclinati, limitationem parochialis ecclesiae vestrae de Villari, sicut a bonae memoriae Henrico Senonensi archiepiscopo rationabiliter facta est, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum ut in aliis.

LI. ABBATI CONVENTUI BEATI GERMANI AUTISSIODORENSIS. Ut liceat illis revocare bona alienata. (Viterbii, III Kal. Junii.) Quoniam per administrationem improvidam et dissolutam incuriam praelatorum pro alienationibus illicitis factis ab ipsis quamplures Ecclesiae in temporalibus non modicum sustinent detrimentum, nobis, quibus est Ecclesiarum omnium sollicitudo commissa, ex officio debiti pastoralis incumbit, post causam taliter vulneratam, remedium competens invenire quod obducere possit et debeat hujusmodi vulnerum cicatrices. Cum igitur a nobis duxeritis postulandum ut revocandi ea quae de bonis Ecclesiae vestrae per abbates ejusdem illicite alienata fuerant vel concessa in ejus praejudicium et gravamen, vobis auctoritatem tribuere dignaremur, nos vestris precibus inclinati vobis duximus concedendum ut ea quae ab ipsis abbatibus inveneritis alienata illicite vel concessa, vobis liceat ad jus ipsius appellatione remota legitime revocare. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae concessionis infringere, etc., usque incursurum.

Datum Viterbii, III Kal. Junii, pontificatus nostri anno duodecimo.

LII. ABBATI ET CONVENTUI SANCTI BENEDICTI FLORIACENSIS. Ne Ecclesiae illorum possint interdici vel excommunicari. (Viterbii, VI Idus Junii.) Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Cum igitur monasterium vestrum, sicut in authentico bonae memoriae Alexandri papae praedecessoris nostri perspeximus contineri, ad jus et proprietatem beati Petri nullo mediante pertineat, nos vestris precibus inclinati, auctoritate praesentium inhibemus ne quis archiepiscopus vel episcopus in Ecclesias monasterio ipsi subjectas absque manifesta et rationabili causa excommunicationis vel interdicti sententias audeat promulgare, vel ab eodem monasterio procurationem exigere, vel correctionem in ipsum exercere praesumat nisi de mandato sedis apostolicae speciali. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae inhibitionis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum Viterbii, VI Idus Junii, anno duodecimo.

LIII. EPISCOPO, ET STEPHANO CANONICO, ET JOANNI ARCHIPRESBYTERO SANCTI JOANNIS SUTRINENSIS. Confirmatur sententia quaedam lata pro ipsis. (Viterbii, XIII Kal. Julii.) Cum dilectis filiis Ottoviano et archipresbyteris et cleris ecclesiarum Sancti Laurentii de Capranica ex parte una, et Sancti Christinae Sutrinensis diaecesis ex altera litigantibus super bonis Vitae quondam archipresbyteri ejusdem ecclesiae Sanctae Christinae, dilectum filium Alatrinum subdiaconum et capellanum nostrum concesserimus auditorem, ex parte clericorum sancti Laurentii fuit propositum coram eo eumdem V. annum quartumdecimum tunc agentem se suaque obtulisse ipsi Ecclesiae materno interveniente consensu, ac de bonis illius Ecclesiae per quatuordecim annos et amplius enutritum, et in ea omnes ordines assecutum, nec non peritiam scribendi adeptum, litteras, cantum et alia officia ecclesiastica didicisse, quorum omnium exercitio hujusmodi acquisierat facultates; et eo intuitu asserebant ad se bona omnia pertinere ipsius, qui decesserat intestatus. Dicti autem clerici Sanctae Christinae proponere curaverunt econtra quod cum dictus V. ab Ecclesiae suae clericis in eorum concanonicum electus fuerit, et per bonae memoriae diaecesanum episcopum translatus ad ipsam nullo penitus reclamante, nec non per decem et septem annos pacifice commoratus ibidem, ac per te, frater episcope, dicti episcopi successorum archipresbyter in sua Ecclesia institutus, archipresbytero Sancti Laurentii preces specialiter interponente pro ipso, ea quae postmodum et primitus per parcimoniam, artificiolum, et studium suum, et puerorum doctrinam nactus fuerat ad eamdem Ecclesiam devolvi debebant sine aliqua quaestione. Pars vero altera studuit replicare se a te, frater episcope, postulasse praefatum archipresby terum, tunc simplicem canonicum sibi restitui ut suum oblatum, et te precibus quorumdam devictum id efficere noluisse: sicque suam negligentiam, si qua fuerat, excusabat. Nos igitur iis et aliis a patribus propositis coram auditore praefato intellectis, cum de oblatione ac pacifica translatione archipresbyteri saepedicti nobis facta fuerit plena fides, ea quae idem archipresbyter habuerat antequam ad secundam Ecclesiam a prima translatus fuisset primae, caetera omnia curavimus adjudicare secundae; ita tamen quod si probatum fuerit de bonis prioribus vel eorum proventibus ab eodem aliqua postea conquisita fuisse, illa ipsi ecclesiae Sancti Laurentii applicentur. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus id quod a nobis est sententialiter diffinitum faciatis per censuram appellatione remota firmiter observari. Quod si non omnes, etc. tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.

Datum Viterbii, XIII Kal. Julii, pontificatus nostri anno duodecimo.

LIV. ARCHIDIACONO ET W. ET R. PRIMICERIIS CIVITATENSIBUS. Confirmatur sententia quaedam. (Viterbii, XII Kal. Julii.) Cum olim inter clericos Sancti Severini de castro Sancti Severi ex parte una, et ecclesiarum Sancti Nicolai, Sanctae Mariae, ac Sancti Joannis castri ejusdem Civitatensis dioecesis ex altera, super processionibus in diebus Rogationum tam in eundo quam redeundo ad Sancti Severini ecclesiam exhibendis, celebrando sextam ibidem, et sermonem in Dominica Palmarum ad populum faciendo, nec non etiam pulsationibus campanarum quaestio mota esset, abbas Terrae Majoris ordinarius judex eorum de meritis ipsius causae sufficienter instructus, clericos praedictarum ecclesiarum super praemissis omnibus ecclesiae Sancti Severini per diffinitivam sententiam condemnavit: quam profecto sententiam cum iidem clerici recepissent et aliquanto tempore sine contradictione servassent, nitentibus demum eis venire temere contra ipsam, clerici Sancti Severini ad bonae memoriae Dragonariensem episcopum et magistrum P. Canonicum Trojanum apostolicas litteras impetrarunt, quarum auctoritate clerici praefatarum ecclesiarum ab episcopo ipso citati, mandato apostolico intellecto promiserunt se supradicta omnia firmiter servaturos, eaque inviolabiliter observare dictus episcopus eis sub excommunicationis poena praecipit, et sic postmodum quod per antedictum abbatem et eumdem episcopum provide factum fuit, per sedem exstitit apostolicam confirmatum. Nuper autem cum inter Nicolaum ecclesiae Sancti Severini ex parte una, et Thomam Sancti Nicolai ac Mauritium Sanctae Mariae ex altera procuratores, super iis quaestio verteretur, dilecto filio Tullio subdiacono et capellano nostro eos commisimus audiendos: in cujus praesentia procuratores clericorum dictarum ecclesiarum, videlicet Sancti Nicolai et Sanctae Mariae, recognoverunt omnia supradicta, eo quod de sexta canenda praemissum est duntaxat excepto. Ne igitur lites quae justo judicio sunt decisae calumniantium vitio reviviscant, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus dictos clericos Sancti Nicolai et Sanctae Mariae ad haec omnia inviolabiliter observandum, secundum quod a praedictis abbate nec non etiam et episcopo est statutum, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo compellatis. Quod si non omnes, etc. duo vestrum, etc.

Datum Viterbii, XII Kal. Julii, pontificatus nostri anno duodecimo.

LV. CONSULIBUS ET CIVIBUS JANUENSIBUS. Ut treugas ineant cum Pisanis. (Viterbii, XII Kal. Julii.) Licet ubicunque locorum scissura discordiae fraternitatem divideret Christianam, nos, qui secundum Apostolum non valemus, quocunque scandalizante, non uri, ferventi compassionis sartagine frigeremur, de discordia tamen inter vos et cives Pisanos exorta, tanto ardentiori charitatis igne perurimur quanto graviora per eam et provenisse jam et posse adhuc etiam provenire pericula intuemur. Per hanc enim non solum grandia damna rerum et gravia discrimina personarum cum immanibus animarum dispendiis utrique supereminent civitati, verum etiam Ecclesia pene tota colliditur, et necessarium terrae sanctae subsidium impeditur; quinimo verendum est plurimum ne quatuor illi angeli, quibus datum est secundum Joannem nocere terrae ac mari, lethalia instrumenta sibi de civitatibus vestris faciant, per quae maris et aridae universitatem affligant, dum vos utriusque contermini per mutuae seditionis offensas, sic unius etiam littora suprema concutitis quod alterius quoque non modica spatia conturbatis. Hoc igitur quidam Patrum et praedecessorum nostrorum pro sui officio attendentes, multifarie multisque modis operam impenderunt ut inter vos pacis foedera reformarent; et cum in aliquibus aliqui profecissent, novissime tandem felicis recordationis Clemens papa praedecessor noster pacem perfecit eamdem. Quae cum postmodum, superseminante zizania homine inimico, in malum fuerit discordiae recidivae relapsa, nos demum, propitiante Domino, ad officium summi pontificatus assumpti pacem inter vos, tum ex officii nostri debito, tum ex sincero quem circa utramque gerimus civitatem dilectionis affectu, zelantes multiformiter laboravimus per sollicitudines utique multiformes, saepissime dirigendo litteras, nuntios et legatos, ut ad unitatis concordiam et concordiae unitatem reducere vos possemus: et nisi eo qui operibus pacis invidet faciente processus dilectorum filiorum de Tilieto et Sancti Gualgani abbatum, qui super hoc diu multumque studiosissime laborarunt, impeditus fuisset, utraque jam civitas in deliciis bonae voluntatis et requie opulenta sederet. Quapropter etsi reipsa per astutias Satanae in malignum reducta, ne novissima ejus fiant pejora prioribus formidetur, sperantes tamen in eo qui est actor pacis et charitatis amator quod sicut incipere nos permisit, ita quoque nos faciet hujusmodi sanctum pacis negotium consummare, universitatem vestram rogamus et obsecramus in Domino, per apostolica vobis scripta sub divini judicii obtestatione mandantes, quatenus non tam privatis vestris incommodis quam publicis universalis Ecclesiae dispendiis occurrendo quae de praedicta noscuntur discordia provenire, cum memoratis civibus saltem treugas interim ineatis, quibus apostolica scripta direximus ut satisfaciant vobis de damnis quae noviter intulisse dicuntur, vel in manibus venerabilis fratris nostri Pisani archiepiscopi cautionem praestent idoneam quod ad mandatum nostrum competenter satisfaciant super ipsis, et una cum eodem ac venerabili fratre nostro Januensi archiepiscopo simul etiam et abbatibus antedictis ac nuntiis Pisanorum, quos propter hoc ad nostram praesentiam evocamus, usque ad festum Assumptionis beatae Mariae proximo venturum, vel ante quam citius posset fieri, aliquos viros providos ad sedem apostolicam destinetis, commissa sibi plenaria potestate ut omnium vestrum vice circa singula contingentia processuri observanda recipiant quae cum consilio nostro praesentibus archiepiscopis memoratis praedicti abbates super ipso providerint negotio disponenda, de nullo penitus haesitantes; quia, cum auctoritatem plenariam super eosdem habeamus abbates, eos sicut oportuerit et decuerit inducemus ut non declinantes ad dexteram vel sinistram, regia tantum via, utriusque partis commoditate prospecta procedant, adhuc etiam eis sub interminatione anathematis injuncturi ut in eo quod concorditer statuerunt aut modo statuent, vel in alio, si quod postmodum fuerit statuendum, debitam providentiam et rectitudinis aequitatem observent. Alioquin, ne tantum periculum animarum, rerum damnum, et personarum dispendium negligere videamur, adversus eos qui tam sanctam exhortationem contempserint in enormem jacturam totius populi Christiani, officii nostri debitum exsequemur.

Datum Viterbii, XII Kal. Julii, anno duodecimo.

LVI. STEPHANO CANTUARIENSI ARCHIEPISCOPO. S. R. E. CARDINALI. De electione episcopi Lincolniensis. (Viterbii, XI Kal. Julii.) Ad nostram noveris audientiam pervenisse quod decanus et capitulum Lincolniensis Ecclesiae recepto mandato nostro super electione pontificis canonice celebranda, dilectum filium Hugonem Vellensem archidiaconum sibi concorditer in Episcopum elegerunt ; cujus electioni rex suum assensum dicitur praestitisse. Utrum autem in ipsa electione canonice sit processum, an illa prava consuetudo servata propter quam interregnum et sacerdotium gravis est suscitata discordia, ignoramus. Tenor enim litterarum praefati regis ad utrumque se habet, cum contineatur in ipsis quod decanus et capitulum Lincolniense, requisito assensu regis ac praestito, praedictum archidiaconum in episcopum elegerunt. Licet autem assensus hujusmodi electioni non factae sed faciendae sit praestitus, potest tamen intelligi de assensu qui pro facienda pontificis electione requiritur; et hoc non praejudicat ecclesiasticae libertati, dummodo sine mora et difficultate praestetur, ne provisio vacantis Ecclesiae nimium differatur. Et potest intelligi de assensu qui praestatur pro aliqua certa persona in episcopum eligenda. Et hoc ecclesiasticam libertatem impugnat; quoniam electionis perit judicium si eum eligi tantum oporteat quem rex prius duxerat approbandum. Cum igitur a te sit hujus electionis confirmatio postulanda, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus tres ad minus canonicos de iis qui praesentes interfuerunt universo ipsius electionis tractatui tibi facias praesentari, et eos super electionis processu diligenter examines, adjurans illos districte in virtute Spiritus sancti sub obedientiae debito quo nobis et tibi tenentur, ut omni gratia et timore postpositis plenam et meram dicant per omnia veritatem, sub hac ipsa districtione injungens per litteras tuas decano aliisque personis Ecclesiae memoratae, ut singuli tibi sub testimonio litterarum suarum plene ac districte referant hujus electionis processum, et si per examinationes hujusmodi electionem ipsam inveneris de persona idonea canonice celebratam, metropolitica illam auctoritate confirmes; alioquin ea penitus irritata, veritatem nobis non differas intimare. Circa personam autem electi quaedam praesumptiones videntur esse notabiles, videlicet quod cum ipse in curia regis officium exercuerit cancellarii, multas litteras sigillaverit de spoliationibus clericorum, invasionibus ecclesiarum, mutilatione membrorum, et aliis abusionibus et injuriis multipliciter irrogatis, quod etiam communicaverit illis qui propter expulsionem monachorum Cantuariensium auctoritate nostra sunt excommunicationis vinculo publice innodati, quodque de carnis incontinentia sit suspectus, cum filias habeat matrimonio copulatas. Quia vero praesumptiones hujusmodi validae non videntur, cum non solum minores clerici, verum etiam plures episcopi sint quorumdam principum cancellarii, quibus tamen non impingitur talis culpa, cum per alios ad hoc etiam deputatos possint hujuscemodi litterae sigillari, ne facile posset ostendi quod scienter communicaverit excommunicatis in casibus non concessis, quodque incontinentia ejus sit recens, maxime si parvulam prolem non habeat recentis incontinentiae suae testem, cum praemissam incontinentiam vel excusare conjugium vel poenitentia potuerit abolere, satis eas poteris pertransire, si non appareat coram te qui velit illas sufficienter opponere ac probare. Illud autem est aequanimiter tolerandum, si forte Lincolniense capitulum praefatum archidiaconum sponte ad preces regis elegit. Ne vero Ecclesiarum substantiam occasione filiarum ipsius deperire contingat, astringi poterit ad indemnitatem earum per idoneam cautionem.

Datum Viterbii, XI Kal. Julii, anno duodecimo.

LVII. EPISCOPO ET ABBATI SANCTI VEDASTI ATREBATENSIS De excommunicatione regis Angliae. (Datum ut in alia.) Cum ad nostrum exsequendum mandatum, maxime pro ecclesiastica libertate, promptos vos et paratos esse credamus, discretionem vestram rogandam duximus et monendam, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandantes quatenus cum requisiti fueritis a venerabili fratre nostro Stephano, Cantuariensi archiepiscopo S. R. E. cardinali, excommunicationis sententiam in Joannem regem Anglorum, assistentibus vobis veneralibus fratribus nostris Londoniensi, Heliensi et Wigorniensi episcopis, vel saltem duobus ex ipsis, secundum formam litterarum quas illis direximus, publice ac solemniter proferatis. Quod si non ambo, etc. alter vestrum, etc.

Datum ut in alia per totum.

LVIII. (Viterbii, III Kal. Julii.) Requisisti de his quae testator pro anima sua legat in ultima voluntate, qualiter sint inter episcopum et Ecclesias dividenda. Et quidem regulariter verum est, etc., ut supra lib. XI epist. CCLXII, usque ad haec verba, patrocinari non debet.

Datum Viterbii, III Kal. Julii, anno duocimo.

LIX. ABBATI SANCTAE TRINITATIS DE MALOLEONE. Irregularem esse qui alium lethaliter percussit. (Viterbii, Kal. Julii.) Significasti nobis per litteras tuas quod cum quidam maleficus ingressus ecclesiam de Bleiseio, Dei timore posthabito, Eucharistiam cum ornamentis altarium et libris ecclesiasticis extra ipsam ecclesiam asportasset, dilectus filius Laurentius presbyter lator praesentium Ecclesiae tuae regularis canonicus, quem in praefata ecclesia de Bleiseio institueras capellanum, praefatum iniquitatis filium fossorio arrepto percussit; sed si ad mortem fuerit ictus hujusmodi, tu et ipse penitus ignoratis. Cum autem parochiani ecclesiae memoratae viderent praedictum maleficum ornamenta ecclesiae asportantem, arreptis gladiis et fustibus ipsum in eodem loco protinus occiderunt. Praefatus vero Laurentius de sua salute praecogitans, evoluto anno sub titulo confessionis tibi rei ordinem revelavit. Pro quo nobis humiliter supplicasti ut cum eo misericorditer agere dignaremur. Licet autem contineatur in canone quod si quatuor homines aut quinque vel plures contra unum hominem rixati fuerint, et ab iis mortuus fuerit vulneratus, quicunque illorum ei plagam imposuit homicida secundum statuta canonum judicetur, quia tamen in alio canone dicitur de presbytero qui diaconum equitantem percussit, et ipse cadens ex equo cervice fracta interiit; quod si non ad mortem percussus est, incaute agenti presbytero est poenitentia indicenda, ita quod aliquanto tempore a missarum suspensus solemniis, denuo ad sacerdotale officium revertatur; quod si veraciter qualicunque percussione presbyteri mortuus est diaconus, nulla hic ratione more sacerdotis permittendus est ministrare, etiamsi voluntatem non habuit occidendi, nos in praemisso casu credimus distinguendum utrum constare possit quod praefatus sacerdos non inflixit percussionem lethalem, de qua videlicet, si aliorum non fuissent vulnera subsecuta, percussus minime interisset, quodque percussor voluntatem non habuit occidendi, nec ipsius studio, consilio, vel mandato processerunt alii contra illum. Et quidem si hoc ita se habet, quod forsan ex eo posset ostendi si certa apparuisset percussio ab eodem inflicta tam modica et tam levis in ea corporis parte in qua quis leviter percuti non solet ad mortem ut peritorum judicio medicorum talis percussio assereretur non fuisse lethalis, cum de caeteris ipsi credendum sit sacerdoti, qui non accusatus vel denuntiatus ab aliquo, sed per seipsum de sua salute sollicitus consilium expetit salutare, post poenitentiam ad cautelam injunctam in sacerdotali posset officio ministrare, religionis accedente favore, cum sit canonicus regularis, et sine omni scandalo sacerdotale possit officium exercere. Quod si discerni non possit ex cujus ictu percussus interiit, in hoc dubio tanquam homicida debet ipse sacerdos, etsi forsan homicida non sit, a sacerdotali officio abstinere, cum in hoc casu cessare sit tutius quam temere celebrare, pro eo quod in altero nullum, in reliquo vero magnum periculum timeatur. Utrum autem de illis sit simile sentiendum quorum unus, sed quis omnino nescitur, homicidium perpetravit, si forsan ad recipiendos sacros ordines praesententur, ut omnes sint pariter repellendi, cum discerni non possit qui debeant inculpabiles judicari, diligens investigator advertat, quamvis hic casus sit ab illo valde diversus. Si vero, quemadmodum perhibetur, sacerdos iste prius ab illo percussus sacrilego, mox eum cum ligone in capite repercussit, quamvis vim vi repellere omnes leges et omnia jura permittant, quia tamen id debet fieri cum moderamine inculpatae tutelae, non ad sumendam vindictam, sed ad injuriam propulsandam, non videtur idem sacerdos a poena homicidii penitus excusandus, tum ratione instrumenti cum quo ipse percussit, quod cum sit grave, non solet levem plagam inferre, tum ratione partis in qua fuit ille percussus, in qua de modico ictu quis solet lethaliter laedi; maxime cum secundum vulgare proverbium asseratur quod qui ferit primo, ferit tangendo; qui vero ferit secundo, ferit dolendo. Unde, pensatis omnibus, ei creditur expedire ut cum humilitate abstineat a sacerdotali officio exsequendo.

Datum Viterbii Kal. Julii, pontificatus nostri anno duodecimo.

LX. FRATRI ASTORCIO MONACHO DE MANSO ADAE CISTERCIENSIS ORDINIS. De monacho qui medicinam exercuit. (Viterbii, Kal. Julii.) Oblata nobis tua petitio continebat quod cum adhuc in saeculo morareris et medendi officium exerceres, adhibuisti cuidam monacho medicinam, verum cum te illicitis negotiis implicato et tardante regredi ad eumdem, ipse cum purgatus jam esset, mandatum quod ei dederas super sua custodia vilipendens, sibi a prohibitis non cavisset, morbum pariter et mortem incurrit. Licet autem de abbatis tui consilio sacros ordines gradatim fueris assecutus, quia tamen ex eo conscientia te remordet quod si adhibuisses exactiorem diligentiam circa eum, eventum talem forsitan evitasses, nos consulere studuisti an in susceptis debeas ordinibus ministrare. Quo circa discretioni tuae per apostolica scripta mandamus quatenus si est ita, et aliud canonicum non obsistat, sub timore divino ministres in ordinibus jam susceptis, pro iis et aliis excessibus expiandis monasticam regulam diligentius observando.

Datum Viterbii, Kal. Julii, anno duodecimo.

LXI. PRIORI S. HONORATI ARELATENSIS. De causa quadam matrimoniali. ( Viterbii, VI Kal. Julii.) Ex tenore tuarum litterarum accepimus quod cum Petrus et M. mulier in annis majoribus constituti per verba de praesenti matrimonium contraxissent, quidam dicens illos quinto se consanguinitatis gradu contingere, coram te coepit matrimonium accusare: qui demum juxta formam canonis praestito juramento ad fundandam intentionem suam duos testes inducens, consanguinitatem ipsam taliter computavit. Malenutrita, inquiens, et vir ejus Causitum atque Mariam, Causitus vero Guiscardum, Guiscardus Mariam, Maria Gilium, Gilius nuptam Petro. Item, Maria uxorem Bernardi Amalrisci, quae Beatricem uxorem Bernardi Aldeberti, quae Beatricem uxorem Bernardi de Regordano, qui Petrum de quo agitur genuerunt: quem alter testium in omnibus est secutus; reliquus vero consanguinitatis gradus hoc modo distinxit. Malenutrita et vir ipsius Causitum atque Mariam, Causitus autem Guiscardum, Guiscardus matrem Gilii, Gilius sponsam Petri. Item, Maria uxorem Bernardi Amalrisci, uxor Bernardi Amalrisci uxorem Bernardi Aldeberti, uxor Bernardi Aldeberti Beatricem matrem Petri genuisse noscuntur. Porro accusatoris pars consanguinitatem sufficienter probatam asseruit ex depositionibus praedictorum. Cum enim consanguinitatis gradus competenter distinxerint, nocere non poterat quod nomina quarumdam non expresserunt personarum, cum demonstratio seu circumlocutio loco proprii nominis habeatur, adjiciens quod etsi dictum unius testis. qui trium personarum nomina non expressit, reputaretur forsan invalidum assertioni tamen accusatoris et testis alterius in hoc articulo standum erat, cum in decreto Paschalis inveniatur quod in omni negotio principalis persona de re sibi nota veritatem dicens pro teste merito est habenda, cui quidem uno adhibito, duo testes efficiuntur. Praeterea supervacuo videretur esse statutum ut cum juramento deberet recipi accusator, nisi ei crederetur in hoc articulo tanquam testi. Ad haec autem fuit adverso propositum quod cum juxta canonicas sanctiones non solum gradus distinguendi sint sed etiam personarum nomina designanda, et praedicti accusator et testes in quarumdam defecerint nominibus personarum, profecto ex depositionibus eorumdem nihil penitus probabatur. Nec obstat quod altera pars proposuit demonstrationem vicem nominis obtinere; quia tunc demum demonstratio seu circumlocutio proprii nominis vicem supplet cum potest de corpore seu persona constare. Unde cum personarum illarum quarum nomina minime sunt expressa nulla prorsus memoria habeatur, utpote longis retroactis temporibus defunctarum, hujusmodi circumlocutio non est pro nomine proprio admittenda, maxime cum videatur ibi obscuritatem ingerere manifestam ubi dicitur: Maria genuit uxorem Bernardi Amalrisci, uxor Bernardi Amalrisci genuit uxorem Bernardi Adelberti, cum ista compossibilia esse potuerint, ut et Maria uxorem Bernardi Amalrisci et alia uxor Bernardi Amalrisci uxorem Bernardi Aldelberti genuerit quae Maria filia non fuisset, ut verbi gratia, si Bernardus Amalrisci diversas habuisset uxores. Ex eadem quoque fuit parte propositum regulariter esse verum ut nulli prorsus accusatori credi debeat tanquam testi, cum juxta sacrorum canonum instituta nullus in eodem negotio simul esse possit accusator et testis. Supradictum vero Paschalis capitulum dicebatur ad fraternae correctionis causam, in qua non secundum judiciarium ordinem, sed potius juxta regulam evangelicam proceditur, restringengendum quod ex ipsius tenore capituli colligitur evidenter. Sic enim in Evangelio continetur: si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te non audierit, adhibe tibi unum vel duos testes (Luc. XVII), etc. Et tunc etiam hujusmodi testis adhibitus, non quidem commissi criminis, sed fraternae commotionis potius testis erit. Fuit quoque subsequenter adjunctum quod non ideo accusator cum juramento recipitur ut ei credi debeat tanquam testi, sed cum in causa matrimonii quoad quaedam laxius quam in aliis negotiis procedatur, dum ad testimonium admittuntur tam domestici quam affines, et recipitur etiam testimonium de auditu, cujusdam compensationis intuitus fuit a sacris canonibus introductum ut accusator cum solemnitate quadam, videlicet juramento, reciperetur. Nec tamen ideo ut testis debet recipi dictum ejus. Nam et in aliis controversiis, licet quis praestet calumniae sacramentum, non tamen ei creditur tanquam testi. Praeterea dictum unius testis, qui propinquitatem habere asserit per se notam, ex eo invalidum videbatur quia, cum secundum communem loquendi usum, dum quis dicit librum aliquem per se nosse, intelligatur illum suo studio didicisse, dictus testis videbatur impossibile fuisse testatus: qui cum nondum quinquagesimum annum attigerit, illorum consanguinitatem suo studio se nosse proposuit qui jam centum annis elapsis decessisse noscuntur. Praeterea cum alius testis ea quae super consanguinitate deposuit a Maria Lamberti se didicisse firmaverit, ac Maria jurata postmodum dixerit se de illis nihil scisse penitus vel etiam audivisse, illorum dicta sic asseruit pars altera benigne interpretanda, ne alteruter de perjurio arguatur, ut videlicet ille quae dixit didicerit a Maria, et Maria de illis nihil omnino novisset aut etiam audivisset, et tamen ea quae nec scivit nec audivit ab aliquo, per se fingens dixerit ipsi testi. Unde cum ipse de iis fuerit instructus ab ea quae illa penitus ignorabat, hujusmodi testimonium debet invalidum judicari. Cum igitur nos duxeris consulendos quid tibi sit in praemisso negotio faciendum, nos tam supradictis quam aliis intellectis, devotioni tuae taliter respondemus, quod cum tolerabilius sit aliquos contra statuta hominum copulatos dimittere quam conjunctos legitime contra statuta Domini separare, per depositiones hujusmodi non est ad divortii sententiam procedendum.

Datum Viterbii, VI Kal. Julii, anno duodecimo.

LXII. H. SCHOLASTICO BREMENSI. Ei confirmatur sua scholastria. (Viterbii, VI Non. Julii.) Cum dilectus filius magister G. in nostra esset praesentia constitutus, coram nobis humiliter est confessus quod super scholastria Bremensis Ecclesiae ac praebenda quas aliquando possederat in eadem te nec molestabat nec volebat in posterum molestare, sed observare diligenter arbitrium quod inter te ac ipsum super iis fuerat promulgatum. Unde super eisdem ipsi perpetuum silentium duximus imponendum.

Datum Viterbii, VI Non. Julii, anno duodecimo.

LXIII. ILLUSTRI REGI OTTONI IN ROMANORUM IMPERATOREM ELECTO. Adversus Waldemarum episcopum Slewicensem. (Viterbii, VI Non. Julii.) Cum vir iniquus et apostata Waldemarus quondam episcopus Slewicensis ad sedem apostolicam accessisset, per eam de durissimo carcere liberatus in quo suis meritis diu fuerat detentus inclusus, et nos ei humanitatem omnimodam ostendere curassemus, exagitatus non divino Spiritu, sed maligno, a nobis clanculo illicentiatus abscessit, collatae sibi gratiae se ostendens ingratum, et administrationi Bremensis Ecclesiae nequiter se ingessit, priori Ecclesia temere derelicta, non curans advertere quod secundum canonica instituta qui a cathedra priori deserta sine Romani pontificis conniventia praesumpsit ad aliam se transferre, et prima carere debet, quam per superbiam sprevit, et repelli nihilominus a secunda, quam per avaritiam concupivit, praesertim cum in praesentia nostra dilectus filius praepositus Sancti Lucii Roskildensis ei laesae majestatis, apostasiae, adulterii, perjurii, dilapidationis, et conspirationis crimina objecisset, quodque irregularis existeret, utpote de duplici adulterio procreatus, dispensatione ipsius olim ab apostolica sede per subreptionem obtenta, suppresso quod osset spurius et expresso quod existeret naturalis, cum et paternae incontinentiae imitator filios habeat post sacros ordines generatos: quae omnia idem praepositus contra eum se obtulit probaturum.

Quamvis ergo durissime animadvertere potuissemus in eum, quia tamen sedes apostolica consuevit mansuetudine temperare rigorem, poenam ipsi debitam differentes ad tempus, venerabilibus fratribus nostris Magdeburgensi archiepiscopo suisque ac Bremensis Ecclesiae suffraganeis, Osnaburgensi praeterea et Monasteriensi episcopis districte dedimus in praeceptis ut praefato Waldemaro ex parte nostra districte praeciperent quatenus omni excusatione ac dilatione cessante infra mensem post commonitionem eorum iter arriperet ad sedem apostolicam veniendi, veniam humiliter petiturus, alioquin ex tunc sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, depositum et degradatum ab omni ecclesiastico officio et beneficio auctoritate nostra nuntiarent eumdem, et facerent tanquam anathematizatum usque ad satisfactionem condignam arctius evitari; omnibus nihilominus inhibentes ne quis ei communicare praeesumeret vel favere, ita quod si qui venire in contrarium attentarent, laicos hujusmodi excommunicationi subjectos et a Bremensi Ecclesia beneficium obtinentes, eo in perpetuum spoliatos: clericos autem auctoritate nostra nuntiarent omni ecclesiastico beneficio et officio destitutos, civitatem vero seu castrum aut hominum quodcunque commune, si contra inhibitionem hujusmodi dicto Waldemaro praesumerent adhaerere, supponerent districtissime interdicto, ita quod praeter poenitentias morientium et parvulorum baptisma nullum ibi divinum officium nullumque celebretur ecclesiasticum sacramentum: quod si quis clericus violaret, ab omni ecclesiastico beneficio et officio deponerent violantem, si qui vero super re tam illicita juramentum ei aliquod praestitissent, denuntiarentur eo penitus non teneri. Sed Waldemarus praedictus arcum sic tensum non metuens, nec fugiens a sagitta, in sua damnabiliter pertinacia perseverat, cum Dathan et Abiron, quos terra vivos absorbuit, portionem, nisi resipuerit, habiturus. Cum igitur factum sit adeo insipiens cor ipsius ut videns non videat et auribus non percipiat, nec corde intelligat ut conversus sanetur, sed iram in die irae ac revelationis justi judicii Dei sibi thesaurizare non cesset, ut ejus cervix indomita et suorum sequacium fortius valeat edomari, serenitatem regiam rogandam duximus et monendam quatenus sicut Deum times et Ecclesiam Romanam diligis et justitiam amplexaris, taliter in eum et complices suos tuae vim exerceas potestatis, eumdem Waldemarum a civitate Bremensi et ejus finibus potenter expellens, et ubicunque fuerit tandiu persequens tanquam Dei et Ecclesiae inimicum donec sibi vexatio tribuat intellectum, illosque quos suos constiterit esse fautores, per poenas quas videris infligendas a tam temeraria praesumptione compescens quod per effectum operis cognoscatur Deo te velle placere, nostramque injuriam vindicare, ac justitiae sedulo deservire. Insuper dilectos filios A. electum, H. scholasticum, G. cellararium, et H. canonicum Bremenses, qui propter bonum obedientiae suis redditibus hactenus sunt privati, non permittas eisdem in posterum defraudari.

Datum Viterbii VI Non. Julii, ponctificatus nostri anno duodecimo.

In eumdem fere modum venerabilibus fratribus Monasteriensi et Osnaburgensi episcopis et suffraganeis Bremensis Ecclesiae usque non teneri. Cum igitur Walderamus praedictus arcum sic tensum non metuens, nec fugiens a sagitta ad apostolicam sedem non venerit infra terminum praefinitum a nobis, sed in sua pertinacia damnabiliter perseveret, per apostolica vobis scripta mandamus et districte praecipimus quatenus eumdem sententiam, quam incurrisse dignoscitur, per vestras et vicinas dioeceses publicantes, et contra eum et suos complices idem mandatum per omnia fideliter exsequentes, in locis in quibus fuerint tam divinum officium quam alia ecclesiastica sacramenta praeter baptismata parvulorum et poenitentias morientium ipsis praesentibus faciatis omnino cessare, contradictores appellatione remota per censuram ecclesiasticam compescendo, et illos canonicos qui juxta continentiam ejusdem mandati ad nos accedere contempserunt, ac saepedicto Waldemaro favere praesumunt, denuntiando in electionis negotio partes aliquas non habere, clericos seu monachos vel etiam laicos qui eidem impertiuntur favorem, excommunicationis vinculo innodetis, nisi admoniti resipiscant, eos qui abbatias vel alias praelaturas aut beneficia receperunt ab ipso, auctoritate nostra dignitatibus et beneficiis talibus sine spe restitutionis in perpetuum spoliantes.

Datum Viterbii, VI Non. Julii, etc. ut in alia.

LXIV. EPISCOPO CONCORDIENSI. Ut admittat cessionem episcopi Tervisini. (Viterbii IV Non Julii.) Sicut venerabilis frater noster Tervisinus episcopus per suas nobis litteras intimavit, cum biennio jam elapso quidam Ecclesiae suae canonicus corporis infirmtiate detentus inter coetera cuidam confessus fuerit sacerdoti quod ipse ac quidam laicus, advocatus videlicet Ecclesiae Tervisinae, a quodam consanguineo ejusdem episcopi quasdam promissiones et securitates acceperant si eum episcopatum contingeret obtinere, idem consilio sacerdotis inductus hoc in secreto eidem episcopo revelavit. Et licet episcopus apud consanguineum supradictum precibus, terroribus atque minis saepius institisset ut eidem exponeret an securitatem aliquam seu promissionem pro sua electione fecisset, ipse tamen constanter universa negavit. Nuper autem jamdicto episcopi consanguineo corporis infirmate gravato, cum episcopi conscientiam id quod a canonico audierat stimularet, omni studio ac diligentia coepit eumdem laicum per eum qui judicaturus est vivos et mortuos obtestari ut si qua pro electione ipsius aliquando promisisset, nullatenus occultaret. Qui postmodum eidem episcopo sic respondit, quod bonae memoriae Conrado episcopo Tervisino defuncto, canonico et advocato praedictis quamdam promissionem fecerat si eumdem contingeret ad episcopatum assumi, sed tunc nulla de ipso electio facta fuit, quodam alio E. videlicet nomine in episcopum Tervisinum electo. Sed eodem E. post triennium carnis debitum exsolvente: idem episcopi consanguineus pro electione ipsius quamdam pecuniae quantitatem advocato supradicto promisit, cujus partem tempore procedente dicto advocato persolvit. Quae omnia memoratus episcopus, divinum testimonium invocando asseruit se penitus ignorasse, nec solvisse aliquid pro eadem pecunia consanguineo saepedicto, quinimo pro eo quod se fecisse proposuit, odiosus sibi ex tunc exstitit et ingratus. Et licet idem episcopus ab hujusmodi pravitatis excessu alienum se reputaverit et immunem, ad dubietatis tamen scrupulum amputandum rei seriem nostro censuit apostolatui reserandam. Et sive super praemisso facto culpabilis esset, sive inculpabilis judicandus, per dilectos tamen filios magistrum Gallum et J. Ecclesiae suae canonicos, quibus super hoc mandatum dederat speciale, a nobis cedendi licentiam postulavit, utpote qui prae multis angustiis pastoralis sollicitudinis fatigatus ad umbram quietis aspirat. Porro dictus episcopus in multis se reddidit merito commendandum, tum quia tanquam fidelis et diligens dispensator injunctum sibi villicationis officium prudenter implevit, et tanquam arbor fructifera in vinea Domini sabaoth gratos fructus uberesque produxit, sub cujus provisionis umbraculo commissa sibi Ecclesia in spiritualibus et temporalibus dignoscitur floruisse; tum quia studium Simoniacae pravitatis exacta diligentia investigans, quanto potius erat innocens, tanto minus illud voluit palliari; sed cum bonarum mentium sit ibi culpam propriam formidare ubi culpa non est, alienum excessum, quo laedi timuit, nobis quasi proprium indicavit, ut conscientiae nubilum, quod peccatum alienum induxerat, apostolicae responsionis oraculum serenaret; tum etiam quia sub pastoralis officii sarcina ingemiscens, exonerari humiliter petiit ab eadem, et qui laudabiliter injuncti sibi ministerii curam implebat, insufficientem se judicans, subesse appetit potius quam praeesse, ac in humili statu devotum exhibere Domino famulatum quam in dignitatis apice gloriari. Licet autem ex ejusdem absentia Ecclesiae Tervisinae timeantur dispendia provenire, quae sub provisione ipsius multa recepisse dignoscitur incrementa, quia tamen se propriis meritis dignum reddidit gratia speciali, nos ipsius supplicationibus inclinati postulationi ejus ex benignitate apostolica duximus annuendum. Quocirca fraternitati tuae praesentium auctoritate mandamus quatenus cessionem ipsius recipiens vice nostra, eumdem absolvas ab onere officii pastoralis, competentem eidem de bonis episcopalibus provisionem assignans.

Datum Viterbii, IV Non. Julii, pontificatus nostri anno duodecimo.

LXV. CAPITULO TERVISINO. De eadem re. (Datum ut supra.) Sicut venerabilis frater noster, etc., in eumdem fere modum ut in alia usque in finem. Quocirca devotionem vestram rogandam duximus et monendam, per apostolica vobis scripta sub obtestatione divini judicii districte praecipiendo, mandantes quatenus post cessionem ipsius convenientes in unum, sancti Spiritus gratia invocata, omni carnali gratia, humano favore, ac commodo privato posthabitis, habentes prae oculis solum Deum, personam idoneam, quae tanto congruat oneri et honori, et prodesse debeat potius quam praeesse, canonice vobis in episcopum eligatis.

Datum, ut supra.

LXVI. TERRACONENSI ARCHIEPISCOPO ET SUFFRAGANEIS EJUS. De negotio Durandi de Osca . (Viterbii, III Non. Julii.) Ejus exemplo, etc., ut in caterno penultimo regesti undecimi anni usque censuimus proponendum fratribus et amicis, cum praelatorum conscientia et assensu, ita quod ab eis propter hoc nec ecclesiarum frequentatio, nec clericorum praedicatio postponatur, etc., usque in finem. Ad majorem vero cautelam alias quasdam litteras, quas vobis dirigimus incipientes hoc modo: Si quemadmodum, et quasdam alias quas illis direximus hoc habentes principium: Gravem contra vos, ab eis volumus praesentari.

Datum Viterbii, III Non. Julii, anno duodecimo.

LXVII. NARBONENSI ARCHIEPISCOPO ET SUFFRAGANEIS EJUS. De eadem re. (Viterbii, III Non. Julii.) Si, quemadmodum nobis per litteras vestras et duos fratres Cisterciensis ordinis intimastis, Durandus de Osca cum complicibus suis infideliter agit, vel ad fallendum Romanam Ecclesiam, vel ad eludendum canonicam disciplinam, illud sibi profecto continget quod de talibus Scriptura testatur: In insidiis suis capientur iniqui (Prov. XI), cum astutias Satanae non penitus ignoremus. Si vero de pristina superstitione quidquam retineat ad cautelam, ut facilius capere possit vulpeculas quae moliuntur vineam Domini demoliri, tolerandus est prudenter ad tempus, donec arbor a fructibus cognoscatur, dummodo circa substantiam veritatis de corde puro et conscientia bona et fide non ficta procedat, quandoquidem Paulus apostolus dicat, cum essem astutus, dolo vos cepi (II Cor. XII), dolum appellans prudentiam quam multa dissimulando gerebat ut animas diabolica fraude deceptas multifariam multisque modis reduceret ad illum qui via, veritas est et vita, cum et ipse longius se finxerit ire quando duobus discipulis se ostendit in effigie peregrina. Quod si etiam a prisca consuetudine non subito recedat ex toto, aliquid sibi de illa reservans ut verecundiae parcendo quasi veterem legem sepeliat cum honore, nec sic est penitus confutandus, dummodo, sicut praediximus, non aberret in substantia veritatis. Consuetudinum quippe diversitas, in habitu praesertim extrinseco, deformitatem in sancta Ecclesia non inducit, cum assistat a dextris Sponsi circumamicta varietate regina, velut castrorum acies ordinata. Verum ista non dicimus quod aemulationem hujusmodi approbemus, sed ut illius sequamur exemplum qui factus est infirmis infirmus, imo qui omnibus omnia factus est ut omnes lucrifaceret ei qui vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. Nunquid, amantissimi fratres, arguendus est medicus qui aliquid aliquando minus sanum indulget aegroto nimium cupienti? Nequaquam, quoniam, etsi parum obsit ad aliquid, nonnunquam tamen ad aliud valde prodest, cum et crustula non abs re permittatur ad tempus teneram contegere cicatricem donec ipsa sub illa melius solidetur, et renascente novo, vetus unguis non totus pariter excludatur. Vos ergo, fratres, hujusmodi supportetis in spiritu lenitatis, non abjicientes sed allicientes eosdem; quia plerique homines facilius commonitionibus quam comminationibus revocantur, et nonnullos affabilitas gratiae magis corrigit quam asperitas disciplinae. Prius enim infundendum est oleum, et, si necesse fuerit, superinfundendum est vinum, quamvis circa conversos hujusmodi modo post vinum infusum sit oleum infundendum, cum dudum perversi excommunicationis fuerint mucrone percussi, nunc vero conversi communionis sint amplexu fovendi. Nam et prudens chirurgicus ad curationem diri vulneris prius adhibet medicamenta mordacia; sed, cum sanari jam coeperit, curam ipsius suavi unguento consummat. Verum, si male sanata cicatrix redit in vulnus, nonnunquam adhibet ferrum vel ignem, ne pars sincera contrahat corruptelam. Sic et vos, fratres, more prudentis medici faciatis, maxime si permiserint etiam cum murmure se curari, non calumniantes conversationis eorum propositum, quod in litteris nostris vobis ostenditur comprehensum, maxime datis eodem tempore cum praesentibus ad cautelam, cum pensatis undique circumstantiis non sit temere improbandum. Quod si vestram contempserint medicinam, relatione fideli nostris quantocius auribus intimetis, ut adhibeamus remedium quod videbimus expedire. Sic enim erroneos ab haeretica pravitate intendimus revocare ut velimus fideles in catholica veritate fovere, cum tolerabilius sit perversos in sua perversitate perire quam justos a sua justitia declinare.

Datum Viterbii, III Non. Julii, etc.

LXVIII. TERRACONENSI ARCHIEPISCOPO ET SUFFRAGANEIS EJUS. Super eodem. (Sicut supra.) Si quemadmodum venerabiles fratres nostri, Narbonensis archiepiscopus et suffraganei ejus, etc. sicut supra.

LXIX. DURANDO DE OSCA ET FRATRIBUS EJUS RECONCILIATIS ECCLESIASTICAE UNITATI. De eadem re. (Viterbii, III Non. Julii.) Gravem contra vos venerabilium fratrum nostrorum Narbonensis archiepiscopi et Biterrensis, Uticensis, Nemausensis et Carcassonensis episcoporum querelam recepimus quod vos plus debito de gratiae nostrae favore jactantes, adversus ipsos nimium insolescitis, adeo ut in eorum aspectu quosdam Valdenses haereticos nondum reconciliato ecclesiasticae unitati duxeritis ad Ecclesiam ut vobiscum consecrationi Dominici corporis interessent, participantes in omnibus cum eisdem. Quosdam quoque monachos, qui a suis monasteriis exierunt, et alios quosdam sui propositi desertores in vestro vos asserunt consortio retinere. Habitum etiam pristinae superstitionis scandalum apud Catholicos generantem in nullo vos penitus immutasse testantur. Occasione praeterea doctrinalis sermonis, quem in schola vestra proponitis fratribus et amicis, ab Ecclesia multi recedunt, non curantes in ea divinum officium aut sacerdotalem praedicationem audire, Sed et clerici qui sunt de vestro consortio in sacris ordinibus constituti, divinum officium secundum institutiones canonicas non frequentant. Adhuc insuper aliqui vestrum affirmant quod nulla saecularis potestas sine mortali peccato potest judicium sanguinis exercere.

Nos igitur, iis auditis, tacti sumus dolore cordis intrinsecus, verentes non modicum ne tendat ad noxam quod providimus ad salutem. Ne igitur error novissimus fiat pejor priore, devotionem vestram rogandam duximus et monendam, per apostolica scripta mandantes quatenus memores legis divinae, secundum quam positi extra castra propter maculam leprae sine judicio sacerdotis non reducebantur ad illa, vos quoque illos studiose vitetis qui propter labem haereticae pravitatis a gremio sunt Ecclesiae separati, donec ad eam pontificalis auctoritatis judicio revocentur, ne, si secus egeritis, et evangelicam et apostolicam sententiam contemnatis, cum is, qui non audit Ecclesiam, sicut ethnicus sit et publicanus habendus, et haereticus homo post primam et secundam admonitionem sit penitus devitandus. Nam, qui tangit immundum, immundus efficitur; et qui picem contingit, inquinatur ab ea. Modicum quippe fermenti totam massam corrumpit. Licet autem qui spiritu Dei aguntur non sint sub lege, quoniam ubi spiritus Dei est, ibi libertas, apostatas tamen, qui viri censentur inutiles, a suo proposito leviter recedentes in vestrum non admittatis consortium, nec retineatis admissos, sed eos ad suos remittatis praelatos, ut in ea vocatione permaneant in qua vocati fuerunt; quia tales non agit divinus Spiritus, sed malignus ne, cum ipsi alterius professionis existant, et in quibusdam forsitan arctioris, si associaveritis eos vobis, contra divinum praeceptum in bove aretis et asino, serentes agrum diverso semine, ac induentes vestem de lana linoque contextam. Cumque non sit in exteriori habitu sed in interiori potius regnum Dei, scandalum quod de pristino habitu adhuc a vobis retento fortius ingravescit, sedare curetis, ipsum habitum, prout nobis estis polliciti, taliter variando ut sicut interiori habitu, sic etiam exteriori vos ab haereticis ostendatis esse divisos, ut secundum Apostolum quae sunt pacis sectemini, et quae aedificationis sunt invicem observetis, nolentes propter calceamenta destruere opus Dei, memores ejus quod idem Apostolus ait: Si propter cibum frater tuus scandalizatur, jam non secundum charitatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est (Rom. XIV). Quapropter si esca, inquit, scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem (I Cor. VIII). Si ergo Apostolus hoc praecipit observandum de cibo, quanto magis de calceamento est observandum, ut scandalum evitetur, maxime de cordibus infirmorum, propter quod Veritas ait: Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, etc, (Matth. XVIII.) Nam vae homini illi per quem scandalum venit. Ideoque monemus, consulimus et hortamur ut ii qui de vobis nondum signum hujusmodi acceperunt, vel qui vobis fuerint associandi de caetero, non se astringant proposito utendi sandaliis desuper perforatis, neque talibus calceamentis utantur, ut sic scandalum penitus evanescat. Vestros autem amicos et fratres, qui ad audiendum sermonem vestrum conveniunt, moneatis prudenter et efficaciter inducatis ut frequentent ecclesias et in eis audiant verbum Dei, maxime diebus statutis, ne sacrum templum aut sacerdotale officium contemnatur, cum utrumque pia devotione sit a fidelibus venerandum. Domus enim mea domus orationis vocabitur (Matth. XXI), cunctis gentibus ait Dominus: quae tantae credenda est efficaciae ad orandum in ipsa ut de templo etiam manufacto Salomon dicat ad Dominum: Si coelum et coeli coelorum capere te non possunt, quanto magis domus haec, quam ego construxi! sed respicias ad orationem servi tui et ad preces ipsius, Domine Deus meus: audi hymnum et orationem quam orat servus tuus coram te hodie, ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte et die, super domum de qua dixisti: Erit nomen meum ibi (II Par. II), et caetera quae magnifice de ipsius templi commendatione sequuntur. Unde David Prophetarum eximius de se dicit in psalmo: In conspectu angelorum psallam tibi, adorabo ad templum sanctum tuum (Psal. CXXXVII); quoniam in sacris basilicis angeli sancti orantibus fidelibus creduntur adesse. Ideoque idem Psalmista consulit, dicens: Adorate Dominum in aula sancta ejus (Psal. XXVIII). Quapropter et clerici vestri horas diurnas atque nocturnas secundum institutionem canonicam non abnuant in ecclesiis celebrare, ne forte sint clericalis ordinis transgressores. Illud vero, tanquam erroneum, nullus vestrum praesumat asserere, quod saecularis potestas sine mortali peccato non possit judicium sanguinis exercere, cum lex potius quam judex occidat, dummodo ad inferendam vindictam, non odio, sed judicio, non incaute, sed consulte procedat, Apostolo de saeculari potestate dicente: Non sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit (Rom. XIII). Ecce, inquit Apostolus, gladii duo hic; de quibus respondit Dominus: Satis est (Luc. XXII); quia, sicut ab orthodoxis doctoribus et catholicis expositoribus perhibetur, non solum spiritualis gladius, quo utitur sacerdotalis auctoritas, sed etiam materialis, quem exerit saecularis potestas, est necessarius ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Ut autem et vos spiritualem gladium, qui est verbum Dei, adversus haereticos sine suspicione commodius exeratis, volumus et mandamus ut in praedicationis officio adversus cujusmodi vulpes molientes vineam Domini demoliri aliis catholicis praedicatoribus vos jungatis, ejus exemplo qui jussit segregari sibi Barnabam et Saulum in opus quo illos assumpsit, ut quemadmodum ex praecepto Spiritus sancti antiquus praedicator adjunctus est novo de persecutore ad fidem converso, sic et vobis ab errore nuper ad veritatem conversis praedicatores jamdudum in sana probati doctrina jungantur, ut ipsi vobiscum et vos cum illis sine suspicione qualibet verbum Domini seminetis, archiepiscopis et episcopis aliisque praelatis obedientiam et reverentiam humiliter impendentes, ut super humilitatis fundamentum aedificium boni operis construatis, illius imitantes doctrinam qui de se dicit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI).

Datum Viterbii, III Non. Julii, anno duodecimo.

LXX. PRAEPOSITO ET CAPITULO SANCTI MICHAELIS DE BUCCALEONIS CONSTANTINOPOLITAN. Suscipiuntur sub protectione sedis apostolicae. (Viterbii, IV Non. Julii.) Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, etc., usque effectum. Eapropter dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, personas vestras et locum in quo divino estis obsequio mancipati, cum his quae impraesentiarum rationabiliter possidetis, aut in futurum justis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem casale Sancti Focardi cum pertinentiis suis, sicut illud ex largitione charissimi in Christo filii nostri Constantinopolitani imperatoris illustris juste ac pacifice possidetis, vobis et Ecclesiae vestrae per vos auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae protectionis et confirmationis infringere, etc., usque incursurum.

Datum Viterbii, IV Non. Julii, pontificatus nostri anno duodecimo.

LXXI. WILLELMO DE ULTRAPORTU PRESBYTERO. Confirmatur sibi beneficium. (Viterbii, V Kal. Julii.) Cum a nobis petitur, etc., usque effectum. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, beneficium quod in Caligrant terra nobilis viri G. de Scornai te canonice proponis adeptum, sicut illud juste possides et quiete auctoritate tibi apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostrae confirmationis infringere, etc., usque incursurum.

Datum Viterbii, V Kal. Julii, pontificatus nostri anno duodecimo.

LXXII. PRAEPOSITO ET CAPITULO SANCTAE MARIAE DE BLAKERNA CONSTANTINOPOLITAN. Suscipiuntur sub protectione apostolicae sedis. (Viterbii, V Non. Julii.) Cum a nobis petitur, etc., usque effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis precibus inclinati personas vestras et dictam Ecclesiam, cujus estis obsequio mancipati, cum iis quae impraesentiarum rationabiliter possidet, aut in futurum justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae protectionis, etc., usque incursurum.

Datum Viterbii, V Non. Julii, pontificatus nostri anno duodecimo.

LXXIII. ARCHIEPISCOPO ET MAJORI PRAEPOSITO ET CAPITULO MAGUNTINENSI. Ut Petrum Viterb. inducant in possessionem praebendae Mogunt. (Viterbii, XIII Kal. Julii.) Dilectus filius magister Petrus Viterbiensis capellanus noster in nostra proposuit praesentia constitutus quod cum olim tu, frater archiepiscope, sinceritatem suae devotionis erga te per exhibitionem operis cognovisses, et forsitan existimares quod pro familiari gratia in quam eum suis meritis evocavimus gratum nobis existeret beneficium quod tua sibi duceret liberalitas impendendum, praebendam quae primo vacaverat post custodiam in Ecclesia Maguntina ipsi liberaliter concessisti, eoque de ipsa per librum propriis manibus investito, ad osculum pacis recepisti eumdem in canonicum Maguntinum stallum in choro, vocem in capitulo, locum in mensa, et integrum ei stipendium conferendo, sicut per publicum instrumentum ac litteras tuo sigillo munitas evidenter apparet. Cum igitur, si velitis attendere quantum vobis et Ecclesiae vestrae possit idem capellanus existere fructuosus, qui nobis ac fratribus nostris suae probitatis obtentu charus et acceptus existit non solum jam concessa servare sibi utile putaretis, verum etiam concedenda largiri, universitatem vestram rogamus attentius et monemus, per apostolica vobis scripta mandantes quatenus concessionem omnium praemissorum vobis [sibi] factam ob reverentiam apostolicae sedis et notram illibatam servantes, ipsum per dilectum filium Rotaldum cellararium Maguntinum procuratorem suum in corporalem eorum possessionem inducere procuretis, proventus memorati stipendii medio tempore perceptos assignantes eidem, nonobstante illo quod novi canonici praesentialiter facere consuevisse dicuntur ibidem, preces apostolicas et mandatum taliter adimplendo quod et nos gerere possimus acceptum et idem capellanus ad devotionem obsequium vestrum fortius, accendatur. Alioquin dilectis filiis custodi Maguntino, praeposito et decano Pinguensi Maguntinensis dioecesis dedimus in mandatis ut quod super hoc duxeritis faciendum nobis rescribere non omittant, ut per eorum relationem instructi, prout procedendum viderimus in ipso negotio procedamus.

Datum Viterbii, XIII Kal. Julii, pontificatus nostri anno duodecimo.

Scriptum est ipsis super hoc in eumdem fere modum, usque fortius accendatur. Quo circa discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus praedictos archiepiscopum, praepositum et capitulum ad hoc inducere diligentius procurantes, quod super hoc duxerint faciendum nobis rescribere procuretis; ut per vestram relationem instructi, prout procedendum viderimus in ipso negotio procedamus. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum, ut in alia.

LXXIV. CUSTODI MAGUNTINENSI, ET PRAEPOSITO ET DECANO PINGUENSI MAGUNTINENSIS DIOECESIS. De eadem re. (Viterbii, XIII Kal. Julii.) Quanto dilectus filius magister Petrus Viterbiensis capellanus noster dudum studuit venerabili fratri nostro Maguntinensi archiepiscopo et adhuc etiam sese studet exhibere devotum tanto speramus quod mandatum apostolicum sibi factum pro ipso debeat adimplere, maxime cum ignorare non debeat quin existat nobis acceptum quidquid honoris et gratiae sibi duxerit conferendum. Cum igitur, sicut eodem capellano nobis innotuit exponente, dictus archiepiscopus liberaliter concesserit ei dudum Ecclesiam cujus proventus annui valeant decem marcas, sicut per litteras suas et instrumenta publica evidenter apparet, eidem archiepiscopo per scripta nostra mandavimus ut dictam Ecclesiam dilecto filio R. cellarario Maguntinensi procuratori suo non differat assignare. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus praedictum archiepiscopum ad hoc diligenter, etc., ut in alia usque in finem. Quod si non omnes, etc. duo vestrum, etc.

Datum Viterbii, XIII Kal. Julii, pontificatus nostri anno duodecimo.

Scriptum est eidem archiepiscopo super hoc.

LXXV. ILLUSTRI REGI OTTONI IN ROMANORUM IMPERATOREM ELECTO. De peregrinis liberandis. (Viterbii, VII Idus Julii.) Sincerissima charitatis affectio quam erga tuam regalem personam gerimus nos inducit quando propensius regium zelamur honorem, tanto sollicitius tibi suadere curemus ne quid unquam per te vel tuos improvide attentetur per quod ei valeat derogari. Sane, cum non solum a nobis, sed ab Ecclesia pene tota speretur quod necessarius terrae sanctae succursus tanto studiosius et potentius per tuam debeat magnificentiam promoveri quanto misericordius et miserabilius manus Dei specialiter te ob hoc creditur exaltasse, sine grandi et gravi multorum scandalo non est factum quod dilectus filius vicecomes castri Ayrardi et quidam alii peregrini de transmarinis partibus redeuntes de mandato, sicut dicitur, venerabilis fratris nostri patriarchae Aquilegensis legati tui nuper apud Cremonam, qua de causa nescimus, detenti sunt, nec permissi ad propria libere remeare. Cujus utique detestandi facinoris patriarcham eumdem exsecutorem vix credimus exstitisse, te vero nunquam fuisse credimus praeceptorem, cum ille non ignoraverit cruce signatos hujusmodi eundo et redeundo sub speciali sedis apostolicae protectione consistere ac tam a se quam ab aliis Ecclesiarum praelatis non opprimi sed confoveri debere, tuque dudum excessum similem saltem in illustris memoriae Richardi regis Angliae avunculi tui captione didiceris detestari, ut jam ipse committere perhorrescas quod prius in illo damnaveras cui te gaudemus in folio, non in scelere, successisse. Caeterum, cum in detentione peregrinorum ipsorum non ipsi tantum offendantur, sed quivis alius, imo Christus, ut de nostra et apostolicae sedis taceamus offensa, in cujus contumeliam id noscitur redundare, regali mansuetudini est summopere providendum ne de hujus enormitatis initio non solum gravius scandalizetur Ecclesia, nisi per te, sicut sperat, quam cito fuerit emendatum verum etiam et Dominus irascatur, cum in hoc jam ita graviter sit excessum ut quantalibet peregrini jam dicti festinantia dimittantur, minus plenum remedium videatur adhibitum dispendio terrae sanctae, nisi detentionem eorum tua regalis modestia ita sibi displicuisse demonstret quod ii qui forsan audito qualiter isti fuerint per insidias deprehensi torpere coeperunt in proposito quod conceperant de praedictae terrae succursu, audito demum quanto zelo illos praeceperis liberari, fiduciam succurrendi sibi securiori corde resumant. Quocirca serenitatem regiam rogandam duximus attentius et monendam, per nomen et potentiam Jesu Christi, cui flectitur omne genu, et cujus causam in hoc prosequimur, obtestantes quatenus peregrinos praedictos, quacunque sint occasione detenti, cum omnibus rebus suis protinus facias liberari et in pace dimitti; ut zelus quem ad terram sanctam habere te credimus clareat in effectu, et macula tanti criminis in tua gloria ponatur; sciturus pro certo quod, nisi hoc fuerit quantocius emendatum, nequaquam illud poterimus aequanimiter sustinere quin ad emendationem ipsius adversus impios praesumptores officii nostri debitum exsequamur. Quod utique tuae regalis prudentiae non solum non credimus fore molestum, sed speramus potius fore gratum.

Datum Viterbii, VII Idus Julii, anno duodecimo.

LXXVI. PATRIARCHAE AQUILEGENSI. De eadem re. (Datum ut in alia.) Sincerissima charitatis affectio quam erga charissimum in Christo filium nostrum illustrem regem Ottonem in Romanorum imperatorem electum gerimus nos inducit ut quanto propensius regium zelamur honorem, tanto sollicitius ea cupimus devitari per quae derogari possit eidem. Sane, etc., de mandato tuo nuper, etc., facinoris te quidem exsecutorem, etc., redundare, praefato regi et tibi, si veraciter eum diligis, est summopere, etc., nisi detentionem eorum idem rex et tu etiam in eo quod potes per ipsum tibi displicuisse demonstres, quod ii, etc., audito demum quanto zelo jussi fuerint liberari, etc., resumant. Quocirca fraternitatem tuam rogandam duximus et monendam, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus cum hoc ad divinam et nostram ac regiam redundet injuriam, dictos peregrinos, quacunque sint occasione detenti, etc., liberari facias ac in pace dimitti, etc., in magnifici regis gloria non ponatur, etc., usque in finem.

Datum ut in alia.

In eumdem fere modum scriptum est nobili viro camerario illustris regis Ottonis in Romanorum imperatorem electi usque in finem sicut in illa quae mittitur patriarchae. Sperantes igitur quod in hoc tuum studium possit utiliter operari, prudentiam tuam monemus attentius et hortamur, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus et dictum patriarcham ad id diligenter inducas, et quantum in te fuerit, per te ipsum operam efficacem impendas.

Datum ut in alia.

LXXVII. CREMONENSI ET ALIIS EPISCOPIS IN QUORUM DIOECESIBUS PEREGRINI REDEUNTES DE TRANSMARINIS PARTIBUS DETINENTUR. De eadem re. (Viterbii, VII Idus Julii.) Grave gerimus et indignum quod, sicut nostris est auribus, intimatum, dilectus filius vicecomes castri Ayraudi et quidam alii peregrini noviter redeuntes de obsequio Crucifixi apud Cremonam, qua de causa nescimus, detenti sunt, nec permissi ad propria remeare, licet ab aliquibus asseratur quod hoc attentatum fuerit de mandato venerabilis fratris nostri Aquilegensis patriarchae regalis aulae legati. Quod utique de sua religione de facili credere non valemus, cum credamus eumdem erga terram sanctam zelum habere ferventem ac nosse quod sine grandi et gravi divina pariter et regali non sit hoc perpetratum offensa, ut de nostra et apostolicae sedis injuria taceamus, in quam tantum facinus dignoscitur redundare, cum hujusmodi peregrini eundo et redeundo sub ejus speciali protectione consistant. Licet igitur patriarchae jam dicto pro liberatione ipsorum nostras litteras dirigamus, quia tamen vix jam poterunt ita cito dimitti quin fortasse nonnulli ex auditu captionis eorum in proposito succurendi praedictae terrae torpescant, propter quod expedit ut iis quantocius liberatis de insecuritate istorum quasi quaedam securitas eis fiat, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus captores et detentores ipsorum auctoritate nostra moneatis prudenter et efficaciter inducatis ut praefatos peregrinos, quacunque sint occasione detenti, cum in omnibus rebus suis sine mora deliberent et in pace dimittant. Quod si usque ad quindecim dies post commonitionem vestram efficere non curaverint, vos ex tunc in eos excommunicationis sententiam proferatis, et civitates seu villas in quibus iidem peregrini seu ipsorum aliqui taliter detinentur supponatis ecclesiastico interdicto, facientes utramque sententiam usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari, singulis diebus Dominicis ac festivis pulsatis campanis et candelis accensis eam solemniter innovantes. Quod si non omnes, etc., singuli vestrum, etc.

Datum Viterbii, VII Idus Julii, anno duodecimo.

LXXVIII. ILLUSTRI REGI OTTONI IN ROMANORUM IMPERATOREM ELECTO. Commendat civitatem Florentinam. (Viterbii, V Idus Julii.) Licet venerabilis frater noster Aquilegensis patriarcha regalis aulae legatus honorem et profectum imperii studiose procuret, ubi tamen cognoscimus quod illum possit prudentius promovere, libenter eum et monitis et consiliis in viam dirigimus meliorem; quoniam, etsi tam ipse quam etiam multi alii sincere te diligant, nullis tamen in hac parte deferimus ut credamus quod eorum circa te charitas sincerior sit quam nostra. Probatio quippe dilectionis est operis exhibitio, et sicut arbor a fructu cognoscitur, ita charitas ab effectu. Cum ergo dilecti filii Potestas et populus Florentinus praefatum patriarcham pro reverentia nominis tui honorifice suscepissent, parati, sicut ab ipsis per publica instrumenta nobis ostensa didicimus, ei nomine tuo fidelitatem plenam et integram exhibere, ac insuper juramentum praestare quod in adventu tuo tam de comitatu quam de omni jure ad imperium pertinente tuo per omnia mandato parerent, ipse hoc minus acceptans, nisi protinus restituerent universa quae ipse dicebat ad jus imperii pertinere, nam sine admiratione multorum eos in continenti decem millium marcarum banno subjecit, nolens eis inducias indulgere saltem usque ad reditum nuntiorum suorum quos ad tuam praesentiam destinarant. Quia vero civitas Florentina semper ad nostrum consilium devotam se tibi exhibuit et fidelem, praedicto patriarchae monendo et consulendo mandavimus ut agens modestius circa eam, oblata recipiat quae a te ipso recipienda fuissent, cum et arcus, ne vires amittat, non semper debeat esse tensus: quod utique verbum a te diligenti volumus meditatione pensari. Et certe, nisi litteris nostris, quas idem patriarcha postulavit et impetravit ad Lombardos et Tuscos, necessario fuisset adjutus, forsan ejus legatio non tam prospere processisset, sicut ipse per suas litteras recognoscens, devotas propter hoc nobis gratiarum retulit actiones. Quocirca, serenitatem regiam rogandam duximus et monendam, fideliter consulentes quatenus praedictam civitatem in his et aliis taliter habeas commendatam quod et devotionem suam et intercessionem nostram apud te sibi sentiat fructuosam.

Datum Viterbii, V Idus Julii, pontificatus nostri anno duodecimo.

In eumdem fere modum scriptum est super hoc patriarchae Aquilegensi. Licet honorem et profectum imperii studiose procures, etc., usque recipienda fuissent, et sic impositum ei bannum remittas, cum et arcus, etc., usque propterea curavisti devotas gratiarum actiones referre.

Datum, ut in alia.

LXXIX. PATRIARCHAE CONSTANTINOPOLITANO. Super injectione manuum violenta. (Viterbii, VI Idus Julii.) Ex tuarum perpendimus serie litterarum quod, cum lator praesentium W. Polverel presbyter post absolutionem obtentam a dilecto filio Benedicto tituli Sanctae Susannae presbytero cardinali, qui tunc in partibus illis legationis officio fungebatur, super injectione manuum violenta, in quemdam clericum violentas manus instigante diabolo injecisset, a celebratione non abstinuit divinorum: propter quod tu eum tibi reatum suum humiliter confitentem ab officio beneficioque suspensum ad nostram duxisti praesentiam destinandum. Cum igitur non sine multo labore ac dispendia ad nostram praesentiam properarit, volentes ei de misericordia, quae superexaltat judicio, gratiam exhibere, per apostolica sibi scripta mandamus quatenus si aliud canonicum non obsistit, facias eum per triennium tantum ab officio manere suspensum, et cum eo postmodum poteris misericorditer dispensare.

Datum Viterbii VI Idus Julii, anno duodecimo.

LXXX. POTESTATI ET POPULO URBEVETANO SALUTEM ET SPIRITUM CONSILII SANIORIS. Redarguuntur de praesumptione. (Viterbii, V Idus Julii.) Diu multumque sustinuimus exspectantes si forte benignitas nostra vos ad poenitentiam revocaret. Sed ecce, quod dolentes referimus, ex patientia nostra gravius insolescitis, ut sint novissima vestra pejora prioribus et error novissimus fiat pejor priore; quoniam impius, cum venerit in profundum vitiorum, contemnit. Ad plagam quippe vestram curandam diversis saepe tentavimus uti remediis, quibus vos semper estis abusi, ut jam non supersit nisi apponere ferrum vel ignem. Non enim vestris suffecit offensis nos in multis hactenus provocasse, quae longum esset per singula numerare, nisi et hoc adjicere praesumpseritis ad cumulum offensarum, ut nuper in oculis nostris praedam abduxeritis ab Aquapendente, nulla nobis exposita vel oblata querela. Nolentes igitur vestram ulterius insolentiam aequanimiter sustinere, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandamus quatenus et praedam ex integro restituatis ablatam, et a molestatione praedicti burgi omnino cessetis, de terra insuper Vallis lacus infra quindecim dies satisfacturi nobis ad plenum. Alioquin noveritis nos venerabili fratri nostro episcopo vestro nostris dare litteris firmiter in praeceptis ut ex tunc te, fili Potestas, consiliarios et principales fautores tuos solemniter excommunicet et tam civitatem quam castra in quibus temporalem jurisdictionem quomodolibet exercetis districto subjiciat interdicto, vosque denuntiet quatuor millium marcarum banno subjectos, ut de caetero sentiatis pondus apostolicae gravitatis: quae contra vos etiam advocabit brachium saeculare, ut duplici contritione vos conterat Dominus ultionum.

Datum Viterbii, V Idus Julii, anno duodecimo.

Scriptum est super hoc episcopo Urbevetano.

Datum, ut in alia.

LXXXI. ABBATI SANCTI FELICIS, ET G. DE BAGNOLO CANONICO BONONIENSI. Respondetur ad eorum consulta. (Viterbii, VII Idus Julii.) Oblatae nobis vestrae litterae continebant quod cum quidam judices, quibus causa quae inter de Sambro et de Rivocornaclanario plebes super quibusdam possessionibus vertebatur absque appellationis remedio fuerat ab apostolica sede commissa, pro plebe Sambri sententiam promulgassent, et a procuratore plebis de Rivocornaclario ad nos sine termino fuerit appellatum ab ipsa, nec delatum appellationi fuisset, nec ad prosecutionem ipsius terminus a judicibus partibus assignatus, plebanus de Sambro super observatione dictae sententiae, sicut rationabiliter lata erat, nostras ad vos litteras, et alia pars super infirmanda vel confirmanda eadem postmodum ad alios judices impetravit, nulla in posterioribus litteris de prioribus habita mentione. Unde in dubium revocato an posteriores judices vel vos de illa cognoscere debeatis, nos super hoc consulere studuistis, adjicientes nihilominus a quibusdam sapientibus pro parte fuisse propositum appellante quod cum in tali articulo de legis beneficio annum habeat infra quem secundum se communiterve ipsam exsequi litem possit, medio tempore pro suo arbitrio, quando vellet, prosequi poterat appellationem eamdem, nec ad id compelli debebat antequam idem temporis spatium laberetur. Quare nullius esse valoris primas litteras asserebant, etsi de ipsis nulla sit habita mentio in secundis. Pro parte vero altera quosdam alios jurisperitos dixisse quod cum interesset ejusdem ne tandiu sententia maneret suspensa et ipsius confirmatio differretur, et judices qui eam protulerant appellationem praedictam non duxerint admittendam, tum quia fuerat a nobis inhibita, tum quia frivola videbatur, licite pars potuit appellata hujusmodi litteras interim impetrare; praesertim cum, si aliter diceretur, gravem interdum Ecclesiae sustinerent jacturam, cum in causis ecclesiasticis secundum canones appellare liceat quoties gravamen occurrit vel alia justa causa. Unde contingere posset si taliter annus cuilibet provocanti daretur, quod causa usque ad sex vel octo annos debitum non sortiretur effectum. Quosdam insuper alios opinatos quod primae valebant litterae, non secundae, sed pars quae appellaverat infra annum suam appellationem prosequi minime tenebatur. Licet igitur appellanti legitime a sententia indulgeatur annus a lege aut etiam ex justa causa biennium ad appellationem interpositam prosequendam, quia tamen hujusmodi terminus potest restringi, non solum a provocante, verum etiam a judice a cujus sententia provocatur, cum id fuerit constitutum, non ut terminus ipse praeveniri non possit, sed ne valeat prorogari, credimus distinguendum in quo casu litterae impetrentur. Et quidem quando certus terminus ab appellante vel judice appellationi praefigitur prosequendae, si eo tacito appellatus litteras impetraverit, hujusmodi litterae, tanquam tacita veritate subreptae, obtinere non debent aliquam firmitatem. Si vero non sit aliquis certus terminus a judice vel appellante praefixus, pars appellata potest infra terminum a lege statutum, dummodo nimium non praecurrat ut appellantem in impetranda commissione supplantet, litteras impetrare quarum auctoritate in appellationis causa legitime procedatur; ita quod si appellans in causa voluerit appellationis procedere, oportebit eum agere sub judice sic obtento, nisi possit eum legitime recusare. Quod si agere noluerit appellans, appellatus nihilominus potest prosequi causam ipsam, maxime si ex dilatione sibi sentiat imminere gravamen. Superior quoque judex si videat ex dilatione periculum imminere, potest et debet neutro prosequente appellationem occurrere, ut periculum evitetur. Puta, si a sententia lata super confirmatione alicujus electi fuerit provocatum, et utraque pars velit usque ad annum prosecutionem appellationis differre, potest utique, imo debet judex superior, ad quem fuerat appellatum, tempus provide moderari, ne gregi Dominico diu desit cura pastoris. Ex iis igitur consultationi vestrae noveritis esse responsum, quia per posteriores litteras non derogatur prioribus legitime impetratis, per quas ad confirmandum vel infirmandum sententiam praevia potest ratione procedi.

Datum Viterbii, VII Idus Julii, anno duodecimo.

LXXXII. ABBATI ET MONACHIS SANCTI BENEDICTI SUPRA PADUM. Super electione, visitatione et correctione. (Viterbii, III Idus Julii.) Venientibus ad apostolicam sedem dilectis filiis S. monacho Cluniacensi et H. monasterii vestri procuratoribus, idem S. proposuit coram nobis quod cum monasterium vestrum a felicis recordationis Gregorio papa praedecessore nostro Hugoni Cluniacensi abbati et successoribus ejus fuerit dudum commissum, ut in ejus gubernatione atque custodia potestatem haberent et studium procurationis impenderent, ac obeunte abbate ipsius loci, eorum diligentia provideret ut in loco regiminis juxta beati Benedicti Regulam persona subrogaretur idonea, et quidquid in monasterio ad augmentum et observantiam monasticae religionis instituti vel emendari etiam oporteret, eorum semper dispositione ac magisterio impleretur, prout in felicis memoriae Lucii et Clementis praedecessorum nostrorum authenticis asseruit contineri, vos abbati Cluniacensi et Ecclesiae suae obedientiam et reverentiam subtrahentes, super praemissis et aliis graves eis injurias irrogatis, a sua et Ecclesiae suae subjectione vos ac monasterium vestrum subtrahere molientes; vos quoque, filii monachi, abbatem vobis eligere non veremini absque abbatis Cluniacensis et fratrum suorum conniventia et concensu. Procurator vero monasterii vestri proposuit ex adverso quod cum monasterium ipsum ad jus et proprietatem Ecclesiae Romanae pertineat, et per privilegia pontificum Romanorum fuerit ab antiquo libertate donatum, dicto Cluniacensi abbati vel Ecclesiae suae respondere vel subesse in aliquo minime tenebatur; quinimo ad fratres ejusdem loci tam dispositio quam abbatis electio pertinebat, adjiciens insuper quod, etsi jus aliquod praedictorum privilegiorum intuitu Cluniacensi Ecclesiae competierit, illud penitus est absorptum, cum hactenus neglexerit uti eis et monasterium supradictum longissimo tempore plena fuerit libertate gavisum. Proposuit insuper monasterium vestrum super capitulis praenotatis per bonae memoriae Eugenii papae praedecessoris nostri sententiam absolutum. Cum ergo super iis et quibusdam aliis procuratores ipsi non desinerent altercari, et per venerabiles fratres nostros Joannem Sabinensem et Nicolaum Tusculanum episcopos de mandato nostro de amicabili fuerit compositione tractatum, nobis mediantibus demum inter procuratores ipsos hujusmodi compositio intervenit, ut cum in monasterio vestro fuerit abbatis electio celebranda, fratres ejusdem loci absque requisitione abbatis et conventus Cluniacensis personam idoneam regulariter sibi eligant in abbatem. Qui si concorditer electus exstiterit, munus benedictionis accipiat et libere administret, nulla super iis ab abbate vel conventu Cluniacensi licentia expetita; ita videlicet quod is, qui fuerit in abbatem electus, infra spatium primi anni duos vel unum fratres cum suis litteris ad abbatem et conventum Cluniacense transmittat, in quibus eidem abbati et successoribus suis super observantia monastici ordinis obedientiam repromittat; et tunc Cluniacensis abbas per se vel alium ad monasterium vestrum accedat, ab abbate ipsius loci corporalem super ordinis observantia obedientiam recepturus, vel transmissas sibi litteras, si maluerit, in testimonium obedientiae sibi promissae reservet. Quod si abbatis electio fuerit in discordia celebrata, pro dirimendo hujusmodi dissensionis articulo ad sedem apostolicam recurratur. Vos quoque de quadriennio in quadriennium aliquem ex confratribus vestris ad Cluniacense capitulum destinetis, qui audiat et recipiat quae ibidem fuerint super observantia ordinis constituta. Praeterea, quolibet quadriennio Cluniacensis abbas duos ex fratribus suis ad visitandum monasterium vestrum mittat. Quibus decenter ac benigne receptis, ab eodem monasterio moderata procuratio tribuatur, et ipsi abbatis ejusdem loci consilio requisito corrigant si quid in ipso monasterio circa monachos et conversos aliasque personas corrigendum invenerint, et statuant quod circa eos fuerit statuendum; si vero aliquid corrigendum invenerint in abbate, ad Romanum pontificem illud referant, et sicut ipse mandaverit, in ejus correctione procedant. Cum autem Cluniacensis abbas ad monasterium vestrum accesserit, abbas ejusdem ei tanquam Patri abbati cedat in cnoro, capitulo et in mensa. Abbas vero Cluniacensis in membris corriget quod fuerit corrigendum; si quid forte in abbatis persona correctione dignum invenerit, id ad aures Romani pontificis perferre procuret, ut juxta beneplacitum ejus in ipso negotio procedatur. Praeterea Cluniacensis abbas ad monasterium vestrum accedens, viginti quinque equitaturis et triginta personis, fratres vero cum illuc causa visitationis accesserint, quatuor equitaturis et sex personis tantummodo sint contenti. Ut igitur in perpetuum compositio suprascripta de procuratorum assensu facta inviolabiliter observetur, nos eam auctoritate apostolica confirmamus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, etc., usque incursurum.

Datum Viterbii, III Idus Julii, anno duodecimo.

LXXXIII. NOBILI VIRO PETRO DUCI ET POPULO VENETORUM. Monet eos ut redeant ad obsequium. (Viterbii, Idibus Julii.) Quoniam juxta sententiam Salomonis meliora sunt amici verbera quam oscula inimici, cum ista correctionem, illa vero deceptionem inducant, non debetis ferre moleste si quando nos, qui de corde puro et conscientia bona et fide non ficta vestram diligimus civitatem, vos arguimus et corripimus in spiritu lenitatis; quia non indignationis, sed dilectionis est argumentum, eo quod pater filium quem diligit corripit, et Deus quos amat arguit et castigat; maxime cum ad hoc ex apostolicae servitutis officio teneamur, juxta quod docet Apostolus, dicens: Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (II Tim. II). Memores igitur obsequiorum quae apostolicae sedi civitas vestra reverenter impendit et beneficiorum quae apostolica sedes civitati vestrae gratanter indulsit, gemimus et dolemus illam intervenisse materiam quae non sinit ad praesens ut preces quas nobis multoties porrexistis pro palleo destinando abbati Sancti Felicis, quem vos Jadertinum praesulem appellatis, cum nostra possimus admittere honestate, propter excessum quem in divinae majestatis offensam, apostolicae sedis injuriam, et terrae sanctae jacturam in Jadertinae civitatis excidio commisistis. Et certe, nisi correctionem vestram ex paternae benignitatis affectu voluissemus hactenus exspectare, potuissemus quidem ex canonici juris rigore in eo vos punire quo peccastis, subtrahendo patriarchatui vestro metropolim Jadertinam, quam ei apostolica sedes propter vestrum subjecit honorem. Adhuc autem experiri volentes si hujusmodi plagam medicinali possimus arte curare, disposuimus ad vos nuntium dirigere specialem, sicut dilectus filius B. nuntius vester, vir utique providus et fidelis, pio nobis suggessit affectu, per quem efficacius viva voce nostrum vobis beneplacitum exponamus; quatenus si cor vestrum gratia divina tetigerit ut propriam non excusetis sed accusetis offensam satisfactionem congruam exhibendo, et in iis et in aliis quae digne duxeritis postulanda mereamini exaudiri. Quocirca devotionem vestram rogandam duximus et monendam, obsecrantes in Domino quatenus in ejus vos humiliantes conspectu qui exaltat humiles et deponit elatos, ad satisfaciendum ei vestros animos inclinetis, recepturi ab ipso et gratiam in praesenti et gloriam in futuro.

Datum Viterbii, Idibus Julii, anno duodecimo.

LXXXIV. GUIDONI SUBDIACONO ET CAPELLANO NOSTRO. Confirmatur ei ecclesia S. Laurentii. (Viterbii, XIII Kal. Augusti.) Auditis et intellectis attestationibus et allegationibus universis in quaestione quam venerabilis frater noster Joannes Albanensis episcopus contra te moverat de ecclesia Sancti Laurentii posita in territorio civitatis Novinae, te ab ipsius impetitione de fratrum nostrorum consilio decrevimus absolvendum, cum nobis per testes constiterit quod idem episcopus tibi concessit ecclesiam memoratam. Ut autem haec nostra diffinitio perpetuam obtineat firmitatem, eam auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae diffinitionis et confirmationis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum Viterbii, XIII Kalend. Augusti, anno duodecimo.

LXXXV. CEPHALUDENSI EPISCOPO. Dantur ei quaedam monita. (Viterbii, Idibus Julii.) Etsi secundum rigorem juris potuissemus in inquisitione de te facta procedere, quia tamen super eo quod tibi principaliter est objectum, de castro videlicet Cephaludensi, juxta mandatum nostrum asseritur satisfactum, nos ad preces maxime regias duximus subsistendum, de attestationibus taliter provisuri quod per eas fama nominis tui non poterit denigrari. Quocirca fraternitatem tuam rogandam duximus et monendam, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus talem te studeas exhibere quod apostolicae sedi fias ex devoto devotior et regiae celsitudini fidelior ex fideli, curam et sollicitudinem pastoralem diligenter ac fideliter exsequendo.

Datum Viterbii, Idibus Julii, pontificatus nostri anno duodecimo.

PROCESSUS NEGOTII RAYMUNDI COMITIS TOLOSANI. CAP. I. Prima obligatio comitis facta apud Valentiam. Manifestum sit universis quod anno Dominicae Incarnationis 1209, mense Junii, ego Raymundus Dei gratia dux Narbonae, Tolosae, marchio Provinciae, mitto corpus meum et septem castella, scilicet Opedam, castrum de Monteferrando, castrum de Balmis, castrum de Monartio, castrum de Roccamaura, castrum de Furcis, castrum de Argentaria, scilicet Famavum, in misericordia Dei et libera potestate Ecclesiae Romanae, domini papae, et vestra domini Milonis apostolicae sedis legati ad satisfaciendum et cavendum vobis super illis capitulis pro quibus sum excommunicatus, et ex nunc confiteor me praefata castra nomine Romanae Ecclesiae possidere, et eadem quam cito volueritis et quibus volueritis corporaliter assignabo, et homines eorumdem castrorum, quandiu ipsa castra in Ecclesiae Romanae fuerint potestate, custodibus castrorum, sicut ordinaveritis, juramenta faciam securitatis exhibere, nonobstante fidelitate qua mihi tenentur. Insuper memorata castra meis custodiantur expensis.

CAP. II. Forma juramenti comitis. In nomine Domini. Anno pontificatus domini Innocentii papae III duodecimo, XIV Kal. Judii. Ego R. dux Narbonae, comes Tolosae, et marchio Provinciae, sacrosanctis reliquiis, eucharistia, et ligno crucis Dominicae coram positis, supra sancta Dei Evangelia corporaliter manu tacta juro quod super singulis et universis capitulis pro quibus a domino papa vel ejus legato seu aliis vel ipso jure fui excommunicatus vel sum, stabo omnibus mandatis ipsius domini papae ac vestris, magister Milo domini papae notarie, apostolicae sedis legate, vel alterius legati seu nuntii sedis apostolicae, ita videlicet ut quidquid per se, litteras suas, nuntium vel legatum mihi praeceperit super universis capitulis pro quibus excommunicatus fui vel sum, bona fide sine fraude ac malo ingenio adimplebo, super istis praecipue capitulis quae hic nomino, videlicet quod pacem aliis jurantibus dicor noluisse jurare; item quod juramenta quae feci super expulsione haereticorum vel eis credentium non servasse dicor; item quod haereticos dicor semper fovisse eisque favisse; item quod de fide suspectus habeor; item quod ruptarios sive mainadas tenui; item quod dies Quadragesimae, festorum, et Temporum, qui securitate gaudere debebant, dicor violasse; item quod adversariis meis, qui se justitiae offerebant pacemque juraverant, dicor noluisse justitiam exhibere; item quod Judaeis publica commisi officia; item quod monasterii Sancti Willelmi et aliarum ecclesiarum possessiones et ecclesias injuste detineo; item quod incastellavi ecclesias et incastellatas detineo; item quod indebita pedagia vel guidagia colligo vel colligi facio; item quod Carpentoractensem episcopum a propria sede depuli; item quod de interfectione sanctae memoriae Petri de Castronovo suspectus habeor, pro eo maxime quod interfectorem ipsius in magnam familiaritatem recepi; item quod Vasionensem episcopum et ejus clericos cepi vel capi feci, et palatium ejusdem episcopi et domos canonicorum destruxi et castrum Vasionense per violentiam abstuli; item quod in religiosas personas manus violentas injecisse dicor et multas rapinas commisisse. Super iis salnariis et aliis, si qua poterunt inveniri, praedicto modo juravi et alios jurare feci, et septem castrorum tradidi cautiones, quorum nomina sunt haec: Furcae, Opeda, Balmae, Roccamaura, castrum Mornacii, Famaus in Argenteria, Mons Ferrandi. Si autem ea, quae circa supradicta capitula et alia injuncta mihi fuerint, in perpetuum bona fide non servavero, volo et concedo ut septem supradicta castra cadant in commissum Romanae Ecclesiae, et jus quod habeo in comitatu Melgoriensi ad Romanam Ecclesiam plenissime revertatur. Volo etiam et concedo ut persona mea excommunicetur et terra supponatur ecclesiastico interdicto, et conjuratores mei tam consules quam alii et sucessores eorum ex hoc ipse absoluti a fidelitate, jure, ac servitio quibus mihi tenentur, Romanae Ecclesiae pro feudis et juribus quae habeo in villis, civitatibus, et castris de quibus erant tam consules quam alii qui jurarunt fidelitatem facere teneantur pariter et servare. Item sub eodem juramento et eadem poena stratas publicas securas servabo. Eisdem poenis subjacere volo si praedicta omnia non servavero vel aliquod praedictorum,

CAP. III. Mandata ante absolutionem. In nomine Domini. Anno pontificatus domini Innocentii papae III duodecimo, XIV Kal. Julii. Ego Milo domini papae notarius apostolicae sedis legatus praecipio tibi domino Raymundo comiti Tolosano sub debito praestiti juramenti et sub poena ejusdem juramenti adjecta ut dominum episcopum Carpentoractensem tam in civitate quam extra pleno jure restituas, et de damnis datis tam de rebus quam de fructibus eidem episcopo resarciendis fidejussores praestes idoneos, et universos cives Carpentoractenses a juramento quod citra triennium tibi vel alii tuo nomine praestiterunt absolvas omnino, et munitionem quam ibi fecisti fieri mihi vel cui jussero facias assignari. Item praecipio tibi sub eadem poena ut dominum episcopum, praepositum et canonicos Vasionenses tam in castris quam aliis pleno jure restituas, et de damnis datis, aedificiis destructis, et rebus aliis, et fructibus resarciendis eisdem fidejussores praestes idoneos, castrum autem Vasionense mihi vel cui jussero facias assignari. Item sub eadem poena tibi praecipio ut Aragonenses, Ruptarios, Cotarellos, Bramenzones, Blascones, Mainadas, vel quocunque alio nomine censeantur, de tota terra tua et posse tuo prorsus expellas, nec in alienam terram eos immittas vel alii concedas, nec eorum auxilio tempore ullo utatis. Item sub eadem poena tibi praecipio ut universos Judaeos in tota terra tua et posse ab omni administratione publica vel privata prorsus amoveas, nec unquam eos ad ipsam vel aliam restituas, vel alios Judaeos ad aliquam administrationem assumas, nec eorum consilio ullo tempore contra Christianos utaris. Item sub eodem juramento et eadem poena tibi praecipio ut stratas publicas securas observes. Salvis iis quae dominus papa vel ego vel alius de mandato ipsius eodem tempore vel diversis tibi duxerit in posterum injungenda.

CAP. IV. Mandata post absolutionem. In nomine Domini, pontificatus domini Innocentii papae III anno duodecimo, XIII Kal. Julii. Haec sunt praecepta facta domino comiti Tolosano postquam fuit absolutus. Ego Milo domini papae notarius, apostolicae sedis legatus, praecipio tibi domino Raymundo, comiti Tolosano, sub debito praestiti juramenti et sub poena in forma ejusdem juramenti adjecta ut haereticos et eorum manifeste credentes in tota ditione tua retineas tradendos cum rebus suis ad arbitrium signatorum; reliquos vero haereticos et eorum credentes cum crucesignatis et sine illis fideliter in perpetuum persequaris. Item praecipio ut haereticos de caetero nullo tempore foveas vel defendas, nec eis unquam praestes consilium vel favorem. Item praecipio ut dies Dominicales et Quadragesimae et alios in Lateranensi concilio designatos nullo unquam tempore violes vel ab aliis pro posse tuo violari permittas. Item praecepio ut adversariis tuis et universis ecclesiis et domibus religiosis et miserabilibus personis justitiam facias cum fueris requisitus. Item praecipio ut per bajulos tuos facias coram eis conquerentibus justitiam exhiberi. Item ut ecclesias incastellatas ad arbitrium dioecesanorum episcoporum diruas, vel etiam reserves, si quas duxerint reservandas; quas dioecesanis episcopis vel aliis Ecclesiarum praelatis ad quos pertinere noscuntur continuo tradas, ut ab eis perpetuo possideantur. Item praecipio ut ecclesias et domos religiosas in libertate plenaria conserves, videlicet quod in eis alberguarias, procurationes vel exactiones quascunque nullatenus exigas vel percipias, et defunctis earum episcopis vel aliis rectoribus, ipsas nullo modo spolies, nec administrationi earum seu custodiae occasione alicujus consuetudinis vel aliqua alia te immisceas, sed omnia sine diminutione aliqua eorum successoribus reserventur. Electioni etiam episcopi vel alterius rectoris Ecclesiae faciendae per te vel per quamcunque personam nullatenus te admisceas, nec aliquam violentiam facias vel impedimentum aliquod praestes quo minus electio libere et canonice celebretur. Item praecipio ut pedagiorum seu guidagiorum exactiones tam in terra quam in aquis penitus dimittas, nisi quas regum vel imperatorum concessione probaveris te habere, nec dimissa guidagia seu pedagia deinceps resumas. Item praecipio ut salnarias, ubicunque habeas, dimittas; nec alicubi de caetero instituas, nec impedias liberum transitum viatorum tam in terris quam in aquis. Item praecipio ut pacem seu treugam, secundum quod tibi injunctum fuerit, observes. Item praecipio ut de te conquerentibus secundum meum vel alterius legati seu judicis ordinarii vel delegati arbitrium justitiam facias. Item praecipio ut stratas publicas securas serves, nec transeuntes ab antiquis stratis deviare compellas. Item praecipio ut haereticos quos dioecesani episcopi vel alii Ecclesiarum rectores haereticos, receptatores, vel fautores eorum tibi vel tuis bajulis nominabunt, tanquam haereticos habeas. Item praecipio ut pacem a legatis statutam vel deinceps statuendam jures et serves inviolabiliter secundum ipsius pacis statuta, et universos homines tuos eamdem pacem jurare facias et secundum statuta pacis servare. Item praecipio ut septem castra quae mihi nomine Romanae Ecclesiae tradidisti vel aliquod non auferas per te vel per aliam quamcunque personam et si aliquod illorum fuerit per quacunque personam ablatum, cum toto posse tuo ad recuperandum illud viriliter laborabis, et statim illud pristinae custodiae restituas. Haec omnia tibi praecipio perpetuo observanda, et si qua alia super praedictis capitulis vel aliis pro quibus excommunicatus fuisti dominus papa vel ejus legatus tibi duxerit in posterum injungenda.

CAP. V. Juramentum consulum. In nomine Domini. Anno pontificatus domini Innocentii papae III duodecimo, XII Kalend. Julii. Nos consules Avinionenses de consensu et voluntate domini R. comitis Tolosani praecise juramus supra sancta Dei Evangelia manu tacta tibi magistro Miloni domini papae notario, apostolicae sedis legato, quod bona fide, sine omni malo ingenio, et sine omni fraude consulemus et operam dabimus pro posse nostro quod dictus dominus comes tam per se quam per successores suos super iis omnibus pro quibus fuit excommunicatus, quae videlicet exponuntur in forma secundum quam ipse antequam absolveretur juravit, pareat omnibus mandatis Ecclesiae, et quod ea in perpetuum servet; ita ut si quod illorum non fecerit, vel contra venerit manifeste, nos ei nullum consilium vel auxilium se obsequium per nos vel per homines sive amicos nostros aliquatenus impendemus, scientes ex hoc ipso dicti comitis dilecto absolutos nos esse a fidelitate, si qua vel servitio illi ullo modo tenebamur; imo quousque plene paruerit, faciemus contra ipsum pro posse nostro quidquid Romana Ecclesia vel ejus nuntius sive legatus nobis mandaverit faciendum, non obstante fidelitate vel jure aliquo vel servitio, si quo ipsi ullo modo tenebamur; a quo tam tu quam dictus comes nos absolvistis et absolvitis, si forte ipse, ut dictum est, contra praecepta quae sibi facta sunt vel fuerint venerit manifeste. Tunc etiam pro jure sive servitio, si quod in villis vel castris nostri consulatus et ipsa civitate habere dignoscitur, fidelitatem Romanae Ecclesiae faciemus, ipsam eidem fideliter et perpetuo servaturi. Item stratas publicas secutas servabimus et faciemus per totum nostrum districtum inviolabiliter observari. Item pedagia seu guidagia vel exactiones aliquas a transeuntibus per stratas vel etiam per flumina nullatenus accipiemus, nisi quae vel quas antiqua regum vel imperatorum concessione constiterit nos habere. Item ecclesias omnes et domos religiosas in nostro districtu tam in civitate quam extra in plenaria servabimus libertate, videlicet quod ab eis exactiones aliquas seu tallias nullatenus exigemus, et defunctis earum episcopo vel aliis rectoribus, ipsas vel domos earum nullo modo spoliabimus, nec administrationi earum seu custodiae occasione alicujus consuetudinis vel aliqua alia, nisi forte rogati ab episcopo vel capitulo, nos immiscebimus, sed omnia sine diminutione aliqua defunctorum successoribus reserventur. Et electioni episcopi vel alterius rectoris Ecclesiae faciendae per nos vel per quamcunque aliam personam nos nullatenus immiscebimus, nec aliquam violentiam faciemus vel impedimentum praestabimus quominus electio libere ac canonice celebretur. Item pacem seu treugam, sicut nobis injunctum fuerit, bona fide observabimus. Item, si episcopus vel capitulum vel alia persona ecclesiastica nobis aliquos haereticos nominaverit vel credentes, vel per nosmetipsos cognoscere poterimus aliquos haeresim praedicare vel facere conventicula aliqua, ipsos persequemur secundum legitimas sanctiones, et eorum bona omnia infiscabimus. Haec omnia singulis annis per manus episcopi nostri successores nostros faciemus jurare. Si quis autem haec jurare noluerit, ipsum tanquam haereticum habebimus manifestum, nec ejus judicium sive auctoritas vigorem in aliquo sortiatur.

In eumdem modum juraverunt alii consules, scilicet Nemausenses et Sancti Aegidii, et multi alii quos exegi

CAP. VI. Haec est indulgentia. Ego R. Dei gratia dux Narbonae, comes Tolosae, et marchio Provinciae, pro animae meae remedio et progenitorum meorum omnibus ecclesiis et domibus religiosis provinciarum Viennensis, Arelatensis, Narbonensis, Auxitanensis, Burdegalensis, et Bituricensis immunitatem secundum statuta canonum et plenissimam libertatem concedo; ita videlicet quod alberguarias, procurationes, vel exactiones quascunque seu tallias nullo unquam tempore per me vel per alios requiram in eis, et requirentes sive postulantes pro posse meo fideliter coercebo. Defunctis etiam earum episcopis vel rectoribus aliis, ipsas vel domos earum per me vel per alium nullo modo spoliabo, nec administrationi earum custodiae occasione alicujus consuetudinis vel aliqua alia me ullatenus immiscebo; sed omnia sine diminutione aliqua defunctorum successoribus reserventur. Electioni etiam episcopi vel alterius rectoris Ecclesiae faciendae per me vel per quamcunque personam me nullatenus immiscebo, nec aliquam violentiam faciam vel impedimentum praestabo quo minus electio canonice ac libere celebretur. Praeterea possessiones omnes et jura ecclesiarum, si qua injuste detineo, eis restituo pleno jure. Promitto insuper quod omnia jura ecclesiarum et domorum religiosarum, sicut decet catholicum principem, in praefatis provinciis totis viribus protegam et defendam. Si quis autem contra praefatam immunitatem et libertatem a me indultam ecclesiis et aliis domibus religiosis venire praesumpserit, ipsum pro posse meo viriliter coercebo. Istam autem concessionem et promissionem feci apud Sanctum Aegidium anno pontificatus domini Innocentii III duodecimo, XIII Kal. Julii, ad mandatum et exhortationem magistri Milonis domini papae notarii, apostolicae sedis legati, praesentibus domino Michaele Arelatensi archiepiscopo cum episcopis infrascriptis, videlicet Marsiliensi, Avenionensi, Cavellicensi, Carpentoractensi, Vasionensi, Tricastrinensi, et Nemausensi, et Agathensi, et Magalonensi, Lodovensi, Tolosano, Biterrensi, et domino archiepiscopo Aquensi, et episcopo Forojuliensi, et Niciensi, et Aptensi, et Sistericensi, et archiepiscopo Auxitano, et episcopo Aurasicensi, et Vivariensi, et Uticensi.

CAP. VII. Forma pacis. In nomine Domini. Anno duodecimo pontificatus domini Innocentii papae III, X Kalend. Julii. Ego Milo, domini papae notarius, apostolicae sedis legatus, praecipio vobis domino R. comiti Tolosano et vobis baronibus, scilicet Villelmo et Hugoni et Raimundo de Baucio, P. Bermundi, Rascatio, et aliis baronibus et coadjutoribus vestris, sub debito praestiti juramenti et poena in eodem juramento adjecta, quatenus secundum statuta pacis olim a legatis Romanae Ecclesiae promulgata, inter vos pacem perpetuam observetis, et eamdem pacem a vestris hominibus et coadjutoribus faciatis jurari pariter et servari. Si vero ortae sunt inter vos aliquae quaestiones vel in posterum forsitan orientur, per venerabiles patres Hugonem Regensem episcopum, apostolicae sedis legatum, ad hoc de voluntate ipsius assumptum et Arelatensem, archiepiscopum, et episcopum Uticensem, et Avinionensem praepositum, vel per alios qui pro tempore per Romanam Ecclesiam fuerint substituti, eas statuo concordia vel judicio terminari. Salvo in omnibus apostolicae sedis mandato.

CAP. VIII. Juramentum quod praestiterunt custodes castrorum. In nomine Domini. Pontificatus domini Innocentii papae III anno duodecimo, XII Kal. Julii. Ego Michael Arelatensis archiepiscopus juro tibi Miloni domini papae notario, apostolicae sedis legato, quod castra de Mornas et de Furcis sine omni malo ingenio et sine omni fraude pro posse meo faciam fideliter custodiri, nec eadem castra vel eorum aliquod comiti Tolosae vel alii personae restituam vel restitui scienter permittam sine mandato domini papae bullatis litteris ejus inserto, vel sine mandato tuo vel alterius Romani pontificis nuntii sive legati ad hoc specialiter cum litteris bullatis deputati. Sane illi vel illis cui vel quibus dominus papa, vel tu, vel alius nuntius sive legatus domini papae cum supradicta forma ad hoc specialiter destinatus jusserit, praedicta castra restituam, nonobstante eo quod eadam castra dicuntur ad meam Ecclesiam pertinere, tempore legitimo mihi tunc assignato; restitutis tamen prius mihi universis expensis et usurarum gravaminibus pro castrorum custodia tunc factis juramento bajulorum meorum, quos in praedictis castris posuero, absque alia probatione declarandis. Expensas autem de concessione tua intelligo faciendas de redditibus et omnibus proventibus castrorum illorum et mandamentorum quos de voluntate comitis, et concessione, et mandato tuo bajuli mei ibidem percipere debent, jurisdictionem plenariam duntaxat pro castrorum custodia et sufficientibus ad expensas redditibus colligendis per omnia exercentes. Porro, si praedicti proventus ad praedicta complenda non sufficient, nec comes nec aliquis pro eo expensas juxta voluntatis meae moderamina ministraverit, ego ex mutua pecunia expensas faciam, nec praedicta castra tenebor restituere donec praedictae expensae cum omnibus suis gravaminibus mihi fuerint plenius restitutae. Haec omnia sicut supra scripta sunt bona fide servabo. Sic me Deus adjuvet et haec sancta Dei Evangelia.

Et ego Milo domini papae notarius, apostolicae sedis legatus, hanc fidelitatem auctoritate domini papae et Romanae Ecclesiae accipiens, concedo tibi, Michael Arelatensis archiepiscope, eadem auctoritate ut omnia suprascripta possis exigere et percipere et pro tuae voluntatis arbitrio bona fide disponere, volens et statuens te et Ecclesiam tuam indemnem super expensis et omnibus gravaminibus occasione custodiae memoratorum castrorum quocunque tempore factis conservari. Ad perpetuam autem omnium horum firmitatem hanc chartam sigilli mei munimine facio roborari.

In eumdem modum juravit Vivariensis episcopus pro castro de Faniau sibi commisso. In eumdem modum abbas Montis Majoris pro castro de Opeda. In eumdem modum juraverunt episcopus et praepositus Avenionenses pro castris de Roccamaura et de Balmis sibi commissis. In eumdem modum juravit Magalonensis episcopus pro castro de Monteferrando.

CAP. IX. Juramentum pro principibus crucesignatis et exercitu. In nomine Domini. Anno duodecimo pontificatus domini Innocentii papae III, X Kal. Junii. Ego R. Dei gratia dux Narbonae, comes Tolosae, et marchio Provinciae juro super sancta Dei Evangelia corporaliter manu tacta quod quando principes crucesignati ad partes meas accedent, mandatis eorum parebo per omnia tam super securitate quam aliis quae mihi pro utilitate ipsorum et totius exercitus duxerint injungenda.

Hoc juramentum exegi a comite cum sibi contra haereticos crucem imposui.

CAP. X. Juramentum baronum. In nomine Domini. Pontificatus domini Innocentii III papae anno duodecimo, XIV Kal. Julii. Nos Willelmus de Baucio et Hugo frater ejus, et Raimundus nepos noster, Draconetus, Guillelmus Arnaudi, Raimundus Dagout, Ricavus de Cariunpo, Bertrandus de Lauduno, et Willelmus frater meus, Bernardus de Andusia, et P. Bermundi filius meus, et Rostagnus de Posqueriis, et Raimundus de Usecia, et filius meus Decanus, et Raimundus Gaucelini de Lunello, et Pontius Gaucelini, juramus tibi magistro Miloni domini papae notario apostolicae sedis legato, coram sancta Eucharistia et cruce Dominica et sanctorum reliquiis supra sancta Dei Evangelia corporaliter manu tacta quod stabimus omnibus mandatis Ecclesiae seu tuis vel alterius nuntii seu legati domini papae super istis capitulis quae inferius exprimuntur, videlicet super abjuratione mainadarum perpetua; item super Judaeis ab omni administratione seu officio perpetuo amovendis et nullo unquam tempore restituendis, vel aliis Judaeis ad aliquam administrationem nullatenus assumendis; item super pedagiis et guidagiis dimittendis et nullo unquam tempore resumendis; item super pace vel treuga juxta mandatum tuum vel alterius legati domini papae instituenda pariter servanda; item super plena ecclesiarum libertate servanda; item super ecclesiis incastellatis demoliendis et penitus dimittendis et nullo unquam tempore incastellandis; item super damnis per nos datis ecclesiis et aliis personis, sive laicis sive clericis resarciendis; item quod de nobis querelantibus justitiam exhibebimus. Haec omnia sicut supra scripta sunt, et in omnibus supra scriptis articulis et aliis, si qui forsitan emerserint, et in cautionibus tibi dandis pro posse nostro fideliter adimplebimus. Sic Deus nos adjuvet et haec sancta omnia. Similiter sub eodem juramento stratas publicas securas servabimus, et eos, quos episcopi nostri haereticos nominabunt, et receptatores et fautores eorum animadversatione debita puniemus.

In eumdem modum juraverunt alii barones.

CAP. XI. Praecepta baronum. In nomine Domini. Anno pontificatus domini Innocentii papae III duodecimo, XIV Kal. Julii. Ego Milo, domini papae notarius, apostolicae sedis legatus, vobis baronibus, videlicet Willelmo de Baucio. Hugoni de Baucio, R. de Baucio, Draconeto, Willelmo arnaudi, R. Dagout, Ricavo de Cariumpo, B. de Lauduno, Willelmo de Lauduno, Bernardo de Andusia, Petro Bermundi, R. de Usecia, et Decano filio vestro, R. de Posqueriis, R. Gaucelini, et Pontio Gauzelini, sub debito praestiti juramenti praecipio ut mainadas nullo unquam tempore habeatis, item ut Judaeos ab omni administratione publica vel privata removeatis omnino, et nullo unquam tempore eos ad eamdem vel ad aliam restituatis, nec alios Judaeos ad administrationem aliquam assumatis, nec eorum consilio contra Christianos utamini. Item ut ecclesias incastellatas ad arbitrium dioecesanorum episcoporum diruatis, vel etiam reservetis si quas duxerint reservandas: quae dioecesanis episcopis vel aliis Ecclesiarum praelatis, ad quos pertinere noscuntur, tradantur, et ab eis perpetuo possideantur. Item praecipio ut ecclesias et domos religiosas in libertate plenaria conservetis, videlicet quod in eis albergarias, procurationes, vel exactiones quascunque nullatenus exigatis vel percipiatis, de defunctis earum episcopis vel aliis rectoribus ipsas nullo modo spolietis, nec administrationi earum seu custodiae occasione alicujus consuetudinis vel aliqua alia vos immisceatis, sed omnia sine diminutione aliqua eorum successoribus reserventur, et electioni episcopi vel alterius rectoris Ecclesiae faciendae per vos vel per quamcunque aliam personam vos nullatenus admisceatis, nec aliquam violentiam faciatis vel impedimentum aliquod praestetis quo minus electio libere et canonice celebretur. Item praecipio ut pedagiorum seu guidagiorum exactiones penitus dimittatis, nisi quas regum vel imperatorum concessione probaveritis vos habere, nec dimissa pedagia seu guidagia deinceps resumatis. Item praecipio ut pacem seu treugam, secundum quod vobis injunctum fuerit, observetis. Item praecipio ut de vobis conquerentibus secundum meum vel alterius legati vel judicis delegati arbitrium justitiam faciatis. Item praecipio ut stratas publicas securas servetis. Item praecipio ut eos, quos episcopi haereticos nominabunt, receptatores vel fautores eorum, tanquam haereticos habeatis.

CAP. XII. Obligatio castrorum baronum. Noscant praesentes et futuri quod anno Dominicae Incarnationis 1209, mense Junio, apud Sanctum Aegidium, Willelmus de Baucio princeps Aurasicae, et Hugo de Baucio, et Raimundus de Baucio reddiderunt pro pignoribus pro se et pro proceribus qui morantur ultra Rhodanum, et pro filiis Rostagni de Fabrano, et pro Bertrando de Lauduuo, et pro Willelmo fratre ejus, castrum de Vitrola, et castrum Montismirati, et castrum de Clarenzaens in manu magistri Milonis apostolicae sedis legati, promittentes se stare ejusdem mandato et cognitioni de capitulis infrascriptis, scilicet de pedagiis et guidagiis et de Judaeis et de mainadis et de ecclesiis incastellatis et earum libertatibus, et quod de querelis comitis justitiam exhibebunt.

CAP. XIII. Eadem obligatio pro aliis baronibus. Noscant praesentes et futuri quod P. Bermundi de Salve, et R. Peleti, et Rascatius de Ucecia, et R. de Posqueriis, et R. Gaucelini reddiderunt pro pignoribus pro se castrum de Grefoila, et castrum de Roccaforcada, et castrum de Sado in manu magistri Milonis apostolicae sedis legati, promittentes se stare mandato suo et cognitioni de pedagiis et Judaeis et de mainadis et de ecclesiis incastellatis et earum libertatibus, et quod de querelis comitis justitiam exhiberent.

CAP. XIV. Mandatum episcopis factum. Arelatensi archiepiscopo.

Praesentium vobis auctoritate mandamus sub obedientiae virtute districte praecipimus quatenus ea quae apud Sanctum Aegidium his diebus statuta sunt clericis et laicis vestrarum dioecesum solemniter et fideliter publicetis, et ea faciatis per excommunicationis et interdicti sententias tam in locis quam in personis inviolabiliter observari. Relaxetis etiam interdicti sententiam secundum formam in eodem colloquio vobis datam, quae talis est: De absentibus nominatim excommunicatis vel etiam interdictis, si magnae personae fuerint, haec forma servetur, ut cum litteris dioecesani veritatem rei continentibus absolvendi ad aliquem legatorum accedant. De minoribus militibus et popularibus personis haec forma servetur. ut dioecesanus per se vel per interpositam personam idoneam ad loca interdicta accedat, et receptis ab omnibus juramentis quod pareant mandatis Ecclesiae, prius extumulentur illi per eorum tumulatores qui, interdicto durante, fuerant tumulati, et postmodum relaxato interdicto solemniter tumulentur, nisi nominatim excommunicati fuissent, qui perpetuo careant ecclesiastica sepultura, et statim pacem jurare et ipsius statuta servare sub debito juramenti compellantur. Haec dicimus observari in locis in quibus non sunt haeretici manifesti.

In eumdem modum scriptum est archiepiscopis et episcopis aliis.

LXXXVI. ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS ET ABBATIBUS ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS ET UNIVERSIS PERSONIS ECCLESIASTICIS QUIBUS HOC SCRIPTUM AB APOSTOLICAE SEDIS LEGATIS FUERIT EXHIBITUM. De subsidio praestando crucesignatis. (Viterbii, V Kal. Augusti.) Is qui dat omnibus affluenter et non improperat, qui non solum spiritualia dona concedit, sed etiam temporalia bona largitur, ita terrenae nobis substantiae admirationem indulsit ut bona nobis ad vitae sustentationem commissa in necessitatis articulo nostro ministerio proximis dispensentur, et de iis eis quasi de propriis gratiam faciamus quae communia omnibus fecerat jus naturae. Licet autem ad succurendum in necessitatibus proximis fideles quilibet teneantur, personae tamen ecclesiasticae, quibus commissum est patrimonium Crucifixi, obligare ad hoc specialiter dignoscuntur, et eo se potius in administratione ipsius exhibeant liberales quo principalius est ad opus indigentium deputatum. Hinc est siquidem quod cum fidelis populi multitudo ad impugnandum orthodoxae fidei subversores viriliter se accingant assumpto charactere Crucifixi, et absurdum sit procul dubio ut qui pro communi utilitate laborant, propriis tantum debeant stipendiis militare aliquam vestrorum reddituum portionem deputare vos convenit in subsidium eorumdem. Cum enim sacris sit canonibus institutum ut thesauri et alia bona ecclesiarum ingruente necessitatis articulo in redemptionem exponi debeant captivorum tunc procul dubio debent plenius dispensari cum periculis occurritur animarum quae falsis dogmatibus captivatae in erroris carceribus detinentur, cum pretiosior sit anima corpore, ac perditioni unius animae multorum interitus corporum nequeat comparari. Illud etiam in hoc vobis est subtilius advertendum, quod, quamvis illi qui ad capiendas vulpeculas quae demoliuntur vineam Domini se accingunt, universorum fidelium causam agant, utilitatibus praecipue virorum ecclesiasticorum insistunt, dum illi quorum intendunt duritiam inter clades bellicas edomare, apostolicam doctrinam impugnent, ecclesiasticam auctoritatem evacuent, et viris ecclesiasticis astruant non esse aliquatenus intendendum, dominis temporalibus magnifice servientes. Unde, cum videatur consentaneum rationi ut Christi milites, qui pro vestris utilitatibus militant, vestris munificentiis recreentur, universitatem vestram rogandam duximus et monendam, per apostolica vobis scripta in remissionem peccaminum injungentes quatenus illam vestrorum unius anni proventuum portionem quam venerabilis frater noster episcopus Regensis et dilecti filii abbas Cirterciensis et magister Milo notarius noster, apostolicae sedis legati, quibus super hoc vices nostras committimus, deliberatione provida duxerint designandam, ad crucesignatorum subsidium assignetis. Alioquin, cum sustinere nolimus ut propter necessariorum defectum praedictorum signatorum exercitus dissolvatur, noveritis nos eisdem legatis injungere ut vos ad id ecclesiastica censura compellant. Ne vero gravia vobis onera imponere videamur quae digito nostro movere nolimus, quantamcunque vos gratis de vestris proventibus consuleritis portionem nos profecto majorem de nostris offerimus largiendam.

Datum Viterbii, V Kal. Augusti, pontificatus nostri anno duodecimo.

LXXXVII. REGENSI EPISCOPO, ET ABBATI CISTERCIENSI, ET MAGISTRO MILONI NOTARIO NOSTRO, APOSTOLICAE SEDIS LEGATIS. De eodem argumento. (Viterbii, VI Kal. Augusti.) Ut hi qui orthodoxae fidei zelo succensi ad expugnandam haereticam pravitatem vivificae crucis characterem assumpserunt eo ferventius publicam causam gerant quo se viderint proximorum subsidiis adjuvari efficacius, a vobis, frater episcope ac fili abbas, et a nonnullis aliis nobis fuit saepe suggestum quod tam clericos quam laicos constitutos in terris nobilium qui contra provinciales haereticos sunt crucesignati cogi per censuram ecclesiasticam faceremus ut de proventibus suis saltem unius anni ad tam sanctum et sumptuosum opus implendum dictis crucesignatis portionem decimam largirentur. Et quidem commonitorias litteras super hoc nos meminimus destinasse; sed, ut ad id aliqui cogerentur ad quod erant monitis et exhortationibus inducendi, nobis et fratribus nostris durum admodum videbatur. Caeterum, ad multam vestrae suggestionis instantiam, quam ex devotionis credimus fervore procedere quem habetis ad explendum obsequium Jesu Christi, super hoc committendas vobis duximus vices nostras, ita videlicet quod eosdem non praecise tantum ad decimam, sed quantamlibet vobis expedire videbitur, sollicitis exhortationibus inducatis, ad coactionem, si aliter unquam poteritis minime processuri. Quod si forsan incoeptum negotium nequiverit aliter expediri, ne, quod absit! occasione tali dissolvatur exercitus et opus tam utile deseratur, volumus et mandamus quatenus universas personas ecclesiasticas tam regulares quam alias, quibus transmissum ad eos mandatum apostolicum fuerit a vobis exhibitum, ad praestandam illam suorum reddituum portionem quam eisdem duxeritis designandam qua convenit censura cogatis, attentius provisuri ut ad compulsionem hujusmodi nullatenus procedatur a vobis si suscitari grave scandalum timeatur. Laicos vero, si forte ad coactionem fuerit procedendum, compelli nullatenus volumus absque consensu principalium dominorum. Quod si omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Viterbii, VI Kalend. Augusti, etc., ut in alia.

LXXXVIII. UNIVERSIS FIDELIBUS CONSTITUTIS IN TERRIS NOBILIUM QUI ADVERSUS PROVINCIALES HAERETICOS SUNT CRUCESIGNATI. Super eadem materia. (Viterbii, VII Kal. Augusti.) Cum domini vestri pro defensione fidei ortodoxae personas et res exposuerint ad obsequium Jesu Christi, universorum fidelium communem causam agentes, justum est ut a vobis et aliis recipiant subsidia opportuna, quibus adjuti tam sanctum et fructuosum propositum valeant adimplere. Quocirca universitatem vestram rogandam duximus et monendam, in remissionem vobis peccaminum injungentes quatenus pro ejus amore, qui vobis animam donavit et corpus et bona omnia quae habetis, imo etiam qui seipsum vobis donavit in pretium ut suo sanguine pretioso redimeret vos a diaboli potestate, aliquam portionem de proventibus vestris, saltem unius anni, juxta dispositionem venerabilis fratris nostri Regensis episcopi et dilectorum filiorum Cisterciensis abbatis et magistri Milonis notarii nostri, sedis apostolicae legatorum, tam hilariter quam liberaliter conferatis, ut per haec et alia bona quae, Domino inspirante, feceritis, ad aeternae beatitudinis praemia mereamini pervenire. Nos enim eisdem legatis vices nostras in hoc duximus committendas, habituri ratum et gratum quidquid pie ac provide super eo duxerint statuendum.

Datum Viterbii, VII Kal. Augusti, anno duodecimo.

LXXXIX. MAGISTRO MILONI NOTARIO NOSTRO APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Mandatur ei ut coeptum negotium persequatur. (Viterbii, VI Kal. Augusti.) Sollicitudinis tuae studium, quod per operis evidentiam declaratur, tanto nobis prudentiam tuam reddit amplius commendatam quanto coelestis altitudo consilii circa commissum tibi negotium majora dignoscitur per tuum ministerium operata. Illi ergo qui pertingit a fine usque ad finem fortiter et disponit suaviter universa, quique, cum imperet ventis et mari, facit in turbatione tranquillum, quas valemus gratias referentes, discretionem tuam dignis super hoc laudibus commendamus. Licet autem reditus tuus utilis nobis esset et praesentia tua grata, quia tamen in ministerii tui cura multis te fore credimus non solum necessarium sed etiam fructuosum, devotioni tuae praesentium auctoritate mandamus quatenus prudenter considerans quod non qui coeperit sed qui perseveraverit, salvus erit, et finis non pugna coronat, his quae ad injunctum tibi spectant officium sollicite ac solerter intendas, ad illum principaliter habens absque intermissione respectum qui pro sua causa, quam agis, diriget gressus tuos, reddetque tibi mercedis aeternae denarium pro labore, a nobis etiam, qui non sumus tuae devotionis immemores, consolationis solatia percepturus.

Datum Viterbii, VI Kal. Augusti, anno duodecimo.

XC. NOBILI VIRO R. COMITI TOLOSANO, Hortatur eum ut perseveret in bono. (Viterbii, VI Kal. Augusti.) Gaudemus in Domino et in potentia virtutis ipsius quod licet contra te dudum fuerint multa suggesta quae famam tuam videbantur multiformiter denigrare, tu tamen, ut eam omnino purgares, totum te nostris exposuisti mandatis, exhibens cautiones quantas et quales dilectus filius magister Milo notarius noster, apostolicae sedis legatus, exegit; et sic qui multis fueras in scandalum, factus es pluribus in exemplum, ut circa te manus Domini videatur mirabiliter operata. Cum ergo pro certo credamus quod hoc tibi, non solum spiritualiter ad salutem, verum etiam temporaliter ad profectum debeat redundare, ut amodo inter fideles fructifices et abundes in pace catholica qui hactenus inter perfidos dispergebas et consumebas in bellica clade, nobilitatem tuam rogandam duximus et monendam, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus talem in omnibus te studeas exhibere quod nos, qui tuum desideramus in Domino commodum et honorem, ad exhibendum tibi gratiam et favorem merito debeamus induci, pro certo confidens quod indebitum tibi nolumus inferri gravamen.

Datum Viterbii, VI Kal. Augusti, pontificatus nostri anno duodecimo.

XCI. STEPHANO CANTUARIENSI ARCHIEPISCOPO, S. R. E. CARDINALI. De electione episcopi Lincolniensis. (Viterbii, IV Kal. Augusti.) Super negotio Lincolniensis electi non solum discretionis spiritum, verum etiam discretionem spiritus te oportet habere, ne facile credas omni spiritui, sed zelum habeas secundum scientiam, diligenter attendens quod qui nimium emungit, elicit sanguinem, cum tempus et tempus sit omni rei quae sub coelo consistit. Unde: Omnia bona in tempore suo. Tuis ergo consultationibus breviter respondemus quod si Lincolniense capitulum alias litteras de assensu regio vel noluerit vel nequiverit impetrare, sufficiunt impetratae, ne forte sub specie consuetudinis approbatae quaerere videaris utilitatem magis propriam quam communem. Si autem electus canonicam purgationem obtulerit super iis de quibus probabiliter est suspectus vel publice infamatus, purgationem ejus accusatore deficiente recipias, moderando ipsam cum quinta probabilium personarum ordinis sui manu. Quod si nec inquisitionem subire nec purgationem exhibere voluerit super iis de quibus, ut diximus, probabiliter est suspectus vel publice infamatus impedientibus promotionem ipsius secundum canonicas sanctiones, electionem ejus poteris de jure cassare. Ad haec, si Lincolnienses canonici praecepto tuo juxta formam mandati nostri parere noluerint, in eos tanquam inobedientes et contumaces canonicam poteris proferre censuram. Caeterum, haec omnia tibi noveris non tanquam delegato, sed quasi ordinario, esse rescripta.

Datum Viterbii, IV Kal. Augusti, anno duodecimo.

XCII. ABBATI ET CONVENTUI FARSENSI. Absolvuntur ab impetitione episcopi Sabinensis. (Viterbii, II Non. Augusti.) Cum venerabilis frater noster Sabinensis episcopus coram dilectis filiis nostris Rogerio tituli Sanctae Anastasiae presbytero et Pelagio Sanctae Luciae ad septa solis diacono cardinalibus, quos sibi et R. procuratori vestro concessimus auditores, ecclesiam Sancti Viti de Granica cum suis possessionibus et suis pertinentiis petiisset, asserens eamdem ad se tam in spiritualibus quam temporalibus pertinere, idem procurator, nondum ejusdem episcopi intentione fundata, praepropere sic respondit, quod, etsi dicta ecclesia dudum fuerit Ecclesiae Sabinensis, eam tamen episcopus non poterat vindicare, quam ex permutationis causa Farfense monasterium obtinebat, ad hoc probandum quoddam exhibens instrumentum, in quo contineri prima facie videbatur quod Theodo episcopus cum suorum sacerdotum assensu praedictam ecclesiam Sancti Viti proquibusdam ecclesiis et rebus aliis in concambium vestro duxerat monasterio concedendam. Ad haec autem episcopus proposuit memoratus intentionem suam per responsionem hujusmodi esse fundatam. Cum enim pars vestra responderit se dictam ecclesiam ex permutatione facta per Sabinensem episcopum obtinere quam etiam publico nitebatur instrumento probare, confiteri per consequentiam videbatur se credere quod ecclesia saepedicta tempore permutationis pertinuit ad Ecclesiam Sabinensem, cum permutatio inter contractus bonae fidei computetur, nec cum alio quam cum domino vel cum eo qui habetur loco domini legitime valeat celebrari, adjiciens quod, etsi confessioni hujusmodi stare vellet in quantum contra vos facere videbatur, instrumentum tamen hujusmodi contra se minime admittebat, quod nec tabellionis auctoritate, nec subscriptione testium dignoscitur esse fulcitum. Sed ad hoc pars vestra respondit quod, cum procurator id in modum exceptionis objecerit, non videbatur ex adversae partis intentione fuisse coufessus; quia juxta legitimas sanctiones, qui exceptione utitur, non aestimatur de intentione adversarii, cum quo agitur, confiteri, adjungens quod; etsi permutationis tempore coenobium Farfense crediderit dictam ecclesiam Sancti Viti ad Sabinensem Ecclesiam pertinere, procurator tamen praedictus ex certis causis seu verisimilibus conjecturis credulitatem suam postmodum potuit taliter informare ut nunc crederet eamdem ecclesiam ad Sabinensem Ecclesiam tunc temporis non spectasse. Porro memoratus episcopus, ad probandum quod jamdicta ecclesia ad se in temporalibus pertinebat, quosdam testes induxit, per quos nitebatur ostendere quod tam dictam ecclesiam quam molendina, terras et alia bona ejus Sabinenses episcopi diutius possederunt, de illis pro suae voluntatis arbitrio libere disponendo. Quidam quoque testes ad probandam praescriptionem ex vestra fuerunt parte producti; per quorum aliquos vester procurator asseruit sufficienter ostensum quod a nonaginta annis eamdem ecclesiam cum molendinis et aliis bonis ejus vestrum monasterium possederat in quiete. Sed ad hoc pars episcopi respondebat quod etsi quidam testes de nonaginta annis deponere videantur, quia tamen de juris ordine tempora schismatum quae temporibus bonae memoriae Innocentii et Alexandri Romanorum pontificum intercessisse noscuntur, et de nostra indulgentia speciali episcopo memorato concessa tempus Conradi quondam Sabinensis episcopi, cum propter ejus absentiam, qui pastoralem curam gessit in Ecclesia Maguntinensi, et illorum incuriam quibus Sabinensis episcopatus diversis temporibus fuit cura commissa, ejusdem episcopatus jura neglecta fuerint, debeant de computatione subduci. cum eumdem episcopum in eo statu quoad defendenda Sabinensis episcopatus jura duxerimus reponendum quem habuit quando idem Conradus Sabinensis Ecclesiae praesulatum accepit, residuum temporis procul dubio ad legitimae praescriptionis limitem minime pertingebat. Super iis igitur et aliis propositis coram cardinalibus supradictis deliberatione cum fratribus nostris habita, intelleximus supradictum episcopum intentionem suam minime fundavisse per depositiones testium vel procuratoris supradicti responsionem, qui, sicut praemissum est, exceptionem objiciens, de intentione adversae partis non intelligitur fuisse confessus, vel etiam per instrumentum ex adverso exhibitum, cum in eo Theodo episcopus, a quo permutatio facta proponitur, non dicatur episcopus Sabinensis, quanquam in transcripto quo procurator utebatur appositum fuerit Sabinen. per vitium falsitatis. Licet autem nimis excesserit qui transcriptum illius instrumenti falsavit, quia tamen delictum personae non debet in damnum Ecclesiae redundare, ac non solum ante sententiam, verum etiam post, objici potest exceptio falsitatis, cum falsorum instrumentorum praetextu lata sententia usque ad viginti annorum spatium valeat retractari, veritate comperta noluimus ut id vestro monasterio praejudicium generaret. Quia vero nobis constitit supradictam ecclesiam Sancti Viti constitutam esse in dioecesi Sabinensi, episcopale jus in omnibus spiritualibus eidem episcopo adjudicavimus in eadem, illis duntaxat exceptis quae per authentica scripta ei dignoscuntur esse substracta, cum per privilegium vel praescriptionem legitimam nullatenus probaretur exempta. Verum quia dictus episcopus, qui eamdem ecclesiam sibi quoad temporalia vendicabat, munitum se super hoc praescriptione legitima non ostendit, quanquam probaverit episcopos Sabinenses bona ejusdem ecclesiae aliquando tempore possedisse, vos ab impetitione ipsius quoad temporalia ejusdem ecclesiae sententialiter duximus absolvendos. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae diffinitionis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum Viterbii, II Non. Augusti, anno duodecimo.

XCIII. EISDEM. De eadem re. (Viterbii, II Non. Augusti.) Cum venerabilis frater noster Joannes Sabinensis episcopus coram dilectis filiis nostris Rogerio tituli Sanctae Anastasiae presbytero et Pelagio Sanctae Luciae ad septa solis diacono cardinalibus, quos sibi et Ricardo procuratori vestro concessimus auditores, ecclesiam Sancti Angeli de Tancia cum suis possessionibus et pertinentiis petiisset, asserens eamdem ad se tam in spiritualibus quam temporalibus pertinere, primo possessorium et postea petitorium intentando, allegavit ante omnia jus commune, quia, cum eadem ecclesia sit constructa in Sabinensi dioecesi, ut dicebat, sub ipsius debebat consistere juxta canonicas sanctiones. Verum, cum ex vestra fuisset parte negatum eamdem ecclesiam in praedicta dioecesi constitutam, idem episcopus ad hoc probandum privilegium bonae memoriae Anastasii papae praedecessoris nostri coram ipsis exhibuit, in quo mons Tancia pro Sabinensis episcopatus termino ponitur, et inter alias ecclesias Sabinensis episcopatus eadem ecclesia Sancti Angeli numeratur, ac in praedicto monte dicitur esse constructa, hoc idem per publicum instrumentum quo procurator vester utebatur ostendens, in quo dicitur quod dicta ecclesia sita est in territorio Sabinensi, cum Sabinensis dioecesis longe amplius quam Sabinense territorium extendatur. In temporalibus quoque ad se dictam ecclesiam pertinere idem episcopus nitebatur ostendere per publicum instrumentum, in quo continetur expresse Joannem episcopum Sabinensem Hugoni Farfensi abbati et duobus personis post ipsum Gualdum Pontianellum, in quo est dicta ecclesia, cum suis pertinentiis locavisse pro annua quatuor solidorum Papiensium pensione in Assumptione beatae Virginis persolvenda. Sed pars vestra proposuit instrumento praedicto nullam fidem penitus adhibendam propter superlinearem scripturam et rasuram in loco suspecto factam, ubi videlicet adnotatio temporis recensetur. Fuit insuper ex episcopi parte propositum quod cum ecclesiae Sancti Angeli nomine multo tempore fuerit certa pensio ecclesiae Sabinensi soluta, manifeste liquebat ad eamdem ecclesiam, a qua locatio facta fuerat, supradictam ecclesiam jure proprietario pertinere. Praeterea, cum bonae memoriae Lucius papa praedecessor noster injunxerit Sabinensibus ut ad recuperationem Tanciae, quam eo tempore tenebatis, intenderent, et per eosdem Petro de Bono tunc Sabinensis episcopatus procuratori tam Tancia quam ecclesia Sancti Angeli fuerit restituta, et vos eamdem ecclesiam postea duxeritis occupandam, ejusdem erat episcopo restitutio facienda, sicut idem episcopus ea omnia per idoneos testes asserebat esse probata. Ad haec autem procurator respondebat praedictus quod, etsi quidam testes se vidisse deponant ecclesiam Sancti Angeli pensionem quatuor solidorum Sabinensi episcopo persolvisse, nullum tamen ex hoc vestro monasterio poterat praejudicium generari, cum non appareat pensionem ipsam ex parte monasterii fuisse solutam. Quanquam etiam testes asserant se vidisse multoties praetaxatam pensionem exsolvi, non tamen ostenditur tanto tempore praestita quod usque ad praescriptionem legitimam porrigatur. Item, sicut ad rei propriae probationem locatio facta non sufficit, ita nec solutio nec perceptio pensionis. Licet etiam idem Lucius praedecessor noster suprascriptum mandatum Sabinensibus dederit circumventus, credens, prout ei suggestum fuerat, ad Sabinensem episcopatum praedictum locum et ecclesiam pertinere, ac Farfenses monachi propulsando injuriam ab eisdem Sabinensibus irrogatam retinere curaverint ecclesiam memoratam, propter hoc non erat episcopo restitutio facienda; maxime cum e vicino contrariam esset sententiam super petitorio excepturus, et qui petit quod redditurus est, dolum facere dignoscatur, sicut in civilibus legibus continetur. Medietatem quoque oblationum specialium quorumdam dierum idem episcopus in eadem sibi ecclesia vendicabat, quam eidem de plano procurator vestri monasterii recognovit. His igitur et aliis intellectis quae coram cardinalibus supradictis pars utraque proponere procuravit, quia nobis constitit supradictam ecclesiam Sancti Angeli constitutam esse in dioecesi Sabinensi, de consilio fratrum nostrorum episcopale jus in omnibus spiritualibus eidem episcopo adjudicavimus in eadem, illis duntaxat exceptis quae per authentica scripta ei dignoscuntur esse subtracta, hoc ad cautelam expresso, ut medietatem oblationum praedictorum dierum, quae, sicut dictum est, ipsi procurator recognovit jamdictus, in eadem ecclesia percipit [percipiat] annuatim. Quia vero instrumentum praedictum, per quod episcopus supradictam ecclesiam intendebat sibi quoad temporalia vendicare, ad faciendam super hoc fidem invalidum esse cognovimus, utpote propter praedicta de jure suspectum, vos ab impetitione ipsius quoad temporalia ejusdem ecclesiae sententialiter duximus absolvendos, eidem super hoc silentium imponentes. Nulli ergo, etc. hanc paginam nostrae diffinitionis, etc. usque incursurum.

Datum Viterbii XI Non. Augusti, anno duodecimo.

XCIV. PADUANO ET CENETENSI EPISCOPIS, ET ABBATI SANCTI MARTINI DE COLLE CENETENSIS DIOECESIS. Scribitur pro archiepiscopo Duraciensi. (Viterbii, XV Kal. Septembris.) Ex litteris venerabilis fratris nostri Duraciensis archiepiscopi nostris est auribus intimatum quod cum Ecclesiae Duraciensis canonici eumdem in archiepiscopum elegissent, et venerabilis frater noster Constantinopolitanus patriarcha electionem confirmasset ipsius et in episcopum consecrasset, eumque direxisset ad regimen ecclesiae memoratae, . . rector Venetorum, qui domos, possessiones, thesaurum et alia bona dictae Ecclesiae occuparat, non permisit eumdem Duraciensem ingredi civitatem nec in ejusdem territorio commorari, et cum quadam vice tanquam extraneus eamdem civitatem intrasset, ipsum per suos satellites recedere coegit ab illa: propter quod accedens Venetias, a nobili viro duce Venetorum et consiliariis ejus humiliter petiit ut archiepiscopatum praedictum ipsum permitterent libere possidere, sed iidem non solum preces non admiserunt ipsius, verum etiam noluerunt aliquatenus sustinere quod ipsum quisquam archiepiscopum nominaret, asserentes neminem in suo districtu nisi Venetum debere vel posse perfrui ecclesiastica dignitate, nisi forsan de ipsorum consensu exstiterit ordinatus. Cum igitur haec, si vera sunt, in praejudicium sint libertatis ecclesiasticae attentata, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus praedictos ducem et populum Venetorum ut ipsum in archiepiscopatu praedicto, prout ad ejus officium pertinet, permittant libere ministrare, praecipientes rectori et Venetis apud Duracium commorantibus ut restitutis bonis Duraciensis Ecclesiae universis, eidem super archiepiscopatu praefato et pertinentiis ejus nullam inferant molestiam vel gravamen, moneatis prudenter et efficaciter inducatis, ipsos ad hoc, nisi aliquid rationabile quare id fieri non debeat objectum fuerit et ostensum, per censuram ecclesiasticam sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo compellentes. Quod si non omnes, etc. duo vestrum, etc.

Datum Viterbii, XV Kal. Septembris, pontificatus nostri anno duodecimo.

XCV. ALBANIENSI EPISCOPO. De eadem re. (Viterbii, XV Kal. Septembris.) Ex litteris venerabilis fratris nostri Duraciensis archiepiscopi nostris est auribus intimatum quod cum Ecclesiae Duraciensis canonici eumdem in archiepiscopum elegissent, et venerabilis frater noster Constantinopolitanus patriarcha electionem, etc. ut in alia usque rector Venetorum apud Duracium commorantium, etc. ut in alia usque recedere coegit ab illa. Cum igitur haec, si vera sunt, in praejudicium sint libertatis ecclesiasticae attentata, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus memoratum rectorem et Venetos apud Duracium commorantes, ut restitutis bonis Duraciensis Ecclesiae universis, eidem super archiepiscopatu praefato et pertinentiis ejus nullam inferant molestiam vel gravamen, prudenter moneas et inducas, ipsos ab hoc, etc. ut in alia usque compellens.

Datum Viterbii, XV Kal. Septembris, anno duo decimo.

XCVI. NOBILI VIRO MICHALICIO CUMINIANO ROMANIAE. Super eadem materia. (Viterbii, XVI Kal. Septembris.) Si te servum recognoscis illius qui servos suos adoptat in filios et coronat in reges, ipsius sponsam, quae a dextris ejus in vestitu deaurato consistit, non solum te convenit non offendere, verum etiam honoribus praevenire. Inde est quod nobilitatem tuam rogamus attentius et monemus, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus venerabilem fratrem nostrum Duraciensem archiepiscopum possessiones quas ejus Ecclesia in terra tua obtinere dignoscitur permittas pacifice possidere, fructus quos ex illis a morte praedecessoris ipsius diceris percepisse sibi restituens universos, ejus intuitu qui bonum irremuneratum aliquod non relinquit et malum non praeterit impunitum.

Datum Viterbii, XVI Kal. Septembris, pontificatus nostri anno duodecimo.

XCVII. ABBATI SANCTI PETRI DE LINGRARIGA, ET ARCHIDIACONO DURACIENSI. De eadem re. (Viterbii, XVII Kal. Septembris.) Querelam venerabilis fratris nostri Duraciensis archiepiscopi recepimus continentem quod nobilis vir Dametrius judex Albanorum quasdam possessiones Ecclesiae suae ac alia bona contra justitiam detinet occupata. Unde ipsi nostris dedimus litteris in mandatis ut possessiones ipsas et alia cum fructibus perceptis ex eis archiepiscopo memorato restituat, ut tenetur. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si dictus Dametrius quod mandavimus neglexerit adimplere, vos eum ad restitutionem ipsorum per censuram apostolicam appellatione remota, justitia mediante, cogatis.

Datum Viterbii, XVII Kal. Septembris, anno duodecimo.

Scriptum est eidem nobili super hoc.

Datum, ut in alia.

XCVIII. MARTINO ABBATI ET FRATRIBUS MONASTERII SANCTAE MARIAE DE SERENA. De revocatione alienationum. (Laterani, IV Idus Martii.) In nostra praesentia constitutis tibi, fili abbas, et dilecto filio F. venerabilis fratris nostri episcopi Lucani procuratori de rato litteras exhibenti audientia benigna concessa, tu alienationem integrae medietatis Podii castelli, curtis de Monte castello, cum omnibus casis, casalinis, terris et rebus ad praedictum castellum et ejus curtem pertinentibus, et cum omnibus casis, casalinis, terris et rebus quas dictum monasterium ullo modo habet vel requirere potest a Cecina usque ad Arnum et usque ad Elsam: scilicet in curte de colle Carelli, et in loco et curte de Taverle, ac in curtibus de Padule, de Capanule, de Sancto Petro de Camuliano, de Ceule, de Perignano, de Lucagnano, de Lavaiano, de Miliano, de Aqui, de Morrono, de Scupeturo et de Cumulo, a Guidone praedecessore tuo Lucano episcopo dudum factam petiisti humiliter revocari; allegans venditionem ipsam in enormem monasterii laesionem, cum ultra quintuplum fuerit tunc deceptum, et contra formam canonicam, utpote cui nec superioris auctoritas, id est Romani pontificis, cui nullo medio suberat, nec consensus seu subscriptio monachorum accessisse dignoscitur, attentatam. Ad quod procurator episcopi sic respondit, quod dicta venditio non in monasterii detrimentum sed utilitatem potius facta fuit, cum de centum libris denariorum veterum solutorum pro ipsa, qui longe chariores erant usualibus denariis qui nunc currunt, utiliores possessiones ad opus monasterii emptae fuerint, et residivi in ejusdem loci utilitatem conversi. Praeterea de consilio fratrum et fidelium monasterii dictus praedecessor tuus ad hujusmodi alienationem processit, sicut evidenter arguitur ex instrumenti tenore super ipsa confecto. Sed hoc ultimum tu prorsus inficians, ad id quod praemissum est respondebas quod licet abbas in instrumento profiteatur venditionem hujusmodi se fecisse de fratrum suorum et fidelium voluntate, de illorum tamen assensu non constat, quem intercessisse tabellio non testatur. Adjecit insuper procurator quod cum Ricoverus olim abbas ejusdem loci movisset super hoc Lucano episcopo quaestionem, et bonae memoriae C. papa praedecessor noster Wlterrano episcopo et priori Sancti Fridiani Lucanensis et magistro J. Pisano canonico, quibus causam ipsam commiserat, injunxisset ut ante omnia laborarent ad compositionem amicabilem faciendam, per quosdam prudentes viros fuit compositum inter eos, ita quod dictus abbas trecentis et duabus libris ab episcopo de novo receptis, de consilio et assensu G. presbyteri ecclesiae Sancti Blasii de Bibon, ut dicebatur, ad monasterium pertinentis, et Rusticellis Castaldionis, Hugolini Guidonis, et quorumdam aliorum fidelium ejusdem monasterii, ut dicebant, finem, refutationem, transactionem et pactum de non petendo fecit de omnibus supradictis. Processu quoque temporis inter Lucanum episcopum et monasterium tuum super praemissis quaestione suborta, coram abbate Sanctae Mariae de Masio et Mercato judice arbitris electis a partibus Aimericus abbas praedicti loci, sexaginta octo libris ab episcopo Lucano receptis, cum consilio et assensu H. monachi, A. conservi, et laicorum quorumque fidelium monasterii, ut dicebant, eo modo quo Ricoverus abbas fecerat omnia refutavit. Unde cum compositionem praedictam idem praedecessor noster postmodum confirmarit, suam ad id intelligitur praestitisse auctoritatem; praesertim cum usque adeo conventionem illam duxerit approbandam ut confirmationis suae litteris tenorem ejus de verbo ad verbum fecerit adnotari.

Praeterea coram magistris B. et C. Pisanis canonicis judicibus delegatis a nobis ad observationem compositionis ipsius poena interposita te astrinxisse dicebat. Unde firmiter asserebat te contra venditionem et compositiones praedictas nullatenus audiendum, sed potius condemnandum ad poenam tam in alienationis contractu quam in compositionibus comprehensam. Verum ex parte tua fuit ad praemissa responsum quod per compositiones hujusmodi laedi monasterium non debebat, tum quia ipsis quae speciem alienationis praetendunt nec superioris auctoritas nec capituli consensus accessit, tum etiam etsi praedicti abbates pecuniam componendo receperint, nihilominus tamen monasterium tam in prima compositione quam etiam in secunda ultra quadruplum laedebatur: quod facile probari posse dicebas. Sed nec obstare poterat confirmatio praelibata, utpote per nimiam ejusdem praedecessoris nostri occupationem obtenta: qui licet tenorem compositionis jusserit adnotari, cum tamen deprehendere nequiverit ex eodem quam graviter monasterium laedebatur, absque alterutrius partis injuria vel jactura confirmationem illam intelligitur concessisse. Sic etenim in jure civili reperitur expressum, quod si quis a principe simpliciter impetraverit ut in publico loco aedificet, non est intelligendum ut cum incommodo alicujus id fiat, nisi forsan et hoc fuerit impetratum. Et ideo cum rescriptum contra jus elicitum, nisi tale sit quod petenti prosit nec laedat alium, ab omnibus debeat refutari, ex confirmatione hujusmodi dictus episcopus commodum consequi non debebat.

Praeterea irrefragabili argumento videbaris ostendere quod intentionis praedecessoris nostri non exstitit compositionem praedictam in dispendium monasterii confirmare. Cum enim post modicum temporis dictus praedecessor tuus, qui praedicta distraxerat, super diversis fuisset excessibus incusatus, et Suanensis episcopus de mandato ejusdem praedecessoris nostri inquisisset super illis plenius veritatem, ac pro eo praecipue quod confessus est coram eo se medietatem Montis Castelli et trium villarum pro trecentis duodecim libris et una cultra Lucano episcopo vendidisse, ipsum ab administratione removerit, abbatiae dictus praedecessor noster quod a Suanensi episcopo factum fuerat approbando mandavit ut quamvis venditionem factam Lucano episcopo confirmasset, nihilominus tamen idem episcopus super possessionibus ab abbate praedicto emptis taliter cum substituto componeret ne ad eum propter id querimonia perferretur. Fuit insuper ex tua parte propositum quod monasterio nocere non poterat quod tu nuper compositionem ipsam promisisti coram supradictis delegatis a nobis judicibus observare, cum hoc nimis incaute in monasterii laesionem absque nostra et tui capituli conniventia promisisses. Sed ad hoc pars altera respondebat quod etsi a principio consensum capituli non habuerit, postea tamen litteras super hoc obtinuit ab eodem, licet non fuerint judicibus praesentatae. Verum tu hoc prorsus inficians allegasti quod cum nobis de promissione hujusmodi postea constitisset, nos nolentes quod incuria vel delictum personae in damnum Ecclesiae redundaret, dictis dedimus judicibus in praeceptis ut juxta mandati nostri tenorem in negotio procedere non tardarent. Sed nec quadragenaria praescriptio, de qua, licet perfunctorie, mentio facta fuerat, locum sibi poterat contra monasterium vendicare; quia licet quinquaginta et unus anni a tempore venditionis elapsi sint, quia tamen cum quarto anno pontificatus ejusdem C. praedecessoris nostri coram judicibus a sede apostolica delegatis super praedictis possessionibus lis fuerit contestata, tam quatuordecim anni a tempore motae litis elapsi quam etiam tempus vitae illicite alienantis debent juxta sanctiones canonicas de computatione subduci, residuum temporis ad quadraginta annorum limitem non accedit. His igitur et aliis intellectis quae tam tu quam pars altera proponere curavistis, de fratrum nostrorum consilio tam alienationem quam compositiones etiam supradictas duximus revocandas, procuratorem praedictum super iis sententialiter condemnantes, ita videlicet ut tam ad recuperationem supradictae pecuniae quam etiam expensarum quae pro melioratione rerum monasterii forsitan factae sunt idem episcopus, cum voluerit, suam justitiam prosequatur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae diffinitionis infringere vel ei, etc. usque incursurum.

Datum Laterani, IV Idus Martii, pontificatus nostri anno duodecimo.

XCIX EPISCOPO ET F. ET V. ARCHIDIACONIS SALAMANTINIS. Confirmatur sententia lata pro monasterio Colimbriensi. (Viterbii, III Non. Augusti.) Inter dilectos filios, priorem et conventum monasterii Sanctae Crucis Colimbriensis ex parte una et M. et I. presbyteros, G. I. P. et M. diaconos et P. I. et M. ac quosdam alios clericos capellae monasterii memorati ex altera, quos ad praesentationem eorumdem prioris et fratrum ad titulum ipsius monasterii dicebatur venerabilis frater noster Colimbriensis episcopus ordinasse, super ordinatione ipsorum et restitutionis sententia a dilecto filio magistro P. priore Sanctae Mariae Montis majoris et conjudicibus suis auctoritate nostra lata pro eis exorta materia quaestionis, post altercationes multiplices et varias allegationes propositas coram venerabili fratre nostro episcopo et dilectis filiis decano et cantore Zamorensibus, quibus ultimo commisimus causam ipsam, quasdam ejusdem Colimbriensis episcopi litteras exhibuerunt duo ex clericis memoratis, videlicet P. Bartholomaei et J. Nunonis, in quibus continebatur expresse quod P. Colimbriensis episcopus ad titulum monasterii Sanctae Crucis et praesentationem prioris et conventus ejusdem promoverat quosdam clericos, unum in Presbyterum, et alios in diaconos et subdiaconos et Ostiarios, quorum nomina in suis litteris exprimebat, inter quae videbantur praescriptorum clericorum nomina contineri, quibus in ejus praesentia competens fuerat beneficium repromissum. Cumque fuisset a priore et fratribus allegatum easdem litteras nunquam de conscientia episcopi emanasse, ac super hoc fuisset aliquandiu litigatum, in hoc demum partes pariter convenerunt, abrenuntiatis omnibus quae gesta erant in causa ut si Colimbriensis episcopus tenorem recognosceret litterarum, ipsi judices juxta suum arbitrium facerent clericis ipsis, pro quibus praedicta sententia lata fuerat, in monasterio provideri; si vero non recognosceret tenorem earum, ex toto absolverent priorem et conventum ab impetitionibus clericorum. Cum autem judices certiorari per dictum episcopum petiissent, licet episcopus nimis obscure primitus rescripsisset, postmodum tamen minus intricate respondit hoc modo: Recordamur quosdam clericos ecclesiae Sanctae Crucis ad titulum monasterii et praesentationem duorum vel trium canonicorum ejusdem loci promovisse ad ordines ac eisdem super ordinatione sua nostras litteras concessisse; sed qui fuerint, et an litterarum tenor de nostra conscientia emanaverit, non recolimus.

Super hujusmodi vero responsione conscribi fecit idem episcopus tria paria litterarum; quarum unum saepedictorum clericorum parti et aliud prioris et fratrum nuntio assignavit, apud se ad cautelam tertio reservato. Verum cum utraque pars traditas sibi ab episcopo litteras judicibus praesentasset, pars prioris et fratrum asseruit litteras Colimbriensis episcopi clericis traditas per eosdem fuisse falsatas, cum in eo loco in quo scriptum fuerat, utrum litterarum tenor de nostra conscientia emanaverit, non recolimus, loco negativae particulae videlicet etiam, litteris quibus utebantur clerici poneretur. Porro cum tam super hoc articulo quam etiam super alio, an videlicet ex iis quae rescripsit episcopus recognovisset continentiam litterarum, fuisset utrinque diutius allegatum, judices de consilio peritorum sententiando dixerunt episcopum saepedictum litterarum recognovisse tenorem, priori et fratribus injungentes ut praedictis duobus clericis providerint juxta formam in authentico eorumdem expressam, pro caeteris sententiam confirmationis quam tulerant super praedicta restitutionis sententia, sed ad tempus se suspendisse fatebantur eamdem, in statum pristinum reducendo, et praecipiendo eam firmiter observari. Quorum sententiam magister J. monasterii procurator nuper apud sedem apostolicam constitutus coram dilecto filio nostro Pelagio Sanctae Luciae ad septa solis diacono cardinali, quem ipsi et praedicto Joanni Nunonis procuratori clericorum ipsorum auditorem concessimus, petiit revocari, allegans eos contra conventionis seu compromissi tenorem sententiam protulisse; quia cum Colimbriensis episcopus scripserit se non recolere an litterarum tenor de sua conscientia emanasset, ergo an is tenor litterarum fuerit dubitavit: ergo tenorem ipsum minime recognovit; et ideo mandare judices nequiverunt supradictis clericis provideri, utpote conditione in compromisso apposita non exstante. Proposuit insuper manifeste constare litteras quas judicibus clerici supradicti obtulerant fuisse falsatas, cum litterarum tenor quas nobis nuper Colimbriensis episcopus super eodem facto transmisit litteris quibus pars monasterii usa fuerat, sicut idem episcopus asserit, omnino concordet, a quibus clericorum litteras non est dubium discordasse.

Caeterum procurator clericorum easdem litteras fuisse falsatas prorsus inficians, proponebat alterius tenoris fuisse litteras quibus monasterium usum fuerat quam sint illae quas ad nos Episcopus destinavit, adjiciens quod etsi ejusdem tenoris forsitan exstitissent, contra sententiam tamen auctoritate apostolica promulgatam in praejudicium clericorum credendum non erat, episcopo in hac parte, cum non juratus extra judicium testimonium dederit, et sit in assertione propria singularis, et ideo sibi soli credendum non erat, quantacunque fulgeat dignitate. Allegavit praeterea compromissi verba non captiose, sed sane potius esse intelligenda, ut scilicet verba negative concepta in affirmationem resolvantur hoc modo: Si episcopus tenorem recognosceret litterarum, secundum arbitrium judicum provideretur clericis memoratis; si vero non recognosceret, id est, si recognosceret, non fuisse illam continentiam litterarum, prior et fratres ab impetitione absolverentur ipsorum. Et haec interpretatio videbatur merito admittenda, tum quia negantis factum per rerum naturam nulla est probatio juxta legitimas sanctiones, tum quia multi potuissent casus occurrere in quibus episcopus non recognovisset continentiam litterarum, ut, si forsitan interim fuisset mortuus, vel mutus seu mente captus effectus, aut in remotis partibus agens, vel etiam praesens, et requisitus nollet aliquatenus respondere, et sic clerici debita fuissent provisione frustrati, quod intentioni tam partis quam judicum obviasset. Adjecit etiam quod illa verba: Si episcopus tenorem recognosceret litterarum, non ad verborum seriem sed ad factum de quo in litteris agebatur erant potius referenda. Unde cum episcopus dixerit se recolere quosdam clericos capellae Sanctae Crucis ad praesentationem quorumdam fratrum ejusdem loci ad titulum monasterii ordinasse ac dedisse litteras ordinatis, oblatas sibi litteras super quibus erat contentio recognoscens proprio sigillo munitas, licet dixerit se non recolere an litterarum tenor de sua conscientia emanasset, tenorem recognovisse intelligitur litterarum quas veras et authenticas reputabat; sicut si aliquae nobis litterae offerrentur nostra bulla munitae, quae nec rasae, nec cancellatae, nec abolitae viderentur in aliqua sui parte, neque vitium appareret in filo, stylo, charta, vel bulla, nec inhonestum continerent aliquid vel iniquum, etsi non essemus memores sic fuisse in facto processum quemadmodum litterarum series contineret quia omnium habere memoriam divinum est potius quam humanum, procul dubio litteras approbaremus easdem et per consequentiam earumdem intelligeremur continentiam approbare.

His igitur et aliis coram praedicto cardinale propositis plenius intellectis, de fratrum nostrorum consilio sententiam praedictorum judicum Zamorensium approbantes illam auctoritate apostolica confirmamus. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus eamdem sententiam faciatis appellatione remota inviolabiliter observari, contradictores, si quos inveneritis, vel rebelles per censuram ecclesiasticam compescendo. Quod si non omnes, etc., tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.

Datum Viterbii III Non. Augusti, anno duodecimo.

C. CANONICIS REGULARIBUS ECCLESIAE BEATI PETRI DE TORGATONA. De canonicis instituendis in ecclesiis parrochialibus. (Viterbii, III Non. Septembris.) Cum a sede apostolica postulatur quod aequitati sit consonum et conveniat rationi, ad concedendum debemus prompti et faciles inveniri et justa poscentium vota propensiori cura et sollicitudine promovere, ut tanto in amorem et devotionem sacrosanctae Romanae Ecclesiae ferventius exardescant quanto se cognoverint majorem apud eam affectionem et gratiam invenisse. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, ad exemplar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri auctoritate vobis apostolica indulgemus ut in ecclesiis vestris, cum vacaverint, liberum sit vobis quatuor vel tres ad minus de canonicis vestris instituere, ex quibus unum dioecesano Episcopo praesentetis ut ab eo curam suscipiat animarum, et vobis de temporalibus, illi vero de spiritualibus, debeat respondere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere vel ei, etc. usque se noverit incursurum.

Datum Viterbii, III Non. Septembris, pontificatus nostri anno duodecimo.

CI. SOFFRIDO PISTORIENSI, EPISCOPO, EJUSQUE SUCCESSORIBUS CANONICE SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, XIV Kal. Novembris.) Quoniam universalis Ecclesiae curam, Deo, prout ipsi placuit, disponente suscepimus, oportet nos fratres nostros episcopos ampliori charitate diligere et Ecclesias eorum gubernationi commissas protectione sedis apostolicae communire, quatenus tam eis quam Ecclesiis quae ipsorum regimini sunt commissae sub apostolica tuitione manentibus et apostolorum principis patrocinium contra pravorum incursus adeptis, et ipsi officii sui prosecutioni valeant propensius imminere, et commissae ipsorum pastioni oves Dominicae vitae pabulum apud eos, cessantibus pravorum molestiis, uberius et quietius possint jugiter invenire. Eapropter, venerabilis in Christo frater Soffride Pistoriensis episcope, et tuae honestatis et antiquae devotionis qua Pistoriensis Ecclesia semper in apostolicae sedis reverentia et veneratione permansit consideratione inducti, ad exemplar felicis recordationis Urbani Paschalis, Innocentii, Anastasii, Alexandri et Urbani tertii praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum eamdem Ecclesiam sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Sancimus etiam ut dioecesis Pistoriensis episcopatus, sicut ejus termini praedictorum praedecessorum nostrorum privilegiis distincti sunt, sic in jure et conditione Pistoriensis episcopi sine alicujus molestia vel inquietudine perseverent; per quos nimirum terminos subscriptae capellae et ecclesiae constitutae esse noscuntur, capella videlicet de Capraria, capella hospitalis de Rosaria, plebs de Massa, capella de Vincio, capella de Bucuniano, capella de Castellonovo, capella Sancti Martini in Monteculli, capellae sanctae Mariae Magdalenae in Colle, capella de Valazano, capella de Verruca, super quam praefati praedecessoris nostri Urbani post tertiam et quartam discussionem est prolata sententia, capella hospitalis de Fanano, capella Prati episcopi, capella de Rotie, capella de Cerbaria, capella Montisacuti, capella de Insula, capella Sancti Salvatoris sita prope Pratum juxta flumen Bisentium, capella Sancti Martini in Cojano, curtem etiam quae vocatur Pavana infra Pistoriensem comitatum cum castello Sambucae infra curtis confinia constructo, sanctae Pistoriensi Ecclesiae confirmamus, sicut a venerabilis memoriae comitissa Mathilde beati Petri filia post diu examinatam a compluribus judicibus ac jurisperitis actionem per judicium Bernardi S. R. E. presbyteri cardinalis et jam dicti Paschalis papae vicarii in manus dignae recordationis Ildebrandi praedecessoris tui et fratrum ejus restituta esse cognoscitur. Porro decimationes de Monte murlo, de Prato, de Sancto Paulo, de Colonita, de Montemagno, de Casale, de Lamporecho, de Creti, de Spanareclio, quas de laicorum manibus solertia praedicti praedecessoris tui eripuit, nullus unquam ab Ecclesiae jure et clericorum usibus alienare praesumat. Idipsum de caeteris curtibus praediisve praecipimus quae hodie in Ecclesiae Pistoriensis possessione persistunt, videlicet de Lizano, de Mammiano, de Caumana, de Batoni, de Satornana, Brandellio, Piscia, Groppule, Vinaciano, Tobiano, publica silva mortua, Vizule, Plathaneze, Celleri, et de terra sita infra episcopatum Bononiensem, quam tenuerunt homines de Valle Biderla, curte de Spalliolo.

Insuper confirmamus vobis plebem Sancti Hippolyti in Alpe, plebem Sancti Laurentii, plebem in Montemurlo, plebem de Villiano, plebem Sancti Quirici, plebem in Monte Cucuili, plebem in Satornana, plebem de Brandellio, plebem de Caumana, plebem Sancti Marcelli, plebem de Lizano, plebem de Popillio, plebem de Pitellio, plebem de Furfalo, plebem de Celle, plebem de Calloria, plebem de Vinaziano, plebem de Massa, plebem de Creti, plebem de Lamporecelo, plebem de Limite, plebem de Artimino, plebem de Seiano, plebem de Quarrata, plebem de Montemagno, plebem de Tobiano, plebem Sancti Hippolyti, plebem Sancti Pauli, plebem de Aiolo, plebem Sancti Justi, plebem de Colonica, in Prato plebem Sancti Stephani. Ad haec adjicientes sancimus ut occasione privilegii quod Pratenses a Romana Ecclesia se habere congaudent, nulla injuria vel diminutio aut inobendientia matri suae Pistoriensi Ecclesiae seu cuilibet supradictarum plebium, videlicet Sancti Pauli, Sancti Hippolyti, Sancti Petri de Aiolo, Sancti justi, et de Colonica, vel alicui in aliquo inferatur, nec Pratensis Ecclesia vel clerici ipsius loci eodem scripto contra justitiam vel dignitatem aut obedientiam Ecclesiae seu episcopi Pistoriensis utantur, sed quemadmodum praedecessorum nostrorum Urbani, Paschalis, Innocentii et Alexandri atque aliorum, seu etiam bonae memoriae Petri et Ildebrandi Pistoriensium episcoporum tempore exstitit, ita jam dicta Pratensis Ecclesia absque aliqua diminutione potestatis aut dignitatis Pistoriensis Ecclesiae vel episcopi, eis in omnibus et per omnia obediens et subjecta permaneat. Prohibemus insuper ne infra episcopatum tuum ullus ecclesiam vel oratorium sine assensu tuo vel successorum tuorum de novo construere audeat: salvis tamen privilegiis Romanae Ecclesiae. Liceat quoque tibi et successoribus tuis baptismales ecclesias in eadem dioecesi constituere, si necessitas visa fuerit imminere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam Pistoriensem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra et illibata serventur tam tuis quam tuorum fratrum et pauperum usibus profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, etc. usque in finem. Amen, amen, amen.

Datum Laterani per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin. diaconi cardinalis S. R. E. cancellarii XIV Kal. Novembris, indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno 1209, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno duodecimo.

CII LUNDENSI ARCHIEPISCOPO. De conversione Fialandae. (Laterani, III Kal. Novembris.) Ex tuarum perpendimus serie litterarum quod cum quaedam terra quae Finlanda dicitur, operante Patre luminum, a quo omne datum optimum et omne donum perfectum descendit, nuper quorumdam nobilium mediante sollicitudine ad fidem conversa sit Christianam, in qua modo puer Jesus proficit sapientia et aetate, episcopo ejusdem terrae postquam in propagatione catholicae fidei cursum suum ibidem legitime consummavit, ad coelestis remunerationis bravium evocato, nullus est ei hactenus substitutus. Nam cum propter novellam plantationem et ejusdem regionis hominum pertinaciam ac loci etiam intemperiem electus ibidem non ad honorem assumptus sed expositus martyrio reputetur, nullus fere ad illius regimen sedis aspirat nisi qui divini verbi zelo succensus pati exoptat pro Christi nomine cruciatus. Verum cum vir quidam moribus, ut asseris, et aetate maturus et scientia et virtutibus redimitus, qui propter verbum Dei, quod populo illi aliquandiu praedicavit, ab eis plura jam sustinuit piacula passionum, ad illius Ecclesiae regimen sit vocatus, ut sic praesit aspirans ad illud quod magis consequatur martyrium quam honorem, ipsi, ex eo quod non est de legitimo matrimonio natus, sine licentia nostra munus consecrationis impendere noluisti. Cum igitur urgens exposcat necessitas et evidens utilitas id requirat, nobis humiliter supplicasti ut cum eo dispensare misericorditer dignaremur. Nos igitur tuis postulationibus inclinati, per apostolica scripta mandamus quatenus si est ita, cum eo vice nostra dispenses, injungens eidem ut, sicut incoepit, eamdem novellam plantationem informet verbo pariter et exemplo et insistere studeat diligenter ad exstirpandum paganitatis errorem et terminos Christianae fidei dilatandos; quia licet omnes virtutes ad bravium, sola tamen perseverantia coronatur.

Datum Laterani, III Kal. Novemb., pontificatus nostri anno duodecimo.

CIII. ILLUSTRI REGI DACIAE. Suadetur ut pugnet adversus paganos (Laterani, II Kal. Novembris.) Suggestor scelerum semper antiquus, qui semper quaerens quem devoret, tanquam leo absorbet fluvium nec miratur, habens fiduciam quod Jordanis influat in os ejus, quosdam jumentis insipientibus, quibus vere sunt similes, comparandos adeo excaecavit quod factorem suum, qui pelle ac carnibus illos vestit, nervisque compactis et ossibus vitam et misericordiam eis dedit, penitus ignorantes, reverentiam exhibent creaturae quam deberent impendere Creatori, et damnabiliter idolorum cultibus inhaerentes Christiani nominis professores abhorrent, eosque qui sibi praedicant verbum Dei tanquam maleficos persequuntur. Licet autem adversus hujusmodi barbaras nationes regno tuo conterminas praelium Domini praeliando multos saepe labores sustinueris et expensas, nuper tamen imber divinae gratiae terram cordis tui sanctae praedicationis vomere diligenter excultam adeo fecundavit, quod divinae zelo legis accensus apprehendere arma et scutum iterato proponis, ut juxta parabolam evangelicam debiles et infirmos, caecos et claudos ad nuptias summi Regis intrare compellas, tractisque barbaris nationibus in sagenam fidei orthodoxae, illuc viror junci et calami valeat suboriri ubi habitaverant hactenus struthiones. Nos igitur tuum propositum in Domino commendantes, devotionem regiam monemus attentius et hortamur, et in remissionem tibi peccaminum injungimus quatenus amore illius qui captivitatem nostram sua duxit virtute captivam, ad exstirpandum paganitatis errorem et terminos Christianae fidei dilatandos viriliter te accingas, neque timeas passiones hujus saeculi, quae condignae non sunt ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis, sed in forti brachio et extento confundas cum suis idolis spurcitiam paganorum, ac tanquam strenuus miles Christi fortiter et potenter in hujus certaminis agone contendas, gloria sempiterna, quae in cor hominis non ascendit, si legitime certaveris, coronandus.

Datum Laterani, II Kal. Novembr., etc., ut in alia.

CIV. OTTONI ILLUSTRI ROMANORUM IMPERATORI SEMPER AUGUSTO. De eodem argumento. (Laterani, II Kal. Novembris.) Suggestor scelerum serpens antiquus, etc. ut in alia usque persequuntur. Licet autem charissimus in Christo filius noster Waldemarus, rex Danorum illustris, adversus hujusmodi barbaras nationes regno suo conterminas praelium Domini praeliando multos saepe labores sustinuerit et expensas, nuper tamen imber divinae gratiae terram cordis ejus sanctae praedicationis vomere diligenter excultam adeo fecundavit quod idem zelo divinae legis accensus apprehendere arma et scutum iterato proposuit, etc. ut in alia usque hactenus struthiones. Sed quoniam rege ipso in tam sancta peregrinatione profecto quidam Teutonici regnum ejus crudeliter devastarunt, ex eo forsan sumentes audaciam delinquendi quod rex absens eorum non poterat incursibus obviare, idem nobis devotissimo supplicavit excellentiam tuam nostris litteris admoneri ut ex tua fiat permissione securus quod quandiu fuerit in exsecutione peregrinationis ejusdem, ipsum ab aemulis et persecutoribus regni sui sub imperiali potestate degentibus non oporteat formidare. Cum autem idem rex nostris exhortationibus invitatus magnificentiae tuae semper in necessitatibus tuis astiterit, tuumque procuraverit incrementum modis quibus potuit et honorem, decet imperialem excellentiam, tum ex hoc, tum etiam quia pergit in servitium Jesu Christi, tuum favorem impendere ac ipsius petitioni praestare consensum. Monemus igitur celsitudinem tuam attentius et hortamur quatenus universos tibi subditos ab ejusdem regni molestatione ita cohibeas et refrenes quod pium ipsius regis propositum propter infestationem ipsorum non possit vel non debeat impediri, sed interim regnum ejus taliter assecures quod hujus peregrinationis particeps effici merearis, et tam regem ipsum quam alios qui audierint te ipsi vices debitas impendisse per hoc devotius ad servitium imperatoriae sublimitatis inclines. Quod autem super hoc duxeris faciendum, imperialis nobis celsitudo rescribat.

Datum Laterani, II Kal. Novembris, etc. ut supra.

In eumdem modum scriptum est universis Christi fidelibus in regno Daciae constitutis, usque struthiones. Nos ergo pium ipsius regis propositum in Domino commendantes, universitatem vestram monemus attentius et hortamur, vobis in remissionem peccaminum injungentes quatenus amore illius qui captivitatem nostram, etc. usque dilatandos, cum ipso rege vos viriliter accingatis, neque timeatis passiones hujus saeculi, quae condignae non sunt ad futuram gloriam quae in nobis revelabitur, sed, in forti brachio et extento confundentes cum idolis suis spurcitiam paganorum, regi vestro taliter assistatis quod tanquam strenuus miles Christi fortiter et potenter in hujus certaminis agone contendat, pro tam sanctae peregrinationis labore retributionis aeternae praemium recepturi.

Datum Laterani, II Kal. Novembris, anno duodecimo.

CV. LITTERAE MISSAE DOMINO PAPAE. De negotio terrae sanctae. Reverentissimo in Christo Patri ac domino INNOCENTIO Dei gratia sanctae sedis apostolicae summo pontifici J. Salembriensis, P. Panedocensis, J. Galiopolensis episcopi, licet indigni, tam promptum quam devotum famulatus obsequium. Sanctitatem vestram scientes nullis in sua velle deesse justitia cunctisque qui vestrae protectionis implorant subsidium pro qualitate suae petitionis libenter velle semper adesse, quanto magis obedientiae filium vestrae propitiationis gratitudine credimus confovendum, tanto minus judicamus alicui fore tutum si vel remissus pro viribus adimplere non curaverit quod pro justitia vestra paternitas ei jusserit faciendum. Proinde cum detractoribus, Pater sanctissime, sit a quolibet qui Deum recte colit et sanctorum Patrum regulas custodire dignoscitur studiosius et vivaciter occurrendum, domino patriarchae Constantinopolitano qualiter quod in vestris super institutione Sanctae Sophiae recepit in mandatis fuerit efficaciter prosecutus, ne miscendo falsa veris pestifera maledicorum pernicies vitam maculet innocentis et justus existimetur injustus, testimonium perhibendum duximus veritatis. Litteras igitur ad eumdem super eausa quae vertebatur inter ipsum et clericos peregrinos qui Constantinopolim convenerant moraturi cum vestra paternitas destinasset, eas, sicut in veritate recognovimus, ea qua debuit devotione suscepit, nosque licet indignos episcopos et alios festinanter ad se, secundum quod earumdem litterarum tenor comprehendebat, convocavit. Verum quia temporis asperitas alios qui de longinquo vocati fuerant ad ejus vocationem venire prohibuit, nobis et aliis quibusdam, quos sibi fideliter consulturos sperabat, in sua praesentia constitutis, litteras quas ex parte vestra susceperat, ut ex omni parte, licet ejus sufficientia super hoc interprete non indigeret, certius per vestrum posset irreprehensibiliter adimplere mandatum, praesentavit et fecit perlegi diligenter, a nobis consilium postulans instantissime super eo quod praeter eos quos dominus Benedictus institutos a se canonicos et a domino Petro cardinale nominatim recipi praeceperat, contra quos et nullos alios qui Sanctae Sophiae canonicos a praedictis cardinalibus se dicerent institutos, ad vestram per appellationem confugerat audientiam, de quibus tantum vestra praeceptio quae facta fuerat a partibus per ordinem memorando satis aperte, secundum quod arbitramur, faciebat mentionem, nullis aliis etiam ad examen vestrae sanctitatis, qui contra dominum patriarcham super canonicatum Sanctae Sophiae moverent querimoniam per se vel per suos nuntios accedentibus comparebant et alii, qui cum litteras concessionis canonicatus Sanctae Sophiae demonstrarent quas a domino Benedicto tempore sui recessus, sicut creditur, receperant et hactenus occultaverant, vestrum pro se recipiendis, sicut pro aliis qui per se vel per nuntios suos vestro conspectui praesentarunt, ad dominum patriarcham firmiter astruebant emanasse rescriptum, cujus tenore dicebant se velle canonicatum repetere nominatum. Quocirca licet in jam dicto rescripto nullius dubitationis scrupulus esse videretur, ejus tamen tenore vigilantius examinato, prout ingenii nostri capacitas potuit comprehendere, nos praedictas rationes considerantes, et quia generalis est et juri conveniens haec apostolicae sedis consuetudo quod de iis tantum quae sunt in quaestionem deducta diffiniat ordine judiciario, domino patriarchae consilium quod nobis rectius videbatur dedimus hujusmodi, vestrae non fuisse scilicet intentionis quod alios dominus patriarcha per litteras vestrae sanctitatis recipere teneretur quam quos dominus Benedictus a se canonicos institutos et a domino Petro cardinalibus nominatim praeceperat recipiendos: qui postquam nostro fuit et aliorum prudentum virorum consilio confirmatus, prosequendi mandatum vestrum festinanter sibi praeparans opportunitatem, cunctum clerum civitatis convocavit, coramque nobis et illis praesentibus vestrae dispositionis litteras, quas prima die Jovis intrante mense Novembris se recepisse dicebat, clericis peregrinis haec etiam confitentibus in omnium audientiam decimo octavo Kalend. Januarii fecit a quodam suo capellano publice recitari: quae plures continentes excessus quibus ab adversariis suis coram vestra paternitate dictus erat fuisse transgressus, ipsum jurasse Venetis memorabant quod in ecclesia Sanctae Sophiae nullus nisi foret Venetus vel Venetiis per decennium commoratus institueretur canonicus, et canonicos omnes quos in eadem reciperet ecclesia ad consimile faciendum cogeret juramentum, firmiter etiam promittens eisdem quod per totam Romaniam pro posse suo nemo nisi Venetus episcopus crearetur vel archiepiscopus. Dicebatur etiam quod non solum cardinalium, verum etiam jussioni vestrae steterat inobediens, imo, quod deterius est, ut non posset obedire de caetero praestiterat sacramentum. Suam quoque centum millibus marcarum argenti et eo amplius exspolians ecclesiam, non solum dilapidasse, sed et alias, peregrinorum videlicet ecclesias, bonis suis exspoliasse ferebatur. Super quibus omnibus qualiter ab ipso foret procedendum vestrae moderationis provisio cum statuisset, in eisdem litteris eidem super sacramento praememorato specialiter duxistis districtius praecipiendum quatenus si spontaneus hujusmodi juramentum se fecisse recognosceret, ipsum deberet publice cunctis praesentibus abjurare, et quod illud de caetero non servaret, similiter juramento firmaret. Ad quae dominus patriarcha sub hac verborum serie, secundum quod tam fideliter quam memoriter potuimus recolligere, vel sub aliis verbis eamdem sententiam continentibus respondit, dicens: « Fratres, tanquam filius obedientiae, utpote qui praeceptis sedis apostolicae dominoque meo papae Innocentio cupio semper esse fidelis et devotus existere et ab ejus obedientia pro nulla causa quandoque divertere, coram Deo et vobis vere protestor quod hujusmodi sacramentum quod dominus papa narrando vobis audientibus me fecisse commemorat, in suis litteris non debeo nec possum spontaneus salva conscientia per singulas sui partes recognoscere me fecisse, cum plura contineat quae tanto magis distant a veritate quanto magis ab adversariis meis ipsa non dubito domino papae mendaciter fuisse suggesta. Nihil enim de promovendis vel non promovendis episcopis nisi Veneti forent a me fuit per Venetos vel alios aliquando requisitum, nec aliquam feci super hoc eis aliquando sponsionem, nec ullum Venetis praestiti sacramentum per quod aliquo tempore domino papae reverentiam non exhiberem vel exhibere non possem tam debitam quam devotam, vel quod in aliquo suorum mandatorum mihi licentiam demere videretur ei semper et ubique perfectius famulandi. Nihilominus tamen ea quae de his quae per adversarios meos contra me fuerunt proposita, ne super haec aliqua dubietas in cordibus vestris, quae me vobis suspectum reddere possit, ulterius remaneat, cum omnimodae simplicitatis puritate vobis per ordinem declarabo. Me igitur Roma redeunte, priusquam Venetias pervenissem, jam deductis iis ad notitiam Venetorum quae super ecclesia Sanctae Sophiae communiter et indifferenter omnibus participanda dominus papa mihi praeceperat, ducis filius cum suis consiliariis et popularium numerositas adversum me, quam cito Venetiis applicui, tumultuosius exclamando surrexerunt, mihi quidquid factum fuerat imputantes. Dolentes etenim multum timere videbantur ne si de natione qualibet in ecclesia jam dicta canonici fierent indifferenter, eadem quae mediante pactione quam dominus imperator et ipsi tempore divisionis imperii concorditer celebrarunt cesserat in partem suam, tandem multiplicato numero peregrinorum, processu temporis ad alios deveniret. Quocirca remedia laborantes studiosius invenire quibus evacuare vel impedire possent quod dominus papa recte faciendum statuerat, quoddam postularunt a me sibi fieri sacramentum: quod quia saepius et instantissime requisitus eis facere non consensi, mihi passagium denegabant et civitatis egressum. Creditores quoque mei, quibus sacramento tenebat Venetiis pecuniam reddere mutuatam, cum tanta duritia requirebant eamdem ut inducias ad solutionem pecuniae vel modicas indulgere mihi nullatenus consentirent; praecipue cum recessum meum, quem Veneti praepedierant, timerent plurimum retardari; et ita creditorum me coarctabat importunitas ut non soluta pecunia, quam solius adjutus patrimonii facultate restituere non poteram, nec aliquis qui me vellet ab eorum manibus absolvere creditor comparebat, mihi, etiamsi copia recedendi cum passagio concederetur, sine perjurio recedere non liceret. Ex ana parte praeterea vehementissime perurgebar, pro eo quod si quamlibet moram me Venetiis ulterius detinere contingeret, imminere mihi pariter et Ecclesiae praevidebam periculum. Nam Veneti properanter Constantinopolim proficisci jam parati, de basilica Sanctae Sophiae thesauri residuum quod ibi remanserat, de quo mihi debebat et servitoribus Ecclesiae in posterum provideri, violenter recipere proposuerant, et hoc se facturos manifestius minabantur. Quod jam dicti creditores evenire posse pertimescentes, praedictum debitum, cum sublato per Venetos memorato thesauro non sperarent aliunde fore solvendum, fortius et instantius repetebant. Inter haec igitur mihi diutius fluctuanti de consilio prudentum virorum, quorum satis erat celebris auctoritas, occurrit nihil aliud consultius faciendum quam Venetis facere sacramentum, per quod eis quoquo modo satisfieri videretur, et meus Constantinopolim acceleratus accessus efficeret ut quod ipsi se facturos in absentia mea nequiter cogitaverant et etiam praedicebant, me praesente cohibiti facere non attentarent. Quod in veritate, praesentiam meam postmodum reverentes, cum effectu facere nullatenus praesumpserunt; per quod etiam sacramentum sedis apostolicae vigor in aliquo perdere minime videretur auctoritatem. Juravi siquidem quod nullus in ecclesia Sanctae Sophiae per me reciperetur canonicus nisi foret Venetus natione vel in ecclesiis Venetorum decennium commoratus, et quod neminem canonicarem qui simile non faceret sacramentum; non ita tamen praecise sicut a principio Veneti postulabant, sed cum tali adjectione, salva scilicet obedientia sedis apostolicae et juramento quod exhibui domino papae Innocentio; salvoque speciali mandato quod ipse vel ejus successores mihi super hoc aliquando demandarent; et operam me daturum bona fide promisi quod per totam Romaniam nullus promoveretur in archiepiscopum nisi foret Venetus. Haec igitur et nulla alia quae spectant ad praesens negotium, me fecisse salva conscientia spontaneus recognosco: quae, sicut Dominus papa mihi mandavit, abjurare vobis praesentibus non recuso. »

Quibus dictis, manibusque libro superpositis, praedictum sacramentum, et quod in posterum illud non servaret libenter juramento firmavit, canonicos etiam cogens abjurare quod in sua receptione se juraverant servaturos. Quo facto, clericos omnes super quibus eum vestrum constabat recepisse mandatum, recepit in canonicos, praeter illos quos interim gradus sublimior ad episcopalem vocaverat dignitatem, taliter quod illos quos habere potuit praesentes, omnes in osculo pacis recepit, locumque singulis assignans in choro, constanter eisdem contra quoslibet qui mandato vestro contradicentes eis nocere molirentur usque ad mortem suam pro viribus se daturum protectionem promisit. Absentes vero, quos animo jam receperat, se promisit quando Constantinopolim redierint, corporaliter admissurum, dicens etiam quod a principio, si voluissent ejus consiliis acquievisse, longo jam retro tempore peractum fuisset quod videbatur tunc ultimo consummatum. Consequenter, ut per experientiam super Ecclesiae communitate manifeste monstraret semper observare se velle quod, mediante sacramento, de vestra jussione promiserat, quemdam clericum natione Placentinum, qui dicitur magister Blasius, cunctis praesentibus instituit ibidem canonicum. Ad ea vero quae contra ipsum super ecclesiarum quarumdam exspoliatione dicebantur sic respondit, suum dirigens ad omnes sermonem: « Vobis universis et singulis ex parte Dei omnipotentis et sub obtentu fidelitatis et obedientiae quam jam mihi fecistis, districte praecipio quatenus super exspoliatione ecclesiarum, de qua nuntii peregrinorum apud dominum papam me diffamarunt, veritatem non taceatis, sed si quis vestrum scit quod res ecclesiae suae vel alterius furtive vel alias injuste vel quoquo modo receperim, palam dicat coram omnibus, in instanti duplicia recepturus. » Nemine vero profitente quod de suis vel ecclesiarum quidquam recepisset, adjunxit, dicens: Summam thesauri quem de basilica Sanctae Sophiae dicor usque ad centum millia marcarum sustulisse, decem et octo millia marcarum cunctis qui tunc erant canonicis praesentibus et scientibus vix fuisse protestor.

Super eo autem quod ab imperatore sexcenta hyperpera dicebatur injuste recepisse, quorum restitutionem, sicut in vestris litteris continebatur, clerici requirebant instanter, respondit, nullius reprehensionis notae de hoc tali ratione se demonstrans obnoxium, et ab eorum petitione sese penitus absolvendum. Dicebat enim quod illa trecenta hyperpera quae ratione quartae spectabant ad ipsum, cum nondum tamen per vos quota sit ejus pars futura fuerit terminatum, recepit ideo, nec in procurationem domini cardinalis ejusdem, sicut clerici postulabant, erogaverit, quia computatis iis quae non adjutus communitate de suis bonis in procuratione dicti cardinalis expendit, et collatis cum iis quae dominus imperator, qui communitati clericorum tenebatur in ejusdem sustentationem, de bonis eorumdem distraxit, non eis ipse debitor appareret, sed ipsos ei multa restituere potius oporteret: de quo ne liceret eis aliquatenus dubitare, paratus erat per illos quorum ministerio dominus cardinalis ex parte sua fuerat procuratus, eos manifestius certificare. Alia vero trecenta hyperpera, quae non sibi sed clericis a debitoribus communitatis cum instantia magna receperat, cuidam clerico nomine Theodorico, qui tunc temporis clericorum fuerat procurator, se fatebatur assignasse: qui praesens ibi confessus fuit eamdem pecuniam se nomine clericorum jam longo retro tempore suscepisse. Silentium vero cunctis tenentibus, cum adversus ea quae dominus patriarcha tam rationabiliter proposuerat respondere minime praevalerent, surrexerunt illi de quibus supra memoratum est, qui litteras quas dominus Benedictus cardinalis eis super ecclesia Sanctae Sophiae concesserat demonstrabant, supplicantes domino patriarchae quatenus mandatum vestrum, quod in aliis fuerat prosecutus, in eis, ipsos in canonicos recipiendo, similiter observaret. Quibus dominus patriarcha rationes opponens praedictas, rescriptum vestrum super eorum receptione se recepisse penitus denegabat, dicens, quod vestra sanctitas de iis nullatenus diffiniret, de quibus ei per auctores causarum vel eorum nuntios nihil penitus innotuisset, multipliciter etiam astruens quod si de illis ei sicut de caeteris constitisset, licet tanto numero clericorum facultates Ecclesiae minime suppetere non dubitentur, tamen in eis integre mandatum vestrum prosequi libentissime non omisisset.

In eumdem fere modum scripsit universitas clericorum apud Constantinopolim commorantium.

CVI. LITTERAE MAGISTRI MILONIS MISSAE AD DOMINUM PAPAM. De negotio fidei in Provincia. Sanctissimo Patri et domino Innocentio Dei gratia summo pontifici Milo humilis servus ejus voluntarium debitae servitutis obsequium. Postquam cum exercitu signatorum a Lugduno per Provinciam usque ad Montempessulanum processi, reverendo Patri Cisterciensi abbati et principibus visum fuit plurimum expedire quod ad terram nobilium virorum comitum Provinciae et Furcalcariensis, partim pro reformanda concordia inter eos, partim pro collecta facienda per ecclesias ad opus et subsidium exercitus Jesu Christi, celeriter remearem. Cumque ad Arelatensem civitatem venissem, oculata fide perspexi quod alias fama intellexeram nuntiare [nuntiante]; videlicet quod vir nobilis Willelmus Porcelleti munitionem quamdam fortissimam super duabus ecclesiis et in coemeteria ipsarum constructam in insula quadam juxta ripam Rhodani non longe ab eadem civitate in perniciem transeuntium possidebat, domosque Domini converterat in speluncas latronum. Innumera enim maleficia, rapinae scilicet, exactiones indebitae, furta et caeterae abominationes committebantur in ea, et timebantur nihilominus in futurum committi. Propter quod me cum circumstantibus civitatibus continuo ad ipsam destruendam accinxi. Et quia timuit dictus nobilis ne terra ipsius tota in exterminium et direptionem veniret, non exspectata manu militari, quamvis invitus, praefatam munitionem mihi tradidit subvertendam. Ea igitur funditus demolita, continuo Massiliam properavi, civesque Massilienses diligenter admonui ut pacem et alia quae circumadjacentia loca juraverant jurarent, et ipsi, et praecipue de facto Roncelini, in quo multum Ecclesiam Dei scandalizaverant, satisfacerent competenter. In quorum nullo preces meas seu mandatum exaudire curarunt, excusationes in peccatis suis frivolas, scilicet Roncelini absentiam, allegantes; et, quod non sine verecundia multa et rubore sustinui, mihi publice, licet falso, in faciem objecerunt quod cum Romana Ecclesia ei communicasset in multis, non tanquam apostatam seu excommunicatum ipsum vitare debebant. Exinde per Aquensem civitatem Avenionem revertens, praefatum comitem Fulcalcariensem vocavi, eum diligenter inducens ut sicut comes Tolosanus, caeteri barones et civitates, se ad observantiam pacis et eorum quae statuta fuerunt apud Sanctum Aegidium obligaret. Ad quod, licet a principio difficilis multum exstiterit, postmodum tamen secundum voluntatem meam et consilium archiepiscoporum et episcoporum qui apud Avenionem ad concilium fuerant congregati, ad observandum quaecunque volui praecipere tam suam quam multorum commilitum suorum juratoriam mihi et insuper trium castrorum pignorativam exhibuit cautionem: quae castra quibusdam discretis personis ecclesiasticis nomine vestro custodienda commisi. Circa vero comitem Provinciae ac terram ipsius, pro eo quod in Siciliam cum sorore profectus fuerat, quae stabilienda fuerant stabilire nequivi. Ad communem tamen utilitatem et quietem totius Provinciae multo in praefato concilio statuta fuerunt; et praedictus Roncelinus praecipue tanquam apostata et perjurus cum omnibus fautoribus suis et complicibus fuit nominatim anathematis vinculo innodatus, totaque civitas Massiliensis et terra ipsius ecclesiastico districtissime interdicto subjecta. Praefati quoque domini Cisterciensis abbatis fuit consilium et voluntas ut formam juramenti baronum, civitatum, aliorumque locorum, sicut in authenticis quae penes me habeo continetur, vobis seriatim transmitterem, ponendam, si vestrae sanctitati videbitur, in Regestis. Quae forma ab originalibus sumpta et diligenter correcta in quaterno meo sigillo signato, quem attulit lator praesentium, plenius continetur. Quia igitur, sancte Pater, ad hoc res per Dei gratiam jam devenit ut in tota Provincia sit summa pax et tranquillitas reformata, dummodo facile non solvantur quae multa sunt deliberatione statuta, beatitudinem vestram humili supplicatione deposco quatenus si forsitan, sicut a multis creditur, Tolosanus comes, pacis et justitiae inimicus, ad praesentiam vestram accesserit pro recuperandis castris quae mihi vestro nomine assignavit, quod se jactat posse facile obtinere, non vos moveat ejus lingua solis mendaciis et contumeliis erudita; sed, sicut meruit, de die in diem manus Ecclesiae sentiat graviores. Cum enim super quindecim ad minus capitulis praeter alias juratoriam ab eo receperim cautionem, fere in omnibus manifestissime dejeravit, in his praecipue quae in aliis litteris continentur factis nomine domini Regensis et meo. Unde a jure quod habet in civitate Melgorii cecidit manifeste, et septem munitissima castra quae de suis habeo in commissum Romanae Ecclesiae ceciderunt. Avenionenses quoque, Nemausenses et homines Sancti Aegidii, sicut in forma juramenti quod mihi vestro nomine praestiterunt plenius continetur, de omni jure quod in civitatibus illis habet hominium Romanae Ecclesiae parati sunt exhibere. Verum, sicut in praefatis habetur litteris, adhuc usque ad proximum festum Omnium Sanctorum exspectabitur; in quo si non venerit satisfacturus de omnibus, contra ipsum tam spiritualiter quam temporaliter procedetur. Castra siquidem quae de suis habeo adeo sunt artificio et natura loci munita ut cum auxilio civitatum, locorum etiam et baronum, qui Ecclesiae multa sunt devotione ac juramento astricti, facillimum sit ipsum exterminare de terra quam sua vita turpissima diutius maculavit. Ad haec, in eo quod Romana Ecclesia tenet castra ullatenus ipse non laeditur; imo per hoc et his diebus extremum evasit supplicium, et illaesa remansit alia terra sua. Comes quoque Fulcalcariensis multique alii barones et nobiles, qui mihi multa castra munitissima reddiderunt, non solum ea non repetunt, sed offerunt alia incessanter, quoniam id tranquillitati Provinciae admodum expedire cognoscunt. Si autem, quod Deus avertat, idem Tolosanus comes sine alia satisfactione recuperaverit sua castra, quidquid factum est contra haereticos et pro pace ac quiete Provinciae stabilitum, prorsus ad nihilum redigetur, et melius esset nihil inchoatum fuisse quam relinquere taliter inchoata. Parcat mihi vestra benignitas, sancte Pater, si prolixius vel aliter quam debuerim forsan scripsi. Nam ex abundantia cordis os loquitur; et zelum bonum habeo, qui utinam scientia sit conditus! Licet enim tam comes ipse quam praefatus nobilis, cujus adeo munitionem destruxi quod pro centum millibus solidorum in statum pristinum reparari non posset, occulte mihi exitium machinetur, sicut multorum certa relatione cognovi, nihil me tamen ab eo quod coepi poterit revocare, quamvis uterque mortem fuerit machinatus legati. Nam et comes semper postea interfectorem ipsius familiarem habuit et amicum, cum esset antea inimicus, et Willelmus Porcelleti germanum interfectoris ejusdem postea semper habuit commensalem.

CVII. DOMINO PAPAE. Super facto comitis Tolosani. Sanctissimo Patri ac domino Innocentio Dei gratia summo pontifici Hugo Regensis episcopus, et Milo humilis servus ejus, voluntarium debitae servitutis obsequium. Cum nuper apud civitatem Avenionensem pro statu Provinciae cum multis archiepiscopis et episcopis et aliis Ecclesiarum praelatis essemus in concilio congregati, de concilio et assensu reverendi Patris abbatis Cisterciensis et sacri approbatione concilii comitem Tolosanum anathematis vinculo innodavimus et totam ipsius terram ecclesiastico supposuimus interdicto pro eo quod idem comes venerabiles Patres Carpentoratensem et Vasionensem episcopos cum suis clericis non restituit pleno jure, sicut ego Milo ei praeceperam sub religione praestiti juramenti et poena in ipso juramento adjecta, pro eo etiam quod haereticos et credentes de terra sua non expulit, nec eos ad arbitrium tradidit signatorum, Ecclesiis quoque et religiosis domibus ac personis miserabilibus justitiam, sicut ei praeceptum fuerat, non exhibuit, nec ad respondendum de se conquerentibus aliquos constituit responsales, similiter incastellatas ecclesias ad dioecesanorum episcoporum arbitrium non destruxit, et pedagia seu exactiones indebitas non dimisit. Hanc autem sententiam ita duximus moderandam, quod si comes ipse usque ad proximum festum Omnium Sanctorum ad praesentiam nostram accesserit et super praedictis satisfecerit competenter, non sit hac excommunicatione ligatus; alioquin tam ipse quam terra ipsius, ut supra diximus, et excommunicationis et interdicti sententia teneatur. Quia igitur, sancte Pater, veridica multorum relatione didicimus quod comes ipse ad sedem est apostolicam accessurus, ut intercessione illustris regis Ottonis, regis quoque Franciae, ac plurium aliorum, de quorum dilectione se jactat, terrae suae, quae tota pene in manibus vestris consistit, restitutionem obtineat et sic esset novissimus error longe priore deterior, totius negotii veritatem vestrae sanctitatis auribus duximus declarandam; ut si forsan idem comes ad vos, sicut speratur, accesserit, in successore Petri petrae, quae Christus est, inveniat firmitatem, indubitanter scientes quod per Dei ac vestram gratiam taliter est ligatus quod deinceps recalcitrare non poterit nec vestris sanctis jussionibus obviare, nisi forsan, quod Deus avertat, quod circa ipsum factum est aliquorum instantia dissolvatur. Roncelinum quoque Sancti Victoris Massiliensis monachum apostatam et perjurum in eodem concilio anathematizavimus et malediximus, non solum propter quamdam nobilem quam traduxit, sed propter alias causas multiplices quas, cum sint notoriae, supervacuum credimus enarrare. Hugonem etiam ferum castaldum ipsius Roncelini seu bajulum excommunicavimus nominatim, et omnes qui ei sicut ipsius gastaldo vel bajulo de caetero responderent. Multos alios quoqne nobiles et burgenses Massilienses sententia eadem ligavimus, qui dictum Roncelinum in sua iniquitate defendunt. Civitatem Massiliensem similiter ac totam aliam terram Roncelini praedicti ecclesiastico supposuimus interdicto pro eo quod eumdem Roncelinum de monasterio per violentiam extraxerunt, et ipsum in sua malitia et pertinacia manu tenuerunt, hucusque ejus dominium tanto tempore sustinentes. Item pro eo quod violentiam quam hominibus Montispessulani et peregrinis tam in rebus quam in personis idem fecerat Roncelinus non prohibuerunt, cum possent. Pro eo etiam quod ea quae statuta fuerant apud Sanctum Aegidium pro quiete ac statu totius Provinciae noluerunt sicut aliae civitates et castra jurare. Praefatus etiam dominus abbas de consilio omnium praelatorum Ecclesiae qui fuerant in exercitu congregati, consules et consiliarios Tolosanos excommunicationis sententia innodavit totam civitatem ecclesiastico supposuit interdicto, pro eo quod haereticos et credentes, quorum ibi est maxima multitudo, noluerunt cum rebus suis ad arbitrium tradere signatorum. Haec ideo, Pater sancte, vestris auribus duximus intimanda, ut si forsan aliqui praedictorum ad praesentiam vestram miserint vel accesserint, de his quae acta sunt circa eos sciatis plenius veritatem.

FORMA JURAMENTI BARONUM, CIVITATUM, ALIORUMQUE LOCORUM, DOMINO PAPAE DANDA. CAP. I. In nomine Domini. Anno pontificatus domini Innocentii papae III duodecimo, XIV Kal. Julii. Nos consules villae Sancti Aegidii de consensu et voluntate domini Raymundi comitis Tolosani praecise juramus super sancta Dei Evangelia manu tacta tibi magistro Miloni domini papae notario, apostolicae sedis legato, quod bona fide, sine omni malo ingenio, et sine omni fraude consulemus et operam dabimus pro posse nostro quod dictus dominus comes tam per se quam per successores suos super iis omnibus pro quibus fuit excommunicatus, quae videlicet exponuntur in forma secundum quam ipse antequam absolveretur juravit, pareat omnibus mandatis Ecclesiae, et quod ea in perpetuum servet, ita ut si quod illorum non fecerit vel contravenerit manifeste, nos ei nullum consilium vel auxilium seu obsequium per nos vel per homines sive amicos nostros aliquatenus impendemus, scientes ex hoc ipso dicti comitis delicto absolutos nos esse a fidelitate, si qua vel servitio illi ullo modo tenebamur. Imo quousque plene paruerit, faciemus contra ipsum pro posse nostro quidquid Romana Ecclesia vel ejus nuntius sive legatus nobis mandaverit faciendum, nonobstante fidelitate vel jure aliquo vel servitio, si quo ipsi ullo modo tenebamur; a quo tam tu quam dictus comes nos absolvistis et absolvitis, si forte ipse, ut dictum est, contra praecepta quae sibi facta sunt vel fuerint venerit manifeste. Tunc etiam pro jure sive servitio, si quod in villis nostri consulatus et Ecclesiae Sancti Aegidii, scilicet in villa de Seura et de Stagello et de Sancta Columba et de Speirano et de toto territorio Camarinnani, et in aliis, si qua sunt, quae ipsa villa Sancti Aegidii habere dignoscitur, fidelitatem Romanae Ecclesiae faciemus, ipsam eidem fideliter et perpetuo servaturi. Item stratas publicas securas servabimus, et faciemus per totum nostrum districtum inviolabiliter observari. Item pedagia seu guidagia vel exactiones aliquas a transeuntibus per stratas vel etiam per flumina nullatenus accipiemus, nisi quae vel quas antiqua regum vel imperatorum concessione constiterit nos habere. Item ecclesias omnes et domos religiosas in nostro districtu tam in villa quam extra in plenaria servabimus libertate; videlicet quod ab eis exactiones aliquas seu tallias nullatenus exigemus, et defunctis earum abbate vel aliis rectoribus, ipsas vel domos earum nullo modo spoliabimus, nec administrationi earum seu custodiae occasione alicujus consuetudinis vel aliqua alia; nisi forte rogati ab abbate vel capitulo, nos immiscebimus; sed omnia sine diminutione aliqua defunctorum successoribus reserventur, et electioni abbatis vel alterius rectoris Ecclesiae faciendae per nos vel per quamcunque aliam personam nos nullatenus immiscebimus, nec aliquam violentiam faciemus vel impedimentum praestabimus quominus electio canonice ac libere celebretur. Item pacem seu treugam, sicut nobis injunctum fuerit, bona fide observabimus. Item si abbas vel capitulum vel alia persona ecclesiastica nobis aliquos haereticos nominaverit vel credentes, vel per nosmetipsos cognoscere poterimus aliquos haeresim praedicare vel facere conventicula aliqua, ipsos persequemur secundum legitimas sanctiones, et eorum bona infiscabimus. Haec autem omnia singulis annis per manus abbatis nostri successores nostros jurare faciemus. Si quis autem haec jurare noluerit, ipsum tanquam haereticum habebimus manifestum, nec ejus judicium sive auctoritas vigorem in aliquo sortiatur.

CAP. II. Ego Willelmus de Balcio princeps Aurasicensis pro animae meae remedio et progenitorum meorum omnibus ecclesiis et domibus religiosis sitis in meo districtu immunitatem secundum statuta canonum et plenissimam libertatem concedo, ita videlicet quod albergarias, procurationes, vel exactiones quascunque seu tallias nullo unquam tempore per me vel per alios requiram in eis, et requirentes sive postulantes pro posse meo fideliter coercebo. Defunctis etiam earum episcopis vel rectoribus aliis, ipsas vel domos earum per me vel per alium nullo modo spoliabo, nec administrationi earum seu custodiae occasione alicujus consuetudinis vel aliqua alia me ullatenus immiscebo, sed sine diminutione aliqua defunctorum successoribus reserventur. Electioni etiam episcopi vel alterius rectoris Ecclesiae faciendae per me vel per quamcunque aliam personam me nullatenus immiscebo, nec aliquam violentiam faciam vel impedimentum praestabo quominus electio canonice ac libere celebretur. Praeterea possessiones omnes et jura ecclesiarum, si qua injuste detineo, eis restituo pleno jure. Insuper promitto quod omnia jura ecclesiarum et domorum religiosarum, sicut decet catholicum principem, in praefato meo districtu totis viribus protegam et defendam. Si quis autem contra praefatam immunitatem et libertatem a me indultam ecclesiis et aliis domibus religiosis venire praesumpserit, ipsum pro posse meo viriliter coercebo. Istam autem concessionem et promissionem feci apud Sanctum Aegidium anno pontificatus domini Innocentii papae III duodecimo, XIII Kal. Julii, ad mandatum et exhortationem magistri Milonis domini papae notarii, apostolicae sedis legati.

CAP. III. In nomine Domini. Anno pontificatus domini Innocentii papae III duodecimo, XIII Kal. Julii. Nos consules Nemausenses de consensu et voluntate domini Raymundi comitis Tolosani praecise juramus super sancta Dei Evangelia manu tacta tibi magistro Miloni domini papae notario A. S. L. quod bona fide, sine omni malo ingenio et sine omni fraude consulemus et operam dabimus pro posse nostro quod dictus dominus comes tam per se quam per successores suos super iis omnibus pro quibus fuit excommunicatus, quae videlicet exponuntur in forma secundum quam ipse antequam absolveretur juravit, pareat omnibus mandatis Ecclesiae, et quod ea in perpetuum servet, ita ut si quod illorum non fecerit vel contra venerit manifeste, nos ei nullum consilium, vel auxilium, seu obsequium per nos vel per homines seu amicos nostros aliquatenus impendemus, scientes ex hoc ipso dicti comitis delicto absolutos nos esse a fidelitate si qua vel servitio illi ullomodo tenebamur. Imo quousque plene paruerit faciemus contra ipsum pro posse nostro quidquid Romana Ecclesia vel ejus nuntius sive legatus nobis mandaverit faciendum, nonobstante fidelitate vel jure aliquo vel servitio, si quo ipsi ullomodo tenebamur, a quo tam tu quam dictus comes nos absolvistis et absolvitis, si forte ipse, ut dictum est, contra praecepta quae sibi facta sunt vel fuerint venerit manifeste. Tunc etiam pro jure sive servitio, si quod in villis et castris nostri consulatus et ipsa civitate habere dignoscitur, fidelitatem Romanae Ecclesiae faciemus, ipsam eidem fideliter et perpetuo servaturi. Item stratas publicas securas servabimus et faciemus per totum nostrum districtum inviolabiliter observari. Item pedagia seu guidagia vel exactiones aliquas a transeuntibus per stratas vel etiam per flumina nullatenus accipiemus, nisi quae vel quas antiqua regum vel imperatorum concessione constiterit nos habere. Item ecclesias omnes et domos religiosas in nostro districtu tam in civitate quam extra in plenaria servabimus libertate, videlicet quod ab eis exactiones aliquas seu tallias nullatenus exigemus, et defunctis earum episcopo vel aliis rectoribus, ipsas vel domos earum nullo modo spoliabimus, nec administrationi earum seu custodiae occasione alicujus consuetudinis vel aliqua alia, nisi forte rogati ab episcopo vel capitulo, nos immiscebimus, sed omnia sine diminutione aliqua defunctorum successoribus reserventur, et electioni episcopi vel alterius rectoris Ecclesiae faciendae per nos vel per quamcunque aliam personam nos nullatenus immiscebimus, nec aliquam violentiam faciemus vel impedimentum praestabimus quo minus electio canonice ac libere celebretur. Item si episcopus vel capitulum vel alia persona ecclesiastica nobis aliquos haereticos nominaverit vel credentes, vel per nosmetipsos cognoscere poterimus aliquos haeresim praedicare vel facere conventicula aliqua, ipsos persequemur secundum legitimas sanctiones, et eorum bona infiscabimus. Haec omnia singulis annis per manus episcopi nostri successores nostros faciemus jurare. Si quis autem haec jurare noluerit, ipsum tanquam haereticum habebimus manifestum, nec ejus judicium sive auctoritas vigorem in aliquo sortiatur.

CAP. IV. In nomine Domini. Anno pontificatus domini Innocentii papae III duodecimo, XI Kal. Julii. Ego Milo domini papae notarius A. S. L. tibi Willelmo Porcellet sub debito praestiti juramenti praecipio ut mainadas nullo unquam tempore habeas. Item ut Judaeos ab omni administratione publica vel privata removeas omnino, et nullo unquam tempore eos ad eamdem vel ad aliam restituas, nec alios Judaeos ad administrationem aliquam assumas, nec eorum consilio contra Christianos utaris. Item ut ecclesias incastellatas ad arbitrium dioecesanorum episcoporum diruas, vel reserves si quas duxerint reservandas; quae et dioecesanis episcopis vel aliis Ecclesiarum praelatis, ad quos pertinere noscuntur, tradantur et ab eis perpetuo possideantur. Item praecipio ut ecclesias et domos religiosas in plenaria libertate conserves, videlicet quod in eis albergarias, vel procurationes, aut exactiones quascunque nullatenus exigas vel percipias, et defunctis earum episcopis vel aliis rectoribus, ipsas nullo modo spolies, nec administrationi earum seu custodiae occasione alicujus consuetudinis vel aliqua alia te immisceas, sed omnia sine diminutione aliqua eorum successoribus reserventur, et electioni episcopi vel alterius rectoris Ecclesiae faciendae per te vel per quamcunque aliam personam te nullatenus admisceas, nec aliquam violentiam facias vel impedimentum aliquod praestes quominus electio libere ac canonice celebretur. Item praecipio ut pedagiorum seu guidagiorum exactiones penitus dimittas, nisi quas regum vel imperatorum concessione probaveris te habere, nec dimissa pedagia seu guidagia deinceps resumas. Item pacem seu treugam secundum quod tibi injunctum fuerit observes. Item ut de te conquerentibus secundum meum vel alterius legati vel judicis delegati arbitrium justitiam facias. Item praecipio ut stratas publicas securas serves.

CAP. V. In nomine Domini. Anno duodecimo pontificatus domini Innocentii papae III, VII Kal. Julii. Nos consules et consiliarii Aurasicenses de consensu et voluntate domini Willelmi de Baucio principis nostri praecise juramus super sancta Dei Evangelia manu tacta tibi magistro Miloni domini papae notario, apostolicae sedis legato, quod bona fide, sine omni malo ingenio, et sine omni fraude consulemus et operam dabimus pro posse nostro quod Raymundus comes Tolosanus tam per se quam per successores suos super iis omnibus pro quibus excommunicatus fuit, quae videlicet exponuntur in forma secundum quam ipse antequam absolveretur juravit, pareat omnibus mandatis Ecclesiae, et quod ea in perpetuum servet, ita ut si quod illorum non fecerit vel contra venerit manifeste, nos ei nullum consilium vel auxilium seu obsequium per nos vel per homines vel amicos nostros aliquatenus impendemus; imo quousque paruerit plene, faciemus contra ipsum pro posse nostro quidquid Romana Ecclesia vel ejus nuntius vel legatus nobis mandaverit faciendum. Item stratas publicas securas servabimus et faciemus per totum districtum inviolabiliter observari. Item pedagia seu guidagia vel exactiones aliquas a transeuntibus per stratas vel etiam flumina nullatenus accipiemus, nisi quae vel quas antiqua regum vel imperatorum concessione constiterit nos habere. Item ecclesias omnes et domos religiosas in nostro districtu tam in civitate quam extra in plenaria servabimus libertate, videlicet quod ab eis exactiones aliquas seu tallias nullatenus exigemus, et defunctis earum episcopo vel aliis rectoribus, ipsas vel domos earum nullo modo spoliabimus, nec administrationi earum seu custodiae occasione alicujus consuetudinis vel aliqua alia, nisi forte rogati ab episcopo vel capitulo, nos immiscebimus, sed omnia sine diminutione aliqua defunctorum successoribus reserventur, et electioni episcopi vel alterius rectoris Ecclesiae faciendae per nos vel per quamcunque aliam personam nos nullatenus immiscebimus; nec aliquam violentiam faciemus vel impedimentum praestabimus quo minus electio canonice ac libere celebretur. Item pacem seu treugam, sicut nobis injunctum fuerit, bona fide observabimus. Item si episcopus vel capitulum vel alia persona ecclesiastica nobis aliquos haereticos nominaverit vel credentes, vel per nos ipsos cognoscere poterimus aliquos haeresim praedicare vel facere conventicula, ipsos persequemur secundum legitimas sanctiones, et eorum bona omnia infiscabimus. Haec omnia singulis annis per manus principis nostri praedicti successores nostros faciemus jurare. Si quis autem haec jurare noluerit, ipsum tanquam haereticum habebimus manifestum, nec ejus judicium sive auctoritas vigorem in aliquo ejus sortietur.

CAP. VI. In nomine Domini. Anno pontificatus domini Innocentii papae III duodecimo, VI Non. Julii. Ego Artaudus de Rosilo juro tibi magistro Miloni domini papae notario, apostolicae sedis legato, quod quidquid dominus papa vel tu seu nuntius alius vel legatus ejus mihi de pedagiis seu guidagiis tam in terra quam in aquis dimittendis praeceperit, bona fide observabo. Similiter stratas publicas securas servabo. Item pacem seu treugam, secundum quod mihi injunctum fuerit, jurabo et tenebo. Item haereticos vel credentes pro posse meo persequar, et eorum bona ubi potero occupabo. Judaeos ab administratione publica vel privata penitus in meo removebo districtu, nec illos vel alios unquam ad aliquam administrationem assumam; ecclesias incastellatas secundum mandatum dioecesani episcopi destruam, vel ei restituam, nec aliquas de caetero incastellabo vel incastellatas retinebo. Ecclesias in plena libertate servabo. Et confiteor quod pro his omnibus observandis et aliis, si qua mihi praecepta fuerint, ut dictum est; castrum meum de Rosilon vobis nomine Romanae Ecclesiae tradidi, quod neque vobis neque custodibus ejusdem castri per me vel per aliam quamcunque personam auferam vel auferri faciam, imo si ab aliquo fuerit ablatum, pro posse meo ad recuperandum illud et restituendum vobis vel custodibus qui pro tempore fuerint dabo operam bona fide. Volo etiam ut idem castrum meis sumptibus custodiatur. Haec omnia, sicut supra scripta sunt, bona fide observabo. Sic Deus me adjuvet et haec sancta Dei Evangelia.

CAP. VII. In nomine Domini. Anno duodecimo pontificatus Domini Innocentii papae III, VI. Non. Julii. Nos episcopus, decanus, vicarius et caeteri canonici Valentini praecise juramus super sancta Dei Evangelia tibi magistra Miloni domini papae notario, apostolicae sedis legato, quod si Raymundus comes Tolosanus tam per se quam per successores suos super iis omnibus pro quibus fuit excommunicatus, quae videlicet exponuntur in forma secundum quam ipse antequam absolveretur juravit, non paruerit omnibus mandatis Ecclesiae, vel ea in perpetuum non servaverit, vel contra ipsa vel aliquod illorum venerit manifeste, ei nullum consilium vel auxilium seu obsequium per nos vel per amicos seu homines nostros aliquatenus impendemus, imo quousque plene paruerit, faciemus contra ipsum pro posse nostro quidquid Romana Ecclesia vel ejus nuntius sive legatus nobis mandaverit faciendum. Item stratas publicas securas servabimus et faciemus per totum nostrum districtum inviolabiliter observari. Item pedagia seu guidagia vel exactiones aliquas a transeuntibus per stratas vel etiam per flumina nullatenus accipiemus, nisi quae vel quas antiqua regum vel imperatorum concessione constiterit nos habere. Item pacem seu trengam, sicut nobis a legato vel nuntio Romanae Ecclesiae injunctum fuerit, bona fide observabimus, et faciemus nostros homines observare pariter et jurare. Item haereticos et credentes seu receptores et fautores eorum prout poterimus persequemur, eorum bona omnia, ubi potestatem habebimus, infiscantes. Et haec omnia facimus universos cives nostros et alios homines jurare, et faciemus tam eos quam successores eorum in posterum, prout melius poterimus, observare.

CAP. VIII. In nomine Domini. Anno ab Incarnatione Domini 1209, IV Idus Julii. Ego Milo domini papae notarius A. S. L. vobis G. Aidemari et Lamberto Dominis de Montilio sub debito praestiti juramenti praecipio ut pedagia seu guidagia, in toto vestro districtu tam in terra quam in aquis nullo unquam tempore accipiatis, nisi quae antiqua regum vel imperatorum concessione probaveritis vos habere. Item praecipio ut pacem seu treugam, secundum quod vobis injunctum fuerit, observetis, et faciatis a vestris hominibus observari pariter et jurari. Item praecipio ut de vobis conquerentibus secundum meum vel alterius legati vel judicis delegati seu ordinarii arbitrium justitiam faciatis. Item praecipio ut stratas publicas securas servetis, et crucesignatos tam in eundo quam in redeundo pro posse vestro ab omnibus defendatis. Item praecipio ut eos quos episcopi vel alii clerici vobis haereticos nominabunt et receptatores vel fautores aut credentes eorum tanquam haereticos et puniatis per bonorum infiscationem et alias secundum legitimas sanctiones. Item praecipio ut ecclesias et domos religiosas in libertate plenaria conservetis, videlicet quod in eis albergarias, procurationes, vel exactiones quascunque seu tallias nullatenus exigatis vel percipiatis, et defunctis earum rectoribus, ipsas nullo modo spolietis, nec administrationi earum seu custodiae occasione alicujus consuetudinis vel alia vos immisceatis, sed omnia sine diminutione aliqua defunctorum successoribus reserventur, et electioni rectoris Ecclesiae faciendae per vos vel per quamcunque aliam personam vos nullatenus immisceatis, nec aliquam violentiam faciatis vel impedimentum praestetis quo minus electio canonice ac libere celebretur. Item praecipio ut Judaeos ab administratione publica vel privata removeatis omnino, et nullo unquam tempore eos ad eamdem vel ad aliam restituatis, nec alios Judaeos ad administrationem aliquam assumatis, nec eorum consilio contra Christianos utamini. Item praecipio ut ecclesias incastellatas ad arbitrium dioecesanorum episcoporum diruatis, vel etiam reservetis si quas duxerint reservandas; quas ipsis dioecesanis episcopis tradatis, vel aliis Ecclesiarum praelatis ad quos pertinere noscuntur, ut perpetuo possideantur ab eis. Item praecipio ut si comes Tolosanus tam per se quam per haeredes suos contra praecepta quae sibi facta sunt vel fient in posterum super iis omnibus pro quibus fuit excommunicatus, quae videlicet exponuntur in forma secundum quam ipse antequam absolveretur juravit, venerit manifeste, vos nullum consilium vel auxilium seu obsequium per vos vel per vestros homines seu amicos et aliquatenus impendatis, imo quousque plene paruerit, faciatis contra ipsum pro posse vestro quidquid Romana Ecclesia vel ejus nuntius sive legatus mandaverit faciendum. Item praecipio ut per vos, vel vestros homines, vel aliam quamcunque personam, consilium vel opem non detis ut munitiones vestrae, quas modo facio per Vivariensem episcopum nomine Romanae Ecclesiae custodiri, eidem vel custodibus ejus vel aliis qui pro tempore fuerint, auferantur; et si forte aliquo casu eis ablatae fuerint, modis omnibus quibus poteritis laborabitis ut recuperentur et restituantur eisdem. Item praecipio ut homines de Montilio faciatis Vivariensi episcopo fidelitatem pro custodia munitionum secundum voluntatem ipsius jurare, et pro expensis quas in munitionibus vestris Montilii custodiendis fecerit, cum eas a vobis petierit, secundum suum arbitrium ei etiam antequam factae fuerint, si voluerit, satisfaciatis. Item praecipio ut si forte per vos vel haeredes vestros contra supradicta vel aliquod praedictorum aliquando veneritis manifeste, jus omne quod habet Ecclesia Romana in Montilio et ejus pertinentiis in ipsius potestate sine contradictione aliqua penitus dimittatis, ita quod dominus papa per se vel legatum suum disponat et faciat de castro illo sicut decreverit faciendum. Similiter tibi G. Aidemari praecipio ut si forte, ut dictum est, per te vel haeredes tuos contra supradicta veneris manifeste, jus omne quod habes in castro de Rochamaura Vivariensi episcopo qui pro tempore fuerit penitus sine aliqua questione dimittas, sicut tu ipse, quando mihi jurasti, te ad hoc obligasti spontanea voluntate.

CAP. IX. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Anno ejusdem Incarnationis 1209, IX. Kal. Augusti, anno pontificatus domini Innocentii papae III duodecimo. Nos consules Montispessulani juramus super sancta Dei Evangelia manu tacta tibi magistro Miloni domini papae notario A. S. L. de mandato et auctoritate tua quod bona fide, sine omni malo ingenio et sine fraude consulemus et operam dabimus pro posse nostro quod dominus Raymundus comes Tolosanus tam per se quam per haeredes suos super iis omnibus pro quibus fuit excommunicatus, quae videlicet exponuntur in forma secundum quam ipse antequam absolveretur juravit, pareat omnibus mandatis Ecclesiae, et quod ea in perpetuum servet; ita ut si quod illorum non fecerit, vel contravenerit manifeste, nos ei nullum consilium vel auxilium seu obsequium per nos vel per homines sive amicos nostros aliquatenus impendemus, imo quousque plene paruerit, faciemus contra ipsum pro posse nostro quidquid Romana Ecclesia vel ejus nuntius sive legatus nobis mandaverit faciendum. Item stratas publicas per totum nostrum episcopatum securas servabimus et faciemus inviolabiliter observari. Item pedagia seu guidagia vel exactiones aliquas a transeuntibus per stratas episcopatus nostri vel etiam per aquas nullatenus accipiemus vel accipi permittemus, nisi quae vel quas antiqua regum vel imperatorum concessione constiterit nos vel alios habere. Item ecclesias omnes et domos religiosas in nostro episcopatu tam in villa Montispessulani quam extra in plenaria servabimus libertate, videlicet quod ab eis exactiones aliquas seu tallias nullatenus exigemus, et defunctis earum rectoribus, ipsas vel domos earum nullo modo spoliabimus, nec administrationi earum seu custodiae occasione alicujus consuetudinis vel aliqua alia, nisi forte rogati ab episcopo vel capitulo, nos immiscebimus, sed omnia sine diminutione aliqua defunctorum successoribus reserventur, et electioni episcopi vel alterius rectoris Ecclesiae faciendae per nos vel per quamcunque aliam personam nullatenus nos immiscebimus, nec aliquam violentiam faciemus vel impedimentum praestabimus quo minus electio canonice ac libere celebretur. Item pacem seu treugam, sicut nobis per Ecclesiam Romanam vel ejus legatum seu nuntium injunctum fuerit, bona fide observabimus, et faciemus per nostrum episcopatum pro posse nostro in perpetuum observari. Item si episcopus vel capitulum Magalonense vel alia persona ecclesiastica aliquos haereticos nobis in episcopatu nostro nominaverint vel credentes, vel per nos ipsos cognoscere poterimus aliquos haeresim praedicare vel facere conventicula illicita, ipsos persequemur secundum legitimas sanctiones, et eorum bona omnia pro posse nostro infiscabimus. Item Judaeos ab omni administratione publica vel privata omnino removebimus, et nullo unquam tempore eosdem vel alios ad eamdem administrationem vel aliam assumemus, nec eorum consilio contra Christianos utemur, nec in domibus suis Christianos vel Christianas ad servitium suum eos permittemus habere; et si contra hanc prohibitionem habuerint vel tenuerint, tam Judaeorum quam Christianorum morantium cum eis bona omnia infiscabimus. Item ecclesias incastellatas nostri episcopatus ad arbitrium dioecesani nostri episcopi vel aliorum praelatorum ad quos pertinere noscuntur penitus diruemus, vel etiam reservabimus si quas duxerint reservandas; quas ipsi episcopo vel aliis praelatis trademus, ut perpetuo possideantur ab eis. Item de nobis conquerentibus secundum tuum vel alterius legati seu judicis delegati seu ordinarii arbitrium justitiam faciemus. Item si quis de nostro episcopatu propter suos excessus excommunicatus fuerit, et commonitus ab ecclesiastico judice non satisfecerit infra mensem, ei centum solidos Mulgorienses [Melgor] auferemus; imo quolibet mense in quo excommunicatus permanserit, ei summam auferemus praefatam; si vero solvendo non fuerit, eum sub banno ponemus Hoc autem nos dicimus facturos, si ab ecclesiastico judice certiorati fuerimus. Haec omnia successores nostros singulis annis faciemus jurare. Si quis autem haec jurare noluerit, ipsum tanquam haereticum habebimus manifestum, nec ejus judicium sive auctoritas vigorem in aliquo sortiatur. Et ego supra memoratus Milo domini papae notarius apostolicae sedis legatus, auctoritate legationis qua fungor ad praedicta exsequenda vobis praedictis consulibus et successoribus vestris potestatem et auctoritatem concedo. Haec omnia pro posse suo bona fide et sine aliquo malo ingenio corporaliter juraverunt se observaturos B. Caput de bove, Deodatus de Rocennaco, P. de Bisanchis, Regordus, P. Belliani, et G. de Planterio consules. Et hoc idem simpliciter juravit se tenere pro posse suo, pro seipso, J. Luciani Montispessulani Bajulus. Actum est hoc in ecclesia Sanctae Crucis in praesentia domini Willelmi Magalonensis episcopi, B. Praepositi, B. de Mesca sacristae, P. de Agrifolio, P. de Lunello, J. de Montelauro archidiaconi, B. de Maurino sacerdotis, Michaelis de Sauzeto diaconi, Berengarii Lamberti, J. de Latis, P. de Montelauro Causidicorum, et Vigenis Laurentii notarii publici, qui rogatus haec scripsit.

CAP. X. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Anno ejusdem Incarnationis 1209, III Kal. Augusti, anno pontificatus domini Innocentii papae III duodecimo. Nos consules civitatis Arelatensis juramus super sancta Dei Evangelia manu tacta tibi magistro Miloni domini papae notario, apostolicae sedis legato, de mandato et auctoritate tua quod bona fide, sine omni malo ingenio, et sine fraude, consulemus et operam dabimus pro posse nostro quod dominus R. comes Tolosanus tam per se quam per haeredes suos super iis pro quibus fuit excommunicatus, quae videlicet exprimuntur in forma secundum quam ipse antequam absolveretur juravit, pareat, omnibus mandatis Ecclesiae, et quod ea in perpetuum servet, ita ut si quod illorum non fecerit vel contravenerit manifeste, nos ei nullum consilium vel auxilium seu obsequium per nos vel per homines sive amicos nostros aliquatenus impendemus; imo quousque plane paruerit, faciemus contra ipsum pro posse nostro quidquid Romana Ecclesia vel ejus nuntius sive legatus nobis mandaverit faciendum. Item stratas publicas per totum nostrum episcopatum securas servabimus et faciemus inviolabiliter observari. Item pedagia seu guidagia vel exactiones aliquas a transeuntibus per stratas episcopatus nostri vel etiam per aquas nullatenus accipiemus vel accipi permittemus, nisi quae vel quas antiqua regum vel imperatorum concessione nos vel alios habere constiterit. Item ecclesias omnes et domos religiosas in nostro episcopatu tam in civitate Arelatensi quam extra in plenaria servabimus libertate, videlicet quod ab eis exactiones aliquas seu tallias nullatenus exigemus, et defunctis earum rectoribus, ipsas vel domos earum nullo modo spoliabimus, nec administrationi earum seu custodiae occasione alicujus consuetudinis vel aliqua alia, nisi forte rogati ab archiepiscopo vel capitulo, nos immiscebimus, sed omnia sine diminutione aliqua defunctorum successoribus reserventur, et electioni archiepiscopi vel alterius rectoris Ecclesiae faciendae per nos vel per quamcunque aliam personam nullatenus nos immiscebimus, nec aliquam violentiam faciemus vel impedimentum praestabimus quominus electio canonice ac libere celebretur. Item pacem seu treugam, sicut nobis per Ecclesiam Romanam vel ejus legatum seu nuntium injunctum fuerit, bona fide observabimus et faciemus per nostrum episcopatum pro posse nostro in perpetuum observari. Item si archiepiscopus vel capitulum Arelatense vel alia persona ecclesiastica nobis aliquos haereticos in episcopatu nostro nominaverint vel credentes, vel per nos ipsos cognoscere poterimus aliquos haeresim praedicare vel facere conventicula illicita, ipsos persequemur secundum legitimas sanctiones, et eorum bona omnia pro posse nostro infiscabimus. Item Judaeos ab omni administratione publica vel privata omnino removebimus, et nullo unquam tempore eosdem vel alios ad eamdem administrationem vel aliam assumemus, nec eorum consilio contra Christianos utemur, nec in domibus suis Christianos vel Christianas ad servitium suum eos permittemus habere; et si contra hanc prohibitionem habuerint vel tenuerint, tam Judaeorum quam Christianorum morantium cum eisdem bona omnia infiscabimus. Item ecclesias incastellatas nostri episcopatus ad arbitrium dioecesani nostri archiepiscopi vel aliorum praelatorum ad quos pertinere noscuntur penitus diruemus, vel etiam reservabimus si quas duxerint reservandas, quas ipsi archiepiscopo vel aliis praelatis trademus, ut perpetuo possideantur ab eis. Item de nobis conquerentibus secundum tuum vel alterius legati vel judicis delegati seu ordinarii arbitrium justitiam faciemus. Item si quis de nostro episcopatu propter suos excessus excommunicatus fuerit, et commonitus ab ecclesiastico judice non satisfecerit infra mensem, ei centum solidos Mulgor. auferemus; imo quolibet mense, ex quo excommunicatus permanserit, ei summam auferemus praefatam; si vero solvendo non fuerit, eum sub banno ponemus. Hoc autem nos discimus facturos si ab ecclesiastico judice certiorati fuerimus. Haec omnia singulis annis successores nostros faciemus jurare. Si quis autem haec jurare noluerit, ipsum tanquam haereticum habebimus manifestum, nec ejus judicium sive auctoritas vigorem in aliquo sorliatur. Et ego supra memoratus Milo domini papae notarius A. S. L. auctoritate legationis qua fungor ad praedicta exsequenda vobis praedictis consulibus et successoribus vestris potestatem et auctoritatem concedo. Haec omnia pro posse suo bona fide et sine aliquo malo ingenio corporaliter juraverunt se observaturos B. Roniarda, R. Petrus de super Rhodano, Cabritus, B. Ferreoli, R. de Farnaria, R. Garmerus, consules. Et hoc idem juraverunt simpliciter se tenere pro posse suo cives Arelaten. infrascripti, scilicet Ugo de Arenis Cepo, P. de Leone, R. Berennus, B. Scopha, P. Bonus, D. de Nemauso, M. Gervasius, P. de Thoro, P. Raymundi, V. de Thoro.

Actum est hoc in palatio domini archiepiscopi super portam Sancti Stephani, in praesentia S. Praepositi Arelatensis Ecclesiae, Ber. sacristae, Thedisii canonici Januensis, et P. Fortis notarii Arelatensis, qui rogatus haec scripsit.

CAP. XI. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Anno ejusdem Incarnationis 1209, IV Non. Augusti anno pontificatus Domini Innocentii papae III duodecimo. Nos consules et omnes homines Argentariae juramus super sancta Dei Evangelia manu tacta vobis Burno Vivariensi episcopo et G. Bodi ad hoc specialiter delegatis a domino Milone domini papae notario A. S. L. de mandato et auctoritate ipsius legati quod bona fide, sine omni malo ingenio, et sine fraude, consulemus et operam dabimus pro posse nostro quod dominus R. comes Tolosanus tam per se quam per haeredes suos super iis omnibus pro quibus fuit excommunicatus, quae videlicet exponuntur in forma secundum quam ipse antequam absolveretur juravit, pareat omnibus mandatis Ecclesiae, et quod ea in perpetuum servet, ita ut si quod illorum non fecerit vel contravenerit manifeste, nos ei nullum consilium vel auxilium seu obsequium per nos vel amicos nostros aliquatenus impendemus, imo quousque plene paruerit, faciemus contra ipsum pro posse nostro quidquid Romana Ecclesia vel ejus nuntius sive legatus nobis mandaverit faciendum. Item stratas publicas per totum Vivariensem episcopatum securas servabimus et faciemus inviolabiliter observari. Item ecclesias omnes et domos religiosas in Vivariensi episcopatu tam in civitate Vivariensi quam extra in plenaria conservabimus libertate, videlicet quod ab eis exactiones aliquas seu tallias nullatenus exigemus, et defunctis earum rectoribus, ipsas vel domos earum nullo modo spoliabimus, nec administrationi earum seu custodiae occasione alicujus consuetudinis vel aliqua alia, nisi forte rogati ab episcopo vel capitulo, nos immiscebimus, sed omnia sine diminutione aliqua defunctorum successoribus reserventur, et electioni episcopi vel alterius rectoris Ecclesiae faciendae per nos vel per quamcunque aliam personam nullatenus immiscebimus, nec aliquam violentiam faciemus vel impedimentum praestabimus quo minus electio canonice ac libere celebretur. Item pacem seu treugam, sicut nobis per Ecclesiam Romanam vel ejus legatum seu nuntium injunctum fuerit, bona fide observabimus, et faciemus per episcopatum Vivariensem pro posse nostro in perpetuum observari. Item si episcopos vel capitulum Vivariense vel alia persona ecclesiastica nobis aliquos haereticos in episcopatu Vivariensi nominaverit vel credentes, vel per nosmetipsos cognoscere poterimus aliquos haeresim praedicare, vel facere conventicula illicita, ipsos persequemur secundum legitimas sanctiones, et eorum bona pro posse nostro infiscabimus. Item Judaeos ab omni administratione publica vel privata omnino removebimus, et nullo unquam tempore eosdem vel alios ad eamdem administrationem vel aliam assumemus, nec eorum consilio contra Christianos utemur, nec in domibus suis Christianos vel Christianas ad servitium eorum permittemus habere; et si contra hanc prohibitionem habuerint vel tenuerint, tam Judaeorum quam Christianorum morantium cum eis bona omnia infiscabimus. Item ecclesias incastellatas Vivariensis episcopatus ad arbitrium dioecesani nostri episcopi vel aliorum praelatorum ad quos pertinere noscuntur penitus diruemus, vel etiam reservabimus si quas duxerint reservandas; quas ipsi episcopo vel aliis praelatis trademus, ut perpetuo possideantur ab eis. Item de nobis conquerentibus secundum arbitrium magistri Milonis domini papae notarii A. S. L. vel tuum, domine Vivariensis episcope, vel alterius legati seu judicis ordinarii vel delegati justitiam faciemus. Item, si quis de Vivariensi episcopatu propter suos excessus excommunicatus fuerit, et commonitus ab ecclesiastico judice non satisfecerit infra mensem, ei centum solidos Podienses auferemus; imo quolibet mense, in quo excommunicatus permanserit, ei summam auferemus praefatam; si vero solvendo non fuerit, eum sub banno ponemus. Hoc autem nos dicimus facturos si ab ecclesiastico judice certiorati fuerimus. Haec omnia singulis annis successores nostros consules faciemus jurare. Si quis autem haec jurare noluerit, eum tanquam haereticum habebimus manifestum, nec ejus judicium sive auctoritas vigorem in aliquo sortiatur. Et nos B. Vivariensis episcopus et G. Todi vobis ex parte domini legati supradicti ad praedicta omnia exsequenda auctoritatem et potestatem concedimus vobis praedictis consulibus et toti populo Argentariae. Haec omnia pro posse nostro nos observaturos juramus in animam nostram et in animam totius populi ego W. Garns, R. Besceda, Ber. Roquerius, Argentariae consules, P. Mazel, S. Mascals, R. Chairicus, Bern. Dalbiges, Ermengaus, R. de Ribeira, R. Salgues, Ber. de Fijac, W. Esteves, P. Faber, et totus populus Argentariae.

CAP XII. Nos Ugo et R. nepos ejus de Baucio promittimus vobis domino Miloni domini papae notario A. S. L. sub debito juramenti quod vobis apud Sanctum Aegidium praestitimus quod quam cito per vos vel nuntium vestrum fuerimus requisiti, castrum de Alansone vobis vel cui mandaveritis assignari omni occasione postposita faciemus, et ex nunc idem castrum profitemur nos vestro nomine possidere. Volumus etiam ut idem castrum nostris custodiatur expensis.

CAP. XIII. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Anno ejusdem Incarnationis 1209, II Non. Septembris, anno pontificatus domini Innocentii papae III duodecimo. Ego G. de Fabrano Dei gratia comes Forncalcariensis juro super sancta Dei Evangelia manu tacta tibi magistro Miloni domini papae notario A. S. L. quod stratas publicas per totum meum districtum securas servabo et faciam inviolabiliter observari. Item pedagia seu guidagia vel exactiones aliquas a transeuntibus per stratas mei districtus vel etiam per aquas nullatenus accipiam vel permittam accipi, nisi quae vel quas antiqua regum vel imperatorum concessione me habere constiterit. Item ecclesias omnes et domos religiosas in toto meo districtu in plenaria libertate servabo, videlicet quod ab eis exactiones aliquas seu tallias nullatenus exigam vel exigi faciam, et defunctis earum rectoribus, ipsas vel domos earum minime spoliabo vel faciam spoliari, nec administrationi earum seu custodiae occasione alicujus consuetudinis vel aliqua alia, nisi forte rogatus ab episcopo vel capitulo, me immiscere praesumam, sed omnia sine diminutione aliqua defunctorum successoribus reserventur, nec electioni episcopi vel alterius rectoris Ecclesiae faciendae per me vel per quamcunque aliam personam me immiscebo, nec aliquam violentiam faciam vel impedimentum praestabo quo minus electio canonice ac libere celebretur. Item pacem seu treugam, sicut mihi per Ecclesiam Romanam vel ejus legatum seu nuntium injunctum fuerit, bona fide servabo et faciam per meum districtum pro posse meo inviolabiliter observari. Item, si aliqua persona ecclesiastica in meo districtu aliquos haereticos nominaverit vel credentes, vel per meipsum cognoscere potero aliquos haeresim praedicare vel facere conventicula illicita, ipsos persequar secundum legitimas sanctiones, et eorum bona omnia infiscabo. Item Judaeos ab omni administratione publica vel privata penitus removebo, et nullo unquam tempore eosdem vel alios ad eamdem administrationem assumam vel aliam, nec eorum consilio utar contra Christianos, nec in domibus suis Christianos vel Christianas ad servitium suum eos permittam habere; et si contra hanc prohibitionem habuerint vel tenuerint, tam Judaeorum quam Christianorum morantium cum eisdem bona omnia infiscabo. Item ecclesias incastellatas mei districtus ad arbitrium dioecesani episcopi vel aliorum praelatorum ad quos pertinere noscuntur penitus diruam, vel etiam reservabo si quas duxerint reservandas; quas ipsis praelatis tradam, ut perpetuo possideantur ab eis. Item de me conquerentibus secundum tuum vel alterius legati, vel judicis delegati seu ordinarii arbitrium justitiam faciam. Item, si quis de meo districtu propter suos excessus excommunicatus fuerit, et commonitus ab ecclesiastico judice non satisfecerit infra mensem, ei centum solidos monetae cursil. auferam, imo quolibet mense in quo excommunicatus permanserit, ei summam auferam praetaxatam; si vero solvendo non fuerit, eum ponam sub banno. Haec autem me dico facturum si ab ecclesiastico judice fuero certioratus. Ut autem haec omnia per me ac successores meos firmius observentur, haec castra, videlicet castrum de Lursmarin, et Perosum, et Cesaristam, tibi duxi obliganda nomine Romanae Ecclesiae, et cuicunque et quandocunque volueris assignabo corporaliter possidenda, meis custodienda expensis, nec ea per me vel alios auferam, et si ablata fuerint, bona fide recuperabo ea, et restituam custodibus qui per te, vel Romanam Eccesiam, fuerint deputati. Cum comite juraverunt Bertrandus de Vilamauri, Ricavus de Insulamajor, Raimbaldus Dalfini, W. de Sabrano, W. Gaufridus de Avenione, W. Cucuron, Bertrandus de Sancto Maximo, Guigo Roza, R. de Subrano, W. Raimundi de Vacheriis, Bertrandus de Pertuso.

CAP. XIV. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Anno ejusdem Incarnationis 1209, IV Idus Septembris, anno pontificatus domini Innocentii papae III duodecimo. Nos consules et cives Cavellicenses juramus super sancta Dei Evangelia manu tacta tibi magistro Miloni domini papae notario A. S. L. de mandato et auctoritate tua quod bona fide, sine omni malo ingenio, et sine fraude, consulemus et operam dabimus pro posse nostro quod dominus R. comes Tolosanus, etc., sicut in forma juramenti quod praestiterunt homines de Montepessulano plenius continetur.

CVIII. DOMINO PAPAE. De victoria habita contra haereticos. Sanctissimo Patri et domino INNOCENTIO Dei gratia summo pontifici, frater ARNALDUS dictus abbas Cistercii, et MILO humilis servus ejus, tam debitum quam devotum voluntariae servitutis obsequium.

Benedictus omnipotens Dominus qui cum sit magnus in magnis, mirabilia gloriosius operatus in minimis, prosperum fecit verbum quod egressum est de ore vestro contra fidei subversores, qui peccatis exigentibus nimium pullularant in provincia Narbonensi. Ipso siquidem faciente dissipati sunt inimici ejus, et mox a facie ipsius fugerunt qui eum oderant et dissipaverant legem ejus. Advenientibus sane illustri duce Burgundiae aliisque magnatibus cum tanta multitudine signatorum quanta inter Christianos non creditur aliquando convenisse, in eorum adventu usque adeo invasit tremor hypocritas ut quasi miraculose fugerent ante faciem subsequentium, maxime post civitatis Biterrensis excidium et ruinam. Licet enim cives civitatis ejusdem per nos et suum episcopum diligenter commoniti fuerint, eisdemque sub excommunicationis poena duxerimus injungendum ut vel haereticos quos habebant cum rebus suis crucesignatis traderent, vel, si hoc non possent, exirent de medio eorumdem, alioquin sanguis eorum super capita sua esset, ipsi tamen nostris non acquieverunt monitis et mandatis, imo super defendenda civitate contra signatos cum ipsis haereticis juramento interposito convenerunt. Appropinquante igitur exercitu civitati, domini quorumdam castrorum adjacentium male sibi conscii, a facie signatorum fugerunt; sed milites et fideles reliqui castrorum ipsorum ad exercitum fiducialiter accedentes, se sua, et ipsa castra in manus signatorum dederunt, fidelitatem eis et hominium facientes; et in vigilia beatae Mariae Magdalenae redditum fuit nobis nobile quoddam castrum quod dicitur Servianum, cui alia plura castra, et ipsa bona admodum, appendebant. In crastino vero, in festo sanctae Magdalenae, in cujus ecclesia cives Bitterrenses dominum suum dudum proditionaliter interfecerant, mane obsessa est civitas: quae quidem natura loci, viris et victualibus adeo videbatur munita quod per longum temporis putaretur posse quantumlibet exercitum sustinere. Verum, quia non est fortitudo, non est consilium contra Deum, dum tractaretur cum baronibus de liberatione illorum qui in civitate ipsa catholici censebantur, ribaldi et alii viles et inermes personae, non exspectato mandato principum, in civitatem fecerunt insultum, et mirantibus nostris, cum clamaretur: Ad arma, ad arma, quasi sub duarum vel trium horarum spatio, transcensis fossatis ac muro, capta est civitas Biterrensis, nostrique non parcentes ordini, sexui, vel aetati, fere viginti millia hominum in ore gladii peremerunt; factaque hostium strage permaxima, spoliata est tota civitas et succensa, ultione divina in eam mirabiliter saeviente. Disseminato ergo rumore tanti miraculi usque adeo territi sunt universi, ut montana petentes et invia, inter Bitterrensem et Carcassonam reliquerunt castra nobilia plusquam centum, referta tamen cibariis et reliqua supellectili quam fugientes secum nequiverant asportare: inter quae castra erant quamplurima adeo natura loci, viris divitiisque munita ut viderentur insulsum nostri exercitus posse facile longissimo tempore sustinere. Inde, duce Domino, cujus ducebatur amore, in festo sancti Petri ad vincula totus Christi exercitus Carcassonam pervenit, civitatem utique populosam et in sua perfidia tam loci fortitudine quam divitiarum abundantia gloriantem. Obsessa igitur civitate in crastinum nostri fecerunt insultum in primum suburbium: quod utique licet vallo, muro et propugnaculis valde munitum esset, nostri tamen inter imbres lapidum, inter tela balistarum, inter lanceas et gladios defendentium, quasi sub duarum horarum spatio omnia transcendentes, tam potenter quam mirabiliter intravere suburbium, ipsumque incendio vastaverunt. Inde vero erectis machinis, octavo die captum est majus suburbium, et ab ipsis civibus incendio devastatum.

Conclusis igitur hostibus infra civitatis angustias, cum supra quam crederetur a nostris multa interius cives ipsius laborarent inedia, se ac sua omnia et civitatem ipsam obtulere signatis, dummodo eis vita ex misericordia servaretur, et deducerentur securi tantummodo una die. Habito itaque communi consilio, quasi necessario principes sunt inducti ad hanc misericordiam faciendam; tum quoniam apud homines non videbatur civitas facile posse capi, utpote loci positione et humana industria munitissima, licet hoc facile Deo esset, qui omnia faciebat; tum quia plurimum timebamus ne si vi civitas caperetur, sicut de aliis locis jam contigerat, etiam invitis principibus, sive ab his qui nobiscum erant corpore sed non mente, sive ab ipsis hostibus omnia incendio vastarentur; et sic hujusmodi necessitate inducti, sub praedicta forma recipi permisimus civitatem, ut ea per catholicos viros munita, reliquae civitates et castra quae occupavit exercitus ab haeresi per Catholicorum prudentiam expientur, qua per incolarum nequitiam fuerant hactenus turpiter maculata. Ut igitur terra, quam in servorum suorum manibus Deus dedit, ad honorem ipsius sanctaeque Romanae Ecclesiae ac totius Christianitatis servetur, nobilis vir Simon de Monteforti, sanctitati vestrae, sicut credimus, bene notus, vir armis strenuissimus, fide devotissimus, ac totis viribus persequi desiderans haereticam pravitatem, in principem et dominum terrae ipsius de communi consilio est electus; cujus quantum sit desiderium circa reparandum in partibus illis Ecclesiae Dei statum ex hoc evidenter apparet, quoniam jam ipse disposuit ut de tota terra quam ibidem dederit ei Deus decimae et primitiae Ecclesiis cum integritate solvantur, ac si quis huic suo proposito contrairet, ipsum tanquam suum et Ecclesiae inimicum totis viribus impugnaret, ac de singulis laribus terrae suae vult annuatim Romanae Ecclesiae denarios tres persolvi; et, ne possit in ditione sua censura ecclesiastiaca vilipendi, constituit ut si castellanus per quadraginta dies in excommunicatione permanserit antequam reconcilietur Ecclesiae, centum solidos, si miles fuerit, vel burgensis quinquaginta, si plebeius quilibet, viginti solidos componat; et in recognitionem dominii Romanae Ecclesiae aliorum dominorum in omnibus salvo jure, disposuit annis singulis certam vobis solvere pensionem. Pro ipso igitur et cum ipso beatitudini vestrae preces offerimus humiles et devotas quatenus in suis petitionibus, quas faciet per solemnes nuntios qui sunt pro eo ad sedem apostolicam accessuri, eum solita pietate dignemini exaudire; ut per favorem Romanae Ecclesiae terram illam prorsus emundet ab haeretica pravitate. Licet enim major pars exercitus ad partes suas redierit, expedito per Dei gratiam duorum mensium spatio quod vix sperabitur posse per biennium vel triennium expediri, adhuc tamen tot milites aliique probi homines cum dicto nobili remanserunt quod, dummodo ab Ecclesia, cujus negotium ipse gerit, in expensis juvetur, facile sibi erit non solum acquisitam terram defendere, sed expulsis prorsus haereticis, praeter Tolosam, totam aliam occupare. Cum enim, praeter civitates, plusquam ducenta optima castra possideat, ac vicecomitem Biterrensem haereticorum pessimorum defensorem teneat vinculis compeditum, evidenter apparet eum ad muniendam terram hujusmodi et aliam acquirendam multis viris ac viribus indigere. Multa quae desunt praedicti nuntii, sanctitati vestrae referent viva voce, sicut qui semper praesentes fuerunt.

CIX. DOMINO PAPAE. De expugnatione haereticorum. Sanctissimo Patri et domino INNOCENTIO Dei gratia apostolicae sedis summo pontifici SIMON comes Leicestriae, dominus Montisfortis, Biterrensis et Carcassonensis vicecomes, salutem et tam debitae subjectionis quam reverentiae plenitudinem.

Noverit sanctitas vestra quod audito mandato vestro mihi specialiter destinato, omni mora postposita ad partes Albienses iter meum super haereticos praeparavi; ubi Dei vocatione et assensu procerum crucesignatorum, quamvis indignus, ad terrae illius regimen et dominatum advocatus et unanimiter electus, ibi ad honorem Dei et fidei catholicae supplementum, si valeam, proposui remanere, spem habens in Domino praecipuam quod pravitas haeretica in illis partibus funditus destruetur, si vestro fruar auxilio, praeveniente gratia Dei, quae duo mihi conferunt spem totius consilii post laborem. Verumtamen, quia labor est sumptuosus duplici de causa, oportet ut cura pervigili, sicut bono inchoastis principio, fine peroptimo terminetis. A terra enim illa proceres terrarum qui ibi in expeditionem super haereticos confluxerant, me fere solum inter inimicos Christi per montes et scopulos vagantes cum non multo milite reliquerunt; et terram prae nimia paupertate, cujus bona destructa sunt, sine vestro et fidelium auxilio non potero diutius gubernare. Ipsi enim haeretici partim castella reliquerunt vacua et subversa fugientes, partim vero ex illis fortioribus adhuc tenent, Dei exercitui resistentes, donec ipsorum spurcitia victrice Dei dextera comprimatur. Oportet siquidem me conducere soldarios qui mecum remanserunt grandiori pretio quam in aliis guerris. Vix enim possum aliquos retinere nisi duplici remunerentur remuneratione. Statutum est vero quod Ecclesia Romana, quae caput nostrum et fidei catholicae esse dignoscitur fundamentum, solutione trium denariorum ab unoquoque hospitio annuatim per illam terram perenniter congaudebit; et hoc peto a vestra sanctitate firmiter confirmari. Decimas siquidem, quas hucusque haeretici detinuerunt, dignum duxi ecclesiis terrae et ecclesiarum ministris sine aliqua diminutione per totam terram fideliter dispensare. Caeterum, his ita jam pro posse meo ad honorem Dei dispositis, vestram mea parvitas deposcit sanctitatem ut dictam terram quae mihi ex parte Dei et vestra, et per legatum vestrum abbatem Cistercii, communicato super hoc tenus exercitus consilio, mihi et haeredibus meis, illis etiam qui laboris participes ejusdem terrae secundum merita acceperint portionem, benigne dignemini confirmare. Venerabilem siquidem virum abbatem Cistercii prae caeteris negotio Dei fideliorem et proniorem in omnibus inveni, sermone, opere, consilio, fide integra constantiorem. Et, quia non nocet admisso subdere calcar equo, vestrae supplico paternitati ut de me et de terra sit ipse sollicitus, sicut consuevit, per apostolicam monitionem dignemini commonere. Verum, quia quae expediunt non valeo penitus praenotare, sanctitati vestrae dilectum et fidelem meum nobilem virum R. latorem praesentium transmittere decrevi, cujus absentiam graviter me expedit sustinere, cum ipse mihi fuerit pars consilii et auxilii supplementum, ut quae vestrae sanctitati ex parte mea dixerit firmiter rata habeatis.

CX. ADULPHO QUONDAM COLONIENSI ARCHIEPISCOPO. Confirmatur ei pensio 250, marcarum. (Laterani, VII Idus Novembris.) Solet annuere sedes apostolica piis votis, et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Eapropter tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, provisionem ducentarum et quinquaginta marcarum quam tibi venerabilis frater noster Coloniensis archiepiscopus de consilio et assensu priorum et conniventia nobilium terrae ac ministerialium et civium Coloniensium ad mandatum nostrum percipiendam annis singulis assignavit, sicut in ejus authentico continetur, auctoritate tibi apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei, etc. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, etc. usque incursurum.

Datum Laterani, VII Idus Novembr., pontificatus nostri anno duodecimo.

CXI. PRIORI ET FRATRIBUS JEROSOLYMITANI HOSPITALIS SANCTI AEGIDII. Confirmatur eis donatio facta a comite Forcalcariensi. (Laterani, II Kal. Novembris.) Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor aequitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, castrum, burgum et palatium de Manuascha et alia omnia cum suis pertinentiis a Guillelmo quondam comite Forcalcariensi domui vestrae pie concessa, sicut ea juste ac pacifice possidetis, et in instrumento ipsius comitis continetur, vobis et per vos domui vestrae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Ad majorem autem cautelam instrumentum praedictum de verbo ad verbum huic nostrae paginae duximus inserendum; cujus tenor est talis: « Ego Guillelmus, Dei gratia comes Forcalcariensis, filius domini comitis Bertrandi et dominae comitissae Jaucerandae, pietatis intuitu et in redemptione peccatorum meorum et parentum meorum, et in compensatione damni Hospitali et fratribus a me illati, dono et jure perfectae donationis inter vivos trado in perpetuum, sine omni retinemento, Domino Deo et fratribus Hospitalis Jerosolymitani praesentibus et futuris in manus de te fratre Petro de Falcone ejusdem Hospitalis priore propriam domum meam, scilicet palatium de Manuascha, cum omnibus pertinentiis suis, quod meis sumptibus aedificavi, et praeterea quidquid quocunque jure ad me pertinet vel quandocunque pertinuit in burgo et castro de Manuascha et in eorum pertinentiis et in totas auras intus et extra, cum terris cultis et incultis, pratis, nemoribus, aquis, aquarum decursibus, et cum hominibus et feminabus, et cum justitiis, firmantiis, et jurisdictione, et explectis, sicut melius generaliter vel specialiter posset nominari, sicut ego vel aliquis de genere meo per nos vel per alium unquam melius vel plenius habuimus vel possedimus vel habere vel possidere visi sumus ubicunque in omnibus suprascriptis territoriis, seu in quolibet eorum, hoc est, usque ad territorium Sanctae Tuliae, et usque ad territorium Petraeviridis, et usque ad territorium Montisfuronis, et usque ad territorium Sancti Martini, et usque ad territorium Dalfini, et usque ad territorium de Vols, et usque ad flumen Durentiae: quae utique omnia in eadem donatione in formam suprascriptam concludo, et profiteor et in veritate recognosco me eamdem dudum domui Hospitalis celebrasse donationem, et a tempore praedictae donationis omnia praedicta pro domo Hospitalis possedisse. Et modo in praesenti totum praedictum palatium, et burgum, et castrum de Manuascha, et totas auras, et si quid meo nomine in praedictis vel infra praedicta loca possideo, nomine Hospitalis et fratrum ibidem Deo servientium praesentium et futurorum me constituo possidere, tantum dum vixero, ut exinde fratres Hospitalis sua auctoritate, nullius requisito consilio, nec alicujus voluntate exspectata, omnium suprascriptorum possessionem absque contradictione valeant occupare et ut proprium habere ad omnes voluntates suas inde faciendas. Praeterea corpus meum vovens et offerens pro sepultura coemeterio domus Hospitalis, profiteor et in veritate recognosco Guigonem avunculum meum bonae memoriae praedictorum locorum omnium domui Hospitalis et fratribus praesentibus scilicet et futuris fecisse donationem, quam specialiter bona fide et sine dolo laudo et in perpetuum confirmo. Omnia itaque et singula sicut superius scripta sunt me perpetuo bona fide servaturum per me successoresque meos nec aliquo jure scripto vel non scripto, vel ratione contraventurum per stipulationem promitto, et me et meos inde devestio, et domum sive domos Hospitalis et fratres scilicet praesentes et futuros inde investio. Et, ut praedicta donatio et omnia suprascripta post obitum meum majori et perpetua gaudeant firmitate, barones et proceres meos et homines de Manuascha, quorum nomina infra scripta sunt, per sacramentum fidelitatis et hominii quo mihi tenentur astricti commoneo, eosque de novo jurare praecipio ut praedictam donationem tam devote factam pro posse suo servent et servari procurent; et, si quis in posterum contra praedictam munificentiam aliquo modo venire tentaret, contra illum vel illos pro posse suo domui et fratribus Hospitalis auxilium et consilium impendant, ab omni violentia defendant, et ipsis Hospitalariis homines de Manuascha in omnibus et per omnia tanquam veris dominis obedientes existant, et de praedictis, si necessitas exigeret, testimonium ferant. Praedictae quoque donationi specialiter adjicio, scilicet ut jure perfectae donationis habeant in perpetuum omnes haereditates, seu possessiones, vel honores qui fuerunt militum vel hominum castri de Manuascha, quas pro malitia seu perfidia vel proditione quam contra me commiserunt jure confiscationis occupavi, ita ut nullus eorum aliquo tempore suas valeat possessiones recuperare, nisi ad cognitionem domini prioris pro tempore in prioratu Hospitalis residentis a crimine tantae perfidiae ac proditionis sese purgaverint. Ad majorem omnium suprascriptorum firmitatem atque cautelam hanc chartam praesentari volo domino papae et domino imperatori, et in eorum notitia quidquid in ea continetur deduci; et ad perpetuam rei memoriam et indubitabilem fidem eorum sigillis praesentem paginam precor communiri. Ad haec, nos barones et proceres et homines infra scripti piae domini comitis donationi gratum praebentes assensum, bona fide promittimus et tactis sacrosanctis Evangeliis juramus quod omnia et singula et praedicta pro posse nostro domui et fratribus Hospitalis praesentibus et futuris defendemus, et contra omnes ad tuitionem praedictae donationis auxilium et consilium ipsis praestabimus, et nos homines de Manuascha ipsis post obitum domini comitis tanquam dominis fideliter obediemus. Illi itaque qui juraverunt sunt ii: W. de Sabrano, Raimbaudus Osasica, et Raimundus frater ejus, Bertrandus de Villamuro, Guigo Roze, Isnardus de Dalfino, Laugerius de Sancto Maximo, et Bertrandus frater ejus, Petrus Ferulfus, Durandus Basili, Tibanus, Guigo Barbatorta, Ugo de Manuascha, Arbetetus Mimus, W. de Cucurone, Guibertus de Reltania, Lambertus de Rellania frater ejus, Ugo de Montejustio, Petrus Nigrellus, Bertrandus Savini, Laugerius Savini, W. Cornuti, W. de Forcalle, Ramundus Riperti, Rostagnus Roze, W. de Villamuro, Bertrandus Cornuti, Bertrannetus de Villamuro, W. Petri de Manuascha, Garnerius, Ramundus Bonustosius, Bertrandus Felicius, W. Vetula Bertrandus de Sannone, W. Garnerii, Joannes Petri, W. Rainaudi, Isnardus Rainaudi, Petrus Rostagni, Geraudus Ebraudi, W. Simon, Bernardus Ricolus, Petrus Niger, W. de Terralo, Stephanus Mercerii, W. de Croso, Paganus, Poncius Rainaudi, Petrus Gaudi, Joannes Capuci, Matthaeus, Petrus Bona et filius ejus Petrus, Rainaudus de Bariolo, Rostagnus de Sancto Petro, Bernardus Cassarius, Stephanus Bochiardi, W. Vetus, Imbertus Mazellari, Guerrinus, Petrus Raxenni, Bernardonus, Odo, W. Marquisius, Petrus Scoferius, Joannes Unctor, Isnardus Cusenderius, Petrus Blanchuberius, Ruffus Veridiz, Cor de Roure, Ramundus Sestaronus, W. Bergononus, W. Faber, Bernardus Banniator, Petrus Niger, Croginus, Joannes Rueme, Bertrandus Furnerius, Geraudus Maurelli, Jacobus Malpel, Petrus Rueme, W. de Sancto Martino, Bertrandus de Arelato, W. Micolavi, Redonnus, Geraudus Buerius, Bertrandus Mazellarius, Guigo Arquerius, W. Aurici, Petrus Breti, Petrus Gallina, Petrus Radeire, Fulquerius, Petrus Andreas, W. Benedictus, W. Martelli, Arnaudus Agrena, Joannes Descalcius, Petrus Rascatius, Arbertus de Villamur, Adam, W. Joannes, W. Vincenci, Tedanus, W. de Leuno, Jacobus de Pruneriis, W. Feutrerius, Petrus Barreti, Martinus Croterii, Michael Ginardi, Joannes de Opere, Joannes de Nonai, Stephanus Recobreire, Joannes Saza, Jacobus Breti, Stephanus Rossalpaix, Petrus Stephanus, Bartholomaeus monachus, Bonetus Aifre, W. Garemberga, Totas auras, Rogerius, W. Blanc, Petrus Bernardus, Bertrandus Vetus, Rofre, Andreas Paneri, Poncius Sartor, Giraudus Sartor, Petrus Sartor, Raimundus Durandi, Joannes Ricardus, Maurannetus, Stephanus Serrator, W. Rainaudi, Joannes Ruffus, Joannes Raxenni, Petrus Autricus, Petrus Adam, Geraudus de Valanciola, Petrus Monachus, Petrus Bramancionus, Maurannus Rostagnus berbegerius, Petrus Bona, Michael Arnulfi, Bertrandus Gali, Vincentius Sagnator, Joannes Brunelli, Radulfus de Volvei, Ramundus Barreti, Ramundus Barbaroti, Bertrandus Corcosson, Buerius, Bertrandus de Malafogacia, Petrus Botellerius, Michael Cotalonga, Petrus Robaudus, Ugo Bernardus, Joannes Garinus, Joannes Frenerius, Joannes Mercerius, W. Bos, Bernardus de Recluso, Columbus Pipeti, Ugo Martini, Poncius Gebelini, W. Robaudus, Roma Senoreti, Geraudus Furgoni, Bertrandus de Salto, W. Gase, W. Furgoin, Germanus Audebertus de Valentiola, W. Bibensaquam murator, Joannes Faber, Jacobus Borgarelli, W. Imberti, Ramundus Rainaudi, Imbertus Faber, Petrus Barbaroti, W. Felicius Joannes Niger, Petrus Gontardus, W. Bibensaquam berbegerius, Poncius Mexoneri, Aymus Capuci, Guigo Capuci, Petrus Olive, W. Garemberge, Petrus de Curello, Petrus Squeire, Raimundus Motetus, Petrus Remusati, Bernardus Faber, Simon Ramundus Bexonius, Martinus Garini, Ramundus Buerius, Rostagnus Hospitalarius, Bertrandus Testa, W. Recobreire, Petrus Bernardus, W. Ramundus, Geraudus Faiditi, W. Gaufredi, W. Guido, Isnardus Cosini, Martinus Corderii, Joannes Furnerius, Martinus Florentii, Ramundus Arnaudus, Ramundus Sauneri, Isnardus Rostagni, Petrus Revelli, Joannes Fretun, Petrus Robaudi, Geraudus Gerini, Is. Joannes Merceri, W. Bos, Bernardus W. Robaudi, Bernardus Jacobus, Ramundus Guavaudani, Joannes Burseri, Petrus Alvernaci, Poncius Cabreri, Joannes berbegeri, W. Braidun, Gaufredus Ranulfi, Petrus Berni, Ramundus Astorgo, Petrus de Mura. Petrus notarius domini supradicti comitis W. mandato hanc hujus piae donationis chartam dictavit, et propriis manibus conscripsit, et cum hoc praesenti plumbeo sigillo ipsius comitis corroborando publice sigillavit. » Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, II Kal. Novembris, pontificatus nostri anno duodecimo.

CXII. NOBILI VIRO PONCIO LUGDUNENSI. Datur ei facultas conferendi decimas. (Laterani, IV Non. Novembris.) Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor aequitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, ut decimas possessionum castri de Keriscoth et Calavath Ecclesiae ipsius castri cum episcopi dioecesani assensu sine juris praejudicio alieni possis conferre, auctoritate tibi praesentium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, IV Non. Novembr., anno duodecimo.

CXIII. CONSTANTINOPOLITANO PATRIARCHAE. Ut quemdam canonicum recipi faciat (Laterani, ut in alia. ) Si preces apostolicas pro iis tibi dirigimus et mandatum quorum habes notitiam pleniorem, tanto nos convenit facilius exaudiri quanto eis pro quibus scribimus, praeter nostra monita, propria merita suffragantur. Inde est quod pro dilecto filio G. clerico charissimi in Christo filii nostri Henrici Constantinopolitani imperatoris illustris fraternitatem tuam rogandam duximus et monendam, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus eumdem pro reverentia beati Petri et nostra, intuitu quoque imperatoris ejusdem, qui nobis pro eo humiliter supplicavit, in ecclesia Sanctae Sophiae recipi facias in canonicum et in fratrem, mandatum apostolicum taliter impleturus quod tua fraternitas possit exinde merito commendari.

Datum Laterani, etc., ut in alia.

CXIV. VARISSIENSI THEBANO, ET LARISSENSI ARCHIEPISCOPIS. De fidelitate praestanda imperatori. (Datum, ut in alia. ) Charissimus in Christo filius noster Henricus Constantinopolitanus imperator illustris sua nobis conquestione monstravit quod quidam, tam Latini quam Graeci archiepiscopi et episcopi, et imperialium monasteriorum abbates, de toto imperio Romaniae fidelitatem ei debitam facere contradicunt. Nolentes igitur quod idem sua justitia defraudetur, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, si dictus imperator de aliquo praelatorum ipsorum, qui ei recusant fidelitatem debitam exhibere, suam coram vobis deposuerit quaestionem, vos eos ad id monitione praemissa per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo praevia ratione cogatis. Quod si non omnes iis exsequendis, etc., duo vestrum, etc., ut in alia

CXV. ARCHIEPISCOPO VARISSIENSI, ET EPISCOPO SALIMBRIENSI, ET DECANO SANCTAE MARIAE DE BLAKERNA CONSTANTINOPOLITANO. De praepositis ab imperatore constitutis. (Laterani, ut in alia. ) Gravem ad nos charissimus in Christo filius noster Henricus Constantinopolitanus imperator illustris querimoniam destinavit, quod venerabilis frater noster patriarcha Constantinopolitanus in praeposituris ad eum spectantibus pro suae voluntatis arbitrio volens praepositos ordinare ipso penitus inconsulto, praepositos institutos in eis et earumdem clericos tanquam excommunicatos evitat in ipsius praejudicium et gravamen. Unde eidem dedimus in mandatis ut ab ipsius super praemissis molestatione indebita conquiescens, praepositos institutos in eis taliter in pace dimittat, quod inter eum ac imperatorem ipsum, quod absit! non possit scandalum exoriri. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus dictum patriarcham ad id moneatis attentius et inducere procuretis. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani, ut in alia

CXVI. PATRIARCHAE CONSTANTINOPOLITANO De eadem re. (Laterani, II Non. Novembris.) Gravem ad nos, etc., in eumdem fere modum usque gravamen. Cum igitur illius jura debeas servare illaesa qui te super tuis justitiis non molestat, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus ab ipsius super praemissis molestatione indebita conquiescens, praepositos institutos in eis taliter in pace dimittas quod inter te ac imperatorem ipsum, quod absit! non possit scandalum exoriri.

Datum Laterani, II Non. Novembris, anno duodecimo.

CXVII. EIDEM. Non licere patriarchae unire sedes episcopales (Laterani, II Non. Novembris.) Oblata nobis charissimi in Christo filii nostri Henrici Constantinopolitani imperatoris illustris conquestio patefecit quod episcopatus Dan. et Euthlochi existentes in parte Venetorum unisti, eo penitus inconsulto, in ipsius praejudicium et gravamen. Cum igitur, etc., ut in alia, usque mandamus quatenus si est ita, unionem ipsam taliter studeas revocare quod inter te, etc., usque suboriri. Alioquin venerabilibus fratribus nostris archiepiscopo Varissiensi et episcopo Salimbriensi et dilecto filio decano Sanctae Mariae de Blakerna Constantinopolitano dedimus nostris litteris in mandatis ut quod in praejudicium ipsius imperatoris super praemissis praesumptum invenerint, sublato appellationis obstaculo non differant legitime revocare, significaturi nobis si ad uniendas episcopales sedes, quod sine speciali mandato nostro tibi non licet, procedere attentasti.

Datum Laterani, II Non. Novembris, pontificatus nostri anno duodecimo.

Scriptum est ipsis in eumdem modum usque quod venerabilis frater noster patriarcha Constantinopolitanus, etc., usque univit, etc., ut in alia, usque gravamen. Unde eidem dedimus in mandatis, ut si est ita, unionem ipsam taliter studeat revocare quod inter eum, etc., usque suboriri. Quo circa discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si dictus patriarcha mandatum nostrum neglexerit adimplere, vos quod in praejudicium ipsius imperatoris super praemissis praesumptum inveneritis, sublato appellationis obstaculo non differatis legitime revocare, significaturi nobis si ad uniendas episcopales sedes, quod sine speciali mandato nostro sibi non licet, idem patriarcha procedere attentavit. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani, II Non. Novembris, anno duodecimo.

CXVIII. OTTONI ILLUSTRI ROMANORUM IMPERATORI SEMPER AUGUSTO. De negotio episcopi Bambergensis. (Laterani, Idibus Novembris.) Quantumcunque sit detestabile illud horribile facinus quod in nece clarae memoriae Philippi quondam ducis Sueviae commissum fuit a filiis Belial, detestandum est tamen et illud iniquum judicium quod contra venerabilem fratrem nostrum Pabembergensem episcopum occasione necis illius nimis exstitit inordinate praesumptum; quoniam, etsi forte culpabilis super hoc idem episcopus potuisset ostendi ordinato tamen et aequo debuerat examine judicari. Unde nos ipsum negotium volentes reducere ad tramitem rationis, dudum venerabili fratri nostro Hugolino Ostiensi episcopo, et dilecto filio Leoni tituli Sanctae Crucis presbytero cardinali tunc apostolicae sedis legatis, illud commisimus sub hac forma, ut si super nece praedicti ducis, accusatore contra praedictum episcopum legitimo comparente, fuisset coram ipsis culpabilis comprobatus, ab omni eum officio et beneficio ecclesiastico sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo deponere procurarent; alioquin indicerent ei purgationem canonicam; in qua si forte deficeret, censura eum simili condemnarent; quod si legitime se purgaret denuntiarent eum subjecto crimine penitus innocentem; ante omnia providentes ut si quid contra eum vel ejus Ecclesiam esset perperam attentatum, in statum debitum revocarent. Cumque postmodum ab eisdem legatis memoratus episcopus evocatus se gravibus exponens periculis, ad ipsorum praesentiam accessisset, ejusdem impedientibus adversariis et ad sedem apostolicam appellantibus, in negotio non exstitit memorato processum. Verum licet praefixo ab illis termino propter hoc idem episcopus ad apostolicam sedem accesserit, hi tamen qui duxerant appellandum, quanquam in comitatu tuo fuerint cum coronandus ad nostram praesentiam accessisti, coram nobis tamen contra dictum episcopum comparere per se vel responsales idoneos minime curaverunt. Licet ergo juxta juris rigorem aliter potuerimus in negotio ipso procedere, ad abundantiorem tamen cautelam venerabilibus fratribus nostris archiepiscopo Maguntino et Herbipolensi episcopo et dilecto filio abbati Fuldensi Herbipolensis dioecesis nostris damus litteris in praeceptis ut in statum pristinum revocent quidquid contra saepefatum episcopum vel ipsius Ecclesiam perperam invenerint attentatum, contradictores, si qui fuerint, vel rebelles per excommunicationis sententiam in personas et interdicti, si necesse fuerit, in terras eorum, appellatione postposita coercendo, nonobstante sententia quae contra ipsum dicitur promulgata cum ipso jure nulla penitus sit censenda. Denuntiatione vero publice facta, si super nece praefati ducis, accusatore legitimo infra tres menses contra dictum episcopum comparente, culpabilis coram eis fuerit comprobatus, ab omni eum officio et beneficio ecclesiastico sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo deponere non postponant. Alioquin ex tunc omni contradictione, appellatione, ac excusatione cessante, purgationem canonicam eidem indicant: in qua si forte defecerit, eum simili censura condemnent. Quod si legitime se purgaverit, denuntient eum super objecto crimine penitus innocentem, molestatores ipsius per censuram canonicam appellatione postposita compescendo. Quocirca serenitatem tuam rogandam duximus et monendam quatenus diligenter efficias ut quod a nobis rationabiliter est provisum, efficaciter impleatur, non permittens ut quisquam difficultatem ingerat vel impedimentum opponat, universis rebus dictis episcopi et Ecclesiae suae quas, prout asseritur, detines, eidem sine difficultate qualibet restitutis.

Datum Laterani, Idibus Novembris, pontificatus nostri anno duodecimo.

CXIX. MAGUNTINO ARCHIEPISCOPO, ET EPISCOPO HERBIPOLENSI, ET ABBATI FULDENSI HERBIPOLENSIS DIOECESIS. De eadem re. (Datum, ut in alia. ) Quantumcunque sit detestabile illud horribile facinus quod, etc., ut in alia per totum usque quanquam in comitatu fuerint charissimi in Christo filii nostri Ottonis illustris Romanorum imperatoris cum ad nos coronandus accessit, in nostra tamen praesentia contra dictum episcopum comparere per se vel responsales idoneos, etc., ut in alia usque cautelam, discretioni vestrae praesentium auctoritate praecipiendo mandamus quatenus in statum pristinum revocetis quidquid contra saepefatum episcopum, etc., in eumdem fere modum ut in alia usque culpabilis coram vobis fuerit comprobatus, ab omni eum officio et beneficio ecclesiastico sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo deponatis, etc., in eumdem fere modum ut in alia, usque compescendo. Quod si non omnes, etc.

Datum, ut in alia.

CXX. SALZEBURGENSI ARCHIEPISCOPO. De eadem re. (Laterani, ut in alia. ) Quantumcunque sit detestabile illud, etc., ut in alia usque judicari. Cum igitur dilectus filius nobilis vir dux Austriae quaedam bona ipsius et Ecclesiae suae occasione hujusmodi detineat, sicut dicitur, occupata, eumdem nobilem rogamus attentius et monemus per apostolica sibi scripta mandantes ut bona ipsa cum fructibus medio tempore perceptis ex eis dicto episcopo vel ejus nuntio sine qualibet difficultate restituere non postponat. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus si dictus dux quod mandamus neglexerit adimplere, tu eum ad id per excommunicationis sententiam in personam et interdicti, si opus fuerit, in terram suam appellatione remota compellas.

Datum Laterani, etc., ut in alia.

CXXI. NOBILI VIRO DUCI AUSTRIAE. De eadem re. (Laterani, Idibus Novembris.) Quantumcunque sit detestabile illud facinus, etc. ut in alia usque judicari. Cum igitur quaedam bona ipsius et Ecclesiae suae occasione hujusmodi detineas, sicut dicitur, occupata, nobilitatem tuam rogamus attentius et monemus, per apostolica tibi scripta praecipiendo mandantes quatenus bona ipsa cum fructibus medio tempore perceptis ex eis dicto episcopo vel ejus nuntio sine difficultate qualibet restituere non postponas. Alioquin venerabili fratri nostro Salzeburgensi archiepiscopo nostris damus litteris in praeceptis ut te ad id per excommunicationis sententiam in personam et interdicti, si opus fuerit, in terram tuam appellatione remota compellat.

Datum Laterani, Idibus Novemb., pontificatus nostri anno duodecimo.

CXXII. NOBILI VIRO SIMONI DE MONTEFORTI, COMITI LECESTRIAE, VICECOMITI BITERRENSI. Confirmantur ei omnia facta per legatos sedis apostolicae. (Laterani, II Idus Novembris.) Habuisse bajulos Dominici verbi fidem ad sinapis evangelicae quantitatem felix tuae translatio promotionis ostendit, dum nominationis tuae non solum sed et denominationis vocabula bonis interpretatus operibus, in auditu auris obedisti secundum nomen tuum in locum peregrinationis exire, ac sicut mons infirmas partes Ecclesiae muniturus, ad verbum praedicatorum fidelium es translatus, ut tuae denominationis deludendo vocabulis in bello Domini fortis esses, pugnandoque cum ministris antiqui serpentis, atrum haereticorum atrium a forti dudum custoditum armato fortior superveniens de ipsius erueres potestate, et non solum ejus spolia distribueres, verum etiam arma in quibus confidebat auferres. Hujus itaque considerationis obtentu, cum in manibus tuis et aliorum fortium quos in sanctum exercitum congregatos zelus Domini contra fidei subversores armavit nec non etiam legatorum nostrorum Carcassonensem et Biterrensem civitates ac alias haereticorum terras mirabiliter Altissimus tradidisset, principes ejusdem exercitus cum praefatorum legatorum consilio tuo ipsas regimini commiserunt, sperantes in Domino quod per providentiam tuam omnis ab ea debeat haereticae pravitatis eliminari spurcitia et ibidem salubriter reformari puritatis catholicae disciplina. Nos igitur quod ab ipsis pie ac provide factum est ratum et gratum habentes, civitates et terras ipsas, sicut tibi sunt ad divinae majestatis honorem pro tutela pacis et fidei defensione concessae, tibi et haeredibus tuis in fide catholica et devotione sedis apostolicae permanentibus auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus, principalium dominorum et aliorum etiam, si quibus forte competit, jure salvo, exceptis prorsus haereticis, fautoribus, credentibus, defensoribus et receptatoribus eorumdem: in quos etiam secundum sacrae legis censuram auctoritatis est aculeus dirigendus, cum facientes et consentientes pari poena canonica provisio persequatur. Ad indicium autem quod terras ipsas in devotione apostolicae sedis et sancta religione conservare disponas, tres denarios statuisti per singulas domos ejus annualiter Ecclesiae Romanae solvendos, et illorum pravam consuetudinem, qui secundum partium finitimarum abusum decimas et primitias ecclesiasticas haereditario jure, imo injuria sibi vendicant, abolere, ipsas juxta legitimas sanctiones ad Ecclesias revocando. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, II Idus Novembris, pontificatus nostri anno duodecimo.

CXXIII. NOBILI VIRO SIMONI DE MONTEFORTI. Respondet epistolae 109. (Laterani, III Idus Novembris.) Nuntios et apices tuos paterna benignitate recepimus, et suggesta per ipsos intelleximus diligenter, omnipotenti Deo laudes et gratias referentes de iis quae contra pestilentissimos hostes suos per te simul et alios ad hoc opus orthodoxae fidei zelo succensos misericorditer est et mirabiliter operatus. Illud autem auditui nostro dedit gaudium et laetitiam quod terris haereticorum contagione purgatis consilium Altissimi te praefecit, quod speremus in Domino quod per prudentiam tuam in his quae gesta sunt et gerenda Ecclesia sua sit multipliciter profectura. Quapropter petitiones tuas nobis oblatas, in quantum honestas potuit gratiae praestare favorem, gratanter admisimus, terras ipsas tibi ac haeredibus tuis, prout expedire cognovimus, confirmantes, et litteras ad nonnullas provincias et potentes viros ac nobiles mulieres pro tuo succursu, cum aliis quoque litteris ad idem negotium facientibus , concedentes, charissimos in Christo filios nostros Ottonem Romanorum imperatorem, Aragonum ac Castellae reges illustres ad hoc satis affectuose per speciales litteras exhortando. Et fortassis amplius fecissemus, nisi propter necessitatem urgentissimam terrae sanctae per magnos et speciales nuntios ad nos inde transmissos pro succursu ejus paulo ante destinassemus litteras generales, quarum procul dubio impediremus effectum, si et alias pro re hac e vestigio mitteremus, cum jam ii, quorum animae inter ejusdem terrae pene penitus deficientes aerumnas, in sola post Deum auxilii quod hinc vadat exspectatione respirant, nobis graviter sunt conquesti quod ex indulgentia quam concessimus haereticorum expugnatoribus, succursus praedictae terrae periculose fuerit impeditus. Monemus ergo strenuitatem tuam et exhortamur attentius, in remissionem tibi peccaminum injungentes quatenus attendendo prudenter quod non minor est virtus quam quaerere parta tueri, hoc quod Ecclesiae Dei tuis et aliorum est laboribus acquisitum, a cunctis expiatum perversitatibus expeditum, in sancta religione studeas conservare, ac taliter juxta mandatum legatorum nostrorum ad exstirpandas reliquias haereticae pravitatis intendere quod gratiam divinam et nostram inde possis uberius promereri, sciturus pro certo quod haec agens, in quibus illud duxeris requirendum, consilium a nobis recipies et auxilium opportunum.

Datum Laterani, III Idus Novembris, pontificatus nostri anno duodecimo.

CXXIV. OTTONI ILLUSTRI ROMANORUM IMPERATORI SEMPER AUGUSTO. Ut opem ferat Simoni de Monteforti. (Datum, ut in alia. ) Licet ad promovendum quaelibet opera pietatis prompta debeat imperialis celsitudo consistere, in his tamen quae fidei causam continent speramus eam, prout etiam exoptamus, voluntariam invenire. Sane cum in provincia Narbonensi haeretica dudum pestis usque adeo pullulasset ut veluti cancer serpens partes etiam timeretur finitimas infectura, quinimo in aliquibus infecisset, multifarie multisque modis eam secundum traditam nobis a Domino sancti Spiritus disciplinam laboraverimus abolere, ita quod post multorum praedicatorum et exhortatorum instantiam, post occisionem denique viri justi, qui a nobis missus ad ipsos gloriosius demum creditur occisus profecisse quam vivus, novissime fide magnus et numero catholicorum exercitus per inspirationem divinam et sollicitudinem apostolicam congregatus, de ipsis mirabiliter triumphavit, captisque fere quingentis tum civitatibus, tum castellis, quae per possessos suos diabolus habitabat, Spiritui paracleto in repletis suis sanctum est ibi habitaculum reparatum. Cum igitur terra ipsa taliter ab haeretica pravitate mandata dilecto filio nobili viro Simoni de Monteforti superno consilio sit commissa, et non solum ad eam in sancta religione servandam, verum etiam ad exstirpandas reliquias hujus pestis, Christianae fraternitatis ei necessarius sit succursus, parumque prosit lolium de una parte messis avelli si radicaturum in alia transplantetur, imperialem magnificentiam rogamus attentius et monemus, in remissionem tibi peccaminum injungentes quatenus orthodoxae fidei zelo succensus, per vires et viros imperii tui subditos necessarium opis et opum consilium et auxilium illuc pro tantae opere pietatis promovendo transmittas, et si quos haereticorum exinde depulsorum confugere contigerit in imperium, non solum recipi non permittas eosdem, verum etiam piissimam Augustorum in eos facias exerceri censuram, ut per haec et alia bona quae Domino feceris inspirante augeat tibi Deus et gratiam in praesenti et gloriam in futuro.

Datum, ut in alia, anno duodecimo.

CXXV. ILLUSTRI REGI ARAGONUM. De eadem re. (Datum, ut supra. ) Licet ad promovendum quaelibet opera pietatis prompta debeat regalis celsitudo consistere, etc., ut in alia, usque transplantetur, regalem magnificentiam, etc., usque per vires et viros potentiae tuae subditos, etc., ut in alia, usque verum etiam piissimam sacrae legis in eos facias exerceri censuram, etc., ut in alia, usque in futuro. Illud autem te ab hujusmodi non revocet pietate quod pro suspecto paganorum incursu ad exterminandum pestilentes jam dictos tibi sit opera minor danda; cum, etsi reputandi utrique sint hostes, quanto ex his exonerare tibi curaveris unum latus, tanto aliud possis adversus aliorum machinamenta firmare; illo insuper ad tuam fortitudinem accedente, quod in loco vicinorum haereticorum catholicos amodo vicinos habebis, et tales quorum obsequia domi militiaeque gratiosiora tibi esse poterunt quam illorum.

Datum, ut supra.

In eumdem modum scriptum est illustri regi Castellae

CXXVI. ABBATIBUS ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS IN PARTIBUS NARBONENSIBUS, BITERRENSIBUS, TOLOSANIS ET ALBIGENSIBUS CONSTITUTIS. De bonis haereticorum confiscatis. (Datum, ut in aliis. ) Optaveramus ut orthodoxae fidei subversores, qui se in partibus vestris a communione fidelium praeciderunt, non solum ea quae sua dicebant, haereticam pravitatem imitando, non perderent, sed ad puritatem catholicam redeundo, nobiscum in charitate ac pace quae nostra sunt etiam possiderent. Verum quia, propter impoenitens cor eorum, super iniquitates suas Dominus de coelo prospexit, ad exterminationem suam rerumque publicationem suarum secundum constitutiones civiles et canonicas est processum, ut, quemadmodum scriptum est, impiorum spolia justi tollant, et divitias thesaurizent ipsorum. Licet igitur ea, quae apud vos quidam haeretici deposuisse dicuntur, sicut et aliae res eorum, pro confiscatis sint merito computanda, quia tamen Christianae religionis non est ex occasione legalium praeceptorum obtentu cupiditatis hoc fieri quod potius causa debet correctionis impleri, universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus ea quae penes vos ab haereticis sunt deposita, nisi forsan ad hoc praemoniti sine dilatione curaverint ad Ecclesiae unitatem redire, ut sic de miserationum Domini multitudine sit cum eis misericordia facienda, dilecto filio nobili viro Simoni de Monteforti, cui terra de hujusmodi pestilentium sordibus expiata noviter est commissa, cum consilio et mandato legatorum nostrorum assignare et tradere procuretis, in pios usus pro publicis ejusdem terrae utilitatibus expendenda.

Datum, ut in aliis.

CXXVII. ABBATI SANCTI VICTORIS, ET SANCTAE GENOVEFAE ET SANCTI VICTORIS PRIORIBUS PARISIENSIBUS. Ut tueantur Robertum Malivicini. (Laterani, II Idus Novembris.) Attendentes devotionem dilecti filii nobilis viri Roberti Malivicini, qui orthodoxae fidei zelo succensus contra pestilentes haereticos non solum laudabiliter jam pugnavit, verum etiam constanter disponit amodo ad ipsorum exterminationem intendere, terram de qua per manum Domini sunt depulsi cum aliis catholicis habitando, dignum duximus eum pro ecclesiastica libertate pugnantem Ecclesiae patrocinio confovere. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus si quis eum ac socios suos in his quae pacifice possidebant cum iter arripuerunt ad hujusmodi Dei servitium exsequendum molestare praesumpserit, aut ea quae sibi tenentur reddere solvere recusarint, seu etiam unicam ejus filiam auferendo nobilem offenderit memoratum, vos eum ut ab eorum omnino vexatione desistat, et de damnis ac injuriis irrogatis satisfaciat competenter, eisdem per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo, sicut justum fuerit, compellere procuretis, matrem et sororem ejusdem nobilis viduas, quarum ipse solus quasi post Deum tutor et custos existit, in jure proprio defendentes, et quemlibet injuste molestantes easdem appellatione remota districtione simili facientes ab earum indebita molestatione cessare. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani, II Idus Novembris, pontificatus nostri anno duodecimo.

CXXVIII EISDEM. De simili argumento. (Datum, ut in alia. ) Attendentes devotionem dilecti filii nobilis viri Buchardi, qui orthodoxae fidei, etc., ut in alia usque recusarint, seu etiam alias indebite nobilem offenderit memoratum, etc., ut in alia, usque procuretis, matrem et ejusdem nobilis viduam, cujus ipse solus quasi, etc., usque injuste molestantem eamdem appellatione remota districtione simili facientes ab ejus indebita molestatione cessare. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum, ul in alia.

CXXIX. NOBILIBUS VIRIS BARONIBUS ET MILITIBUS QUI CUM NOBILI VIRO SIMONE DE MONTEFORTI DE SIGNATORUM EXERCITU REMANSERUNT. ( Inducuntur ut assistant Simoni de Monteforti. ) (Laterani, Idibus Novembris). Devotionem vestram dignis in Domino laudibus commendamus quod orthodoxae fidei zelo succensi, contra nostrae fidei subversores tam pie quam strenue certavistis, ac recepto mirabili de ipsorum contritione triumpho, terraque dudum a praeambulis Antichristi possessa ad fidem Jesu Christi redacta, in defensionem ipsius cum dilecto filio nobili viro Simone de Monteforti, cujus est commissa regimini, remansistis, attendendo prudenter quod non minor est virtus quam quaerere parta tueri. Quia igitur finis, non pugna coronat, nobilitatem vestram rogamus attentius et monemus, in remissionem vobis peccaminum injungentes quatenus laudabile propositum vestrum laudabiliori studente perseverantia coronare, ad protegendum eamdem terram praefato nobili viriliter assistatis, expensis contenti a proximo Pascha deinceps, donec novum auxilium, quod multipliciter procuramus vobis et ei, dante Domino, transmittatur.

Datum Laterani, Idibus Novembris, pontificatus nostri anno duodecimo.

CXXX. ABBATI ET PRIORI SANCTI VICTORIS, ET PRIORI SANCTAE GENOVEFAE PARISIENSIS. De eleemosynis concessis piis locis. (Laterani, IV Idus Novembris.) Praesentium vobis auctoritate mandamus quatenus eleemosynas piis locis a nobili viro Roberto Molavicino et matre sua provida pietate concessas faciatis a locis ipsis auctoritate nostra quam juste tam pacifice possideri, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani, IV Idus Novemb. anno duodecimo.

CXXXI. ABBATI CISTERCIENSI APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. De quodam privilegio concesso R. Malovicino. (Datum, ut in alia. ) Profecturus ad habitandum dilectus filius nobilis vir Robertus Malusvicinus terram ab haereticis nuper incolis expiatam, nobis humiliter supplicavit ut aliquem clericum religiosum vel saecularem per tuam faceremus sibi sollicitudinem deputari cujus consilio, quandiu in terra ipsa morabitur, ad salutem animarum suarum in confessionibus et hujusmodi tam ipse quam ejus uxor utatur. Nos igitur annuentes hujusmodi proposito pietatis, discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus petitionem suam in hoc, prout expedire cognoveris, cum consensu dioecesani episcopi auctoritate nostra non differas adimplere.

Datum, ut in alia.

CXXXII. ABBATI DE VALLIBUS CISTERCIENSIS ORDINIS. Ut accedat ad Simonem de Monteforti. (Laterani, V Idus Novembris.) Cum dilectus filius abbas Cisterciensis A. S. L. tibi dare providerit in mandatis ut ad terram nuper ab haeretica pravitate mundatam accedas, dilecto filio Simoni de Monteforti, cujus est commissa regimini, aliis ibidem ad Dei servitium residentibus salutare consilium praebiturus, discretionem tuam monemus attentius et hortamur, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus ad exsequendum opus hujusmodi pietatis secundum abbatis praedicti monitionem accedere non postponas.

Datum Laterani, V Idus Novemb., anno duodecimo.

CXXXIII. NOBILI VIRO ROBERTO DE MALOVICINO, MATRI ET UXORI EJUS. Ejusdem argumenti cum epistola 130 (Laterani, V Idus Novembris.) Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis petitionibus annuentes, eleemosynas piis locis a vobis charitative collatas, sicut eas loca eadem juste possident et quiete, ipsis auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, V Idus Novembris, pontificatus nostri anno duodecimo.

CXXXIV. MONIALIBUS PARRASII CISTERCIENSIS ORDINIS. Ejusdem argumenti. (Datum, ut in alia. ) Justis petentium desideriis dignum est facilem nos praebere assensum, et vota quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eaproter, dilectae in Christo filiae, vestris justis petitionibus annuentes, eleemosynas quas nobilis vir Robertus de Malovicino et mater ipsius vobis pietatis intuitu contulerunt, et alia bona Ecclesiae vetrae, sicut ea juste ac pacifice possidetis, vobis et per vos eidem Ecclesiae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae concessionis infringere, etc., usque incursurum.

Datum, ut in alia.

CXXXV. GALTERO PRESBYTERO ECCLESIAE DE CORBERON. De eodem argumento. (Datum, ut in alia. ) Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor aequitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis petitionibus annuentes, eleemosynas a nobili viro Roberto de Malovicino tibi pietatis obtentu collatas et alia bona Ecclesiae tuae, sicut ea juste possides et quiete, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae, etc., usque incursurum.

Datum, ut in alia.

CXXXVI. ARELATENSI ARCHIEPISCOPO ET SUFFRAGANEIS EJUS. De negotio haereticorum. (Laterani, III Idus Novembris.) Gloriantes hactenus in malitia et in sua iniquitate potentes destruere tandem incipiens manus Dei, miraculose jam fecit eos de suis tabernaculis emigrare, dum eo terram populi sui misericorditer emundante, pestis haereticae pravitatis, quae serpens ut cancer Provinciam pene totam infecerat, mortificata depellitur, captisque in potentissima manu sua numerosis castris et civitatibus quas per possessos a se diabolus habitabat, in locis expulsorum haereticorum Spiritui paracleto per repletos ab ipso sanctum habitaculum praeparatur. Super quo laudes et gratias Omnipotenti referimus quod in una eademque misericordiae suae causa duo dignatus est justitiae opera exercere, ita perfidis faciendo dignam supervenire perniciem ut quam multi fideles meritam assequerentur ex ipsorum exterminatione mercedem, cum etsi eos in solo spiritu oris sui potuisset quandocunque conterere, suorum tamen exercitui signatorum in illorum contritione dignatus sit salutis causam imo salvationis occasionem praebere: quo nuper sub nostrorum magisterio legatorum de ipsis mirabiliter triumphante, dilectus filius nobilis vir Simon de Monteforti, vir utique strenuus et catholicus, terris a quibus illi depulsi sunt provida est deliberatione praefectus, ut per prudentiam ejus in his quae gesta sunt vel gerenda negotium pacis et fidei possit ibidem efficacius promoveri. Quia igitur, etsi tantae pietatis initia prospere hucusque processerint, fine tamen non sunt adhuc necessario solidata, fraternitatem vestram rogandam duximus attentius et monendam, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandantes quatenus apud subditos vestros studio sedulae praedicationis et exhortationis instetis ut ad reliquias hujus pestis penitus exstirpandas, cum ad similitudinem hydrae, quae locupletior fertur fieri damno capitum gravius possent, si neglectae fuerint, reviviscere, tam per se quam per sua obsequium Deo devotum et auxilium Ecclesiae opportunum impendant, scientes remissionem peccaminum a Deo ejusque vicario universis indultam qui orthodoxae fidei zelo succensi se ad opus accinxerint hujusmodi pietatis, ut eis labor tam sanctus ad operis satisfactionem sufficiat super illis offensis pro quibus cordis contritionem et oris confessionem veram obtulerint vero Deo. Cum autem pro fraterna defensione pugnantes a fraternis deceat injuriis expediri, volumus et mandamus ut si qui nobilium, clericorum, seu etiam laicorum contra pestilentes hujusmodi procedentium ad praestandas usuras juramento tenentur astricti, creditores eorum in vestris dioecesibus constitutos, cum ab ipsis fueritis requisiti, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellatis ut eos a juramento penitus absolventes, ab usurarum penitus exactione desistant. Quod si quisquam creditorum ad solutionem ipsos coegerit usurarum, eum ad restituendas ipsas, postquam fuerint persolutae, simili censura sublato appellationis obstaculo coarctetis, creditores talium quam diligentius poteritis inducentes ut terminos ad solutionem debitorum praefixos, donec illi labori vacaverint hujusmodi pietatis, elongent; quo sic demum retributionis eorum gaudeant participio quorum certamen tali promoverint adjumento. Praeterea, cum non absonum videatur ut qui publicam causam gerunt, publicis stipendiis sustententur, universos clericos per vestras dioeceses constitutos efficaciter moneatis, in remissionem sibi peccaminum suadentes, quatenus cum praedictae terrae desertae sint et vastatae, atque ad defensionem ipsarum sumptus sint non modici necessarii, aliquotam de suis proventibus partem ad ejus sustentationem transmittant, deputatis aliquibus viris providis et fidelibus ad eleemosynam hujusmodi colligendam, qui collectam assignent sicut praedicti legati duxerint disponendum. Quia igitur apud eos districtio forsan proficiet temporalis a quibus super hoc spiritualis inductio non admittitur, illos qui super Judaeos in vestris dioecesibus permanentes habere noscuntur dominium temporale diligenter inducere procuretis ut eos inducant et tradita sibi potestate compellant quod suis debitoribus in hujusmodi Dei obsequium profecturis omnino relaxent usuras et terminos ad exsolvendum sortem praefixos, si fieri potest, prorogent competenter.

Datum Laterani, III Idus Novemb., pontificatus nostri anno duodecimo

In eumdem modum Bisamino archiepiscopo et suffraganeis ejus. In eumdem modum scriptum est Viennensi archiepiscopo et suffraganeis ejus. In eumdem modum Aquensi archiepiscopo et suffraganeis ejus. In eumdem modum Narbonensi archiepiscopo et suffraganeis ejus. In eumdem modum Lugdunensi archiepiscopo et suffraganeis ejus. In eumdem modum archiepiscopo Ebredunensi et suffraganeis ejus. In eumdem modum Auxitano archiepiscopo et suffraganeis ejus. In eumdem fere modum Albiensi episcopo. In eumdem modum Ruthenensi episcopo. In eumdem modum episcopo Agennensi. In eumdem modum Caturcensi episcopo.

CXXXVII. CONSULIBUS ARELATENSIBUS. Super exstirpatione haereticorum. (Laterani, III Idus Novembris.) Gloriantes hactenus in malitia, etc., ut in prima usque solidata, universitatem vestram rogandam duximus et monendam, in remissionem vobis peccaminum injungentes quatenus ad reliquias hujus pestis penitus exstirpandas, etc., ut in alia usque reviviscere, tam per vos quam per vestra obsequium Deo devotum et auxilium opportunum Ecclesiae impendatis, scientes, etc., usque vero Deo. Quapropter expergiscimini, boni filii, et ad palmam hujus gloriosi certaminis festinate, piaque poenitentia ducti quod tam secundis ejus principiis neglexeritis interesse, felicissimo fini vestram studeatis et operam et praesentiam exhibere; quia, cum evangelicus retributor illis aequaliter retribuerit qui novissime venerunt in vineam et qui primo, licet hi qui coeperunt forsan amplius laborarint, praecedentibus tamen atque sequentibus par merces pro pari devotione reddetur.

Datum Laterani, III Idus Novembr., anno duodecimo

In eumdem modum Avenionensibus consulibus. In eumdem modum consulibus Sancti Aegidii. In eumdem modum consulibus Nemausensibus. In eumdem modum consulibus Montispessulani. In eumdem modum nobili viro Amalrico et civibus Narbonensibus. In eumdem modum consulibus Terasconensibus. In eumdem fere modum scriptum est nobili viro Folcalcariensi comiti. In eumdem modum nobili viro comiti Sancio. In eumdem modum nobili viro comiti Savoyae. In eumdem modum nobili viro comiti Gebennensi. In eumdem modum nobili viro comiti Stephano. In eumdem modum nobili viro comiti W. Matisconensi.

CXXXVIII. EPISCOPO SEGUNTINO. Indicitur ei purgatio super quodam facinore. (Laterani, VIII Kal. Decembr.) Olim nobis per tuas litteras intimasti quod cum te praesente archipresbyter quidam missam in sua ecclesia celebraret, et populi multitudo in chorum canonicorum et usque ad altare se ingereret importune, tu diligenter monuisti ministros ut turbam irruentem arcerent, quatenus sic divina possent liberius officia celebrari. Quibus id efficere non valentibus, existimans quod super hoc tibi majorem reverentiam exhiberent, populum arcere accepto baculo incoepisti, quosdam impellens, quosdam percutiens leviter, quosdam terrens, ut sic saltem opportunitas praeberetur sacris officiis peragendis. Alii siquidem tecum percutiebant cum baculis populum repellendo: inter quos juvenis quidam in capite dicitur fuisse percussus, qui postea per mensem sanus apparens, et indifferenter utens cibis et potibus universis, ad lapides ferendos et calcem in diebus Maii, prout sibi expediebat, locavit operas suas ad vineas fodiendas, intrans nihilominus balnea et tabernas. Post tricesimum vero diem ad suggestionem quorumdam, te quidem inscio et ignaro, quidam medicus imperitus et senex carnem capitis ejus et testam secuit indiscrete, licet nullum percussionis signum in capite appareret. Quem in sectione illa quatuor supervenientes medici erravisse dixerunt, asserentes hujusmodi sectionem inducere causam mortis. Juvenis autem quarta decima die post sectionem eamdem diem clausit extremum: post cujus obitum in populo rumor insonuit quod ex percussione tua mortuus fuerat homo ille. Quae quidem infamia, sicut firmiter per easdem litteras intimasti, a personis vilibus, aemulis atque malevolis dignoscitur initium habuisse. Unde humilitatis causa, licet tua te conscientia minime reprehenderet, abstinendum duxisti a celebratione missarum donec super hoc nostrae reciperes beneplacitum voluntatis. Nos autem dilecto filio Toletano electo nostris dedimus litteris in mandatis ut inquireret super hoc diligentissime veritatem, et si ei de praemissis constaret, tibi daret licentiam cum timore Dei divina officia celebrandi, injungens etiam ut de caetero studiosius vacares operibus pietatis, pro eo quidem quod verbum Apostoli minus provide observasti dicentis: Oportet episcopum esse non percussorem (I Tim. III), cum etsi non illum, alios tamen leviter percussisse dicaris, ex quo rumor hujusmodi est subortus; oblocutores insuper et infamatores tuos, ut ab hujusmodi praesumptione desisterent, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellere non differret. Praefatus vero electus, sicut ex litteris ejus accepimus, nostris volens obedire mandatis, accessit ac Ecclesiam Seguntinam, et ab omnibus canonicis quos ibidem invenit amicis et inimicis tuis juramenta exigens, ab unoquoque super praedicto facto rei veritatem diligentissime inquisivit; et quae dixerat in scriptis redigens, licet jurisperiti et quidam episcopi ei consulerent ut tibi licentiam concederet celebrandi, quia tamen ei consultius visum fuit ut negotium ipsum ad nos instructum remitteret, dicta canonicorum et aliorum suo sigillo signata nobis destinare curavit. Caeterum nobis inquisitionem ipsam examinari cum diligentia facientibus, examinatores ipsius nobis fideliter retulerunt quod unus tantum de visu deposuit, alii de auditu. Duo vero chirurgici et unus physicus jurati dixerunt quod non ex percussione, sed indiscreta incisione obierat juvenis memoratus. Nos igitur inter culpam et infamiam distinguentes, quia culpa probata non est, tuae te conscientiae relinquimus quoad Deum, et super infamia quoad homines ita tibi duximus providendum ut clero et populo convocatis chirurgicorum et physici testimonia publicentur, qui tuam videntur innocentiam expurgare; ut cum infamia conquieverit, pontificale officium liberius exsequaris, dantes venerabili fratri nostro episcopo Segobiensi et dilectis filiis Palentino electo et archidiacono Septempublicensi Segobiensis dioecesis in mandatis ut si quis super hoc te praesumpserit temere molestare, ut ab hujusmodi praesumptione desistat monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compescant.

Datum Laterani, VIII Kal. Decemb., pontificatus nostri anno duodecimo

CXXXIX. EPISCOPO SEGOBIENSI, ET PALENTINO ELECTO, ET ARCHIDIACONO SEPTEMPUBLICENSI SEGOBIENSI DIOECESIS. De eadem re. (Datum, ut in alia. ) Olim per litteras suas significavit nobis venerabilis frater noster episcopus Seguntinus quod cum, eo praesente, archipresbyter quidam missam in sua ecclesia celebraret, et populi multitudo in chorum canonicorum et usque ad altare se ingereret importune, ipse ministros monuit diligenter, etc., in eumdem fere modum ut in alia usque subortus, oblocutores, etc. fere in eumdem modum usque differret. Praefatus vero electus, sicut ex litteris ejus accepimus, etc., usque publicentur. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus in eodem negotio juxta praescriptam formam procedere procuretis. Si quis autem super hoc eum temere molestare praesumpserit, ut ab hujusmodi praesumptione desistat monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescatis. Quod si non omnes, etc., tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.

Datum ut in alia.

CXL. CONSTANTINOPOLITANO PATRIARCHAE. Cassatur promissio facta Venetis. (Laterani, IX Kal. Decembris.) Sicut ea quae circa Ecclesias vel ecclesiasticos viros circumspectione provida disponuntur, apostolica dignum est auctoritate fulciri, sic illa quae praesumptuosa temeritate nequiter attentantur, ejus magisterio convenit in statum rectitudinis revocari. Cum ergo, sicut accepimus, dum per Venetias transitum faciens ad Constantinopolitanam Ecclesiam properares, et Veneti tibi passagium denegantes, ad perjurium te consequenter urgendo, qui nisi ad Ecclesiam Constantinopolitanam accederes, creditoribus satisfacere non poteras de pecunia mutuata super confirmatione quarumdam Ecclesiarum quas Constantinopoli detinent coactione multiplici quoddam extorserint publicum instrumentum, nos honestati ecclesiasticae providere volentes, praesentium auctoritate decernimus instrumentum ipsum per hujusmodi coactionem extortum viribus omnino carere. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae diffinitionis infringere, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, IX Kal. Decembris, anno duodecimo.

CXLI. EIDEM. De decimis solvendis. (Datum, ut in alia. ) Sacrosancta Romana Ecclesia devotos et humiles filios ex assuetae pietatis officio propensius diligere consuevit, et ne pravorum hominum molestiis agitentur, eos tanquam pia mater suae protectionis munimine confovere. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis justis postulationibus inclinati, praesentium tibi auctoritate concedimus ut ab ecclesiis tuae dioecesis cathedraticum exigere valeas, et per censuram ecclesiasticam appellatione postposita Graecos cogere ad decimas tibi debitas persolvendas. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae concessionis infringere, etc., usque incursurum.

Datum, ut in alia.

CXLII. EIDEM Arma non esse tribuenda infidelibus. (Datum, ut in alia. ) Cum avaritiae fervor in tantum animos quorumdam accenderit ut, sicut nostris est auribus intimatum, ligna et arma prohibita in Alexandriam deferant, per quae in injuriam nominis Christiani subsidia infidelibus subministrant, fraternitati tuae praesentium auctoritate concedimus quatenus hujusmodi tibi subjectos ut a sua super hoc temeritate desistant monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae concessionis, etc., usque incursurum.

Datum, ut in alia.

CXLIII. EIDEM. De exemptione archiepiscopi Patracensis. (Laterani, ut in prima. ) Requisivit a nobis tua fraternitas an venerabili fratri nostro Patracensi archiepiscopo sit a nobis privilegium exemptionis indultum. Super quo fraternitati tuae insinuatione praesentium innotescat nos eidem archiepiscopo nullum exemptionis privilegium concessisse. Ipse tamen constanter asseruit coram nobis Patracensem archiepiscopum immediate ad sedem apostolicam pertinere.

Datum Laterani, etc., ut in prima.

CXLIV. ARCHIEPISCOPO ERACLIENSI ET SALIMBRIENSI EPISCOPO, ET DECANO DE BLAKERNA CONSTANTINOPOLITANO Eis committitur exsecutio cujusdam sententiae. (Datum, ut in aliis. ) Venerabilis frater noster Constantinopolitanus patriarcha nostro apostolatui reseravit quod cum homines de Spigant, ubi nunquam episcopus exstitit, dari sibi episcopum postularent, idem hoc facere metuens absque nostra licentia speciali, ad eorum instantiam episcopatui de Pario commisit eosdem. Cumque postmodum episcopum de Pario accedentem ad ipsos admittere recusassent, in ipsos post admonitionem saepius iteratam patriarcha praefatus excommunicationis sententiam promulgavit, quam auctoritate petiit apostolica confirmari. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus dictam excommunicationis sententiam, sicut rationabiliter est prolata, faciatis auctoritate nostra usque ad satisfactionem condignam appellatione postposita firmiter observari. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum, ut in aliis.

CXLV. EISDEM. De monasteriis patriarchalibus. (Laterani, IX Kal. Decembris.) Ex conquestione venerabilis fratris nostri patriarchae Constantinopolitani ad nostram noveritis audientiam pervenisse quod quidam tam clerici quam laici in partibus Romaniae quaedam patriarchalia monasteria contra justitiam detinent in ejus et Ecclesiae suae praejudicium et gravamen. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus tam clericos quam laicos memoratos ut monasteria patriarchalia, videlicet quae ad patriarchae jurisdictionem de jure spectant, eidem sine difficultate qualibet restituant, ut tenentur, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellatis. Testes autem qui fuerint nominati, etc. Quod si non omnes, etc., duo vestrum ea nihilominus exsequantur.

Datum Laterani, IX Kalend. Decembris, pontificatus nostri anno duodecimo.

CXLVI. ARCHIEPISCOPO ET DECANO ET P. DE LAGERIO CANONICO REMENSI. Exsecutoria super quadam Ecclesia. (Laterani, III Kal. Decembris.) Cum dilecti filii magister D. et H. procurator G. presbyteri ad sedem apostolicam accessissent, dilectum filium nostrum Guidonem Sancti Nicolai in carcere Tulliano diaconum cardinalem ipsis concessimus auditorem. Coram quo magister proposuit memoratus quod cum olim in forma communi pro eo bonae memoriae Suessionensi episcopo, qui eumdem ordinarat in subdiaconum, scripsissemus, et postmodum dicto episcopo nostris nolente obtemperare mandatis, idem contra ipsum exsecutores obtinuisset a nobis, tandem illis quod mandavimus nolentibus adimplere, dictus magister ad praesentiam nostram iterato accedens, ad judices Cameracenses nostras litteras impetravit, ut videlicet praefatum episcopum vel officiales ejusdem ad providendum ipsi juxta mandati nostri tenorem censura ecclesiastica coercerent. Qui attendentes rebellionem ipsorum, a collatione beneficiorum tam eos quam dictum episcopum tandiu decrevere suspensos donec esset supradicto magistro in beneficio competenti provisum. Verum, cum illi postmodum sibi vellent insufficiens beneficium assignare, dicti judices super hoc veritate comperta praefatam suspensionis sententiam innovarunt. Unde praefati officiales quadraginta solidos et unum modium bladi assignarunt eidem nomine pensionis sub exspectatione beneficii competentis; dicta tamen sententia in suis viribus permanente, donec mandatum nostrum super provisione ipsius foret effectui mancipatum. Demum vero, cum memoratus episcopus a Constantinopolitanis partibus ad propria remeasset, et per biennium moram fecisset ibidem, ipse dicta suspensionis sententia vilipensa, Ecclesiam quamdam vacantem supradicto G. assignare praesumpsit. Quod cum innotuisset judicibus memoratis, ipsi concessionem hujusmodi penitus irritantes, discretis mandavere personis ut dictam Ecclesiam, utpote de jure vacantem, praefato magistro auctoritate apostolica facerent assignari. Quorum mandatum fideliter exsequentes, ipsi eamdem Ecclesiam contulerunt, et tunc abbas de Cartovoro pro saepefato G. nepote suo in eorumdem apparens praesentia responsalis, illorum factum per quasdam exceptiones frivolas nisus est multipliciter impedire. Sed idem magister nihilominus ad juris sui tuitionem contra eumdem G. nostras postmodum litteras ad decanum et cantorem Sancti Frambaudi et R. de Sancto Medardo Silvanectensem canonicum impetravit. In quorum praesentia cum esset hinc inde diutius disputatum, parte altera proponente dictam Ecclesiam fuisse a suspenso collatam, et alia id negante, tandem testes super hoc recipere curaverunt, depositiones eorum sub sigillis suis nostro apostolatui transmittentes. Quare dictus magister nobis humiliter supplicavit ut praefatam Ecclesiam, concessione a suspenso facta nequaquam obstante, faceremus ab ipso, qui pro beneficium obtinendo toties ad sedem apostolicam laboravit, pacifice possideri. Ad hoc vero procurator praedicti G. proposuit ex adverso quod cum saepefatus episcopus dictam sibi Ecclesiam canonice contulisset, supradictus magister per subdelegatos ab exsecutoribus quos obtinuerat contra episcopum memoratum post appellationem ad nos rationabiliter interpositam postmodum in ejusdem se fecit possessionem in ipsius gravamen induci, et, ut posset eumdem amplius fatigare, ad praemissos judices contra ipsum super praefata Ecclesia, quam se mentiebatur canonice assecutum, cum id postea non probarit, nostras litteras impetravit: qui causam sufficienter instructam, prout superius est expressum, sub sigillis suis nobis fideliter remiserunt. Unde dictus G. a nobis humiliter postulavit ut super jam dicta Ecclesia sibi a praefato episcopo tunc temporis non suspenso canonice assignata, praesertim cum judices supradicti illum suspendere non valuerint fines mandati apostolici excedendo, jamdicto magistro silentium imponentes, ipsum faceremus ejusdem pacifica possessione gaudere. Cum igitur cardinalis praedictus haec et alia quae proposita fuerant coram eo nobis plene ac fideliter retulisset, nos attendentes praedictam suspensionis sententiam in eumdem episcopum latam nullam penitus exstitisse, praefato D. clerico super ipsa Ecclesia silentium duximus imponendum, per apostolica vobis scripta mandantes quatenus quod a nobis est ratione praevia diffinitum faciatis auctoritate nostra firmiter observari, contradictores, si qui fuerint, vel rebelles per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Quod si non omnes, etc., tu, frater archiepiscope, cum eorum altero, etc.

Datum Laterani, III Kal. Decembris, anno duodecimo.

CXLVII. FULCONI PRIORI ET CONVENTUI SANCTI MARTINI DE CAMPIS PARISIENSIS. Adjudicatur eis medietas proventuum Ecclesiae S. Jacobi de Carnificeria. (Laterani, XIII Kal. Januarii.) Olim coram dilecto filio nostro Benedicto tituli Sanctae Susannae presbytero cardinale, quem dilectis filiis archipresbytero Sancti Jacobi Parisiensis et magistro H. procuratori vestro concessimus auditorem, idem proposuit procurator quod cum vos, ad quos jus patronatus ecclesiae Sancti Jacobi pertinet, coram abbate Sancti Joannis de Valleia, archidiacono et cantore Carnotensibus, judicibus delegatis a nobis, medietatem proventuum ejusdem ecclesiae Sancti Jacobi petissetis, ad vestram fundandam intentionem instrumentum bonae memoriae Stephani Parisiensis episcopi ostendistis, in quo videbatur idem episcopus inter caetera profiteri quod concessione antecessorum suorum et sua monasterium vestrum cum praesentatione presbyteri medietatem omnium beneficiorum, quae pro presbyterio ecclesiae Sancti Jacobi ad presbyterum vel ejus utilitatem quoquo modo perveniunt, in eadem ecclesia obtinebat. Quod archipresbyter prorsus inficians allegavit se vel ecclesiam suam nonnisi tantum in decem libris annuatim solvendis ecclesiae vestrae pensionis ratione teneri. Cumque super hoc coram praemissis fuisset judicibus litigatum, super eo utraque pars testes induxit. Verum, cum interim pars vestra proponeret se per dictum archipresbyterum centum solidis pendente judicio spoliatam, et pars altera nullam penitus rationem quare hoc fecerat allegaret, judices archipresbytero praeceperunt ut usque ad certum terminum solidos restitueret praetaxatos: qui mandato judicum parere contemnens, excommunicatus exstitit ab eisdem. Sed archipresbytero se postmodum per contumaciam absentante, cum judices de sententia ferenda tractarent, prior Sancti Victoris, archipresbyter Sancti Severini, et magister P. Pulverel canonicus Parisiensis quasdam eis litteras transmiserunt, per quas injungebant eisdem ne in praejudicium jurisdictionis ipsorum, quibus appellationis causa super praedictis centum solidis committebatur a nobis, in causa procederent vel aliquid statuerent in gravamen archipresbyteri memorati. Sed judices attendentes appellationis causam a praedicta interlocutoria interpositae, quae tantummodo commissa videbatur eisdem, negotium non contingere principale, maxime cum eo tempore quo archipresbyter procuratorem miserat ad sententiam audiendam partes non fuerint secundarum litterarum auctoritate citatae, instrumento Parisiensis episcopi diligenter inspecto, et utriusque partis rationibus intellectis, habito prudentum consilio, saepedictum archipresbyterum ad reddendum annuatim ecclesiae vestrae medietatem omnium proventuum ecclesiae Sancti Jacobi condemnarunt: quam sententiam procurator vester petiit confirmari. Cum igitur haec et illa quae archipresbyter ad impugnandam tam interlocutoriam quam diffinitivam sententiam judicum praedictorum proposuit coram eo idem cardinalis nobis fideliter retulisset, nos interlocutoriam supradictam, pro eo quod juris ordine non servato a duobus tantum judicibus, tertio se nullatenus excusante, prolata fuerat, irritam decrevimus et inanem. Verum, quoniam archipresbyter ad diffinitivam sententiam reprobandam hanc viam a nobis requisitus elegit ut instrumentum Parisiensis episcopi, quod secuti judices sententiam tulerant, non fuisse jure subnixum ostenderet, dilectis filiis abbati Sanctae Genovefae, et W. archidiacono Parisiensi et decano Meldensi dedimus in mandatis ut audirent quaecunque archipresbyter memoratus contra instrumentum, infra sex menses postquam foret exhibitum coram eis duceret proponenda, et si tale quid contra ipsum objectum esset forsitan et ostensum propter quod merito reprobari deberet, ipsi sententiam judicum praedictorum, qui fidem instrumenti sequentes eamdem tulerant, sublato appellationis obstaculo retractarent, ecclesiae vestrae super medietate proventuum ecclesiae Sancti Jacobi perpetuum silentium imponentes, cum per depositiones testium, quas inspici fecimus diligenter, vel alio legitimo modo nihil sufficienter constaret esse probatum. Alioquin, cum archipresbyter nihil proposuisset aliud quod valeret contra sententiam supradictam, ipsi eamdem auctoritate nostra appellatione postposita confirmantes, ipsam per censuram ecclesiasticam facerent inviolabiliter observari. In quorum postmodum praesentia partibus constitutis, archipresbyter quaedam contra praedictum proposuit instrumentum, propter quae asseruit nullam ei fidem penitus adhibendam. Primo, quia in sigillo eidem apposito nova cera commista videbatur antiquae. Secundo, quia legi ejusdem sigilli litterae non valebant, quanquam contra juris auctoritatem, secundum quod nihil debuit pendente judicio innovari, dictum sigillum inter moras judicii fucatum fuerit et politum. Tertio, quia Parisiensis capituli sigillum non erat eidem instrumento appositum, cujus consensus de jure fuerat in concessione hujusmodi requirendus. Quarto, quia paucorum canonicorum subscriptiones adnotatae videbantur in ipso. Quinto, quia concessiones praedecessorum Stephani Parisiensis episcopi, de quibus in eodem instrumento fit mentio, nullatenus apparebant. Praescriptionem insuper ad reprobandum instrumentum praedictum archipresbyter memoratus objecit. Sed, licet super iis omnibus fuisset hinc inde coram dictis judicibus litigatum, et archipresbyter quae objecerat se assereret probaturum, nihil tamen ex ipsis probare curavit infra semestre tempus in nostris litteris comprehensum. Quo transacto, post duos menses praesentiam praedictorum judicum adiens allegavit praedicti episcopi concessionem ipso jure viribus caruisse, cum non constaret ad hoc intervenisse consensum presbyteri ecclesiae memoratae, qui requirendus non immerito fuerat, cum ex hoc ei praejudicium pararetur. Unde, cum super his et aliis partes non desinerent altercari, judices de consilio peritorum vos et partem alteram cum negotio sufficienter instructo ad sedem apostolicam remiserunt. Partibus itaque propter hoc nuper in nostra praesentia constitutis, cum archipresbyter supradicta, quae contra instrumentum objecerat, coram nobis etiam iterasset, adjiciens nihilominus quod praedicta concessio per episcopum absque presbyteri parochialis assensu erat invalida judicanda, pars vestra inter caetera sic respondit, quod super iis quae archipresbyter contra instrumentum objecerat non erat ulterius audiendus, cum illa nequaquam probaverit infra tempus praefinitum a nobis. Sed et illud pars vestra frivolum reputabat quod de consensu presbyteri, qui non intervenerat, archipresbyter ultimo introduxit, cum non probandi episcopi concessionem invalidam sed reprobandi solummodo instrumentum facultas ei dudum fuerit reservata; maxime cum infra praetaxati temporis spatium hoc proponere non curarit. His igitur et aliis quae utraque pars proposuit intellectis, de fratrum nostrorum consilio sententiam praedictorum judicum approbantes, archipresbyterum saepedictum super medietate omnium proventuum ecclesiae Sancti Jacobi annuatim monasterio vestro reddenda sententialiter duximus condemnandum. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae diffinitionis infringere, etc. Si quis autem, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, XIII Kal. Januarii, pontificatus nostri anno duodecimo.

CXLVIII. DECANO ATREBATENSI. Respondetur ad ejus consulta. (Laterani, Nonas Januarii.) Cum quidam presbyteri Atrebatensis ecclesiae altario ministrantes, orarium utrique humero imponendo, illud supra pectus in modum crucis disponant, publice proponentes quod qui aliter portant illud, excommunicationis sunt vinculo innodati, et tam ibidem quam in nonnullis ecclesiis in modum crucis orarium a presbyteris minime praeparetur, quid in hac diversitate tenendum sit a nobis tua devotio requisivit. Super quo devotioni tuae taliter duximus respondendum quod, licet inveniatur in concilio Bracarensi ut sacerdos de uno eodemque orario cervicem pariter et utrumque humerum premens, signum crucis in suo pectore praeparet, si quis autem aliter egerit, excommunicationi debitae sit subjectus, quia tamen juxta Ecclesiae Romanae consuetudinem aliter observatur, tam hoc quam illo modo potest orarium a presbyteris absque omni culpa disponi.

Datum Laterani, Non. Januarii, anno duodecimo.

CXLIX. CAPITULO TULLENSI. De electione episcopi. (Laterani, Nonas Januarii.) Impetito dudum (Mahero) quondam vestro episcopo super dilapidatione atque perjurio et super eo etiam quod suspensus proponebatur divina officia celebrasse a Gaufrido Tullensi archidiacono coram nobis, venerabilibus fratribus nostris Cabilonensi et Catalaunensi episcopis et dilecto filio priori Clarevallensi sub certa forma commisimus causam ipsam attestationes quasdam post litem in nostra praesentia super praedictis articulis legitime contestatam receptas eisdem transmittentes inclusas. Coram quibus postmodum partibus constitutis, iidem judices demum tam attestationes ipsas quam alias ab utraque parte receptas ab eis solemniter publicarunt; et licet ambae partes a judicibus requisitae se velle in testium personas objicere respondissent, testes tamen aliquos contra testes productos inducere neglexerunt, altercatione inter ipsos exorta utra illarum prius testes producere teneretur. Unde cum super hoc interlocutoriam postularent, judices eidem supersedentes negotio, illud ad nos instructum cum utriusque partis attestationibus remiserunt. Cumque propter hoc nuper tam magister Poncius procurator episcopi quam praedictus archidiaconus ad nostram praesentiam accessissent, quanquam procurator ipse dilationem ad reprobandos testes cum instantia postulasset, quia tamen episcopus coram judicibus memoratis id facere neglexerat saepius requisitus, et per testes ipsius fides fiebat non minima contra ipsum, petitioni ejusdem procuratoris non duximus annuendum. Attestationibus ergo diligenter inspectis, intelleximus supradicta, super quibus denuntiatus fuerat episcopus memoratus, sufficientissime fuisse probata. Unde venerabilis frater noster Hugolinus, Ostiensis episcopus, juxta Romanae morem Ecclesiae nobis et fratribus nostris in auditorio residentibus, eumdem episcopum per sententiam ab Ecclesia Tullensi prorsus amovit, dando vobis liberam facultatem alium eligendi. Quocirca praesentium vobis auctoritate mandamus quatenus convenientes in unum, sancti Spiritus gratia invocata, personam idoneam, quae prodesse velit potius quam praeesse, ac tanto congruat oneri et honori, eligatis vobis canonice in pastorem. Alioquin venerabili fratri nostro Catalaunensi episcopo et dilectis filiis de Insula Cisterciensis et Flabonimontis Praemonstratensi ordinum abbatibus Tullensi dioecesis nostris damus litteris in mandatis ut nisi infra quindecim dies post commonitionem vobis ab eis factam mandatum nostrum exsecuti fueritis per vos ipsos, ipsi vobis auctoritate nostra sublato cujuslibet appellationis obstaculo personam idoneam in episcopum praeferre procurent, contradictores, si quos invenerint, vel rebelles per censuram ecclesiasticam compescendo.

Datum Laterani, Non. Januarii, pontificatus nostri anno duodecimo.

CL. CATALAUNENSI EPISCOPO, ET DE INSULA CISTERCIENSIS ET FLABONIMONTIS PRAEMONSTRATENSIS ORDINUM ABBATIBUS TULLENSIS DIOECESIS. Ejusdem argumenti cum superiore. (Laterani, Nonas Januarii.) Impetito dudum. . . quondam Tullensi episcopo, etc., ut in alia, usque coram nobis, tibi, frater Catalaunensis, et venerabili fratri nostro Cabilonensi episcopis ac dilecto filio priori Clarevallensi sub certa forma commisimus causam ipsam, attestationes quasdam, etc., usque prorsus amovit, dando dilectis filiis capitulo Tullensi liberam facultatem alium eligendi. Quare per nostras litteras eisdem dedimus in praeceptis ut convenientes in unum, etc., ut in alia, usque honori, eligant sibi canonice in pastorem. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus nisi ipsi infra quindecim dies post commonitionem eis factam a vobis mandatum nostrum exsecuti fuerint per seipsos, vos eis auctoritate nostra sublato cujuslibet appellationis obstaculo personam idoneam praeferre in episcopum procuretis, contradictores, si quos inveneritis, vel rebelles per censuram ecclesiasticam compescendo. Quod si non omnes, etc., tu, frater episcope, cum eorum altero ea nihilominus exsequaris.

Datum Laterani, Non. Januarii, anno duodecimo.

CLI. JUDICIBUS, CONSULIBUS, ET UNIVERSO POPULO BENEVENTANO. Eis confirmatur remissio fidantiarum. (Laterani, II Idus Januarii.) Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Cum igitur imperator Henricus, dum ratione clarae memoriae Constantiae reginae Siciliae conjugis suae regnum Siciliae obtineret, tam vobis quam Ecclesiis et personis ecclesiasticis civitatis praestationes quasdam, quae fidantiae vulgariter appellantur, remiserit, statuendo ut possessionibus omnibus quae propter cessationem earum occupatae fuerant restitutis, pascua vobis habere ac caedua incidere ligna liceret in suo demanio per dietam dimidiam in circuitu Beneventi, et charissimus in Christo filius noster Fredericus Siciliae rex illustris, praedicti patris sui vestigiis inhaerendo, eadem vobis nuper duxerit concedenda, prout in authenticis exinde confectis plenius continetur, nos vestris precibus inclinati concessionem ipsam, sicut pie ac provide facta est, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, II Idus Januarii, pontificatus nostri anno duodecimo.

CLII. NARBONENSI ET ARELATENSI ARCHIEPISCOPIS. De negotio comitis Tolosani. (Laterani.) Veniens ad praesentiam nostram nobilis vir R. Tolosanus comes sua nobis exposuit questione se super processu legatorum nostrorum multipliciter aggravatum, et licet bonae memoriae magister Milo notarius noster gravia mandata eidem injunxerit, illa tamen pro magna parte se asserit implevisse, ad hoc quarumdam Ecclesiarum testimoniales litteras exhibendo in quibus continebatur expresse quod eisdem satisfecerat competenter, adjiciens se paratum ad ea quae nondum impleverat sufficienter implenda. Unde a nobis suppliciter postulavit ut super fide catholica, de qua dudum, licet injuste, habitus est suspectus, indicta sibi purgatione legitima, in nostra praesentia ipsum purgari ac demum sua sibi castra restitui faceremus, ne sub praestitae cautionis obtentu in perpetuum illa detineri contingat in ejus praejudicium et gravamen. Quamvis autem juxta obligationis ab eo praestitae formam castra eadem asserantur ad jus et potestatem Romanae Ecclesiae devoluta, cum multa ex iis quae sibi fuerant injuncta non curaverit adimplere, quia tamen non decet Ecclesiam cum aliena jactura ditari, nos eumdem comitem apostolica benignitate tractantes, de fratrum nostrorum consilio ita duximus providendum, ut propter hoc a praedictorum castrorum jure comes ipse non decidat, nec ei obstet quod quosdam subditorum suorum a jure ac servitio et debito fidelitatis absolvit si ea quae injuncta fuerant non impleret, dum tamen adhuc devotus adimpleat quae injuncta sibi esse noscuntur: cui ex eo quoque curavimus utiliter providere quod terram suam illaesam fecimus conservari ab exercitu Christiano qui ad expugnandum haereticos de mandato nostro processit, et per eumdem adversarii ejus pene penitus sunt destructi. Quia vero inter caeteras causas quae ad apostolicae sedis magisterium referuntur, in illa est cum subtiliori examine ac maturiori providentia procedendum in qua de articulis agitur fidei Christianae, legatis nostris duximus injungendum ut infra tres menses, postquam litteras nostras receperint, in competenti loco archiepiscoporum, episcoporum, abbatum, priorum, baronum, militum et aliorum etiam quorum praesentiam noverint opportunam, concilio convocato, si ante completum concilium contra praefatum comitem, quem interim ea quae injuncta sibi sunt praecipimus adimplere, super deviatione fidei orthodoxae ac nece sanctae memoriae Petri de Castronovo tunc apostolicae sedis legati legitimus apparuerit accusator, ipsi, auditis utrinque propositis, usque ad sententiae diffinitionem procedant, et remittentes ad nos causam sufficienter instructam, praefigant partibus terminum competentem quo nostro se conspectui repraesentent sententiam recepturae: quod si accusator non apparuerit contra eum super articulis antedictis, ipsi consilio prudenti deliberent cum qualibus et qualiter idem comes legitime debeat se purgare, ut ubi orta est ejus infamia moriatur; et si purgationis formam ab ipsis cum concilii approbatione provisam dictus comes duxerit acceptandam, ipsi eam indicant eidem: in qua si forte defecerit, iidem, praefatis castris in sua potestate retentis, nobis rei seriem intimare procurent, idipsum facturi si forsan ex hujusmodi forma indicendae sibi purgationis queratur injuste sibi imminere gravamen, et in utroque casu apostolicae responsionis oraculum exspectetur; quod si legitime se purgaverit, sicut ab ipsis receperit in mandatis, ipsi eum virum catholicum publice nuntient, et super dicti legati nece penitus innocentem, supradicta castra plenarie restituentes eidem cum ea quae sibi mandata fuerunt ab ipso fuerint adimpleta; recepta tamen super observatione pacis, ad quam se in perpetuum obligavit, alia idonea cautione; proviso prudenter ne propter malitiosas et frivolas quaestiones mandati nostri valeat exsecutio impediri.

Datum Laterani, pontificatus nostri anno duodecimo.

CLIII. EPISCOPO REGENSI, ET MAGISTRO THEDISIO JANUENSI CANONICO. Super eodem. Veniens ad praesentiam nostram nobilis vir R. Tolosanus comes sua nobis exposuit questione se super processu vestro et aliorum legatorum nostrorum multipliciter aggravatum, et licet bonae memoriae magister Milo notarius noster, etc., usque fidei Christianae, volumus et mandamus ut infra tres menses post susceptionem praesentium, etc., usque quorum praesentiam noveritis opportunam, concilio convocato, etc., ut in alia usque accusator, vos auditis utrinque propositis, etc., usque ad sententiae calculum procedatis, et remittentes ad nos causam sufficienter instructam, praefigatis partibus terminum competentem, etc., usque articulis antedictis, vos prudenti deliberetis consilio cum qualibus et qualiter idem comes, etc., usque acceptandam, vos ipsam indicatis eidem: in qua si forte defecerit, vos, praefatis castris in vestra potestate retentis, nobis rei seriem intimetis, etc., ut in alia in eumdem fere modum usque mandati nostri valeat exsecutio impediri. Quod si non omnes, etc., duo vestrum sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo ea, etc.

CLIV. NOBILI VIRO R. COMITI TOLOSANO. Declarantur quidam articuli mandatorum Milonis. Super quibusdam mandatorum articulis tibi a bonae memoriae magistro Milone notario nostro tunc apostolicae sedis legato factorum apud quosdam dubitatione suborta, tua devotio postulavit a nobis qui sint dicendi haeretici manifesti. Super quo tibi duximus respondendum illos in hoc casu intelligendos manifestos haereticos qui contra fidem catholicam publice praedicant, aut profitentur seu defendunt errorem, vel qui coram praelatis suis convicti sunt vel confessi aut ab eis sententialiter condemnati super haeretica pravitate, quorum bona propria confiscentur, et ipsi juxta sanctiones legitimas puniantur. Praeterea cum pedagia, guidagia et salnarias tibi legatus interdixerit memoratus, auctoritate praesentium duximus declarandum illa esse pedagia, salnarias, et guidagia interdicta quae non apparent imperatorum vel regum ante Lateranense concilium largitione concessa, vel ex antiqua consuetudine a tempore cujus non exstat memoria introducta. Rursum cum ab eodem in mandatis acceperis ut de te conquerentibus secundum suum vel alterius legati seu judicis ordinarii vel etiam delegati arbitrium justitiam exhiberes, hoc taliter intelligendum esse censemus, ut in omni causa quae ratione personarum vel rerum ad ecclesiasticum forum pertinet, ac super universis capitulis quae pro pace servanda per jamdictum legatum statuta sunt, vel auctoritate apostolica statuenda, item viduis, pupillis, orphanis et personis miserabilibus tenearis in ecclesiastico judicio respondere. Volumus insuper ut ab ecclesiis et domibus religiosis albergarias vel procurationes nullatenus exigas, sicut in mandatis dignosceris recepisse: quas tu etiam liberalitate propria remisisti. Item cum incastellatas ecclesias ad arbitrium dioecesanorum episcoporum diruere ac servare, si quas ipsi servandas duxerint, tenearis, volumus ut circa barones et milites alios qui aliquas incastellatas ecclesias detinent censura similis observetur. Praeterea cum legatis nostris per alias litteras duxerimus injungendum ut, postquam universa compleveris quae in eisdem litteris sunt expressa, super observatione pacis, ad quam in perpetuum observandam dignosceris obligatus, idoneam recipiant cautionem, eisdem etiam injungemus ut secundum modum et statum tuum talem a te cautionem recipiant qualem ab aliis magnatibus et baronibus juxta modum et statum suum duxerint exigendam.

Datum Laterani.

CLV. Cum nobilis vir R. Tolosanus comes adversus quosdam injuriatores suos, qui tunc temporis cum excommunicationis erat vinculo innodatus ei damna gravia intulerunt, suam disponat prosequi rationem, praesentium vobis auctoritate mandamus quatenus eumdem agentem vel reconvenientem etiam per seipsum vel procuratorem suum libere admittatis in causis quarum ad vos spectat examen.

Datum Laterani, etc.

CLVI. CISTERCIENSI ABBATI APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Ut absolvat cives Tolosanos a censuris. (Laterani.) Litteras tuas paterna benignitate recepimus, et quae continebantur in eis intelleximus diligenter. Cum autem omnia Dei opera ipsum benedicere nos admoneant, ex his quae ad honorem nominis sui noviter est per tuam sollicitudinem operatus, benedicere, laudare, ac superexaltare debemus eumdem, instantiae tuae laborem et laboris instantiam quam in exstirpatione pravitatis haereticae ac reformatione fraternae pacis hactenus habuisti dignis in eo laudibus commendantes, qui per magnam misericordiam suam fecit ut tantus labor nequaquam infructuosus existeret, quinimo fructum, non solum tricesimum aut sexagesimum, verum etiam centesimum reportaret, reposita tibi corona justitiae, quam reddet in illa die Dominus justus judex. Scimus equidem et veraciter confitemur quod ea quae in hujus pietatis opere tu fecisti, tua specialiter bona sunt; quae vero collegatorum religio seu devotio signatorum peregit, bona tua sunt communiter et ipsorum, eo quod per gratiae praevenientis et subsequentis auxilium initiorum tuorum aemulatoribus ipse qui coeperas tribuisti sanctae consecutionis effectum. Specialiter autem eo quae recolendae memoriae magister Milo notarius noster egit, manifestissimum tuae perhibent testimonium sanctitati: qui cum ita in Ecclesiae causa et proficiendo processerit et procedendo profecerit ut per hoc nullatenus ambigamus placuisse Domino vias ejus, tuam non diffitentur ipsius opera sapientiam, utpote qui ad ea viam sibi aperuisti et subministrasti doctrinam. Quapropter exemplo boni navigatoris, qui cum subito gubernaculis destituitur quibus navicula regebatur, ad omnia quae potest regiminis argumenta confugit, tibi est sollicite providendum ut subito quasi casu boni regiminis adminiculo destitutus, navim inter imminentia circumquaque naufragia sub tuo regimine fluctuantem ita satagas per anchoram providentiae tuae regere, ne Dominicas merces in ipsa positas pelagi possit fremitus absorbere, considerando prudenter quod cum aliquem de ferentibus simul pondus deficere sub ipso contigerit, socius bonus statim, ne fascis corruat, humerum suum fortius ipsi suffigit, et tota plerumque fabrica, quae diversis columnis regitur, una cadente, per aliam sustentatur. Cum ergo jam totum aedificii sancti pondus, quod super incoeptionis tuae fundamentis excrevit, tibi quasi columnae unicae innitatur, eoque per alterius subtractionem nutante ruinae timor immineat, nisi humerus tuus ei fortiter se suffigat, discretionem tuam rogamus attentius et monemus, per apostolica tibi scripta in remissionem peccaminum injungentes quatenus caute proviso quod res est in articulo tali sita ut, si necessaria cautela non adsit, parta metuamus amittere, ne dum quaerere alia confidamus, postpositis aliis tuis occupationibus universis quibus per alios intendere poteris opportune, ad loca legationis tuae sine dilatione qualibet personaliter revertaris, et negotium pacis ac fidei tibi commissum una cum venerabili fratre nostro Regensi episcopo apostolicae sedis legato studeas, sicut Dominus tibi dederit, efficaciter promovere. Caeterum, licet nobilem virum R. comitem Tolosanum ad sedem apostolicam accedentem ac omnimoda satisfactione promissa veniam humiliter postulantem curaverimus honorare, illud tamen quod impetravit a nobis datae super hoc ei litterae te poterunt edocere. Quia vero cautelam quam dudum in reconciliatione ipsius per praefatum notarium adhibuimus, et nunc etiam necessariam esse putamus, dilecto filio magistro Thedisio clerico et familiari quondam antedicti magistri, eo quod instructus est de negotio, et a multis ac bonis ei laudabile testimonium perhibetur quod ferventi zelo et ardenti animo idem negotium aemulatur, sollicitudinem super hoc duximus injungendam; non utique quod ei legationis officium committamus, cum, etsi laudata sit satis ipsius bonitas, nobis tamen per experientiam non sit nota, sed ut tanquam delegatus quod eidem injungimus exsequatur; ante omnia et in omnibus observato ut prorsus in verbo vel opere non procedat nisi quemadmodum ei tu dictaveris procedendum, sed in proponendis gerat se velut organum, et in disponendis se tibi exhibeat instrumentum, in hamo sagacitatis tuae positus quasi esca, ut per eam piscem capias fluctuantem, cui tanquam saluberrimam tuae piscationis abhorrenti doctrinam quodam prudenti mansuetudinis artificio severitatis ferrum necessarium est abscondi, quatenus exemplo dicentis Apostoli: Cum essem astutus, dolo vos cepi (II Cor. XII), per hujusmodi sancti doli capiatur astutiam, et more languidi, cui mitigat amor medici potionis horrorem, per alterius manum patientius tuam accipiat medicinam. Praeterea nolumus te latere quod nuntii Tolosanorum civium ad nostram praesentiam accedentes, super iis pro quibus censuram ecclesiasticam incurrerunt satisfactionem nobis omnimodam obtulere, quamplurium magnorum virorum litteras exhibendo pro ipsis rogantium et cum ipsis ut absolutionis beneficium eis impendere dignaremur. Unde volumus et mandamus ut, secundum quod in aliis litteris continetur expressum, necessaria cautione recepta, lata in eos sententia relaxetur, et injuncto eis quod secundum Deum videbitur expedire, si forsan illud neglexerint observare, non solum in priorem sententiam reducantur, verum etiam vehementius onus temporalis oppressionis inducatur in ipsos.

Datum Laterani, pontificatus nostri anno duodecimo.

CLVII. ILLUSTRIBUS REGIBUS ET PRINCIPIBUS ET UNIVERSIS DEI FIDELIBUS REGNO DACIAE CIRCUMPOSITIS CATHOLICAM SERVANTIBUS UNITATEM. Rex Daniae suscipitur sub protectione sedis apostolicae. (Laterani, III Kal. Februarii.) Quanto specialius regnum Daciae ad Romanae Ecclesiae noscitur jurisdictionem spectare, tanto ad conservationem ejus propensiori studio debemus intendere; quia non immerito multa reprehensione digni existere videremur, si quod est juris Romanae Ecclesiae pateremur imminui vel turbari. Inde est quod ad exemplar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri sub interminatione anathematis districtius inhibemus, ne quis praescriptum regnum invadere vel turbare praesumat, aut jura charissimi in Christo filii nostri illustris Danorum regis vel haeredum suorum minuere audeat, vel sibi quomodolibet usurpare. Si qui autem hujus nostrae prohibitionis transgressores exstiterint, indignationem nostram et Romanae Ecclesiae se noverint incursuros et anathematis jaculo feriendos.

Datum Laterani, III Kal. Februarii, pontificatus nostri anno duodecimo.

CLVIII. BONO SENENSI EPISCOPO EJUSQUE SUCCESSORIBUS CANONICE SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, III Nonas Februarii.) In eminenti sedis apostolicae specula, licet immeriti, disponente Domino, constituti fratres nostros tam propinquos quam longe positos fraterna tenemur charitate diligere et Ecclesiis quibus Domino militare noscuntur suam dignitatem et justitiam conservare. Eapropter, venerabilis in Christo frater Bone episcope, tuis justis postulationibus clementer annuimus et praefatam Ecclesiam, in qua Deo auctore, praeesse dignosceris, praedecessorum nostrorum felicis memoriae Coelestini, Eugenii, Anastasii, Adriani, Alexandri et Clementis Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut ecclesiae, xenodochia et castella cum omnibus bonis et possessionibus quae inpraesentiarum juste Ecclesia tibi commissa et legitime possidet, aut in futurum concessione, etc., usque permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Baptismales siquidem ecclesias cum prioratibus earum atque capellis quae ad jurisdictionem Ecclesiae tibi commissae pertinere noscuntur, plebem videlicet Sanctae Agnetis cum omnibus antiquis pertinentiis suis, plebem de Liliano, plebem de Lornano, plebem de Sciata, plebem Sancti Andreae de Bozone, plebem Sancti Martini in Graina cum omni jure quod habes in eodem castello et in Villanova, plebem Sanctae Christinae de Liciano, plebem de Sparena, plebem Sancti Nazarii, plebem de Saturniano cum omni jure quod habes in ecclesia Sanctae Mariae quae est in burgo Sancti Quirici in Ozenna et in circumadjacentibus locis, plebem de Oppiano, plebem de Ancaiano, plebem de Monte Codano, plebem Sancti Georgii in Valona, plebem Sancti Valentini, plebem de Coppiano, plebem Sanctae Innocentiae, plebem de Karli et Murlo, plebem de Creola, plebem Sanctae Christinae in Caio, plebem de Monte Alcino, ecclesiam Sanctae Mariae de burgo Sancti Quirici, Cascianum etiam, quod specialiter ad tuam gubernationem et providentiam pertinet, titulum Sancti Angeli de Tressa, plebem de Coartiano, plebem de Ricensa, plebem de Ruscia, plebem de Pentulina, plebem de Suvicelle, plebem de Folliano, plebem Sancti Justi in Casciano, plebem de Marmoraria, cum omnibus rebus et pertinentiis earum. Castellum de Porclano, castellum de Pognia, castellum de Monticlo, castellum de Furcule, castellum de Suvicelle, castellum de Murlo, castellum de Creole cum arce nominis ejusdem, castellum de Monteciano cum curte sua et omnibus eorum pertinentiis. Quod habes in castello Silvulae. Quod habes in Montepiscino et in Valerano. Medietatem de silva et lacu de Verrano, medietatem de lacu et palude de Vaiano, quintam partem de Aquatico, quartam partem decimarum et oblationum in ecclesiis ad jus Senensis Ecclesiae pertinentibus, quintam partem de Monte Acutulo, qui est super fluvium de Rusia, tertiam partem de castello et curte de Radi in episcopatu Vulterrano, quartam partem de castello et curte de Valle aspera in episcopatu Massanensi, cum omnibus pertinentiis partium supradictarum. Castella quoque et possessiones quae a Traduto filio Bernardi comitis tam in comitatu Senensi quam Vulterrano, Florentino, et Fesulano, Senensi ecclesiae concessae sunt. Illud quod dedit Adalasia de Bibiano, quod Rigettus filius Reinaldi dedit in Paterno putido, quod habes de haereditate Rolandini Longobardi, possessiones quas habes in comitatu castelli Felicitatis, quod habes in castello de Strove et in Castellione, castella et possessiones omnes quas tu vel alius per te tenet in comitatu Senensi, Vulterrano, Florentino, Fesulano et Aretino. Ordinationes etiam ecclesiarum quae sunt in tua jurisdictione constitutae, sicut praedecessores tui eas habuerunt, et tu ipsas hactenus habuisti, devotioni tuae auctoritate apostolica confirmamus. Decernimus ergo ut nulli omnino, etc., usque profutura. Salva nimirum per omnia apostolicae sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis, etc., usque subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura, etc., usque inveniant. Amen.

Datum Laterani per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis S. R. E. cancellarii III Non. Februarii, indictione tertia decima, Incarnationis Dominicae anno millesimo ducentesimo nono, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno duodecimo.

CLIX. RANERIO PLEBANO PLEBIS DE LORNANO. Suscipitur sub protectione sedis apostolicae. (Laterani, XIII Kal. Februarii.) Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor aequitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, personam tuam cum omnibus bonis quae inpraesentiarum rationabiliter possides, aut in futurum justis modis, praestante Domino, poteris adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem concessionem parochiae ac decimarum tibi pia liberalitate a venerabili fratre nostro Bono Senensi episcopo factam, sicut pie ac provide facta est, et in ipsius authentico plenius continetur, ac tu ea juste possides et quiete, tibi et per te plebi tuae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae protectionis et confirmationis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, XIII Kalend. Februarii, pontificatus nostri anno duodecimo.

CLX. EIDEM. Super eodem. (Laterani, IV Kal. Februarii.) Cum a nobis petitur, etc., usque effectum. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis precibus inclinati, personam tuam, etc., usque Specialiter autem ecclesiam Sanctae Mariae de Porghian cum pertinentiis suis, sicut eam juste possides et quiete, auctoritate tibi apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum libeat hanc paginam nostrae protectionis et confirmationis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, IV Kalend. Februarii, anno duodecimo.

CLXI. PRESBYTERO DIETAJUVAE, RECTORI ECCLESIAE SANCTI PAULI De confirmatione privilegiorum. (Datum ut in alia.) Cum a nobis petitur, etc., usque effectum. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, personam tuam cum omnibus bonis quae inpraesentiarum, etc., usque suscipimus. Specialiter autem concessionem ecclesiae Sancti Pauli tibi pia liberalitate a venerabili fratre nostro Bono Senensi episcopo factam, sicut pie ac provide facta est, et in ipsius authentico plenius continetur, ac tu eam juste obtines et quiete, tibi auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae protectionis et confirmationis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum ut in alia.

CLXII. SPINELLO RECTORI ECCLESIAE SANCTI GEORGII SENENSIS. Confirmatur sententia episcopi Senensis. (Laterani, III Non. Februarii.) Cum a nobis petitur, etc., usque effectum. Eapropter dilecte in Domino fili, tuis justis postulationibus gratum impertientes assensum, diffinitivam sententiam quam venerabilis frater noster Bonus episcopus Senensis pro ecclesia Sancti Nicolai de Maiano contra populum ipsius Ecclesiae super parochiali jure ac aliis controversiis exigente justitia promulgavit, sicut est justa nec legitima provocatione suspensa, et in instrumento publico confecto exinde plenius continetur, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, III Non. Februari, etc.

CLXIII. EIDEM. Ejusdem argumenti. Laterani, III Non. Februarii. Cum a nobis petitur, etc., usque tuis justis postulationibus gratum impertientes assensum, diffinitivam sententiam quam venerabilis frater noster Bonus Senensis episcopus pro ecclesia Sancti Georgii Senensis contra ecclesiam Sancti Angeli de Monton super quibusdam domibus, sepulturis, et rebus aliis exigente justitia promulgavit, sicut est justa nec legitima provocatione suspensa, et in instrumento confecto exinde plenius continetur, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae confirmationis, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, III Non. Februarii, pontificatus nostri anno duodecimo.

CLXIV. GUIDONI RECTORI ECCLESIAE SANCTI MATTHAEI SENENSIS De confirmatione privilegiorum. (Laterani, IV Kal. Februarii.) Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis precibus inclinati, personam tuam et ecclesiam Sancti Matthaei Senensis, in qua divino es obsequio mancipatus, cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis quae inpraesentiarum eadem ecclesia rationabiliter possidet, aut in futurum justis modis praestante Domino, poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem libertatem quam venerabilis frater noster Bonus Senensis episcopus eidem ecclesiae provida deliberatione concessit, sicut in authentico confecto exinde plenius continetur, tibi et per te ipsi Ecclesiae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, IV Kalend. Februarii, anno duodecimo.

CLXV. JOANNI RECTORI ECCLESIAE SANCTI ANDREAE SENENSIS. Ei confirmatur collatio ipsius Ecclesiae. (Laterani, IV Kal. Februari.) Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis precibus inclinati, concessionem parochiae tibi et ecclesiae Sancti Andreae Senensis pia liberalitate a venerabili fratre nostro Bono Senensi episcopo factam, sicut pie ac provide facta est, et in ipsius authentico plenius continetur, ac eadem ecclesia eam juste obtinet et quiete, tibi et per te ipsi Ecclesiae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, IV Kal. Februarii, pontificatus nostri anno duodecimo.

CLXVI. PRIORI MONASTERII DE HIKELINGE, EJUSQUE FRATRIBUS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum (Laterani, III Non. Februarii.) Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et monasterium sanctae Dei genitricis et Virginis Mariae Sanctique Augustini de Hikelinge, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Deum et Beati Augustini regulam in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste ac canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant: in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis, parochialem ecclesiam Omnium Sanctorum de Hikelinge, cum capella beatae Mariae et omnibus pertinentiis suis, ecclesiam Sanctae Mariae et capellam Sancti Andreae de Perham cum pertinentiis suis, ecclesiam et capellam Omnium Sanctorum de Hachetun cum pertinentiis suis, ecclesiam de Hannewirche cum pertinentiis suis et decimis de Ructon, jus quod habetis in ecclesia Sancti Joannis Baptistae de Wastonesham, jus quod habetis in ecclesia Sanctae Margaritae Norwicensis sita in Westwic, jus patronatus ecclesiae Sanctae Margaritae de Palinge, totam terram quam habetis de feudo de Palinge et de Wastonesham, terras et redditus quos habetis in civitate Norwicensi, terras et redditus quos habetis in villa de Gernemue, et annuum redditum quatuordecim marcarum quas ex dono quondam Hamonis de Valenis debent vobis monachi de Gerwalle nomine villae de Rocwic. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus vel sumptibus colitis, sive de vestrorum animalium nutrimentis, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos et absolutos e saeculo fugientes ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum post factam in monasterio vestro professionem fas sit sine prioris sui licentia de eodem loco discedere. Discedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis suppressa voce divina officia celebrare. Auctoritate quoque apostolica prohibemus ut nullus in vos vel monasterium vestrum excommunicationis vel interdicti sententias sine manifesta et rationabili causa promulgare, seu novis et indebitis exactionibus vos aggravare praesumat. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altatarium seu basilicarum, ordinationes clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipietis episcopo; siquidem Catholicus fuerit et gratiam et communionem sacrosanctae Romanae sedis habuerit, et ea vobis voluerit sine pravitate aliqua exhibere. In parochialibus vero ecclesiis, quas habetis, liceat vobis sacerdotes eligere et dioecesano episcopo praesentare; quibus, si idonei fuerint episcopus curam animarum committat, ut ei de spiritualibus, vobis vero de temporalibus debeant respondere. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat. Salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci priore vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum major pars consilii sanioris secundum Deum et beati Augustini regulam providerint eligendum. Libertates praeterea et immunitates antiquas et rationabiles consuetudines Ecclesiae vestrae concessas et hactenus observatas ratas habemus, et eas perpetuis temporibus illibatas permanere sancimus. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna in posterum sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere vel interficere, seu violentiam audeat exercere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc., usque subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, etc., usque praemia aeternae pacis inveniant.

Datum Laterani, per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis S. R. E. cancellarii III Non. Februarii, indictione XIII, incarnationis Dominicae anno 1209, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno duodecimo.

CLXVII PRIORISSAE AC MONIALIBUS DE CAMPESSEIA Ejusdem argumenti. (Laterani, II Non. Februarii.) Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, dilectae in Christo filiae, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, personas vestras et locum in quo divino estis obsequio mancipatae, cum omnibus bonis quae inpraesentiarum rationabiliter possidet, aut in futurum justis modis praestante Domino, poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem terras, possessiones, et alia bona vestra, sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis, vobis et per vos eidem loco auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae protectionis et confirmationis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, II Non. Februarii, pontificatus nostri anno duodecimo.

CLXVIII. AGENNENSI EPISCOPO. Super facto comitis Tolosani. (Laterani, VIII Kal. Februarii.) Veniens ad praesentiam nostram nobilis vir R. comes Tolosanus sua nobis exposuit quaestione se super processu legatorum nostrorum multipliciter aggravatum, et licet bonae memoriae magister Milo notarius noster gravia mandata eidem injunxerit, etc., sicut in alia, per totum, quae scripta est in tertio tomo folio supra usque in finem.

Datum Laterani, VIII Kal. Februarii, pontificatus nostri anno duodecimo.

CLXIX. EIDEM. Qui sint dicendi haeretici. (Laterani, X Kal. Februarii.) Super quibusdam mandatorum articulis dilecto filio nobili viro R. comiti Tolosano a bonae memoriae magistro Milone notario nostro tunc apostolicae sedis legato factorum apud quosdam dubitatione suborta, ipsius comitis devotio postulavit a nobis qui sint dicendi haeretici manifesti; super quo eidem duximus respondendum, etc., sicut continetur in alia supra in eodem tertio folio usque puniantur. Praeterea cum pedagia, guidagia, et salnarias ipsi comiti legatus interdixerit memoratus, auctoritate litterarum nostrarum duximus declarandum, etc., ut in ipsa usque introducta. Rursum cum praefatus comes ab eodem notario receperit in mandatis, etc., ut in alia, usque justitiam exhiberet, hoc taliter intelligendum esse sensimus, etc., usque personis miserabilibus teneatur in ecclesiastico judicio respondere. Volumus insuper, etc., in eumdem fere modum ut in alia, usque in finem.

Datum Laterani, X Kal. Februarii, pontificatus nostri anno duodecimo.

CLXX. ARCHIEPISCOPO, ET SANCTI ANDREAE ET SANCTI SEVERINI DECANIS BURDEGALENSIBUS. Scribitur ei pro episcopo Agennensi. (Laterani, IV Non. Februarii.) Cum esset dilectus filius nobilis vir R. comes Tolosanus in nostra praesentia constitutus, venerabilis frater noster Agennensis episcopus adversus eum proposuit quaestionem quod ab ipso ac suis ecclesiis albergarias et procurationes indebitas exigebat. Quia igitur idem comes illas, sicut a bonae memoriae magistro Milone notario nostro apostolicae sedis legato in mandatis dignoscitur recepisse, propria liberalitate remisit, nos remissionem hujusmodi approbantes, auctoritate litterarum nostrarum duximus inhibendum ne quis eumdem episcopum aut suas ecclesias super albergariis et procurationibus hujuscemodi molestare praesumat, sed ipse pariter et successores sui perpetuo earum immunitate laetentur. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si praefatus comes contra prohibitionem nostram super hoc eumdem episcopum aut suas ecclesias molestaverit, praesumptionem ejus per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescatis. Quod si non omnes, etc., tu, frater archiepiscope, cum eorum altero, etc.

Datum Laterani, IV Non. Februarii, anno duodecimo.

CLXXI. EISDEM. De eadem re. (Laterani, II Non. Februarii.) Cum esset dilectus filius nobilis vir R. comes Tolosanus in nostra praesentia constitutus, venerabilis frater noster Agennensis episcopus est conquestus quod tam ipse quam nobilis mulier uxor ejus in villa Marmanda et in Villafranca nec non etiam aliis locis dioecesis Agennensis nova passagia extorquebat. Quia igitur idem comes ab hujusmodi passagiorum extorsione desistere se promisit, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si forte, quod non credimus, idem comes in memoratis locis contra Lateranensis statuta concilii passagia praesumpserit extorquere, praesumptionem hujusmodi per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescatis. Quod si non omnes, etc., tu ea, frater archiepiscope, etc.

Datum Laterani, II Non. Februarii, anno duodecimo.

CLXXII. EPISCOPO VASATENSI, ET PRIORI SANCTI MACHARII ET ARCHIDIACONO VESALMENSI BURDEGALENSIS ET AGENNENSIS DIOECESUM. Ut haeretici priventur terris quas tenent ab Ecclesia. (Laterani, V Kal. Februarii.) Cum manifestis haereticis a dioecesi Agennensi divina providentia depulsis, quidam credentes et fautores eorum latitent in eadem ecclesiarum et ecclesiasticorum virorum molestationibus insistentes, sicut venerabilis frater noster Agennensis episcopus proposuit coram nobis, praesentium vobis auctoritate mandamus quatenus eis qui legitime convicti fuerint super hujusmodi pravitate feodis, possessionibus, et bonis aliis quae ab ecclesiis detinent spoliatis, eadem ad jus et potestatem ecclesiarum ad quas pertinent devolvantur, poenam consimilem ecclesiarum agricolis et hominibus infligentes qui convicti fuerint super haeretica pravitate. Quod si non omnes, etc., tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.

Datum Laterani, V Kal. Februarii, pontificatus nostri anno duodecimo.

CLXXIII. AGENNENSI EPISCOPO. Ejusdem argumenti cum epistola 170. (Laterani, IV Non. Februarii,) Cum esset dilectus filius nobilis vir R. comes Tolosanus in nostra praesentia constitutus, adversus eum proposuisti querelam quod a te ac tuis ecclesiis albergarias et procurationes indebitas exigebat. Quia igitur ipse illas, sicut a bonae memoriae magistro Milone notario nostro, apostolicae sedis legato, in mandatis dignoscitur recepisse, propria liberalitate remisit, nos remissionem hujusmodi approbantes, auctoritate praesentium inhibemus ne quis te aut ecclesias tuas super albergariis et procurationibus hujuscemodi molestare praesumat, sed tu pariter et successores tui earum immunitate perpetuo gaudeatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae inhibitionis infringere, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, IV Non. Februarii, pontificatus nostri anno duodecimo.

CLXXIV. CAPITULO ECCLESIAE SANCTI CAPRASII AGENNENSIS. Super eodem. (Laterani, IV Non. Februarii.) Cum esset dilectus filius nobilis vir R. comes Tolosanus in nostra praesentia constitutus, Stephanus canonicus et procurator vester adversus eum proposuit quaestionem quod ab ecclesia vestra albergarias et procurationes indebitas exigebat. Quia igitur, etc., in eumdem fere modum ut in alia, usque incursurum.

Datum Laterani, IV Non. Februarii, pontificatus nostri anno duodecimo.

CLXXV. CAPITULO ECCLESIAE DE MANSO. Super eodem. (Laterani, II Non. Februarii.) Cum esset dilectus filius nobilis vir R. comes Tolosanus in nostra praesentia constitutus, adversus eum venerabilis frater noster Agennensis episcopus procurator vester proposuit quaestionem quod a vobis albergarias et procurationes indebitas exigebat. Quia igitur ipse illas, sicut a bonae memoriae magistro Milone notario nostro, apostolicae sedis legato, in mandatis dignoscitur recepisse, propria liberalitate remisit, nos remissionem hujusmodi approbantes, auctoritate praesentium inhibemus ne quis vos super albergariis et procurationibus hujuscemodi molestare praesumat, sed vos pariter et successores vestri earum immunitate perpetuo gaudeatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae inhibitionis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, XI Non. Februarii, anno duodecimo.

CLXXVI. PRIORI MEDICINI CLUNIACENSIS ORDINIS. Super eodem. (Laterani, Non. Februarii.) Cum esset dilectus filius nobilis vir R. comes Tolosanus in nostra praesentia constitutus, adversus eum P. monachus procurator tuus proposuit quaestionem quod a te albergarias et procurationes indebitas exigebat. Quia igitur ipse illas, etc., in eumdem fere modum ut in alia, usque incursurum.

Datum Laterani, Non. Februarii, anno duodecimo.

CLXXVII. EPISCOPO ET S. DE AUNES ARCHIDIACONO OSCENSIBUS, ET DECANO TIRASONENSI. De electione episcopi Pampilonensis. (Laterani, III Idus Februarii.) Cum olim tam contra illegitimum processum electionis venerabilis fratris nostri Pampilonensis episcopi quam etiam contra personam ipsius, qui de Simoniaca pravitate, dilapidatione, lapsu carnis, et quibusdam aliis excessibus culpabilis dicebatur, multa fuissent nostris auribus intimata, venerabili fratri nostro Aquensi episcopo et dilectis filiis abbati de Oliva Pampilonensis dioecesis et R. de Luco archidiacono Bajonensi dedimus in praeceptis ut ad Pampilonensem Ecclesiam accedentes, tam super praemissis quam aliis proponendis sive contra episcopum sive pro defensione ipsius ipsius inquirerent diligentius veritatem, et quae invenirent fideliter redigentes in scriptis, ad nos sub sigillis propriis destinarent. Qui juxta mandatum nostrum veritatem super propositis inquirentes, depositiones ipsorum per quos inquisitio facta fuit ad nostram transmiserunt praesentiam consignatas. Nuper autem Hel. procuratore dicti episcopi et S. Pampilonensi canonico propter hoc apud sedem apostolicam constitutis, procurator ipse duodecim ex testibus introductis, scilicet G. de Leotz et . . Roscidae vallis priores, L. de Tafalia et S. de Lios archidiaconos, P. de Navas cantorem, et A. de Ponte, P. de Leoz, P. de Andrequiam, J. Lupi, J. Martini, S. Petri, et Garsiam canonicos Pampilonenses, proposuit repellendos, utpote conspiratores et criminosos ac inimicos episcopi capitales: quod se tempore opportuno asseruit probaturum, adjungens episcopum ipsum super praemissis omnibus praemonitum non fuisse. Verum parte altera respondente quod per testes alios, in quos procurator ipse nihil objecerat, quae contra episcopum proposita fuerant probabantur, depositiones easdem publicari fecimus et inspici diligenter. Sed idem S. postmodum requisitus a nobis an illorum depositionibus quibus nihil opponebatur vellet esse contentus, respondit male decisionem negotii prorogari quam depositionibus illorum non uti in quos praedicta objecerat procurator, per quas utique quae fuerant objecta episcopo evidentius asserebat esse probata. Nos igitur de utriusque partis assensu idem negotium sub hac forma vobis duximus committendum, attestationes easdem sub bulla nostra vobis transmittentes inclusas, ut nisi praedicti duodecim testes ab episcopo fuerint legitime reprobati, vos depositionibus omnium, vel si aliqui forsitan reprobati fuerint, residuorum dictis diligenter inspectis, si ea quae objecta fuerunt episcopo memorato vel eorum aliquod quod sufficiat ad condemnationem ipsius probata legitime fuerint, vos eumdem sublato appellationis obstaculo a Pampilonensi Ecclesia removere curetis, facientes eidem de persona idonea per electionem canonicam provideri, contradictores per censuram ecclesiasticam compellendo. Quod si nihil probatum fuerit quod sufficiat ad condemnationem episcopi memorati, vos ab impetitione praefati canonici absolvatis eumdem. Quia vero nobis est aliquatenus de dilapidatione suspectus, volumus et mandamus ut circa temporalium administrationem dilectos filios majorem priorem, R. archidiaconum de Longuida, et A. de Ponte canonicum Pampilonensem coadjutores interim assignetis eidem, sine quibus de bonis episcopalibus disponere nihil possit, et ipsi sibi circa distractionem eorum nullum praesumant adhibere consensum. Quod si alterutra partium maluerit per nostram sententiam negotium diffiniri, vos ipsum sufficienter instructum ad nostram praesentiam remittatis, praefigentes partibus terminum competentem quo nostro se conspectui repraesentent recepturae a nobis, dante Domino, judicium aequitatis. Quod si non omnes, etc., tu ea, frater episcope, cum eorum altero, etc.

Datum Laterani, III Idus Februarii, pontificatus nostri anno duodecimo.

APPENDIX LIBRI DUODECIMI. CLXXVIII. EPISCOPO REGENSI, CISTERCIENSI ABBATI, ET MAGISTRO MILONI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATIS. Eis committitur tutela civium Montispessulani. (Laterani, Kalendis Martii.) Quanto Montispessulani homines nunc et hactenus sese mundos conservasse noscuntur et nobis et apostolicae sedi se semper exhibuere devotos, tanto nos decet sollicitius providere ne per alicujus pravae suggestionis astutiam ab his qui orthodoxae fidei zelo succensi ad expugnandos haereticos se accingunt quidquam injuriae patiantur. Quapropter discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus homines memoratos et terram eorum, tanquam viros Catholicos et Ecclesiae Romanae devotos, in quibus expedit confovendo, non permittatis eos a fideli exercitu signatorum in aliquo contra justitiam molestari.

Datum Laterani, Kalendis Martii, pontificatus nostri anno duodecimo.

CLXIX. MICHAELI ABBATI SANCTI MICHAELIS DE VERRUCA, EJUSQUE FRATRIBUS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Viterbii, VII Idus Junii.) Cum omnibus ecclesiis et personis ecclesiasticis debitores ex apostolicae sedis auctoritate existamus, illis tamen attentius providere non convenit, et eas a pravorum incursibus hominum defensando arctiori debemus charitate diligere quas beato Petro et sanctae Romanae Ecclesiae non est dubium specialius adhaerere et tanquam jure proprio subjectas esse. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et beatae Mariae semper virginis ac sancti Michaelis monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis recordationis Paschalis, Innocentii, Eugenii, Adriani, Urbani et Clementis Romanorum pontificum sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut idem coenobium et monachi ad ipsum pertinentes ab omni saecularis servitii sint infestatione securi, omnique mundanae oppressionis gravamine liberi in sanctae religionis observantia, Domino cooperante, persistant, nec ulli alii nisi Romanae atque apostolicae sedi, cujus juris est locus ipse, aliqua teneantur occasione subjecti. Praeterea quaecunque bona, quaecunque possessiones a bonae memoriae Hugone duce atque marchione ipsius coenobii fundatore seu ab aliis Dei fidelibus eidem loco pro animarum suarum remedio sunt collatae, universa etiam quae inpraesentiarum idem coenobium juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, cum omnibus decimis tam dominicatuum quam earum rerum quas coloni possident, duntaxat ex proprio jure, sicut eas a quadraginta retro annis praefatum monasterium quiete et inconcusse habuisse dignoscitur, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Nicolai secus muros Pisanae civitatis, cum coemeterio, parochia et oblationibus, caeterisque ad eam pertinentibus, ecclesiam Sancti Leonardi positam in Pratuscello, salvo jure Pisanae Ecclesiae, hospitale Sancti Nicolai juxta eamdem ecclesiam Sancti Leonardi positum, ecclesiam Sanctae Vivianae juxta fluvium Serchi, ecclesiam Sanctae Mariae in Monticulo, ecclesiam Sanctae Mariae de Ponticulo super fluvium Arni, ecclesiam Sancti Christophori in pede montis, ecclesiam Sancti Laurentii in silva longa montis, ecclesiam Sancti Hilarii in silva longa, capellam sancti Petri in valle, capellam Sancti Bartholomaei de Gucciano, patronatum ecclesiae Sancti Petri a Farneti, quidquid juris habetis in ecclesia Sancti Martini de Crespignano, villam de Montemagno, Callare de stagno quod dicitur Bordone, et quidquid inpraesentiarum loco vestro pertinere cognoscitur in Vico, in Beviti, in Selcia, in Cintoria, in Blentina, in Monticulo, in territorio, in vada, in collinis, in aqua viva, in Caprona, in Crispignano, in Macagio, in Sambra, in Grecciano. Placitum quoque de villa de Montemagno et de Bethano, et totum placitum quod habetis a Calci, a Caprona usque ad Ceule, tibi tuisque successoribus regularibus regendum, disponendum, possidendumque firmamus. Pratum quoque Vicalterii, et id quod bonae memoriae Baldus quondam Pisanus archiepiscopus vestro monasterio in concambium noscitur tradidisse, nos vobis auctoritate apostolica confirmamus, ita quod nullus archiepiscopus vel aliqua persona super his deinceps vos molestare praesumat, salvo super decimis moderamine concilii generalis. Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos a saeculo fugientes recipere et eos sine contradictione aliqua in vestro collegio retinere. Prohibemus ne ulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem, nisi arctioris religionis obtentu, sit fas sine abbatis sui licentia de eodem loco discedere. Discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis januis clausis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis, suppressa voce, dummodo causam non dederitis interdicto, divina officia celebrare. Chrisma vero, oleum sanctum, etc., usque Catholico suscipietis episcopo. Ad haec adjicimus ut nulli episcoporum facultas sit praedicti coenobii et ejusdem ecclesiarum monachos et conversos seu familiam regulari professioni obnoxiam, quae intra ipsam Verrucae arcem ad monasterii custodiam commorantur, interdicto vel excommunicationi subjacere; siquidem in debita sanctae Romanae Ecclesiae fidelitate persistant. Prohibemus etiam ne ullus in dicta ecclesia Sancti Michaelis et Sanctae Mariae aut ejus officinis aliquam violentiam audeat exercere. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri voluerint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint aut etiam publici usurarii, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te, etc., usque vel fratrum major pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam, sive de suo, aut de alieno, si opportunum fuerit, collegio providerint eligendum. Electus autem ad sedem apostolicam benedicendus accedat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam seu monasterium temere perturbare, etc., usque profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et in supradictis ecclesiis dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Ad indicium autem hujus a sede apostolica perceptae libertatis, et quod idem coenobium beati Petri juris existit, nobis nostrisque successoribus duos aureos annis singulis persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, etc., usque subjaceat. Cunctis autem eidem loco, etc., usque inveniant. Amen.

Datum Viterbii per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis S. R. E. cancellarii, VII Idus Junii, indictione XII, Incarnationis Dominicae anno 1209, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno duodecimo.

CLXXX. DILECTIS FILIIS DOCTORIBUS ET UNIVERSIS SCHOLARIBUS PARISIENSIBUS. Confirmat eorum statuta. (Anagniae, IV Non. Julii.) Quoties pro communi utilitate aliqua statuuntur per quae paci ac tranquillitati consultum ac publicae honestatis et honoris procuratur augmentum, conveniens est et decens ut eadem ab omnibus irrefragabiliter observentur. Cum igitur, sicut accepimus, quidam ex vobis ad tractanda negotia universitatis vestrae communiter deputati statuta et ordinationes et alia quae utilitati et honori vestro congruere noscuntur certa poena et juramentis interpositis decreverint observanda, universitatem vestram rogamus, monemus et hortamur attente, per apostolica scripta mandantes quatenus si est ita, statuta et ordinationes praedictas et alia perinde ordinata studeatis inviolabiliter observare.

Datum Anagniae, IV Nonas Julii, pontificatus nostri anno duodecimo.

CLXXXI. BARTHOLOMAEO EPISCOPO THEATINO, EJUSQUE SUCCESSORIBUS CANONICE SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, XIV Kal. Novembris). In eminenti sedis apostolicae specula, disponente Domino, constituti, ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio fratres nostros episcopos sincera charitate diligere et Ecclesiis sibi commissis suam debemus justitiam conservare, pro ipsorum quoque statu nos oportet satagere, atque eorum quieti salubriter, auxiliante Domino, providere. Eapropter, venerabilis in Christo episcope, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et ad exemplar felicis memoriae Nicolai, Paschalis, Eugenii, Alexandri et Clementis praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum beati Thomae Theatinam Ecclesiam, cui, Domino auctore, praeesse dignosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona, etc., usque permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Parochiam Theatinae ecclesiae, sicut antiquis et justis limitibus terminatur, scilicet a Staffilo inter montes, et ipso monte de Ursa, et quomodo pergit in Cola, et ponit terminum in aqua subtus terra usque ad aquam Sonutam, et quomodo pergit in Cola, et ponit terminum in aqua subtus terra usque ad aquam Sonutam, et quomodo pergit usque in montem de Teste, et cadit per Crinis montem, et qualiter pergit usque montem Sclavi, et quomodo pergit in ipsum flumen quod dicitur Triguum usque ad littora maris, et per littora maris usque in Piscariam, et redit in priorem finem, videlicet in priori Staffello. Praeterea ipsam Theatinam civitatem, castellum Trivilianum, Villam Magnam, Montem Filardi, castellum Orvi, castellum Mucela, castellum Sancti Pauli, castellum quod dicitur Furca, castellum Genisteale, castellum Sancti Cesidii, cum eorum pertinentiis. Ultra Piscariam vero castellum montis Silvani, ecclesiam Sanctae Mariae in Rigoli, castellum Sculculae, castellum Lastiniam, ecclesiam Sanctae Mariae de Palatio, ecclesiam Sancti Justi cum pertinentiis suis. In Aterno plebem Sancti Leguntiani et Domitiani, ecclesiam Sancti Thomae, Sancti Salvatoris, ecclesiam Sanctae Jerusalem et ecclesiam Sancti Nicolai, cum omnibus earum pertinentiis. Decimam pontis et portus Nicini. In Bucelania ecclesias Sancti Salvatoris et Sancti Angeli, cum decimis comitis. Plebem Sancti Silvestri. Decimas comitis in castello Sancti Angeli, in castello Trium-Fontium, et decimas castellorum quae in Theatino episcopatu sub dominio comitis Roberti de Rotello fuerunt, et quod Theatina ecclesia in castello Septi tenet, ecclesiam Sanctae Mariae in Bari, ecclesiam Sancti Blasii in Lanciano, monasterium Sancti Martini de Palectu, ecclesiam Sancti Deciri in Atissa cum omnibus pertinentiis suis, monasterium Sancti Joannis in Aoclano, monasterium Sancti Angeli in Comacula cum omnibus pertinentiis suis. In monte Oderisii ecclesiam Sancti Nicolai, et medietatem ecclesiae Sanctae Mariae, ecclesiam Sancti Salvatoris, et ecclesiam Sancti Petri cum pertinentiis earum, monasterium Sancti Mauri cum beneficio suo, monasterium Sancti Salvi, ecclesiam Sancti Nicolai de Eremitorio. In Ortona ecclesiam Sanctae Mariae et Sancti Georgii cum earum pertinentiis, monasterium Sanctae Mariae in basilica. In civitate Luparelli plebem Sancti Petri cum pertinentiis suis, monasterium Sancti Mandi in Palatio, ecclesiam Sancti Jacobi de Turcella cum pertinentiis suis, monasterium Sancti Pancratii, monasterium Sanctae Mariae de Lecto cum casali aliisque ad ipsum pertinentibus, monasterium Sancti Martini in Valle, monasterium Sancti Justi in Decosule. In castra Gessi plebem Sanctae Mariae cum pertinentiis suis, plebem Sancti Martini filiorum Tresidii, ecclesiam Sanctae Mariae de Casa Candidilla, ecclesiam Sancti Petri in castro Lori, ecclesiam Sanctae Mariae in Biario, ecclesiam Sancti Blasii, monasterium Sancti Petri in campo, ecclesiam Sancti Nicolai de Suanno viculo, ecclesiam Sanctae Mariae de Lacento in Abbateio, plebem Sancti Martini cum pertinentiis suis, ecelesiam Sancti Joannis de plebe, plebem de Juliano, plebem Sancti Cecolidi, plebem de Pizzo Corbario, ecclesiam Sanctae Luciae de Argelli, ecclesiam Sancti Lini, plebem de Orcula, plebem Sanctae Mariae in Valle, plebem Sanctae Mariae de Caramanico, plebem Sancti Joannis de Abbateio, ecclesiam Sancti Cesidii et ecclesiam Sancti Ponti de Sancto Valentino. In castello de Tocco ecclesiam Sancti Eustachii, ecclesiam Sancti Martini de Fara inter montes, ecclesiam Sancti Joannis de Pedara, ecclesiam Sancti Nicolai de Cantalupo, ecclesiam Sancti Salvatoris de Linari, ecclesiam Sanctae Mariae de Sparpalia, ecclesiam Sanctae Mariae de Illice, ecclesiam Sancti Salvatoris de Valle Surda, ecclesiam Sanctae Mariae de Valle Coruvelli, ecclesiam Sanctissimae Trinitatis de Fragne, ecclesiam Sancti Joannis de Vicaldo, cum omnibus pertinentiis earum, ecclesiam Sancti Petri de Troia, et ecclesiam Sanctae Mariae de Tasso. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praedictam Ecclesiam temere perturbare, etc., usque profutura, salvo beati Petri jure proprietatis et apostolicae sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc., usque subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, etc., usque inveniant. Amen.

Datum Laterani per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis S. R. E. cancellarii, XIV Kal. Novemb., indictione XII, Incarnationis Dominicae anno 1209, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno duodecimo.

CXXXII. ROFFRIDO TITULI SANCTORUM MARCELLINI ET PETRI PRESBYTERO CARDINALI ABBATI CASINENSI. Dantur ei quaedam monita. Dilecti filii, Joannes et Thomas, monachi Casinenses in nostra proposuerunt praesentia constituti quod cum olim inter caetera opera pietatis quibus monasterium Casinense pollebat, hospitale fuerit ibi ad erogandas eleemosynas deputatum, nunc ad tantam tenuitatem est idem hospitale redactum quod possessionibus et tenimentis ejus alienatis et illicite distractis, vix aliquid in eo reperitur solitae pietatis. Cum autem apostolica dudum fuerit auctoritate statutum ut notarius qui de contractibus monasterii publica conficeret instrumenta, juramento deberet astringi ne de possessionibus ejus ullum fieret instrumentum praeter consensum capituli aut sanioris partis ejusdem, tu, relicto notario, qui monasterio fuerat astrictus hujusmodi, alium sacramento assumpsisti, per quem in detrimentum monasterii supradicti nonnulla sunt instrumenta confecta. Murationes et castra insuper, quae semper consueverunt per monachos custodiri, de quo grave, quod absit! posset monasterio incommodum evenire, laicorum custodiae commisisti. Fideles etiam monasterii nonnunquam datiis et talliis aggravasti, cum nec tibi nec eidem monasterio expediret. Quia igitur haec, sic vera sunt, conniventibus nec volumus nec debemus oculis praeterire, discretionem tuam monemus attentius et per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus hospitale praedictum juxta monasterii facultates ad solitas eleemosynas reformare procurans, quae de possessionibus et tenimentis ipsius illicite sunt distracta legitime ad ipsum studeas revocare. Notarium vero, quem ab exsecutione commissi sibi officii removisse diceris in praejudicium monasterii, vel resumas ad ipsum, vel illum quem postmodum assumpsisti praelibatum juramentum monasterio facias exhibere, instrumenta illa quae per eum in detrimentum ipsius confecta dicuntur, sicut justum est, infringi facere non postponens, et memorata castra, sicut ter jam tibi dicimur injunxisse, remotis laicis ab eisdem, reducas ad custodiam monachorum, homines abbatiae datiarum vel talliarum indebita non praesumas exactione gravare; praesertim ea quae in utilitatem non fuerint monasterii convertenda, monachos vero, in quorum aliquos interdum diceris ultra quam deceat effervescere, nec capi facias enormiter nec expelli; sed si quos in aliquo constiterit excessisse, in eorum correptione regularis disciplinae modestiam non excedas, ut erga subditorum languores videaris medici vices agere, non in ejus poenis ipsis languoribus desaevire, sciturus pro certo quod nisi admonitionem nostram curaveris adimplere, nequaquam ea dissimulare poterimus quin ad ipsa te per officii nostri debitum compellamus.

INNOCENTII III ROMANI PONTIFICIS REGESTORUM SIVE EPISTOLARUM LIBER DECIMUS TERTIUS. PONTIFICATUS ANNO XIII, CHRISTI 1210. I. SILVANECTENSI EPISCOPO, ET ABBATI LATINIACENSI PARISIENSIS DIOECESIS, ET DECANO SILVANECTENSI. Committitur eis causa abbatis Corbeiensis. (Laterani, VII Kal. Martii.) Ad petitionem Walteri quondam monasterii Corbeiensis abbatis dilectis filiis magistro scholarum et magistris Roberto de Corzon et P. canonicis Noviomensibus ejusdem loci a nobis dudum correctione commissa, ipsi bis ad idem monasterium accedentes, quibusdam correctis ibidem, nonnulla quae statuenda fuerant statuerunt, inquisitionis instantiam quorumdam impediente malitia retardando, ad quorum contumaciam reprimendam saeculare intendebant brachium invocare. Verum dilectus filius noster Guala, Sanctae Mariae in Porticu diaconus cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, interim ad idem veniens monasterium, supradicto Waltero praesente nec reclamante, super statu monasterii memorati coepit inquirere diligenter, et cum inquisitione finita praedictum Walterum Parisius evocasset propositurum contra inquisitionem eamdem si quid rationabiliter duceret proponendum, idem W. praesentiam ejus adiens allegavit quod in monasterii correctione procedere non valebat, quae praedictis judicibus prius fuerat auctoritate nostra commissa, et cardinalem ipsum ex justis causis se asserens habere suspectum, vocem ad nos appellationis emisit. Porro cardinalis inspectis his quae probata fuerant contra eum, de consilio peritorum ipsum amovit a regimine abbatiae, dando fratribus ejusdem loci liberam facultatem alium eligendi. Qui dilectum filium Joannem abbatem Corbeiensem, tunc priorem de Argentolio, virum providum et honestum, elegerunt concorditer in abbatem. Cum autem dictus W. postmodum ad sedem apostolicam accessisset, asserens se per cardinalem ipsum quorumdam falsis suggestionibus circumventum ab abbatia sine rationabili causa remotum, nos ejusdem coenobii tranquillitati paterna sollicitudine providere volentes, venerabilibus fratribus nostris archiepiscopo Remensi et Atrebatensi episcopo dedimus in mandatis ut ad compositionem inter eumdem W. et substitutum ei darent studium et operam efficacem, alioquin tam per jam dictum legatum quam per alios inquirerent diligentius veritatem, et eam nobis usque ad festum sancti Remigii proximo tunc venturum fideliter intimarent, ut per eorum relationem certiores effecti, procederemus in eodem negotio prout procedendum utilius videremus. Qui cum super reformatione pacis proficere nequivissent, sicut ex litteris eorum accepimus, processerunt ad inquirendum super praemissis omnibus veritatem, testibus ab utraque parte receptis; et ea quae tam per se quam per cardinalis inquisitionem invenerant nobis sub sigillis propriis transmiserunt. Nuper autem praefatis W. atque J. in nostra propter hoc praesentia constitutis, idem W. quod a legato post appellationem ad nos interpositam factum fuerat petiit revocari, allegans quod, cum correctio monasterii fuerit judicibus memoratis injuncta, et ipsi quibusdam correctis, et nonnullis statutis ibidem, aliorum correctionem ex causa duxerint rationabili differendam, cardinalis interim de jure non potuit procedere ad eamdem, cum generale mandatum non deroget speciali. Ad quod fuit ex adverso responsum quod, cum, W. praesente nec reclamante, ad inquisitionem processerit cardinalis, idem W. videtur in hoc tacite consensisse ut inquisitione facta corrigeret cardinalis quae corrigenda videret. Contra quod idem W. taliter proponebat, quod licet statim ut coepit inquirere cardinalis, non duxerit reclamandum, credens eum nolle procedere contra ipsum, sed absque sui gravamine aliquid in Ecclesia utiliter ordinare, postquam tamen evocatus ab ipso cognovit quod adversus eum procedere intendebat, ejus declinavit examen, ad nostram audientiam appellando. Proposuit insuper pars adversa quod cum praedicti judices omisissent in monasterii correctione procedere, ac periculum traheret ad se mora, cardinalis ipse, ad quem spectabat ex injuncto sibi legationis officio cura ejus, ad reformationem ipsius loci interponere potuit partes suas. Cum enim secundum juris civilis auctoritatem, in illis etiam casibus in quibus solemnis ordo judiciarius observatur, in criminali causa ultra biennium a contestatione litis non sit ejus instantia protrahenda, et nos quoque consulti quandiu delegatus a nobis, qui sententiam tulerat, jurisdictionem suam interponere valeat ut sententiae pareatur, respondisse noscamur quod usque ad annum integrum jurisdictionem sibi commissam ad exsequendum sententiam valeat exercere, dictis judicibus differentibus in correctione procedere, cum jam decem et septem essent menses elapsi ex quo noscuntur mandatum apostolicum recepisse, ac de criminibus, licet non criminaliter ageretur, correctioni non immerito cardinalis insistere potuit memoratae. Sed ad hoc altera pars respondit quod hoc colorem excusationis haberet si praedicti judices a legato commoniti ad correctionem procedere neglexissent. In quo casu eorum forte defectus per diligentiam potuisset legati suppleri, sicut de metropolitano in canonibus legitur quod tunc demum ea potest facere quae ad suffraganeos pertinent cum illa suffraganei negligunt adimplere.

His igitur et aliis quae utraque pars proponere curavit auditis, inquisitione utraque, cardinalis videlicet et archiepiscopi, et episcopi praedictorum, diligenter inspecta, intelleximus ex depositionibus juratorum quod cum tempore promotionis ipsius W. octo millium librarum debito monasterium gravaretur, et non multo tempore post idem debitum usque ad duo millia librarum fuerit diminutum, nunc tamen usque ad sex millium librarum summam excrevit, cum, sicut prius contigerat, de proventibus monasterii debitum potius diminui debuerit quam augeri, nisi rectoris incuria obstitisset. Et quamvis ad excusationem suam proposuerit idem W. quod propter expensas factas in causa quam contra Cluniacense monasterium habuit, in qua quemdam prioratum evicit, idem fuerat debitum augmentatum, fuit tamen ei ex adverso responsum quod propter expensas illas debitum interim augmentari non debuit, cum propter hoc possessiones quasdam ejusdem obligaverit prioratus, maxime cum in ejusdem prosecutione negotii vix expensae fuerint mille librae. Adjecit etiam dictus W. quod occasione cujusdam domus quam in villa Corbeiae de novo construxerat, debitum supradictum excrevit. Ad quod pars adversa respondit quod ex proventibus monasterii expensas hujusmodi facere potuit absque onere debitorum, praesertim cum propter hoc non modicum auxilium a burgensibus fuerit eidem impensum. Praeterea cum ex confessione ipsius constiterit quod in capitulo praestiterat juramentum ne debitum de novo contraheret, ac postea contraxerit debitum contra juramentum proprium veniendo, sicut testes deponunt, argui de perjurio videbatur. Ad quod idem W. hoc modo respondit, quod etsi primo hujusmodi praestiterit juramentum, postea tamen quoddam factum fuit in capitulo constitutum, per quod juramentum exstitit relaxatum. Sed contra hoc pars altera replicavit quia, cum non constiterit quod per tale statutum revocatum fuerit juramentum, et appareret eumdem W. non solummodo juramentum de debito non contrahendo praestasse, sed venisse postea contra illud, manifeste liquebat ipsum reatum perjurii incurrisse. Sed et ipsius insufficientia et negligentia dissoluta videbantur manifeste probari. Et quanquam aliqui testium eum, quantum in se, dixerint esse bonum, nulli tamen deposuerunt expresse quod utilis esset ejus provisio monasterio saepedicto. Cum ergo nobis de talibus fuerit sufficiens in tali negotio facta fides propter quae praefatus W. erat merito amovendus, etsi restituendus foret propter judiciarium ordinem non servatum, ob causas tamen praedictas ipsum providimus manere privatum regimine abbatiae; Joannem nihilominus supradictum, quem pro eo quod, praefato W. propter juris ordinem non servatum quodammodo inordinate remoto, intelleximus ob eamdem causam per consequentiam minus legitime substitutum, per sententiam amoventes: quem quia non propter personae vitium vel defectum, sed propter juris solemnitatem, sicut praemissum est, praetermissam amovimus, ipsum postmodum restituimus in abbatem, et memorato W. in loco qui dicitur Guidoc cum pertinentiis suis in imperio constitutis jussimus provideri, ita videlicet quod ibi cum uno Corbeiensi monacho commoretur, et censum quinque marcarum ad pondus Coloniense in festo Purificationis beatae Virginis abbati et successoribus suis annuatim persolvat, et personatibus ac ecclesiae ejusdem balivae jamdicti abbatis et successorum suorum donationi liberae reservatis, eisdem fidelitates et homagia liberorum hominum eorumdem locorum debeant exhiberi, ac in juramento fidelitatis quod eisdem fuerit praestitum exprimetur quod iidem homines supradictum W. super suae provisionis proventibus nullatenus damnificare praesumant; ita videlicet quod et ipse W. super indemnitate praedictae balivae, ne ipsam dilapidet, corporale praebeat juramentum. Si quid autem post sententiam nostram super utriusque amotione prolatam circa electionem abbatis, quam in prolatione ipsius sententiae nostrae duximus providentiae reservandam, a Corbeiensibus monachis vel quolibet alio in ejusdem abbatis praejudicium fuerit attentatum, id decernimus non valere. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus quod a nobis est pro ipsius monasterii utilitate provisum faciatis appellatione remota inviolabiliter observari, corrigentes circa priorem et monachos et prioratus monasterii memorati cum consilio abbatis ipsius quae secundum Deum et beati Benedicti Regulam fuerint corrigenda, et statuentes ibidem quod regulare fuerit et honestum, contradictores, si qui fuerint, vel rebelles per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Quod si non omnes, etc., duo vestrum ea nihilominus exsequantur.

Datum Laterani, VII Kalend. Martii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

II. SANCTI PETRI LATINIACENSIS ET CAROLI-LOCI ABBATIBUS PARISIENSIS ET SILVANECTENSIS DIOECESUM, ET DECANO SILVANECTENSI. De eodem argumento. (Laterani, V Kal. Martii.) Cum sicut dilectus filius abbas Corbeiensis nostris auribus intimavit monasterium sibi commissum in spiritualibus et temporalibus non modicam incurrerit laesionem, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus ad ipsum personaliter accedentes, ad levamen ipsius monasterii ac prioratuum ejus monachos quos et quo transferendos videritis, potestate saeculari ad hoc, si opus fuerit, invocata, donec monasterium respirare valeat inter angustias imminentes, in aliis monasteriis ordinis consimilis collocetis, duos aut tres religiosos monachos, quos de alienis monasteriis duxeritis evocandos, ad reformationem ordinis inducentes ibidem, et abbates nihilominus ad quorum ecclesias ipsos duxeritis transmittendos ad receptionem eorum, si necesse fuerit, censura canonica, sublato appellationis obstaculo, compellentes. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani, V Kalend. Martii, anno tertio decimo.

III. EPISCOPO ET DECANO ET R. DE SANCTO MEDARDO CANONICO SILVANECTENSIBUS. De eodem negotio. (Laterani, VII Kal. Martii.) Cum dilectus filius abbas Corbeiensis ad nostram praesentiam, ut Ecclesiae suae procuraret negotia, duxerit accedendum, pati aliquatenus non debemus ut si quid, postquam iter arripuit ad nostram praesentiam veniendi, a quoquam est in ipsius Ecclesiae gravamen et sui praejudicium attentatum, obtineat firmitatem. Ideoque discretioni vestrae, per apostolica scripta, mandamus quatenus si quid, postquam idem abbas iter ad nos veniendi arripuit, attentatum inveneritis in sui praejudicium et Corbeiensis Ecclesiae detrimentum, illud in irritum sublato appellationis obstaculo revocetis, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescentes. Quod si non omnes, etc., tu, frater episcope, cum eorum altero ea, etc.

Datum Laterani, VII Kal. Martii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

IV. R. ABBATI SANCTI MARTINI LAUDUNENSIS PRAEMONSTRATENSIS ORDINIS. Ut monasterii sui sollicitam curam gerat. (Laterani, VII Kal. Martii.) Intelleximus quod cum antequam esses assumptus ad regimen abbatiae in monasterio tuo fueris laudabiliter conversatus, ad monasterium Sancti Vincentii Laudunensis nigri ordinis accessisti; ubi cum aliquandiu in ipso habitu permansisses, demum ad cor reversus, de metropolitani et aliorum religiosorum consilio ad primam domum curavisti redire; in qua tandem in regularis observantiae disciplina taliter Deo et hominibus placuisti quod pro tuorum exigentia meritorum fratres tui te sibi praefecerunt unanimiter in pastorem. Quia igitur in suscepto regimine laudabiliter diceris profecisse, ne occasione morae quam in praedicto monasterio protraxisti, quasi de ipsa teneram conscientiam retinendo, in susceptae administrationis exsecutione tepescas, attendentes quod in canone cautum est ne quis canonicus regularis, nisi, quod absit! publice lapsus fuerit, efficiatur monachus, et si factus fuerit, ad ordinem canonicum revertatur, ultimus in choro manendo, cucullam in memoriam delaturus, discretionem tuam monemus attentius et hortamur, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus circa curam gregis tibi commissi sollicitudinem gerere studeas indefessam, et taliter sequentia bona continuare prioribus quod dignum exinde possis a Deo meritum exspectare.

Datum Laterani, VII Kal. Martii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

V. RODERICO TOLETANO ARCHIEPISCOPO HISPANIARUM PRIMATI, EJUSQUE SUCCESSORIBUS CANONICE SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, IV Non. Martii.) Sacrosancta Romana Ecclesia in beato Petro apostolorum principe ab ipso Salvatore omnium Domino Jesu Christo, caput est Ecclesiarum omnium constituta. Unde membra non decet a capite dissidere, sed eminenti rationi et supernae provisioni capitis obedire. Moderatrix autem discretio capitis, singulorum membrorum officiosas actiones considerans, unicuique jus et ordinem a natura constitutum conservat, et quibuscunque nobilibus venustatis suae dignitatem sine invidia sociali charitate custodit. Hac igitur ratione prudenter inducti, jura nobilis et famosae Toletanae Ecclesiae apostolicae sedis propriae ac specialis filiae conservare volentes, tuis, venerabilis frater Roderice, quem vera in Christo charitate diligimus, rationabilibus postulationibus paternae pietatis affectu duximus annuendum. Ideoque per praesentem privilegii paginam, ad exemplar felicis recordationis Urbani, Gelasii, Calixti, Honorii, Eugenii, Adriani, Alexandri I, Alexandri II, Alexandri III, Urbani et Coelestini praedecessorum nostrorum, primatus dignitatem per Hispaniarum regna tibi et Ecclesiae Toletanae auctoritate apostolica confirmamus, teque primatem praesules Hispaniarum respicient, et ad te referent si quid inter eos dignum exortum fuerit quaestione, salva tamen in omnibus apostolicae sedis auctoritate. Verum personam tuam in manu nostra propensiori gratia retinentes, censemus ut solius Romani pontificis judicio ejus causa, si qua fuerit, decidatur. Sane Toletanam Ecclesiam praesentis privilegii stabilitate munientes, Complutensem parochiam et Concham ei tanquam metropoli subditas esse decernimus cum terminis suis, nec non et ecclesias omnes quas jure proprio ab antiquo possedisse cognoscitur confirmantes. Episcopales praeterea sedes quas inpraesentiarum juste et canonice possides, scilicet Palentiam, Segobiam, Oxomam, Seguntiam, reliquas vero quae ab antiquis ei temporibus subjacebant, cum Dominus omnipotens Christianorum restituerit potestati suae dignatione misericordiae, ad caput proprium referendas decreti hujus auctoritate sancimus. Porro illarum dioeceses civitatum quae Saracenis invadentibus metropolitanos proprios amiserunt eo tenore vestrae subjicimus ditioni ut quandiu sine propriis metropolitanis exstiterint, tibi ut proprio debeant subjacere, ita quidem ut in sedibus episcopalibus liberam auctoritate nostra habeas potestatem episcopos, in castellis vero et villis presbyteros instituere, et prout tibi Dominus administraverit ordinare tam in his episcopatibus qui de antiquis Ecclesiae tuae terminis esse noscuntur quam in illis qui proprium non habuerint metropolitanum. Si quae autem metropoles in statum fuerint proprium restitutae, suo quaeque dioecesis metropolitano restituatur, ut sub proprii regimine pastoris super divini collatione beneficii glorietur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona praedicta Ecclesia Toletana inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ecclesiam Sanctorum Justi et Pastoris, abbatiam Sanctae Leocadiae, ecclesiam Sanctae Mariae de Tocha, ecclesiam Sanctae Mariae de Batres, ecclesiam Sancti Vincentii de Monte, ecclesiam Sanctae Mariae de Valle ecclesiarum, ecclesiam Sanctae Mariae de Valadelmech, ecclesiam de Calatrava, castrum quoque Alcala, castrum de Brioga, castrum de Canales, castrum Alfamin, cum pertinentiis eorum. Domum reginae in Toleto, cum haereditate sibi pertinente. Domum Sanciae sororis illustris memoriae regis Aldefonsi, cum haereditate patris sui Raymundi comitis, quam ipsa consensu fratris sui Ecclesiae tuae donavit et scripto confirmavit. Castrum quoque Bencarentiae, et Aldeam quae vocatur Azucuch, cum pertinentiis suis, et Alcobrogam. Decimas quoque omnium regalium reddituum de Sancta Eulalia, de Maqueda, de Ascalona. Statuimus etiam ut universi parochiae tuae fines qui jam Deo auctore a Christicolis habitantur, vel qui in futurum a Saracenorum potestate, auxiliante Domino, eripientur, omnino integri tam tibi quam tuis successoribus in perpetuum conserventur. Nomina vero oppidorum quae in tua dioecesi a Dei fidelibus incoluntur, in praesenti pagina duximus adnotanda: Talavera, Alfamin, Makeda, Sancta Eulalia, Hulmus, Canales, Maieritum, Alcala, Wadalfaiara, Fita, Pennafora, Belegna, Uzeda, Talamanca, Butracum, Calatalifa, Ascalona, Zurita, Calatrava, Almoguera, et Alcolea. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Datum Laterani, per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis sanctae Romanae Ecclesiae cancellarii, IV Nonas Martii, indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno millesimo ducentesimo nono, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno tertio decimo.

VI. ARCHIEPISCOPO ATHENIENSI, ET THERMOPILENSI ET SIDONIENSI EPISCOPIS. Ut Ecclesia Corinthiensis reducatur ad ritum Latinorum. (Laterani, IV Non. Martii.) Cum et alias oves quas habet Dominus nos oporteat in ovili nobis commisso suis ovibus aggregare, de cura Corinthiorum sollicitudinem decet nos gerere pastoralem, ut cum eorum civitas ad dominium Latinorum credatur in proximo perventura vel jam forsitan pervenisse, oves Domini quae sunt ibi, post greges sodalium non vagentur, sed ad unum redeuntes pastorem, et cognoscant eum secundum evangelicam veritatem, et cognoscantur ab ipso. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus si civitatem ipsam, velut ex relatis rumoribus spem concepimus, dilecto filio nobili viro G. Romaniae seneschalco reddere se contingat aut jam reddidit semetipsam, et aliquis archiepiscopus est in ea, prudenter et efficaciter inducatis eumdem ut ad obedientiam et reverentiam apostolicae sedis ac nostram humiliter convertatur, juramentum exhibens super hoc quod exhiberi a talibus consuevit. Qui si forsan id perficere recusaverit, vos eo ab administratione pontificali prorsus amoto, cum pro rei novitate non possit ex more aliarum Ecclesiarum ad usitatum electionis modum procedi, dilectum filium H. decanum Catalaunensem, virum utique vita, fama et scientia commendabilem, Ecclesiae civitatis ejusdem auctoritate nostra sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo in archiepiscopum assignetis, idipsum facturi si forsan, ut accepimus, eamdem Ecclesiam inveneritis defuncto archiepiscopo destitutam, monendo clericos, si qui fuerint, ut ei reverentiam et obedientiam debitam ac devotam impendant. Alioquin eidem decano potestatem auctoritate apostolica conferatis, amotis illis, instituendi tales in locis ipsorum qui sibi studeant sicut membra capiti per devotam obedientiam cohaerere. Contradictores, si qui fuerint, vel rebelles per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Quod si non omnes, etc., duo vestrum ea, etc.

Datum Laterani, IV Non. Martii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

VII. EPISCOPO VENETENSI. De exemptione monasterii (Laterani, III Non. Martii.) Cum movisses olim adversus Rotonense monasterium quaestionem, asserens monasterium ipsum ac parochiales ecclesias ejus ad te de communi jure spectare, utpote in tua dioecesi constituta, in eisdem jura tibi episcopalia vindicando, et ex parte monasterii diceretur idem monasterium cum parochialibus ecclesiis suis Romanorum pontificum privilegiis ab antiquo libertate donatum, super eadem causa frequenter fuerunt litterae apostolicae impetratae. Denique autem utraque pars in venerabiles fratres nostros Nannetensem et Briocensem episcopos sub certa poena et juramento interposito compromisit: qui rationibus utriusque partis auditis, et monasterii privilegiis diligenter inspectis, de consilio peritorum illud in capite liberum sententialiter decreverunt. Verum quia ecclesiae parochiales ipsius exemptae nullatenus probabantur, pronuntiaverunt easdem ad jurisdictionem tuam sicut alias tuae dioecesis ecclesias pertinere, nihilominus statuentes ut quatuor procurationes duntaxat tibi a sex ecclesiis monasterii praestarentur, quarum unam perciperes in parochiali ecclesia de Roton, aliam in ecclesia de Sancto Godoalo, aliam in ecclesia de Bani, ac aliam in ecclesia de Langon; ita videlicet quod abbas et priores ecclesiarum ipsarum tres partes, et capellani quartam partem in procurationibus ipsis ponant, et a duabus ecclesiis, scilicet de Brim. et Sancti Petri de Roton, quatuor solidos pro singulis procurationibus ad sublevationem suam recipiant capellani. Porro cum monasterium ipsum super iniquitate arbitrii ad audientiam dilecti filii nostri Gualae Sanctae Mariae in porticu diaconi cardinalis, tunc apostolicae sedis legati, detulisset postea quaestionem, asserens illud in Romanae Ecclesiae praejudicium, ad quam dictum monasterium nullo medio pertinet, inique prolatum, dictus cardinalis illud utraque parte praesente cassavit, fratribus monasterii memorati praecipiens ut jurejurando super observatione ipsius hinc inde praestito non obstante, illud nullatenus observarent. Cum autem super hoc nuper dilectus filius magister Rollandus tuus et P. monachus saepedicti monasterii procuratores ad sedem apostolicam accessissent, et super praemissis litigassent aliquandiu coram nobis, demum in privilegio monasterii nobis exhibito perspeximus contineri monasterium saepefatum, quod beati Petri juris existit, sedis apostolicae privilegio communitum, in quo subsequenter adjungitur ut in parochialibus ecclesiis monasterii liceat abbati et monachis ejusdem loci, cum eas vacare contigerit, idoneos eligere sacerdotes et dioecesano episcopo praesentare, qui ei de spiritualibus, illis vero de temporalibus debeant respondere. Ex quibus verbis arguitur quod etsi dictum monasterium sit exemptum in capite, ipsius tamen parochiales ecclesiae nullatenus sunt exemptae.

His igitur et aliis quae utraque pars proposuit intellectis, de consilio fratrum nostrorum pronuntiavimus monasterium saepedictum in capite liberum et a tua jurisdictione prorsus exemptum, decernentes parochiales ecclesias ejus, quae minime probantur exemptae, tibi dioecesana lege subjectas, venerabili fratri nostro archiepiscopo Turonensi et dilecto filio abbati Salmuriensi Andegavensis dioecesis et magistro scholarum Andegavensi nostris dantes litteris in mandatis ut quod a nobis est sententialiter diffinitum faciant appellatione remota firmiter observari, contradictores per censuram ecclesiasticam compescendo. Quia vero ipsae parochiales ecclesiae in procuratione ab antedictis episcopis praetaxata nimis, sicut asseritur, aggravantur, ipsis injunximus ut si constaret eisdem procurationem ipsam praedictis ecclesiis existere onerosam, nisi tu ab ipsis commonitus ad aequum volueris condescendere moderamen, ipsi pensatis facultatibus earumdem procurent eam, sublato appellationis obstaculo, moderari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae diffinitionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, III Nonas Martii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

VIII. ABBATI ET MONACHIS ROTONENSIBUS. Super eodem. (Datum, ut in alia. ) Cum venerabilis frater noster Venetensis episcopus movisset olim adversus Rotonense monasterium quaestionem, asserens monasterium ipsum ac parochiales ecclesias ejus ad se de communi jure spectare, utpote in sua dioecesi constituta, in eisdem jura sibi episcopalia vindicando, et ex parte vestra proponeretur idem monasterium etc., ut in alia, usque pronuntiaverunt easdem ad jurisdictionem episcopi sicut alias suae dioecesis ecclesias pertinere, nihilominus statuentes ut a sex parochialibus ecclesiis monasterii quatuor procurationes duntaxat eidem episcopo praestarentur, quarum unam perciperet, etc., usque recipiant capellani. Porro cum vos super, etc., usque apostolicae sedis legati detulissetis postea quaestionem, asserentes illud in Romanae Ecclesiae praejudicium, ad quam idem monasterium, etc., usque nonobstante illud nullatenus servaretis. Cum autem propter hoc nuper dilectus filius magister Rollandus ejusdem episcopi et P. monachus monasterii vestri procuratores, etc., ut in alia, usque pronuntiavimus monasterium vestrum in capite liberum et ab episcopi juridictione prorsus exemptum etc., usque antedicto episcopo dioecesana lege subjectas, venerabili fratri nostro Turonensi archiepiscopo et dilecto filio abbati Salmuriensi, etc., ut in alia usque onerosam, nisi praefatus episcopus Venetensis ab ipsis commonitus ad aequum voluerit condescendere moderamen, etc., ut in alia usque in finem

Datum, ut in alia.

Scriptum est ipsis super hoc in eumdem fere modum usque moderamen. Nullis litteris obstantibus, si quae apparuerint a sede apostolica praeter assensum partium impetratae. Quod si non omnes, etc., duo vestrum ea nihilominus exsequantur

Datum, ut in alia.

IX. CAPITULO TOLETANO. Ut procuratorem sui subdiaconi mittant in possessionem canonicatus. (Laterani, Kal. Martii.) Examinata fides et probata devotio qua se nobis dilectus filius Andreas de Gabiniano subdiaconus et capellanus noster charum exhibuit hactenus et jugiter exhibere non desinit nos inducit ut ad sua commoda promovenda tanto sibi specialius assistamus quanto manifestius hoc exigere sua merita dignoscuntur. Hinc est quod cum placuerit dudum venerabili fratri nostro Roderico archiepiscopo, dilecto filio Hispano decano, et concanonicis vestris qui cum ipso erant apud sedem apostolicam constituti, ipsum ad preces nostras in fratrem et canonicum recipere coram nobis, nos id tanto gratum habuimus et habemus quanto subdiaconus ipse pro suae merito bonitatis nobis et fratribus nostris charus et acceptus existit. Cum igitur ex hoc non minus Ecclesia in persona quam personae in Ecclesia credamus esse provisum universatem vestram rogamus attentius et monemus per apostolica vobis scripta praecipiendo mandantes quatenus quod per ipsos liberaliter factum est hilari prosequentes favore, dictum subdiaconum per procuratorem suum in corporalem possessionem concessi sibi canonicatus inducere procuretis, et cum ad locum residentium sit receptus, vestiarium et alia quae percipiunt residentes, per eumdem procuratorem sibi cum integritate debita conferatis juramento quod fecisse dicimini non obstante, cum illud mandato nostro nec debeat nec possit obstare. Taliter autem preces et praeceptum nostrum super hoc studeatis implere quod et idem subdiaconus, qui vobis et Ecclesiae vestrae in multis esse poterit fructuosus, ad dilectionem vestram ferventius possit astringi, et nos devotionem vestram exinde valeamus non immerito commendare.

Datum Laterani, Kal. Martii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

X. HISPANO ECCLESIAE TOLETANAE DECANO. Super eodem. (Datum, ut in alia. ) Placuit venerabili fratri nostro Roderico archiepiscopo ac tibi, fili decane, et canonicis Toletanis qui cum ipso erant apud sedem apostolicam constituti, dilectum filium Andream de Gabiniano subdiaconum et capellanum nostrum ad preces nostras in fratrem et canonicum recipere coram nobis. Quod nos tanto gratum, etc., ut in alia, usque provisum, dilectos filios Toletanum capitulum per scripta nostra rogavimus attentius et monuimus, nihilominus eis praecipiendo mandantes ut quod per dictos archiepiscopum et canonicos liberaliter, etc., usque sibi canonicatus inducant, etc., usque debita conferre procurent, juramento quod fecisse dicuntur nequaquam obstante, etc., usque obstare. Cum igitur subdiaconus antedictus de tua sinceritate confidens, vices suas super his tibi duxerit committendas, devotionem tuam rogamus attentius et monemus quatenus ea taliter studeas procurare quod et sibi utile et nobis esse possit acceptum.

Datum, ut in alia per totum.

XI. FERNANDO GONDISALVI MAGISTRO MILITIAE BEATI JACOBI, EJUSQUE FRATRIBUS CLERICIS ET LAICIS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS COMMUNEM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, VIII Idus Martii.) Benedictus Deus in donis suis, et sanctus in omnibus operibus suis, qui ecclesiam suam nova semper prole fecundat, et sic pro patribus filios in ea facit exsurgere, sic a generatione in generationem notitiam nomini sui et lucem fidei Christianae diffundit ut sicut ante ortum solis stellae sese ad occasum in firmamento sequuntur, ita in ecclesiasticis gradibus generationes justorum, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis et tenebras nostras veri solis splendor illuminet, per tempora sibi succedant, et sicut multi saepe per caudam draconis dejiciuntur in terram, ita et per adoptionem spiritus quotidiana fiat reparatio perditorum, et de profundo inferni ad quaerenda multi coelestia erigantur, et ita corpore teneantur in terra ut tanquam cives sanctorum et domestici Dei cognatione ac desiderio conversentur in coelis. Hoc sane temporibus felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri in partibus Hispaniarum de divino factum munere gratulamur; ubi nobiles quidam viri peccatorum vinculis irretiti, ex miseratione illius qui vocat ea quae non sunt tanquam ea quae sunt, superna gratia sunt afflati, et tacti super multis transgressionibus suis dolore cordis intrinsecus, et praeteritorum agentes poenitentiam peccatorum, non solum possessiones terrenas, sed et corpora sua in extrema quaeque dare pericula pro Domino decreverunt, et ad exemplum Domini nostri Jesu Christi, qui ait: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me Patris (Joan. V), in habitu et conversatione religionis sub unius magistri statuerunt obedientia commorari, eo utique moderamine propositum suum et ordinem temperantes ut quia universa turba fidelium in conjugatos continentesque distinguitur, et Dominus Jesus Christus non solum pro viris, sed et pro feminis quoque de femina nasci voluit et cum hominibus conversari, habeantur in ipso ordine qui caelibem, si voluerint, ducant vitam, et consilium beati Pauli sequantur qui dicit: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do (I Cor. VII), sint etiam qui juxta institutionem Dominicam ad procreandam sobolem et incontinentiae praecipitium evitandum conjugibus suis utantur, et una cum eis ad incolatum supernae patriae de convalle lacrymarum et terrena transire peregrinatione nitantur, et lacrymis diluant et operibus pietatis si eos supra fundamentum suum, quod Christus est, pro cura carnis et affectibus liberorum ligna, fenum, stipulam aedificare contingat, cum alii expeditiores et continentes aedificent aurum, argentum et lapides pretiosos, et isti tamen et illi militent uni regi, et supra fundamentum coelestem unam aedificent mansionem, promissione Psalmistae in Domino roborati, qui minora quoque membra Ecclesiae confortat, et dicit: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII). In horum autem fidelium Christi collegio cum bonae memoriae P. Fernandi per voluntatem Dei magisterium super alios et providentiam suscepisset, cum quibusdam fratrum suorum ad praesentiam ejusdem nostri praedecessoris accedens, cum humilitate qua debuit a sede apostolica requisivit ut eos, tanquam peculiares filios, in defensionem suam, et locum in quo caput ordinis factum fuerit, in jus et proprietatem sacrosanctae Romanae Ecclesiae recipere dignaretur. Cum igitur ipse devotionem suam et bonum attendens in Domino desiderium, de communi fratrum suorum consilio piae petitioni eorum duxerit annuendum, nos humilibus vestris precibus inclinati, ad exemplar praefati praedecessoris nostri, in speciales ac proprios sacrosanctae Romanae Ecclesiae filios vos recipimus, et ordinem vestrum auctoritate apostolica confirmantes, praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona in praesentiarum juste et legitime possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Lodium et monasterium cum cauto et pertinentiis suis, burgum de ponte Minii contra Lodium cum suis pertinentiis, Crescente cum cauto et pertinentiis suis, Quintanella de Petro Heres cum cauto et pertinentiis suis, Baria cum cauto et pertinentiis suis, Lintanio cum suis pertinentiis, Sanctum Salvatorem de Listriana cum cauto et pertinentiis suis, Mosot cum cauto et suis pertinentiis, Penagosen cum pertinentiis suis, Sanctam Mariam de Pinel cum suis pertinentiis, Ucles cum suis pertinentiis, Alfarella cum suis pertinentiis, Orella cum suis pertinentiis, Mora cum suis pertinentiis, Moravega cum pertinentiis, decimae de Valera et de Portatgo cum suis pertinentiis, Alcazar cum suis pertinentiis, Almadana cum suis pertinentiis, Laruda cum suis pertinentiis, Lazarza cum suis pertinentiis. Sancimus praeterea ne occasione antiquae detentionis sive scripturae quisquam vobis possit auferre quae ultra memoriam hominum sub Saracenorum detenta sunt potestate, et de munificentia principum seu vestro studio et labore aut jam obtenta sunt aut in futurum, auxiliante Domino, poteritis obtinere.

Cum enim unica sit vobis intentio et singularis cura semper immineat pro defensione Christiani nominis decertare, nec solum res sed et personas ipsas pro tuitione fratrum incunctanter exponere, plurimum posset hoc pium opus et laudabile studium impediri, si labores et stipendia vestra, quae in commune proficiunt, praeriperentur ab aliis, et otiosi ac desides, atque in laboribus suis non quae Jesu Christi sed quae sua sunt requirentes, emolumenta illa perciperent quae pro tantis laboribus vobis et pauperum Christi usibus sunt provisa, dicente Apostolo: Qui non laborat, non manducet (II Thess. III). Inter ea sane quae in professionis vestrae ordine statutum est observari primum est ut sub unius magistri obedientia in omni humilitate atque concordia sine proprio vivere debeatis, illorum fidelium exemplum habentes qui ad fidem Christianam apostolorum praedicatione conversi, vendebant omnia, et ponebant pretium ad pedes illorum, dividebaturque singulis prout cuique opus erat, nec aliquis eorum quae possederat quidquam suum esse dicebat, sed erant eis omnia communia. Ad suscipiendam quoque prolem quae in timore Domini nutriatur, et infirmitatis humanae remedium juxta institutionem Domini et indulgentiam Apostoli, qui ait: Bonum est homini mulierem non tangere, propter fornicationem autem unusquisque uxorem suam habeat, et similiter virum mulier suum (I Cor. VII), qui continere nequiverit conjugium sortiatur, et servet inviolatam fidem uxori, et uxor viro, nec tori conjugalis continentia violetur. Si autem viri praemortui fuerint, et relictae ipsorum, quae ordinem susceperunt, nubere voluerint, denuntietur hoc magistro sive commendatori, ut cum illius conscientia cui mulier ipsa vult nubat, secundum verbum apostoli Pauli dicentis: Mortuo viro, soluta est mulier a lege viri; cui vult nubat, tantum in Domino (ibid.); quod etiam de viris intelligitur observandum. Una etenim utrique lege tenentur.

Statuimus quoque ut nullus fratrum sive sororum post susceptionem ordinis vestri et promissam obedientiam vel redire ad saeculum vel ad alium ordinem sine magistri licentia audeat se transferre, cum sint in ordine vestro loca statuta ubi quisque districtius valeat conversari. Discedentem vero nullus audeat retinere, sed ad ordinem suum per censuram ecclesiasticam qui discesserit redire cogatur. Ut autem in ordine vestro cum majori omnia deliberatione tractentur, statutum est inter vos ut locus aliquis ordinetur in quo per singulos annos in solemnitate Omnium Sanctorum generale capitulum teneatur, et sit ibi clericorum conventus et prior, qui eorum et aliorum clericorum qui de ordine vestro fuerint curam possit habere, ac fratrum, cum necesse fuerit, praevideat animabus; sint autem et tredecim in ordine fratres, qui magistro, cum opus fuerit, in consilio et dispositione domus assistant, et eligendi magistri curam habeant competentem. Prior siquidem clericorum, cum magister de hac luce migraverit, de domo et ordine sollicitudinem gerat; cui sicut magistro omnes obedientes existent, donec per providentiam tredecim praedictorum fratrum magistri electio celebretur. Is, cum transitus magistri fuerint auditus et cognitus, tredecim illos fratres sine dilatione aliqua convocabit; et si quisquam eorum infirmitate vel alia ex causa infra quinquaginta dies adesse nequiverit, cum aliorum consilio qui praesentes fuerint alium absentis loco constituet, ut magistri electio ex aliquorum absentia minime differatur. Illi vero tredecim fratres, si magister qui pro tempore fuerit perniciosus aut inutilis apparuerit, cum consilio prioris clericorum et sanioris partis capituli majoris domus corrigendi aut etiam admonendi eum habeant potestatem. Et si inter eum et capitulum aliquid emerserit quaestionis, debitum ei finem imponant; ne per aliena judicia vel dilabatur ordo, vel temporalis substantia dissipetur. In nullam autem ex hoc fratres illi superbiam eleventur, sed magistro suo devoti et obedientes existant.

Quod si quis eorum ex hac vita transierit, vel pro culpa seu alia quacunque fuerit occasione mutandus, magister cum consilio reliquorum aut majoris partis alium loco ejus substituat. In capitulo autem, quod annis singulis diximus celebrandum, tredecim isti fratres et commendatores domorum, nisi evidens et magna eos necessitas detinuerit, ad statutum locum incunctanter occurrant, et communiter tractent quae ad profectum ordinis, animarum salutem, et sustentationem corporum fuerint statuenda; ubi praecipue ad defensionem Christianorum intendere moneantur; et districte praecipiatur ut in Saracenos, non mundanae laudis amore, non desiderio sanguinis effundendi, non terrenarum rerum cupiditate crassentur, sed id tantum in pugna sua intendant ut vel Christianos ab eorum tueantur incursu, vel ipsos ad culturam possint Christianae fidei provocare. Eligantur et tunc visitatores idonei, qui domos fratrum per anni circulum fideliter visitent, et quae ibi digna correctione invenerint, aut ipsi corrigant, aut ad generale capitulum deferant corrigenda. Clerici praeterea vestri ordinis per villas et oppida simul maneant, et priori qui super eos fuerit ordinatus obedientes existant, et filios fratrum qui eis a magistro commissi fuerint instruant scientia litterarum, et fratribus tam in vita quam in morte spiritualia subministrent. Induentur autem superpelliciis, et conventum et claustrum sub priore suo tenebunt, et humiliter facient quod ab ipso illis secundum Deum fuerit imperatum; ubi fratres quoque de quibus magistro visum fuerit conversentur, et non sint otiosi, sed vacent orationi et aliis operibus pietatis. Clericis vero de laboribus et aliis bonis a Deo praestitis decimae reddantur a fratribus, unde libros et congrua ecclesiarum faciant ornamenta, et in necessitatibus corporis convenienter sibi provideant, et si aliquid superfuerit, secundum providentiam magistri in usus pauperum erogetur. Ut autem concordia inter vos charitasque servetur, et a peccato detractionis et murmuris cuncti debeant abstinere, qui commendator in quolibet loco fuerit institutus, pro facultate domus in sanitate et aegritudine quod cuique opus fuerit cum ea sollicitudine ac benevolentia subministret, ut neque in substantia parcitatem nec in verbo amaritudinem gerere videatur. Sit vobis praecipua cura hospitum et indigentium, et necessaria illis pro facultate domus liberaliter conferantur. Exhibeatur praelatis Ecclesiarum honor et reverentia; subministretur cunctis Christi fidelibus, canonicis, monachis, Templariis, Hospitalariis, aliisque in sanctae religionis observantia positis consilium et auxilium; quorumlibet etiam indigentia, si facultas fuerit, sublevetur, ut et Deus in vestris glorificetur operibus, et alii qui viderint, humilitatis et charitatis vestrae provocentur odore.

Ad haec adjiciendum decrevimus ut si locus aliquis in quo episcopus esse debeat in vestram venerit potestatem, sit ibi episcopus, qui cum ecclesiis et clero suo designatos sibi redditus et possessiones et episcopalia jura percipiat; reliqua vero cedant in usus vestros, et in vestra dispositione sine cujusquam contradictione persistant. Profecto in parochialibus ecclesiis quas habetis nolumus episcopos suo jure fraudari. Si autem in locis desertis aut ipsis terris Saracenorum de novo ecclesias construxeritis, ecclesiae illae plena gaudeant libertate, nec aliqua per episcopos decimarum aut alterius rei exactione graventur. Liceatque vobis per clericos vestros idoneos easdem ecclesias cum suis plebibus gubernare; nec interdicto per episcopos vel excommunicationi subdantur, sed fas sit vobis tam in majori ecclesia, quae caput fuerit ordinis, quam in illis etiam, excommunicatis et interdictis exclusis, divina semper officia celebrare. Praeterea ne humanis vexationibus et calumniis a defensione Christianorum retrahi valeatis, apostolica auctoritate decernimus ne personas vestras, praeter legatum apostolicae sedis a latere Romani pontificis destinatum, interdicere quisquam aut excommunicare praesumat. Quod etiam de familiis et servientibus vestris statuimus, qui stipendia vestra percipiunt, donec justitiam parati fuerint exhibere, nisi forte talis fuerit culpa ex qua ipso facto ecclesiasticam censuram incurrant. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum vestrorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipietis episcopo; siquidem Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et ea gratis et absque ulla pravitate vobis voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis quemcunque malueritis adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate quod postulatur indulgeat. Liceat praeterea vobis in locis vestris ubi quatuor vel plures fratres fuerint oratoria construere, in quibus fratres et familiae vestrae tantum et divinum audire officium et sepulturam Christianam possint habere. Ita enim volumus necessitati vestrae consulere ut non debeant ex hoc adjacentes ecclesiae injuriam sustinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Praesenti nihilominus decreto sancimus ut si quis in aliquem vestrum, fratrum videlicet vel sororum, violentas manus injecerit, excommunicationis sententia sit astrictus, et illud idem pro tutela vestra tam in sententia quam in poena servetur quod sub felicis memoriae papa Innocentio praedecessore nostro de tuitione clericorum in generali concilio noscitur institutum.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat jura vel possessiones vestras temere perturbare, aut vestra bona auferre, vel ablata retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed illibata omnia et integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Ad indicium autem hujus a sede apostolica perceptae libertatis decem malachinos nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem vobis vestra jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi; quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Datum Laterani per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis, S. R. E. cancellarii, VIII Idus Martii, indictione tertia decima, Incarnationis Dominicae anno millesimo ducentesimo nono, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno tertio decimo.

XII. CENADIENSI EPISCOPO, ET ABBATI DE CIKEDOR QUINQUECCLESIENSIS DIOECESIS. Scribitur pro episcopo Quinquecclesiensi. (Laterani, VII Idus Martii.) Cum in juventute sua venerabilis frater noster C. Quinquecclesiensis episcopus adeo se maturum honestum et providum exhibuerit ut propter suavem suae probitatis odorem ab Ecclesia Romana meruerit ornamento pallei decorari, non est de levi credendum quod postquam ad senilem pervenit aetatem, etc. Require supra in Regesto noni anni ejusdem domini Innocentii tertii papae.

Datum Ferentini Nonis Julii, in eumdem modum per totum usque non duximus iterandum, cum et charissimus in Christo filius noster A. rex Ungarorum illustris eum per suas litteras valde nobis reddiderit commendatum, asserens, etc., usque praecipiendo mandamus quatenus cum per episcopum ipsum non steterit quo minus purgaverit semetipsum, quando purgationem curavit offerre, non ut ratum haberet quod a nuntio suo fuerat procuratum, sed ne mandatum apostolicum contemnere videretur, non sinatis ipsum ulterius occasione praedicti mandati ab aliquo molestari, sed si videritis contra eum studia concinnari maligna, non permittatis ipsum iniquis machinationibus conculcari; quia vehementer praesumimus ex verisimilibus conjecturis quod aliqui contra eum invidia torqueantur, dejectionem ipsius exaltationem propriam aestimantes; significaturi nobis, cum expedire videritis, de singulis circumstantiis veritatem.

Datum Laterani VII Idus Martii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

XIII. ARCHIEPISCOPO NEOPATRENSI, ET CERMOPILENSI EPISCOPO, ET ELECTO AVELELENSI. De electione archiepiscopi Thessalonicensis. (Laterani, V Idus Martii.) Olim dilecti filii canonici Sanctae Sophiae Thessalonicensis suas nobis litteras direxerunt, per quas una cum dilecta filia in Christo filio nobili muliere relicta marchionis Montisferrati necnon et dilectis filiis nobilibus viris comite de Blandraco Bajulo et aliis Thessalonicensis regni baronibus, qui super hoc ipso sua nobis scripta misere, nostro humiliter apostolatui supplicarunt ut postulationem quam iidem canonici, praedictorum accedente favore, de venerabili fratre nostro Verisiensi archiepiscopo se fecisse dicebant admittere dignaremur, cum per ipsius circumspectam prudentiam et circumspectionem prudentem singulariter quasi sperarent non solum Ecclesiae sed et regni posse necessitatibus provideri. Unde nos venerabilibus fratribus nostris Larissensi et Thebano archiepiscopis dedimus in praeceptis ut inquisita diligenter et cognita veritate, si postulationem ipsam ab his qui eam celebrare potuerant et debuerant invenirent canonice celebratam, et praefatum archiepiscopum, sicut a quibusdam nobis fuerat intimatum, administrationi Thessalonicensis Ecclesiae se minime ingessisse, propter multam necessitatem admitterent vice nostra postulationem eamdem. Nuper autem idem archiepiscopus ad praesentiam nostram accedens, litteras nobis non solum charissimi in Christo filii nostri Constantinopolitani imperatoris illustris et praefati Thebani archiepiscopi, verum etiam aliorum multorum praesulum et magnatum causam ejus multipliciter commendantium praesentavit; inter quos specialiter memoratus Thebanus archiepiscopus se scire veraciter fatebatur quod ab illis quos communis clerus et populus habebant in Ecclesia Thessalonicensi canonicos unanimiter fuerat postulatus, assentiente praefata nobili, et praedicto comite tunc Bajulo cum aliis regni baronibus hoc ipsum propter necessitatis instantiam expetente. Qui tandem licet ab eodem imperatore compulsus ad civitatis custodiam remansisset, non tamen in archiepiscopalibus domibus, sed in quadam turri ejusdem civitatis se cum suis militibus et familia recollegit, in qua laudabiliter opus injunctae sibi custodiae procuravit implere. Quae omnia quanquam idem Thebanus plene novisset, nostro tamen mandato recepto, una cum collega suo Larissensi archiepiscopo ad praedictam civitatem accessit: ubi familiares praedicti comitis contra postulatum instructi, Albertus videlicet Thessalonicensis canonicus, qui eum canonicare, postulaverat, prout idem Thebanus se a pluribus asserit didicisse, ac etiam imperator illum hoc in sua praesentia recognovisse testatur, et H. qui dicti comitis exstiterat cancellarius, eorum se conspectui praesentarunt, quos vitare minime potuerunt quin attestationes eorum apud conscientiam ipsius Thebani archiepiscopi, prout quidem asserit, minus veras tanquam inquisitores negotii diligenter audirent, easque nostro examini reservantes, eidem postulato administrationem temporalium commisere, considerantes desolationem Ecclesiae, regni anxietatem, et favorem imperatoris ac etiam omnium Latinorum.

Idem autem Verisiensis archiepiscopus in nostra praesentia recognovit quod statim post postulationem suam requisitus a comite ut sibi unam et cuidam nobili laico aliam daret praebendam, respondit quod ad se minime pertinebat; et subjungente comite quod ratione sedis vacantis ipsemet sibi et illi nobili hujusmodi praebendas conferret, adjecit quod hoc ipse nec concedebat nec etiam denegabat, cum ad se talis concessio vel negatio non spectaret. Recognovit insuper quod in ingressu Thessalonicensis Ecclesiae canonici et clerici civitatis Te Deum laudamus, ipso dicente: Non mihi, sed vobis cantatis, motu proprio cecinerunt, et illis eum inthronizare volentibus, non est passus. Temporalia quoque ipsius Ecclesiae de praefatae nobilis et bajuli voluntate, clericis Ecclesiae praesentibus et non contradicentibus, ad sustentandum se ac suos pro civitatis defensione percepit, exigens et recipiens adjutorium nihilominus a Graecis tam clericis quam laicis propter sustentationem eamdem. Et propter necessitatem terrae, ad nimiam commorantium ibidem instantiam, ad titulum Verisiensis Ecclesiae, sicut viator, duos presbyteros et totidem diaconos ac subdiaconos unumque acolythum ordinavit; nec non praenominatae nobili, non utique pro regalibus, sed pro suspicione tollenda, solummodo tutum et honestum, quandiu esset cum ipsa, promisit. Quia igitur archiepiscopo ipso apud sedem apostolicam exspectante, non comparuit pars adversa, nec praelibatae attestationes nobis praesentatae fuerunt, nolentes ex tali dilatione Thessalonicensem Ecclesiam sustinere jacturam, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus cum memorata nobilis nuper etiam per speciales nobis litteras intimaverit quod et sibi placeat quidquid nobis de negotio ipso placet, attestationes ipsas vel earum originalia, quae apud inquisitores credimus remansisse, si forsan interim vobis fuerint destinatae, faciatis vobis absque dilatione qualibet exhiberi, et facientes interim eumdem archiepiscopum administratione gaudere quae sibi commissa fuit, sicut superius est expressum, attestationibus ipsis diligenter inspectis, nisi aliquod grave sufficienter inveneritis esse probatum quod postulationem merito impedire debuerit, vice nostra, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, admittatis eamdem, et absolventes eum a vinculo quo Verisiensi Ecclesiae tenebatur, praefigatis ei terminum competentem infra quem palleum quod sub nomine ipsius Ecclesiae Verisiensis accepit nobis remittere non postponat, aliud, dante Domino, prout convenit, ad nomen Thessalonicensis Ecclesiae recepturus; facientes eidem a subditis obedientiam et reverentiam debitam exhiberi. Si autem casu aliquo attestationes praedictas vel earum habere originalia nequiveritis, nihilominus ad finem negotii per inquisitionem debitam procedere non tardetis.

Quod si forsan grave aliquid inveneritis esse probatum propter quod eadem postulatio sit merito respuenda, cassata ipsa, illos ad quos pertinet electio Thessalonicensis Ecclesiae moneatis ut personam idoneam, si quidem in partibus illis reperta fuerit, absque mora per electionem seu postulationem canonicam concorditer sibi praeficiant in pastorem. Si vero propter personarum defectum, quo non solum ipsam Ecclesiam, sed et totam provinciam credimus laborare, personam idoneam non potuerint ad ejus regimen invenire, vos in nobis per vestras litteras intimetis. Qui, si canonici memorati cum favore nobilis saepedictae per litteras quas a vobis ad hoc diligenter commonita nobis duxerit destinandas expresso poposcerint, eis, auctore Domino, dignum pontificem de nostris manibus consecratum et decoratum palleo, insigni videlicet plenitudinis pontificalis officii, curabimus destinare, qui et sciet et poterit cum sapientiae divinae potentia commissam sibi Ecclesiam spiritualiter et temporaliter gubernare. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani, V Idus Martii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

XIV, R. ET A. ATHENIENSIBUS ET MAGISTRO G. DIMICENSI CANONICIS. De congrua portione canonicorum Thebanorum. (Laterani, VII Idus Martii.) Cum olim ad petitionem dilectorum filiorum canonicorum Ecclesiae Thebanae dilecto filio Nazorescen electo et suis conjudicibus dedissemus nostris litteris in mandatis ut venerabilem fratrem nostrum Thebanum archiepiscopum admonerent eisdem canonicis portionem de rebus Ecclesiae suae congruam assignare, idem archiepiscopus, prout nostris auribus est relatum, monitionibus illorum inductus, consideratis redditibus ejusdem Ecclesiae ac facultatibus universis, medietatem earum canonicis contulit memoratis liberaliter: qui tandem humiliter postularunt a nobis ut concessionem hujusmodi dignaremur auctoritate apostolica roborare. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus concessionem ipsam, sicut provide facta est, faciatis firmiter observari, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani, VII Idus Martii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

XV. THEBANO ARCHIEPISCOPO. Mandatur ei ne vexet canonicos (Laterani.) Dilecti filii Thebani canonici nobis graviter sunt conquesti quod tu pro qualibet levi causa, juris ordine praetermisso, sententiam excommunicationis in ipsos saepius jaculari praesumis, cumque propter varia maris et terrae pericula, pro beneficio absolutionis habendo ad nos accedere nequeant, Ecclesia sua saepissime haec de causa ulterius quam deceret debito servitio defraudatur. Ne igitur nimium deferendo praelatis, subjectos opprimere videamur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus in canonicos ipsos praecipitare sententiam contra juris ordinem non praesumas, sed ita satisfacias de injuriis super hoc irrogatis eisdem quod justam de te materiam non habeant conquerendi. Alioquin pro certo cognoscas quod si nobis super hoc fuerit iterata querela, officii nostri debitum conquerentibus reddemus.

Datum, ut in alia per totum.

XVI. ATHENIENSI ARCHIEPISCOPO ET SUFFRAGANEIS EJUS. Ut Latinis det proprios sacerdotes. (Laterani.) Dilectus filius nobilis vir O. de Roca dominus Atheniensis per litteras nostras vestram petiit providentiam admoneri ut in castris suis et villis, in quibus duodecim Latini abundantes certas habuerint mansiones, proprios sacerdotes, quibus integre a Latinis laicis decimae persolvantur, instituere curaretis; praesertim cum iidem laici sint parati hujusmodi presbyteris, quibus decimae non sufficerent, providere. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus petitioni ejusdem nobilis super hoc, prout videritis expedire, benevolum praebeatis assensum. Alioquin dilecto filio magistro R. decano Davaliensi et B. cantori et Terrico canonico Thebanis dedimus in mandatis ut veritate super hoc diligentius inquisita, illam nobis studeant fideliter intimare.

Datum Laterani, etc., ut in alia per totum.

Scriptum est ipsis super hoc in eumdem fere modum usque in finem. Quod si non omnes, etc. Datum ut in alia per totum.

XVII. PRAECEPTORI ET FRATRIBUS HOSPITALIS SANCTI SAMSONIS CONSTANTINOPOLITANI. Confirmat dona facta ab imperatore. (Laterani, XVIII Kal. Aprilis.) Annuere consuevit sedes apostolica piis votis, et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, castellum quod Garelis vulgariter appellatum vobis cum pertinentiis suis charissimus in Christo filius noster Henricus Constantinopolitanus imperator pia liberalitate donavit, domos quoque, casalia, terras, vineas et possessiones alias, sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis, vobis et per vos domui vestrae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, XVIII Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno tertio decimo.

XVIII. PATRIARCHAE CONSTANTINOPOLITANO. De ordinandis clericis ex omni natione. (Laterani, Idibus Martii.) Si tua fraternitas consideraret attente quod ab uno patre descenderimus universi, et quod non sit personarum acceptio apud Deum, sed ei de omni gente qui timet Deum et operatur justitiam est acceptus, in dispensando talenta tibi credita non personas sed merita potius attenderet personarum. Verum quia, sicut charissimus in Christo filius noster imperator Constantinopolitanus illustris sua nobis insinuatione monstravit, hoc minus attente considerans quam deceret, prout caro et sanguis revelavit tibi, solos Venetos vel subjacentes eisdem in ecclesia tua promoves, Francos et alios probos viros alterius nationis quam tuae promovere contemnens, volentes ut ab hujusmodi revoceris abusu, per quem divinam et nostram incurrere posses offensam, fraternitatem tuam monemus attentius et hortamur, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus de personis idoneis et honestis undecunque acceptis ecclesiam tuam taliter ordinare procures quod in ordinatione ipsarum magis merita quam personas attendere videaris. Specialiter autem ipsius precibus imperatoris inducti, pro dilectis filiis H. presbytero, Jacobo subdiacono, et Petro de Christo, apostolicas preces tibi duximus destinandas, monentes attentius et hortantes quatenus eis ob reverentiam apostolicae sedis et nostram in ecclesia tua conferas beneficium praebendale; preces nostras taliter impleturus quod devotionem tuam inde possimus merito commendare.

Datum Laterani, Idibus Martii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

XIX. DECANO DE BLAKERNA, ET MAGISTRIS P. DE MONTINIACO CANTORI ET G. CANONICO SANCTI PAULI CONSTANTINOPOLITANIS. Super eodem. (Datum, ut in alia. ) Si venerabilis frater noster Constantinopolitanus patriarcha consideraret attente quod ab uno patre descenderimus universi et quod non sit personarum acceptio apud Deum, sed ei, etc., in eumdem fere modum ut in alia, usque in ecclesia sua conferat beneficium praebendale. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus eum ad id monere diligentius et efficaciter inducere procuretis. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.

Datum, ut in alia per totum.

XX. JOANNI TURONENSI ARCHIEPISCOPO. Confirmatur compositio facta inter archiepiscopum Turon. et abbatem Cormaria. (Datum Laterani, IV Kal. Martii.) Mota jampridem quaestione inter bonae memoriae praedecessorem tuum et canonicos Beati Martini Turonensis et Rogerium abbatem Cormariacensem super subjectione ac obedientia quam idem praedecessor tuus a praedicto abbate sibi conquerebatur injuste subtractam, partes ad felicis memoriae Alexandri papae praedecessoris nostri praesentiam accesserunt. Qui cum non posset causae debitum finem imponere, eam bonae memoriae Trecensi et Claromontensi episcopis terminandam commisit. Cum autem coram Claromontensi de assensu Trecensis episcopi partes propter hoc constitutae fuissent, eodem Claromontensi et viris aliis honestis et discretis qui sibi assidebant mediantibus inter praedictum praedecessorem tuum et Sulpicium successorem praedicti abbatis et decanum et canonicos Sancti Martini de libero et spontaneo assensu partium amicabilis facta est compositio et in authentico scripto redacta, sicut ex eodem scripto manifeste comparet. Nos autem quaestionem sopitam nolentes indebite suscitari, qui tenemur litibus finem imponere, ad exemplar praedicti praedecessoris nostri compositionem ipsam, sicut de assensu partium in praesentia praedicti Claromontensis provide facta est, et hinc inde sponte recepta et hactenus observata, et in scripto authentico ipsius episcopi continetur, ratam habemus et firmam, eamque auctoritate apostolica confirmantes, praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes quod nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, IV Kal. Martii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

XXI. ABBATI DE SICHEM HALBELSTATENSIS DIOECESIS ET MAJORI DECANO HALBELSTATENSI. Committitur eis postulatio marchionis Brandeburg. (Datum Laterani, VII Kal. April.) Ex parte dilecti filii nobilis viri Marchionis Brandeburgensis nostris est auribus intimatum quod cum non modica terrae pars ad marchiam suam pertinens per suos et fratris ac patris avique sui labores de manibus eruta paganorum sterilis jaceat et inculta, ipsam ad cultum redigere ac de colonis fidelibus disposuit stabilire. Unde nobis humiliter supplicavit ut cum pro ampliatione divini cultus conventualem ecclesiam desideret in terra ipsa construere, licentiam super hoc ei concedere dignaremur, et ipsam ab omni onere pontificalis jurisdictionis exemptam in jus et proprietatem sedis apostolicae retinere, ita profecto quod duae partes decimarum ejusdem terrae ad marchionem ipsum et haeredes ipsius pro ecclesiae fabrica, quam ipsi debent propriis sumptibus reparare, necnon etiam pro stipendiis militum devolvantur, sine quibus terra memorata non posset contra Sclavorum impetum gubernari fidem catholicam impugnantium vel ecclesiasticam unitatem, aut terram ipsam occupare volentium, pro eo quod patres eorum, cum essent pagani, per eumdem marchionem vel progenitores ipsius ab ea fuerunt potenter ejecti, tertia vero pars integra persolvatur ecclesiae construendae, quam idem marchio competenter dotabit, ut in ea duodecim canonici commode possint cum suo praeposito deservire, qui pro tempore canonice debeat praesentari per eum ac successores ipsius, et per solum Romanum pontificem aut ejus mandato per alium confirmari, ac denique confirmatus gerat administrationem temporalium, quae poterunt administrari per ipsum in ecclesiis construendis in terra praedicta; alia vero spiritualia, quae officium episcopale requirunt, idem praepositus exigat et obtineat a quocunque maluerit episcopo apostolicae sedis gratiam obtinente. In recompensatione autem decimarum illarum, quae, sicut superius est expressum, ad praefatum marchionem et haeredes ipsius pro ecclesiae fabrica et stipendiis militaribus devolventur, de singulis quinquaginta mansis unam marcam puri argenti nobis et successoribus nostris facient idem marchio et successores ejus annuatim exsolvi. Licet igitur petitionem suam providerimus admittendam, volentes tamen absque gravi alieno praejudicio pium ejus propositum promovere, cum et hoc dilectus filius procurator venerabilis fratris nostri Brandeburgensis episcopi acceptaverit in nostra praesentia constitutus, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus inquisita diligenter et cognita veritate, si terram illam esse constiterit solitariam aut desertam, maxime quod non sit in memoria hominum illam fuisse per christicolas habitatam, sed paganos habitatores inde fuisse depulsos in memoria hominum teneatur, recipiatis appellatione remota fundum in jus et proprietatem Romanae Ecclesiae vice nostra, in quo hujusmodi ecclesia construatur, ac super solemni ejus concessione publico instrumento confecto, et ad opus ejus dotibus competentibus assignatis, tribuatis auctoritate nostra suffulti liberam facultatem praefatam ecclesiam construendi ab omni prorsus onere jurisdictionis episcopalis exemptam, et in jus et proprietatem apostolicae sedis perpetuo remansuram; ita quod in recompensationem duarum partium decimarum quae causa praescriptae necessitatis dimittentur marchioni jam dicto, praelibati census concessionem recipere procuretis, ut de ipso per nostram providentiam disponatur sicut fuerit disponendum. Quod si non ambo his exsequendis volueritis vel valueritis interesse, alter vestrum ea nihilominus exsequatur.

Datum Laterani, VII Kal. April., pontificatus nostri anno tertio decimo.

XXII. MISSINO FUNDATORI ET FRATRIBUS LEPROSORUM DE MISSINO. Recipiuntur sub protectione sedis apostolicae. (Datum, ut in alia. ) Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis precibus inclinati, domum hospitalis de Missino ad exemplar felicis recordationis Coelestini papae praedecessoris nostri in jus et proprietatem beati Petri cum omnibus bonis quae in praesentiarum rationabiliter possidet, aut in futurum justis modis praestante Domino poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem terras, domos, silvas et quidquid in Faventino, Foroliviensi, et Imolensi episcopatibus idem hospitale habere dignoscitur, sicut ea omnia juste ac pacifice possidet, vobis et per vos eidem hospitali auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Ad indicium autem hujus perceptae a sede apostolica libertatis sex denarios obtulisti tu, fili Missine, praefato praedecessori nostro ejusque successoribus annualiter persolvendos, quos pietatis intuitu nos misericorditer relaxamus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae protectionis et confirmationis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum, ut in alia per totum.

XXIII. ELECTO ET CAPITULO CORONENSI. Confirmat remissionem crusticae. (Datum Laterani, XI Kal. April.) Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris precibus inclinati, remissionem crusticae a nobili viro Gaufrido de Villa Arduini principe Achaiae pietate provida vobis factam auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, XI Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno tertio decimo.

XXIV. PATRACENSI ARCHIEPISCOPO, ET EPISCOPO MOTONENSI, ET CORONENSI ELECTO. Scribitur adversus quosdam praesumptores. (Datum, ut in alia. ) Ad audientiam nostram nobili viro Gaufrido de Villa-Arduini principe Achaiae significante pervenit quod quidam clerici, milites, et alii ad partes Achaiae accedentes, receptis in feudum terris ab ipso et aliis, homines suos ad redemptionem indebitam cogere non formidant; sicque maxima pecuniae quantitate collecta recedunt, deserentes terram penitus desolatam. Praeterea quidam ex Latinis ibidem morantibus, ut alios Latinos impugnent, Graecis temere adhaerere praesumunt. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus praesumptores hujusmodi, ut a sua praesumptione desistant, monere ac inducere procuretis, eos ad hoc, si necesse fuerit, per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogentes. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.

Datum, ut in alia per totum.

XXV. THESAURARIO THEBANO, ET R. ATHENIENSI ET T. THEBANO CANONICIS. De archidiaconatu Andrevillensi. (Datum Laterani, IX Kal. Apr.) Preces dilecti filii nobilis viri Gaufridi principis Achaiae recepimus supplicantis ut archidiaconatum vacantem in Andrevillensi ecclesia dilecto filio magistro Joanni capellano suo, viro scientia et moribus commendabili, et in ejus obsequio pericula multa passo, concedere dignaremur, maxime cum ipse illum concedere dubitaverit, quanquam praedecessor suus eum contulisse dicatur, et dilectus filius noster Benedictus tituli Sanctae Susannae presbyter cardinalis, legationis officio fungens ibi, collationem ejus postmodum approbasset. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quod si praedictum archidiaconatum vacare constiterit, amoto ab eo quolibet illicito detentore, sublato cujuslibet appellationis obstaculo, praefato magistro cum integritate debita conferatis eumdem, et faciatis eum ipsius pacifica possessione gaudere, contradictores, si qui fuerint, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescentes. Testes autem qui fuerint nominati, etc. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani, IX Kal. Aprilis, etc., ut in alia.

XXVI. UNIVERSIS LATINIS EPISCOPIS IN ACHAIA CONSTITUTIS. Ut contenti sint suis terminis. (Datum Laterani, VIII Kal. April.) Quanto novella plantatio Latinorum, quam ad partes Achaiae transtulit manus Dei, minus firmas habere videtur ex recenti mutatione radices, tanto nobis est magis sollicite praecavendum ne inter vos dissensionis scrupulus oriatur, per quem plantationis hujusmodi novus status valeat impediri. Nolentes igitur quod exortae super episcopatuum vestrorum finibus, sicut accepimus, quaestiones vestrum valeant impedire profectum, praesentium vobis auctoritate mandamus quod in episcopatibus vestris illis contenti terminis existatis quos Graecos praedecessores vestros constiterit habuisse.

Datum Laterani, VIII Kalend. Aprilis, anno tertio decimo.

XXVII. PRAELATIS ECCLESIARUM IN ACHAIA CONSTITUTIS. Ne quis excommunicetur ex levi causa. (Datum Laterani, X Kal. April.) Gravem nobis dilecti filii clerici Achaiae querimoniam destinarunt quod quidam vestrum pro qualibet levi causa, juris ordine praetermisso, sententiam excommunicationis in ipsos saepius jaculari praesumunt, et quidam etiam nullam in eos jurisdictionem habentes, de facto, cum de jure non possint, gravare ipsos modo simili non verentur. Ne igitur nimium deferendo praelatis, subjectos opprimere videamur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus in clericos ipsos de caetero nullus vestrum absque manifesta et rationabili causa sententiam praecipitare praesumat. Qui vero in eos jurisdictionem non habent, ab hujusmodi eorum injuria omnino desistant, ita quod eos justam nobis ulterius querimoniam non oporteat replicare. Alioquin pro certo sciatis quod si nobis super hoc fuerit iterata querela, officii nostri debitum conquerentibus reddemus.

Datum Laterani, X Kal. Aprilis, anno tertio decimo.

XXVIII. THESAURARIO, ET TERRICO ET W. DE MIRABELLO CANONICIS THEBANIS. Confirmatur statutum de institutione personatuum. (Datum Laterani, VIII Kal. April.) Dilecti filii canonici Morthonienses nobis humiliter supplicarunt ut ordinationem quam provide super institutionem personatuum pro ecclesiae suae utilitate fecerunt apostolico dignaremur munimine roborare. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus inquisita et cognita veritate, ordinationem ipsam, sicut provide ad utilitatem ejusdem ecclesiae facta fuerit, auctoritate apostolica faciatis firmitatem debitam obtinere, contradictores appellatione remota censura ecclesiastica compescentes. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.

Datum Laterani, VIII Kal. Aprilis, anno tertio decimo.

XXIX. ODDONI PATRACENSI, ET TERRICO ET W. DE MIRABELLO CANONICIS THEBANIS. De consecratione episcopi Amiclensis. (Datum Laterani, etc.) Dilecti filii canonici Amiclenses gravem nobis exposuere querelam quod venerabilis frater noster archiepiscopus Patracensis Gilibertum quondam abbatem de Flaviniaco propter suos enormes excessus apud sedem apostolicam condemnatum in episcopum Amiclensem, Imberto ejusdem loci electo vivente, post inhibitionem canonicorum ipsorum illicite consecrare praesumpsit. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus inquisita et cognita super hoc diligentius veritate, quod canonicum fuerit appellatione postposita statuatis, facientes quod decreveritis auctoritate nostra firmiter observari. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.

Datum Laterani, etc., ut in alia.

XXX. EISDEM. Super eodem. (Datum Laterani, IX Kal. April.) Dilecti filii canonici Amiclenses gravem nobis exposuere querelam quod G. quondam abbas de Flaviniaco, qui apud sedem apostolicam propter suos enormes excessus sententialiter condemnari meruit et deponi, post inhibitionem ipsorum in episcopum Amiclensem, Imberto ejusdem loci electo vivente, se fecit per venerabilem fratrem nostrum Patracensem archiepiscopum minus canonice consecrari. Quia igitur nobis non constitit de praemissis, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus partibus convocatis, et auditis hinc inde propositis, quod canonicum fuerit appellatione postposita statuatis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.

Datum Laterani, IX Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno tertio decimo.

XXXI. ANTIPOLITANO EPISCOPO. Confirmatur concordia inita inter ipsum et abbatem Lirinensem. (Datum Laterani, Kal. Apr.) His nos convenit robur apostolicum specialius impertiri quae aliquando in contentionem deducta, nostra interveniente auctoritate amicabili concordia sopiuntur. Sane cum inter te ac dilectum filium abbatem Lirinensem super ecclesia Sancti Honorati de Grassa et quibusdam aliis fuisset apud sedem apostolicam aliquandiu litigatum, demum de tui et ipsius abbatis assensu, nobis mediantibus, hujusmodi compositio intervenit, ut abbati et monachis Lirinensibus liceat in ecclesia memorata celebrare divina et exercere caetera ecclesiastica sacramenta; ita videlicet ut circuitiones cum aqua benedicta, processiones, et etiam litanias non faciant absque Antipolitani episcopi licentia vel assensu, nec in desponsatione virginum vel purificatione parientium missas cantent vel orationes seu benedictiones exsolvant, nec aliquem etiam, nisi forsan in casu necessitatis, recipiant ad baptismum, campanas quoque ad divina officia celebranda non prius pulsent quam in ecclesia parochiali pulsentur; dummodo clerici ejusdem ecclesiae horas Dei laudibus deputatas non negligant vel excedant, eisdem abbati et monachis pulsandi ad matutinas et completorium omnimoda libertate servata; praeterea dicta Sancti Honorati ecclesia liberam habeat sepulturam; sed eorum quae in aliquorum ultima voluntate obtentu sepulturae ipsi obvenerint, praeterquam de lectis ligneis, tertiam partem ecclesia illa percipiat a qua mortuorum corpora sunt assumpta; sed si aliquid ecclesiae parochiali legetur ab eo qui apud memoratam ecclesiam Sancti Honorati elegerit sepulturam, et id excesserit tertiam eorum quae ipsi ecclesiae in ultima voluntate legantur, ecclesia parochialis integraliter id obtineat quod ei dignoscitur esse relictum; si vero minus tertia legetur eidem, quod defuerit tertiae per abbatem et monachos fideliter suppleatur; in praecipuis etiam solemnitatibus, videlicet nativitate Domini, festo Sancti Stephani, Epiphania, Purificatione, Parasceve, Resurrectione Dominica, et die lunae sequenti, Ascensione, Pentecoste, Assumptione beatae Mariae virginis, Omnium Sanctorum festo, et die sequenti, tertia oblationum pars ad Antipolitanum episcopum devolvatur; capellanus vero eorumdem abbatis et monachorum obedientiam Antipolitano episcopo faciet, ac excommunicatos et interdictos ab eo non recipiet ad divina; sed cum generale illius terrae fuerit interdictum, liceat ei voce suppressa, exclusis excommunicatis et interdictis, divina officia celebrare. Ut igitur in perpetuum compositio suprascripta, de utriusque partis assensu nobis mediantibus facta, inviolabiliter observetur, nos eamdem auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno tertio decimo.

XXXII. ABBATI ET MONACHIS LIRINENSIBUS. Super eodem. (Datum Laterani, ut in alia. ) His non convenit, etc., ut in alia, usque sopiuntur. Sane cum inter te, fili abbas, et venerabilem fratrem nostrum Antipolitanum episcopum super ecclesia Sancti Honorati de Grassa, etc., usque litigatum, demum de tui et episcopi ipsius assensu nobis mediantibus hujusmodi compositio intervenit, ut vobis liceat in ecclesia memorata, etc., usque processiones et etiam litanias non faciatis absque Antipolitani episcopi, etc., usque missas cantare vel orationes seu benedictiones exsolvere attentetis, nec etiam, etc., ut in alia, usque celebranda, non prius pulsetis quam in ecclesia memorata, etc., usque excedant, vobis pulsandi ad Matutinas, etc., usque quod defuerit tertiae per vos fideliter suppleatur; in praecipuis etiam, etc., usque devolvatur. Capellanus vero vester obedientiam Antipolitano episcopo faciet, etc., usque in finem.

Datum Laterani, etc., ut in alia per totum.

XXXIII. MARIAE QUONDAM CONSTANTINOPOLITANAE IMPERATRICI ILLUSTRI. Confirmat donationem propter nuptias (Datum Laterani, III Kal. Apr.) Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, charissima in Christo filia, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, donationes propter nuptias a clarae memoriae Bonifacio marchione Montisferrati in Romaniae imperio tibi legitime factas auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, III Kalend. Aprilis, pontificatus nostri anno tertio decimo.

XXXIV. EIDEM. Confirmat donationem factam ab imperatore. (Datum Laterani, ut in alia. ) Justis petentium desideriis, etc., ut in alia per totum usque concurrentes assensu, Vissenam, Dimitriatam, Arcontocoru, duo Almurus tibi et filiis tuis a charissimo in Christo filio Henrico Constantinopolitano imperatore illustri, prout in ejus authentico continetur, concessas, sicut eas juste possides et quiete, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Decernimus ergo . . . hanc paginam nostrae confirmationis, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, etc., ut in alia per totum.

XXXV. HEMANVELI INTERPRETI M. QUONDAM CONSTANTINOPOLITANI IMPERATORIS ILLUSTRIS. Confirmatur ei donatio facta ab imperatore. (Datum Laterani, II Kal. Apr.) Solet annuere sedes apostolica piis votis, et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu domos apud Stagonicariam, trium barcarum et domus propriae libertatem, quas tibi charissimus in Christo filius noster Henricus imperator Constantinopolitanus illustris imperiali liberalitate concessit, sicut eas juste possides, auctoritate tibi apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo . . . hanc paginam nostrae confirmationis, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, II Kalend. Aprilis, anno tertio decimo.

XXXVI. ABBATI ET CONVENTUI ACAPNI. Suscipitur sub protectione sedis apostolicae. (Datum Laterani, III Kal. Apr.) Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor aequitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, charissimae in Christo filiae Mariae, quondam Constantinopolitanae imperatricis illustris, nunc dominae Thessalonicensis, precibus inclinati, personas vestras et monasterium ipsum in quo divino estis obsequio mancipati, cum his quae in praesentiarum rationabiliter possidetis, aut in futurum justis modis praestante Domino poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti patrocinio communimus. Ad indicium autem hujus a sede apostolica protectionis perceptae decem hyperpera gratis oblata nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Nulli ergo omnino hominum . . . hanc paginam nostrae protectionis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, III Kal. Aprilis, anno tertio decimo.

XXXVII. HERACLIENSI ARCHIEPISCOPO, ET CARDICENSI ET FERMOPILENSI EPISCOPIS. Maria imper. suscipitur sub protectione sedis apostolicae. (Datum, ut in alia. ) Cum ex injuncto nobis apostolatus officio generaliter omnibus, et specialiter viduis et pupillis, simus in justitia debitores, charissimam in Christo filiam Mariam quondam Constantinopolitanam imperatricem illustrem, regni Thessalonicensis procuratricem, ac filios suos una cum regno praefato sub beati Petri et nostra protectione suscepimus. Quibus volentes, quantum ad officium nostrum pertinet, paterna sollicitudine providere, ne dictam imperatricem oporteat pro querelis singulis ad sedem apostolicam laborare, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus cum ab ea fueritis requisiti super his quae canonicam censuram exposcunt, malefactores ipsius ac filiorum ejus, ut eis ablata restituant, et de damnis et injuriis irrogatis satisfaciant competenter, vel in aliquos compromittant qui appellatione remota justitia mediante procedant, per censuram ecclesiasticam sublato appellationis diffugio compellatis. Nullis litteris veritati et justitiae praejudicantibus a sede apostolica impetratis. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.

Datum, ut in alia per totum.

XXXVIII. EISDEM. De eadem re. (Datum Laterani, II Kal. Apr.) Cum, sicut charissima in Christo filia Maria quondam Constantinopolitana imperatrix illustris nostris fecit auribus intimari, per casale Agetriade, quod ad Thessalonicensem spectat ecclesiam, terra ipsius gravem sustineat laesionem, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus cum praefatae ecclesiae provisum fuerit in pastore, ipsum moneatis prudenter et efficaciter inducatis ut illud cum ea sine dispendio juris sui satagat permutare. Quod si nequiverit ad permutationem induci, vos negotii circumstantias nobis fideliter intimetis; ut per relationem vestram instructi, plenius et securius in ipso procedere valeamus. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.

Datum Laterani, II Kal. Aprilis, etc.

XXXIX. EISDEM. De libertate monasteriorum regalium. (Datum Laterani, IV Kal. Apr.) Cum libera monasteria, quae imperialia nuncupantur, Graecorum quoque dominio nulli essent archiepiscoporum vel episcoporum subjecta, praesentium vobis auctoritate mandamus quatenus inquisita et cognita veritate, in monasteriis illis regalibus regni Thessalonicensis, quae Graecorum tempore archiepiscopis vel episcopis subjecta non erant, non permittatis archiepiscopos vel episcopos juris aliquid indebite usurpare, facientes ab eis charissimae in Christo filiae Mariae quondam Constantinopolitanae imperatrici illustri, procuratrici regni praedicti, honorificentiam debitam exhiberi, contradictores appellatione remota censura ecclesiastica compescentes. Si quis autem archiepiscoporum aliquid juris in eis sibi vindicare contenderit, suam per nos poterit justitiam obtinere. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.

Datum Laterani, IV Kal. April., etc.

XL. EISDEM. De custodia monasteriorum Montis Sancti. (Datum Laterani, III Kal. Apr.) Cum dilectus filius Benedictus tituli Sanctae Susannae presbyter cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, Sebastiensi episcopo salvo mandato nostro custodiam monasteriorum Montis sancti, quae ad sedem apostolicam immediate pertinere dicuntur, duxerit committendam, et ipse illa multipliciter aggravarit, easque committat enormitates, quae non sunt dignae relatu, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus ipsum a custodia monasteriorum ipsorum penitus amoventes, ipsa monasteria cum consilio charissimae in Christo filiae nostrae Mariae quondam Constantinopolitanae imperatricis illustris, quae Thessalonicensis regni ratione filii curam gerit, alicui personae discretae auctoritate nostra usque ad adventum legati nostri quem in imperium Romaniae auctore domino destinare proponimus, committatis. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.

Datum Laterani, III Kal. April., anno tertio decimo.

XLI. FERMOPILENSI ET CARDICENSI EPISCOPIS. De libertate cleri. (Datum Laterani, IV Kal. Apr.) Clerus Graecorum Thessalonicensis dioecesis, qui ad obedientiam sacrosanctae Romanae ecclesiae est reversus, nobis humiliter supplicavit quatenus ipsum ea libertate quam tempore Graecorum habuerant, quamque dilectus filius Benedictus tituli Sanctae Susannae presbyter cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, ipsis concessit, faceremus gaudere, ac ab ecclesiis sustentationem congruam ministrari. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus eos qui ad obedientiam sedis apostolicae redierunt super hujusmodi libertate non permittatis a quoquam indebite molestari, et molestatores, si qui fuerint, per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo compescentes, faciatis eisdem in vitae necessariis ab Ecclesiis juxta facultates ipsarum congrue provideri.

Datum Laterani, IV Kal Aprilis, etc.

XLII. EISDEM. Ut archiepiscopus Larissenus desistat ab indebitis exactionibus. (Laterani, II Kal. Aprilis.) Ad audientiam nostram noveritis pervenisse quod venerabilis frater noster archiepiscopus Larissenus Vessinensi ac Damitriado episcopatibus et monasteriis Kelliae indebitas exactiones imponens, ipsis in aliis injuriosus plurimum et molestus existit. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quod archiepiscopum memoratum, ut debito et consueto jure contentus, ne ultra id in praefatis episcopatibus vel monasteriis usurpare praesumat, ab eorum injuriis et molestatione indebita penitus conquiescens, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo sicut justum fuerit, compescatis.

Datum Laterani II Kal. Aprilis, anno tertio decimo.

XLIII. ABBATI SANCTI AMBROSII, ET ARCHIDIACONO MEDIOLANENSI. Ut relaxent interdictum Pergamense. (Laterani, Nonis Aprilis.) Per litteras venerabilis fratris nostri episcopi et dilectorum filiorum capituli Pergamensis ad aures nostras pervenit quod cum civitas Pergamensis, pro eo quod Pergamenses cives ecclesias et ecclesiasticos viros indebitis exactionibus aggravantes, jugum indebitae servitutis ipsis imponere nitebantur in derogationem ecclesiasticae libertatis, diu supposita fuerit ecclesiastico interdicto, propter divinorum subtractionem quidam indevotiores effecti, amplius duruerunt, et sectatores haereticae pravitatis falsa sui erroris dogmata liberiori fronte proponunt. Cum igitur nuper nobilis vir Lambertinus potestas civitatis ejusdem satisfactionem super praemissis obtulerit misericordiam postulando, et supradicti episcopus et capitulum satisfactionem hujusmodi recipere noluerint absque nostra licentia speciali, praesentium vobis auctoritate mandamus quatenus ad civitatem ipsam personaliter accedentes, et eosdem cives sollicitis exhortationibus inducentes ad concordiae unitatem, a supradicta potestate ac ipsis civibus recipiatis super praedictis satisfactionem idoneam, prout videritis expedire, relaxantes postmodum sententiam interdicti, et propter hoc excommunicatis absolutionis beneficium impendentes.

Datum Laterani, Nonis Aprilis, pontificatus nostri anno tertio decimo.

XLIV. EPISCOPO GALIPOLENSI, ET SANCTAE SOPHIAE AC DE BLAKERNA DECANIS CONSTANTINOPOLITANIS. Pro clero Constantinop. adversus patriarcham. (Laterani, VIII Idus Aprilis.) Suam nobis dilecti filii Constantinopolitanus clerus querimoniam destinarunt, quod cum decimae ac quintae decimae, quae inter ipsos dividi de jure debent, triennio jam elapso in grave ipsorum incommodum positae fuerint in sequestro, medietatem earum venerabili fratre nostro patriarcha Constantinopolitano sibi vindicare volente contra statutum dilecti filii nostri Petri tituli Sancti Marcelli presbyteri cardinalis, qui tunc in partibus illis legationis fungens officio quartam partem ipsarum, cum his quae in castro Danii ad dictum patriarcham pariter et ad clerum spectabant, eidem solvendam decrevit, hactenus dividi, prout decuit, nequiverunt. Propter quod ex earum defectu magnam seipsi queruntur necessariorum penuriam sustinere. Quanquam dilectus filius magister B. procurator patriarchae praedicti negaverit aliquod factum fuisse per eumdem legatum super divisione hujusmodi constitutum; maxime cum quintadecima nondum esset Ecclesiis deputata, nec ipse legationis officio fungeretur quando ad preces clericorum obtinuit ut intuitu paupertatis eorum idem patriarcha maneret quarta decimarum parte contentus. Unde ipsi dedimus in mandatis ut si preces cleri veritate nituntur, statuta decimarum et quintarum decimarum hujusmodi parte contentus, non impediat nec faciat impediri quominus idem clerus assignatas a memorato legato ex eisdem percipiant cum integritate debita portiones. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si ipse quod mandavimus neglexerit adimplere, vos eum ad id sublato appellationis obstaculo qua convenit districtione cogatis. Quod si non omnes, etc., tu ea, frater episcope, cum eorum, etc.

Datum Laterani, VIII Idus Aprilis, pontificatus nostri anno tertio decimo.

XLV. MORELLO TULLENSI CANONICO Confirmatur ei praebenda. (Laterani, VIII Idus Aprilis.) Cum olim de praebenda Tullensi canonice investitus, stallum in choro et vocem in capitulo non haberes, ad judices quosdam litteras super hoc apostolicas impetrasti: coram quibus capitulum Tullense citatum, per clericum quemdam ad nostram fecit audientiam appellari; quorum appellationem judices ipsi frivolam reputantes, in corporalem possessionem ipsius praebendae te inducere curaverunt, contradictores excommunicationis sententia percellentes. Post haec autem tibi et F. archidiacono Tullensi procuratori praefati capituli propter hoc in nostra praesentia constitutis, venerabilem fratrem nostrum Hugolinum Ostiensem episcopum concessimus auditorem; coram quo sententiam quam praedicti judices pro te tulerant postulasti humiliter confirmari, adversa parte in contrarium proponente quod minime confirmari debebat, eo quod idem capitulum appellatione quam interponi fecerat persequendo, ad venerabilem fratrem nostrum episcopum et primicerium Virdunensem litteras obtinuisset a nobis, quarum auctoritate tu sententialiter condemnatus, remotus fueras a praebenda quod se loco et tempore competenti adeo constanter proposuit probaturum ut etiam solvere promisisset expensas, nisi per ipsum exceptio hujusmodi probaretur. Quapropter venerabili fratri nostro Catalaunensi episcopo et conjudicibus suis nostris dedimus litteras in mandatis ut inquisita super praemissis plenius veritate, si praedictus procurator in probatione illius exceptionis deficeret quam objecit, ipsi eum juxta promissionem suam in expensis factis post exceptionem oppositam condemnarent. Cumque demum elapso triennio infra quod procurator praedictus peremptorie citatus multoties a judicibus memoratis suam noluit exceptionem probare, tu et praefatus F. iterum in nostra fuissetis praesentia constituti, ac coram dilecto filio Hyacintho subdiacono et capellano nostro, quem vobis auditorem concessimus, haec et alia retulisses, dictus procurator proposuit ex adverso quod quia procurator esse desierat in hac causa, et ad prosequendam ipsam alius de voluntate capituli ei fuerat substitutus, non tenebatur super hoc ulterius respondere, maxime cum non esset a judicibus ultimis ad nostram audientiam appellatus; qui licet nondum in negotio processissent, adhuc tamen eorum exspectabatur processus. Adjecit insuper quod cum multos habuerit terminos, nullus ei fuit peremptorius assignatus, ex abundanti permittens ut in ipso procederent negotio prout esset procedendum de jure, si tu probares peremptorium sibi diem fuisse praefixum.

Cum igitur testibus tuis coram eodem auditore productis, non solum sufficienter probasses per illos procuratorem ipsum peremptorie fuisse citatum, ita quod sex vel septem hebdomadas sive duos menses terminus peremptorius continuisset ad minus; quinimo judices ipsos in eorum praesentia fuisse confessos quod terminus ille continuit duos menses, ac procuratori saepefato dixisse quod ei multos terminos et tres peremptorios assignarant ad probandam exceptionem praedictam, unde nisi eam probaret termino praelibato, nullatenus super hoc ulterius audiretur, idem procurator ex adverso respondit quod veniendi ad eos iter arripuerant testes sui, allegans insuper quod etsi peremptoria sibi dies fuerit assignata, non tamen judices per totam diem in loco quem sibi praefixerant exspectarunt. Quod tu probasti penitus esse falsum, nihilominus allegans quod illi procuratori (qui si remansisset in illis partibus post transactum peremptorium, et triennium jam elapsum, nulla facultas exceptionem ipsam probandi de jure remansit) non debuit alius substitui procurator. Adjecisti etiam quod cum judices nec sententiam ferre vellent, nec remittere ad apostolicam sedem de processu causae rescriptum, demum tibi taliter responderunt, ut ad praesentiam nostram accederes, quia causa debitum finem sortiri non poterat per eosdem. Quos licet procurator praedictus confessus fuerit sic dixisse, subjecit tamen quod id demum iidem judices revocarant, sed revocationem hujusmodi, quam factam esse negabas, probare postmodum non curavit. Cum igitur haec et alia coram subdiacono ipso proposita hinc inde fuissent, ipse tandem rationibus utriusque partis diligenter auditis et perspicaciter intellectis, facta taxatione ac juramento recepto super praelibatis expensis de consilio dilectorum filiorum nostrorum Gualae Sanctae Mariae in Porticu et Pelagii Sanctae Luciae ad septa solis diaconorum cardinalium praenominatum F. tibi pro ipsis in triginta libris denariorum Trecensium sententialiter condemnavit, et confirmavit sententiam pro te super praebenda praedicta prolatam. A cujus sententia licet pars adversa nostram audientiam appellaverit, nos tamen appellationem hujusmodi malitiosam et frivolam reputantes, sententiam approbamus praedictam et auctoritate apostolica confirmamus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, VIII Idus Aprilis, anno tertio decimo.

XLVI. CAPITULO TULLENSI. Super eodem. (Laterani.) Olim dilectus filius Morellus clericus de praebenda Tullensi canonice investitutus, etc. ut in alia usque coram quibus vos citati per quemdam clericum ad nostram fecistis audientiam appellari, cujus appellationem, etc., usque ipsius praebendae dictum M. clericum induxerunt, contradictores, etc., usque Post haec autem eidem clerico, et F. archidiacono Ecclesiae vestrae procuratori vestro, etc., in eumdem fere modum ut in alia usque frivolam reputantes sententiam ejusdem subdiaconi auctoritate apostolica duximus approbandam. Unde dilectis filiis Christianitatis et capellae ducis decanis et magistro G. canonico Divionensi nostris dedimus litteris in mandatis quatenus dictum F. ad solutionem pecuniae praetaxatae per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellant, et saepedictum Morellum inducant in corporalem possessionem praefatae praebendae, ac tueri procurent inductum, stallum in choro et locum in capitulo assignantes eidem; contradictores, si qui fuerint, vel rebelles per eamdem censuram sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo compescendo. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus dictis exsecutoribus super hoc vos nullatenus opponatis, sed mandatum eorum recipiatis humiliter et servetis, permittentes eumdem Morellum pacifica ipsius praebendae possessione gaudere.

Datum Laterani, etc., ut in alia per totum.

Scriptum est ipsis exsecutoribus super hoc fere in eumdem modum ut in alia usque compescendo. Quod si non omnes, etc., duo vestrum ea, etc.

Datum Laterani, etc., ut in alia per totum.

XLVII. NEOPATRENSI ARCHIEPISCOPO, ET EPISCOPO CITHONIENSI, ET AVELENSI ELECTO. Confirmatur sententia quaedam. (Laterani, VI Idus Aprilis.) Venerabilis frater noster Cermopilensis [Thermopylensis] episcopus nobis humiliter supplicavit ut diffinitivam sententiam quam pro ipso judices delegati a nobis adversus abbatem et monachos monasterii de Chamenun super fundo ejusdem monasterii quem idem episcopus ad suam proponebat ecclesiam pertinere rationabiliter protulerunt, apostolico dignaremur munimine roborare. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus sententiam ipsam, sicut est justa, faciatis per censuram ecclesiasticam appellatione remota firmiter observari. Quod si non omnes, etc., duo vestrum ea, etc.

Datum Laterani, VI Idus Aprilis, anno tertio decimo.

XLVIII. DONATO CASSELLENSI ARCHIEPISCOPO, EJUSQUE SUCCESSORIBUS CANONICE SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM. Recipiuntur sub protectione sedis apostolicae. (Laterani, VIII Idus Aprilis.) Ex commisso nobis a Deo apostolatus officio fratribus nostris episcopis tam vicinis quam longe positis paterna nos convenit provisione consulere, et ecclesiis in quibus Domino militare noscuntur suam justitiam conservare, ut quemadmodum, disponente Domino, Patres vocamur in nomine, ita nihilominus comprobemur in opere. Hujus rei gratia, venerabilis in Christo frater Donate Cassellensis archiepiscope, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et Ecclesiam Cassellensem tibi commissam sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona Ecclesia eadem inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Cassellum cum omni jure, terris, possessionibus et aliis pertinentiis suis, Ceallmumenoch cum omnibus pertinentiis suis, Ceallmithini cum omnibus pertinentiis suis, Gleannean cum omnibus pertinentiis suis, Geallbecam cum pertinentiis suis, Cealloscathan cum omnibus pertinentiis suis, Cluam Argtum cum pertinentiis suis, Caaltulach cum omnibus pertinentiis suis, Ceallehurrigi superior cum omnibus pertinentiis suis, Ceallehurrigi cum pertinentiis suis, et omnes alias possessiones cum pertinentiis suis, usque Cathedrales vero ecclesias quae metropolitico sunt tibi jure subjectae, sicut hactenus fuisse noscuntur, tibi tuisque successoribus auctoritate apostolica nihilominus confirmamus et praesentis scripti privilegio communimus, videlicet Ecclesiam Lumnicensem, Laoniensem, Finnabarensem, Waterfordensem, Ardmorensem, Lesmorensem, Cluanensem, Corcaiensem, Rossensem, Ardfercensem, et Imblicensem. Pallium etiam, plenitudinem videlicet pontificalis officii, fraternitati tuae apostolicae sedis liberalitate largimur; quo intra ecclesiam tuam ad missarum solemnia celebranda uti memineris eis diebus quibus praedecessores tuos usos fuisse cognoscis, videlicet in Nativitate Domini, festivitate protomartyris Stephani, Circumcisione Domini, Epiphania, Hypapanti, Dominica de Gaudete, Dominica Laetare, Jerusalem, Dominica in ramis Palmarum, Coena Domini, Sabbato sancto, Pascha, secunda feria post Pascha, Ascensione, Pentecoste, tribus festivitatibus beatae Dei genitricis et virginis Mariae, natalitio beati Joannis Baptistae, commemoratione Omnium Sanctorum, solemnitatibus omnium apostolorum, dedicationibus ecclesiarum, consecrationibus episcoporum, ordinationibus clericorum, ecclesiae tuae principalibus festivitatibus, et anniversario tuae consecrationis die.

Convenit ergo te diligentius providere quomodo sit hujusmodi indumenti honor modesta actuum vivacitate servandus, et ut ei morum tuorum ornamenta conveniant, et tu esse valeas utrobique, Deo auctore, conspicuus, et quem pastoralis curae constringit officium, dilectionem proberis fratribus exhibere, ut ipsi etiam adversarii propter mandatum Dominicum tuo circa te copulentur affectu. Pacem sequaris cum omnibus, piis vaces operibus, virtutibus polleas, fulgeat in pectore tuo rationale judicii cum superhumeralis actione conjunctum. Ita procedas in conspectu Dei et in oculis hominum quatenus gregi tibi commisso virtutis praestes exemplum, ut et ipsi videntes opera tua bona glorificent Patrem nostrum qui est in coelis. Sit in lingua tua aedificationis sermo, sit zeli fervor in animo. Et praeter haec, cuncta quae officio tuo conveniunt cum ea temperantia agas ut quae pallei dignitas expetit videaris ferventer amplecti et gloriam sempiternam acquirere tibi possis in coelis. Adjicimus quoque ut, cum te vel aliquem suffraganeorum tuorum mori contigerit, baculus pastoralis et annulus in ecclesia remaneant propria sub fideli custodia constituti ad successoris usum, cum, Deo favente, consecrationem acceperit, conservandi. Coemeteria quoque ecclesiarum ac ecclesiastica beneficia nullus haereditario jure possideat. Quod si quis hoc facere contenderit, censura canonica compescatur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci archiepiscopo vel tuorum quolibet successorum, nullus ad eamdem Ecclesiam in archiepiscopum eligatur, nisi quem suffraganei episcopi et canonici ejusdem Ecclesiae vel major pars consilii sanioris, sicut est hactenus observatum, secundum Deum providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur tuis ac tuorum successorum, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc., usque districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco, etc., usque inveniant. Amen, amen, amen.

Datum Laterani per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis S. R. E. cancellarii, VIII Idus Aprilis, indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno millesimo ducentesimo decimo, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno tertio decimo.

XLIX. MAGISTRO NICOLAO MISNENSI ET BURCARDO WRCINENSI CANONICIS. Committitur eis quaedam causa. (Laterani, V Idus Aprilis.) Cum dilecti filii Otto subdiaconus noster et Gualterius, qui se gerit pro Magdeburgensi praepoposito, coram nobis de sententia litigarent quam super praepositura Magdeburgensi venerabilis frater noster Maguntinus archiepiscopus et condelegati sui pro ipso subdiacono promulgarant, petente illam altero infirmari, reliquo vero ipsam multipliciter defendente, nos tandem volentes de principali negotio et contingentibus illud fieri certiores, cum ex litteris apostolicis, in quibus videbatur processus negotii exaratus, perpendi non posset an super eo lis fuerit contestata, nec coram archiepiscopo et condelegatis suis fuerit contestatio litis facta, sed a jam dicto Gualterio ad declinandum eorum judicium appellatum, decrevimus ut, eadem sententia nonobstante, praefatus Otto facultatem haberet proponendi de novo contra electionem et personam Gualterii si qua vellet et ipse se ad singula defendendi. Proposuit igitur dictus Otto quod electione sua, quae facta fuerat pluribus canonicis praesentibus et nequaquam contradicentibus, non cassata, cui tamen idem non pro ipsa promovenda, sed pro alia infirmanda tantum insistit, electio memorati Gualterii, dum excommunicationis vinculo teneretur, praesumpta fuit, non solum post diversas appellationes ab ipso rationabiliter interpositas et iter arreptum ab eo pariter et Lodulpho ac Lodoico atque Crascone concanonicis suis ad sedem apostolicam accedendi, verum etiam legitimis eorumdem concanonicorum suorum appellationibus vilipensis, ultra semestre quoque tempus, et circa terminum a venerabili fratre nostro Magdeburgensi archiepiscopo assignatum, infra quem idem Otto et socii sui poterant ad ecclesiam pro facienda electione redire. Super quibus testes suos recipi postulavit. Ad haec dilectus filius custos Magdeburgensis contra eamdem electionem objecit quod post appellationem ab eo legitime interpositam fuerat attentata, et super hoc quosdam testes coram dilecto filio nostro Pelagio Sanctae Luciae ad septa solis diacono cardinale eis a nobis auditore concesso produxit, et adhuc alios intendit producere coram nobis. Praefatus vero Gualterius ex adverso respondens, et negans quae proposita fuerant contra eum, quaedam super facto electionis suae, quaedam etiam contra excommunicationis exceptionem sibi objectam proposuit replicando, et ea se obtulit opportuno tempore probaturum, petens interim quosdam testes, quos praesentes habebat, recipi super illis, videlicet quod saepe dictus Otto appellationi quam fecerat, super eo quod non respondebatur litteris nostris pro ipso directis, renuntiavit expresse, quod archiepiscopus, cum oporteret ipsum legatis nostris occurrere, appellavit, ne capitulum ante reditum suum ad electionem procederet, cui de more interesse debebat, quod major et sanior pars capituli consensit induciis quas idem archiepiscopus postulavit, ut scilicet electio usque ad ejus reditum differretur, et Conradus et Crasco socii ejusdem Ottonis ipsis induciis consenserunt, et quod demum a majori et saniori parte capituli in praepositum sit electus, adjiciens quod memoratus Otto admittendus non esset ad exceptionem quam de ipsius excommunicatione proponit; tum quia Simoniam in suae nominationis facto ipsum commisisse dicebat, tum etiam propter alias causas quas asserebat consistere circa factum, cum illum communicasse sibi tam ante causam astrueret quam in causa.

Sed ad haec idem Otto respondit quod, licet omnino nullam commiserit Simoniam, quin potius ipse Gualterius Simoniacam commiserit pravitatem, per replicationem tamen praemissam de jure non posset excommunicationis probatio impediri, cum exceptionem hujusmodi talis replicatio non contingat. Etsi etiam verum esset quod tam ante causam quam in causa praefato communicasset Gualterio, ipse tamen non debuisset eum in manifesto vitare; tum quia denuntiatus non fuerat, et tam a praelatis quam aliis communicabatur eidem; tum quia, etsi crederet eum in canonem latae sententiae incidisse, sicut ei fuerat intimatum, non tamen hoc viderat per se ipsum, sed confidebat per alios id posse probare. Quia igitur replicationes hujusmodi non solum invalidae sunt, sed et frivolae reputandae, nos eis nequaquam obstantibus, quosdam testes super aliquibus praemissorum recipi fecimus utrinque productos, et depositiones eorum sub ejusdem cardinalis sigillo apud sedem apostolicam reservari, discretioni vestrae per apostolica scripta mandantes quatenus recipiatis alios testes, tam super his super quibus jam sunt testes producti, quam etiam super aliis in narrationibus partium comprehensis, et eos insuper quos ad replicationem testium partis adversae utralibet pars duxerit producendos, et depositiones eorum examinetis prudenter, ac fideliter conscribatis, easque sub sigillis vestris inclusas ad sedem apostolicam destinetis, praefigentes partibus terminum competentem quo se nostro conspectui repraesentent, justam, auctore Deo, sententiam recepturae. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam, appellatione cessante, cogatis veritati testimonium perhibere. Quod si quidquam humanitus alterutri vestrum contingeret, ut his fideliter exsequendis, sicut juramento praestito uterque tenetur, usque ad Kalend. Octobris proximo futuras interesse non posset, extunc dilectus filius Florentius abbas de Sichem omni contradictione ac appellatione cessantibus praemissa cum reliquo auctoritate praesentium exsequatur. Nullis litteris obstantibus, praeter assensum partium a sede apostolica impetratis.

Datum Laterani, V Idus April., pontificatus nostri anno tertio decimo.

L. NOBILI MULIERI A. SORORI NOBILIS VIRI MARCHIONIS MISNENSIS. De causa divortii cum rege Bohemiae. (Laterani, Idibus Aprilis.) Dudum ad aures nostras ex parte tua quaestione perlata quod cum charissimus in Christo filius noster rex Bohemiae illustris te duxisset legitime in uxorem, ac decem et octo annis et amplius velut conjugem legitimam pertractasset, filiis et filiabus ex te susceptis, ac venerabilis frater noster Pragensis episcopus ad petitionem et mandatum ejusdem regis, te volente ad causam accedere ut tuas coram eo proponeres rationes, sed a satellitibus memorati regis prohibita, post appellationem ad nos interpositam divortii sententiam promulgasset, a qua fecisti per capellanum tuum infra decendium [decem dies] appellari, eodem rege superducente postmodum charissimam in Christo filiam C. sororem charissimi in Christo filii nostri regis Hungarorum illustris, post diversas litteras super eodem negotio impetratas, demum venerabilibus fratribus nostris Halberstatensi et Hambembergensi [Havelbergensi] episcopis et dilecto filio abbati de Porca dedimus in mandatis ut vocatis ad suam praesentiam quos noscerent evocandos, inquirerent diligentius veritatem, et quod invenirent, per suas nobis litteras intimarent, ut ex eorum relatione sufficienter instructi, procedere liberius in negotio valeremus. Ipsi vero testes postea receperunt ex tua parte productos, qui juraverunt pro utraque parte dicere veritatem, et depositiones eorum propriis sigillis inclusas ad nostram praesentiam transmiserunt. Verum cum procurator tuus et nuntius ejusdem regis propter hoc apud sedem apostolicam constituti coram dilecto filio nostro Petro tituli Sancti Marcelli presbytero cardinale, quem ipsis dedimus auditorem, aliquandiu litigassent, et procurator ipse attestationes easdem approbandas assereret, et nuntius ex adverso eas, utpote lite non contestata et post appellationem ad nos legitime interpositam inordinate receptas, peteret reprobari, nos intellectis per cardinalem ipsum utrinque propositis, attestationes praefatas nec approbandas duximus nec etiam reprobandas, sed eas tempori discussionis decrevimus reservari, ut tunc contra illas allegaretur a partibus et pro illis, venerabili fratri nostro Salsburgensi archiepiscopo et ejus conjudicibus injungentes ut partibus ad locum idoneum convocatis, omni excusatione ac occasione [contradictione] cessantibus, reciperent testes quos pars tua vel regis, cum nondum didicissetis testificata, super processu Pragensis episcopi vel praedictorum judicum duceret producendos, ita quod in testes quos prius induxeras, vel alios, si velles, inducere minime vetareris, cum non renuntiasses testibus producendis, et gesta omnia redacta in scriptis ad sedem apostolicam destinarent, praefigentes partibus terminum competentem quo nostro se conspectui praesentarent sententiam recepturae.

Qui quoniam propter impedimenta varia procedere nequiverunt, venerabilis frater noster Hugolinus Ostiensis episcopus et dilectus filius Leo tituli Sanctae Crucis presbyter cardinalis, qui tunc legationis officio in Teutonia fungebantur, auctoritate tam nostra quam sua Avelbergensi episcopo tunc electo et Sancti Georgii et de Sichem abbatibus juxta praescriptam formam idem negotium commisere. Qui post multos causae circuitus, sicut ex litteris praedictorum episcopi et abbatis de Sichem nobis innotuit, memorato regi, qui propter contumaciam manifestam fuerat excommunicatus ab eis, absolutionis beneficium impenderunt, ab eodem recepta juratoria cautione quod pareret justitiae coram ipsis. Cui cum diem et locum ad prosequendum negotium peremptorie assignassent, propter contumaciam suam demum in priorem eum sententiam reduxerunt, recipientes testes ex tua parte productos. Cum autem postmodum iteratos clamores nostris auribus inculcasses, et nos deliberaverimus cum fratribus nostris quid ad expediendum negotium toties impeditum agere deberemus, hoc tandem occurrit, ut sub examine nostro causa eadem ventilata finem debitum sortiretur. Unde venerabili fratri nostro Maguntinensi archiepiscopo dedimus in praeceptis ut ex parte nostra partibus pro termino peremptorio Kalendas Octobris proximo praeteritas assignaret, infra quas per se aut responsales idoneos cum omnibus quae ad causam necessaria noscerent nostro se conspectui praesentarent sententiam recepturae. Supradictae quoque C. sorori regis Hungariae quam sibi rex Bohemiae copularat, citationis tenorem jussimus intimari, ut si vellet, ad defensionem suam idoneos dirigeret responsales. Porro cum nuper dilecti filii tuus et . . . ac . . . tam ipsius regis quam C. sororis regis Hungariae procuratores propter hoc ad sedem apostolicam accessissent, procurator tuus depositiones testium coram primis et secundis judicibus productorum petiit publicari et tibi beneficium restitutionis impendi, sententia praedicti Pragensis episcopi reprobata, ad assertionem propriam roborandam multis juris canonici et civilis argumentis inductis. Procuratores vero partis adversae attestationes ipsas aperiendas non esse dicebant, neque secundum eas in negotio procedendum; quoniam judices lite non contestata, et juris ordine praetermisso, ac postposita appellatione ad nos legitime interposita, pro eo quod locum suspectum assignaverant ipsi regi, in negotio processerant memorato, et quia praefata soror regis Hungariae ad causam evocata non fuerat, ad quam ejusdem negotii defensio pertinebat.

Cum enim ipsa, postquam super sententia divortii inter te ac saepe dictum regem a praefato episcopo promulgata exstitit coram multis praelatis Hungariae facta fides, eidem regi fuerit in conspectu ecclesiae copulata, ea indefensa et non citata, quae in quasi possessione ipsius regis, cujus restitutio petebatur, tunc temporis existebat, non debuit in supradicto negotio procedi; maxime cum expressum fuerit in litteris transmissis eisdem ut vocarent quos noscerent evocandos. Unde non solum rex, sed et ipsa quoque C. debuit evocari, cum taliter fuisse nostra intentio videretur, ex eo quod ultimae citationis tenorem non solum regi, sed etiam dictae nobili mandavimus intimari; ut si vellet, praefixo termino ad defensionem suam idoneos dirigeret responsales. Praedicta vero probare procuratores ipsi multis rationibus nitebantur. Attestationes quoque secundo loco receptas eadem pars proposuit respuendas, cum judices qui testes receperant, postquam ab eis, utpote manifeste suspectis, ad nos fuerat appellatum, ejusdem regis nuntio propter hoc specialiter ad sedem apostolicam destinato, duxerunt in negotio procedendum. Ex eadem insuper fuit parte propositum quod tu nequaquam eras restitutionem postulans audienda, cum spoliata fueris auctoritate judicis, qui praesumitur legitime processisse, nec absque ipsius C. poteras praejudicio et jactura restitui, quae in praefati regis quasi possessione ecclesiae auctoritate tunc erat, cum is qui auctore praetore possidet juste possidere regulariter videatur. Eadem quoque pars proponebat te non debere contra sententiam praedicti episcopi Pragensis audiri, quam tua sponte olim duxeras approbandam; maxime cum ex parte praedictae sororis regis super consanguinitatis linea inter te ac praefatum regem in continenti probationes legitimae offerrentur; cum, etsi ferretur forsitan sententia contra regem, nihilominus ejus esset exsecutio differenda, ne antedictae C. circa possessionem regis posset praejudicium generari, sicut in quodam alio casu non multum huic absimili dicimur diffinisse. Caeterum ad hoc quod praemissum est, lite non contestata priores judices processisse, fuit ex tua parte responsum quod hoc pars altera non poterat allegare. Cum enim confiteretur litem coram Pragensi episcopo contestatam, qui divortii sententiam promulgavit, in appellationis causa, quae intelligitur eadem cum priori, litem non oportuit denuo contestari. Sed etsi litem non fuisse coram episcopo contestatam pars eadem fateretur, cum tamen testes fuerint ab ipsa producti contra te, non poterat allegare quod lite non contestata testes minus legitime produxisses, cum frustra legis auxilium invocet qui committit in legem. Sed nec dicta soror regis Hungariae, imo rex solummodo debuit a judicibus memoratis citari, quem causa principaliter contingebat; cum principali quaestione decisa, causa ipsius C. quae accessoria videbatur, per consequentiam sopiretur; maxime cum ad defensionem causae quae publice agebatur, si sibi praejudicari timebat, se potuerit obtulisse. Sed nec omnes quos quaestio mota contingit, ad examinationem evocantur ipsius, sicut in multis casibus est videri civilibus legibus comprehensis: quanquam ad cautelam et ex gratia speciali mandaverimus archiepiscopo Maguntinensi ut citationis tenorem supradictae nobili nuntiaret. Proposuit etiam procurator tuus non posse partem alteram allegare quod attestationes ultimae post appellationem ad nos interpositam a judicibus fuerint inordinate receptae, cum postmodum eorumdem judicio se promiserit juramento interposito parituram, propter quod renuntiasse appellationis beneficio videbatur. Contra quod pars adversa dicebat quod sub conditione fuerat praestitum hujusmodi juramentum, nisi videlicet regis nuntius propter hoc specialiter ad nostram praesentiam destinatus mandatum ex parte nostra contrarium reportaret. Restitutionem quoque a te petitam, a dicta sorore regis impediri non posse dicebat, eo praetextu videlicet quod auctore praetore coeperat possidere. Nam ex facto episcopi, qui post appellationem ad nos legitime interpositam inordinate processerat, hujusmodi fuerat auctoritas usurpata. Sed nec consanguinitatis objectu per eam poterat restitutio impediri, cum et rex ipse hoc idem allegans minime audiretur. Illud nihilominus frivolum esse dicebat quod tu approbasse sententiam dicebaris, cum per approbationem tuam sententia nequiverit robur sumere quae irrita fuerat ipso jure.

Cum igitur super his et aliis utrique propositis nobis nequiverit fieri plena fides super processu Pragensis episcopi coram nobis lite legitime contestata, et quibusdam testibus super ipso pro parte regis receptis, universis exceptionibus salvis, de procuratorum utriusque partis assensu tam tibi quam parti adversae dilationem usque ad festum Sancti Martini primo venturum duximus concedendam, praesentium tibi auctoritate mandantes quatenus, nisi forsan interim inter vos honesta poterit concordia provenire, in eodem termino, quem tibi peremptorium assignamus, per responsales idoneos et sufficienter instructos super omnibus quae spectant ad causam compareas coram nobis, ut per nos causa ipsa diligenter examinata, finem debitum sortiatur.

Datum Laterani, Idibus Aprilis, pontificatus nostri anno tertio decimo.

Scriptum est in eumdem fere modum illustri regi Bohemiae.

Datum Laterani, etc., ut in alia.

In eumdem fere modum scriptum est nobili mulieri C. sorori regis Hungariae, usque duximus concedendam. Unde memoratis regi et nobili dedimus in mandatis quatenus, nisi forsan interim inter vos, etc., ut in alia in eumdem fere modum usque finem debitum sortiatur. Tibi quoque mandamus ut, si volueris, procuratorem ad eumdem terminum pro te dirigas sufficienter instructum.

Datum, ut in alia.

LI. RANULPHO PRIORI ET CONVENTUI HOSPITALIS SANCTI THOMAE MARTYRIS ET BEATI ANTONII ABBATIS DE PORTA MILETI DE CADOMO TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, VIII Idus Aprilis.) Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris postulationibus clementer annuimus, et praefatum hospitale, in quo divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini Regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem hospitale in praesentiarum juste ac canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praefatum hospitale situm est, cum omnibus pertinentiis suis; de dono Willelmi comitis de Magnavilla, dimidium modium frumenti, et dimidium hordei in suo molendino de Molineaus; de dono Roberti de Harecort, unum sextarium frumenti apud Posteinie; de dono Thomae Malfillaste, nemus suum de Roella et dimidium modium avenae apud Cussie; de dono venerabilis fratris nostri R. Baiocensis episcopi, pratum quod fuit Radulphi Leveel, et redditum quem inde percipiebat, videlicet quatuor sextarios frumenti; de dono Martini Fobert et Ricardi fratris sui, de assensu et voluntate Petronillae et Nicolaae uxorum suarum, tres acras terrae et dimidiam; de dono Rogerii de Ammundevilla, octo acras et dimidiam et unam virgam terrae in territorio de Borgesbu; ex dono Wilhelmi de Oilie archidiaconi Andegavensis, unum sextarium frumenti et duos sextarios hordei in molendino suo de Oilie; ex dono Lohulidi de Flamanvill, sex solidos Turonenses in feudo Willelmi filii Rohais apud Aumarsnil, ex dono Ricardi filii Ricardi Henrici, decem libratas redditus in villa Cadomi acquisitione Willelmi de Sancto Martino; ex dono Rogerii filii Roberti Tioudi, dimidium modium hordei apud Soliers, et sex solidos Turonenses, et duos capones, duas gallinas et viginti ova; ex dono Simonis de Locheles, terras apud Broie ad dimidium modium frumenti; ex dono Radulphi de Clinchamp et Hugonis fratris ejus, terras apud Rosel ad tredecim sextarios frumenti; ex dono Ricardi militis, apud Colomp. sex sextarios frumenti, et unam gallinam; ex dono Ricardi de Berner. quinque sextarios hordei apud Columbell; ex dono Wilhelmi Motin, quinque acras terrae et dimidiam apud Eschai; ex dono Ivonis de Alemannia, sex sextarios frumenti, duas gallinas et viginti ova, et quartam partem cujusdam molendini apud Maletot; ex dono Reginaldi et Gaufridi Lesblaiers, quinquaginta tres solidos et quatuor denarios in vico Oxomensi; ex dono Thomae Graverenc, viginti solidos apud Wauceles; ex dono Roberti Gouz, tres sextarios frumenti in molendino suo apud Wadum de Condrei; ex dono Willelmi de Merlai, unam acram terrae et dimidiam apud Audrei; ex dono Walteri de Aignealil, tres minas frumenti et tres minas hordei in territorio Cadomensi; ex dono Simonis de Buesvill, unum sextarium frumenti in molendinis de Buesvill; ex dono Maneri Sellonis, duodecim acras terrae apud Feugeroloes; ex dono Roberti de Briucort, tres sextarios hordei in molendino de Babamvill; ex dono Roberti Jugan, decem et octo acras terrae apud Capellam Engeuger; ex dono Reginaldi de Barneres, duodecim solidos, duos capones, et triginta ova apud Bovealvill; ex dono Ricardi de Audrie, tertiam partem terrae suae apud Fontenei; ex dono Hurtaudi, unam acram terrae apud Maletot; ex dono Willelmi Bacun de Formignie, unam acram terrae apud Arthence; terras et redditus quos Alanus Lebret, Radulphus Pucras, et Willelmus Lavielle, et fratres ipsius, domui vestrae pietatis intuitu concesserunt. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de vestrorum animalium nutrimentis, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos e saeculo fugientes ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere.

Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in hospitali praedicto professionem fas sit sine prioris sui licentia de eodem loco discedere. Discedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere. Statuimus insuper ut nulli liceat novas et indebitas consuetudines aut exactiones vobis aut capellis vestris imponere, aut in vos vel domum sive capellas praedictas sine manifesta et rationabili causa excommunicationis vel interdicti sententias promulgare. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Obeunte vero te nunc ejusdem loci priore vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum major pars consilii sanioris secundum Deum et beati Augustini Regulam providerint eligendum. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum Ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam domum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, etc., usque districtae subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, etc., usque praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Datum Laterani per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmedin diaconi cardinalis, S. R. E. cancellarii, VIII Idus Aprilis, indictione decima tertia, Incarnationis Dominicae anno millesimo ducentesimo decimo, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno tertio decimo.

LII. R. DE SOUREBI CLERICO. Ei confirmatur praebenda Eboracensis. (Laterani, V Idus Aprilis.) Cum Ecclesia Suwellensis in proventibus et in clericorum numero penuriam pateretur, venerabilis frater noster Galfridus Eboracensis archiepiscopus ad supplendum defectum hujusmodi et cultum divini nominis ampliandum, cum consensu capituli ejusdem Ecclesiae, de quadam magna praebenda in eadem Ecclesia tunc vacante duas praebendas instituit, duobus clericis in perpetuum conferendas; quarum unam, scilicet ecclesiam de Muskeham cum pertinentiis suis, idem archiepiscopus dudum magistro T. de Disce clerico suo contulit, eoque illam postmodum resignante, ipsam tibi liberaliter assignavit, quam postulasti tibi per sedem apostolicam confirmari. Nos igitur tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, dictam praebendam cum communia pertinente ad ipsam, sicut eam juste possides et quiete, auctoritate tibi apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, V Idus Aprilis, pontificatus nostri anno tertio decimo.

LIII. ALBERTO FERENTINATI EPISCOPO. Conceditur quidam locus pro construendo molendino. (Laterani, VII Kal. Maii.) Quia te, sicut venerabilem fratrem, vinculo sincerae charitatis amplectimur, in his quae secundum Deum possumus prompta tibi volumus benignitate deferre. Quocirca, venerabilis in Christo frater, tuis precibus inclinati, locum qui dicitur Molendinum de Papa, cum omni jure nostro, ad construendum ibidem molendinum, tibi et duobus successoribus tuis titulo locationis sub annua pensione unius librae cerae concedimus; ita videlicet quod post decessum eorumdem successorum tuorum locus ipse cum omni melioratione sua libere ad Romanam Ecclesiam revertatur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae locationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Laterani, VII Kalend. Maii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

LIV. NICIENSI EPISCOPO, ET LIRINENSI CLAUSTRALI ET DE MOGENIS PRIORIBUS ANTIPOLITANAE DIOECESIS. Ut mulierem quamdam ad maritum suum redire cogant. (Laterani, VII Kal. Maii.) Accedens olim ad apostolicam sedem R. de Fonte laicus sua nobis conquestione monstravit quod cum Rixendam filiam Benedicti de Grassa Antipolitanae dioecesis duxisset legitime in uxorem, et inter eos fuisset carnalis copula subsecuta, dictus B. in contrarium voluntate mutata, ipsum coram venerabili fratre nostro Antipolitano episcopo traxit in causam, dictam filiam asserens sibi coactam nupsisse. Cujus dictus episcopus favere cupiens voluntati, probationes ejusdem R. admittere recusavit, cum impetu proferens quod antedictae mulieri nubendi alii licentiam concedebat. A quo gravamine idem vir ad sedem apostolicam appellavit, praefatae inhibens mulieri ne alii viro se praesumeret copulare. Sed dictus pater eamdem filiam suam clam, non in facie Ecclesiae, nihilominus cuidam Bertrando nomine minus licite copulavit. Quare venerabili fratri nostro Vigintimiliensi episcopo et dilecto filio abbati Sancti Honorati et magistro R. rectori ecclesiae Sancti Michaelis Antipolitanae dioecesis dedimus in mandatis ut inquisita super praemissis diligentius veritate, quod canonicum esset statuere procurarent, facientes quod statuerent per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Ad quorum ire praesentiam, sicut eorum transmissae nobis litterae continebant, pars mulieris saepius citata contempsit. Accedens tandem post multum temporis intervallum et asserens mandatum apostolicum per suppressionem veritatis obtentum, proposuit mulierem eamdem dicto R. cui coacta nupserat, minus legitime copulatam, nec intervenisse carnalem copulam inter eos, inficians et improbare contendens quod dictus Antipolitanus probationes ipsius R. admittere recusarit, et quod praecipitarit sententiam contra eum. Praefato igitur R. probationes super omnibus quae ad obtinendum mandatum nostrum dixerat offerente, ipsi testes receperunt hinc inde. Et quoniam ad multas dilationes quas dederant ad probandum, et ad unum peremptorium pars non venerat mulieris, cum vellent dicta testium publicare, procurator mulieris ipsius, qui venerat ad aliud peremptorium quod assignaverant, appellavit, litteras arguens falsitatis, et bullam volens astruere, quia punctus deerat, esse falsam. Cumque dicti judices appellationi ab eo interpositae detulissent, eamdem causam cum attestationibus receptis ad nos sufficienter remiserunt instructam, festum beati Lucae proximo praeteritum utrique parti terminum praefigentes, quo cum ipsis nostro se conspectui praesentarent Nos igitur auditis attestationibus ipsis et plenius intellectis, quia nobis constitit per easdem mulierem ipsam in dictum virum suum praestitisse consensum, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus eamdem, ut ad virum suum redeat et affectui ei adhaereat conjugali, patrem quoque ac matrem, ne consilium et auxilium ei praestent quo minus revertatur ad ipsum, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis. Nullis litteris veritati et justitiae praejudicantibus a sede apostolica impetratis. Quod si non omnes, etc., tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.

Datum Laterani, VII Kal. Maii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

LV. MONACHIS SANCTI JULIANI, ET . . . PERSONAE ECCLESIAE SANCTI DIONYSII DE AMBASIA. Confirmatur quaedam compositio. (Laterani, X Kal. Maii.) Cum inter vos ex parte una et canonicos S. Florentini dioecesis Turonensis ex altera super jure parochiali ejusdem castri per utriusque partis procuratores in nostra praesentia quaestio verteretur, ad hanc tandem concordiam spontanei devenerunt, ut videlicet dominus castri praedicti cum familia sua, quam exhibet, milites vero cum familiis illis quae percipiunt victum et vestitum ab eis quotidianum, nec non omnes clerici ejusdem castri cum familiis suis quas exhibent, praeter illos duntaxat sive clericos sive laicos qui de familia Sancti Thomae ac Sancti Dionysii et Sancti Salvatoris esse noscuntur, canonicis memoratis et eorum ecclesiae de caetero parochiali sint jure subjecti; ipsi quoque canonici in quindecim baliis inferius adnotatis habeant decem et octo balivos, cum familiis eorum victum et vestitum quotidianum percipientibus ab eisdem; ita quod id nec minui valeat nec augeri. Nomina vero balivorum et baliarum sunt ista. Praepositura castri, pedagiaria, pontonaria, annonaria, praepositura varannae, praepositura Joannis de Ambasia, praepositura Peronellae de Vindocino, villicus domini de Noereio, praepositura Bertranni militis, carpentaria domini Ambasiae, calderaria domini, bucheria domini, exclusaria, tabernaria et forestaria. Verum in tribus ultimo nominatis sex habere debebunt, et unum in qualibet praemissarum. Sane corpora parochianorum suorum in coemeterio ecclesiae Sancti Dionysii, quod tam vobis quam praefatis canonicis est commune, de caetero tumulabuntur a canonicis memoratis, nisi alias decedentes elegerint sepulturam. Et eadem corpora prius per eos in praefatam Sancti Dionysii ecclesiam inferentur, et missarum officiis, si quidem tempus fuerit celebrandi, a monachis vel presbytero celebratis, oblatio ad monachos et presbyterum devolvetur, quod si tempus non fuerit celebrandi, hujusmodi corpora deferri ad sepulturam ab ecclesia memorata debebunt. Reliquum autem officium ad sepulturam pertinens, pro sui dignitate conventus celebrabunt canonici antedicti, quod non solummodo de parochianis eorum statutum est esse servandum, sed etiam de omnibus aliis ad quorum exsequias in ecclesia Sancti Dionysii celebrandas fuerint evocati. Chrisma vero et oleum sanctum ab ecclesia ipsa recipient simul et semel in anno. De feudatariis insuper est statutum ut quicunque ipsorum habuerit plura feuda vel unum, etsi plura integra feuda ad plures personas devenerint, quicunque habuerit integrum, cum omni familia sua, quam exhibet, si vero integrum feudum in plures fuerit partes divisum, is qui partem tenuerit principalem, ecclesiae Sancti Florentini parochianus existet. Reliquos autem omnes ecclesia Sancti Dionysii obtinebit. Nos igitur concordiam approbantes eamdem, ipsam auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, X Kal. Maii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

LVI. CANONICIS SANCTI FLORENTINI. Super eodem. (Datum, ut in alia. ) Cum inter vos ex parte una et monachos Sancti Juliani ac . . . personam ecclesiae Sancti Dionysii de Ambasia dioecesis Turonensis ex altera, etc., ut in alia, usque esse noscuntur, vobis et ecclesiae vestrae de caetero parochiali sint jure subjecti. Praeterea vos in quindecim baliis inferius adnotatis habeatis decem et octo balivos, etc., ut in alia, usque ultimo nominatis sex habere debebitis, et unum in qualibet praemissarum. Sane corpora parochianorum vestrorum in coemeterio ecclesiae Sancti Dionysii, quod tam vobis quam capellano et monachis est commune, de caetero tumulabuntur a vobis, nisi alias decedentes elegerint sepulturam, et eadem corpora prius per vos in praefatam Sancti Dionysii ecclesiam inferentur, etc., ut in alia, usque pertinens pro vestri dignitate conventus celebrabitis. Quod non solummodo de parochianis vestris statutum est, etc., ut in alia, usque celebrandas fueritis evocati. Chrisma vero et oleum sanctum ab eadem recipietis ecclesia simul et semel in anno. De feudatariis insuper est statutum, etc., ut in alia, usque in finem per totum.

Datum similiter ut in alia per totum.

LVII. EPISCOPO ET MAGISTRO FLO. ARCHIDIACONO ZAMORENSI, ET ABBATI DE MOREROLA DIOECESIS ZAMORENSIS. Committit inquisitionem super excessibus canonicorum Portugalensium. (Datum Laterani, III Id. Maii.) Grave gerimus et indignum quod cum venerabilis frater noster, Portugalensis episcopus, post diutinas persecutionis angustias quas a charissimo in Christo filio nostro illustri rege Portugalensi et ejus noscitur sustinuisse ministris, evasis demum fugae praesidio custodiis violentis, bonisque suis, non solum ecclesiasticis, verum etiam patrimonialibus derelictis, compulsus sit pariter cum decano suo et aliis, licet paucis, tribulationis propriae participibus, pro commissae sibi ecclesiae libertate, ad sedem apostolicam confugere quasi nudus, canonici Portugalensis ecclesiae, quos ejus, utpote boni patris, oppressionibus compati decuisset, non solum filialis compassionis dicuntur ei subtraxisse solatium, quinimo tanto nocentiores aliis quanto pejus familiaris solet laedere inimicus, saeviendi adversus ipsum temeritate sua praebuisse videntur extraneis incentivum, dum tam ipsi quam ecclesiae memoratae portionarii excommunicationi subjecti divina non erubuerunt officia celebrare, contempto temere interdicto primo vel secundo per eumdem episcopum promulgato, super quo non relaxando ad sedem fuerat apostolicam appellatum, et perjurio nihilominus vilipenso quod iidem canonici dignoscuntur circa praesens negotium incurrisse. Nolentes igitur tantam praesumptionis audaciam relinquere incorrectam, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quod inquisita et cognita veritate, si rem inveneritis ita esse, canonicos et portionarios memoratos sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo beneficiis ecclesiasticis et officiis spolietis, nisi forsan ad interventum et consilium praefati episcopi temperandum duxeritis hujus canonicae disciplinae rigorem. Volumus insuper et praecipimus ut circa omnia quae praemissa sunt, tam super principali quam super incidenti appellatione postposita procedatis. Quod si non omnes . . . tu ea, frater episcope, cum eorum altero, etc.

Datum Laterani, III Idus Maii, anno tertio decimo.

LVIII. BURGENSI EPISCOPO. De libertate monasterii Oniensis. (Datum Laterani, X Kal. Maii.) Orta inter te et monasterium Oniense super statu ipsius monasterii quaestione, cum venerabilis frater noster Segobiensis episcopus et dilectus filius Palentinus electus eam de nostro examinassent mandato, ipsamque sufficienter instructam ad nostrum remisissent examen, nos tandem instrumentis, attestationibus, confessionibus et allegationibus diligenter auditis et perspicaciter intellectis, de communi fratrum nostrorum consilio te ac L. monacho procuratore praedicti monasterii consensum praebentibus, ita duximus providendum ut Burgensis episcopus singulis annis semel ad idem monasterium causa visitationis accedat; ubi devote receptus, et per diem unum honeste de bonis ipsius monasterii procuratus, capitulum intret, et habito ad abbatem et fratres exhortationis sermone, de statu ejusdem diligenter inquirat, ac super his quae in eo reformanda vel ordinanda cognoverit, abbas episcopi salubre consilium studeat adimplere; si vero infra octo dies illud exsequi non curaverit, totius negotii veritatem idem episcopus Romano pontifici per litteras suas studeat fideliter intimare. Ipse tamen nec in abbatem nec in conventum excommunicationis vel suspensionis aut interdicti sententiam hac vel alia occasione inconsulto Romano pontifice ferre praesumat; sed mandatum ipsius Romani pontificis exspectetur, ut in eodem negotio juxta quod ipse mandaverit procedatur. Et si abbas fuerit inventus culpabilis super eo quod episcopi consilium non admisit, satisfaciat ei de moderatis expensis quas propter hoc eum fecisse constiterit nuntium ad sedem apostolicam destinando. Cum autem post consecrationem suam prima vice Burgensis episcopus ad monasterium ipsum accesserit, recipiatur ab abbate ac monachis cum processione solemni, et si voluerit, celebret ibi missam. Quoties etiam invitatus accesserit pro exhibendis ecclesiasticis sacramentis, procuretur ab eis; ita quod nunquam numerum personarum et evectionum excedat in Lateranensi concilio diffinitum. Omnia siquidem ecclesiastica sacramenta, quoties indiguerint, ab eodem et non ab alio episcopo exigant et recipiant; dummodo gratiam apostolicae sedis habuerit, et ea gratis voluerit exhibere. Alioquin liceat illis quemcunque maluerint catholicum adire pontificem, qui ea sibi apostolica fretus auctoritate concedat. Oniensis autem electus a Burgensi episcopo benedictionem reverenter exposcat; quam ipse illi gratanter impendat, difficultatem aut moram nullatenus ingerendo; nisi forsan ex publica fama vel manifesta causa seu denuntiatione canonica rationabile quid obsistat. Et tunc etiam Romanus pontifex consulatur, et ipsius beneplacitum exspectetur. Ita quod si constiterit episcopum fuisse culpabilem super eo quod benedictionem impendere noluisset electo, justas ei refundat expensas quas fecisse probabitur sedem apostolicam consulendo. Cum autem ab eo fuerit benedictus, reverentiam ei super his tantummodo quae praescripta sunt repromittat, professione hujusmodi super altare in scriptis oblata. In caeteris autem praefatum monasterium plena gaudeat libertate. Ne igitur quod a nobis pro parte tam Burgensis ecclesiae quam monasterii Oniensis salubriter est provisum, occasione qualibet in posterum possit infringi, praesentium auctoritate statuimus ut contra praescriptam formam nulla summorum pontificum privilegia vel saecularium principum scripta, nulla denique munimenta vel argumenta valeant praevalere. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae provisionis et constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apotolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Laterani, X Kal. Maii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

LIX. ZAMORENSI ET LEGIONENSI EPISCOPIS. De eadem re. Laterani, VIII Kal. Maii.) Suscitata super diversis articulis inter venerabilem fratrem nostrum Burgensem episcopum et Oniense monasterium quaestione, cum venerabilis frater noster Segobiensis episcopus et dilectus filius T. Palentinus electus, quibus auctoritate nostra dicta fuit causa commissa, eam sufficienter instructam ad nostram praesentiam remisissent, nos eidem episcopo et L. monacho monasterii procuratori, qui propter hoc ad sedem apostolicam venerant, audientiam concessimus liberam et benignam. Qui cum coepissent principaliter litigare super statu monasterii memorati, quod ad se de jure communi sperare dictus episcopus proponebat, utpote in sua dioecesi constitutum, cujus juris usum Burgensem ecclesiam longis retroactis temporibus habuisse firmabat, et ex parte monasterii diceretur illud per principes saeculares et Romanos pontifices ab antiquo libertate donatum, et ipsum longissimo tempore usum fuisse plenaria libertate, nos auditis utrinque propositis, de voluntate partium demum ex providentia inter eas duximus componendum; prout in aliis nostris litteris super hoc confectis plenius continetur. Postmodum vero partibus super subjectione ac libertate membrorum ejusdem loci, monasteriorum videlicet, capellarum, cellarum, et prioratuum, persequentibus quaestionem, quatuor sibi dictus episcopus in praefatis locis ad se de jure communi spectantibus, ut dicebat, cujus juris usum habuerat ab antiquo, specialiter vindicabat, eorumdem locorum clericos asserendo teneri ad episcoporum, archidiaconorum, et archipresbyterorum Burgensium accedere synodos, excommunicationis vel interdicti servare sententias promulgatas ab eis, procurationes annuas exhibere, ac singulos aureos solvere Burgensi episcopo noviter substituto; ad intentionem propriam roborandam super primis tribus articulis jus commune, secundum quod dictos clericos, sicut et alios suae dioecesis, ad praedicta teneri dicebat, ac juris ipsius usum liberum ab antiquo, et super quarto antiquam et approbatam consuetudinem allegando. De quibus omnibus per depositiones testium fidem factam esse dicebat. Verum pars altera proposuit ex adverso supradicti monasterii membra, sicut et ipsum coenobium, ab antiquo fuisse saecularium principum et Romanorum pontificum Urbani II, Paschalis II, Eugenii III, et Alexandri III privilegiis libertate donata, et longis retroactis temporibus hujusmodi fuisse libertate gavisa; sicut per ipsa privilegia exhibita coram nobis, ac instrumentum Victoris quondam Burgensis episcopi, et suorum depositiones testium manifeste constare dicebat. Nos igitur auditis et intellectis quae utraque pars proposuit coram nobis, super quatuor praemissis capitulis monasterium Oniense de consilio fratrum nostrorum justitia condemnavimus exigente. Sententia vero lata procurator praefatus ad probandam praescriptionem, tam super quatuor articulis praenotatis, quam etiam super quibusdam decimis post transactionem acquisitis a monasterio, ecclesiis et colonis ipsius ex episcopi parte petitis, quarum controversiam volebamus sententiae calculo terminare, et in qua fuerat coram judicibus supradictis conclusum, restitutionem in integrum nomine monasterii postulavit. Et cum super hoc coram nobis fuisset aliquandiu litigatum, nos deliberatione praehabita, restitutionem in integrum ad praescriptionem probandam, tam super quatuor articulis praenotatis, quam etiam super controversia decimarum, eidem procuratori nomine monasterii duximus indulgendam; tibi, frater Zamorensis, et dilectis filiis magistris Mauricio archidiacono Toletano et Michaeli canonico Segobiensi dantes nostris litteris in mandatis ut recipiatis testes quos pars monasterii ad probandam praescriptionem legitimam super quatuor articulis saepedictis et super capitulo decimarum, vel etiam episcopus ad interruptionem probandam duxerit producendos; et si de partium voluntate processerit, causam ipsam appellatione remota fine debito terminetis; alioquin remittatis eamdem ad nos sufficienter instructam, praefigentes partibus terminum competentem quo nostro se conspectui repraesentent sententiam dante Domino recepturae. Ne vero per excogitatam malitiam, sicut ex quibusdam praesumptionibus pluribus videbatur, effectum sententiae in damnum episcopi contingeret impediri, neve monasterium per exsecutionem sententiae propter ipsas suspiciones incurreret detrimentum, nos aequitate pensata ita duximus providendum, ut ante omnia supradicta sententia a nobis prolata per vos exsecutionis mandetur. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus sententiam ipsam sublato appellationis obstaculo exsecutioni mandantes, faciatis eamdem inviolabiliter observari, contradictores per censuram ecclesiasticam compescentes. Quod si non ambo his exsequendis potueritis interesse, alter vestrum ea nihilominus exsequatur.

Datum Laterani, VIII Kalend. Maii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

LX. ZAMORENSI EPISCOPO ET MAGISTRIS MAURITIO ARCHIDIACONO TOLETANO ET MICHAELI CANONICO SEGOBIENSI. De eadem re. (Datum, ut in alia. ) Suscitata super diversis articulis, etc., in eumdem modum ut in alia per totum, usque duximus indulgendam. Quocirca praesentium vobis auctoritate mandamus quatenus recipiatis testes quos pars monasterii ad probandam praescriptionem legitimam, etc., ut in alia, usque a nobis prolata sublato appellationis obstaculo exsecutioni mandetur, cujus exsecutionem tibi, frater Zamorensis, et venerabili fratri nostro Legionensi episcopo duximus committendam. Volumus nihilominus et mandamus ut ab episcopo recipiatis idoneam cautionem quod si monasterium in causa ipsa per sententiam praevaluerit, universa quae medio tempore ipsius sententiae occasione percepit monasterio restituat memorato. Quod si non omnes, etc. duo vestrum ea, etc.

Datum, ut in alia per totum.

LXI. EISDEM. De negotio capellae S. Mariae de Castro Soris. (Romae apud S. Petrum, IV Kal. Maii.) Cum in causa quae inter Burgensem ecclesiam et clericos Sanctae Mariae de castro Soris super quibusdam ecclesiis et rebus aliis vertitur, ad dilectum filium abbatem de Retorta et priorem de Corrubiis fuerint a sede apostolica litterae impetratae, ipsi reputantes venerabilem fratrem nostrum Burgensem episcopum contumacem, in rerum petitarum possessionem causa rei servandae partem induxerunt adversam. Verum cum super eorumdem processu, quem memoratus episcopus, utpote post appellationem ad nos legitime interpositam attentatum, revocari petebat, inter ipsum et . . . partis adversae procuratorem fuisset in nostra praesentia diutius litigatum, taliter fuit demum a nobis de ipsorum voluntate provisum, ut tam super dictarum rerum omnium possessione quam etiam fructibus, quos nunc possunt dicti clerici restituere, praefato episcopo restitutis, de restituendis aliis, quam cito se facultas obtulerit, idoneam exponant dicti clerici cautionem; ad quod eos, si necesse fuerit, per vos volumus et mandamus, appellatione remota, ecclesiastica censura compelli. Postmodum autem episcopus petiit coram nobis ut clericos ejusdem ecclesiae, qui post interdicti ab eodem episcopo et excommunicationis sententias a Palentino electo et suis conjudicibus delegatis a nobis propter eorum contumaciam rationabiliter promulgatas divina praesumpserant officia celebrare praefatis sententiis vilipensis, poena dignaremur canonica castigare, ac quorumdam eorum corpora faceremus de coemeterio ecclesiastico exhumari, quae interim fuerant tumulata. Procurator vero praedictus tam super libertate libere sibi eligendi praelatum quam etiam super tertiis ipsius ecclesiae, medietate domorum, molendinorum, vinearum, terrarum et hortorum ad ipsam ecclesiam in eodem castro spectantium, et ecclesiarum ac terrarum ejusdem castri et circumadjacentium eremitarum, item Sancti Nicolai, Sancti Dominici, Sanctae Caeciliae, Sancti Jacobi, Sancti Stephani, Sancti Joannis, Sancti Michaelis, et Sanctae Eulaliae ecclesiarum et eremitarum circumadjacentium eis, rursum Sancti Michaelis de Tavanera, Sancti Stephani de Castriello, Sanctae Mariae de Villafilos, Sancti Martini et Sancti Andreae ecclesiarum, cum adjacentibus eis eremitoriis universis, terrarum quoque ac vinearum et molendinorum medietatis et de Arnelas et de Palatios et de Fitero ecclesiarum, necnon et de Pontefitero, et de Feneiosa, et Villae-Viridis, et de Alcobella, et Sancti Cypriani ecclesiarum, ac eremitarum omnium circumadjacentium eis, procurationum quoque et obedientiarum et interdictorum de Valbonella, de Fonte Lesina, et de Valvinchera, et de Valvas ecclesiarum, et medietatis de solaribus, hortis, terris, vineis, molendinis ecclesiarum de villa Serigo, et circumadjacentium eremitarum, de Villimara et de Villaquiran ecclesiarum, terrarum et vinearum ecclesiae de Valdemoro, cum adjacentibus eis eremitoriis universis, de Quintanella quoque et de Fontan, de Castellanos et de Villa Aios ecclesiarum, medietatis insuper de solaribus, terris, hortis, vineis et molendinis ecclesiae de Fanos, et de Fenestrosa, cum eremitorio, et de Pedrosa, cum circumadjacentibus eremitoriis, Sanctae Eugeniae et Sancti Joannis de Pisverga ecclesiarum, ac instituendi praelatos et archipresbyteros in eisdem, et haereditatis cujusdam apud Ormaza restitutionem humiliter postulavit. Petiit quoque ut quasdam res mobiles, scilicet thuribulum et scyphum argentea, mulam et mulum, centum oves, et tria juga boum apparatibus suis, duodecim porcos, et sex modios panis, dolium vini, gallinarum quoque et anserum, ac valentiam annonarum quae praedictus Burgensis episcopus per tres menses in quindecim equitaturis expendit, tapeta duo, linteamina tria, et totidem pulvinaria, mantas tres, culcitram unam, mantilia quatuor, sogam carralem de corio, ferrum caldararum, acetrum, tres aczados, totidem aczadas, quatuor cistas scutellis plenas, quatuor fulcra, et auricularia tria, coopertorium unum, necnon et lectum de corio, cuppam de Villa Aios ad villam de Silos tunc temporis deportatam, duas cuppas alias de civitate Burgensi ablatas, et aliam venditam in Levis, scamna tria, carrum ferratum, quibus omnibus pars sua spoliata fuerat, ei restitui mandaremus. Adjecit insuper quod dictus Burgensis episcopus claves sacristae abstulit violenter, codicemque privilegiorum ablatum non reddidit donec ea quae contra ipsum et suam ecclesiam in eo continebantur abrasit; quaedam nihilominus detinens quae delegati a nobis judices sub excommunicationis poena restitui praeceperunt. Quae omnia sibi procurator praedictus cum fructibus perceptis ex eis restitui postulabat, et super his satisfactionem sibi congruam exhiberi. Lite igitur coram nobis super praemissis legitime contestata, quia super utrinque propositis nobis non potuit fieri plena fides, causam ipsam de ipsorum episcopi et procuratoris assensu vobis duximus committendam, per apostolica vobis scripta mandantes quatenus absolutis clericis ejusdem ecclesiae ad cautelam, audiatis causam, et eamdem, si de partium voluntate processerit, appellatione remota fine debito terminetis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Alioquin ipsam sufficienter instructam ad nostram praesentiam remittatis, praefigentes partibus terminum competentem quo se nostro conspectui repraesentent justam auctore Domino sententiam recepturae. Testes autem qui ab utraque parte fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram eamdem appellatione remota cogatis veritati testimonium perhibere. Nullis litteris obstantibus praeter assensum partium a sede apostolica impetratis. Quod si non omnes his exsequendis . . . duo vestrum ea nihilominus exsequantur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, IV Kal. Maii, anno tertio decimo.

LXI. EISDEM. De causa monasterii de Ortega. (Romae ap. S. Petrum, IV Kal. Maii.) Burgensi capitulo dudum ad nos suam querimoniam destinante quod monasterium Sancti Joannis de Ortega ad Burgensem ecclesiam pertinebat, cui G. Martini sacerdos et quidam alii debitam recusabant obedientiam exhibere, violenter ipsum monasterium detinentes, nos bonae memoriae episcopo et dilectis filiis archidiacono et thesaurario Palentinis commisimus causam ipsam. Coram quibus P. Joannis Burgensis ecclesiae procurator contra Petrum Bartholomaei, Petrum Joannis, Dominicum Martini, Joannem et Gundisalvum, singulariter videlicet contra quemlibet, suam exeruit quaestionem; et possessorium judicium intentando, proposuit ab eisdem violentiam Burgensi ecclesiae fuisse illatam, restitutionem portionis unius canonici petens a quolibet praedictorum; postulans nihilominus ut expellerentur a monasterio memorato, utpote violenter intrusi, et propter inobedientiae vitium poena canonica punirentur. Econtra praedicti canonici prorsus inficiantes se aliquam Burgensi ecclesiae violentiam intulisse aut extitisse inobedientes eidem aliquatenus vel rebelles, dixerunt quod cum essent canonici regulares, nihil penitus possidere poterant vel agere seu etiam respondere absque sui prioris licentia et mandato. Adjecerunt insuper quod cum divisae non essent in praefata sancti Joannis ecclesia portiones, ipsi, cum nihil certum penitus possiderent, etiam si essent clerici saeculares, ad restituendam aliquam portionem non poterant condemnari, nec a praefata ecclesia supradicta occasione depelli. Judices vero, utriusque partis attestationibus et allegationibus diligenter inspectis, in tribus primis capitulis, super quibus fuerat possessorium intentatum, antefatos quinque canonicos absolverunt, condemnantes eosdem ad canonicam obedientiam Burgensi episcopo exhibendam. A qua sententia cum Burgensis episcopus appellasset, nos venerabili fratri nostro Oscensi episcopo et dilectis filiis Tirasonensi decano et praeposito Iaccensi dedimus in mandatis ut in appellationis causa legitime procedentes, eamdem sententiam sicut justum esset confirmare vel infirmare curarent. Qui utriusque partis confessionibus et rationibus intellectis, et advertentes supradictas petitiones ex parte Burgensis ecclesiae contra praefatos clericos nimis inepte ac irrationabiliter fuisse conceptas, antedictam sententiam confirmarunt, verba in eadem expressa tenori suae sententiae adnectentes: qui sententia in scriptis redacta, et in ejusdem serie annis Incarnationis Dominicae adnotatis, hujusmodi clausulam subjecerunt: Praeterea de illata Burgensi Ecclesiae violentia, et interdicto a praedictis quinque clericis non servato, ac expensis a procuratore clericorum de Ortega petitis, reservamus nobis licentiam cognoscendi. Cum autem nuper venerabilis frater noster Burgensis episcopus et supradictorum clericorum procurator in nostra praesentia super praemissis aliquandiu litigassent, nos utrinque propositis intellectis sententiam ultimorum judicum in eo duximus sententialiter confirmandam in quo supradictorum judicum dignoscuntur sententiam confirmasse. In eo vero quod jam lata sententia sibi licentiam cognoscendi super quibusdam articulis reservarunt, dictum eorum decrevimus irritum et inane. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus supradictam sententiam auctoritate apostolica confirmatam faciatis per censuram ecclesiasticam appellatione remota inviolabiliter observari. Quia vero super libera administratione monasterii memorati et rebus ejusdem, quibus Burgensem ecclesiam dicebat episcopus spoliatam, et super fructibus et rebus aliis quas canonici ab eodem episcopo repetebant, lis coram nobis fuit solemniter contestata, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus recipiatis testes quos utraque pars duxerit producendos, et causam ipsam, si de partium voluntate processerit, sublato appellationis obstaculo fine debito terminetis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Alioquin eamdem ad nos remittatis sufficienter instructam, praefigentes partibus terminum competentem quo nostro se conspectui repraesentent sententiam dante Domino recepturae. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, per censuram eamdem appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere. Nullis litteris obstantibus praeter assensum partium a sede apostolica impetratis. Quod si non omnes his exsequendis potueritis interesse, duo vestrum, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, IV Kal. Maii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

LXIII. ARCHIEPISCOPO ET SUFFRAGANEIS ECCLESIAE NARBONENSIS. De negotio Durandi de Osca. (Laterani, IV Idus Maii.) Cum talis esse debeat ars eorum quibus regendae animae committuntur, ut non solum a Dominico grege subductas sollicitudine pastorali reducere, verum etiam reductas ad ipsum paterna in eo studeant mansuetudine confovere, procul dubio nobis et vobis est sollicite providendum ut dilecti filii Durandus de Osca et Guillelmus de Sancto Antonino cum sociis suis reconciliatis ecclesiasticae unitati taliter foveantur in ipso quod cum ipsi se laetabuntur ibidem invenire favorem speratae dulcedinis, alii eorum inducantur exemplo errorem suae deserere caecitatis. Quapropter fraternitatem vestram monemus attentius et hortamur, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandantes quatenus ipsos procedentes secundum Deum, charitative tractantes, non permittatis eos aut illos qui suum ipsis intuitu charitatis impenderint beneficium in vestris dioecesibus constitutos hujus occasionis praetextu a quoquam temere molestari, contradictores ecclesiastica censura appellatione postposita compescendo. Quod si non omnes . . . . . singuli vestrum in dioecesi sua ea nihilominus exsequantur.

Datum Laterani, IV Idus Maii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

In eumdem modum scriptum est archiepiscopo et suffraganeis ecclesiae Tarraconensis. Datum ut in alia per totum. In eumdem modum scriptum est archiepiscopo Mediolanensi et suffraganeis ejus.

Datum, ut in alia per totum.

LXIV. PRIORI ET CAPITULO BEATAE MARIAE DE SALIS BITURICENSIS. Confirmat statuta Ecclesiae de Salis. (Laterani, VII Idus Aprilis.) Solet annuere sedes apostolica piis votis, et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Sane, sicut ex tenore vestrarum litterarum accepimus, vos ad dissensionis materiam amputandam, quae pro donationibus praebendarum Ecclesiae vestrae saepius emergebat, de assensu venerabilis fratris nostri Guillelmi Bituricensis archiepiscopi communiter statuistis quod postquam Ecclesiae vestrae praebendae ad duodenarium devenerint numerum, qui per ipsum archiepiscopum et vos etiam in vestra est Ecclesia institutus, praebendas quae vacaverint Bituricensis archiepiscopus, qui pro tempore fuerit, personis quibus voluerit secundum Deum conferat et assignet, ita quod is qui ab eodem fuerit institutus, priori obedientiam faciat, et circa eum prior correctionem habeat, quemadmodum circa tales habere hactenus consuevit. In hominibus vero, terris Ecclesiae ac omnibus aliis prior et capitulum debitam jurisdictionem obtineant, et hactenus consuetam. Vacante vero Bituricensi Ecclesia, si quam in Ecclesia vestra praebendam vacare contigerit, illam absque contradictione cujusquam conferat solus prior. Cedente vero vel decedente priore ipsius Ecclesiae, canonici ejusdem loci liberam eligendi priorem habeant facultatem, et illa in hoc articulo gaudeant libertate qua Ecclesiae aliae in Bituria positae gaudere noscuntur. Hoc etiam constitutum sacrosanctis tactis Evangeliis servaturos vos in perpetuum promisistis. Nos igitur vestris precibus inclinati, statutum ipsum, sicut pie ac provide factum est, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus, salvo in omnibus apostolicae sedis mandato. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, VII Idus Aprilis, anno tertio decimo.

LXV. ILLUSTRI REGI DANORUM. Recipitur sub protectione sedis apostolicae. (Laterani, Nonis Maii.) Quod orthodoxae fidei zelo succensus ad laudem divini nominis et Christianae religionis honorem signo crucis assumpto, ad reprimendam feritatem incredulae nationis regalis exerere decrevisti gladium potestatis, pium devotionis tuae propositum in Domino commendamus; illudque favoris apostolici gratia prosequentes, personam et regnum tuum cum omnibus bonis tuis sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, statuentes ut quandiu vacaveris operi hujusmodi pietatis, integra maneant, et a cujuslibet temeritatis incursu quieta consistant. Verum tuam regalem prudentiam commonemus ut ita provide tibi et tuis caveas undecunque, ne, quod absit! sub nostrae protectionis praetextu quamlibet te contingat sustinere jacturam.

Datum Laterani, Nonis Maii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

LXVI. ILLUSTRI REGINAE FRANCORUM. De causa divortii. (Datum, ut in alia. ) Super amaritudine in qua es paterno tibi compatientes affectu, serenitatem tuam consolando monemus ut quae alios cum rege consorte tuo per matrimonialem ipsius copulam accessisti rectura, veneranda regina tui, te regas in imminentis pugnae molestia, per quam Deus tuam voluit examinare virtutem; sic in omnibus quae adversa videntur et dura te formans ut plus ex formidine mentis ea quam ex necessitatis instantia perferendo, non tam pareas quam super his assentias voluntati divinae, nec unquam tristis excipiens quod acciderit contra votum, tributum tuum hilaris, non invita, persolvas; attendens quod universa quae in miseriae hujus mundo a quocunque penduntur, quasi quaedam necessaria sunt humanae vitae tributa, quorum immunitatem nemo poterit cum effectu vel petere vel sperare. Quapropter, charissima in Christo filia, de tua te consolare fortuna, et animum induendo virilem, ab ipsius constantia non recedas, ut quasi de proprio fato conquesta, illud tibi gemas accidere quod multis indignioribus non videris evenire. Cum enim sine adversario virtus marceat, quae quanta sit, aut quid valeat, tunc apparet cum illam patientia manifestat, in exaggerationem doloris nequaquam est pervertendum quod verius potest ad consolationis materiam imputari. Pater quippe coelestis carnalium more parentum, non educantium filios in deliciis, quos intendunt ad virtutem componere, te per haec voluit experiri, et sibi, non tanquam delicatam, sed sicut electam filiam praeparare. Qua de re periculosius reputans quod in reprobis alitur audacia per licentiam quam quod virtus per disciplinam proficit in electis, patientiam tuam feras humiliter exerceri, et quia patientibus patienter passio non est pati, sic aequanimiter sustineas universa quod ille in cujus manu cor regis est, et quocunque voluerit vertet illud, humilitatis tuae merito provocatus, non solum adversitatis causa submota, conciliando tibi animum viri tui, tuam remuneret patientiam, verum etiam gratia sui (Spiritus), qui verus sponsus est fidelium animarum, exspectationis tuae angustiam recompenset, secura de nobis quod in quibus oportuerit et decuerit, nequaquam tibi suffragium favoris apostolici subtrahemus.

Datum, ut ni alia per totum.

LXVII. EBORACENSI ARCHIEPISCOPO. De negotio Eboracensi. (Laterani, II Non. Maii.) Domus Domini comedit nos tunc zelus et igne illo succendimur vehementer quem Filius hominis mittens in terris voluit ut arderet cum hi contra ecclesiasticam libertatem insurgunt qui, si se recolerent, ut deberent, a Domino suscepisse ad malefactorum vindictam gladii potestatem, illam deberent pro viribus defensare, ut passeres spirituales videlicet nidificarent in eos velut in cedros Libani plantatos a Domino, et turtur nidum ubi suos pullos reponeret inveniret. Sane gravis ex parte tua nobis est oblata querela quod, cum Joannes rex Angliae ab ecclesiis et domibus eleemosynariis Eboracensis provinciae tertiam decimam disposuisset recipere, tu id praesentiens, pro ecclesiastica libertate tuenda sedem apostolicam appellasti, te ac tua et universos ejusdem provinciae clericos nostrae protectioni supponens. Verum rex ipse a proposito quod praeconceperat non recedens, non solum de demanio tuo et a te tenentibus, sed etiam a religiosis et plerisque clericis Eboracensis provinciae tertiam decimam proventuum eorumdem extorsit contra ecclesiasticam libertatem. Cumque tu, haec ferre non praevalens, recessisses de partibus Anglicanis, ad nostram praesentiam accessurus, idem rex te ac tuos temporalibus mobilibus et immobilibus spolians, jurisdictionem tuam circa spiritualia multipliciter juxta suae voluntatis arbitrium impedivit, et possessiones et nemora tua in grave praejudicium Eboracensis Ecclesiae distrahi faciens, in plurimis aliis tibi et tuis injuriosus exstitit admodum et molestus. Cum igitur tantam Dei et Ecclesiae suae injuriam, non tantum propter dispendium temporalium quantum propter periculum animarum, nequeamus conniventibus oculis pertransire, qui, si necessitas id exposceret, pro tuenda ecclesiastica libertate non dubitaremus exponere nosmetipsos, licet super hoc venerabilibus fratribus nostris Heliensi, Wigorniensi, et Herefordensi, et postmodum Londoniensi et Roffensi episcopis, et dilecto filio decano Lincolniensi litteras nostras duxerimus destinandas, nihilominus tamen fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus regem eumdem moneri facias efficaciter et prudenter induci ut suae saluti consulens et honori, tam tibi quam Ecclesiis et aliis ad te spectantibus ablata restituat universa, et de damnis et injuriis irrogatis satisfaciat competenter. Alioquin praedictis litteris non obstantibus, per quas nondum exstitit plene in negotio ipso processum, tu propter hoc officii tui debitum in Eboracensi provincia exsequaris, quod per appellationis objectum nolumus impediri.

Datum Laterani, II Non. Maii, anno tertio decimo.

LXVIII. EPISCOPO, ET ABBATI SANCTI JOANNIS IN VINEIS ET DECANO SUESSIONENSI. Eis committitur causa praebendae Casletensis. (Laterani, VIII Kal. Maii.) Dilectus filius Bartholomaeus canonicus Casletensis in nostra proposuit praesentia constitutus quod cum praepositus Casletensis Morinensis dioecesis, qui filiis, nepotibus et cognatis Ecclesiae suae conferre praebendam quasi jure haereditario consuevit, praebendam . . . filii sui defuncti a sua nolens cognatione disjungi, eam . . . nato . . . filiae suae tunc lactenti dedisset, nos venerabili fratri nostro Silvanectensi episcopo et conjudicibus suis dedimus in mandatis ut praebendam eamdem, utpote de jure vacantem, apostolica sibi auctoritate conferrent. Ad quorum impediendum processum dictus praepositus et quidam de canonicis ipsi animo et parentela conjuncti, frustratorie nostram audientiam appellantes, appellationem emissam persequi non curarunt, excepto quod unus eorum, R. videlicet pueri dicti pater, tandem ad praesentiam nostram accedens, coram bonae memoriae Matthaeo Sancti Theodori diacono cardinali, a nobis sibi auditore concesso, ad hoc se asseruit non venisse. Quare dicto praeposito et capitulo Casletensi per scripta nostra mandavimus ut eidem praescriptam praebendam sine difficultate conferrent, dilectos filios abbatem Sancti Auberti Cameracensis et collegas ipsius exsecutores sibi nihilominus concedentes. In quorum praesentia pars adversa comparens, litteras quasdam exhibuit continentes quod praebendam praeposito confirmaveramus eamdem, sicut ipsam juste ac pacifice possidebat; per quas ipsum ab intentione sua excludere nitebatur. Verum judices attendentes confirmationem hujusmodi non valere, cum praebendam illam praepositus possidere non posset, et procedentes in nostri exsecutione mandati, in corporalem possessionem praebendae ipsum inducere curaverunt: propter quod pars adversa vocem ad nos appellationis iterato emisit, quam, sicut et primam, persequi non curavit. Cumque occasione illius possessionem ipsius canonici per annum et amplius multipliciter perturbasset, idem ad abbatem Sancti Nicasii Remensis et conjudices suos nostras litteras impetravit. Qui ex capituli relatione comperto quod sibi periculosum existeret in ecclesia residere, ipsi fecerunt securitatem praestari firmatam praestito juramento. Qua recepta, cum crederet se securum, praepositus et complices ejus in fratrem ipsius in ecclesia coram altari astantem in die Coenae Domini manus sacrilegas injecerunt, et tumultu exorto, auxilio canonicorum et presbyterorum astantium vix manus ipsorum effugere potuerunt. Caeterum cum coram dicto abbate Sancti Nicasii suisque collegis super hoc persequeretur jus suum, idem praepositus ad abbatem de Bergis et conjudices suos, nulla de ipso vel negotio memorato habita mentione, nostras litteras impetravit. Quos idem canonicus habens certa ratione suspectos, utpote quorum unus praeposito erat affinis, et alter in eadem causa ipsius exstiterat advocatus, eumque ad loca suspecta vocantes frequenter, praecipitabant sententiam excommunicationis in eum per contumaciam non absentem, et praedictum praepositum a praefatis judicibus excommunicatum pro eo justitia exigente absolverant, licet standi mandatis eorum cautionem juratoriam praestitisset, et nolebant supersedere negotio ad mandatum ipsorum, cum super hoc nullam jurisdictionem habebant, ad nostram duxit audientiam appellandum. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus si est ita, revocato in irritum quidquid occasione litterarum illarum, quae per veritatem tacitam fuerant impetratae, ab eisdem judicibus in ejus praejudicium inveneritis attentatum, memoratum canonicum faciatis ejusdem praebendae auctoritate nostra pacifica possessione gaudere, ac de damnis et injuriis irrogatis eidem satisfactionem debitam exhiberi, tam praefatum praepositum quam contradictores quoslibet per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo compescentes. Non obstantibus aliquibus litteris quae de his omnibus non faciant mentionem, et in quibus non contineatur insertum quod de nostra certa scientia emanarint. Testes autem, etc. Quod si non omnes, etc., tu, frater episcope, etc.

Datum Laterani, VIII Kal. Maii, anno tertio decimo.

LXIX. FRATRIBUS MONASTERII ONIENSIS. Confirmatur concordia facta inter episcopum Burgens. et monasterium Oniense. (Laterani, Nonis Maii.) His nos convenit robur apostolicum impertiri quae semel in contentionem deducta, judicio sunt vel concordia terminata, ne sopitae quaerimoniae reviviscant, et relabantur iterum in recidivae scrupulum quaestionis. Sane cum olim inter Ecclesiam vestram et bonae memoriae Victorem Burgensem episcopum super tertiis decimarum quaestio suborta fuisset, tandem inter eos hujusmodi compositio intercessit, quod videlicet memoratus episcopus de suorum canonicorum assensu concessit et confirmavit Joanni tunc Oniensi abbati ejusque catholicis successoribus in perpetuum tertias decimarum in omnibus ecclesiis suis quas idem abbas eo tempore possidebat, nec non decimas quas usque tunc in villis de Arenis, Sant. Tamaio, Terminon, Ventretea, Solas et Pelluegas recipere consueverat episcopus memoratus. Praefatus vero abbas, cum capituli sui consensu, praenominato episcopo et successoribus ejus villam Ribillam cum omnibus pertinentiis suis concessit perpetuo possidendam. Cum autem nuper venerabilis frater noster Gar. Burgensis episcopus et Lupus procurator vester, inter alias quaestiones utrinque propositas coram nobis, coepissent super praefatis decimarum tertiis litigare, tandem compositionem praefatam memoratus episcopus recognovit, eamdem se velle servare proponens. Nos igitur vestris precibus inclinati, compositionem jam dictam, sicut pie ac provide facta est et ab utraque parte sponte recepta, ad exemplar bonae memoriae Alexandri papae praedecessoris nostri auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis, etc. Si quis autem, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, Nonis Maii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

LXX. EPISCOPO ZAMORENSI, ET MAURICIO ARCHIDIACONO TOLETANO, ET MAGISTRO MICHAELI CANONICO SEGOBIENSI. De recipiendis testibus super praescriptione. (Laterani, Nonis Maii.) Cum Lupus procurator monasterii Oniensis proposuisset inter alia coram nobis ad illud in suis Ecclesiis ratione cujusdam transactionis inter ipsum et bonae memoriae Victorem Burgensem episcopum olim initae parochiale jus integre pertinere, ac venerabilis frater noster Burgensis episcopus, successor ipsius, in eisdem quaedam sibi jura parochialia vindicaret, nos eamdem causam sententiae curavimus calculo terminare, prout in aliis litteris ad vos directis plenius continetur. Sed cum lata sententia, procurator ipse ad probandum praescriptionem super quibusdam articulis fuisset a nobis per beneficium in integrum restitutionis admissus, coepit nobis humiliter supplicare ut per in integrum restitutionis auxilium eum ad probandum admittere dignaremur quod Burgensis Ecclesia ratum habuit et consensit ut Oniense monasterium in omnibus ecclesiis quas tunc temporis possidebat, jus parochiale in integrum obtineret, sicut per quamdam transactionem asserebat sibi fuisse concessum. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus recipiatis testes quos utralibet pars super praedicto ratihabitionis consensu duxerit producendos, et depositiones eorum super jam dicto recipientes articulo, quas per vos nulli penitus volumus revelari, penes vos reservetis fideliter consignatas, donec negotio super caeteris ventilato, de ipsius processu per vos redditi fuerimus certiores, et per nostrae responsionis oraculum qualiter in ipso procedendum sit declaretur; cum non hoc ipso quod testes super dicto capitulo taliter recipi volumus ad cautelam intendamus adhuc in integrum restitutionis auxilium monasterio indulgere. Volumus etiam et mandamus quod si causam eamdem ad nostrum remiseritis examen instructam, attestationes hujusmodi simul ad nos cum aliis remittatis. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani, Nonis Maii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

LXXI. AURELIANENSI EPISCOPO, ET ELEEMOSYNAE CISTERCIENSIS ET BONAEVALLIS ABBATIBUS. De electione abbatissae S. Aviti. (Laterani, V Nonas Maii.) Cum post alia circa quae super correctione monasterii Sancti Aviti de mandato nostro provide processistis, abbatissam ejusdem loci, prout erat exigente justitia faciendum, ab administratione suspensam excommunicationis quoque vinculo curaveritis innodare, ad depositionem ipsius, quamvis expedire plurimum videretis, propter appellationem quae ab ipsa dicitur interposita, sine conniventia nostra, sicut accepimus, procedere dubitastis. Quia igitur intelleximus abbatissam praedictam a monasterio ipso merito amovendam, eaque ibi praesidente vel residente, statum praefati monasterii commode reformari non posse, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus eidem ab ipso prorsus amotae, juxta quod ordini et statui suo congruit, auctoritate nostra sublato appellationis obstaculo provideri alibi facientes, injungatis sororibus monasterii supradicti ut per regularem electionem sibi praeficiant personam idoneam in rectricem. Quod si non omnes, etc., tu, frater episcope, etc.

Datum Laterani, V Nonas Maii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

LXXII. HERVEO TRECENSI EPISCOPO. De quadam praebenda Trecensi. (Romae, Kal. Maii.) Dilecto filio nostro Petro tituli Sanctae Pudentianae presbytero cardinale dilectis filiis R. de Avalon cellarario Senonensi et R. de Noa clerico procuratori tuo auditore concesso, idem cellararius proposuit coram eo quod cum bonae memoriae Guillelmus Remensis archiepiscopus, tunc apostolicae sedis legatus, ad Trecensem accessisset Ecclesiam, in qua G. nepoti suo praebendam concedere intendebat, cum nulla penitus vacaret ibidem, dictus cellararius, non tam ei quam nobis etiam cupiens in hac parte placere, praebendam quam in ipsa obtinebat Ecclesia in ejus manibus resignavit. Qui liberalitati ejus volens postmodum grata vicissitudine respondere, de capituli Trecensis assensu, praesente quoque venerabili fratre nostro Senonensi archiepiscopo, tam praefatum nepotem suum quam etiam cellararium in canonicos Trecenses instituit; et ambobus idem capitulum stallum in choro et locum in capitulo assignavit. Quibus idem Remensis archiepiscopus fructus supradictae praebendae tandiu dividendos communiter assignavit donec praefatus G. integrum esset praebendale stipendium assecutus, in eos qui contravenire praesumerent excommunicationis sententia promulgata; quorum receptionem generalis procurator bonae memoriae praedecessoris tui in Constantinopolitanis partibus tunc agentis postmodum approbavit. Unde dictus cellararius in eadem ecclesia lectiones et evangelium in hebdomada sua postea legisse dignoscitur, et tam decani quam episcopi electioni et aliorum negotiorum tractatibus sicut canonicus Trecensis interfuit, et domum quamdam per capitulum memoratum obtinuit quae non nisi canonico consueverat assignari. Tu quoque cum ad eamdem accessisti ecclesiam consecratus, dictum cellararium cum canonicis aliis ad osculum recepisti, cum tamen tunc temporis nonnisi canonici ad osculum admittantur, et eidem super praedictis non movisti per biennium quaestionem. Unde petiit ut te ab ipsius super hoc molestatione indebita compescere dignaremur. Verum dictus R. procurator tuus proposuit ex adverso quod cum idem cellararius praebendam suam in praefati Remensis archiepiscopi manibus resignasset, ipse de medietate illius nepotem suum, et de medietate alia dictum cellararium investivit; quam adhuc detinere praesumit in tuum praejudicium et gravamen, non permittens te libere de ipsa disponere, prout ad te dignoscitur pertinere. Et licet ad dilectos filios decanum et magistros G. Cornutum Parisiensem et S. Remensem canonicos super hoc nostrae fuerint litterae impetratae, cellararius demum ad nos frustratorie appellavit, ut te posset gravare laboribus et expensis. Idem quoque proposuit procurator quod cum in Trecensi ecclesia institutus olim fuerit certus canonicorum numerus et capituli juramento firmatus, supradictus archiepiscopus, qui etsi legatus fuisset in Theutonia, in Senonensi tamen provincia eidem non fuit officium legationis injunctum, institutionem hujusmodi facere non potuit ut legatus; quinimo, et si legatus in eadem provincia exstitisset, ad unicum tamen spirituale jus, quod vacabat ibidem, duos insimul canonicos instituere sibi non licuit contra canonicas sanctiones. Nam si duo unicam praebendam haberent, id esset contra Turonense concilium, quod praebendarum inhibet sectionem. Si vero duobus in canonicos et fratres receptis, uni tantummodo praebenda daretur sub exspectatione, alius contra Lateranense concilium remaneret. Praeterea, licet in Ecclesia in qua non est certus numerus praebendarum, nulla etiam praebenda vacante, in canonicum quis possit assumi, cum intelligatur ad quoddam jus eligi quod ex electorum assensu de novo creatur, et cum electo in canonicum nascitur, et desinit cum defuncto, in ecclesia tamen quae determinatum habet numerum praebendarum, uno duntaxat individuo jure vacante, duo insimul eligi non possunt ad illud, cum hujusmodi spirituale jus dividi seu communicari nequeat inter eos. Quanquam interdum ii ad quos spectat electio, de communi consensu augmentare valeant numerum praebendarum, quoddam jus spirituale de novo creando; nisi forte statutum aliquod obviaret, quod esset juramento firmatum, vel cui sedis apostolicae confirmatio accessisset, hujusmodi clausula prohibitionis adjecta, ut si quidquam contra id fieret non valeret. Propter quod institutionem praefatam nullam fuisse dictus asseruit procurator, cum in Trecensi ecclesia, sicut praemissum est, certus sit praebendarum numerus, quem capitulum vel legatus augmentare minime intendebat, vel jus aliquod de novo creare, quod ex eo argui proponebat, quia non fuit unus ad vacantem praebendam et alius simpliciter institutus, sed ad praebendam unicam supradicto modo vacantem exstiterunt ambo recepti. Sed nec Trecense capitulum, ad quod praebendarum collatio nullatenus pertinebat, vel dictus procurator praedecessoris tui, receptionem hujusmodi approbare potuit, utpote contra canones attentatam. Tibi quoque nequaquam obfuisse dicebat quod cellararium praefatum ad osculum inter canonicos Trecenses admiseras, vel quod aliquanto tempore super hoc negotio siluisti, cum tunc temporis ecclesiae tuae consuetudines, et quae in ea minus legitime facta fuerant, ignorares. Ad haec autem cellararius sic respondit, quod cum idem archiepiscopus in Trecensi capitulo suae legationis litteras legi fecerit, et legatus eo tempore ab omnibus haberetur, an legatus in illa provincia fuerit, non debebat ulterius in dubium revocari; maxime cum tu in praedictis litteris, quas obtinueras contra eum, memoratum archiepiscopum legatum duxeris nominandum. Adjecit insuper, quod licite quis ad spiritualem fraternitatem eligi potest in canonicum et in fratrem, nulla etiam praebenda vacante, argumentum ad hoc cujusdam epistolae decretalis inducens, in qua legitur quod cum T. clericus, nulla in Lingonensi ecclesia praebenda vacante, ab episcopo et canonicis Lingonensibus supradicti archiepiscopi judicis delegati a nobis interveniente auctoritate in canonicum receptus fuisset et fratrem, ita quod nullius praebendae fructus perciperet nisi loco proximo vacaturae, nos attendentes quod dictum T. in canonicum et fratrem recipi non occurrebat canonicis institutis et vacaturam exspectare praebendam Lateranensi concilio non esset dubium obviare, illicito reprobato, quod licitum erat duximus approbandum. Unde cum videretur indignum ut is qui receptus erat in canonicum et in fratrem, praebendae beneficio fraudaretur, episcopo et canonicis Lingonensibus dedimus in mandatis ut si res taliter se haberet, eidem T. praebendam, cum se facultas offerret, assignare curarent. Allegavit insuper quod ab apostolica sede frequenter hujusmodi litterae impetrantur, ut in ecclesia, in qua certus est numerus praebendarum, nulla praebenda vacante recipiatur quis in canonicum et fratrem, et eidem praebenda, cum se facultas obtulerit, conferatur. Item licet Turonense concilium sectionem inhibeat praebendarum, nihilominus tamen Romana Ecclesia receptionem eorum qui ad dimidias praebendas assumpti sunt in canonicos approbando, nonnunquam sectas praebendas eis praecipit integrari. Sed ad hoc fuit ex adverso responsum quod etsi Romanus pontifex dimidiatam quoad temporalem proventus praebendam contra concilium Turonense illi quandoque praecipiat integrari cui jus spirituale vacans fuerat cum debita integritate collatum, pro eo tamen quod ad hujusmodi jus dimidium de facto, cum de jure non valeat, est receptus, id mandare minime consuevit, et ex plenitudine potestatis ad unicum jus spirituale non vacans aliquem recipi utilitate vel necessitate pensata valeat indulgere; sicut de Augustino in canone invenitur, qui novo modo provectus et consecratus episcopus, incolumi Valerio episcopo ecclesiae Hipponensi accessit in cathedra, non successit. Et sicut de non vacante praebenda, concessa tamen et confirmata per Romanum pontificem, cuidam clerico in ecclesia Lingonensi et per exsecutorem ipsius ad eamdem etiam non vacantem recepto, in praeallegata legitur decretali, praefatus tamen archiepiscopus, qui etsi legatus fuisset in provincia, absque nostra saltem licentia speciali contra juris scripti tenorem ad unicum jus spirituale quod vacabat in ecclesia supradicta, in qua certus erat numerus praebendarum, instituere non potuit nepotem et cellararium supradictos, cum hoc non solummodo Turonensi sed etiam Lateranensi concilio obviaret; maxime cum nec novum jus creare intenderet, nec praebendarum numerum augmentare, quod inde colligitur, quia resignatione cellararii procurata, eosdem instituit ad unicam praebendam vacantem. Unde nos his et aliis intellectis, cellararium antedictum, quem praefatam praebendam constitit prius libere resignasse, ad restitutionem eorum quae ratione supradictae investiturae tenebat de consilio fratrum nostrorum sententialiter duximus condemnandum, ei super praebenda ipsa vel ejus parte silentium imponentes; ita quod per hoc supradicto G. nullum praejudicium generetur, maxime cum res inter alios acta non noceat regulariter aliis juxta canonicas et legitimas sanctiones. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae diffinitionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, etc., usque incursurum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, Kal. Maii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

LXXIII. EPISCOPO, ET I. ARCHIDIACONO, ET MAGISTRO N. DE DUACO CANONICO CATALAUNENSI. De eadem re. (Datum, ut in alia. ) Dilecto filio nostro Petro tituli Sanctae Pudentianae presbytero cardinali dilectis filiis R. de Avalon cellarario Senonensi et R. de Noa clerico procuratori venerabilis fratris nostri Trecensis episcopi auditore concesso, etc., ut in alia, usque bonae memoriae praedecessoris supradicti episcopi Trecensis Constantinopolitanis partibus, etc., ut in alia, usque assignari. Episcopus quoque, cum ad eamdem accessit ecclesiam consecratus, dictum cellararium cum canonicis aliis ad osculum dignoscitur recepisse, cum tamen, etc., ut in alia, usque super praedictis non movit per biennium quaestionem. Unde petiit ut episcopum ipsum ab ipsius super hoc, etc., usque dignaremur. Verum dictus R. procurator ejusdem episcopi proposuit ex adverso quod cum, etc., ut in alia, usque praesumit in memorati episcopi praejudicium et gravamen, non permittens eum libere de ipsa disponere, prout ad se dignoscitur pertinere. Et licet, etc., usque frustratorie appellavit, ut episcopum ipsum posse, etc., usque vel dictus procurator praedecessoris ipsius episcopi receptionem hujusmodi, etc., ut in alia, usque attentatam. Ipsi quoque episcopo nequaquam obfuisse dicebat, etc., in eumdem fere modum ut in alia, usque duxerit nominandum. Adjecit insuper, etc., ut in alia per totum, usque sanctiones. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus quod est a nobis sententialiter diffinitum faciatis appellatione remota inviolabiliter observari, contradictores per censuram ecclesiasticam compescentes. Quod si omnes, etc. tu, frater episcope, cum eorum altera ea, etc.

Datum, ut in alia per totum.

LXXIV. ROFFENSI ET SARESBERIENSI EPISCOPIS. De dotalitio B. reginae Anglorum. (Datum Laterani, IV Idus Maii Utinam [charissimus in Christo filius noster] Joannes [rex] Angliae, nostris acquiescens monitis et consiliis, sic regeret semetipsum ut nos, qui de corde puro, conscientia bona, et fide non ficta ejus salutem diligimus et honorem, in ipsum non cogeret ecclesiasticam exercere censuram nec contra se divinam iracundiam provocaret illis injurias inferendo quibus impertiri deberet gratiam et favorem. Compellimur etenim vel inviti scribere contra eum, qui toties nostra monita praeteriit aure surda, ut querella charissimae in Christo filiae Berengariae quondam Anglorum reginae illustris indicat saepe saepius nostris auribus inculcata; a cujus clamore nec possumus nec debemus avertere aures nostras, qui sumus omnibus in justitia debitores; illius vicem, licet immeriti, gerentes in terris qui hominis personam non accipit, sed cum tranquillitate judicans, facit misericordiam et judicium omnibus injuriam patientibus, et reddit retributionem superbis. Saepe namque ipsum recolimus monuisse ut suae saluti consulens et honori, eidem reginae super dotalitio suo, medietate mobilium inclytae recordationis regis Richardi fratris sui, et quibusdam aliis quae ipsa sibi competere asserit, satisfaceret competenter. Sed quia nec id curavit efficere, nec coram judicibus illis quibus negotium ipsum pluries dignoscimur commisisse, ipsi justitiam exhibuit super eis, nos tandem ipsi dedimus in mandatis ut usque ad festum nativitatis beatae Mariae proximo tunc venturum per procuratorem idoneum nostro se conspectui praesentaret, exhibiturus praefatae reginae vel procuratori ejusdem super praemissis et aliis, si qua forte adversus eum duceret proponenda, quod ordo posceret rationis. Ipse vero, licet dilectus filius prior Wigorniensis de mandato venerabilis fratris nostri Wigorniensis episcopi, exhibitis ei litteris nostris, praefatum terminum ex parte nostra sibi peremptorium assignarit, sicut venerabilis frater noster Eliensis et praefatus Wigorniensis episcopi, quibus super hoc direximus scripta nostra, per suas nobis litteras intimarunt, id tamen facere contempsit omnino, procuratore ipsius reginae ad praedictum terminum ad sedem apostolicam accedente, ac per quatuor menses et amplius exspectante. Nos igitur in nostrae salutis dispendium nolentes ulterius deferre homini contra Deum, ipsum per litteras nostras monuimus et exhortati sumus attentius, in virtute Spiritus sancti eidem firmiter injungentes ut usque ad sex menses post susceptionem litterarum nostrarum aut praefatae reginae satisfaceret congrue de praedictis, aut componeret, si fieri posset, amicabiliter cum eadem, vel per sufficientem et idoneum responsalem apostolico se conspectui praesentaret, exhibiturus eidem vel ejus procuratori super his et aliis quae adversus eum duceret proponenda justitiae complementum. Alioquin extunc civitates, villas, castra, et maneria quae ad dotalitium praefatae reginae spectare noscuntur, in ipsis litteris suis nominibus adnotata, licet ex alia causa supposita sint sententiae interdicti, propter hoc tamen pari sententia specialiter decrevimus alligata; ut in omnibus illis nequaquam interdicti sententia relaxetur, donec super hoc idem rex satisfecerit competenter. Dantes vobis districte nihilominus in praeceptis ut humana gratia et mundano timore postpositis eamdem publicaretis sententiam, et faceretis sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo auctoritate nostra firmiter observari. Vos autem, licet pridie Idus Julii proximo praeterito, sicut ex litteris vestris accepimus, nostras curaveritis eidem litteras praesentare, et ipsarum continentiam sibi exposueritis diligenter, et idem nec praefatae reginae satisfecerit, nec amicabiliter composuerit cum eadem, nondum tamen ad publicationem ipsius sententiae processistis, pro eo quod vobis non consistit regem praefatum infra sex menses non direxisse, juxta nostri mandati tenorem, ad nostram praesentiam responsalem. Cum igitur a tempore quo sibi nostras litteras praesentastis novem mensium spatium et amplius sit elapsum, nec rex idem ad praesentiam nostram propter hoc aliquem direxerit responsalem, procuratore reginae diutius exspectante, ac eadem per decennium et amplius post nos clamaverit incessanter, fraternitati vestrae per iterata scripta mandamus et districte praecipimus quatenus humano favore ac timore postpositis, ad publicationem ejusdem sententiae ac observationem ipsius, juxta priorum continentiam litterarum, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo procedatis; praeceptum nostrum taliter impleturi quod plus Deo quam homini deferre probemini, et vestra possit inde obedientia merito commendari. Qualiter autem in exsecutione praecepti apostolici processeritis, tam nobis quam saepefatae reginae curetis litteris vestris fideliter intimare. Quod si non ambo. . . alter vestrum ea nihilominus exsequatur.

Datum Laterani, IV Idus Maii, anno tertio decimo.

LXXV. EPISCOPO, ET MAGISTRO FLORENTIO ARCHIDIACONO ZAMORENSI, ET ABBATI DE MOREROLA ZAMORENSIS DIOECESIS. Scribitur pro episcopo Portugalensi. (Datum Laterani, III Idus Maii.) Graves oppressiones et enormes injurias a charissimo in Christo filio nostro illustri rege Portugalensi venerabili fratri nostro Portugalensi episcopo irrogatas nec ipse propter hoc ad sedem apostolicam coactus confugere quasi nudus prae ipsarum multitudine facile nobis potuit viva voce sub compendio brevitatis exponere, neque nos vobis praesenti pagina recensere. Cum enim super variis gravaminibus quae praefatus rex exercuerat in eumdem, dudum compositio inter eos mediantibus delegatis nostris celebrata fuisset, quam idem rex, sicut patet ex authentico suo scripto promisit se fideliter servaturum, ipse demum super articulis contentis in ea veniens contra ipsam, adversus memoratum episcopum graviores innovavit calumnias, et saeviores angustias instauravit. Indignatus siquidem ei pro eo quod illicitis nati sui nuptiis interesse ac eidem transeunti per civitatem processionem facere denegavit, post appellationem ad nos interpositam domos quorumdam canonicorum ipsi episcopo assistentium fecit dirui, ac eis praebendas et equitaturas auferri, seras portarum ecclesiae violari, excommunicatos in ecclesiam intromitti, defunctorum in interdicto corpora sepeliri, et eumdem episcopum ac decanum aliosque tribulationis suae consocios in episcopali domo quinque pene mensibus per portarium suum et burgenses Portugalenses sic atrociter obsideri ut non solum facultatem exeundi de ipsa, verum etiam superveniente infirmitate ad confitendum et adorandum sacerdotis et crucis copiam nequiverit obtinere, donec multis dehonestatus opprobriis, et magnis periculis circumseptus, inter haec omnia canonicis et portionariis Portugalensis ecclesiae post interdictum in appellationis nostrae contemptum ad cumulum doloris sui divina solemniter celebrantibus, compulsus est nuntiis regis dicere quod se illius exponeret voluntati. Qui sic demum a custodia liberatus, intelligens quod rex eum ad compositionem iniquam et appellationum renuntiationem intenderet coarctare, nocturnae fugae praesidio, recursurus ad nos, regni sibi praeclusos exitus vix evasit. Praefatus autem portarius bona episcopatus invadens et in suos ac regios usus expendens, hominem quem dictus episcopus ad necessaria sibi deferenda transmiserat carceravit. Cum igitur haec et alia quae contra saepe fatum episcopum et ecclesiam, imo Deum, per eumdem regem enormiter attentata dicuntur, ex injuncto nobis apostolatus officio corrigere teneamur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus ipsum ad restitutionem ablatorum et satisfactionem injuriarum super his et aliis tam debitam quam plenariam episcopo, decano et aliis ejus sociis impendendam, necnon etiam observandam compositionem praedictam monere prudenter et efficaciter inducere procuretis. Qui si forsan infra tempus quod ei duxeritis praefigendum id non curaverit adimplere, extunc eidem ingressum ecclesiae ac universa interdicatis ecclesiastica sacramenta, prohibentes in locis ad quae ipse devenerit, eo praesente divina officia celebrari. Et si nec sic duritia sua poterit emolliri, per litteras vestras hoc nobis intimare curetis; ut si morbum, quod absit! contigerit aggravari ad curationem ipsius graviori medicina, quemadmodum expedierit, insistamus. Dictum autem portarium et M. Martini ac G. servientes ipsius, necnon I. Album, P. Feudum. Tirou et omnes alios quos constiterit praefatum episcopum ac decanum et ejus socios inclusos in domo sua temere tenuisse, cum et idem portarius quemdam ejusdem episcopi subdiaconum vinctum catena ferrea tenuisse dicatur, tandiu denuntietis excommunicationi subjectos et ab omnibus faciatis tanquam excommunicatos arctius evitari donec passis injuriam satisfecerint competenter et cum vestrarum testimonio litterarum ad sedem accesserint apostolicam absolvendi; sententiam ipsam singulis diebus Dominicis ac festivis, pulsatis campanis, et candelis accensis, per totam Portugalenrem dioecesim facientes solemniter innovari, sollicite providendo ut praeceptum apostolicum taliter impleatis quod Deum videamini potius quam hominem revereri; ne, si aliter ageretis, negligentiam vestram cum exactissima poena requirere cogeremur. Volumus insuper et praecipimus ut circa omnia quae praemissa sunt, tam super principalibus quam super incidentibus, appellatione postposita procedatis. Quod si non omnes. . . tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.

Datum Laterani, III Idus Maii, anno tertio decimo.

LXXVI. PORTUGALENSI EPISCOPO. De eadem re. (Laterani, III Idus Maii.) Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere assensum, et vota quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, venerabilis frater, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, compositionem inter te ac charissimum in Christo filium nostrum illustrem regem Portugalensem super articulis comprehensis in ipsa mediantibus venerabili fratre nostro Zamorensi episcopo et collegis ipsius delegatis ut nobis provide celebratam et ab utraque parte sponte receptam, sicut in authentico scripto plenius continetur, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus, cujus tenor est talis: Sancius Dei gratia Portugalensis rex M. eadem Zamorensi episcopo et magistro P. Legionensi et I. Zamorensi decanis salutem et sinceram dilectionem. A memoria vestra non credimus excidisse quod super negotio quod inter me et Portugalensem episcopum vertitur, in hunc modum mihi litteras destinastis. Illustrissimo ac venerabili domino Sancio Dei gratia Portugalensi regi M. eadem Zamorensis episcopus et magister P. Legionensis et I. Zamorensis decani salutem et promptum devotionis famulatum. Notum facimus excellentiae vestrae quod nos, mediantibus procuratoribus vestris, Portugalensem episcopum ad talem induximus compositionis modum, inspecto prius diligenter summi pontificis rescripto, ut vos prius ipsum episcopum et suos in plenitudine gratiae vestrae bona fide recipiatis, super quo ei tam apertas litteras quam alias similes judicibus transmittatis, et episcopatum suum cum debita integritate eidem et patrimonium suum cum inde ablatis restituatis; de causis religiosorum et quorumcunque clericorum episcopatus sui vos non intromittetis per vos vel per homines vestros, nisi requisitus ab eo, et ab omni ipsorum gravamine deinceps desistetis; et si causam vel querimoniam adversus aliquem de praedictis habueritis, non per vos, sed per eum, justitiam consequemini; si autem adversus episcopum vel adversus suos per archiepiscopum vel per summum pontificem tantum, si ad eum appellatum fuerit, vobis, nisi cum eo aliter conveneritis, satisfaciet; et vobis non recipientibus in protectione vestra contra cum aliquem de suis subditis, nec in aliquo amodo eum gravantibus, neque impedientibus, omnia quae ad eum et ad officium ejus et ad jus ecclesiae suae pertinent habeat, libere exerceat et quiete. Statuimus praeterea cum praefato episcopo ut vos ei, cum ad excellentiam vestram destinaverit, equitaturas suas et supellectilia et alia quae in civitate Portugalensi et ejus patrimonio inventa fuerint ad ipsum et ad suos pertinentia restitui, et P. Roderici militem absolvi facietis. De his vero quae ad praesens inveniri non poterunt, quae ad ipsum vel ad suos spectare noscuntur, sic disposuimus; ut a die qua vos viderit, vel vobis innotuerit per nuntium ejus ipsum Portugalensem civitatem intrasse, quando et ipse debet pro se et pro judicibus episcopatum ab interdicto absolvere, usque ad duos menses ipsi episcopo et suis plenariam restitutionem, nam jura sic postulant, facietis. De satisfactione vero sibi exhibenda celsitudinis vestrae discretioni committet, si circa restitutionem sibi faciendam et alia quae diximus vos promptum invenerit et benignum; ut vestra honestate ac sua pensata, et Dei timore prae oculis habito, quomodo satisfaciendum videritis satisfactionem exhibere curetis. Et si praedicta, quae pro bono pacis et honestate regia tractavimus, majestati vestrae placuerint, per litteras vestras apertas nobis et per alias domino Portugalensi voluntatem vestram intimare omnino non postponatis. Si autem placuerint, et aliquod de praemissis per vos, quod non credimus, omissum fuerit, apostolici rescripti coertio, circa ea quae defectum patientur, in suo statu apud nos interim perdurabit; ita ut medio tempore nec vobis nec ipsi liceat super causa quae inter vos et ipsum vertitur ad appellationis diffugium convolare. Addidimus etiam praeterea, ut fabricam ipsius ecclesiae cum omnibus pertinentiis suis ecclesiae libere relinquatis. Ipsa enim ecclesia debet de ipsa fabrica disponere prout viderit expedire. Vestram igitur discretionem indubitanter certifico quod omnes praedictos articulos compositionis inter me et Portugalensem episcopum factae admitto gratanter et aprrobo, et promitto firmiter me in omnibus et per omnia sine dubio fideliter servaturum. Si vero, quod Deus avertat! a die qua ipse intraverit super his quae inventa non fuerint in episcopatu contentio aliqua de restitutione facienda emerserit, concedo ei securitatem bona fide et hominibus atque rebus ejus eundi et redeundi ad vos, quoties voluerit, pro sua justitia super restitutione illorum quae defuerint consequenda. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Laterani, III Idus Maii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

LXXVII. DURANDO DE OSCA, ET WILLELMO DE S. ANTONINO, EORUMQUE FRATRIBUS IN FIDE CATHOLICA PERMANENTIBUS. De negotio Durandi de Osca et sociorum. (Laterani, III Idus Maii.) Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor aequitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, auctoritate praesentium inhibemus ut nullus vobis qualibet violentia vel subreptionis astutia in praepositum praeferatur, nisi quam vos cum consilio dioecesani episcopi, virum quidem idoneum, in fide recta, sana doctrina, et honesta conversatione probatum, duxeritis eligendum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae inhibitionis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, III Idus Maii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

LXXVIII. ARCHIEPISCOPO ET SUFFRAGANEIS TERRACONENSIS ECCLESIAE. De eadem re. (Laterani, IV Idus Maii.) Cum inaestimabile pretium sanguinis Jesu Christi teneamur in animabus redemptis ex injuncto nobis apostolatus officio custodire, non solum veraciter poenitentibus clementer impendere veniam nos oportet, verum etiam pertinaciter delinquentes instanter ad poenitentiam provocare; ne si vel his paternam consuetudinem, vel illis sollicitudinem subtraxerimus pastoralem, tot videamur ejusdem pretii redemptioni subtrahere quot in salvatione ipsius nostra potuissemus vigilantia conservare. Quapropter venientes dudum ad apostolicam sedem dilectos filios Durandum de Osca et Guillelmum de sancto Antonino et Joannem de Narbona et Ermengaudum et Bernardum Bitterrenses et Raymundum de Sancto Paulo et Ebrinum ac socios eorum paterna benignitate suscepimus, et ea quae nobis tam pro se quam pro fratribus suis exponere curaverunt pleno concepimus intellectu. Ex his ergo quae nobis de articulis fidei et sacramentis Eeclesiae diligenter examinati dixerunt cognovimus eos fidem sapere orthodoxam et catholicam astruere veritatem. Ad majorem tamen expressionem, appositis evangeliis, et scripto confessionis eorum imposito super illa, recepimus ab eis hujusmodi juramentum. Ego, inquit, Durandus de Osca, etc., ut supra, lib. XI, epist 196. Scriptum autem confessionis eorum est tale: Pateat omnibus fidelibus, etc., ut supra paucis mutatis, quae illic adnotata sunt in margine, usque Ecclesiae debitas persolvendo. Nos igitur habito fratrum nostrorum consilio, per apostolica vobis scripta mandavimus ut recepto a caeteris fratribus simili juramento, reconciliaretis eos ecclesiasticae unitati, et denuntiaretis eos vere catholicos ac recte fideles, in praescriptis et aliis ipsos secundum Deum ab omni scandalo et infamia servantes immunes, et in litteris testimonialibus et aliis adminiculis ipsos propter Deum misericorditer juvaretis. Quia vero sicut accepimus, occasionis praetextu quod mandatum hujusmodi communiter susceptis, ad reconciliationem illorum qui sub praescripta forma reconciliari Ecclesiae poposcerunt nondum a vobis fuit processum, uno se per alium excusante, qua de causa multi qui humiliter petierunt intrare, hactenus remansisse foras ecclesiam asseruntur, nolentes, sicut etiam nec velle debemus, ut qui trahi gratia divina creduntur, per duritiam vestram ab infinita Dei misericordia repellantur; fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus si non omnes his exsequendis potueritis interesse, tu, frater archiepiscope, cum quolibet aliorum constitutos in Terraconensi provincia hujusmodi poenitentes juxta praescriptam formam appellatione remota reconciliare procures; circa praefatum Durandum de Osca et Willelmum de Sancto Antonino ac eorum socios secundum praemissum mandatum nihilominus procedendo, eis autem in fide recta et sana doctrina manentibus exhortandi licentiam tribuentes competentibus horis et locis.

Datum Laterani, IV Idus Maii, anno tertio decimo.

In eumdem modum scriptum est archiepiscopo et suffraganeis ecclesiae Narbonensis.

Datum, ut in alia per totum.

LXXIX. PRIORI ET CANONICIS SANCTAE CATHARINAE WATEFORDENSIS. Recipiuntur sub protectione apostolicae sedis. (Laterani, II Idus Maii.) Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor aequitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, ecclesiam sanctae Catharinae Waterfordensis et personas ibidem Domino famulantes, cum omnibus bonis quae impraesentiarum rationabiliter possidet, aut in futurum justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini regulam atque institutionem fratrum domus Sancti Victoris Parisiensis in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Specialiter autem insulam extra muros Waterfordiae, in qua sita est ecclesia ipsa, cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam de Kiloteran cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam de Inesbrie cum Killolonan et una carrucata terrae ac aliis pertinentiis, ecclesiam de Kilcronete cum omnibus pertinentiis suis, Mullochpissi cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam de Baliclierechan cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam de Fidum cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam de Kilmedimoc cum omnibus pertinentiis suis, et omnia ecclesiastica beneficia de Odagatha Omilim cum omnibus pertinentiis suis, et unam piscariam in Odagatha Omilin, et duas piscarias apud Fidum, et unum mesuagium cum horto suo, et quamdam terram apud Inesbric ad grangiam construendam, quam nobilis vir Helias filius Northmanni pia vobis liberalitate concessit, sicut in ipsius authentico plenius continetur, et capellam de Radlathgenam cum pertinentiis suis, et unum mesuagium cum sex acris terrae, et duo curtilagia inter insulam et muros Waterfordiae, sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis, vobis et per vos ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae protectionis, constitutionis et confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Laterani, II Idus Maii, anno tertio decimo.

LXXX. HUGONI RAYMUNDI CANONICO EBREDUNENSI. Absolvitur ab impetitione cujusdam mulieris. (Laterani, IV Non. Junii.) Cum M. mulier Bononiensis, quae te in praesentia dilecti filii nostri Gualae Sanctae Mariae in Porticu diaconi cardinalis, quem ipsi et tibi concessimus auditorem, petebat in virum, tandem post altercationes multiplices coram venerabili fratre nostro Tusculano episcopo libera et spontanea voluntate continentiae votum emiserit, et tu militaturus Domino in clericali proposueris ordine permanere, a nobis humiliter postulasti ut tibi super hoc paterna dignaremur in posterum sollicitudine providere. Volentes igitur quieti et honestati tuae de consueta sedis apostolicae providentia praecavere, tam votum mulieris praedictae quam propositum tuum gratum habentes et ratum, et cum pro matrimonio, quod te secum contraxisse dicebat, nihil coram auditore probaret, te ab impetitione absolventes ipsius, ne occasione hujusmodi matrimonii molesteris ulterius ab eadem, auctoritate apostolica inhibemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae inhibitionis infringere vel ei ausu, etc. Si quis autem hoc, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, IV Nonas Junii, anno tertio decimo.

LXXXI. ROBERTO ABBATI MONASTERII SANCTI MARTINI TROARNENSIS, EJUSQUE FRATRIBUS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. Recipiuntur sub protectione sedis apostolicae. (Laterani, Kalendas Junii.) Quoties a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium Sancti Martini de Troarno, in quo divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste ac canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus vocabulis exprimenda: Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis, burgum Troarnense cum honore ac omnibus appendiciis suis, Joanvillam, Sanctum Paternum cum Ramat, Toffrevill, Salnervill, Lirrosa, Bures cum mariscis, boscis, terrariis, piscariis, pasnagiis, vineis, pascuis, pratis, guarandis, mercatis, teloneis, nundinis, molendinis et aliis libertatibus, immunitatibus, consuetudinibus et pertinentiis suis, ecclesias de Sancta Cruce, de Sancto AEgidio Troarnensi, de Joanvilla, de Sancto Paterno de Toffrevill, de Salnervil, de Lirosa, de Buris, et de Sancto Silvino, et capellas de Reinerii Manill et de Folletot ab episcopali jurisdictione per amicabilem compositionem exemptas, ecclesias de Fontenet, de Varavill et de Castrovir, et quidquid ex concessione venerabilium fratrum nostrorum S. Sagiensis et L. praedecessoris ipsius ac bonae memoriae . . . Baiocensis episcoporum habetis in eis; ecclesiam, decimam, et burgum Sancti Samsonis, prioratum de Deserto, maneria de Tallevill, de Diva, de Olnebach, de Cantapia, de Clevill, de Caigneio, de Raimbhom cum tota insula, de Goleto, et de Rigisvill. Et in Anglia, maneria de Horseleia et de Rongentonn, cellas, capellas, redditus et proventus, ac alia, quae scilicet praedictorum maneriorum ratione ad vestrum monasterium spectare noscuntur, cum omnibus libertatibus et immunitatibus suis; ecclesiam de Airam, ecclesiam de Lengronia, ecclesiam de Trumo, ecclesiam de Croceio, ecclesiam de Piru, ecclesiam de Grantevill, ecclesiam de Gisnervill, ecclesiam de Dumovill, ecclesiam de Han, ecclesiam de Calidoloco, ecclesiam de Agerneio cum duabus garbis decimae ipsius villae, ecclesiam de Milleio, ecclesiam de Campegnol, ecclesiam de Beneio, ecclesiam de Retuleio, ecclesiam de Praeriis, ecclesiam de Muscampis, ecclesiam Sancti Hippolyti, ecclesiam de Burceio et ecclesiam de Caravill cum decinis, capellis, obventionibus et aliis quae habetis in ipsis, capellam Sanctae Margaritae de Ponceio, capellam de Roca, capellam Sancti Thomae, capellam Sancti Michaelis de Bosco, et capellam Sancti Blasii de Ulmo, cum adjacenti grangia, et aliis pertinentiis earumdem; ecclesiam de Caigneio, cum quibusdam terris et decimis. In Anglia ecclesiam de Weneloch, ecclesiam de Malpedra et ecclesiam Sancti Andreae de Witteherst, cum decimis et aliis pertinentiis suis, grangiam de Malni, grangiam de Casteller et grangiam de Clevill, capellam de Deserto, cum decimis et aliis pertinentiis suis. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus vel sumptibus colitis, sive de vestrorum animalium nutrimentis, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos e saeculo fugientes ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere.

Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in monasterio vestro professionem fassit, nisi arctioris religionis obtentu, de claustro vestro discedere. Discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Auctoritate quoque apostolica prohibemus ne ullus in vos vel monasterium vestrum excommunicationis vel interdicti sententias sine manifesta et rationabili causa proferre seu novis et indebitis exactionibus vos aggravare praesumat. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit, et communionem et gratiam sacrosanctae Romanae sedis habuerit, et ea voluerit vobis sine pravitate aliqua exhibere. Alioquin liceat vobis quemcunque malueritis catholicum adire antistitem communionem et gratiam apostolicae sedis habentem, qui nostra fretus auctoritate vobis quod postulatur impendat. Prohibemus insuper ut infra lines parochiae vestrae nullus sine assensu episcopi dioecesani et vestro capellam seu oratorium de novo construere audeat. Salvis privilegiis pontificum Romanorum. In parochialibus vero ecclesiis quas habetis, liceat vobis sacerdotes eligere et dioecesano episcopo praesentare; quibus, si idonei fuerint, episcopus curam animarum committat, ut ei de spiritualibus, vobis vero de temporalibus debeant respondere. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars major consilii sanioris secundum Deum et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna in posterum sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica inhibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere vel interficere, seu violentiam audeat exercere. Libertates quoque et immunitates antiquas et rationabiles consuetudines monasterio vestro concessas et hactenus observatas, ratas habemus, et eas perpetuis temporibus illibatas permanere sancimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Datum Laterani per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis, S. R. E. cancellarii, Kalend. Junii, indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno millesimo ducentesimo decimo, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno tertio decimo.

LXXXII. GNEZNENSI ARCHIEPISCOPO ET UNIVERSIS SUFFRAGANEIS EJUS. De statuto quodam facto a duce Poloniae. (Laterani, V Idus Junii.) Significavit nobis dilectus filius nobilis vir dux Zlesiae quod cum (Boleslaus) quondam dux Poloniae certam dederit singulis filiorum suorum in Polonia portionem, principalem civitatem Cracoviae majori natu reservans instituit ut semper qui esset de ipsius genere prior natu, civitatem teneret eamdem; ita quod si major decederet, vel cederet juri suo, qui post eum de toto genere major esset, ipsius civitatis possessionem intraret. Hoc autem perpetuis temporibus observari praecipiens, per sedem apostolicam obtinuit approbari, omnes illos faciens excommunicatione percelli qui statutum hujusmodi auctoritate apostolica roboratum praesumerent violare. Unde nobis humiliter supplicavit ut nostris vobis daremus litteris in mandatis quod nec vos ipsi statutum violaretis hujusmodi, nec permitteretis ab aliis violari, illos qui contravenire praesumerent anathematis sententia ferientes. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus institutionem de majoritatis praeeminentia, sicut ad utilitatem et pacem totius provinciae dignoscitur esse facta, faciatis per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo firmiter observari, contradictores censura simili compescentes.

Datum Laterani, V Idus Junii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

LXXXIII. FREDERICO ILLUSTRI REGI SICILIAE. Ut Cathan. episcopum recipiat in gratiam. (Laterani, VII Kal. Julii.) Cum jam annos pueriles evaseris, decet te, fili charissime, actus deserere pueriles, et quanto tibi et regno tuo majora pericula imminent, tanto studiosius debes intendere ad illa fortiter evitanda. Consilia quoque discretorum et te diligentium debes diligenter amplecti, et inter ingratos ac bene notos discernere te oportet, ne minus diligentes plus diligas, et qui te ferventius diligunt, illos remissioris charitatis brachiis amplexeris. Cum enim venerabilis frater noster Cathaniensis episcopus, regni Siciliae cancellarius, te custodierit hactenus et nutrierit, ac pro defensione tua et regni tui labores et angores, anxietates et necessitates multiplices sustinuerit, nunc, si verum est quod asseritur, tot beneficiorum oblitus, a tua ipsum familiaritate recedere permisisti in scandalum et odium pariter plurimorum. Propter quod alii regni nobiles, dum eumdem multis meritis praeditum debita intellexerint remuneratione fraudatum, in tua fidelitate lentescent, et nonnulli se a tuis obsequiis subtrahent, qui ad ea ex ipsius poterant retributionibus provocari. Ex his enim quae post ejus sunt secuta recessum, satis apparet utrum ejus praesentia tibi fuerit opportuna, et nisi quantocius revocetur, secutura dispendia te plenius edocebunt. Ubi namque sunt illi qui tibi mendaciter suggerebant quod illo repulso multi converterentur ad te qui propter familiarem ejus praesentiam a tuis se obsequiis subtrahebant? Unde nisi haec et alia quae de te non absque dolore frequenter audimus celeriter reformare studueris, temetipsum ac uberioris frugis exercitium erigendo, non solum tu gravia detrimenta percipies, sed et nos, licet invitos, oporteret super hoc aliud cogitare, ne ob tuam negligentiam vel defectum Romana, quod absit! Ecclesia graviter laederetur, quae pro te non solum aliis, sed etiam imperatori, se potenter opponit. Quocirca serenitatem tuam rogamus attentius et monemus sub obtentu gratiae nostrae firmiter injungentes quatenus cancellarium memoratum ad familiaritatem tuam nullatenus differas revocare, omnimoda sibi, quem sub beati Petri et nostra protectione suscepimus, securitate provisa, ejusque consiliis devotus intendas; ut et ipse tot et tanta pro te sustinuisse se gaudeat, et alii ad similia provocentur, provisurus attentius ne quid a quolibet contra salutem et honorem ipsius valeat attentari; quia cum nos ei districte praecipiendo mandemus ut ad tuae familiaritatis obsequium revertatur, si quid contra eum fieret a quocunque, nobis reputaremus inferri.

Datum Laterani, VII Kal. Julii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

LXXXIV. CONSTANTIAE ILLUSTRI REGINAE SICILIAE. De donatione ei facta propter nuptias. (Laterani, XV Kal. Julii.) Sacrosancta Romana Ecclesia devotos et humiles filios ex assuetae pietatis officio propensius diligere consuevit, et ne pravorum hominum molestiis agitentur, eos, tanquam pia mater, suae protectionis munimine confovere. Sane cum charissimus in Christo filius noster Fredericus Siciliae rex illustris, sicut in ipsius authentico super hoc confecto plenius contineri perspeximus, in donarium seu donationem propter nuptias in Sicilia Carinum, quod in partibus Panormitanis existit, cum omnibus casalibus, tenimentis, et pertinentiis suis, in valle Demensi Caroniam, Sanctum Filadellum, et Sanctam Mariam cum omnibus casalibus, pertinentiis et tenimentis eorum, nec non et omnia casalia in eadem valle Demensi consistentia quae ad suum demanium pertinere noscuntur; insuper Oliverium et Montem Albanum cum omnibus casalibus et tenimentis eorum, in servitio vero Sanctum Petrum de Ficara et castrum Ficariae, Galatum, et Militellum; item Tauromenium cum omnibus tenimentis et pertinentiis suis tam demanii quam servitii, in partibus vero Apuliae totum honorem comitatus Montis Sancti Angeli, cum omni honore, jure, tenimentis et pertinentiis suis tam demanii quam servitii, videlicet quod in demanio, in demanium, et quod in servitio, in servitium, in demanio siquidem Montis Sancti Angeli, Siponti et Veste civitates atque Casale novum, in servitio autem omnia castra, villas, terras, casalia et totum aliud quod ad honorem ipsius Montis dignoscitur pertinere, liberaliter tibi duxerit concedenda, nos tuis precibus inclinati, ad supplicationem ejusdem regis concessionem ipsam, sicut provide facta est, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Laterani XV Kal. Julii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

LXXXV TURONENSI ET BURDEGALENSI ARCHIEPISCOPIS, ET EPISCOPO PICTAVENSI. Redditur pristinus status presbytero poenitenti. (Laterani, X Kal. Julii.) Ejus exemplo qui cum iratus est, non obliviscitur misereri, nec suas continet miserationes in ira, sed postquam infuderit vinum, superinfundit et oleum vulneribus sauciati, et post virgam correctionis adhibet manus dulcedinis, quae cum tabulis legis divinae in arca foederis reservantur, nos, qui dilectum filium Robertum de Sepulcro presbyterum ex severitate percussimus, volentes ex benignitate sanare, cum longo jam tempore impositam sibi poenam in multa cordis et corporis humilitate portaverit, non sine magnis laboribus et angustiis, gravi pressus onere paupertatis, apud sedem apostolicam misericordiam exspectando, hanc cum eo duximus misericordiam faciendam ut ad exsecutionem restituatur officii, et si beneficia quae prius habuerat non sunt aliis rite collata, reddantur eidem, nec ex lata in ipsum impediatur sententia quo minus ad obtinenda ecclesiastica beneficia possit assumi, et tam in civitate ac dioecesi Nannetensi quam in aliis libere conversari. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus circa eum sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo quae praescripta sunt exsequi procuretis, contradictores, si qui fuerint, per censuram ecclesiasticam compescendo, non obstante quod in his litteris totius negotii series non narratur, cum hac ad cautelam utamur ex certa scientia brevitate. Quod si non omnes, etc., duo vestrum ea, etc.

Datum Laterani, X Kalend. Julii, anno tertio decimo.

LXXXVI. NOBILI VIRO SIMONI DE MONTEFORTI, COMITI LECESTRIAE, VICECOMITI BITERRENSI ET CARCASSONENSI. Confirmat ei civitatem Albiensem. (Laterani, IV Kal. Julii.) Habuisse bajulos Dominici verbi fidem ad sinapis evangelicae quantitatem felix tuae translatio promotionis ostendit, dum nominationis tuae non solum sed et denominationis vocabula bonis interpretatus operibus, in auditu auris obedisti secundum nomen tuum in locum peregrinationis exire, ac sicut mons infirmas partes Ecclesiae muniturus, ad verbum praedicatorum fidelium es translatus, etc., in eumdem modum ut in alia littera quae scripta est in ultimo quaterno regesti duodecimi anni, usque cum in in manibus tuis, quem zelus Domini contra fidei subversores armavit, idem Dominus civitatem tradiderit Albiensem, nos super hoc in Domino gratulantes, civitatem ipsam cum omnibus pertinentiis suis, sicut tibi est ad divinae majestatis honorem pro tutela pacis et fidei defensione concessa, tibi et haeredibus tuis in fide catholica et devotione sedis apostolicae permanentibus auctoritate apostolica confirmamus, etc., ut in eadem per totum, usque Ad indicium autem quod terram ipsam in devotione apostolicae sedis, etc., usque in finem.

Datum Laterani, IV Kal. Julii, anno tertio decimo.

LXXXVII. REGENSI EPISCOPO ET ABBATI CISTERCIENSI APOSTOLICAE SEDIS LEGATIS. Eis committit vices suas in causa fidei. (Laterani, V Kal. Julii.) Ut hi qui orthodoxae fidei zelo succensi ad expugnandam haereticam pravitatem vivificae crucis characterem assumpserunt eo ferventius publicam causam gerant quo se viderint proximorum subsidiis efficacius adjuvari, a vobis et a nonnullis aliis nobis fuit saepe suggestum, etc., sicut continetur in penultimo quaterno Regesti duodecimi anni, de data Viterbii, per totum in eumdem modum, usque ad explendum obsequium Jesu Christi, in Burdegalensi, Bisuntina et Viennensi provinciis, nec non Pampilonensi, Lemovicensi, Claromontensi, Aniciensi, Mimatensi, Caturcensi et Ruthenensi episcopatibus super hoc committendas vobis duximus vices nostras, etc., ut in eadem per totum usque in finem. In aliis vero provinciis monitis et precibus insistatis ut ad tantum fidei Christianae negotium consummandum de bonis sibi a Deo collatis subsidia conferant opportuna.

Datum Laterani, V Kal. Julii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

LXXXVIII. EISDEM. Eis committitur accusatio adversus archiepiscopos Narbon. et Auxitanum. (Laterani, IV Kal. Julii.) In tantum clamor qui dudum ascendit contra Narbonensem et Auxitanum archiepiscopos invatescit quod dissimulare ipsum ulterius sine periculo non valemus. Ne igitur ex nequitia sua possint commodum aliquod reportare, cum non solum negligentes sint, ut asseritur, sed etiam pestilentes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus inquisita super omnibus quae proponuntur contra eos diligentius veritate, ac habentes prae oculis solum Deum, quod super hoc canonice fuerit statuendum sublato appellationis obstaculo statuatis, facientes quod statueritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari.

Datum Laterani, IV Kalend. Julii, anno tertio decimo.

LXXXIX. ARCHIEPISCOPO STRIGONIENSI. De ecclesia constituenda in fundo Romanae Ecclesiae. (Laterani, II Kal. Julii.) Veniens ad apostolicam sedem dilectus filius nobilis vir Herde comes de Similione quemdam fundum suum beato Petro apostolo et Romanae Ecclesiae obtulit humiliter et devote; in quo ad honorem ejusdem apostoli ecclesiam aedificare disponit, et eidem nonnullas de suis possessionibus assignare. Nos igitur pium ejus propositum in Domino commendantes, praesentium tibi auctoritate mandamus quatenus venerabilem fratrem nostrum Cenadiensem episcopum loci dioecesanum monere prudenter et efficaciter inducere non postponas, ut pro suis justitiis, quas de ipsis esset possessionibus percepturus, ab eodem comite moderatam recompensationem recipiat, et superabundantem gratiam recognoscat quam ei facimus in hac parte, cum in hujusmodi fundo absque omni recompensatione libera posset ecclesia fabricari, sicut Hospitalariis et Templariis aliisque nonnullis per privilegia est concessum. Quod si monitis tuis memoratus episcopus acquiescere forte nollet, tu id auctoritate nostra, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, exsequi non omittas, recipiens in utroque casu praefatum fundum in jus et proprietatem apostolicae sedis per publicum instrumentum, et concedens eidem aedificandi ecclesiam in eodem liberam facultatem. Praeterea cum idem comes decimas quas praefato episcopo persolvere consuevit, eidem ecclesiae cupiat assignari, compensatione propter hoc ipsi exhibita competenti volumus et mandamus ut eumdem episcopum monere ad hoc prudenter et efficaciter inducere non retardes.

Datum Laterani, II Kal. Julii, anno tertio decimo.

XC. ABBATI ET CONVENTUI SANCTI GERMANI DE PRATIS PARISIENSIS. De muris urbis Paris. (Laterani, IV Kal. Julii.) Cum per medium vinearum vestrarum infra parochiam Sancti Sulpicii positarum, quae ad vestrum monasterium pertinet pleno jure, ad munitionem civitatis Parisiensis construantur de novo muri, sicut ex vestra insinuatione didicimus, provideri super hoc vobis auctoritate apostolica petiistis. Ne igitur hujusmodi occasione murorum parochiale jus in monasterii vestri dispendium immutetur, praesentium vobis auctoritate concedimus ut idem jus in aedificiis ejusdem parochiae construendis et ipsorum habitatoribus habeatis quod in ipsius veteribus aedificiis et habitatoribus eorumdem dignoscimini hactenus habuisse. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae concessionis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, IV Kal. Julii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

XCI. EISDEM. Confirmatur eis privilegium Lucii papae. (Laterani, V Kal. Julii.) Quanto specialius monasterium vestrum beati Petri juris existit, et majorem devotionem apostolicae sedi saepius exhibetis, tanto celerius, ubi cum Deo possumus, petitiones vestras admittimus, et indemnitati monasterii vestri volumus attentius providere. Eapropter ad exemplar felicis recordationis Lucii papae praedecessoris nostri auctoritate apostolica prohibemus ne illi qui terras, vineas, aut domos censuales nomine vestro tenent, aliis ad majorem censum sine assensu vestro concedant, neque alienis personis vel Ecclesiis in eis sine vestra licentia pensionem aliquam annuatim solvendam assignent, per quae monasterio vestro dispendium valeat provenire. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae prohibitionis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, V Kal. Julii, etc.

XCII. SANCTAE MARIAE DOLENSIS ET SANCTI JOANNIS ANGELIACENSIS ABBATIBUS, BITURICENSIS ET XANCTONENSIS DIOECESUM, ET ARCHIDIACONO BITURICENSI. Scribitur adversus episcopum Pictavensem. (Laterani VI Kal. Julii.) Ex parte venerabilis fratris nostri Burdegalensis archiepiscopi per dilectum filium G. procuratorem ejusdem fuit propositum coram nobis quod cum venerabilis frater noster Turonensis archiepiscopus de mandato nostro insisteret, et tam gravamen Petragoricensis ecclesiae metropolitico sibi jure subjectae, quae magnis dispendiis et laboribus diutius fuerat fatigata, quam consueta quorumdam malitia consecrationem Petragoricensis episcopi volentium impedire, accelerandam ipsius consecrationem episcopi perurgerent, et nonnisi tres tantum episcopi essent in Burdegalensi provincia tunc praesentes, venerabili fratri nostro Pictavensi episcopo, qui ex quo promotus fuit in episcopum, nunquam metropolitanam ecclesiam postmodum visitavit, licet pluries vocatus fuerit ad eamdem, in virtute obedientiae ac sub debito juramenti quo Ecclesiae Burdegalensi tenetur, poena suspensionis adjecta, praecepit ut ad consecrationem ipsius episcopi properaret. Et ut omnis occasionis materia tolleretur, licet nullum periculum immineret, cum generales treugae inter Francorum et Angliae reges initae servarentur, tam per litteras seneschalci regis Angliae, qui regalium negotiorum procurationem habebat in eisdem partibus generalem, quam per venerabilem fratrem nostrum Henricum episcopum Xanctonensem, qui eum securum ducere ac reducere promittebat, securum conductum praeparavit eidem. Sed idem et venire postposuit, et suspensionis sententiam non servavit. Cumque postmodum idem archiepiscopus ad locum quem de nuntiorum ipsius episcopi voluntate in Pictavensi dioecesi assignarat, ut tunc saltem praecedentem inobedientiam per obedientiam redimeret subsequentem, praefixo termino cum aliis episcopis convenisset, idem Pictavensis venire contempsit. Ut autem idem archiepiscopus omnem ipsius contumaciam superaret, diem et locum alium in Pictavensi dioecesi assignavit; ubi cum caeteri suffraganei eidem Pictavensi metropolitani sui exponerent quaestionem, ipse quod venire non omiserat propter contemptum vel odium Ecclesiae vel personae, sed propter metum regis Angliae se obtulit juraturum. Sed cum hoc memoratus archiepiscopus sibi ab eisdem suffraganeis expositum acceptaret, idem Pictavensis se obtulisse juramentum hujusmodi contradixit. Propter quod et latam in eum per ipsum suspensionis sententiam confirmari et debitam sibi poenam infligi pro tanta contumacia postulabat. Procurator vero ejusdem episcopi proposuit ex adverso quod licet olim dicto archiepiscopo dederimus in mandatis ut ad loca suspecta eumdem episcopum non vocaret, ipse tamen mandato nostro contempto ad ea loca pro consecratione ipsius Petragoricensis vocabat eumdem ad quae, propter Brabantionum et capitalium inimicorum suorum insidias, sine proprii corporis periculo accedere non audebat. Unde tam propter haec quam propter alia quae inferebat gravamina nostram audientiam appellavit, tam per litteras suas quam per W. archidiaconum suum et alios clericos suos legitime se excusans. Cum autem apud Cheseium, ubi de venerabilium fratrum nostrorum Xanctonensis et Engolismensis episcoporum consilio archiepiscopus et ipse convenerant, excusationes suas esse justas per testes omni exceptione majores fuerit probare paratus, et idem archiepiscopus hoc recipere noluisset, super hoc ab eo exigens juramentum, ipse appellationem primo interpositam innovavit; sed archiepiscopus, appellatione contempta, suspensionis sententiam protulit in eumdem. Unde tam dictam sententiam quam quidquid post appellationem in ejus est praejudicium attentatum petiit irritari. Cum autem nobis non constiterit de praemissis, contentionem hujusmodi de procuratorum consensu tali providimus moderamine sopiendam, ut praefatus episcopus coram vobis exhibeat juramentum quod nec in contemptum archiepiscopi memorati nec ut ipsius se jurisdictioni subduceret, sed propter metum hostilem, ad consecrationem Petragoricensis episcopi accedere detrectavit. Quo praestito coram vobis latam in ipsum suspensionis sententiam revocari faciatis per praefatum archiepiscopum ad cautelam, nec ei deputetur ad poenam quod post suspensionem hujusmodi divina officia celebravit. Alioquin usque ad satisfactionem Idoneam dicta suspensionis sententia inviolabiliter observetur. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus quod a nobis taliter est provisum, faciatis per censuram ecclesiasticam appellatione remota exsecutioni mandari, nullis litteris obstantibus, si quae apparuerint a sede apostolica praeter assensum partium impetratae. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani, VI Kal. Julii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

XCIII. EISDEM. Adversus eumdem episcopum. (Laterani, XIV Kal. Julii.) Significante venerabili fratre nostro Burdegalensi archiepiscopo nos accepisse noscatis quod cum venerabili fratri nostro Pictavensi episcopo suffraganeo suo ad querelam subditorum ipsius poena suspensionis adjecta inhibere curasset ne pecuniarias procurationes ab ecclesiis quas non visitabat exigeret, vel collectas majores quam praedecessores sui facere consueverant, in subditis sibi ecclesiis exerceret, idem, ejus inhibitione contempta, et pecuniam pro procurationibus et collectas solito majores exegit, suspensionis sententiam, in quam propter hoc incidit, non observans. Ad expellendum quoque Ruptarios et Bramantiones de Burdegalensi provincia sibi auxilium, prout praestita fide promiserat, non impendit, inhibens et impediens ne ipse Pictavensem dioecesim ex officio suo visitans procurationibus consuetis et debitis honoretur. Clericos quoque quos dictus archiepiscopus ad praesentationem vicarii sui, eodem episcopo non existente in dioecesi, ordinarat, ab ordinum susceptorum ab eo exsecutione suspendit, nec voluit ad mandatum ipsius eamdem suspensionis sententiam relaxare, sententias excommunicationis ab eodem episcopo in subditos suos latas, quas idem archiepiscopus auctoritate metropolitana, justitia exigente, confirmat, eo inconsulto, nullaque super hoc obtenta potestate, relaxans. Quamdam insuper pecuniae quantitatem ab Helia praedecessore suo mutuatam episcopo Pictavensi et in ultima ejus voluntate ad fabricam Burdegalensis ecclesiae deputatam sibi restituere contradicit, in his et multis aliis contra juramentum Burdegalensi Ecclesiae ac praedecessori suo praestitum temere veniendo. Ex parte vero ipsius episcopi fuit propositum ex adverso quod intrans idem archiepiscopus annis singulis pluries dioecesim Pictavensem non vocatus ab eo vel a terrae principe invitatus, nullaque necessaria causa tractus a suis subditis frequentius debito, de leuga fere in leugam dietas faciens, exigit procurari, correctiones tanquam ordinarius faciens per totam dioecesim Pictavensem, in qua ipse, praeter ordinariam, delegatam a nobis super correctionibus obtinet potestatem. Sententias quoque in raptores et alios qui injuriantur Ecclesiis vel personis ecclesiasticis, sive illis qui sub Ecclesiae protectione consistunt, ab eo exigente justitia promulgatas, juris ordine praetermisso relaxans, tractat causas in eadem dioecesi et committit, licet ad eum non fuerit appellatum. Qui, eo quondam apud sedem apostolicam existente, ad ecclesiam Pictavensem accedens, et in ejus et subditorum suorum gravamen procurationes ibidem recipiens, quosdam dioecesis suae clericos, licet super hoc ab eo mandatum non habuerit, ordinavit. Et licet componentibus inter eos venerabili fratre nostro Nannetensi episcopo et decano Pictavensi aliisque pluribus, idem archiepiscopus promisisset quod nihil unquam contra eum vel honorem suum machinari de caetero attentaret, nisi forsan ipsi primitus requisiti terminare non possent si quid adversus eum proponeret quaestionis, multa tamen, contra compositionem eamdem et promissionem suam temere veniens, in ejus et honoris sui dispendium attentavit, super his et aliis injuriosus existens eidem plurimum et molestus. Quia vero nobis non constitit de praemissis, discretioni vestrae de procuratorum utriusque partis assensu per apostolica scripta mandamus quatenus competenti loco partibus convocatis, et rationibus hinc inde plenius auditis et cognitis, si de partium processerit voluntate, causam ipsam appellatione remota fine canonino decidatis et faciatis quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Alioquin eamdem sufficienter instructam ad nostram praesentiam remittentes, praefigatis partibus terminum competentem quo nostro se conspectui repraesentent recepturae judicium aequitatis. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, per censuram eamdem appellatione remota cogatis veritati testimonium perhibere. Nullis litteris obstantibus, si quae apparuerint a sede apostolica praeter assensum partium impetratae. Quod si non omnes, etc., duo vestrum ea, etc.

Datum Laterani, XIV Kal. Julii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

XCIV. UNIVERSIS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS AD QUOS LITTERAE ISTAE PERVENERINT. De negotio Valdensium conversorum. (Laterani, XVIII Kal. Julii.) Cum inaestimabile pretium sanguinis Jesu Christi, etc. Require supra in littera scripta eodem quaterno per totum, usque Quapropter venientes ad apostolicam sedem dilectos filios Bernardum Primum et Willelmum Arnaldi et quosdam alios paterna benignitate suscepimus ac ea quae nobis, etc. ut in eadem, usque intellectu, eosque diligenter examinatos atque correptos hoc modo reconciliavimus ecclesiasticae unitati. Ego, inquit, Bernardus primus, appositis Evangeliis, et scripto confessionis imposito super illa, hoc praesto inter manus tuas, summe pontifex, juramentum, Deum invocando testem in animam meam, quod ita, etc., sicut in ipsa usque pro posse resistam. Hoc autem profiteor non esse juramentum quale Christus legitur prohibuisse in Evangelio, sed quale a sanctis doctoribus Augustino et aliis perhibetur esse praestandum causa necessitatis cum veritate et justitia et judicio. Scriptum autem confessionis est tale: « Pateat omnibus fidelibus quod ego Bernardus Primus et omnes fratres mei propositis nobis sacrosanctis Evangeliis corde credimus, fide intelligimus, ore confitemur, et simplicibus verbis, id est, sine duplicitate, fideliter affirmamus Patrem et Filium et Spiritum sanctum tres personas esse, unum Deum, et sicut in Credo in Deum, et in Credo in unum Deum, et in Quicunque vult continetur, confitemur esse per omnia sentiendum. Item corde credimus et ore confitemur Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum, de quo nobis est sermo, esse creatorem et gubernatorem ac dispositorem omnium rerum visibilium et invisibilium, corporalium et spiritualium. Item corde credimus et ore confitemur Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum, legem Moysi dedisse, et ipsum in prophetis locutum fuisse et Joannem Baptistam ab ipso missum esse sanctum et justum et in utero matris suae Spiritu sancto repletum. Item corde credimus et ore confitemur Incarnationem Domini nostri Jesu Christi, ut qui erat Filius Dei in divinitate, Patri aequalis, fieret homo in utero sanctae Mariae matris suae, veram carnem assumens ex visceribus matris, qui natus est vera carnis nativitate, et manducavit, et bibit, etc., dormivit, et fatigatus ex itinere quievit, et passus est vera carnis suae passione, et mortuus est vera carnis suae morte, et resurrexit vera carnis suae resurrectione; in qua postquam veraciter manducavit et bibit, ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est judicare vivos et mortuos. Item corde credimus et ore confitemur unam esse Ecclesiam catholicam et apostolicam, sanctam et immaculatam, extra quam neminem salvari fatemur. Sacramenta vero quae in ea celebrantur, inaestimabili atque invisibili virtute Spiritus sancti, licet a peccatore sacerdote ministrentur, dum Ecclesia eum recipit, in nullo reprobamus, neque ecclesiasticis officiis vel benedictionibus ab eo celebratis detrahimus, sed benevolo animo, tanquam a justissimo, amplectimur.

Approbamus quoque baptismum infantium; et si defuncti fuerint post baptismum, antequam peccata committant, fatemur eos salvari. Confirmationem quoque ab episcopo factam, id est impositionem manuum, sanctam et venerande accipiendam esse censemus. In sacrificio eucharistiae, quae fuerant panis et vinum ante consecrationem, post consecrationem esse corpus et sanguinem Jesu Christi simpliciter affirmamus et credimus; in quo nihil a bono majus nec a malo minus perficitur sacerdote. Peccatores veraciter poenitentes veniam a Deo consequi concedimus, et eis libentissime communicamus. Unctionem infirmorum cum oleo consecrato veneramur. Conjugia carnalia esse contrahenda secundum apostolum Paulum non negamus; legitime vero contracta disjungere omnino prohibemus. Ordines ecclesiasticos, id est episcopatum et presbyterium ac caeteros, et omne quod in Ecclesia ordinabiliter sancitum legitur aut canitur, humiliter collaudamus, et fideliter veneramur. Item corde credimus et ore confitemur resurrectionem hujus carnis quam gestamus, et non alterius, et vitam aeternam, et unumquemque hominem secundum opera sua esse recepturum. Eleemosynas et sacrificium, caeteraque beneficia fidelibus defunctis prodesse non dubitamus. Et quia fides sine operibus mortua est, ut dicit apostolus Jacobus, saeculo abrenuntiavimus, et quae habebamus, velut a Domino consultum est, pauperibus erogavimus, et pauperes esse decrevimus. Ita quod solliciti esse de crastino non curamus, nec aurem vel argentum vel aliquid tale praeter vestimentum et victum quotidianum a quoquam accepturi sumus. Consilia quoque evangelica velut praecepta servare poposuimus. Remanentes autem in saeculo, et sua possidentes, et hanc fidem supradictam firmiter et integre credentes, praeceptaque Domini servantes, salvari fatemur. Ad haec in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti et beatissimae Virginis Mariae, ad aedificationem universalis sanctae Dei Ecclesiae, et ad salutem animarum omnium ad quorum aures pervenit, sicut fideliter credimus corde, fidem praedictam ore firmiter confiteri et nuntiare proposuimus, et usque ad animam et sanguinem adversus omnes sectas haeresium defendere viriliter. Consistentes sub magisterio et regimine unius et veri magistri Domini nostri Jesu Christi ac piissimi vicarii ejus papae Innocentii et successorum ejus, semper permanentes tam corpore quam spiritu in communione sanctae Romanae ac universalis Ecclesiae, quam sanctam et catholicam, et apostolicam supra diximus, quia credimus esse, omnes baptizatos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, nisi a supradicta fide recesserunt, ubi boni cum malis conveniant, permista quippe est diversitate filiorum; cui Ecclesiae praefatum dominum Innocentium papam credimus praeesse pastorem, et ipsum et omnes episcopos et sacerdotes et caeteros ordinatos fidem supradictam tenentes, in ipsa Ecclesia ministros esse fatemur et credimus.

Idcirco ab ipsis, et non ab aliis, petimus et cupimus suscipere ecclesiastica sacramenta. Specialiter autem de fractione panis, super qua infamati sumus, diximus et dicimus quia nunquam factum fuit causa praesumptionis, nec causa contemptus sacrificii sacerdotis, sed causa ardoris fidei et charitatis et causa deliberationis, ne indurarentur simplices fideles inter haereticos permanentes, et sacramentum eucharistiae non accipientes; sed nunc et in perpetuum abdicamus et abjicimus et abdicabimus a nobis et ab omnibus nobis credentibus, secundum nostrum posse, ab opere et a credulitate, corde credentes et ore confitentes sacramentum corporis et sanguinis Christi nec esse conficiendum nec posse confici nisi a sacerdote per impositionem manus visibilis episcopi secundum morem Ecclesiae visibiliter ordinato. Habemus autem mandatum orare ut Deus mittat operarios in messem suam, id est, praedicatores in populum suum, qui debent benigne et humiliter impetrare sibi dari ex licentia summi pontificis et praelatorum Ecclesiae ut possint admonere et exhortari in doctrina sana et adversus omnes haereticos, gratia Dei adjuvante, cum omni virtute animi et studio ut eos ad fidem catholicam convertant, desudare, et credentes eorum privatis et publicis admonitionibus, sicut decet, ab eorum credulitate et haeresi separare, et Ecclesiae supradictae incorporare, et ab omnibus vitiis et peccatis compescere tam seipsos quam suos auditores; a superbia scilicet et inani gloria, invidia, ira, cupiditate et avaritia, gulositate, luxuria, mendacio, detractione, blasphemia, odio, fraude, perjurio et homicidio! Et quamvis ista nos praedicemus, tamen potestatem saecularem secundum leges officium suum in malefactores peragentem non judicamus, neque ob hoc damnandam esse dicimus vel credimus. Verumtamen, sicut filii Ecclesiae, reos sanguinis defendimus piis interventionibus, quia scriptum est: Reos sanguinis defendat Ecclesia. Quamvis autem propter vitandum perjurium non sit appetendum juramentum, jurantes tamen ex deliberatione causa necessitatis cum veritate et justitia non culpamus, neque propter hoc credimus condemnandos. In omnibus vero episcopatibus, dioecesibus, vel parochiis in quibus sumus vel fuerimus, disposuimus jejunare secundum morem et consuetudinem praelatorum et catholicorum virorum orthodoxorum illarum provinciarum, tam in vigiliis quam in jejuniis Quatuor Temporum et Quadragesimae. Denique licet dicat Christus: Oportet semper orare, non deficere (Luc. XVIII), et Apostolus: Sine intermissione orate (I Thess. V), tamen quidam nostrorum per viginti quatuor vices inter diem ac noctem, alii quindecies, alii duodecies, qui autem minus, septies pro omnibus hominibus secundum eorum gradus orant. Et quanquam officium nostrum sit praecipue ut omnes discant, et omnes qui sunt idonei exhortentur, tamen cum tempus ingruit, propriis manibus laboramus, ita duntaxat ne pretium accipiamus conventum. Qui autem nobis credunt, a quibuscunque aliquid per aliquam fraudem habuerint, necesse est, si potuerint, et nobis acquiescere voluerint, ut ipsis et non aliis restituant. Decimas siquidem et primitias et oblationes et caetera secundum usum locorum servitia praelatis et aliis clericis sub quorum dioecesibus victitaverint fideliter persolvant: quod omnibus fidelibus Christianis efficaciter suademus. »

Licet autem in suscriptis articulis, sicut a quibusdam accepimus, assererentur errasse, quod videlicet soli Deo esse obediendum, et si homini, soli justo, qui Deum habet in se, ac licere laico ac litterato sine licentia cujuslibet hominis praedicare, bonumque laicum conficiendi eucharistiam potestatem habere, malum autem sacerdotem nequaquam, et ejus orationes aut missas vivis vel mortuis non proficere, ac Romanam Ecclesiam nequaquam Ecclesiam Dei esse, nec non etiam juramentum in quolibet articulo sub Ecclesiae forma factum peccatum esse mortale dogmatizasse dicantur, ipsi tamen ex praescripta confessione, in qua tanguntur articuli praenotati, super his suam innocentiam excusarunt, illud inficiantes omnino quod videlicet mulieribus Evangelium in Ecclesia licitum esse docere, ac indulgentias quae fiunt a summo pontifice vel aliis episcopis non proficere, justumque laicum confitentes sibi absolvere posse, quidam eos referunt astruxisse. Caeterum super eo quod nonnullos clericorum scandalizasse dicuntur, eis in plurimis detrahendo, ipsos aspere redarguimus, in virtute obedientiae quam praestiterunt nobis districtius injungentes eisdem, quod et ipsi sub eadem servare obedientia promiserunt, ut clericos in omni qua convenit habentes reverentia et honore, ab eorum omnino infamatione seu detractione desistant, praecipientes eisdem ne passim sibi praesumant praedicationis officium arrogare, sed praeterquam Ecclesiarum rectores in fide recta et sana doctrina noverint esse probatos, licentiam eis tribuant exhortandi competentibus horis et circa custodiam delinquebant, et quod ad abbatis et locis; cumque continentiam repromiserint, suspectum mulierum consortium prorsus evitent; qui super his et aliis promiserunt devotam et debitam nobis obedientiam exhibere. Nos igitur, habito fratrum nostrorum consilio, per apostolica vobis scripta mandamus quatenus recepto a caeteris fratribus simili juramento, ecclesiasticae unitati reconcilietis eosdem, et denuntietis ipsos vere catholicos ac recte fideles, in praescriptis et aliis eos secundum Deum ab omni scandalo et infamia servantes immunes, et in litteris testimonialibus et aliis adminiculis ipsos propter Deum misericorditer adjuvetis.

Datum Laterani, XVIII Kal. Julii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

XCV. DECANO ET CANONICIS WATERFORDEN. Recipiuntur sub protectione apostolicae sedis. (Laterani, VI Kal. Julii.) Sacrosancta Romana Ecclesia humiles et devotos filios ex assuetae pietatis officio propensius diligere consuevit, et ne pravorum hominum molestiis agitentur, eos, tanquam pia mater, suae protectionis munimine confovere. Eapropter, dilecti in Domino filii, devotionem quam erga beatum Petrum et nos ipsos habere dignoscimini attendentes, personas vestras et universa bona quae in praesentiarum rationabiliter possidetis, aut in futurum justis modis, dante Domino, poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem locum in quo Ecclesia vestra sita est cum pertinentiis suis, ecclesiam de Kilros, ecclesiam de Kilmelassi, ecclesiam de Cluoneda, ecclesiam de Tibrada, ecclesiam de Kilimelach, ecclesiam de Kilmaclug. cum omnibus pertinentiis suis, decimas piscium in Waterford, beneficia terrarum Ricc. Scadan. et Terri, villam de Corbali, villam de Balikassin, villam de Tachethen, terram de Kaldebech, terram Roberti le Franceis juxta Kilmemilog, cum omnibus pertinentiis suis, et omnia bona communitati et sustentationi vestrae nihilominus assignata, sicut ea juste ac pacifice possidetis vobis et per vos ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc. hanc paginam nostrae protectionis et confirmationis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, VI Kal. Julii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

XCVI. ABBATI SANCTAE MARIAE ROTUNDAE. Pineta ei adjudicatur. (Laterani, Nonis Julii.) Olim causam quae inter te ac commune Ravennae super pineta et quibusdam aliis vertebatur venerabili fratri nostro Caesenatensi episcopo duximus committendam. Qui licet cum dilecto filio Pomposiano abbate, quem sibi postmodum in causae cognitione adjunximus, usque ad receptionem testium et publicationem attestationum processerit in eadem, quia tamen ad sententiam per triennium procedere distulit, venerabili fratri nostro Populiensi episcopo et dilecto filio abbati Sancti Laurentii Caesenatensi mandavimus ut in ea juxta formam priorum procederent litterarum. Verum quoniam ad Ravennatum instantiam eis tandem dedimus in mandatis ut ad nos instructam remitterent causam, iidem gesta omnia sub sigillis suis cum procuratoribus partium ad nos remittere curaverunt, per quae cognovimus manifeste quod inter partes de pineta Palazoli et vargo Badareni possessione, in qua fit forum, et sale monasterii, quem commune mutuo acceperat, fuit actum. Nam super vargo Badareni commune petebat ne quid nomine pedagii tuum monasterium a Ravennatibus extorqueret; sed illud ad se pertinere pars ejusdem monasterii respondebat, et se ibi hactenus pedagium accepisse. Caeterum possessionem in qua forum fiebat, dictum monasterium afferens suam esse, ne in ea praeter ejus assensum forum de caetero fieret, et quod commune exinde perceperat, sibi restitui cum instantia postulabat. Sed commune dicebat quod nec ad monasterium tota illa possessio pertinebat, nec si pertineret, etiam quo minus in ea forum fieret, commune debebat aut poterat prohiberi, cum hujusmodi tam in ecclesiarum quam privatorum possessionibus exercere soleant in partibus illis communia civitatum. Verum cum commune certam summam salis, quam centum et sexaginta libris emeras, a te mutuo recepisset, ad restitutionem ipsius se obligans juramento, quia pro eo nonnisi centum reddiderat, petebas reliquum tibi reddi. Sed ad hoc pars altera respondebat quod facta ratione salis ad pretium quod valebat quando solutio pecuniae facta fuit, triginta vel quadraginta solidos eidem ecclesiae solverat ultra id quod sal tunc temporis vendebatur.

Licet autem utraque partium possessionem pinetae multipliciter nisa fuerit comprobare, asserente parte communis et ostendente per testes quod pro facto suo de arboribus ejus quoties fuerat opus acceperant et donarant, quod munierant etiam silvam ipsam et fecerant custodiri, et Ravennates ad enucleandas pinos in hebdomada Natalis et portandos truncos arborum, quos ipsi zoccos vel capitones appellant, accedere consueverant annuatim et quod servientes custodum, quos nominant partiates, pinetam pro communi custodire jurabant, pars tua per testes similiter sufficienter ostendit quod pro necessitatibus monasterii libere acceperat, dederat et vendiderat de lignis pinetae, quod partiates per monasterium certum numerum trabium in feudum percipiebant de silva, et juramento fidelitatis eidem propterea tenebantur, et quod servientes eorum jurabant pro monasterio silvae custodiam in abbatis praesentia, et amovebantur ad ejus arbitrium quando partiatum instantiam eam bannierant Ravennates, et qui venabantur in ipsa reddebant eidem annis singulis spallam porci, et cultores agrorum decimas, et gregum pastores certos redditus exsolvebant. Addebat etiam pars communis quod cum partes intentionem suam sufficienter utrinque fundassent, utramque poteramus, imo debebamus in sua de jure possessione tueri cum tautam rem diversi possent quoad diversos usus et varios possidere. Nos igitur attestationibus diligenter inspectis, intelleximus quod monasterium per testes plures numero et aptiora negotio et vero proximiora in suis depositionibus exprimentes possessionem pinetae respectu praeteriti temporis et praesentis evidentius et generalius ostendebat, et cum per privilegia tam archiepiscoporum Ravennatis Ecclesiae quam pontificum Romanorum ipsam ad se pertinere monstraret, illud juste possedisse constabat, et commune, quod nullum suae possessionis ostendebat titulum, aliqua in eadem contra justitiam per impressionem vel potentiam usurpasse, cum eamdem rem non possint diversi eodem modo in solidum possidere. Unde cum probationes monasterii existerent potiores, et sic per consequentiam ipsum esse in interdicto superius yconomum communis Ravennae yconomo monasterii super eadem pineta, quantum ad possessorium, decrevimus condemnandum et imponendum perpetuum silentium yconomo Ravennati, et prohibendum eidem ne monasterium saepedictum super ea praesumat ulterius molestare. Iterum cum vargum Bardareni ad monasterium pertinere testes utriusque partis ostendant, super eo yconomum monasterii ab impetitione yconomi Ravennatis statuimus absolvendum. Et cum per testes sit sufficienter ostensum quod super sale sufficienter satifactum fuit monasterio quoad pretium quo solutionis tempore vendebatur, nec viros religiosos deceat inhiare lucris saecularibus et cum alterius jactura ditari, yconomo monasterii super hoc silentium decrevimus imponendum. Nulli ergo, etc. hanc paginam nostrae diffinitionis infringere vel ei, etc. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, Nonis Julii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

XCVII. EPISCOPO CARDICENSI. Recipitur sub protectione sedis apostolicae. (Laterani, III Nonas Julii.) Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant effectu persequente complere. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis justis precibus grato concurrentes assensu, personam et Ecclesiam tuam, cum omnibus bonis quae impraesentiarum rationabiliter possidet, aut in futurum justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae protectionis, infringere vel ei, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, III Nonas Julii, anno tertio decimo.

XCVIII. ILLUSTRI CONSTANTINOPOLITANO IMPERATORI. De libera potestate testandi in favorem ecclesiarum. (Laterani, VI Idus Julii.) Gravem venerabilium fratrum nostrorum archiepiscoporum et dilectorum filiorum aliorum praelatorum imperii tui recepimus questionem quod tu et barones tui in eorum inhibuisti gravissimum detrimentum ne quis de possessionibus suis in vita sua conferat, vel in extremo articulo condat ecclesiis testamentum. Cum igitur ex inhibitione hujusmodi et ecclesiarum dispendium et inhibentium interitus procuretur, excellentiam tuam monemus attentius et hortamur quatenus hujusmodi pravam inhibitionem et tu ipse relaxes et a tuis baronibus facias potestate tibi trad ta relaxari.

Datum Laterani, VI Idus Julii, anno tertio decimo.

XCIX. EIDEM. De restitutione ablatorum facienda ecclesiis. (Datum, ut in alia. ) Significantibus venerabilibus fratribus nostris archiepiscopis et episcopis ac praelatis aliis Constantinopolitani imperii, nos accepisse cognoscas quod cum barones, milites et alii nobiles Romaniae monasteria, possessiones, homines, decimas tam Graecorum quam Latinorum, et alia bona ecclesiarum suarum contra justitiam detinerent, eos per venerabiles fratres nostros Larissenum archiepiscopum et Davaliensem episcopum ad restitutionem integram detentorum censura mandavimus ecclesiastica coercendos. Qui licet propter expeditionem ad quam properabant proponerent quod tunc non poterant quod injungebatur implere, quidam tamen in judicium et praelatorum manibus resignarunt, promittentes firmiter quod residua in integrum post reditum restituerent et ab eis ad quos pertinent pacifice possideri permitterent restituta: quod non observarunt postmodum redeuntes; imo detinentes praedicta omnia sicut prius, ea restituere contradicunt. Unde nos venerabilibus fratribus nostris Thebano et Neopatrensi archiepiscopis dedimus nostris litteris in mandatis ut detentores eosdem ad restitutionem integram detentorum cum satisfactione perceptorum fructuum competenti monitione praemissa per censuram ecclesiasticam, sicut justum fuerit, appellatione remota, compellant. Quocirca excellentiam tuam monemus attentius et hortamur quatenus detentores praedictos ad hoc tradita tibi potestate compellas.

Datum, ut in alia per totum.

In eumdem fere modum scriptum est ipsis super hoc usque restituere contradicunt. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus detentores eosdem ad restitutionem integram detentorum cum satisfactione perceptorum fructuum competenti monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota, sicut justum fuerit, compellatis. Testes autem, etc., usque prohibere. Nullis litteris veritati et justitiae praejudicantibus, etc. Quod si non omnes, etc., duo vestrum ea, etc.

Datum Laterani, VI Idus Julii, anno tertio decimo.