LIBER X |
INNOCENTII III ROMANI PONTIFICIS REGESTORUM SIVE EPISTOLARUM LIBER UNDECIMUS. PONTIFICATUS ANNO XI, CHRISTI 1208. I. NOBILI VIRO LIUBULDO DUCI AUSTRIAE. De succursu terrae sanctae. (Laterani, VI Kal. Martii.) Experimento didicimus quod verborum non fueris obliviosus auditor quae volentibus ire post Dominum in Evangelio proponuntur, cum religiosa mente recogitans quid retribuas Domino pro omnibus quae retribuit ipse tibi, Christum, qui est usque ad mortem, mortem autem crucis, obediens pro te factus, humiliter imitari disponis, et pro ejus amore charam conjugem, dulcem prolem, delectabilem patriam, amabilem parentelam, divitias copiosas, ac mundanos relicturus honores, ut demum te ipsum cum carnalibus desideriis abnegando, liberius sequaris eumdem, desideras, ut accepimus, tollere crucem tuam, et illuc ubi tua salus in cruce pependit ardenti succingeris desiderio festinare, ut in crucis victoriosae vexillo te contra perfidorum conatus opponas, qui de crucis haereditate in parte jam expulisse videntur et in toto nituntur expellere crucifixum. Vere pium est hoc propositum et tibi coelitus inspiratum. Intendis enim suscipiendo crucem reddere vicem Christo, qui tuos languores in ipsa pertulit, doloresque portavit. Verum licet sit devotio satis magna, multum est tamen vicissitudo dissimilis, quia praeter gratiae differentiam quae videtur consistere in alterutro, si quod Dominus Redemptor pro servo redempto pertulit, demum servus redemptus perferat pro Domino Redemptore, inter crucis Christi patibulum et crucis tuae signaculum valde refert; cum etsi crucis una sit gloria, dispar tamen sit in te ac Domino ejus poena. Tu enim crucem mollem suscipies et suavem, ille asperam subivit et duram: tu eam in vestis deferes superficie, ille in carnis pertulit veritate; tu ipsam assues tibi lineis filis aut sericis, ille in ea confixus est ferreis clavis et duris. Licet igitur, quantumcunque magnis et duris ob spem aeternae retributionis exponere te disponas, ad futuram gloriam quae revelabitur in te condignae non sint hujusmodi passiones, considerata tamen sinceritate tuae devotionis, et urgentissima terrae sanctae necessitate perspecta, tuum propositum in Domino commendamus, nobilitatem tuam in ipso Domino Jesu Christo rogantes et exhortantes attentius quatenus secundum spiritum suum bonum, quem ipse tibi noscitur infudisse, procedens ad ejusdem terrae succursum, in divinum obsequium, quid crastina paritura sit dies ignorans, te celeriter et prudenter accingas, et taliter, ipso coadjuvante, Dei servitium prosequaris, defensioni terrae praedictae studiosius intendendo, quae tuo et aliorum fidelium adjutorio, quasi posita in necessitate suprema, valde noscitur indigere, quod nec Deus tibi hoc propositum videatur in vacuum inspirare, nec tu pro eo mundi gloriam quasi omnem, qua praestabilis esse nosceris, reliquisse videaris in vanum, sed secundum affectum hujusmodi pietatis consequatur in te plenae perfectionis effectus. Nos enim juxta petitionem tuam vivificae crucis signum per dilectum filium Nicolaum priorem Sancti Joannis Carthusiensis ordinis tibi mittimus imponendum, indulgentiam quam petisti cum conservatoriis quoque litteris nihilominus destinantes.
Datum Laterani, VI Kal. Martii, anno undecimo.
II. EIDEM. Suscipitur sub protectione sedis apostolicae. (Datum, ut in alia. ) Quod non immemor Dominicae passionis et tuae redemptionis effectus vexillum salutiferae crucis assumere ac illi disponis pro defensione Hierosolymitanae provinciae militare qui reddidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in suavitatis odorem, devotionem tuam in Domino commendamus. Ut igitur te in pio proposito foveamus, praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerendo statuimus ut tam persona quam omnia bona tua pariter et familia, ex quo crucem acceperis, sub apostolicae sedis et nostra necnon archiepiscoporum et aliorum praelatorum Ecclesiae Dei, in quorum dioecesibus ipsa permanent, protectione consistant, et donec de tuo reditu vel obitu certissime cognoscatur, integra maneant et quieta. Nulli ergo . . . nostrae constitutionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum, ut in alia.
III. ABBATI ET CONVENTUI PRAEMONSTRATENSI. Abbates tenentur congregationum suarum negotia procurare. (Laterani, IV Kal. Martii.) Edoceri a nobis per vestras litteras postulastis utrum per litteras ad abbates vestri ordinis, nulla mentione habita de suis conventibus, impetratas, teneantur abbates ipsi super causis quae ad conventus pertinent et eosdem de ipsis querelantibus respondere, ac licet appellatio sit inhibita, per appellationis objectum possint, ne respondeant, se tueri. Super quo vobis duximus respondendum quod iidem abbates, nisi alia causa rationabilis suffragetur, per appellationem se tueri non possunt quo minus debeant auctoritate litterarum hujusmodi legitime respondere, cum ex officio suo teneantur abbates congregationum suarum negotia procurare, nisi forte abbatis et conventus negotia essent omnino discreta.
Datum Laterani, IV Kal. Martii, anno undecimo.
IV. ILLUSTRI REGI ARAGONUM. Ut sororem suam regi Siciliae in uxorem mittat. (Laterani.) Ex speciali dilectionis effectu quo personam tuam et regnum Aragonense diligimus, provocamur ut non solum ad ea quae tibi utilia sunt et illi tuam magnificentiam exhortemur, verum etiam arguamus eamdem, si circa ipsa sollicitudinem non adhibet quam oportet, cum tibi pater simus in illo qui filium quem diligit corrigit et castigat. Tua quidem regalis serenitas non ignorat qualiter super negotio matrimonii inter tuam sororem et charissimum in Christo filium nostrum Fredericum illustrem regem Siciliae consummandi, de quo jamdudum a sua fuerat habitus genitrice tractatus, aliquando tecum fuerimus viva voce locuti, ac saepe per nostras te litteras exhortati. Sed licet in succursum ipsius duas galeas noviter destinaris, de quo regalem prudentiam plurimum in Domino commendamus, confirmationem tamen ejusdem facti, ex parte praefati regis non sine studio nostrae sollicitudinis acceptati, quantum a te dependet, plusquam oportuerit et decuerit distulisti. In quo profecto, cum pridem illud non modicum visus fueris appetisse, moram ingerere non deberes; cum praeter id quod ex tali dilatione praegrandis utilitatis compendium impeditur, de te posset insultando referri: Ecce homo qui coepit, et non potuit consummare (Luc. XIV). Caeterum ut cum tuo pariter et pro tuo loquamur honore, quae pigritia jam te detinet, quae segnities perfectionem tibi negotii tam perutilis dissuadet, ut passim opportunitatis hodiernae rem crastines, et processum copulae tam felicis usque futurae? Porro non est pro quo nuptiis tam magnificis ulterius tuam deceat supersedere sororem. Praecelsus enim est sponsus ejus, et titulum regis habens ex utero matris suae. Non claudicat generis sui nobilitas; sed utroque pede firmiter subnixa procedens, descendentem a progenie in progeniem sui sanguinis magnitudinem per virtutum amplificat majestatem, filius quidem et nepos imperatorum, patris non solummodo, sed et avi; de matre proditus est augusta, quae nimirum et ipsa regina Siciliae, regis aliquando soror fuit, regis amita, regis nata, et praeterea neptis ejus qui gloriosius opere rex quam nomine, de duobus diversis et adversis Augustis ac Venetis aliisque gentibus una die refertur in diversis mundi partibus mari et arida magnifice triumphasse. Horum quidem natalium tuae germanae sponsus claritate conspicuus, (sicut de sibi paribus scriptum est: Caesaribus virtus contigit ante diem ) de janua pubertatis passu velociori annos discretionis ingreditur, et aetatem anticipando virtutibus feliciter regnandi primitias mirabiliter exorditur. Denique regnum suum dives et nobile inter caetera regna mundi umbilicus et portus est aliorum; de quo et per quod tanto tibi majora poterunt commoda provenire quanto magis tuo regno contiguitate maris est proximum, et a nobis, utpote peculiare beati Petri, speciali praerogativa dilectum. Cum igitur venerabilis frater noster Mazariensis episcopus, vir utique providus ac fidelis, et pensatis singulis qualitatibus ad negotium hoc idoneus, ad suggestionem nuntiorum tuorum ac tuam pro jamdicta tua sorore transducenda mittatur, celsitudinem regiam monemus attentius et propensius exhortamur quatenus eam cum apparatu decenti et honorifico comitatu, quo et ipsa, prout convenit tantae sponsae, circumornata procedat, et sponsus ejus solatium opportunae subventionis accipiat, mittere non postponas, expensas quas negotium tanti profectus et honoris exposcit, aliquo modo non evitans, cum Deo, sicut confidimus, prosperante tibi possint in decuplum restaurari.
Datum Laterani.
V. (Laterani.) In eumdem fere modum illustri reginae Aragonum usque in finem. Quocirca serenitatem tuam monemus attentius et propensius exhortamur quatenus dictum regem ad id prudenter et diligenter inducas, attendens quod si personaliter accederes cum eadem, praeter id quod affectu materno de tam felici generi filiaeque laetareris amplexu, utiliter valde posses et regem et regnum per tuam prudentiam moderari.
Datum Laterani.
VI. ABBATI ET CONVENTUI SANCTI JOANNIS MORINENSIS. Ut liceat eis habere molendinum. (Laterani, V Kal. Martii.) Praesentium vobis auctoritate concedimus quatenus secundum ordinis vestri regulam vobis liceat infra fines vestros molendinum habere, nonobstante quod episcopus et canonici Morinenses, ut dicitur, causa questus in suis molere molendinis compellere vos nituntur. Nulli ergo. . . nostrae concessionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Laterani, V Kal. Martii., anno undecimo.
VII. NOBILI VIRO DEMETRIO ARBANENSI PRINCIPI. Ei archidiaconus Durachii commendatur. (Laterani, III Kal. Martii.) Devotionem et reverentiam quam erga sacrosanctam Romanam Ecclesiam habere dignosceris in Domino commendantes, gratias referimus bonorum omnium largitori quod tibi et tuis inter Graecos minus catholice sentientes degentibus fidem rectam misericorditer inspiravit, ut recognoscens beato Petro a Domino esse dictum: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelo, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelo (Matth. XVI), et iterum circa passionem ipsius: Simon, ego pro te rogavi ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII), rursumque post resurrectionem suam trino repetito vocabulo eidem dixisse: Si diligis me, pasce oves meas (Joan. XXI), per litteras tuas quas benignitate paterna suscepimus, postulares ut a latere nostro legatum, qui te ac tuos erudiat in fidei puritate, mittere dignaremur. Nos ergo proponimus ut ad partes illas legatum qui pascat, confirmet, et corrigat quae corrigenda invenerit, transmittamus, dilectum filium Nicolaum archidiaconum Latinorum Durachii, per nostras dantes litteras in mandatis ut ipse interim ad Arbanam accedat, et te ac tuos una cum venerabili fratre nostro Paulo Arbanensi episcopo instruat et confirmet in iis quae viderit expedire; ut cum legatus advenerit, vos ex parte inveniat eruditos. Monemus igitur nobilitatem tuam et exhortamur in Domino, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus, praedictum archidiaconum suscipiens honorifice ac honeste pertractans, ejus salubria monita et praecepta devote recipias et observes; ut ex hoc cumulus tibi aeternae retributionis accrescat, et nos devotionem tuam possimus merito commendare.
Datum Laterani, III Kal. Martii, anno undecimo.
VIII. UNIVERSIS CLERICIS ABBATIAE FARFENSIS IN SABINENSI DIOECESI CONSTITUTIS. De libertate monasterii Farfensis (Laterani, V Non. Martii.) Cum inter venerabilem fratrem nostrum Joannem Sabinensem episcopum et dilectos filios abbatem et conventum Farfensem controversia verteretur, eodem episcopo jus episcopale petente tam in monasterio Farfensi quam in ejus ecclesiis in sua dioecesi constitutis, sex duntaxat exceptis, in quibus idem abbas et monachi ei jus episcopale minime denegabant, ipsis econtrario respondentibus quod ipsorum monasterium tam in capite quam in aliis ejus membris erat prorsus exemptum et nulli nisi apostolicae sedi subjectum, nos visis, auditis et intellectis attestationibus, instrumentis, et allegationibus utrinque productis, de consilio fratrum nostrorum eos et successores ipsorum absolvimus in perpetuum ab impetitione quam contra ipsos idem episcopus super sui monasterii subjectione movebat, decernentes ipsum monasterium a cujuslibet praeterquam Romani pontificis jurisdictione liberum esse penitus et exemptum, et super hoc eidem episcopo perpetuum silentium duximus imponendum. Super ecclesiis autem eorum, sex illis exceptis, in Sabinensi dioecesi constitutis hoc exigente justitia sententialiter diffinivimus, ut in praestatione decimarum, oblationum et mortuariorum, necnon ordinatione clericorum, et dedicatione basilicarum, Sabinensi episcopo nullatenus teneantur; quoniam super iis cognovimus eas per privilegia praedecessorum nostrorum penitus absolutas. Unde super iis ei silentium imponentes, eos ab ipsius impetitione decrevimus absolvendos. In caeteris autem quae ad jus episcopale pertinere noscuntur ipsas ecclesias ei et successoribus ejus decrevimus in perpetuum esse subjectas, et super iis eidem episcopo dictum abbatem et monachos sententialiter condemnamus; hoc ad majorem cautelam expresso, ut ipsi in eisdem ecclesiis liberam eligendi sacerdotes et alios clericos habeant potestatem. Quocirca universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus ad locum ad quem idem episcopus vos duxerit evocandos sine difficultate qualibet accedatis, audituri et recepturi mandatum ipsius juxta tenorem sententiae promulgatae. Alioquin sententiam quam ipse propter hoc in vos rationabiliter duxerit promulgandam, firmiter observetis.
Datum Laterani, V Non. Martii, anno undecimo.
IX. PATRIARCHAE HIEROSOLYMITANO APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Ne Graecos in eorum rebellione manuteneat. (Laterani, IV Non. Martii.) Ad nostram noveris audientiam pervenisse quod de assensu et voluntate nobilis viri comitis Tripolitani et quorumdam civium Antiochenorum populus et quaedam pars cleri Graecorum, Dei timore postposito in Antiochena provincia patriarcham Graecum intrudere praesumpserunt, cui clerici Graeci, qui venerabili fratri nostro Antiocheno patriarchae fidelitatis exhibuerant juramenta dignitatibus et beneficiis de manu ejus receptis, contra proprium juramentum temere adhaerentes, patriarchae praefati observare renuunt interdictum, et latinos excommunicationi et interdicto suppositos recipiunt ad divina. Quia igitur tantae praesumptionis audaciam transire conniventibus oculis nec possumus nec debemus, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus si res ita se habet, memoratum intrusum omnino deponas, et a tota provincia facias removeri et contradictores per censuram ecclesiasticam sublato appellationis impedimento compescens, eidem comiti necnon majori et consulibus Antiochenis sub poena excommunicationis inhibeas ne dictum intrusum aut clericos Graecos in tali rebellione temere manutenere praesumant.
Datum Laterani, IV Non. Martii, anno undecimo.
X. ILLUSTRI REGI DANORUM. De electione archiepiscopi Bremensis. (Laterani.) Si Deus scientiarum Dominus praescientiae nobis spiritum infudisset, ab homine iniquo et doloso providentius nobis cavissemus et tibi; qui licet forsan de lacu calamitatis in quem conciderat apostolico liberari praesidio minime meruisset, consilio tamen Dei sapienter omnia disponentis per sollicitudinem nostram erutus est ab ipso, ut eo demum ingrato gratiae sibi factae, quod facile contra eum non poterat exerceri pro dubiis, liberius fieret pro flagitiis manifestis. Nuper quidem Bremensis et Hammeburgensis Ecclesiarum procuratoribus, super eo quod Waldemarus episcopus a Bremensi capitulo canonicis Hammeburgensibus inconsultis in suum fuerat archiepiscopum postulatus, ad nostram praesentiam destinatis, dilectus filius Petrus praepositus Roskildensis, vir utique providus ac fidelis, a regia supervenit serenitate transmissus. Qui episcopo ipso in nostra praesentia proponente quod per te bonis tam episcopalibus quam etiam patrimonialibus fuerat destitutus, de quibus restitui postulabat a nobis, prudenter ex adverso respondit quod non rite poterat restitutionis auxilium implorare, cum ipse se duxerit spoliandum habitum clericalem derelinquens, regium sibi titulum usurpavit. Insuper laesae majestatis, apostasiae, adulterii, perjurii, dilapidationis et conspirationis crimina eidem objiciens, proponebat, non solum ei fore restitutionis beneficium denegandum, sed etiam postulationem de ipso factam penitus respuendam; praesertim cum irregularis existat, utpote de duplici adulterio procreatus, ejusque dispensatio fuerit olim ab apostolica sede per subreptionem obtenta, suppresso quod esset spurius, et expresso quod existeret naturalis; cum et paternae incontinentiae imitator filios habeat post sacros ordines generatos. Nos igitur iis et aliis diligenter auditis quae in auditorio nostro fuere solemniter allegata, licet supplicationibus nobis factis super postulatione praedicta inclinassemus forsan benignius aures nostras, si cum apostolicae sedis honore, salute animae nostrae, utilitate Bremensis Ecclesiae, necnon absque tuo tuique regni dispendio fieri potuisset, maxime cum per hoc a multis nos crederemus inquietationibus expediri, postulationem tamen ipsam de consilio fratrum nostrorum, rebus sic se habentibus, non duximus admittendam, cum et episcopi petitio, per quam sibi episcopatum restitui cupiebat, postulationi de ipso factae ut ad aliam transferretur Ecclesiam contraria videretur. Nuntiis autem Bremensibus sic duximus respondendum, ut quoniam hujus negotii pendebat eventus, et ignorabatur an in brevi posset idem negotium expediri, suae curarent Ecclesiae providere. Verum ad ea quae pacis sunt intendentes, petitionem ipsius super restitutione tam episcopatus quam patrimonii sibi plenarie facienda in favorem ecclesiasticae libertatis duximus admittendam, concedentes eidem ut si forte se nollet regiae sublimitati committere, per procuratorem idoneum restitutionem acciperet corporalem, et ipse interim in quo mallet loco maneret tibi merito non suspecto. Qui cum respondisset se velle per procuratorem idoneum restitutionis beneficium obtinere, ac de loco in quo mansurus esset interim deliberatorias inducias accepisset, ingratus demum gratiae sibi factae, fraudulenter et contumaciter a nobis illicentiatus aufugit. Unde nos ex parte omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus sancti, auctoritate quoque beatorum apostolorum Petri et Pauli ac nostra, excommunicamus et anathematizamus eumdem, postulationem de ipso factam, qua omnino reddidit se indignum, penitus reprobantes. Quam profecto sententiam per quamplures archiepiscopos et episcopos, prout tam nos quam idem nuntius tuus expedire cognovit, mandavimus solemniter publicari. Principem quoque de cujus favore forsitan idem Waldemarus frustra confidit auctoritate litterarum nostrarum moneri fecimus et induci ut ei nullum praestet auxilium vel favorem, sed ipsum tanquam excommunicatum evitet, neque per ipsum aut propter ipsum permittat in Ecclesia Dei scandalum suboriri, per quod etiam contra se posset non leve scandalum generari, cum nos tantae malignitatis audaciam in eodem nolimus episcopo sub dissimulatione transire. Bremensi vero capitulo dedimus in praeceptis ut convocatis in unum qui ad electionem fuerint advocandi, post commonitionem venerabilis fratris nostri Magdeburgensis archiepiscopi eis factam, cui super hoc dirigimus scripta nostra, personam idoneam infra mensem praeficiant sibi per electionem canonicam in pastorem. Alioquin archiepiscopo ipsi mandavimus ut auctoritate nostra suffultus, cum consilio religiosorum et prudentum virorum, talem eis extunc in pontificem personam assignet quae tanto congruat oneri et honori; si qui forsan, quod non credimus, de clero seu populo praesumpserint se opponere aut dicto Waldemaro favere, temeritatem eorum per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Praeterea tantae nequitiae magnitudinem odio persequendo perfecto, regiaeque volendo plenius providere quieti, cogitavimus infra nos, et cum fratribus nostris demum tractatum habuimus diligentem, si foret ad depositionem ejusdem episcopi procedendum. Super quo tandem consilio maturiore providimus quod ipsius calcaneum observantes, adhuc aliquantulum praestolemur; ut si forte quidpiam contra te vel etiam regnum tuum, imo contra nos, seu verius contra se in eorum alterutro tentaverit machinari, licet conatus ipsius divino praesidio nostraque sollicitudine ac tuo studio resistentibus in nullo valeat praevalere, per quod utique non solum ista sed majori se redderet poena dignum, ad confusionem ipsius eo liberius quo justius procedamus; quanquam et hoc providerimus ad cautelam, ne in barathrum desperationis submersus liberius et efficacius in principio malignetur, qui si fuerit in primo conatu delusus, velut anguis conciso capite suae malignitatis virus ulterius effundere non valebit. Quocirca regalem magnificentiam monemus attentius et propensius exhortamur quatenus divinae congratulando justitiae, quae te quodam modo justificasse videtur ab illo, ea quae hactenus facta sunt debita prosequens gratitudine, sic futurorum eventum longanimi patientia praestoleris ut tamen prudenti conamine diligenter occurras incursibus malignorum; ne quid deficiat ad cautelam, regium nobis interim beneplacitum rescripturus, ut eo demum plenius intellecto, sicut procedendum fuerit procedamus. Nos enim tam in iis quam in aliis, quantum cum Deo et nostra possumus honestate, quae ad pacem tuam proveniant et honorem intendimus efficaciter promovere. Super quo jamdictus praepositus nostram tibi referre valebit expressius voluntatem. Qui siquidem in prudentia illa et fide nostra tibi referre poterit qua tua nobis ipse portavit; propter quod non immerito ipsum duximus tuae celsitudini commendandum.
Datum Laterani.
XI. ARCHIEPISCOPO TURONENSI, ET PARISIENSI ET NIVERNENSI EPISCOPIS. Ne debita aut usurae per biennium exigantur a crucesignatis. (Laterani.) Inter caetera quae proficiant ad abolendam de Provinciae partibus haereticam pravitatem relatum est nobis hoc specialiter expedire, ut debitores qui alieno aere tenentur, a creditoribus suis cessantibus interim exspectentur usuris quandiu ibi pro negotio fidei laborabunt, et clericis pro eodem volentibus laborare negotio concedatur suos redditus per biennium obligare. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus auctoritate nostra suffulti super hujusmodi statuatis et faciatis firmiter observari quod secundum Deum in tanta necessitate noveritis Ecclesiae suae negotio expedire.
Datum Laterani.
XII. HENRICO ILLUSTRI CONSTANTINOPOLITANO IMPERATORI. Ut non impediat legata facta ecclesiis. (Laterani, IV Id. Martii.) Cum a catholicis imperatoribus fuerit constitutum, sicut legales edocent sanctiones, ut quilibet ecclesiis et piis locis legare libere valeat bona sua, serenitatem tuam rogamus attentius et monemus et exhortamur in Domino quatenus si milites vel alii possessiones suas ecclesiis legare voluerint, nullatenus impedias, vel te ipsum opponas, sed ea saltem cum onere suo ipsis legari permittas libere ac quiete. Quod si forsan aliquis de possessionibus quae fuerunt ecclesiarum ipsis legarit ecclesiis positus in extremis, quia idem non sua dimittere sed potius restituere videtur ablata, auctoritate praesentium districtius inhibemus ne id praesumas per te vel alios impedire. Alioquin venerabilibus fratribus nostris archiepiscopo Varisiensi et episcopo Panidensi nostris damus litteris in praeceptis ut contradictores quoslibet per censuram ecclesiasticam sublato cujuslibet contradictionis et appellationis impedimento compescant.
Datum Laterani, IV Idus Martii, anno undecimo.
XIII. ARCHIEPISCOPO VARISIENSI ET EPISCOPO PANIDENSI. Exsecutoria super eodem. (Datum, ut in alia. ) Cum a catholicis imperatoribus fuerit constitutum, etc., in eumdem fere modum usque impedire. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus quoslibet qui apostolicae sedis inhibitione contempta id impedire praesumpserint, per censuram ecclesiasticam, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, a praesumptione hujusmodi compescatis.
Datum, ut in alia.
XIV. POTESTATI ET POPULO VENETORUM CONSTANTINOPOLIM COMMORANTIBUS. De eadem re. Cum a catholicis imperatoribus fuerit constitutum, etc., usque impedire. Alioquin dilectis filiis decano, cantori, et thesaurario Sanctae Sophiae Constantinopolitanis nostris damus litteris in praeceptis ut contradictores quoslibet, etc., ut in alia.
In eumdem modum eisdem.
XV. NOBILIBUS VIRIS BARONIBUS APUD CONSTANTINOPOLIM COMMORANTIBUS. De eadem re. (Datum, ut supra. ) Cum a catholicis imperatoribus, etc., ut supra usque impedire. Alioquin venerabilibus fratribus nostris Varisiensi archiepiscopo et Salombreae et Kallipolis episcopis nostris damus litteris in praeceptis ut contradictores, etc., ut in alia.
In eumdem modum eisdem, ut supra. Quod si non omnes, duo vestrum, etc.
Datum, ut supra.
XVI. VARISIENSI ARCHIEPISCOPO, ET EPISCOPO KALLIPOLIENSI. Committitur eis causa inter patriarcham et imp. Const. (Datum, ut in alia. ) Significavit nobis venerabilis frater noster Constantinopolitanus patriarcha quod clarae memoriae Balduinus Constantinopolitanus imperator triginta praeposituras infra urbem Constantinopolitanam in melioribus Ecclesiis quae contigerant in sortem Francorum suae donationi retinuit, instituens in eis praepositos et decanos; cui charissimus in Christo filius noster Henricus succedens, easdem in animae suae periculum ordinare praesumit. Unde nobis humiliter supplicavit ut easdem suae faceremus ordinationi dimitti liberas et quietas, maxime cum dilectus filius noster Benedictus tituli Sanctae Susannae presbyter cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, ex ipsis triginta viginti tres adjudicaverit sibi, septem nec adjudicatis nec cassatis in nostrae relictis arbitrio potestatis, et nos tempore ordinationis ejusdem nullam Ecclesiam exceperimus, imo sibi curam Constantinopolitanae Ecclesiae commiserimus generalem, nec ipse deliquit in aliquo quare Ecclesia sibi commissa privari debeat jure suo. Verum quia imperator praedictus praepositurarum ipsarum collationem confirmari sibi per sedem apostolicam postulavit, cum se fateatur habere non minus juris in illis quam multi reges in quibusdam praeposituris regnorum suorum ex approbata consuetudine habere noscuntur, et ipsorum petitiones sunt ad invicem repugnantes, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus audiatis hinc inde proposita, et usque ad calculum diffinitivae sententiae, sublato appellationis obstaculo, procedentes, causam sufficienter instructam ad nostram praesentiam remittatis, assignantes partibus terminum competentem quo per procuratores idoneos se nostro conspectui repraesentent sententiam recepturae.
Datum, ut in alia.
XVII. KALLIPOLIENSI ET PANIDENSI EPISCOPIS, ET DECANO SANCTAE SOPHIAE CONSTANTINOPOLIM. Eis committitur causa patriarcharum Constant. et Gradensis. (Datum, ut in alia. ) Ex conquestione venerabilis fratris nostri patriarchae Constantinopolitani nostris fuit auribus intimatum quod cum eidem duxerimus concedendum ut Venetos habitatores regiae civitatis per censuram ecclesiasticam appellatione remota compelleret ad solvendum decimas personis et ecclesiis quibus de jure debentur, nonobstante consuetudine Venetorum, qui tantum in morte decimant bona sua, vicarius venerabilis fratris nostri patriarchae Gradensis burgenses Venetos habitatores civitatis ejusdem, sive maneant in quinque parochiis ejusdem patriarchae Gradensis, sive se transferant ad parochias sibi subjectas, seu ad parochias Pisanorum, necnon etiam ad parochias illorum qui Constantinopolitano non sunt subditi patriarchae, ecclesiastica districtione compellit ut decimas sibi solvant, non permittens eisdem alibi nubentium benedictiones recipere quam in ecclesiis patriarchae Gradensis, licet in illarum ecclesiarum parochiis non morentur; in quos etiam excommunicationis praesumit interdum propter hoc sententiam promulgare. Quia vero nobis non constitit de praemissis, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus partibus convocatis, audiatis causam, et appellatione remota fine canonico terminetis, facientes, etc. Quod si non omnes, duo vestrum, etc.
Datum, ut in alia.
XVIII. ARCHIEPISCOPO VARISIENSI ET EPISCOPO PANIDENSI. Ut sententias patriarchae Constantinop. faciant observari. (Datum, ut in alia. ) Significavit nobis venerabilis frater noster Constantinopolitanus patriarcha quod praelati Ecclesiarum eidem non subjectarum commorantes in parochiis sibi subjectis excommunicatos ab ipso et interdicto suppositos nominatim interdum recipiunt ad divina; propter quod dissolvitur nervus ecclesiasticae disciplinae. Unde ipsis dedimus in praeceptis ut parochianos Ecclesiarum quae ipsi subjectae sunt patriarchae, cum ab eo excommunicati fuerint vel interdicto suppositi, nullatenus recipere ad divina, vel eis sacramenta Ecclesiastica exhibere praesumant. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si praelati praedictarum Ecclesiarum de caetero id praesumpserint attentare, vos eos a praesumptione hujusmodi per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescatis.
Datum, ut in alia.
XIX. PRAELATIS ECCLESIARUM PATRIARCHAE NON SUBJECTARUM CONSTANTINOPOLIM. De eadem re. (Datum, ut in alia. ) Significavit nobis venerabilis frater noster Constantinopolitanus patriarcha quod vos interdum commorantes in parochiis sibi subjectis excommunicatos ab ipso et interdicto suppositos nominatim recipitis ad divina; propter quod dissolvitur nervus ecclesiasticae disciplinae. Quocirca praesentium vobis auctoritate mandamus atque praecipimus quatenus parochianos Ecclesiarum quae ipsi subjectae sunt patriarchae, cum ab eo excommunicati fuerint vel interdicto suppositi, recipere ad divina vel eis sacramenta ecclesiastica exhibere nullatenus praesumatis. Alioquin venerabilibus fratribus nostris archiepiscopo Varisiensi et episcopo Panidensi nostris damus litteris in mandatis ut vos a praesumptione hujusmodi per censuram ecclesiasticam appellatione remota compescant.
Datum, ut in alia.
XX. UNIVERSO CLERO ECCLESIARUM A PATRIARCHALI JURISDICTIONE NON EXEMPTARUM IN CONSTANTINOPOLITANA DIOECESI COMMORANTI. De eadem re. (Laterani, Non. Martii.) Divinae ordinationi videtur resistere qui potestati resistit, cum potestas quaelibet sit a Deo, a quo sunt omnia ordinata. Non ergo debet aliquis erubescere praelato sibi a Deo aliquid dum forte dato humiliter obedire, cum Dei Filius Jesus Christus, ut Patri fieret obediens, in altitudinem venerit hujus maris, et se ab ipsius permiserit tempestate demergi; ne si secus praesumpserit, in illius transferatur imaginem qui solium suum ab aquilone voluit collocare. Cum igitur venerabilis frater noster Constantinopolitanus patriarcha vobis disponente Domino sit praelatus, universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus ei tanquam patri et episcopo animarum vestrarum humiliter intendentes, impendatis sibi canonicam obedientiam et honorem, scituri quod si secus praesumpseritis attentare, nos id clausis non poterimus oculis pertransire.
Datum Laterani, Nonis Martii, an. undecimo.
XXI. CHARISSIMO IN CHRISTO FILIO ILLUSTRI CONSTANTINOPOLITANO IMPERATORI, ET NOBILIBUS VIRIS . . . . NIBUS VENETIS ET UNIVERSO POPULO CONSTANTINOPOLIM COMMORANTIBUS. Ut consilium et auxilium patriarchae Constantinop. impendant. (Datum, ut in alia. ) Cum vestrae utilitati expediat et honori ut Graeci tam clerici quam laici ad sacrosanctae Romanae Ecclesiae ac venerabilis fratris nostri patriarchae Constantinopolitani obedientiam redeant cumque patrem habeant et pastorem, universitatem vestram rogamus attentius et monemus, per apostolica vobis scripta mandantes quatenus super hoc patriarchae praedicto consilium et auxilium impendatis, sententiam quam in Graecos rebelles propter hoc rationabiliter tulerit firmiter observantes; ut devotio vestra clareat in affectu, et oberrantes oviculae redeant ad pastorem.
Datum, ut in alia.
XXII. PRIORI PISANORUM. Ei interdicitur chrismatio puerorum. (Datum, ut in alia. ) Ad audientiam nostram venerabili fratre nostro patriarcha Constantinopolitano significante pervenit quod eo et aliis episcopis praesentibus pueros praesumis unctione sacri chrismatis confirmare; quod etsi dicas aliquando tibi fuisse ab apostolica sede concessum, nos tamen tibi ne illud faceres curavimus inhibere. Cum igitur hujusmodi confirmatio puerorum ad episcopos tantum pertinere noscatur, auctoritate tibi praesentium districtius inhibemus ne de caetero pueros aliquatenus confirmare praesumas. Alioquin sententiam quam in te propter hoc patriarcha praedictus rationabiliter promulgarit ratam habebimus, et faciemus eamdem auctore Domino firmiter observari.
Datum, ut in alia.
XXIII. PATRIARCHAE CONSTANTINOPOLITANO. De consecratione episcoporum Graecorum. (Laterani, VIII Id. Martii.) Ex parte tua fuit propositum coram nobis quod quidam episcopi Graeci ad tuam obedientiam redeuntes, fidelitatis praestiterunt tibi corporaliter juramentum, nobisque obedientiam promiserunt, sed inungi renuunt juxta consuetudinem Latinorum. Unde quid super iis agere debeas postulasti per sedem apostolicam edoceri. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod si ii qui jam consecrati sunt induci nequeunt ut recipiant unctionem, id in hac novitate sub dissimulatione poteris pertransire. Consecrandos vero nullatenus consecres, nisi more Latino voluerint consecrari, eum nos ipsi Graecos nonnisi juxta nostram consuetudinem consecremus.
Datum Laterani, VIII Idus Martii, anno undecimo.
XXIV. EPISCOPO KALLIPOLIENSI, ET DECANO SANCTAE SOPHIAE, ET PRAEPOSITO SANCTORUM APOSTOLORUM CONSTANTINOPOLIM. De decimis solvendis. (Datum, ut in alia. ) Sua nobis venerabilis frater noster Constantinopolitanus patriarcha insinuatione monstravit quod Pisani, Lombardi, Longobardi, Amalfitani, Dani, Anglici, et quaedam aliae nationes apud Constantinopolim commorantes in parochiis sibi subjectis, ipsi et ecclesiis a quibus ecclesiastica percipiunt sacramenta decimas solvere contradicunt. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenns memoratos Pisanos et alios manentes in parochiis eidem patriarchae subjectis, ut ipsi et ecclesiis a quibus percipiunt spiritualia decimas cum debita integritate persolvant, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellatis. Quod si non omnes . . . tu frater episcope, etc.
Datum, ut in alia.
XXV. PATRIARCHAE GRADENSI ET SUFFRAGANEIS EJUS. De excommunicatis vitandis. (Datum, ut in alia. ) Significavit nobis venerabilis frater noster patriarcha Constantinopolitanus quod cum ipse quosdam Venetorum Constantinopolim commorantes interdum pro excessibus suis, et interdum quia sibi contumaces et rebelles existunt, vinculo excommunicationis innodet, quosdamque subjiciat interdicto, ipsi Venetias remeantes se pro excommunicatis vel interdictis non gerunt, nec illos curant aliqui evitare, sed passim recipiunt ad divina. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus eos quos idem patriarcha rationabiliter excommunicat vel interdicto supponit, cum id vobis per litteras ipsius constiterit, tanquam excommunicatos arctius evitetis, et faciatis a vestris subditis evitari, et interdictis negari ecclesiastica sacramenta.
Datum, ut in alia.
XXVI. NARBONENSI, ARELATENSI, EBREDUNENSI, AQUENSI, ET VIENNENSI ARCHIEPISCOPIS, EORUMQUE SUFFRAGANEIS. De caede Petri de Castronovo. (Laterani.) Ne nos ejus tangeret increpatio qui per hominis pigri agrum et vineam viri stulti pertransiens, quod totam urticae repleverint exprobravit, primo quasi mane nostrae promotionis, ac deinde per ordinem evangelicae vicis exivimus, ut in dominicam vineam nostrae culturae commissam operarios mitteremus. Attendentes ergo jamdudum quod in Provincia nimis creverant plantaria vitiorum, ne spuria vitulamina radices mitterent altiores, viros illuc idoneos destinavimus, qui de vinea Domini Sabaoth avellerent inutilia et utilia propagarent, capientes vulpeculas quae moliuntur ipsam vineam demoliri. Ipsi vero profecti repererunt ibi, secundum Apostoli verbum, homines pestilentes, qui doctrinam sanam minime sustinebant, sed ad sua potius desideria magistros coacervabant erroris. Propter quod nuntios veritatis suis esse contrarios operibus arbitrati, usque adeo saevierunt in illos ut ipsos procul dubio videatur praenuntia Salvatoris conquestio tetigisse dicentis: Ecce ego mitto ad vos sapientes et scribas, et ex eis occidetis, etc. (Matth. XXIII). Sane rem audivimus detestabilem et in communem luctum generalis Ecclesiae deducendam, quod cum sanctae memoriae frater Petrus de Castronovo, monachus et sacerdos, vir inter viros utique virtuosos vita, scientia et fama praeclarus, ad evangelizandum pacem et astruendam fidem in eamdem provinciam a nobis cum aliis destinatus, in commisso sibi ministerio laudabiliter profecisset et proficere non cessaret, quippe qui plene in schola Christi didicerat quod doceret, et eum qui secundum doctrinam est fidelem obtinendo sermonem, in sana poterat exhortari doctrina et contradicentes revincere, paratus semper omni poscenti reddere rationem, utpote vir in fide catholicus, in lege peritus, et in sermone facundus, concitavit adversus eum diabolus ministrum suum, comitem Tolosanum, qui cum pro multis et magnis excessibus, quos in Ecclesiam commiserat et in Deum, saepe censuram ecclesiasticam incurrisset, et saepe, sicut homo versipellis et callidus, lubricus et inconstans, poenitudine simulata fuerit absolutus, tandem odium continere non praevalens quod conceperat contra ipsum ex eo quod non erat in ejus ore verbum Domini alligatum ad faciendam vindictam in nationibus et increpationes in populis, ac eo fortius in eodem quo magis pro majoribus erat ipse facinoribus increpandus, tam eum quam collegam ipsius apostolicae sedis legatos ad villam Sancti Aegidii convocavit, promittens super cunctis quibus impetebatur capitulis satisfactionem plenariam exhibere. Cum autem convenientibus illis in villa praedicta praefatus comes salutaria monita sibi facta modo velut verax et facilis promitteret se facturum, et modo velut fallax et durus ea prorsus efficere recusaret, volentibus illis demum ab eadem villa recedere, mortem est publice comminatus, dicens quod quocunque vel per terram diverterent vel per aquam, vigilanter eorum observaret egressum; et confestim factis dicta compensans, complices suos ad exquisitas insidias destinavit. Cumque nec ad preces dilecti filii abbatis Sancti Aegidii nec instantiam consulum et burgensium furoris sui mitigari vesania potuisset, ipsi eos invito comite nimiumque dolente cum armatae manus praesidio prope ripam Rhodani deduxerunt; ubi nocte quieverunt instante, quibusdam ejusdem comitis satellitibus ipsis prorsus ignotis hospitantibus cum eisdem, qui, sicut apparuit in effectu, sanguinem inquirebant ipsorum. In crastinum itaque mane facto, et missa celebrata de more, cum innocui Christi milites ad transitum fluminis se pararent, unus de praedictis Satanae satellitibus lanceam suam vibrans, praenominatum Petrum supra Christum petram immobili firmitate fundatum, tantae proditionis incautum, inter costas posterius vulneravit; qui pius in impium respiciens percussorem, et Christi magistri sui cum beato Stephano secutus exemplum, dixit ad ipsum: Deus tibi dimittat, quia ego dimitto, pietatis et patientiae tantae verbum saepius repetendo. Deinde sic transfixus, acerbitatem illati vulneris spe coelestium est oblitus, et in stanti suae pretiosae mortis articulo cum ministerii sui sociis quae fidem promoverent et pacem non desinens ordinare, post multas demum orationes in Christo feliciter obdormivit. Qui profecto cum ob fidem et pacem, quibus nulla prorsus est causa laudabilior ad martyrium, sanguinem suum fuderit, claris jam, ut credimus, miraculis coruscasset nisi hoc illorum incredulitas impediret de quorum similibus in Evangelio legitur quod Jesus non faciebat ibi virtutes multas propter incredulitatem eorum, quia quanquam linguae non fidelibus sed infidelibus sint in signum, salvator tamen praesentatus Herodi, qui teste Luca valde gavisus est viso ipso, pro eo quod signum aliquod videre fieri ab illo sperabat, et facere dedignatus est signum et reddere interroganti responsum, sciens quod in operatione signorum non credulitatis inductio sed vanitatis illum admiratio delectabat. Licet autem illa prava et perversa generatio non sit digna ut tam cito, sicut forsitan ipsa quaerit, de suo sibi martyre detur signum, expedisse tamen credimus ei ut unus iste pro ipsa, ne tota pereat, moreretur, quae contagio haereticae pravitatis infecta per interpellantem occisi sanguinem a suo melius revocetur errore quam vivus eam potuerit revocare. Hoc est enim vetus artificium Jesu Christi, hoc miraculosum ingenium Salvatoris, ut cum in suis victus esse putatur, tunc vincat fortius in eisdem, et ea virtute qua ipse mortem moriendo destruxit, a superatis interdum famulis suis superatores eorum faciat superari. Nisi enim granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; cum autem mortuum fuerit, plurimum fructum affert. Sperantes igitur quod de morte hujus fecundissimi grani multus sit fructus in Christi Ecclesia proventurus, cum profecto sit dure culpabilis et culpabiliter durus cujus animam ipsius gladius non pertransiit, neque unquam penitus desperantes quin utilitas tanta debeat in sanguine suo esse quod suae sanctae praedicationis initiis circa memoratam provinciam, pro qua ipse in corruptionem descendit, optata Deus tribuat incrementa, fraternitatem vestram monemus attentius et propensius exhortamur, per Spiritum sanctum in virtute obedientiae districte praecipiendo mandantes quatenus verbum pacis et fidei seminatum ab eo vestrae praedicationis irriguis coalescere facientes, et ad expugnandam haereticam pravitatem ac fidem catholicam confirmandam, exstirpando vitia et seminando virtutes, indefessae studio sedulitatis instantes, jam dictum Dei famuli occisorem et universos quorum ope vel opera, consilio vel favore tantum facinus perpetravit, receptatores quoque vel defensores ipsius ex parte omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus sancti, auctoritate quoque beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus ac nostra excommunicatos et anathematizatos per universas vestras dioeceses nuntietis, et omnia loca prorsus ad quae ipsi vel aliquis eorum devenerint, praesentibus eis interdicto faciatis ecclesiastico subjacere singulis diebus Dominicis et festivis, pulsatis campanis, et candelis accensis, donec ad sedem apostolicam accedentes per satisfactionem condignam mereantur absolvi, sententiam hujusmodi solemniter innovantes. Illis autem qui orthodoxae fidei zelo succensi ad vindicandum sanguinem justum, qui de terra clamare non cessat ad coelum, donec ad confundendum subversos et subversores de coelo descendat ad terram Dominus ultionum, viriliter se accinxerint adversus hujusmodi pestilentes, qui simul in unum et pacem et veritatem impugnant, suorum remissionem peccaminum a Deo ejusque vicario secure promittatis indultam, ut eis labor hujusmodi ad operis satisfactionem sufficiat super illis offensis pro quibus cordis contritionem et oris confessionem veram obtulerint vero Deo. Hujusmodi siquidem pestilentes non tantum jam nostra diripere, sed nos perimere moliuntur; nec solum ad perimendum animas linguas acuunt, verum etiam ad perdendum corpora manus extendunt, perversores animarum effecti et corporum peremptores. Licet autem praefatus comes pro multis et magnis flagitiis quae longum esset per singula enarrare jamdudum sit anathematis mucrone percussus, quia tamen certis indiciis mortis sancti viri praesumitur esse reus, non solum ex eo quod publice comminatus est ei mortem et insidias paravit eidem, verum etiam ex eo quod, sicut asseritur, occisorem ipsius in multam familiaritatem admisit et magnis donis remuneravit eumdem, ut de caeteris praesumptionibus taceamus quae nobis plenius innotescunt, ob hanc quoque causam anathematizatum eum publice nuntietis. Et cum juxta sanctorum Patrum canonicas sanctiones ei qui Deo fidem non servat fides servanda non sit, a communione fidelium segregato, utpote qui vitandus est potius quam fovendus, omnes qui dicto comiti fidelitatis seu societatis aut foederis hujusmodi juramento tenentur astricti, auctoritate apostolica denuntietis ab eo interim absolutos et cuilibet catholico viro licere, salvo jure domini principalis, non solum persequi personam ejusdem, verum etiam occupare ac detinere terram ipsius, illo praesertim obtentu quod ab haeresi per suam prudentiam fortiter expietur, qua per illius nequitiam fuit hactenus turpiter maculata; quia dignum est ut manus omnium contra ipsum insurgant cujus manus exstitit contra omnes. Quod si nec sic vexatio sibi dederit intellectum, manus nostras in eum curabimus fortius aggravare. Si quando vero satisfactionem promiserit exhibere, procul dubio ipsum haec poenitudinis suae signa praemittere oportebit, ut de toto penitus posse suo depellat pravitatis haereticae sectatores, et se paci satagat conciliare fraternae, cum principaliter propter culpam quam in utroque noscitur commisisse, in eum ecclesiastica fuerit prolata censura; quanquam si suas Dominus iniquitates voluerit observare, vix possit congrue satisfacere, non tantummodo pro se ipso, sed pro alia multitudine quam in laqueum damnationis induxit. Quia vero secundum sententiam veritatis timendi non sunt qui corpus occidunt, sed qui potest corpus et animam mittere in gehennam, confidimus et speramus in eo qui ut a fidelibus suis timorem mortis auferret, mortuus die tertia resurrexit, quod praefati hominis Dei mors venerabili fratri nostro Conseranensi episcopo et dilecto filio abbati Cisterciensi apostolicae sedis legatis aliisque orthodoxae fidei sectatoribus non solum timorem non incutiet, sed accendet amorem; ut ejus exemplo qui vitam aeternam temporali morte feliciter est mercatus, animas suas in tam glorioso certamine, si necesse fuerit, pro Christo ponere non formident. Unde consulimus et monemus, preces praeceptis et praecepta precibus inculcantes, quatenus legatorum ipsorum salubribus monitis et mandatis efficaciter intendentes, tanquam strenui commilitones assistatis eisdem in omnibus quae propter hoc vobis duxerint injungenda; scientes quod sententiam quam ipsi, non solum in rebelles, sed etiam in desides, promulgaverint, nos ratam haberi praecipimus et inviolabiliter observari.
Datum Laterani.
XXVII. De eadem re. (Laterani.) In eumdem fere modum archiepiscopo Lugdunensi et suffraganeis ejus, usque praecepta precibus inculcantes, quatenus ad tantum Dei servitium prosequendum consilium impendatis et auxilium opportunum, quae praemissa sunt subditis vestris tam clericis quam laicis prudenter et efficaciter exponendo, exhortantes eos et in remissionem suorum sibi peccaminum injungentes ut et ipsi suum impendant in tam sancto negotio dignum Domino famulatum.
Datum Laterani.
XXVIII. PHILIPPO ILLUSTRI REGI FRANCORUM. De eadem re. (Laterani.) Si tua regalis serenitas cunctos mundi principes circumspiciat, inveniet se a Deo specialiter inter caeteros exaltatam, qui ex gratia sua et ex meritis quae tam tu quam tui progenitores in ipsius conspectu fecistis, multipliciter nomen tuum est magnificare dignatus, augens tibi gratiam in praesenti et gloriam praeparans in futuro, pro eo maxime quod unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam confitendo, odisti semper et repulisti sectas haereticae pravitatis. Nuper quidem audivimus rem crudelem et in communem luctum generalis Ecclesiae deducendam, etc. usque in finem sicut in illa quae mittitur Narbonensi archiepiscopo et aliis. Eia igitur, miles Christi, eia Christianissime princeps, moveat religiosissimum pectus tuum universalis Ecclesiae sanctae gemitus, succendat te ad tantam Dei tui vindicandam injuriam pius zelus. Clamantem ad te justi sanguinis vocem audias, et contra tyrannum hostemque fidei scutum pro Ecclesia protectionis assumas; ut qui pro mundo hactenus laudabiliter militasti, laudabilius milites nunc pro Christo, qui a nequissimis servis graviter impugnatur. Accipe tempus instans faciendi justitiam, et aures a querela Ecclesiae non avertas dicentis tibi: Exsurge, et judica causam meam (Psal. LXXIII). Felix quidem tibi et necessaria esse potest tanta perversorum offensa, quae fecit ut qui creavit te, tuo nunc obsequio velit uti. Quapropter, dilectissime fili, gladium quem ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum a Domino accepisti, gladio nostro junge, ut simul de tam scelestis et inhumanis malefactoribus ulciscamur. Attende per Moysem et Petrum, patres videlicet utriusque Testamenti, signatam inter regnum et sacerdotium unitatem, cum alter regnum sacerdotale praedixit, et reliquus regale sacerdotium appellavit; ad quod signandum rex regum et Dominus dominantium Jesus Christus secundum ordinem Melchisedech sacerdotis et regis de utraque voluit stirpe nasci, sacerdotali videlicet et regali. Et princeps apostolorum: Ecce gladii duo hic (Luc. XXII), id est simul, dicente demum Domino: Satis est (ibid.), legitur respondisse, ut materiali et spirituali gladiis sibi invicem assistentibus, alter per alterum adjuvetur. Cum igitur post interfectionem praefati justi Ecclesia quae in partibus illis est absque consolatore in tristitia et moerore sedente fides evanuisse, periisse pax, haeretica pestis et hostilis rabies invaluisse dicantur, ac nisi potenter in hujus novitate procellae succurratur eidem, pene penitus videatur ibidem navis Ecclesiae naufragari, regalis mansuetudinis pietatem monemus attentius et propensius exhortamur, ac in tanto necessitatis articulo in virtute Christi confidentes injungimus, et in remissionem peccaminum indulgemus, quatenus tantis malis occurrere non postponas, et attendens quod usque adeo regium sit officium in regno suo pacis negotium promovere quod regum sapientissimus Salomon in figura Regis aeterni fuit pacificus appellatus, ad pacificandum gentes illas in eo qui est Deus pacis et dilectionis intendas, et quibuscunque modis revelaverit tibi Deus, haereticam tamen studeas perfidiam abolere, sectatores ipsius eo quam Saracenos securius quo pejores sunt illis, in manu forti et extento brachio impugnando. Praenominatum etiam comitem, qui quasi foedus percussisset cum ea, de morte propria non recogitat, si forte vexatio sibi tribuat intellectum, et impleta ipsius facie ignominia, incipiat requirere nomen Dei, ad satisfaciendum nobis et Ecclesiae, imo Deo, pondere non desinas inductae super eum regalis oppressionis urgere, ipsum et fautores ejusdem de castris Domini depellendo, et auferendo terras eorum; in quibus, relegatis haereticis, catholicos habitatores instituas, qui secundum orthodoxae tuae fidei disciplinam in sanctitate et justitia sub tuo felici regimine serviant coram Deo.
Datum Laterani.
XXIX. NOBILIBUS VIRIS COMITIBUS, BARONIBUS, ET UNIVERSIS POPULIS PER REGNUM FRANCIAE CONSTITUTIS. Super eodem. (Laterani, VI Id. Martii.) Rem crudelem audivimus et in communem luctum generalis Ecclesiae deducendam, etc. sicut in illa quae mittitur regi usque: Eia igitur Christi milites, eia strenui militiae Christianae tirones. Moveat vos generalis Ecclesiae sanctae gemitus, succendat vos ad tantam Dei vestri vindicandam injuriam pius zelus. Mementote quod Creator vester vobis non indiguit cum vos fecit; qui quanquam vestro servitio non indigeat, ut quasi per illud minus in agendo quod voluerit fatigetur, et sua omnipotentia minor sit obsequio vestro carens, occasionem tamen in hoc articulo vobis tribuit sibi acceptabiliter serviendi. Cum igitur post interfectionem, etc. sicut supra usque, tantis malis occurrere non tardetis, et ad pacificandum gentes illas, etc. usque inductae super eum oppressionis urgere, etc. usque relegatis haereticis habitatores catholici subrogentur, qui secundum orthodoxae vestrae fidei disciplinam in sanctitate et justitia serviant coram Deo.
Datum Laterani [ VI Idus Martii, pontificatus nostri anno undecimo.]
XXX. PERSENNIAE ET DE PINU ABBATIBUS CISTERCIENSIS ORDINIS. De induciis ineundis inter reges Franciae et Angliae.
Quam sit necessarium Ecclesiae sanctae Dei et cuncto populo Christiano qui in regno Franciae Angliaeque consistit ut utriusque reges pacem et concordiam secum habeant, nec eorum nec vestram credimus prudentiam ignorare, cum praeter damna rerum et pericula personarum quae de mutuis eveniunt simultatibus, animarum salus graviter offendatur, et in plerisque locis, specialiter in Provincia, pestis ex hoc haeretica fortius invalescat, quandoquidem illi ad invicem bella gerunt per quorum unitatem pestis eadem et deberet et posset efficacius aboleri. Cum ergo post interfectionem sanctae memoriae fratris Petri de Castronovo in eadem Provincia ita coeperit detestabilis et hostilis rabies ampliari ut post divinae virtutis potentiam nonnisi per eorumdem concordiam reprimenda credatur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et in virtute obedientiae districte praecipimus quatenus dictos reges personaliter adeuntes, ipsos tam auctoritate nostra quam vestra sollicitudine prudenter et efficaciter inducatis ad treugas per biennium saltem invicem ineundas firmiter et servandas; mandatum nostrum taliter impleturi quod sollicitudo vestra clareat in effectu, et vos gaudere possitis tot animarum profecisse saluti. Quod si non ambo, etc., alter vestrum, etc.
XXXI. (Laterani.) In eumdem fere modum Turonensi archiepiscopo usque in finem. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus si treugarum ipsarum foedus Deo conciliante fuerit reformatum, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo ad observationem ipsius utramque partem, postposito quolibet humano favore compellas.
Datum Laterani.
XXXII. ABBATI CISTERCIENSI APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. De caede Petri de Castronovo. (Laterani.) Recepimus litteras benignitate paterna quas tua nobis devotio destinavit, et intellecto per eas quod ad opus Dei strenue te accingis in Provinciam profecturus, ut consoleris Ecclesiam quae diri vulneris novitate percussa mortem sanctae memoriae fratris Petri de Castronovo multiplicatis doloribus lamentatur, tuam prudentem constantiam et constantem prudentiam in Domino commendamus, attendentes quod cum secundum sententiam veritatis timendi non sint qui corpus occidunt, sed qui potest corpus et animam mittere in gehennam, praefati hominis Dei mors non solum tibi ad divinum servitium exsequendum non incussit timorem, sed amorem accendit, ut ejusdem exemplo, qui vitam aeternam temporali morte feliciter est mercatus, animam tuam in tam glorioso certamine, si necesse fuerit, pro ipso ponere non formides. Monemus ergo devotionem tuam et exhortamur attentius, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus ad eamdem provinciam proficiscens una cum venerabili fratre nostro Conseranensi episcopo, tuo videlicet collegato, negotium generalis Ecclesiae, prout posse ministraverit vobis Deus, prudenter et constanter satagas promovere. Nos enim in praesenti secundum consilium tuum litteras tibi mittimus quas credidimus necessarias, et in posterum auxilium opportunum circa quaelibet hoc negotium contingentia cum illius adjutorio impendemus qui cum secundum suum promissum fideles suos non sit usque ad consummationem saeculi relicturus, neque nos neque vos sperantes in se super tanto sui servitio derelinquet.
Datum Laterani.
XXXIII. TURONENSI ARCHIEPISCOPO ET PARISIENSI ET NIVERNENSI EPISCOPIS. Ut regem et magnates accendant adversus haereticos. (Laterani.) Qualiter post interfectionem sanctae memoriae fratris Petri de Castronovo, quam communi luctu cum universalis Ecclesiae filiis deploramus, haeretica pestis in Provinciae partibus invaluerit, et turbatio pacis ibidem fuerit ampliata, vestram non credimus prudentiam ignorare. Cum ergo sancta mater Ecclesia contra laniatores suos praesidio filiorum suorum potissimum ibi nunc indigere noscatur, fraternitatem vestram monemus attentius et hortamur, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandantes quatenus tam charissimum in Christo filium nostrum Philippum illustrem regem Francorum quam universos regni sui nobiles et magnates ad conciliandam pacem in Christo et haereticos expugnandos in provincia supradicta auctoritate nostra suffulti prudenter et efficaciter inducatis, injungentes hoc eis ex parte nostra in suorum indulgentiam peccatorum, secundum formam quam tu, frater Parisiensis episcope, impetrasti; ecclesiarum praelatos nihilominus exhortando ut ad opus tam sanctum et necessarium subsidium opportunum impendant. Taliter autem mandatum apostolicum impleatis quod promptos vos ostendatis orthodoxae fidei zelatores, et nos diligentiae vestrae studium possimus merito commendare.
Datum Laterani.
XXXIV. CONSULIBUS SOCIETATIS BEATI EUSEBII VERCELLENSIS. Commendantur de devotione erga Romanam Ecclesiam. (Laterani.) Dilectum filium nobilem virum Ambrosium concivem vestrum ad nostram praesentiam accedentem cum gratia speciali recepimus et favore, ac iis quae tam ipse proposuit viva voce quam etiam praesentatae nobis per eum vestrae litterae continebant perspicue intellectis, prudentiam vestram duximus in Domino multipliciter commendandam super devotionis affectu quem erga nos et Romanam Ecclesiam gerere vos ostenditis et zelo nihilominus charitatis quem ad generalem profectum fraternae universitatis habetis. Monemus ergo devotionem vestram et exhortamur attentius, per apostolica vobis scripta mandantes quatenus in bono proposito persistentes, ad honorem Dei, utilitatem Ecclesiae, salutem animarum vestrarum, et communem uniuscujusque profectum vos taliter habeatis quod ille qui bonorum est omnium retributor, piis vestris operibus provocatus, gratiam vobis augeat in praesenti et gloriam in futuro, nos quoque, qui quantum cum Deo et nostra possumus honestate vos intendimus honorare, ad dilectionem et profectum vestrum fortius accendamur.
Datum Laterani.
XXXV. ARCHIEPISCOPO VERISIENSI, ET EPISCOPO SALEMBRIENSI, ET PRAEPOSITO SANCTAE SOPHIAE CONSTANTINOPOLIM. De Hospitali S. Georgii. (Laterani, XVI Kal. Aprilis.) Porrecta nobis dilectorum filiorum praepositi et decani Sancti Georgii Constantinopolitani querimonia patefecit quod fratres Hospitalis Hierosolymitani, Dominus de Lamro, et quidam alii Constantinopolitani super Hospitali Sancti Georgii, quibusdam redditibus, et rebus aliis mobilibus et immobilibus injuriantur eisdem. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus partibus convocatis, audiatis causam et appellatione remota fine debito terminetis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem qui fuerint nominati, etc. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.
Datum Laterani, XVI Kal. Aprilis, anno undecimo.
XXXVI. DECANO, CANTORI, ET THESAURARIO SANCTAE SOPHIAE CONSTANTINOPOLITANI. Committitur eis quaedam causa adversus Templarios. (Datum, ut in alia. ) Causam quam dilectus filius magister W. clericus, adversus fratres militiae templi Constantinopolitani super ecclesia Sanctae Yomeniae se habere proponit vobis duximus committendam, per apostolica scripta mandantes quatenus partibus convocatis, et auditis hinc inde propositis, quod canonicum fuerit appellatione postposita statuatis, facientes, etc. Testes autem, etc. Quod si non omnes, etc. duo vestrum, etc.
Datum, ut in alia.
XXXVII. SANCTI PAULI, SANCTI MICHAELIS DE BUCCA LEONIS ET SANCTAE ANASTASIS DECANIS CONSTANTINOPOLITANIS. Scribitur eis pro M. W. Cocart. (Laterani, VI Kal. Aprilis.) Missus ad praesentiam nostram dilectus filius magister W. Cocart sacerdos ab imperiali magnificentia et universitate cleri Constantinopolim commorantis nobis humiliter supplicavit ut si forte medio tempore in ecclesia sua Sanctae Trinitatis et aliis redditibus suis fuerit molestatus a quoquam, indemnitati suae consulere dignaremur. Volentes igitur in justitia sibi, prout tenemur, adesse, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si quos in Constantinopolitana dioecesi constitutos quidquam interim subtraxisse vel detinere de suis proventibus inveneritis, ad restituendum illud monitione praemissa per censuram ecclesiasticam, sicut justum fuerit, appellatione remota, compellatis eosdem. Testes autem, etc. Quod si non omnes, etc. duo vestrum, etc.
Datum Laterani, VI Kal. Aprilis, anno undecimo.
XXXVIII CHARISSIMO IN CHRISTO FILIO IMPERATORI CONSTANTINOPOLITANO ILLUSTRI. De juramento fidelitatis quod praelati debent imperatori. (Laterani, VII Kal. Aprilis.) Illo charitatis affectu imperialem celsitudinem amplexamur ut preces ipsius, quantum cum Deo et nostra possumus honestate, libenti exaudire animo cupiamus. Eapropter, charissime in Christo fili, tuis postulationibus inclinati, serenitati tuae praesentium auctoritate concedimus ut ab archiepiscopis et episcopis terrae tuae necnon et ab aliis in imperio constitutis, a quibus sine scandalo recipere ipsam possis, fidelitatem recipere tibi liceat pro regalibus quae a te habere noscuntur; dummodo talia illa sint pro qualibus ab hujusmodi consuevit aliis principibus saecularibus fidelitas exhiberi. Nulli ergo . . . nostrae concessionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Laterani, VII Kal. Aprilis, anno undecimo.
XXXIX. EIDEM. Ecclesiae S. Mariae de Blakerna et S. Michaelis de Bucca leonis eximuntur a potestate ordinarii. (Laterani, V Id. Martii.) Illo charitatis affectu, etc. ut in alia. Sane per tuos nobis nuntios supplicasti ut Sanctae Mariae ac Sancti Michaelis ecclesias, quarum altera in imperiali palatio quod appellatur Blakerna, reliqua vero in eo quod dicitur Bucca leonis est sita, sub speciali beati Petri et nostra protectione suscipere et a jurisdictione cujuslibet praeterquam Romani pontificis eximere dignaremur. Nos igitur supplicationibus tuis grato concurrentes assensu, praenominatas ecclesias sub apostolicae sedis et nostra speciali protectione suscipimus et praesentis scripti patrocinio communimus. Intelligentes quoque per quaedam scripta quae nobis inter petitiones venerabilis fratris nostri patriarchae Constantinopolitani a procuratoribus suis praesentata fuerunt quod idem hoc debeat aequanimiter sustinere, praesentium auctoritate statuimus ut Ecclesiae ipsae nulli alii teneantur in spiritualibus quam sedi apostolicae respondere. Nulli ergo . . . nostrae protectionis et constitutionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Laterani, V Idus Martii, anno undecimo.
XL. CAPITULO CRACOVIENSI. Eis commendat Vincentium ipsorum episcopum. (Laterani, V Kal. Aprilis.) Diversis litteris a diversis collegii vestri partibus nobis missis in nostra dudum audientia recitatis, intelleximus tam per eas quam per assertionem illorum qui partem fovebant utramque quod bonae memoriae F. episcopo vestro rebus humanis exempto, cum coepissetis de successoris electione tractare, quidam vestrum in venerabilem fratrem nostrum G. Plocensem episcopum convenerunt a sede apostolica postulandum, sperantes per industriam et religionem ipsius ecclesiae suae commoda multiplicia proventura. Quidam vero dilectum filium magistrum Vincentium Sudomiriensis Ecclesiae dioecesis Cracoviensis praepositum, virum utique multimoda laude praeclarum, unanimiter elegerunt. Auditis igitur diligenter et cognitis quae super ipsa diversitate fuerunt utrinque proposita coram nobis, licet utraque persona idonea censeretur, quia tamen etsi plures in postulatione praedicta visi sint ab initio consensisse, multi demum ex ipsis in electione dicti praepositi consenserunt si forsan ipsam postulationem contingeret non admitti, et ad jus etiam ordinarium plus accedit ut Ecclesiae de dioecesi propria in pastorem vir provideatur idoneus quam episcopus alii Ecclesiae alligatus, postulationem praefatam non duximus admittendam, et sic intelligentes electionem praedictam a pluribus de persona idonea canonice celebratam, ipsam de consilio fratrum nostrorum curavimus confirmare. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus eidem electo in spiritualibus et temporalibus tanquam pastori vestro de caetero respondentes, debitam et devotam obedientiam ac reverentiam sibi exhibere curetis.
Datum Laterani, V Kal. Aprilis, anno undecimo.
XLI. ARCHIEPISCOPO VERISIENSI ET SALEMBRIENSI EPISCOPO, ET ELECTO NICOMEDIENSI. De ecclesiis imperialibus Constantinop. (Laterani, VI Id. Martii.) Charissimus in Christo filius noster Constantinopolitanus imperator illustris nostro apostolatui supplicavit ut ecclesias in imperio suo sitas, quae imperiales dicuntur, et nonnisi duntaxat imperatoribus consueverant Graecorum temporibus respondere, in hac mandaremus consistere libertate ut imperatori de temporalibus, nobis autem respondere de spiritualibus teneantur. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus vocatis qui propter hoc fuerint evocandi, veritatem sollicite inquiratis, et eas de praelibatis ecclesiis quas vel a sui fundatione liberas exstitisse, vel per privilegium apostolicae sedis exemptas, aut tutas praescriptione legitima inveneritis, in praescripta facientes libertate manere, super aliis quas in statu repereritis libertatis audiatis quae rationabiliter proposita fuerint a quocunque, ac nobis sub sigillis vestris fideliter remittatis, praefigentes partibus terminum competentem quo se cum eis nostro conspectui repraesentent. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.
Datum Laterani, VI Idus Martii, anno undecimo.
XLII. ABBATI ET FRATRIBUS MONASTERII FOSSAENOVAE. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, V Kal. Aprilis.) Solet annuere, etc., usque assensu, ad exemplar felicis recordationis Lucii papae praedecessoris nostri praesentium auctoritate statuimus ut per territorium Pipernense usuaria pascuarum et silvae habeatis libera et quieta sicut a quadraginta retro annis inconcusse noscimini habuisse, ac ea quae largitione fidelium vel commutatione aut etiam emptione ab hominibus Pipernensibus tam de peculiaribus rebus suis quam de publicae silvae novalibus, quae ad jus et dominium beati Petri noscitur pertinere, monasterium vestrum in praesenti legitime possidet aut in futurum justis modis poterit adipisci, vobis et eidem monasterio confirmamus; nihilominus sancientes ut ea quae de praedictis rebus juste vobis in posterum conferentur, tanquam habitatores territorii memorati tam jure habitationis quam ex apostolicae sedis concessione libere possitis recipere ac sine qualibet contradictione tenere. Insuper auctoritate vobis apostolica indulgemus ut silvam vestram de Laureto excolere vobis liceat et dare aliis excolendam secundum terminos quibus in authentico scripto monasterii vestri determinata est et distincta. Nulli ergo . . . nostrae constitutionis, confirmationis, et concessionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Laterani, V Kal. Aprilis, anno undecimo.
XLIII. ABBATI SANCTI VICTORIS, ET DECANO PARISIENSI, ET MAGISTRO ROBERTO DE CORZON NOVIOMENSI CANONICO PARISIUS COMMORANTI. De electione episcopi Morinensis. (Laterani, IV Non. Aprilis.) Cum dilecti filii Henricus, archidiaconus Morinensis, et magister H. Atrebatensis canonicus, Morinensis electi procuratores et Bernardus Morinensis canonicus ad sedem apostolicam accessissent, procuratores ipsi proponere in nostra praesentia curaverunt quod Ecclesia Morinensis episcopi solatio destituta, canonici ejusdem ecclesiae de pastoris substitutione tractantes, in dilectum filium Adam presbyterum, Goscelinum diaconum, Theobaldum subdiaconum, canonicos Morinenses potestatem eligendi episcopum unanimiter contulerunt, juramento interposito promittentes quod illum reciperent in pastorem quem de gremio ipsius ecclesiae ducerent in episcopum eligendum. Qui postmodum examinatis voluntatibus singulorum, Joannem archidiaconum ejusdem ecclesiae, virum litteratum, providum, et discretum, in episcopum elegerunt, et eadem electione a capitulo communiter approbata, a metropolitano suo pariter petierunt ut electionem confirmaret eamdem. Qui tam electionem ac electi personam diligenter examinans quam etiam super ipsius aetate, de cujus defectu fuerat ab aliquibus dubitatum, inquirens sollicite veritatem, per sententiam, declarando electum ipsum minime sustinere in aetate defectum, electionem de ipso factam, utpote canonice celebratam solemniter confirmavit. Qui postea regalibus receptis a rege, ad petitionem ejusdem capituli a venerabili fratre nostro Atrebatensi episcopo de mandato metropolitani praedicti fuit in presbyterum ordinatus, et aliquandiu nullo contradicente liberam et pacificam tam in spiritualibus quam in temporalibus administrationem obtinuit in Ecclesia Morinensi, Unde procuratores ipsi a nobis humiliter petierunt ut his qui post haec omnia invidiae stimulis agitati, contra factum proprium temere veniendo, adversus electum ipsum materiam discordiae suscitare praesumunt, silentium imponentes, et memoratam electionem tam concorditer celebratam et confirmatam solemniter approbantes, eidem faceremus electo munus consecrationis impendi, multorum super hoc non solum abbatum et capitulorum civitatis et dioecesis Morinensis, sed etiam aliorum presbyterorum nobis litteris praesentatis, qui super praemissis omnibus testimonium perhibentes, electum ipsum de litteratura, discretione, ac honestate morum reddiderunt apud nos multipliciter commendatum, quinimo et electorum ipsorum super hoc nobis litteras obtulerunt, quibus erat illarum litterarum de verbo ad verbum sicut iidem asserunt electores, tenor insertus, quae de potestate ipsis tradita juxta praemissam formam confectae in capitulo fuerant et sigillo capituli sigillatae. Verum supradictus B. qui contra electum venerat memoratum, proposuit ex adverso quod cum in supradictos tres sub hac forma juramento praestito fuerit eligendi concessa potestas ut capitulum eum recipere teneretur quem illi tres ab omnibus vel a majori et saniori parte de gremio ipsius ecclesiae nominatum eligerent in pastorem, electores ipsi terminos potestatis sibi traditae non servantes, praedictum archidiaconum eligere praesumpserunt, quem pauci de capitulo nominarant. Unde canonici Morinenses postmodum admirantes qualiter archidiaconus electus fuerat memoratus, cum plures essent in Ecclesia digniores, super electionis processu invicem colloquendo coeperunt fere omnes publice profiteri quod nullatenus archidiaconum nominaverant supradictum, et reputantes se in hac parte delusos, quod super hoc factum fuerat, per eumdem B. cui suas testimoniales litteras assignarunt, nostro curaverunt apostolatui reserare. Qui coram nobis sollicite postulavit ut eadem electione cassata, faceremus ipsi ecclesiae de persona idonea canonice provideri, cum fere omnes canonici Morinenses sint parati, sicut asseruit, praestito juramento firmare quod praefatum archidiaconum nunquam in episcopum nominarant, et legitime possit ostendi quod juxta praemissam formam supradictis tribus collata fuerit auctoritas eligendi, ut videlicet de gremio Ecclesiae illum eligerent in quem omnes vel major et sanior pars capituli consentirent, afferens idem B. se nihilominus probaturum quod saepedictus electus patitur in aetate defectum. Nos igitur his et aliis quae fuerunt hinc inde proposita coram nobis diligenter auditis, quia res perniciosa esset exemplo si per subreptionis astutiam quis ascenderet ad apicem dignitatis, de consilio fratrum nostrorum ita duximus providendum ut praestito a contradictoribus juramento quod ipsi contra praefatum electum malitiose non moveant hujusmodi quaestionem, praedicti tres electores juramenti vinculo astringantur dicere veritatem quot ex canonicis examinationis tempore in praefatum archidiaconum convenerunt, et si tres simul aut duo saltem ex ipsis jurati dixerint majorem canonicorum partem in ipsum archidiaconum convenisse, vos contradictoribus silentium imponatis, cum contra hoc eorum esset probatio insufficiens, eo quod singuli essent in suis testimoniis singulares. Si vero per eorum depositiones constiterit saepedictum archidiaconum exstitisse a paucioribus nominatum, tunc demum sollicite audiatis quidquid utraque pars proposuerit ac probandum formam secundum quam eligendi potestas praefatis tribus electoribus asseritur fuisse concessa, et si fuerit sufficienter ostensum quod illum de gremio Ecclesiae secundum formam sibi datam debebant eligere in quem omnes vel major et sanior pars capituli convenirent, vos electionem ipsius archidiaconi omnino cassetis, et faciatis Ecclesiae Morinensi per electionem canonicam de persona idonea in pontificem provideri. Alioquin quod de ipso factum est ratum habentes, contradictores ab ejus impetitione per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescatis, praefatum B. praebenda Morinensis Ecclesiae spoliantes, qui se ad hanc poenam, si forsan in probatione deficeret, obligavit; non obstante quod super aetatis defectu objectum est contra illum, cum idem canonicus huic objectioni non multum institerit, et super hoc a metropolitano fuerit judicatum; cujus sententia in rem transiit judicatam, cum infra decennium non fuerit legitima provocatione suspensa. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.
Datum Laterani, IV Nonis Aprilis, anno undecimo.
XLIV. ABBATISSAE ET CAPITULO DE EDERA. De certo monialium numero confirmando. (Laterani, Kal. Aprilis.) Justis petentium, usque inclinati, octogenarium numerum monialium seu etiam conversarum, quem propter suadentem utilitatem et necessitatem urgentem de consilio et assensu charissimi in Christo filii nostri Philippi, Francorum regis illustris, et venerabilis fratris nostri Parisiensis episcopi dioecesani vestri provide in monasterio vestro statuistis, auctoritate apostolica confirmantes, ipsum praecipimus observari, nisi Domino largiente in tantum ejus excrescerent facultates ut secundum earum augmentum, sororum quoque numerus posset augeri. Nulli ergo . . . nostrae confirmationis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Laterani, Kal. Aprilis, anno undecimo.
XLV. HUGONI CANONICO SANCTI GEORGII DE FAYA. Ei confirmatur praebenda de Faya. (Laterani, VI Kal. Aprilis.) Dilectis filiis B. canonico Sancti Petri Pictavensis et D. procuratoribus G. de Marnaio, et tibi tam pro te quam dilectorum filiorum W. praepositi et aliorum concanonicorum tuorum nomine respondenti pariter et agenti, super praebenda de Faya, quae fuit olim R. de Poento canonici ejusdem ecclesiae, volentibus litigare, dilectum filium Andream subdiaconum et capellanum nostrum concessimus auditorem. In ejus igitur praesentia proponere curavisti quod ex consuetudine usuque longaevo juramento interposito roboratis in ecclesia Sancti Georgii de Faya ultra duodecimum numerum canonici non debent institui, nec fieri promissio vel concessio de praebenda aliqua non vacante. Nullus insuper canonicus Fayensis praebendam et aliquam de ecclesiis ad capituli donationem spectantibus potest insimul possidere, sed vacantes aliis chori servitoribus a capitulo conferuntur. Et si quando ecclesiarum talium aliquis capellanus in canonicum assumatur, capellaniam vel canonicam compellitur resignare, cum sese ad invicem de consuetudine minime patiantur, et singuli qui capellanias recipiunt, corporaliter praestito juramento promittant se in ipsis personaliter servituros. Quibusdam vero in jam dicta ecclesia de Faya Capicerio et canonicis ordinatis absente praedicto B. qui licet sit ibidem canonicus, in ipsa tamen nequaquam residentiam faciebat, et ob hoc ab eo canonicis tractis in causam coram dilectis filiis abbate Sancti Jovini de Marnes et decano Thoarcensi Pictavensis dioecesis et magistro P. Barrilier, quondam canonico beatae Radegundis Pictavensis, judicibus a sede apostolica delegatis, cum iidem canonici salvis ecclesiae suae consuetudinibus juramento firmatis et pars alia unius ex ipsis judicibus et R. de Poento et O. de Maulaio et R. Juret militum arbitrium elegissent, ipsi contra consuetudines ecclesiae memoratae ac etiam jus commune, praefato G. de Marnaio detinenti unam ex ecclesiis supradictis, nec eam resignare curanti, minus provide contulerunt, primam in illa ecclesia vacaturam sibi quoddam annuum assignantes, et Villelmo de Grandicampo puero secundo vacantem nihilominus concedentes. Processu temporis auctoritate bonae memoriae Octaviani episcopi Hostiensis, qui tunc in illis partibus legationis officio fungebatur, per venerabilem fratrem nostrum Pictaven. episcopum praedicti G. de Marnaio penitus concessione cassata, ipse G. de praemisso arbitrio ac cassatione hujusmodi non habita mentione, ac in plurimis veritate suppressa, nostras litteras ad Sanctae Radegundis, de Cella, et Sancti Pauli priores Pictaven. a nobis obtinuit destinari ut dictos canonicos sibi praebendam suam integre reddere ac satisfacere de subtractis vel exhibere coram se justitiae complementum per censuram ecclesiasticam appellatione postposita coarctarent; sed nominatus G. dolo vel negligentia litteras easdem supprimens, eis fere per triennium non est usus. Caeterum R. canonico Fayensi viam universae carnis ingresso, et tunc nostris litteris judicibus praesentatis, et auctoritate litterarum illarum eodem G. vacantem praebendam sibi tribui postulante, licet canonici a judicibus praedictis citati termino constituto in eorum praesentia comparerent, et eos ex causis legitimis recusarent, contra litteras exceptiones legitimas allegantes, utpote per falsi suggestionem et in multis tacita veritate a sede apostolica impetratas, iidem tamen obaudientes haec omnia, post appellationem ad nos legitime interpositam in canonicos excommunicationis sententiam protulerunt, et illam praebendam quae rescripti obtenti tempore non vacabat jam dicto G. non sunt veriti assignare, fines apostolicae jussionis in omnibus excedentes. Cumque dilectis filiis sancti Juliani et de Fontanis abbatibus et subdecano Beati Martini Turonensis dederimus in mandatis quod si dictam excommunicationis sententiam invenirent post appellationem ad nos legitime interpositam fuisse prolatam, ipsam denuntiarent penitus non tenere, alioquin ab eis recepta juratoria cautione super iis pro quibus excommunicationis sententiae subjacebant, absolutionis ipsis beneficium impendendo, ac injuncto quod injungi deberet de jure, audirent et debito fine deciderent si quid emergeret quaestionis, coram abbate de Fontanis et subdecano beati Martini Turonensis partibus comparentibus termino praefinito, collega tertio se non posse interesse negotio per certum nuntium excusante, iidem juxta nostrarum litterarum tenorem ea sententia qua dicebantur ligati canonicos absolverunt, sed cum pars alia provocaret et varias proponeret rationes quare canonicos absolvere non deberent, et super revocatione litterarum priorum, abbate Sancti Juliani et eodem subdecano pro tribunali sedentibus, inter partes fuerit aliquandiu litigatum, ipsi duo sine alio conjudice, qui causae tractatui adesse nolebat, sicut eis per suas litteras intimarat, ad nos scriptum sigillis propriis roboratum et processum totius negotii continens destinarunt. Pro te insuper asserere studuisti quod post R. praefati decessum ad apostolicam sedem accedens, nostro apostolatui reserasti quod cum de mandato nostro et ejusdem Hostiensis episcopi sedis apostolicae tunc legati in ea ecclesia, in qua deservieras ab aetate primaeva, sex sextaria bladi perciperes annuatim donec competens ecclesiasticum beneficium in praehenda vel alibi per ipsius canonicos obtineres, licet inibi eadem vacaret praebenda, quam fere omnes canonici ecclesiae memoratae tibi desiderabant conferre, illam tamen paucis impedientibus assequi non valebas. Unde dilectis filiis A. cancellario. R. archipresbytero, et magistro P. Parvo canonico Bituricensi per nostras litteras duximus injungendum ut nisi a paucioribus et inferioribus rationabiliter esset objectum aliquid vel ostensum propter quod majoris et dignioris partis consensus praevalere non posset, tibi praebendam ipsam auctoritate apostolica appellatione remota conferrent, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescentes. Dicti vero judices per quasdam litteras Fayensis capituli perpendentes expressim in te omnium concurrere consensum et vota, capitulo mandaverunt ut facientes de necessitate virtutem, tibi liberaliter praebendam concederent nominatam et stallum in choro ac locum in capitulo assignarent, et si qui receptioni tuae se ducerent opponendos, coram eis statuto ad hoc termino comparerent mandatum apostolicum audituri. Die quidem praefixa tam te quam G. de Marnaio tuo adversario in eorum praesentia constitutis, et omnibus fere canonicis petentibus ab eisdem ut auctoritate apostolica per se ipsos tuum votum efficaciter adimplerent, et perpenso plenius per quasdam litteras capituli nostro apostolatui destinatas canonicos in consensu pristino de te inter se habito perdurare, quamvis ex parte illa in alio termino cum edicto peremptorio partibus assignato quaedam ipsis judicibus litterae monstrarentur, quarum continentia testabatur saepedictam praebendam ipsi G. de Marnaio primitus fuisse concessam quam tu iter arripuisses ad sedem apostolicam veniendi, quia tamen receptionem de G. factam per praefatum episcopum Pictavensem de mandato episcopi Hostiensis invenerant irritatam, nec aliquid rationabile contra te fuit oppositum vel in factum objectum, te de memorata praebenda curarunt sententialiter investire, in rebelles, si qui existerent, excommunicationis sententiam proferentes, et per dilectum filium abbatem de Stella Cisterciensis ordinis suam sententiam exsecutioni mandantes, nec appellationi a parte altera interpositae curantes deferre, quam, cum non sit ab exsecutoribus appellandum nisi modum exsecutionis excedant, decreverunt irritam et inanem. Verum a capitulo in omni plenitudine canonicatus receptus ad nostram praesentiam accessisti, super appellatione hujusmodi tuo adversario responsurus. Sed cum eam infra annum ipso non fuerit prosecutus, et post annum elapsum . . . ejus nepos procurator effectus apud sedem apostolicam moraretur, nec contra te aliquid impetraret, jam dictum subdiaconum et capellanum nostrum tibi auditorem tribui postulasti. Qui procurator quasdam litteras sine sui conscientia impetrans auditoris, eas postquam illis contradixeras de bulla praesumpsit extrahere fraudulenter; quas viribus carere decrevimus per quasdam litteras subsequentes. Fuit autem propositum ex adverso quod cum litteras sub forma expressa superius prioribus transmiserimus memoratis, et iidem, convocatis partibus, tam ex confessione capicerii et canonicorum dictorum quam ex quibusdam publicis cognoscerent instrumentis, praefatum G. quaedam annua in ecclesia de Faya percipere donec integram assequeretur praebendam, et pendente judicio praebenda de qua est controversia vacavisset, eam ipsi, antequam tu ad nos accederes, capicerius et major et sanior pars capituli liberaliter contulerunt, nullo tunc temporis reclamante, et cum quidam eum postmodum admittere noluissent, in eos ipsi judices monitione praemissa excommunicationis sententiam promulgarunt; qui ad nos post latam sententiam appellantes, super hoc litteras obtinuerunt transmitti ad judices Turonenses, qui prout a te narratum fuerat in ipso negotio processerunt. Nos vero per relationem auditoris praefati super utrinque propositis sufficienter instructi, factum judicum Pictavensium, cum fines excessissent mandati, irritum judicantes, et Turonensium approbantes processum, qui Fayenses canonicos absolverant ab ipsis Pictavensibus excommunicationis sententia denodatos, et adjudicationem praebendae, quam tibi judices Bituricenses fecerunt, ratam habentes et firmam, tam capitulum Fayensis ecclesiae quam te ab impetitione saepefati G. de Marnaio ex toto duximus absolvendum, ipsi G. super iis perpetuum silentium imponentes. Nulli ergo . . . nostrae diffinitionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Laterani, XI Kal. Aprilis, anno undecimo.
XLVI. BISUNTINO ARCHIEPISCOPO. Respondet ad ejus consulta (Laterani, XI Kal. Aprilis.) Tuis quaestionibus respondemus quod clericos in minoribus ordinibus constitutos de patrimonialibus bonis habentes unde possint congrue sustentari, etsi nondum fuerint ecclesiasticum beneficium assecuti, dummodo aliud canonicum non obsistat, ad superiores poteris ordines promovere. Monachi vero de suis fratribus ac conversis testes in causis propriis producere absque juramenti exhibitione non possunt, nisi forsan a parte remittatur adversa. Religiosi quoque de terris debentibus decimas, quas emptione vel aliis justis modis acquirunt, non possunt eas, nisi privilegiati super hoc fuerint, retinere. Judicium autem aquae ferventis non solum in matrimonialibus, verum etiam aliis ecclesiasticis causis recipi canonicis est sanctionibus interdictum.
Datum Laterani, XI Kal. April. anno undecimo.
XLVII. NOBILI VIRO THEODORO LASCARO. Inducitur ad pacem ineundam cum imperatore Constantinopolitano. (Laterani, XVI Kal. Aprilis.) Ut litterarum tuarum prolixitas ad compendium reducatur, eam sub certis capitulis duximus restringendam. In primis siquidem Latinos apud Constantinopolim commorantes de apostasiae crimine reprehendis, quia cum Dominicae crucis assumpto signaculo, ad terrae sanctae succursum simulaverint properare contra barbaras nationes, iidem conversi retrorsum in Christianos suos gladios converterunt, Constantinopolitanam urbem et Constantinopolitanum imperium impugnantes; proditionem et sacrilegium eisdem impingens, pro eo quod regia urbe capta, sacrosanctis ecclesiis minime pepercerunt, Christicolis interfectis, defloratis virginibus, et pollutis etiam conjugatis. Perjurii quoque reos ipsos multipliciter asseveras, cum treugas quas tecum inierant pluries praesumpserint violare, qui relicta excellentiori via quam docet Apostolus, videlicet charitate, tecum concordiam et amicitiam nolunt inire perpetuam, sed treugas ad terminum iterum inierunt, licet Dominus non ad tempus sed perpetuo haberi praecipiat charitatem. Unde nobis humiliter supplicasti ut eos tecum perpetuae pacis foedera faceremus inire, cum imperante Domino dilectio semper debeat inter Christianos vigere, legatum a nostro latere destinantes qui inter te ac ipsos pacem stabiliat et componat, ut nec tu nec ipsi terminum quem Deus inter te ac ipsos disposuit, mare videlicet, transire praesumant, sed hujusmodi termino sint contenti, promittens te una cum eis contra Ismaelitas viriliter pugnaturum; alioquin cum alienigenis et paganis, quamvis invitus, pactum tamen inies contra eos, et associaberis Blachis, cum pacem quaesieris et illam non valeas invenire. Nos autem memoratos non excusamus Latinos, quos super excessibus suis multoties redarguimus, sed excusationes eorum praesenti tibi pagina duximus declarandas. Dicunt enim quod illius adolescentis suscepto ducatu qui fatebatur Constantinopolitanum imperium sibi de jure deberi, necessitas eos compulit importuna ut in Romaniam ad acquirenda victualia declinarent, et facientes de necessitate virtutem, intenderunt in ipsa principaliter procurare quatenus apostolicae sedi gratum praestarent obsequium et exspectatum succursum nihilominus terrae sanctae; quod ad plenum consummasse putarunt, cum sine sanguinis effusione regia urbe capta, et accubatore imperii effugato, restitutisque in ipsa patre simul ac filio, Isachio videlicet et Alexio, ad fastigium imperatoriae dignitatis, fecerunt ipsos non coactos sacrosanctae apostolicae sedi tactis evangeliis obedientiam repromittere, imperiali nobis scripto transmisso ad majorem fidei firmitatem, ut quod ore promiserant opere adimplerent. Cumque se ad navigandum in Syriam totis viribus praepararent, innata ipsorum malitia juramentis et pactis penitus violatis, igne, dolo et toxico iter eorum non semel tantum sed saepe nequiter impedivit, et ad occupationem urbis regiae ipsos in eorum pernitionem renitentes et invitos attraxit, qua sola Dei virtute mirabiliter triumphata, quidquid extunc quocunque modo vel loco fecerint voluntarii vel inviti, semper habuerunt in votis ut inobedientiae filios reducerent ad obedientiam matris suae tam debitam quam devotam, et per imperium Romaniae opportunius et facilius succurrerent terrae sanctae. Licet autem ipsi omnino inculpabiles non existant, per eos tamen Graecos justo Dei judicio credimus fuisse punitos, qui tunicam inconsutilem Jesu Christi scindere sunt moliti. Cum enim judicia Dei adeo sint occulta quod abyssus multa prophetica voce dicuntur, saepe contingit ut ipsius occulto judicio, semper tamen justissimo, mali malorum ministerio puniantur, juxta quod ait ipse Dominus per prophetam: Assur virga furoris mei, et baculus ipse in manu eorum, indignatio mea (Isa. X). Unde ad Nabuchodonosor dixit: Quia servisti mihi in Tyro, dabo tibi Aegyptum (Ezech. XXIX). Juste siquidem in diluvio perierunt qui esse cum Noe noluerunt in arca, et famis inediam sunt perpessi qui beatum Petrum apostolorum principem, cui pascendas commisit Dominus oves suas, noluerunt recipere in pastorem, post greges sodalium evagando, nolentes ad unitatem redire saepius a praedecessoribus nostris et nobis etiam commoniti diligenter, nec voluerunt unquam terrae sanctae subsidium impertiri, cui tum vicinitate locorum, tum abundantia divitiarum, plenius et perfectius succurrere potuerunt. Unde non immerito per eos qui ad utrumque pariter intendebant locum perdiderunt et gentem; ut perditis male malis, ipsa terra talibus locaretur agricolis qui fructum reddant tempore opportuno. Caeterum quia, quemadmodum legitur in Daniele propheta, est Deus in coelo qui revelat mysteria, mutat tempora, et transfert regna, qui dominatur in regno hominum, et cui voluerit dabit illud, Constantinopolitanum imperium transtulit ad eosdem, nobilitati tuae consulimus ut in conspectu charissimi in Christo filii nostri Henrici Constantinopolitani imperatoris illustris humilies temetipsum eique servias honorem debitum impendendo, Jeremiae sequentes exemplum, quem Israelitico populo legimus consilium tribuisse ut Nabuchodonosor regi servirent et viverent sub eodem. Si enim propheta consuluit ut fidelis populus infideli regi serviret, quanto magis consulendum est tibi ut servias imperatori praefato, cui Altissimus dedit imperium, cum catholicus princeps et fidelis existat, ut sub ejus vivens imperio pacem obtineas exoptatam. Super eo vero quod illos charitatem asseris non habere, pro eo quod tecum treugas ad terminum inierunt, nolentes easdem in perpetuum stabilire, cum dilectio termino non claudatur, tibi breviter respondemus quod charitas et potest et debet etiam sine treugis haberi, cum non solum ad amicos sed etiam ad inimicos sit ipsa charitas extendenda, dicente Domino: Diligite inimicos vestros benefacite iis qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vobis (Matth. V); quae profecto per treugas non tollitur, sed fovetur, et ad perfectionem ipsius via facilior praeparatur. Tu vero dispositioni divinae consentiens, qua idem est imperator ad imperium sublimatus, ei debitum impendas obsequium et honorem, et nobis, qui, licet indigni, locum beati Petri tenemus, devotionem et reverentiam cum omnibus qui sunt tecum satagas exhibere; quia nos per legatum quem ad partes illas intendimus destinare, imperatorem eumdem faciemus sollicite commoneri ut tecum in spiritu ambulet lenitatis. Cum autem ipsum legatum ad partes illas noveris pervenisse, tuos ad eum nuntios destinabis, ut idem inter te ac imperatorem praedictum ea quae pacis sunt et salutis ordinare procuret.
Datum Laterani, XVI Kal. April. anno undecimo.
XLVIII. ALUFO CANONICO SANCTAE ANASTASIS. Ei confirmatur praebenda. (Laterani, V Id. Aprilis.) Solet annuere, etc. usque assensum, praebendam quam in ecclesia Sanctae Anastasis te proponis legitime assecutum, sicut eam juste possides et quiete, auctoritate tibi apostolica confirmamus et praesentis scripti, etc. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc.
Datum Laterani, V Idus April. anno undecimo.
XLIX. DECANO SANCTAE MARIAE DE BLAKERNA, ET CANTORI SANCTORUM QUADRAGINTA, ET MAGISTRO G. CANONICO SANCTI PAULI CONSTANTINOPOLITANIS. Scribitur pro eodem Alufo. (Laterani, II Id. Aprilis.) Gravem nobis dilectus filius Alufus canonicus Sanctae Anastasis Constantinopolitanae obtulit quaestionem, quod D. concanonicus suus et quidam alii Constantinopolitani manus injecerunt in eum, Dei timore postposito, temere violentas. Quia igitur hujusmodi violentarum manuum injectores non est dubium incidisse in canonem sententiae promulgatae, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si est ita, praesumptores eosdem tandiu, etc. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.
Datum Laterani, II Idus Aprilis, anno undecimo.
L. CANTORI SANCTORUM QUADRAGINTA, ET MAGISTRO G. SANCTI PAULI, ET ARN. SANCTAE MARIAE DE CINTURA CANONICIS CONSTANTINOPOLITANIS. Pro eodem. (Laterani, Id. Aprilis.) Veniens ad apostolicam sedem dilectus filius Alufus Sanctae Anastasis canonicus sua nobis insinuatione monstravit quod cum decanus Sanctae Mariae de Blakerna et canonici Sanctae Anastasis Constantinopolitanae, pro quibus ad sedem apostolicam laboravit, ei praebendae suae fructus et alia de jure ad ipsum spectantia in sui absentia promiserint exhibere, ipsa detinent et reddere contradicunt. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus dictos decanum et canonicos ut fructus illos et alia eidem exhibeant, ut tenentur, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis. Quod si non omnes, etc. duo vestrum, etc.
Datum Laterani, Idibus Aprilis, anno undecimo.
LI. PRAEPOSITO ET CAPITULO DE BLAKERNA. Pro Arnulfo canonico de Blakerna (Datum, ut in alia. ) Constitutus in praesentia nostra dilectus filius Arnulfus ecclesiae vestrae canonicus nobis humiliter supplicavit ut ei, qui ad sedem apostolicam veniendo, pro negotiis vestris et totius cleri Constantinopolitani expediendis plurimum laboravit, pro proventibus ejusdem ecclesiae perceptis a vobis, quos ipse, si praesens fuisset in vestra ecclesia, percepisset, satisfieri faceremus eidem. Cum igitur idem A. inde dispendium pati non debeat unde praemium dignoscitur meruisse, universitatem vestram rogandam duximus et monendam, per apostolica vobis scripta mandantes quatenus eidem canonico de proventibus sibi subtractis, donec pro communibus negotiis absens fuit, taliter providere curetis quod ipse propter hoc vobis et ecclesiae vestrae magis obnoxius teneatur, et nos debeamus devotionem vestram exinde non immerito commendare.
Datum, ut in alia.
LII. CHARISSIMO IN CHRISTO FILIO HENRICO ILLUSTRI CONSTANTINOPOLITANO IMPERATORI. Inducitur ut bona ecclesiae S. Anastasis ablata restituat. (Laterani, XVI Kal. Maii.) Ad audientiam nostram dilecto filio nostro Alufo canonico ecclesiae Sanctae Anastasis Constantinopolitanae significante pervenit quod eadem ecclesia, quae antequam Constantinopolitana civitas caperetur post majorem ecclesiam locum praecipuum obtinebat, gravatur maxima paupertate, bonis ipsius distractis multipliciter et consumptis. Insuper inclytae recordationis Baduinus imperator germanus tuus, cujus successor existis, casalia cum pertinentiis suis, possessiones, et res alias quae ad ecclesiam pertinebant praedictam contra justitiam occupavit et detinuit occupata, quae in animae tuae periculum reddere contradicis. Quia vero quanto magis gressus tui a Domino prosperantur, tanto minus esse debes ecclesiis onerosus, serenitatem tuam rogamus et monemus attentius quatenus si est ita, bona eadem Ecclesiae ipsi ob reverentiam apostolicae sedis et nostram restituens, ab ejus super hoc molestatione indebita conquiescas.
Datum Laterani, XVI Kal. Maii, anno undecimo.
LIII. CANTORI DE BLAKERNA, PRAEPOSITO SANCTI SEPULCRI ET MAGISTRO P. CANONICO SANCTI PAULI CONSTANTINOPOLITANI. Eis committitur causa T. capellani de Bucca leonis. (Laterani, XV Kal. Maii.) Insinuantibus T. capellano ecclesiae de Bucca Leonis et quibusdam aliis clericis Constantinopolitanis nos noveritis accepisse quod H. de Atrebato et quidam alii clerici Constantinopolitani proventus quarumdam rerum quae in sortem clericorum ipsorum cessisse noscuntur percipiunt et dividunt pro suae arbitrio voluntatis, illis qui super hoc deberent de jure requiri penitus inconsultis, et eisdem, licet saepius requisiti, debitam nolunt reddere portionem. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus vocatis qui fuerunt evocandi, et auditis hinc inde propositis, quod justum fuerit appellatione postposita statuatis, facientes, etc. Testes autem, etc. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.
Datum Laterani, XV Kal. Maii, anno undecimo.
LIV. ELECTO NICOMEDIENSI, ET PRAEPOSITO SANCTI SEPULCRI ET PRIORI PISANORUM CONSTANTINOPOLITANIS. Committitur eis causa super quadam mula. (Datum, ut in alia. ) Innotuit nobis, conquerentibus dilectis filiis A. et D. clericis apud Constantinopolim constitutis, quod decanus Sanctae Sophiae ac quidam alii Constantinopolitani quamdam mulam et res alias pertinentes ad ipsos contra justitiam detinent et reddere contradicunt, super blado et rebus aliis injuriantes eisdem. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus vocatis qui fuerint evocandi, et auditis hinc inde propositis, quod justum fuerit appellatione postposita statuatis, facientes, etc. Testes autem, etc. Quod si non omnes . . . duo, etc.
Datum, ut in alia
LV. SANCTAE SOPHIAE ET SANCTAE ANASTASIS DECANIS, ET CANTORI DE BLAKERNA. Eis committitur causa Arnulfi canonici de Blakerna. (Datum, ut in alia. ) Conquesti sunt nobis dilecti filii Arnulfus canonicus de Blakerna et alii clerici apud Constantinopolim constituti quod venerabilis frater noster Salimbriensis eis super quibusdam terris, vineis, pratis et rebus aliis damna gravia et injurias inferre non cessat. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus partibus convocatis audiatis causam, et appellatione remota, fine debito terminetis, facientes, etc. Testes autem, etc. Quod si non omnes, etc.
Datum, ut in alia.
LVI. DILECTO FILIO MELDENSI ELECTO. Ut impendat benedictionem A. abbatissae Iotrensi. (Laterani, XIII Kal. Maii.) Dilectae in Christo filiae moniales lotrensis monasterii humili nobis insinuatione monstrarunt quod idem coenobium propter dilationem benedictionis electae ipsius tam in spiritualibus quam temporalibus non modica sustinuit detrimenta. Volentes igitur eidem paterna sollicitudine providere, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus quatenus infra quindecim dies postquam fueris consecratus, salvo tenore sententiae quae dudum inter bonae memoriae praedecessorem tuum et A. quondam abbatissam lotrensem a nobis lata est et nondum exsecutioni mandata, et omni quod utrique competit parti jure, ipsi electae munus benedictionis impendere non omittas. Alioquin noveris nos venerabili fratri nostro Trecensi episcopo in mandatis dedisse ut extunc, salvis praedictis omnibus, auctoritate nostra eamdem appellatione remota sine dilatione benedicere non postponat.
Datum Laterani, XIII Kal. Maii, anno undecimo.
LVII. (Datum, ut in alia. ) In eumdem modum Trecensi episcopo usque non omittat. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus si dictus electus mandatum nostrum infra praedictum terminum non implerit, tu extunc, salvis praedictis omnibus, auctoritate nostra eamdem electam appellatione remota sine dilatione benedicere non postponas.
Datum, ut in alia.
LVIII. DECANO ET CANTORI DE BLACHERNA, ET MAGISTRO P. DE MONTINIACO CANONICO SANCTI PAULI CONSTANTINOP. Committitur eis quaedam causa Const. (Laterani, XVII Kal. Maii.) Sicut dilectus filius Ernulfus canonicus Sanctae Mariae de Cinctura Constantinopoli sua nobis conquestione monstravit, cantor ipsius ecclesiae ac quidam alii concanonici sui portas ejusdem ecclesiae et res alias per violentiam rapere praesumpserunt in ejusdem canonici et Ecclesiae praejudicium ac scandalum plurimorum. Quia vero nobis non constitit de praemissis, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus vocatis qui propter hoc fuerint evocandi, et auditis hinc inde propositis, quod justum fuerit appellatione postposita statuatis, facientes, etc. Testes autem, etc. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.
Datum Laterani, XVII Kal. Maii, anno undecimo.
LIX. CANTORI SANCTAE MARIAE DE BLAKERNA ET MAGISTRO G. SANCTI PAULI ET T. SANCTI GEORGII CONSTANTINOPOLITANIS CANONICIS. Super causa consimili. (Datum, ut in alia. ) Dilecti filii decanus et capitulum ecclesiae Sanctae Mariae de Cinctura transmissa nobis conquestione monstrarunt quod Brino balistarius et quidam alii Constantinopolitani super quadam domo ecclesiae supradictae in eleemosyna sibi concessa et rebus aliis graves eis et injuriosi existunt. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus partibus convocatis, et auditis hinc inde propositis, quod justum fuerit, etc., facientes, etc. Testes autem, etc. Quod si non omnes . . . duo, etc.
Datum, ut in alia.
X. SANCTI ANASTASII, ET SANCTI PAULI DECANIS ET MAGISTRO G. CANONICO SANCTI PAULI CONSTANTINOPOL. Committitur eis quaedam causa capituli de Blakerna. (Datum, ut in alia. ) Querelam dilectorum filiorum decani et capituli de Blakerna recepimus continentem quod fratres hospitalis. . . . . de Bolonia et quidam alii Constantinopolitanae dioecesis super quodam molendino, quadam summa pecuniae, et rebus aliis injuriantur eisdem. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus partibus convocatis, et auditis hinc inde propositis, quod justum fuerit usuris cessantibus, etc., facientes, etc. Testes autem, etc. Quod si non omnes . . . . . duo, etc.
Datum, ut in alia.
LXI. EUDONI PRIORI ET CANONICIS DOMUS ELEEMOSYNARIAE SANCTI JOANNIS ANDEGAVENSIS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, XVIII Kal. Maii.) Licet locis religiosis diligentiam teneamur paternam impendere, ea tamen loca debemus habere specialius commendata in quibus hospitalitatis et alia pietatis opera studiosius exercentur. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam hospitalem domum Sancti Joannis Andegavensis, in qua divino estis obsequio mancipati, ad exemplar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. Inprimis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini Regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem domus in praesenti juste et canonice possidet, etc., usque illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo praefata domus sita est cum omnibus pertinentiis suis, capellam Sancti Stephani de domo pauperum, et capellam Sancti Jacobi de Theson cum ponte et omnibus pertinentiis suis, exclusam Andegavensem cum molendinis, piscaturis et omnibus pertinentiis suis, nemus de Deserta cum pertinentiis suis, domos vestras quae sunt supra pontem Andegavensem et de utraque folia cum augmentatione nundinarum, et medietatem dicti pontis Andegavensis cum pertinentiis suis, justitiam et tenimenta quae habetis in feudo regis et aliis dominicis feudis. Tenimenta quae habetis in Verreriis, in Chesneia, in feudo de Sance, in Pyreio, in Juncheriis, Jurleta, Morino, Corrourio, Telleia, in feudis de Fougere, de Rameforti, et Oliverii Andefrei, et Agnetis de Chastellione. Redditus quos habetis in Chantoceio, Segreio, Salmurio, Castronovo, et ea quae habetis in Agrifame, in feudo Falconiorum, et in Loicaneria. Villam quae dicitur Fontanas Borrel, cum omnibus pertinentiis suis. Curaturam molendini vestri de fontibus per terram Boccardi de Marolio. Massuram integram de Cuelcio cum hominibus et aliis pertinentiis suis. Redditum triginta solidorum apud Syrenas. Villam de Rochetis, cum hominibus et aliis pertinentiis suis. Tenimenta quae habetis in feudis de Foldonio et de Brein. Calefagium vestrum de Valeia, et pasnagia de Mounes, et ea quae habetis in Avalo et in Floreio. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Constituimus etiam ut episcopus vel officiales ipsius a praescripta domo nil requirat praeter ea quae de jure sibi episcopali debentur, nec ministri aut fratres ipsius absque manifesta et rationabili causa excommunicationi vel suspensioni ab aliquo supponantur. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce, divina officia celebrare. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatam domum temere perturbare aut ejus possessiones auferre, etc. Salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, etc., usque in finem. Amen.
Datum Laterani per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis S. R. E. cancellarii, XVIII Kal. Maii, indictione XI, Incarnationis Dominicae anno 1206, pontificatus vero domini Innocentii papae III, anno undecimo.
LXII. EPISCOPO ATREBATENSI. Eum instruit quomodo se gerere debeat erga usurarios et presbyterum in haeresim relapsum. (Laterani, XIII Kal. Maii.) Cum juxta canonicas sanctiones ubi multorum strages est, severitati sit aliquid subtrahendum, in usurarios, qui tantum in civitate ac dioecesi tua excrevisse dicuntur quod si censura in Lateranensi concilio prodita contra tales proferretur in omnes, omnino claudi ecclesias prae multitudine oporteret, cum ea poteris cautela procedere ut universos insimul non involvas, sed tuum incipias ab aliquibus officium exercere, illius instructus exemplo contra quem cum accipientes denarium murmurarent, non omnibus sed uni eorum dixisse refertur: Amice, non facio tibi injuriam. Nonne ex denario convenisti mecum? etc. (Matth. XX.) Presbyterum vero in custodia sibi facias deputata manere qui quondam, ut asseris, de canonico regulari monachus Cisterciensis effectus, ac deinde ad ordinem nigrum rediens, et demum ad saecularia devolutus, propter haeresim quam publice praedicabat a tuo fuit praedecessore per septem annos in custodia carcerali detentus, a qua tandem te sibi compatiente retractus, retrusus est postmodum in eamdem, quoniam sicut prius haereses seminabat.
Datum Laterani, XIII Kal. Maii, anno undecimo.
LXIII. ABBATI ET CONVENTUI SANCTI CALIXTI CISONIENSIS. Ut eis liceat decimas et terras pignori obligare. (Laterani, XII Kal. Maii.) Cum, sicut asseritis, quidam laici quasdam habeant monasterii vestri decimas et terras in feudum, praesentium vobis auctoritate concedimus ut ipsas terras et decimas liceat vobis in pignus accipere ac in sortem quod de fructibus percipietis earum minime computare, dummodo super obsequio quod ratione feudi tenentur impendere non graventur.
Datum Laterani, XII Kal. Maii, anno undecimo.
LXIV. R. TROSELLI CANONICO SANCTI URSINI BITURICENSIS. Dispensatur secum ut beneficium teneat, quamvis fuerit judex duelli. Solet annuere, etc. Licet autem a majori et saniori parte capituli Sancti Ursini Bituricensis electus fueris in priorem, quia tamen dilectus filius cantor Bituricensis Ecclesiae, qui electus fuerat a quibusdam, in judicio tibi objiciens quod unus de judicantibus quoddam duellum exstiteras de quo sanguinis effusio fuerat subsecuta, id per duos testes sufficienter probavit, non tam propter culpae tuae vitium quam ut deinceps ab aliis evitetur perniciosum exemplum, quod circa electionem hujusmodi de te factum fuisse dignoscitur de fratrum nostrorum consilio duximus irritandum. Verum quoniam hujusmodi duellorum judicia juxta pravam quarumdam consuetudinem regionum non solum a laicis seu clericis in minoribus ordinibus constitutis, sed etiam a majoribus ecclesiarum praelatis consueverunt, prout multorum assertione didicimus, exerceri, attendentes quod praedictum duelli judicium non in accusationis forma sed in modum tantum tibi fuit exceptionis objectum, tuis supplicationibus inclinati auctoritate praesentium tibi duximus indulgendum ut hoc penitus non obstante ad quamlibet eligi valeas dignitatem, dummodo aliud canonicum non obsistat, maxime cum ex illo duello non sit mutilatio vel occisio subsecuta.
Datum.
LXV. PHILIPPO ILLUSTRI REGI FRANCORUM. Ut domum aedificare possit Parisius pro suorum officialium servitio. (Datum, ut in alia. ) Ex litteris regiae serenitatis accepimus quod volens tuis servientibus, qui in regio servitio senuerunt, misericorditer providere, domum quamdam Parisius de bonis tuis et servientum ipsorum aedificare disponis, in qua ipsis vitae necessaria ministrentur, nobis humiliter supplicans et devote ut ipsam in jus et proprietatem beati Petri recipere dignaremur, eamdem ab episcopali jure penitus eximendo. Cum igitur magis conveniat ut ipsa domus a sui fundatione sit libera quam post fundationem ab episcopali debito eximatur, venerabili fratri nostro episcopo et dilecto filio archidiacono Noviomensi nostris damus litteris in mandatis ut fundum in quo domum ipsam intendis construere oblatum beato Petro recipiat vice nostra, ut sic in fundo Romanae Ecclesiae domus ipsa cum capella et coemeterio ad opus duntaxat hujusmodi servientum de licentia nostra libera construatur; ita tamen ut nec dioecesani episcopi nec vicinarum ecclesiarum per hoc justitia minuatur; quia sic intendimus tibi facere gratiam ut illis injuriam minime inferamus.
Datum, ut in alia.
LXVI. CIVIBUS SORANIS. Confirmantur eis rationabiles eorum consuetudines. (Laterani.) Ad ubera sacrosanctae Romanae Ecclesiae matris vestrae tanquam devoti filii recurrentes, ipsius vos decet dulci lacte nutriri; ut qui hactenus, novercante fortuna, onus portastis indebitae servitutis, nunc, opitulante gratia, novamen inveniatis solitae libertatis. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, rationabiles libertates, bonos usus, et consuetudines approbatas, quas a tempore illustris regis Rogerii usque ad obitum Willelmi, regum Siciliae, habuistis, vobis paterna benignitate concedimus et auctoritate apostolica confirmamus, ut illis licenter utamini fidem nobis integram observando. Nulli ergo . . . hanc paginam nostrae concessionis et confirmationis, etc Si quis autem, etc.
Datum Laterani.
In eumdem modum clericis, militibus, et universis hominibus Roccae Arcis.
Datum Laterani
In eumdem modum universis hominibus de Pesclo solido.
Datum Laterani.
LXVII. CONSULIBUS ET UNIVERSIS MILITIBUS ET HOMINIBUS TAM CIVITATIS QUAM BURGI ARELATENSIS, ET NOBILIBUS VIRIS V. DE BAUCIO ET ALIIS DOMINIS BURGI ARELATENSIS. Ut consueta servitia impendant Ecclesiae Arelatensi. (Laterani, VI Non. Maii.) Si quam suave sit jugum et leve onus Ecclesiae nosceretis, non quaereretis utique vos ab ejus ingenua subjectione subtrahere ac jugo servitutis extraneae libera colla dare. Accepimus siquidem, venerabili fratre nostro Arelatensi archiepiscopo intimante, quod cum Arelatensi Ecclesiae singulariter fidelitate ac dominio essetis astricti, occasione juramenti quod nobili viro comiti Provinciae praestitistis, graviter laesistis eamdem, Salvariam, Vermellariam, et quaedam alia in Arelatensi civitate concedentes eidem in non modicum ejus praejudicium et gravamen, et alias ad certa vos ei servitia obligantes quae sine jactura juris ipsius ecclesiae, quae vestra est domina principalis, illi exsolvere non potestis. Cum igitur juramentum non sit ad vinculum iniquitatis inventum, universitatem vestram monemus attentius et hortamur, per apostolica vobis scripta mandantes quatenus juramento hujusmodi non obstante, quod, in quantum per illud ecclesiastica libertas offenditur, non est, ut illicitum, observandum, quidquid super iis in damnum Arelatensis Ecclesiae fuerit attentatum inutile reputantes, praefato archiepiscopo et ecclesiae suae debita et consueta servitia impendatis, jura quae in vobis et civitate vestra obtinet ad alium injuste transferre nullatenus praesumentes.
Datum Laterani, VI Non. Maii, anno undecimo.
LXVIII. ARELATENSI ARCHIEPISCOPO. Confirmatur ei privilegium de non solvendis procurationibus legatorum. (Data eadem.) Licet per apostolicum privilegium sit indultum ut nulli prorsus legato, nisi ei tantum qui de Romani pontificis latere fuerit destinatus, Arelatensis provincia sit subjecta, quia tamen ad eliminandam haereticam pravitatem et rabiem sedandam hostilem ad partes illas legatos necessario destinavimus, quibus te volumus prudenter assistere ac liberaliter providere, auctoritate tibi praesentium praecavemus ut per obsequia propter necessitatem hujusmodi praedictis legatis impensa nullum tibi vel ecclesiae tuae praejudicium generetur.
Data eadem.
LXIX. ABBATI SANCTI MICHAELIS CISTERCIENSIS ORDINIS. De hospitali S. Spiritus in dioecesi Halberstadensi. (Laterani, II Kal. Maii.) In nostra praesentia constitutus dilectus filius nobilis vir comes de Blancoburgo devota nobis insinuatione monstravit quod ferventi voluntate desiderat ut juxta monasterium tuum de bonis suis in honore sancti Spiritus construatur ad opus infirmorum et pauperum hospitale, decem et octo mansos optimae terrae in Elikestorp, decimam insuper ejusdem loci, quam ibidem a venerabili fratre nostro Halberstadensi episcopo tenere dignoscitur, si fieri potest, cum episcopi ejusdem assensu vel extimatione pro ipsa, et centum marchas argenti ad structuram hospitalis ipsius nobis humiliter offerendo, postulans nihilominus ut hospitale ipsum non suo sed nostro nomine construi faceremus. Nos igitur ejus pium propositum in Domino commendantes, ad jus et potestatem Romanae Ecclesiae ac utilitatem sancti Spiritus in Saxia, cui duae marcae puri argenti nomine census, quem comes constituit memoratus, annis singulis persolventur, recepimus donum ejus. Ut autem comitis ejusdem intentio per tuam sollicitudinem debitum consequatur effectum, in hac parte committendas tibi duximus vices nostras, devotioni tuae praesentium auctoritate mandantes quatenus praedictorum omnium nostro nomine possessionem apprehendere studeas corporalem, et in praedicto loco ad opus tantummodo infirmorum et pauperum construi facias hospitale. Cum autem constructum fuerit et congrue ordinatum, universa nobis per tuas litteras fideliter intimare procures; ut de loco ipso prout expedire viderimus disponentes, eumdem nostris privilegiis muniamus.
Datum Laterani, II Kal. Maii, anno undecimo.
LXX. ARCHIEPISCOPO TURONENSI. Committitur ei accusatio adulterii. (Laterani, VI Kal. Maii.) Intelleximus tam per litteras venerabilis fratris nostri Pictavensis episcopi quam per ea quae coram dilecto filio Andrea subdiacono et capellano nostro, super hoc auditore concesso, proposita pro partibus exstiterunt quod cum S. laicus Elizabeth uxorem suam a maritali consortio sine causa rationabili depulisset, idem episcopus dioecesanus eorum, audiens mulierem eamdem cum quodam adultero fornicari, eam et illum vinculo excommunicationis astrinxit. Quae tandem eum qui dicebatur ejus adulter abjurans, absolutione recepta coram episcopo memorato, praedictum virum sibi restitui postulavit. At ille hujusmodi ei objiciens adulterium, de quo prolem genuisse dicebat eamdem, et quod ab ipso non expulsa sed spontanea recessisset, restitutionem sui proposuit ei esse minime faciendam, quod mulier memorata prorsus inficians, replicabat in ipsum quod fuerat fornicatus, et de fornicatione sobolem procrearat, propter quod tali exceptione uti non poterat contra ipsam. Cum autem utrique parti probandi haec facultate concessa, praefata mulier per quosdam testes ejusdem viri adulterium probavisset, quos vir ipse dicebat tanquam minus idoneos reprobandos, tandem ab eo fuit ad nostram audientiam appellatum. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus nisi constiterit vel per evidentiam rei, vel per confessionem legitimam mulieris, quod taliter adulterata fuisset, adulterii etiam quod vir dicitur commisisse probatione cessante, ipsum recipere compellas eamdem. Quod si praedicto modo de mulieris fornicatione constiterit, nisi testes per quos viri adulterium est probatum fuerint legitime reprobati, cum matrimonii jus in utroque consistat, et paria delicta mutua compensatione tollantur, nihilominus eum cogas ut eam recipiat et maritali affectione pertractet. Alioquin, mulieri praedictae silentium imponere non postponas.
Datum Laterani, VI Kal. Maii, anno undecimo.
LXXI. CANONICIS ALTARIS BEATORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI SENONENSIS. Confirmatur collatio eis facta cujusdam Ecclesiae. (Laterani, VI Non. Maii.) Annuere consuevit, etc., usque impertiri. Cum igitur ad divini cultus augmentum bonae memoriae G. [Guillelmus] archiepiscopus Senonensis redditus certos altari cujus estis obsequio deputati ad sustentationem ministrorum ejusdem in quibusdam ecclesiis assignarit, et capitulum Senonense sibi concesserit ut in partitionibus ipsis participarent de caetero quemadmodum canonici servientes altari beati Stephani facere dignoscuntur, et idem archiepiscopus in recompensatione partitionum illarum ecclesiam de Bosco regis dicto capitulo donarit perpetuo possidendam, nos vestris justis precibus inclinati praedictos redditus et partem quam habetis in partitionibus memoratis, sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis, et in ejusdem archiepiscopi litteris plenius continetur, vobis et per vos altari praedicto auctoritate apostolica concedimus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo . . . nostrae confirmationis, etc. Sic quis autem, etc.
Datum Laterani, VI Non. Maii, anno undecimo.
LXXII. CANTORI ET CAPITULO BEATAE MARIAE MEDUNTENSIS. De confirmatione privilegiorum. (Datum, ut in alia. ) Cum a nobis petitur, etc., usque assensum, ecclesiam vestram et personas inibi Domino servientes, cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis quae in praesenti rationabiliter possidetis, aut in futurum justis modis praestante Domino poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, auctoritate apostolica inhibentes ne dioecesanus episcopus, archidiaconus vel alius a vobis procurationem indebitam et insolitam extorquere praesumat, nec in aliquem vestrum sine manifesta et rationabili causa excommunicationis vel suspensionis sententiam promulgare. Nulli ergo . . . nostrae protectionis et inhibitionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum, ut in alia.
LXXIII. CONVENTUI CORBEIENSIS MONASTERII. Ratificantur quae facta sunt per legatos S. A. (Laterani, V Non. Maii.) Cum venerabilis frater noster episcopus Ostiensis et dilectus filius Leo tituli Sanctae Crucis presbyter cardinalis olim in partibus Alemanniae legationis officio fungerentur, invenerunt dilectum filium abbatem de monasterio Herwordeldensi, quod ad Romanam Ecclesiam nullo mediante noscitur pertinere, ad monasterium Corbeiense, quod etiam est Romanae Ecclesiae speciale, propria temeritate migrasse, licentia illud deserendi vel confirmatione a nobis vel ab ipsis etiam, qui vices nostras in illis partibus tunc gerebant, nec habita nec petita. Cumque Northusium advenisset regalia recepturus, iidem existentes ibidem, ut contemptus ejus manifestior appareret, ad eos accedere non curavit, se mandatorum ipsorum exhibens modis omnibus contemptorem. Propter quod dicti legati venerabili fratri nostro Padeburnensi episcopo dederunt firmiter in mandatis ut eumdem ad suam praesentiam evocaret, et praedictis omnibus diligentius expositis coram eo, ipsum ob omni officio et beneficio suspendere non differret donec nostro vel illorum se conspectui praesentaret, de contemptu veniam petiturus. Caeterum cum suum nuntium ad eorumdem praesentiam destinaret, se super praedictis omnibus per eumdem excusans illius terrae allegavit consuetudinem generalem, asserens quod pro electionis confirmatione vel obtinenda etiam benedictione vel licentia de uno ad aliud monasterium transeundi summus pontifex vel ejus legati non erant aliquatenus requirendi, cum in illis partibus consuetudo talis hactenus sit servata. Iidem vero legati, precibus multorum inducti tam ecclesiasticorum quam saecularium principum, qui eosdem pro ipso instantissime rogaverunt, praedictam sententiam relaxarunt, praefato episcopo Padeburnensi mandantes ut memorato abbati injungere non differret ut usque ad Dominicam qua cantatur: Laetare, Jerusalem, proximo praeteritam nuntios suos ad sedem apostolicam destinaret, mandatum nostrum tam super hoc quam aliis eisdem mediantibus nuntiis recepturus; quod si facere forte negligeret, extunc ipsum in pristinam sententiam reducere non differret, et eam faceret firmiter observari. Postmodum autem cum suos ad sedem apostolicam nuntios destinasset, iidem volentes eum multipliciter excusare, ad defensionem ipsius praedictam consuetudinem allegarunt. Cum igitur haec non tam consuetudo quam corruptela merito sit censenda, quae profecto sacris est canonibus inimica, ipsam de caetero servari nolentes, eisdem legatis dedimus in mandatis ut a praedictis nuntiis, Her. videlicet praeposito et C. canonico ecclesiae novae, qui plenam tam abbatis quam Corbeiensis conventus procurationem habebant, sicut nobis constitit per publicum instrumentum, vice nostra obedientiam reciperent manualem, facta renuntiatione consuetudinis antedictae. Qui tam in consuetudinis ipsius renuntiatione quam in obedientia exhibenda nostrum adimplentes mandatum, litteras super hoc suis signatas sigillis apud nos dimittere procurarunt. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus quod factum est per nuntios antedictos ratum habentes, de caetero hujusmodi pravam consuetudinem nullatenus observetis.
Datum Laterani, V Nonas Maii, anno undecimo.
LXXIV. ABBATI ET CONVENTUI CORBEIENSI. Conceduntur eis quaedam privilegia. (Laterani, II Kal. Maii. Quanto Corbeiensam Ecclesiam nobis et Ecclesiae Romanae devotiorem sumus experti, tanto rationabiles petitiones pertinentes ad ipsam inducimur specialius exaudire. Cum ergo monasterium vestrum ab omni jurisdictione cujuslibet episcopi praeterquam summi pontificis sit exemptum, praesentium vobis auctoritate concedimus ut ordines monachorum vestrorum et consecrationes altarium seu basilicarum quae fuerint infra ejusdem monasterii ambitum constituta, necnon chrisma et oleum sanctum, ac caetera Ecclesiae sacramenta recipere vobis liceat a quocunque catholico episcopo malueritis gratiam apostolicae sedis habente. Nulli ergo . . . nostrae concessionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Laterani, II Kal. Maii, anno undecimo.
LXXV. CORBEIENSI ABBATI. De eadem re. (Datum, ut in alia. ) Quanto Corbeiensem Ecclesiam, etc., ut in alia, usque exaudire. Quapropter devotioni tuae praesentium auctoritate concedimus ut officiales monasterii tui, qui fratrum praebendam contra justitiam detinuerint, canonica tibi liceat districtione compellere ad justitiam, sicut debent, super hoc sub tuo examine faciendam, districtius inhibentes ne praedicti officiales per laicalis sententiae injustitiam in usus suos stipendia monachis deputata convertere quavis temeritate praesumant. Nulli ergo . . . nostrae concessionis et inhibitionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum, ut in alia.
LXXVI. PATRIARCHAE CONSTANTINOPOLITANO. Redarguitur de multis excessibus. (Laterani, VIII Kal. Maii.) Contra pessimam pestem adversus universalem Ecclesiam Constantinopoli nuper exortam tanto severius nos oportet apostolicam exercere censuram quanto perniciosius inveterata corrumperet et altius cresceret radicata. Non igitur in tui derogationem honoris, quem, quantum cum Deo possumus, illaesum cupimus conservare, sed in destructionem pestis ipsius, quam diligenti studio intendimus abolere, ad ea quae subscripta sunt nos cum debita noveris processisse cautela. Sane cum olim tua nobis fuisset electio praesentata, nos sollicite attendentes quod ab iis attentata fuerat qui jus non habuerant eligendi, utpote quia nulli tunc temporis in canonicos Sanctae Sophiae canonice fuerant instituti, eam de consilio fratrum nostrorum in publico consistorio publice duximus irritandam, imo verius irritam denuntiavimus exstitisse. Postmodum vero de gremio sedis apostolicae Constantinopolitanae volentes Ecclesiae providere, cum subdiaconus noster esses, nec peccasses in electione priori, tanquam qui fueras inscius et absens electus, si tamen talis nominatio electio possit dici, te ad eamdem ecclesiam eligentes, cujus privisio tunc ad nos tantummodo pertinebat, in diaconum primo, ac postmodum in presbyterum ordinare curavimus, et tandem ministerio nostro in episcopum consecratum honore pallii decorare. Licet autem sic ordinatus, consecratus, et palliatus a nobis Constantinopolim accessisses super toto processu negotii nostras litteras tecum ferens, per quas mandabatur universo clero apud Constantinopolim constituto ut exhiberent tibi obedientiam tam debitam quam devotam, clerici tamen de parte peregrinorum id facere recusarunt, firmiter asserentes quod a nobis haec omnia per suppressionem extorseras veritatis. Cumque tam per te quam per dilectum filium nostrum Petrum tituli Sancti Marcelli presbyterum cardinalem, tunc apostolicae sedis legatum, ipsos ad exhibendum tibi obedientiam monuisses, ipsi, ne ad id aliquatenus cogerentur, ad sedem apostolicam appellarunt; quorum appellationi etsi praedictus detulerit cardinalis, non tam propter formam canonicam quam quia primo interponebatur in Ecclesia Constantinopolitana, quae nuper fuerat ad devotionem Ecclesiae Romanae reversa, tu tamen eidem non deferens, in clericos ipsos, ut asserunt, excommunicationis sententiam protulisti, et cum legatus communicaret eisdem, velut post appellationem cui ipse detulerat non ligatis, tu eos arctius evitabas. Caeterum cum dilectus filius noster Benedictus tituli Sanctae Susannae presbyter cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, Constantinopolim advenisset ut pacem inter vos, ad quam evangelizandam missus fuerat, reformaret, pro concordia interposuit partes suas, et sic apud partes efficaciter laboravit quod in eum fuit ab eis pariter compromissum, te sub causae periculo promittente, illis autem juramento firmantibus quod quidquid inter vos per concordiam, arbitrium vel judicium ordinaret, inviolabiliter servaretis. Volens igitur cardinalis more boni judicis lites minuere, non augere, tibi praehabita deliberatione praecepit ut clericos ipsos in ecclesiis in quibus erant, pro institutis haberes; et ipsis injunxit ut tibi tanquam patriarchae suo reverentiam et obedientiam debitam exhiberent, ordinatione Sanctae Sophiae, super qua in eum similiter fuerat compromissum, sicut clerici asserebant, ad tempus ex necessaria causa dilata, super qua tamen hoc tunc tibi sub periculo causae mandavit, ut quod ipse postmodum statueret super ea, humiliter reciperes et servares. Et licet iidem clerici, tanquam obedientiae filii, mandatum cardinalis sine dilatione qualibet fuerint exsecuti, tu tamen tuae promissionis oblitus, cum legatus quosdam instituisset canonicos in ecclesia Sanctae Sophiae, tibique districtius praecepisset ut tam eos quam illos quos praedictus cardinalis Sancti Marcelli instituerat in eadem sine contradictione reciperes et praebendas pacifice faceres possidere, id efficere noluisti, propter quod ipsi tibi, qui per inobedientiae vitium causae tuae incurreras detrimentum, obedientiam subtrahentes, ad sedem apostolicam appellarunt, festum Nativitatis Dominicae proximo praeteritum appellationi suae terminum praefigentes, ad quem tu etiam postmodum appellasti. Procuratoribus igitur utriusque partis in nostra praesentia constitutis, et in publico consistorio audientia eisdem indulta, ex parte clericorum ipsorum fuit propositum coram nobis quod post appellationem ipsorum et ecclesiam Sanctae Sophiae thesauro usque ad summam centum millium marcharum et eorum ecclesias bonis pluribus spoliatas; quae universa restitui cum instantia postulabant. Praeterea cum praedictus cardinalis Sanctae Susannae de communibus proventibus debuerit procurari, et in procurationes ipsius per manum imperatoris, qui vobis communiter tenebatur, mille et ducenta hyperpera fuerint erogata, de quibus ad te trecenta ratione quartae spectabant, tu ab imperatore et ab aliis recepisti non solummodo integre partem tuam, sed de parte ipsorum alia trecenta hyperpera extorsisti; sicque a procuratoribus tuis sexcenta hyperpera repetebant. Addebant etiam quod non tantum super ordinatione Sanctae Sophiae inobediens fueras praedictis cardinalibus et legatis, imo verius nobis ipsis, in tantum quod ne obedias aut valeas obedire juramento te in perpetuum obligaras. Sane ante occupationem regiae civitatis Veneti cum Francis et ecclesiarum spolia et possessiones ecclesiasticas dividere conjurarunt, jurantes hoc etiam quod si Franci haberent imperium, patriarchatum Veneti obtinerent, et si patriarchatus forsan deveniret ad Francos, imperium in partem cederet Venetorum. Unde Veneti ad servandae hujus iniquitatis vinculum inposterum sibi providere volentes et haereditate sanctuarium Domini possidere, a te, cum a praesentia nostra recederes, exegerunt et receperunt hujusmodi juramentum, ne videlicet in canonicum Sanctae Sophiae quemquam admitteres qui non esset Venetus natione vel apud Venetias per decennium commoratus, omnesque canonicos in receptione sua jurare compelleres quod in canonicum nullum reciperent qui non praestaret simile juramentum et quod non eligerent nisi de Venetis patriarcham. Hoc quoque te bona fide promisisse dicebant, quod studium et operam diligentem impenderes et quantum in te foret efficaciter laborares, ut in tota Romania nec episcopus nec archiepiscopus nisi Venetus crearetur. Licet autem id in partibus Constantinopolitanis sit notum et Venetiis notissimum, ut dicebant, et apud nos jampridem fama vulgatum infami, denuntiando tamen hoc se dixerunt congruo tempore probaturos. Quantum autem in hoc peccaveris, si est ita, si diligenter attenderis, evidenter advertes. Cum enim tanquam sponsus de thalamo matris egrediens ad praedignissimae filiae suae festinares amplexus, non debueras sterilitatis ei procurare venena, sed fecunditatis potius quaerere medicinam. Sane ut pater multarum gentium fieres, a patre patrum tam viva voce quam litteris datum tibi fuerat in mandatis ut de omni populo et natione sponsae tuae filios suscitares, nec acquiesceres tantum carni et sanguini, sed id faceres quod ejus tibi vicarius revelarat cui de omni gente qui facit justitiam est acceptus. Hoc fuerat quasi primum mandatum illius qui te creaverat patriarcham; et quia in hoc quasi primo tuam voluit obedientiam experiri, praecipue fuerat observandum. Tu vero non solummodo non servasti mandatum, sed, si dictis veritas suffragatur, ut illud servare de caetero non valeres, juramentum ad iniquitatis vinculum praestitisti. Ecce quales fructus ex nova planta colligimus. Ecce quod exemplum ex facto tuo in divinae majestatis offensam, injuriam apostolicae sedis, ecclesiasticae libertatis dispendium, et opprobrium Ecclesiae generalis ad reges et populos derivatur. Conjurent ergo Romani, si hoc sub dissimulatione transimus, ne quis ad summi pontificatus officium vel consortium cardinalium, nisi Romanus fuerit, assumatur, nosque polliceri compellant ut per totum orbem nonnisi Romanos patriarchas, metropolitanos et episcopos statuamus. Verum dices forsitan te ad id violenter attractum. Sed non fuit tanta violentia quod cadere debuerit in constantem. Et quidem in tali casu potius erat mortem incurrere quam tanto malo tantum virum in totius Ecclesiae scandalum consentire, potius animam ponere quam alligare fasciculos totam Ecclesiam deprimentes. Caeterum a procuratoribus tuis fuit propositum ex adverso quod mandatum praefati legati super ordinatione Sanctae Sophiae non potueras aut debueras exsecutioni mandare, cum super hoc canonici ejusdem ecclesiae ad sedem apostolicam appellassent, nec id posset sine multo Venetorum scandalo adimpleri. Praeterea cum mandatum eidem legato fuisset ut si ecclesiam supradictam ordinare negligeres vel differres, ipse procederet ad ordinationem ipsius, et tu jam in ea juxta proprias facultates competentem canonicorum numerum statuisses, auctoritate mandati nostri nullos instituere potuerat in eadem. Super thesauro autem Sanctae Sophiae dicebant quod pro communi tam Ecclesiae quam terrae necessitate manum extenderas ad eumdem; de quo tria millia marcharum imperatori, duo millia Venetis concesseras mutuo, et de quatuor millibus possessiones ad usus ecclesiae compararas, idem facturus de reliquo cum obtulerit se facultas. Et licet procuratores ipsi quod de juramento praepositum fuerat penitus denegarent, nos tamen audivimus a quibusdam quod cum Veneti te ad praestandum illud vehementer arctarent, et negato tibi passagio, civitatis etiam prohiberent egressum, nec vitare posses instantiam creditorum, quibus juramento praestito tenebaris, nonnisi cum adjectione hujus clausulae juravisti, salvo in omnibus apostolicae sedis jure, auctoritate, reverentia et honore, quod Veneti tamen in instrumento super hoc confecto non permiserunt apponi. Quia ergo, sicut nobis a Domino dicitur per prophetam, solvere debemus colligationes impietatis, solvere fasciculos deprimentes, omnes pactiones, constitutiones et conjurationes de rebus ecclesiasticis in ecclesiarum dispendium a praedictis laicis attentatas vel inposterum attentandas omnino cassamus, et sub interminatione anathematis praecipimus non servari. Ad haec praesentium tibi auctoritate mandamus et in virtute obedientiae districte praecipimus quatenus si spontaneus recognoveris te juramentum hujusmodi praestitisse, infra duos menses post susceptionem praesentium tam clero Constantinopolitano quam archiepiscopis et episcopis, quos praesentes habere poteris, convocatis, publice juramentum illud abjures, et quod ipsum non serves inposterum praestes similiter publice juramentum, canonicos Sanctae Sophiae ad abjurandum hujuscemodi juramentum quod fecisse dicuntur, et jurandum quod illud de caetero non observent, per suspensionem officii et beneficii appellatione remota compellens, canonicos quoque in ecclesia Sanctae Sophiae a praedictis cardinalibus canonice institutos usque ad eumdem terminum recipias in eadem, et canonias suas facias pacifice possidere, clericos et laicos resistentes tam nostra quam tua fretus auctoritate per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Quod si forsan in aliquo praedictorum, quod tamen non credimus, negligens fueris vel remissus, extunc ab officio et beneficio noveris te suspensum, nosque venerabilibus fratribus nostris Vericensi archiepiscopo et episcopo Panidensi et dilecto filio cantori Sancti Pauli Constantinopolitani districtius mandavisse ut suspensionem tuam non differant publicare, ac in caeteris mandatum apostolicum exsequantur. Caeterum si negaveris te praestitisse hujusmodi juramentum, quia quod de ipso propositum est non possumus sub dissimulatione transire, legato quem Constantinopolim in proximo destinare proponimus dabimus in mandatis ut utriusque partis rationes et probationes audiat diligenter, et causam plene instructam ad nos remittere non postponat, quod si clerici memorati in probatione defecerint, et tu nihil volueris confiteri, quia super hoc non modicum infamaris, canonicam tibi purgationem indicat, et sive in purgatione defeceris, sive potueris te purgare, haec nobis per litteras suas fideliter exponere non omittat; ut super omnibus post ejus relationem instructi, prout procedendum fuerit procedamus. Super sexcentis autem hyperperis venerabili fratri nostro episcopo Salimbriensi et dilecto filio electo Heracliensi et cantori Sanctae Sophiae causam committimus sub hac forma, ut te ad refundenda hyperpera quae vel de procuratione cardinalium te subtraxisse vel de parte clericorum occupasse constiterit, per censuram ecclesiasticam sublato appellationis impedimento justitia mediante compellant. Caeterum licet ex eo quod sub periculo causae tuae cum clericis ipsis compromiseras in legatum, et mandatum ejus postmodum non servasti, per tuam inobedientiam eorum tibi videaris obedientiam subtraxisse, cum super obedientia quaestio verteretur, volentes tamen tibi gratiam exhibere, clericis ipsis injunximus ut usque ad praedictum terminum obedientiam tibi exhibeant debitam et devotam, eam tibi, si obedientiae filius fueris, extunc etiam impensuri, et subtracturi eamdem, si forsan inobediens fueris et rebellis, utpote ab officio et beneficio apostolicae sedis auctoritate suspenso. Ab impetitione vero clericorum Sanctae Anastasis super columnis marmoreis quas de ipsorum ecclesia ad ecclesiam Sanctae Sophiae transtulisse diceris ad ornatum altaris, te reddimus absolutum. Super eo vero, quod ecclesiam Sanctae Sophiae multis millibus marcharum diceris spoliasse, si res ita se habet, taliter per teipsum corrigas quod fecisti quod juxta de te non remaneat materia conquerendi, provisurus attentius ne de caetero manus ad hujusmodi thesaurum extendas, nisi forte tanta tibi necessitas immineret ut deficientibus necessariis aliunde, aliquid inde, moderate tamen, te accipere oporteret; quia quam detestabile ac damnabile in praelatis ecclesiarum crimen dilapidationis existat, tuam non credimus prudentiam ignorare.
Datum Laterani, VIII Kal. Maii, anno undecimo.
LXXVII. EPISCOPO VERICENSI ET EPISCOPO PANIDENSI, ET CANTORI SANCTI PAULI CONSTANTINOPOLITANI. De eodem argumento. (Datum, ut in alia. ) Procuratoribus venerabilis fratris nostri patriarchae Constantinopolitani et dilectorum filiorum clericorum de parte peregrinorum Constantinopoli commorantium in nostra praesentiae constitutis, et in publico consistorio audientia eisdem indulta, ex parte clericorum ipsorum fuit propositum coram nobis quod ante occupationem regiae civitatis Veneti cum Francis ecclesiarum spolia et possessiones ecclesiasticas dividere conjurarunt, jurantes hoc etiam quod si Franci haberent imperium, patriarchatum Veneti obtinerent, et si patriarchatus forsan deveniret ad Francos, imperium in partem cederet Venetorum. Unde Veneti ad servandum hujus iniquitatis vinculum inposterum sibi providere volentes et haereditate sanctuarium Domini possidere, a patriarcha, cum a praesentia nostra recederet exegerunt et receperunt hujusmodi juramentum, ne videlicet in canonicum Sanctae Sophiae quemquam admitteret qui non esset Venetus natione vel apud Venetias per decennium commoratus, omnesque canonicos in receptione sua jurare compelleret quod in canonicum nullum reciperent qui non praestaret simile juramentum, et quod non eligerent nisi de Venetis patriarcham. Hoc quoque ipsum bona fide promisisse dicebant, quod studium et operam diligentem impenderet et quantum in se foret efficaciter laboraret ut in tota Romania nec episcopus nec archiepiscopus nisi Venetus crearetur. Licet autem id in partibus Constantinopolitanis sit notum et Venetiis notissimum, ut dicebant, et apud nos jampridem fama vulgatum infami, denuntiando tamen hoc se dixerunt congruo tempore probaturos. Praeterea cum dilectus filius noster Benedictus tituli Sanctae Susannae presbyter cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, Constantinopolim advenisset ut pacem inter ipsos, ad quam evangelizandam missus fuerat, reformaret, pro concordia interposuit partes suas, et sic apud partes efficaciter laboravit, quod in eum fuit ab eis pariter compromissum, dicto patriarcha sub causae periculo promittente, illis autem juramento firmantibus quod quidquid inter ipsos per concordiam, arbitrium vel judicium ordinaret, inviolabiliter observarent. Volens igitur cardinalis more boni judicis lites minuere, non augere, ipsi patriarchae praehabita deliberatione praecepit ut clericos ipsos in ecclesiis in quibus erant pro institutis haberet, et ipsis injunxit ut ei tanquam patriarchae suo reverentiam et obedientiam debitam exhiberent, ordinatione Sanctae Sophiae, super qua, sicut clerici asserebant, in eum similiter fuerat compromissum, ad tempus ex necessaria causa dilata, super qua tamen hoc tunc patriarchae sub periculo causae mandavit, ut quod ipse postmodum statueret super ea humiliter reciperet et servaret. Et licet iidem clerici, tanquam obedientiae filii, mandatum cardinalis sine dilatione qualibet fuerint exsecuti, patriarcha tamen suae promissionis oblitus, cum legatus quosdam instituisset canonicos in ecclesia Sanctae Sophiae, eique districtius praecepisset ut tam eos quam illos quos dilectus filius noster Petrus tituli Sancti Marcelli presbyter cardinalis, apostolicae sedis legatus, instituerat in eadem, sine contradictione reciperet et praebendas pacifice faceret possidere, id efficere non curavit, propter quod ei, qui per inobedientiae vitium causae suae incurrerat detrimentum, obedientiam subtrahentes, ad sedem apostolicam appellarunt, festum Nativitatis Dominicae proximo praeteritum appellationi suae terminum praefigentes; ad quem patriarcha etiam postmodum appellavit. Caeterum a procuratoribus patriarchae fuit propositum ex adverso quod mandatum praefati legati super ordinatione Sanctae Sophiae non potuerat aut debuerat exsecutioni mandari, cum super hoc canonici ejusdem ecclesiae ad sedem apostolicam appellassent, nec id posset sine multo Venetorum scandalo adimpleri. Praeterea cum mandatum eidem legato fuisset ut si patriarcha ecclesiam supradictam ordinare negligeret vel differret, ipse procederet ad ordinationem ipsius, et patriarcha jam in ea juxta proprias facultates competentem canonicorum numerum statuisset, auctoritate mandati nostri nullos instituere poterat in eadem. Licet autem procuratores ipsi quod de juramento propositum fuerat penitus denegarent, nos tamen audivimus a quibusdam quod cum Veneti patriarcham ad praestandum illud vehementer arctarent, et negato sibi passagio, civitatis etiam prohiberent egressum, nec vitare posset instantiam creditorum, quibus juramento praestito tenebatur, non nisi cum hujus clausulae adjectione juravit, salvo in omnibus apostolicae sedis jure, auctoritate, reverentia et honore, quod Veneti tamen in instrumento super hoc confecto non permiserunt apponi. Quia ergo, sicut nobis a Domino dicitur per prophetam, solvere debemus colligationes impietatis, solvere fasciculos deprimentes, omnes pactiones, constitutiones, et conjurationes de rebus ecclesiasticis in ecclesiarum dispendium a praedictis laicis attentatas vel inposterum attentandas omnino cassamus, et sub interminatione anathematis praecipimus non servari. Ad haec eidem patriarchae in virtute obedientiae districte praecipiendo mandamus ut si spontaneus recognoverit se juramentum hujusmodi praestitisse, infra duos menses post susceptionem litterarum tam clero Constantinopolitano quam archiepiscopis et episcopis quos praesentes habere poterit convocatis, publice juramentum illud abjuret, et quod ipsum non servet inposterum praestet similiter publice juramentum, canonicos Sanctae Sophiae ad abjurandum hujuscemodi juramentum quod fecisse dicuntur, et jurandum quod illud de caetero non observent, per suspensionem officii et beneficii appellatione remota compellens, canonicos quoque in ecclesia Sanctae Sophiae a praedictis cardinalibus canonice institutos usque ad eumdem terminum recipiat in eadem et canonias suas faciat pacifice possidere, clericos et laicos resistentes tam nostra quam sua fretus auctoritate per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo; quod si forsan in aliquo praedictorum, quod tamen non credimus, negligens fuerit vel remissus, extunc ab officio et beneficio noverit se suspensum. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus eo in exsecutione mandati nostri cessante, suspensionem ipsius publicare ac in caeteris exsequi mandatum apostolicum procuretis, contradictores, si qui fuerint, vel rebelles, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, per censuram ecclesiasticam coercentes. Quod si non omnes, etc., duo, etc.
Datum, ut in alia.
LXXVIII EPISCOPO SALIMBRIENSI, ET ELECTO HERACLIENSI, ET CANTORI SANCTAE SOPHIAE CONSTANTINOPOLITANAE. Ut patriarcha compellatur ad refundenda hyperpera. (Laterani, XV Kal. Maii.) Dilectus filius W. praepositus Sanctae Trinitatis, Drogo cantor Sanctorum Quadraginta, et Arnulfus canonicus Sanctae Mariae de Zona, procuratores clericorum de parte peregrinorum apud Constantinopolim commorantium, in nostra proposuerunt praesentia constituti quod cum dilectus filius noster Benedictus tituli Sanctae Susannae presbyter cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, de communibus proventibus debuerit procurari et in procurationes ipsius per manum charissimi in Christo filii nostri illustris Constantinopolitani imperatoris, qui eisdem clericis et venerabili fratri nostro patriarchae Constantinopolitano communiter tenebatur, mille et ducenta hyperpera fuerint erogata, de quibus ad patriarcham trecenta ratione quartae spectabant, patriarcha praedictus ab imperatore et ab aliis recepit, non solummodo integre partem suam, sed de parte ipsorum praesumpsit alia trecenta hyperpera extorquere; sicque a procuratoribus suis sexcenta hyperpera dicti clerici repetebant, de quibus omnibus procuratores dicebant se penitus nihil scire. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus dictum patriarcham ad refundenda hyperpera quae vel de procuratione cardinalis eum subtraxisse vel de parte clericorum occupasse constiterit per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo mediante justitia compellatis. Quod si non omnes, etc. duo, etc.
Datum Laterani, XV Kal. Maii, anno undecimo.
LXXIX. CLERICIS DE PARTE PEREGRINORUM APUD CONSTANTINOPOLIM COMMORANTIBUS. De obedientia praestanda patriarchae. (Laterani, VIII Kal. Maii.) Licet venerabilis frater noster patriarcha Constantinopolitanus, ex eo quod sub periculo causae in dilectum filium nostrum Benedictum tituli Sanctae Susannae presbyterum cardinalem, tunc apostolicae sedis legatum, compromisit vobiscum et mandatum ejus postmodum non servavit, per suam inobedientiam vestram sibi videatur obedientiam subtraxisse, cum super obedientia quaestio verteretur, volentes tamen ei gratiam exhibere, praesentium vobis auctoritate injungimus quod usque ad duos menses, quod utique spatium sibi ad exsequendum mandatum nostrum duximus concedendum, obedientiam eidem exhibeatis debitam et devotam, eam, si obedientiae filius fuerit, sibi extunc etiam impensuri, et subtracturi eamdem si forsan inobediens fuerit et rebellis, utpote ab officio et beneficio auctoritate sedis apostolicae suspenso.
Datum Laterani, VIII Kal. Maii, anno undecimo.
LXXX. POTESTATI, CONSILIARIIS ET POPULO PISANIS. Ut cessent ab omni laesione regni Siciliae. (Laterani, V Id. Maii) Nec mater filiorum sui uteri oblivisci, nec pater offensus etiam non diligere filios suos potest. Licet igitur in facto Sardiniae ac Siciliae nos graviter offenderitis, quia tamen paterna viscera circa vos exuere non valemus, et dilecti filii comes Tedicus, Hug. Sigerii, Bandinus et Hug. Grotti nuntii vestri, viri utique providi et fideles, in eo quod ad vos pertinet, super facto Sardiniae nobis satisfacere promiserunt, sicut in confecto exinde instrumento publico continetur, de facto regni Siciliae nihilominus pollicentes quod nostrum beneplacitum impleatis, devotionem vestram plurimum acceptantes, de nostra gratia reddimus vos securos, et ad gratiae plenioris indicium, dignitates, immunitates, et libertates quas Pisana Ecclesia temporibus praedecessorum venerabilis fratris nostri Lotharii archiepiscopi vestri noscitur habuisse duximus innovandas, et ut idem archiepiscopus, qui eis successit in ipsius regimine, possit liberius illis uti, privilegia, confirmationes, et indulgentias universas eidem Ecclesiae seu praedecessoribus dicti archiepiscopi a praedecessoribus nostris vel a nobis ipsis concessas ipsi et eidem Ecclesiae auctoritate apostolica confirmamus, dantes in mandatis eidem ut L. concivem vestrum a vinculo excommunicationis absolvat, ita quod uxor et socrus ejus ac terra nihilominus earumdem in ea qua manent sententia perseverent donec ab eis nobis fuerit satisfactum. Monemus igitur universitatem vestram attentius et hortamur quatenus in devotione apostolicae sedis et nostra taliter persistatis, quod diligendi vos et promptius honorandi animum nobis augere possitis, ac interim ab omni prorsus regni Siciliae laesione cessantes, viros ad nos idoneos destinetis qui super indemnitate ipsius regni congruam nobis cautionem impendant, ita quod nec per commune nec per speciale inposterum offendatur a vobis, et satisfactionem exhibeant super facto Sardiniae repromissam. Nos enim plenam justitiam exhibebimus, si quis vestrum adversus regnum ipsum quidquam habuerit quaestionis.
Datum Laterani, V Idus Maii, anno undecimo.
LXXXI. PISANO ARCHIEPISCOPO. De confirmatione privilegiorum. (Datum, ut in alia ) Grata civitatis Ecclesiaeque Pisanae servitia jamdudum apostolicae sedi exhibita meruerunt quod eas privilegiis multis et magnis studuit decorare. Nos ergo, qui devotis eidem sedi beneficia minuere non intendimus, sed augere, praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, dignitates, immunitates, et libertates quas Ecclesia tua temporibus praedecessorum tuorum noscitur habuisse, duximus innovandas, et ut tu, qui eis in ipsius regimine successisti, possis liberius illis uti, privilegia, confirmationes, et indulgentias universas eidem Ecclesiae seu praedecessoribus tuis a praedecessoribus nostris vel a nobis ipsis concessas tibi ac per se ipsi Ecclesiae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo . . . nostrae confirmationis, etc. Si quis autem, etc.
Datum, ut in alia.
LXXXII. PRAEPOSITO, DECANO, CANTORI ET CAPITULO MAJORIS ECCLESIAE AC UNIVERSO CLERO MAGUNTINO. Ut mandata sedis apostolicae humiliter recipiant. (Laterani, Id. Maii.) Ex litteris vestris accepimus quod etsi ad tempus excommunicatis communicandum duxeritis, ad id faciendum non studii vestri voluntas, sed vera et non simulata necessitas vos induxit; quia tantae hostilitatis furor in vestris partibus inolevit quod, ut de aliis taceretis, civitatis vestrae muros salvis personis exire nullatenus poteratis, nec nuntios qui apud nos excusationem vestram proponerent destinare. Ac licet super innocentia vestra validas et sufficientes possetis inducere rationes, benignitati tamen nostrae quam disputationi potius innitentes, de mandato venerabilis fratris nostri Hogulini Ostiensis episcopi et dilecti filii Leonis tituli Sanctae Crucis presbyteri cardinalis sedis apostolicae legatorum a dilecto filio abbate de Eberboch absolutionis beneficium recepistis; qui juxta mandatum ipsorum sub debito juramenti quod praestiteratis eidem vobis dedit firmiter in mandatis ut duos ex vobis, et tales quibus fidem possemus merito adhibere, infra Dominicam qua cantatur: Laetare, Jerusalem, ad sedem apostolicam mitteretis mandatum apostolicum recepturos. Cumque dilectus filius Fredericus scholasticus Sancti Victoris et Cunemannus canonicus ecclesiae Sancti Stephani nuntii vestri ad nos ex parte vestra cum ipsis litteris accessissent, nobis humiliter supplicarunt ut vobiscum misericorditer agere dignaremur. Nos igitur committentes vos legatis eisdem, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandamus quatenus mandatum quod ab ipsis legatis vel a nobis per litteras nostras fuerit vobis injunctum recipiatis humiliter et servetis.
Datum Laterani, Idus Maii, anno undecimo.
LXXXIII. DILECTO FILIO JOANNI SANCTAE MARIAE IN COSMIDIN DIACONO CARDINALI, S. R. E. CANCELLARIO. De quadam walkeria. (Datum, etc.) Cum quamdam walkeriam in fundo Sanctae Mariae in Cosmidin ad cardinalem ipsius ecclesiae pertinentem sumptibus tuis construxeris, nobis humiliter supplicasti ut de ipsa walkeria taliter disponere dignaremur, videlicet quod postquam ex ejusdem proventibus debitum Ecclesiae fuerit persolutum, medietas proventuum provenientium ex eadem ad Ecclesiam devolvatur, de reliqua medietate fiant duae partes, quarum unam habeat cardinalis qui pro tempore fuerit, et reliquam hospitale per ipsius cardinalis providentiam et consilium dispensandam. Nos igitur tuis precibus inclinati, sicut praemissum est statuimus et praecipimus inviolabiliter observari. Nulli ergo . . . nostrae constitutionis et praeceptionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum, etc.
LXXXIV. ABBATISSAE ET CONVENTUI SANCTORUM ANASTASII ET INNOCENTII IN GANDERSEM. De confirmatione libertatis ejusdem monasterii. (Laterani, V Id. Maii.) Cupientes olim monasterii vestri privilegia renovari, nobis humiliter supplicastis ut personis aliquibus scribere dignaremur, quae privilegia Ecclesiae vestrae, quae propter viarum discrimina tute non poterant ad nostram destinari praesentiam, inspicerent diligenter et conscriberent fideliter tenorem ipsorum sub sigillis propriis consignatum nostro conspectui praesentandum. Unde nos vestris supplicationibus inclinati, quatuor episcopis et totidem abbatibus hoc injunximus exsequendum. Qui mandato nostro parentes, felicis recordationis Agapiti et Joannis praedecessorum nostrorum privilegiis praesentatis sibi diligenter inspectis, eorumdem tenorem ad nos sub sigillis suis fideliter transmiserunt. Praeterea bonae memoriae Guillelmus Remensis archiepiscopus, tunc episcopus Praenestinus, apostolicae sedis legatus, tenorem privilegiorum ipsorum sub sigillo suo ad nostram praesentiam destinavit. Et siquidem, licet tam legato quam inquisitoribus supradictis in hac parte fides debuerit non immerito adhiberi, nec tunc aliquid appareret propter quod eadem non deberent privilegia renovari, quia tamen C. majoris Ecclesiae ac I. Sanctae Crucis Hildemensis canonici in nostra constituti praesentia proponebant Hildesemensem Ecclesiam in quasi possessione subjectionis ejusdem monasterii per centum annos et amplius exstitisse, privilegia ipsa tunc non duximus innovanda; sed ut tam monasterio quam Ecclesiae memoratae suam justitiam servaremus, dilectis filiis Pigaviensi, Corbeiensi, et de Lapide Sancti Michaelis abbatibus dedimus in mandatis ut ad locum idoneum pariter accedentes, partibus convocatis inquirerent super praemissis omnibus diligentius veritatem, et usque ad diffinitivam sententiam in eodem negotio procedentes, gesta omnia conscripta fideliter sub suarum testimonio litterarum ad sedem apostolicam destinarent, praefigentes partibus terminum competentem quo nostro se conspectui praesentarent sententiam recepturae. Qui etsi mandatum nostrum exsequi cupientes, partibus in ipsorum praesentia constitutis, festinarent in causa procedere, quia tamen cujusdam occasione interlocutoriae quam tulerunt, pars Hildesemensis Ecclesiae vocem ad nos appellationis emisit, praedicta causa processum habere non potuit coram eis. Partibus itaque propter hoc postea comparentibus coram nobis, tu, filia abbatissa, humiliter petivisti ut praefata deberemus privilegia renovare, praesertim cum in praesentia praedictorum judicum Hildesemensis Ecclesia nihil ostenderet vel probaret quod monasterio vel ipsius privilegiis in aliquo derogaret. Ex adverso vero petebatur instanter ut eamdem causam discretis viris committere dignaremur, per quos testes reciperentur quos contra privilegia monasterii, ad probandam videlicet praescriptionem legitimam, Hildesemensis Ecclesia producere intendebat. Nos autem diligentius attendentes quod jure civili sit provida deliberatione statutum ut quando periculum testium formidatur, ne veritas occultetur, et probandi copia fortuitis casibus subtrahatur, etiam lite non contestata testes valetudinarii et alii de quibus ex aliqua rationabili causa timetur, ad testimonium admittuntur, ejusdem aequitatis similitudine provocati, praedicta privilegia jam quasi nimia vetustate consumpta, cum fuerint non in pergameno sed papyro conscripta, duximus innovanda, ita quod ex innovatione hujusmodi novum jus minime acquireretur monasterio memorato, sed antiquum jus, si quod habebat, conservaretur tutius per privilegium innovatum. Caeterum quia dictum monasterium ad jus et proprietatem Ecclesiae Romanae spectare per praedecessorum nostrorum privilegia monstrabatur, ne jus apostolicae sedis permaneret forsitan indefensum, te, filia abbatissa, procuratricem ipsius duximus statuendam; ut cum adversus Ecclesiae Romanae possessiones et jura nonnisi centenaria currat praescriptio, ipsa coram de Hermarhusino et de Hersethusen abbatibus et decano Palburnensi, quibus causam tunc commisimus, procurares super hoc et aliis vice nostra quae coram ipsis essent in judicio procuranda. Ne vero contingeret de ipsius statu diutius dubitari vel remanere praedictam causam ulterius indecisam, eisdem judicibus dedimus in praeceptis ut locum tutum et commodum eligentes, infra sex menses post litterarum nostrarum susceptionem testes reciperent quos ad praescriptionem probandam Hildesemensis Ecclesia, vel ad interruptionem etiam ostendendam pars vestra duceret producendos, et si praescriptionem legitimam Hildesemensis Ecclesia comprobaret, nisi probata esset interruptio ex adverso, subjectionem ipsius monasterii adjudicarent eidem, cum constaret ipsum in sua dioecesi constitutum, privilegium quod ipsi monasterio innovari fecimus corrumpentes; alioquin eidem super hoc perpetuum silentium imponentes, monasterium vestrum pronuntiarent perpetua libertate gaudere, nostro sibi privilegio resignato. Eisdem quoque judicibus per alias nostras litteras duximus declarandum quod postquam contra monasterium saepedictum et libertatem ejus asserebatur praescriptio inchoata, tria schismata adversus Romanam Ecclesiam intervenisse noscuntur. Unde licet tam legali quam canonica sit diffinitione statutum ut contra sacrosanctam Romanam Ecclesiam, quae gaudet privilegio speciali, non nisi centum annorum praescriptio locum sibi valeat vindicare, tempora tamen intercedentium schismatum, quae secundum juris ordinem cursum praescriptionis impediunt, nolebamus aliquatenus computari, sed diligenti consideratione adhibita, de temporum consideratione subduci. Coram quibus judicibus pars Hildesemensis Ecclesiae authentica privilegia vestri monasterii exhiberi in judicio et eorum copiam sibi fieri postulavit, ut per inspectionem eorum arguerent quod contra ipsa posset rationabiliter allegari. Ad quod tu, filia abbatissa, taliter respondisti, quod hoc supervacuo petebatur, nec super hoc pars adversa debebat audiri. Nam cum tu, abbatissa, intentionem tuam fundasses olim per eadem privilegia coram nobis, pars adversa nihil penitus objiciens contra ea, ad elidendam intentionem tuam praescriptionem solummodo allegavit, ad eamdem probandam postulatis induciis et obtentis. Contra quod pars Hildesemensis Ecclesiae replicavit quod ad hoc saltem erant merito privilegia exhibenda ut si forsan tu contrariam sententiam reportares, cum innovato a nobis privilegio a te abbatissa judicibus ipsis exhibito, quod juxta mandatum nostrum in praenominato casu corrumpi debebat, etiam antiqua privilegia scinderentur. Cumque coram ipsis judicibus, qui testibus utriusque partis receptis, et eorum depositionibus solemniter publicatis, de causae meritis certiores effecti super controversiae decisione tractabant, tu et pars adversa super privilegiorum exhibitione non desineretis adinvicem litigare, causam ipsam cum attestationibus et allegationibus ad nos remisere sufficienter instructam. Partibus itaque propter hoc nuper in nostra praesentia constitutis, licet coram judicibus supradictis renuntiatum fuerit allegationibus et conclusum, ex abundanti tamen audivimus quaecunque fuerunt ex utraque parte proposita. Et licet super privilegiorum exhibitione ac quibusdam aliis litigatum fuisset aliquandiu coram nobis, quia tamen liquido constitit quod nos dudum eadem privilegia praesentata nobis in judicio diligenter inspicientes et examinantes prudenter, sententialiter approbavimus utraque parte praesente, petitionem magistri Hugonis canonici et procuratoris ejusdem Ecclesiae decrevimus reprobandam. Investigantibus autem nobis sollicite an praescriptio legitima, scilicet centenaria, probata esset, procurator ipse fuit de plano confessus quod aliter probata non erat nisi per testes quosdam qui dixerant testimonium de auditu, adjiciens nihilominus in hoc casu testimonium de auditu merito admittendum, cum vix posset aliquis inveniri qui haberet memoriam temporis tam longaevi. Sed et illud deprehendimus manifeste, quod non sufficeret Hildesemensem Ecclesiam praescriptionem centenariam probavisse; quia cum secundum juris ordinem et formam mandati nostri debuerint schismatum tempora de computatione subduci, et constet insuper quod in Romana Ecclesia schismata fere per sexaginta quatuor annos diversis vicibus infra centum annorum limitem duraverunt, non solummodo de praescriptione centum annorum, sed etiam centum sexaginta quatuor constare debuit, ut intelligeretur praescriptio centenaria consummata. Nos igitur allegationem praedictam, ut scilicet testimonium de auditu in hoc casu admitti deberet, frivolam reputantes, cum in hujusmodi casu hoc minime permittatur a jure, maxime cum illud inconveniens sequeretur, ut duo possent contradictorie opposita comprobari, quia nobis constitit evidenter monasterium vestrum, sicut praemissum est, ad Romanam Ecclesiam pertinere, ac Hildesemensem Ecclesiam centum annorum praescriptionem, quam objecerant, non probasse, de consilio fratrum nostrorum te, filia abbatissa, nomine Romanae Ecclesiae, cujus fueras procuratrix, ab impetitione Ecclesiae Hildesemensis absolvimus, statuentes ut monasterium vestrum ea de caetero gaudeat libertate quae in innovato a nobis privilegio invenitur expressa. Nulli ergo . . . nostrae diffinitionis et constitutionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Laterani, V Idus Maii, anno undecimo.
LXXXV. ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS, ABBATIBUS, ET ALIIS PRAELATIS ECCLESIARUM IN REGNO FRANCIAE CONSTITUTIS. Commendat eis Gualam cardinalem et legatum. (Anagniae, IV Kal. Junii.) Tetendisse Dominus arcum suum in internecionem populi sui quemadmodum inimicus et quasi hostis dexteram suam firmavisse videtur ut plaga inimici percuteret terram sanctam, cujus contritio magna est sicut mare, nec invenitur qui medeatur eidem. Bibit enim calicem irae Dei profundum et latum, et amaritudine vehementi repleta, non habet ex omnibus charis suis qui sibi consolationem impendat. Clamat autem ad Dominum, nec exaudit; vociferatur ad eum vim patiens, et non salvat quia destruxit eam et non pepercit, inimicum super ipsa laetificans, et cornu hostium suorum exaltans. Quis jam ergo Christi sanguine pretioso Redemptori existere non videatur ingratus si locum suae redemptionis tanta videns calamitate contritum, toto sibi non compatiatur affectu? Cujus, inquam, saxo viscera duriora miseratione tantae miseriae non frangantur? Quis in tanta contumelia Crucifixi tanto zelo debeat non succendi ut ad ejus injuriam repellendam ibi se pretiosae morti, si oporteat, non evitet exponere ubi dignatus est ille pro ipso crucem ignominiosam subire; quandoquidem loca Christi nativitate sanctificata pollui conspicit spurcitiis paganorum, et ante oculos quasi Jesu pendentis in cruce blasphemantes perfidos insultare: Si Filius Dei es, nunc de cruce descendas, et salva teipsum (Matth. XXVII), quem in tuis iterum crucifigimus et in tuo, viciniam Dominici diversorii minime reverentes, nec trepidantes ne suis injuriis lacessitus de vicino praesepio infans vagiat, ac de putridis immunditiis eorumdem prope sedens puerpera virgo pudescat. Hujus itaque nos doloris immensitate percussi, hujus indignitate praegrandis injuriae provocati, multifarie multisque modis, diligenter quidem, quanquam non efficaciter, hactenus ad liberationem sanctae Christi haereditatis intendimus, et quantum nobis Altissimus ministraverit intendere non cessantes, cum ex apostolicae provisionis officio nobis ad praesens incumbat legatum in regnum Franciae de nostro latere destinare, inter caetera quae suo ministerio sunt gerenda, negotium crucis specialiter ei commisimus promovendum. Cum igitur idem regnum inter alia regna mundi fuerit semper et sit nobis et apostolicae sedi devotum ac speciali praerogativa dilectum, ut affectum sincerae dilectionis quem gerimus circa ipsum in persona legati evidentius monstraremus, talem de consilio fratrum nostrorum illuc duximus delegandum quem inter caeteros fratres nostros speciali charitate diligimus et familiari benevolentia suis exigentibus meritis amplexamur, dilectum videlicet lilium nostrum Gualam Sanctae Mariae in Porticu diaconum cardinalem, virum utique vita, fama, scientiaque praeclarum, concessa sibi plenaria potestate ut evellat et destruat, aedificet et plantet quae in Ecclesia Dei evellenda et destruenda, aedificanda cognoverit et plantanda. Proinde universitatem vestram monemus attente et exhortamur in Domino per apostolica scripta praecipiendo mandantes quatenus praefatum cardinalem tanquam legatum apostolicae sedis et magnum in Ecclesia Dei locum habentem, imo personam nostram in eo recipientes humiliter et devote, ipsiusque salutaribus monitis et praeceptis tam super Orientalis Ecclesiae subventione quam super aliis quae vice nostra duxerit disponenda pronis mentibus intendentes, mandata pariter et statuta ipsius tanquam devotionis filii recipiatis firmiter et servetis; de cujus nimirum circumspectione provida et providentia circumspecta indubitanter fiduciam obtinemus quoniam dirigente Domino gressus ejus, ita regia via curabit incedere quod, sicut et viva voce dedimus in mandatis, non declinabit ad dexteram vel sinistram. Ipsi proinde universi et singuli reverentiam debitam et devotam obedientiam impendere satagatis; ne si, quod absit! a quoquam esset aliter attentatum, praeter ipsius cardinalis offensam, cujus sententiam, si quam in contumaces aut rebelles exigentibus meritis duceret promulgandam, faceremus usque ad condignam satisfactionem inviolabiliter observari, nostram quoque indignationem incurreret, qui secundum Apostolum omnem inobedientiam parati sumus ulcisci.
Datum Anagniae, IV Kal. Junii, anno undecimo.
LXXXVI. GUALAE SANCTAE MARIAE IN PORTICU DIACONO CARDINALI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Committitur ei causa divortii Philippi regis. (Datum, ut in alia. ) Plenam gerentes de tua discretione fiduciam, causam quae vertitur inter charissimum in Christo filium nostrum Philippum regem et charissimam in Christo filiam nostram Ingeburgem reginam Francorum illustres super maleficio quo idem rex asseritur impeditus, tuae duximus experientiae committendam, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus provisa eidem reginae plenaria libertate, causam ipsam appellatione remota diligenter examines, et si de partium processerit voluntate, canonico fine decidas; alioquin ipsam sufficienter instructam ad nostrum remittas examen, praefigens partibus terminum competentem quo recepturae sententiam per idoneos responsales nostro se conspectui repraesentent.
Datum, ut in alia.
LXXXVII. LONDONIENSI ET ROFFENSI EPISCOPIS, ET DECANO LINCOLNIENSI, De interdicto provinciae Eboracensis servando. (Anagniae, VI Kal. Junii.) Inter caeteras angustias et pressuras quibus peccatis exigentibus Ecclesia subjacet Anglicana, gravem venerabilis fratris nostri Eboracensis archiepiscopi nuper accepimus quaestionem, quod cum charissimus in Christo filius noster Joannes rex Anglorum illustris ab ecclesiis et eleemosynis Eboracensis provinciae tertiam decimam disposuisset recipere, idem archiepiscopus hoc praesentiens, pro tuenda ecclesiastica libertate sedem apostolicam appellavit, se ac sua et universos ejusdem provinciae clericos sedis apostolicae protectioni supponens. Verum rex ipse a proposito quod praeconceperat non recedens, non solum de dominio ipsius et ab ipso tenentibus, sed etiam a religiosis et plerisque clericis Eboracensis provinciae tertiam decimam suorum proventuum contra ecclesiasticam libertatem recepit. Ad haec, cum idem archiepiscopus, hujusmodi mala ferre non praevalens, de Anglicanis partibus recessisset ad nostram praesentiam accessurus, idem rex ipsum ac suos temporalibus mobilibus et immobilibus spoliavit, ac jurisdictionem ejusdem circa spiritualia multipliciter juxta suae beneplacitum voluntatis impediens, possessiones ejus et nemora in grave praejudicium Eboracensis Ecclesiae fecit distrahi, in pluribus aliis sibi et suis injuriosus existens admodum et molestus. Quia igitur tantam Dei et Ecclesiae suae injuriam, non tantum propter dispendium temporalium quantum propter periculum animarum, nequaquam nos convenit conniventibus oculis pertransire, licet super hoc venerabilibus fratribus nostris Eliensi, Wigorniensi et Herefordensi episcopis apostolicas litteras duxerimus destinandas, nihilominus tamen vobis praecipiendo mandamus quatenus, omni mundano timore postposito, dictum regem monere attentius et inducere quantocius studeatis ut suae saluti consulens et honori, tam ipsi archiepiscopo quam ecclesiis et aliis ad eum spectantibus infra trium mensium spatium postquam fuerit a vobis commonitus ablata restituat universa, et de damnis et injuriis satisfaciat competenter. Alioquin, cum Deo magis oporteat nos deferre quam homini, praefatum regem ad hoc per interdictum totius Eboracensis provinciae, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, compellatis, non permittentes in ipsa aliquod divinum officium praeter parvulorum baptisma et poenitentias morientium celebrari, et facientes illud usque ad satisfactionem condignam auctoritate nostra inviolabiliter observari. Si vero rex ipse contra eumdem archiepiscopum aliqua duxerit proponenda, restitutione plenaria prius facta, audiatis hinc inde proposita; et si mota quaestio ecclesiasticum forum exposcat, eam diligenter examinare curetis, ac instructam plenius ad nostram praesentiam remittentes, praefigatis partibus terminum competentem quo per idoneos responsales nostro se conspectui repraesentent, per nos dante Domino justitiam recepturae. Verum si quaestio talis fuerit quod mere ad forum pertineat saeculare, idem archiepiscopus eam sub suo judice tractari sustineat et decidi. Provideatis autem attentius et appellatione remota sub poena consimili districtius inhibere curetis ut quandiu quaestio mota duraverit, nihil in ipsius archiepiscopi et suorum praejudicium innovetur, sed redeundi in Angliam et morandi plenam et liberam habeant facultatem. Testes autem qui nominati fuerint, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis veritati testimonium perhibere. Nullis litteris veritati et justitiae praejudicantibus a sede apostolica impetratis. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.
Datum Anagniae, VI Kal. Junii, anno undecimo.
LXXXVIII. MAJORIS ECCLESIAE ET SANCTI GEREONIS DECANIS, ET PRAEPOSITO SANCTORUM APOSTOLORUM COLONIEN. Committitur eis quaedam causa archiepiscopi Coloniensis. (Laterani, III Id. Maii.) Postquam Adulphus quondam Coloniensis archiepiscopus in praesentia legatorum nostrorum juravit nostris parere mandatis super iis pro quibus fuerat excommunicatione notatus, ad praesentiam nostram absolutus accessit, et gravem querelam exposuit coram nobis quod venerabiles fratres nostri archiepiscopus Maguntinus et Cameracensis episcopus ac dilectus filius magister Henricus scholasticus Sancti Gereonis inique processerant ad depositionem ipsius, tum quia mandati nostri fines excesserant, tum quia juris ordinem non servarant, adjiciens eos sibi fuisse manifeste suspectos, et litteras quarum occasione processerant per expressionem falsitatis et veritatis suppressionem obtentas. Unde petebat ut dignaremur eorum revocare processum ipsumque in eum statum reducere in quo fuerat antequam esset in eum hujusmodi sententia promulgata, offerens se praescripta omnia probaturum. Ipsi vero in nostra praesentia constituti processum suum multipliciter excusantes, asseruerunt haec omnia penitus esse falsa. Venerabilis autem frater noster Bruno Coloniensis archiepiscopus, contra quem ipsius Adulphi petitio dirigi videbatur, non contestando litem, nec ingrediendo judicium, elidens petitionem ipsius, quodam oppido quod dicitur Nuxia se per eum asseruit spoliatum, quod per violentiam detinebat. Unde cum spoliatus spoliatori non debeat secundum canonicas sanctiones in judicio respondere, dicebat eumdem Adulphum audiendum non esse nisi praedictum sibi esset oppidum restitutum. Nos igitur auditis iis et aliis quae fuere proposita coram nobis, de communi fratrum nostrorum consilio ita duximus providendum, ut quoniam aestatis imminente fervore propter aeris intemperiem neutri securum erat in urbe moram protrahere longiorem, ne interim propter hoc pacis negotium, quod tractatur circa imperium, turbaretur, Adventum Domini proximo futurum peremptorium terminum utrique praefiximus, in quo per se vel procuratores idoneos nostro se conspectui repraesentent, ut tam super spoliatione quam aliis super quibus curaverint prosequi causam tuam, auctore Domino procedamus sicut fuerit procedendum, praedictus autem Bruno archiepiscopus jurisdictionem archiepiscopalem in omnibus exsequatur, et universi tam clerici quam cives, ministeriales, barones, et nobiles, seu quilibet ordinis cujuscunque in Coloniensi provincia constituti ei respondeant super cunctis in quibus teneri archiepiscopo dignoscuntur. Memoratum vero Adulphum castris illis non providimus interim spoliandum quae ante archiepiscopi saepedicti captivitatem noscitur tenuisse, inhibentes eidem ne praefatum Brunonem archiepiscopum, ecclesias, vel civitatem Coloniensem vel ministeriales beati Petri per se vel per alium molestare praesumat, sed et temporalia universa quae idem archiepiscopus obtinet, sibi et suis in pace dimittat. Universa vero quae de beneficiis ecclesiasticis ab excommunicationis suae tempore attentavit in irritum revocamus, hoc pronuntiantes nihilominus ad cautelam, quod etsi delegati praedicti ad depositionem ipsius minus legitime processissent, quod ipsi tamen inordinate fecissent nos possemus facere ordinate. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus quod a nobis taliter est provisum faciatis auctoritate nostra sine refragatione qualibet firmiter observari, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione posposita compescentes. Quod si non omnes . . . . duo vestrum, etc.
Datum Laterani, III Idus Maii, anno undecimo.
LXXXIX. JOANNI REGI ANGLORUM ILLUSTRI. De negotio Cantuariensi. (Anagniae, VI Kal. Junii.) Si diligenter attendas quod is qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, factus obediens Deo Patri usque ad mortem crucis, profecto non injuriosum sed gloriosum potius reputabis coram suo sibi humiliari vicario, qui est Rex regum et Dominus dominantium, per quem etiam reges regnant et principes principantur, cui servire nihil est aliud quam regnare. Hoc utique tantum tui Redemptoris exemplum regium debet animum inclinare ut in quo te pro Dei reverentia coram nobis humiliare coepisti, aliud non retineas quod humilitatis hujusmodi plenum posset meritum impedire, nec ad humiliandum te sub potentissima manu Dei contrariis affectibus capiaris, sed regis more prudentis animo dominatus, totam ad illud inflectas arbitrii libertatem, sententiam Salomonis regum sapientissimi considerando dicentis: Melior est patiens viro forti, et expugnatore urbium qui animo dominatur (Prov. XVI). Ingredere igitur, fili dilectissime, ad cor tuum, et urbem hostium in ipso contra te aggredere communitam, Admove circa ipsam divini timoris arietem, salutifero cujus impulsu adversus te in teipso consistentia castra confringas; ut remotis hostilium machinarum obstaculis, contrariam tibi arcem prorsus expugnes, ac demum in hac interiori pugna idem ipse victus et victor, tyranno penitus inde fugato, mentis tuae pacifices civitatem, in qua residens et praesidens sicut rex, circa negotium de quo agimus affectum carnis sub dominio redigas rationis. Gaudemus autem in Domino et in potentia virtutis ipsius quod hoc salutiferae pugnae modo vim tibi tecum confligendo fecisse videris, et circa negotium Cantuariensis Ecclesiae, in quo forte plus debito tuo duximus deferendum honori, non quidem ut consuetudinem approbaremus iniquam, sed ne juri tuo videremur aliquatenus derogare, majori jam ex parte ab inconsulto proposito et improvido consilio recessisti, per dilectum filium abbatem Belliloci, per quem apostolatui nostro scripsisti ut ea quae nobis ex tua parte proponeret crederemus, liberaliter offerendo quod licet in ipso negotio te reputes multipliciter aggravatum, ob devotionem tamen et reverentiam quam erga Romanam Ecclesiam nostramque personam asseris te habere, paratus es venerabilem fratrem nostrum Stephanum Cantuariensem archiepiscopum S. R. E. cardinalem sicut archiepiscopum Cantuariensem recipere et tractare, praestita securitate tam sibi quam suis quae ad hoc visa fuerit opportuna, et restitutionem plenariam ablatorum promittens personis pariter et ecclesiis faciendam. Monachos quoque Cantuarienses permittes ad ecclesiam suam redire ac manere securos, quanquam hoc tibi grave plurimum videatur ex eo quod in ipso negotio contra te credis eosdem proditorie machinatos. Regalia vero per eumdem abbatem in nostris manibus posuisti, ut nos ea pro nostro beneplacito conferamus. Qui nimirum interrogatus cur non eadem ipse conferres, sed potius nobis traderes conferenda, respondit quod nondum animus tuus potuerat inclinari ut familiarem eidem archiepiscopo gratiam exhiberes. Nos igitur iis auditis, de consilio fratrum nostrorum hoc modo circa praefata regalia duximus procedendum, ut et reciperemus ea sine praejudicio juris tam ecclesiastici quam regalis, et archiepiscopo memorato tribui mandaremus, si forsan ad hoc induci nequiveris ut ea sibi conferas per teipsum, ita quod ipse tibi pro ipsis quemadmodum sui praedecessores tuis progenitoribus teneatur, venerabilibus fratribus nostris Londoniensi, Eliensi et Wigorniensi episcopis per nostras dantes litteras in mandatis ut nisi requisitus ab ipsis ea sibi volueris ipse conferre, ipsi, proviso prudenter ne quid deceptionis contra libertatem ecclesiasticam interveniat, praelibata regalia praescripto modo recipiant, dictoque archiepiscopo conferant vice nostra, et iis quae superius sunt expressa rite peractis, sententiam interdicti relaxent, faciendo praefatum archiepiscopum, sicut expedit, ad Cantuariensem Ecclesiam proficisci; quem profecto monemus et per nostras litteras exhortamur ut suam ponens principaliter spem in Domino, circa te talem se satagat exhibere quod ad profectum Ecclesiae sibi commissae melius promovendum familiaritatis et gratiae tuae possit sibi comparare favorem. Speramus enim in eo in cujus manu cor regis existit, et quocunque voluerit vertet illud, quod sicut in hoc negotio consilium tuum in parte dirigere jam incoepit, ita ipsum finali quoque prosequetur effectu; ut ad curam suscepti regiminis efficaciter exsequendam ei non solum impedimentum non inferas, sed adjumentum impendas. Licet igitur in praemissis tuam devotionem plurimum acceptemus, attendentes tamen non tam nobis quam tibi existere honorificum ut per te ipsa regalia conferantur, serenitatem regiam rogamus attentius et propensius exhortamur, in remissionem tibi peccaminum injungentes quatenus hoc nobis liberaliter concedas in donum ut per teipsum memorato archiepiscopo praefata regalia largiendo, debitam ab eo fidelitatem recipias, nostris in hoc potissimum consiliis acquiescens magnificentiae tuae absque dubio profuturis. Jam ergo de mansuetudine regali securi, et de ipsius archiepiscopi providentia non incerti, ipsum et Cantuariensem Ecclesiam summo Deo et in ipso tibi fiducialiter commendamus, sperantes et pro certo tenentes quod erga te se talem exhibere curabit, quod tuam sibi ex merito comparabit gratiam et favorem, ac in rerum experimento cognosces quam fideliter et veraciter apud te institerimus pro eodem.
Datum Anagniae, VI Kal. Junii, anno undecimo.
XC. CANTUARIENSI ARCHIEPISCOPO S. R. E. CARDINALI. De eodem argumento. (Datum, ut in alia. ) Charissimus in Christo filius noster Joannes rex Anglorum illustris nuper nobis per dilectum filium abbatem Belliloci litteras hujusmodi destinavit, ut quae nobis ex parte sua proponeret crederemus. Ipse vero proposuit quod licet se in negotio Cantuariensis Ecclesiae reputaret multipliciter aggravatum, ob devotionem tamen et reverentiam quam erga Romanam Ecclesiam nostramque personam asserit se habere, paratus est sicut Cantuariensem archiepiscopum te recipere ac tractare, praestita securitate tam tibi quam tuis quae ad hoc visa fuerit opportuna, restitutionem plenariam ablatorum promittens personis pariter et ecclesiis faciendam, monachos quoque Cantuarienses permittet ad ecclesiam suam redire ac manere securos, quanquam hoc sibi grave plurimum videatur ex eo quod in ipso negotio contra se credit eosdem proditorie machinatos. Regalia vero in manu nostra posuit per eumdem abbatem, ut nos ea pro nostro beneplacito conferamus. Interrogatus autem cur non idem ipsa conferret, sed potius nobis traderet conferenda, respondit quod nondum animus ejus potuerat inclinari ut familiarem tibi gratiam exhiberet. Nos igitur iis auditis, de consilio fratrum nostrorum hoc modo circa praefata regalia duximus procedendum, ut et reciperemus ea sine praejudicio juris tam ecclesiastici quam regalis, et tibi etiam tribui mandaremus, ita quod sibi pro ipsis quemadmodum tui praedecessores suis progenitoribus tenearis. Unde venerabilibus fratribus nostris Londoniensi, Eliensi, et Wigorniensi episcopis per nostras damus litteras in mandatis ut, proviso prudenter ne quid deceptionis contra libertatem ecclesiasticam interveniat, praelibata regalia praecripto modo recipiant, tibique conferant vice nostra, si forsan idem rex, cui super hoc affectuosissime scribimus, induci nequiverit ut ipse conferat ea tibi, et his quae superius sunt expressa rite peractis, sententiam interdicti relaxent, faciendo te, sicut expedit, ad Cantuariensem Ecclesiam proficisci. Monemus ergo fraternitatem tuam et exhortamur attentius, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus tuam ponens principaliter spem in Domino, circa praefatum regem talem te satagas exhibere quod ad profectum Ecclesiae tibi commissae melius promovendum familiaritatis et gratiae suae possis tibi comparare favorem. Speramus enim in eo in cujus manu cor regis existit, et quocunque voluerit vertet illud, quod sicut in hoc negotio consilium ejus in parte dirigere jam incoepit, ita ipsum finali quoque prosequetur effectu, ut ad curam suscepti regiminis efficaciter exsequendam tibi non solum impedimentum non inferat, sed adjumentum impendat.
Datum, ut in alia.
XCI. LONDONIENSI, ELIENSI, ET WIGORNIENSI EPISCOPIS. De eodem argumento. (Datum, ut in alia. ) Fraternitati vestrae praesentium auctoritate mandamus quatenus mandatum quod super negotio Cantuariensis Ecclesiae per alias litteras nunc ultimo vobis facimus diligenter per omnia observantes, cum universa quae continentur sub ipso fuerint rite peracta, si forte super aliquo quidquam quaestionis emerserit, a charissimo in Christo filio nostro Joanne rege Anglorum illustri idonea cautione recepta quod nostro consilio et mandato pareat super eo, interdicti sententiam nihilominus relaxetis.
Datum, ut in alia.
XCII. NICOLAO ABBATI MONASTERII SANCTAE CRUCIS QUOD DICITUR DE SAXOVIVO. De confirmatione privilegiorum. (Anagniae, III Kal. Junii.) In privilegio felicis memoriae Paschalis papae secundi de verbo ad verbum sic perspeximus contineri:
« PASCHALIS, episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Alberto abbati monasterii Sanctae Crucis quod dicitur de Saxovivo ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Divinis praeceptis et apostolicis monitis informamur ut pro Ecclesiarum omnium statu impigro vigilemus effectu. Eapropter ecclesiam Sancti Apolenaris juxta Sambrum fluvium tuae tuorumque successorum sollicitudini regendam disponendamque committimus. Quam videlicet ecclesiam Mevanius judex in juris proprii fundo constituens, beato Petro sanctaeque ejus Romanae Ecclesiae obtulisse memoratur; ubi etiam seipsum saecularibus curis exutum ordini monastico mancipavit, in quo nimirum loco jamdudum disciplinae dissolutio contigit. Ad reformandam igitur ordinis monastici disciplinam, supradictam beati Apolenaris ecclesiam tibi tuisque successoribus committentes, monasterio vestro, quod per Dei gratiam disciplina dicitur ac religione pollere, tanquam membrum capiti in perpetuum counimus, statuentes ut universa ad supradictam ecclesiam pertinentia in vestra semper dispositione permaneant, nec nulli deinceps personae liceat aut ipsam ecclesiam aut praedia vel bona quaelibet ad eam pertinentia quibuslibet in locis sita a monasterii vestri possessione subtrahere; sed sic in perpetuum conservetur sicut in praesentis decreti pagina officii nostri sancti auctoritas. Si quis autem, quod absit! ausu temerario huic nostro decreto contraire tentaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis ultione plectatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. Sane pro eadem ecclesia censum denariorum quatuor quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Datum Laterani, per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii XVI Kal. Aprilis, indict. IX, Incarnationis Dominicae anno 1116, pontificatus autem domini Paschalis II papae anno septimo decimo. » Nos igitur ipsius praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, ut ejus constitutio debitum consequatur effectum, eamdem constitutionem praesenti pagina innovamus, statuentes ut nulli omnino hominum . . . nostrae confirmationis et innovationis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Anagniae, III Kalendas Junii, anno undecimo.
XCIII. NOBILIBUS VIRIS RINGRAVIO ET UBERTO DE SUNNEMBURCH. Temporalia archiepiscopatus Maguntinensis eis committuntur. (Anagniae, III Non. Junii.) Quanto venerabilem fratrem nostrum Maguntinensem archiepiscopum sinceriori diligimus in Domino charitate, tanto circa suas justitias conservandas abundantiorem ei favorem nos convenit impertiri. Cum igitur ipse de fide ac prudentia vestra confidens, negotia sua vobis commiserit procuranda, nobilitatem vestram monemus attentius et hortamur quatenus universa jura temporalia Maguntinensi archiepiscopo competentia, illis nunc duntaxat exceptis quae ad regalia pertinere noscuntur, ad opus et mandatum ipsius taliter procuretis quod de fideli et prudente possitis sollicitudine commendari. Nos enim principibus, comitibus, baronibus, ministerialibus, et aliis in Maguntinensi dioecesi constitutis, apud quos idem archiepiscopus hujusmodi habet jura, direximus scripta nostra ut super ipsis vobis, prout tenentur, respondeant vice sua.
Datum Anagniae, III Non. Junii, anno undecimo.
XCIV. ABBATIBUS, PRAEPOSITIS, ET UNIVERSO CLERO ET POPULO MAGUNTINENSI. De eodem argumento. (Datum, ut in alia. ) Quanto venerabilem fratrem nostrum Maguntinensem archiepiscopum, etc., usque impertiri. Monemus igitur universitatem vestram et exhortamur attentius, per apostolica scripta mandantes quatenus his quibus ipse jura tam spiritualia quam temporalia Maguntinensi archiepiscopo competentia, illis nunc duntaxat exceptis quae ad regalia pertinere noscuntur, procuranda commiserit vice sua, curetis, prout tenemini, respondere de ipsis. Alioquin; venerabili fratri nostro archiepiscopo Treverensi et dilectis filiis abbati de Remestorf Treverensis dioecesis et archidiacono Treverensi dedimus in mandatis ut vos ad id per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellant.
Datum, ut in alia.
XCV. ABBATIBUS, PRAEPOSITIS ET UNIVERSO CLERO, COMITIBUS, BARONIBUS, MINISTERIALIBUS ET ALIIS IN MAGUNTINENSI DIOECESI CONSTITUTIS. Super eadem materia. (Data eadem.) Quanto venerabilem fratrem nostrum Maguntinensem archiepiscopum, etc., usque impertiri. Monemus ergo universitatem vestram et exhortamur attentius, per apostolica scripta mandantes quatenus his quibus ipse jura, etc., usque de ipsis. Alioquin, venerabili fratri nostro archiepiscopo Treverensi, etc., ut supra usque ad finem.
Data eadem.
XCVI. PRAEPOSITO, DECANO ET CAPITULO SUESSIONENSI. Ut Robertum Vaisliaci permittant gaudere praebenda Suessionensi. (Laterani, VIII Id. Maii.) Olim bonae memoriae Suessionensi episcopo in partibus Constantinopolitanis agente, officiales ipsius per litteras nostras rogando duximus et monendos, nihilominus ipsis praecipiendo mandantes ut dilecto filio Roberto Vaisliaci diacono ecclesiasticum beneficium non habenti praebendam in Suessionensi Ecclesia, si qua vacaret ibidem, pro reverentia beati Petri et nostra sine qualibet difficultate conferrent; alioquin, primo vacaturam donationi nostrae praecepimus reservari personae idoneae conferendam, vobis dantes etiam in praeceptis ut ad praebendam, si qua in vestra ecclesia tum vacaret, vel quam primo vacare contingeret, nullum recipere praesumeretis in canonicum nisi cui nos conferendam provideremus eamdem. Cum autem postmodum quaedam in ecclesia ipsa vacasset praebenda, praefatus episcopus interim de sua peregrinatione reversus, ipsam, apostolico praecepto contempto, nepoti suo de facto, cum de jure nequiverit, pro sua voluntate concessit. Deinde vero, licet vos nobis scripseritis contra clericum antedictum, quod nequaquam idoneitatis meritis juvaretur ad hujusmodi beneficium obtinendum, dictusque nepos episcopi processu temporis a nobis postularit instanter ut praebendam ipsam confirmare ipsi auctoritate apostolica dignaremur, nos tamen reputantes indignum mandatum apostolicum sic eludi, petitionem ejus in hac parte nullatenus volumus exaudire. Verum praefatus clericus apud sedem apostolicam longo tempore moram trahens sedulus exspectavit si forsan aliquis compareret qui vellet in personam ejus aliquid objicere ac probare propter quod ei de jure beneficium ecclesiasticum negaretur, sed tandem nullo sibi super hujusmodi adversario comparente, nobis humiliter supplicavit ut dignaremur eidem misericorditer providere. Nos igitur ejus petitionibus inclinati, dilectis filiis abbati Sancti Auberti, decano et magistro R. de Bekerel canonico Cameracensi districte dedimus in praeceptis ut sine dilatione qualibet post susceptionem mandati nostri praedicto episcopo et vobis spatio trium mensium assignato, nisi infra idem spatium aliquod canonicum coram eis ostensum foret pariter et probatum propter quod erga ipsum gratia non deberet apostolicae provisionis impleri, extunc iidem, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, ipsum episcopum vel qui gereret vicem ejus, si forsan ipsum abesse contingeret, et vos etiam ut eumdem R. recipientes in canonicum et in fratrem, ei praenominatam praebendam curaretis conferre vel in aequivalenti sibi aut majori sine difficultate qualibet providere, per censuram ecclesiasticam compellere non differrent, facientes ei sufficienter ab ipsis in victus et vestitus necessariis provideri donec provisum esset eidem in altero praemissorum, contradictores et rebelles districtione simili appellatione postposita compescendo. Caeterum exsecutores praedicti, sicut ex litteris ipsorum accepimus, partes ad suam praesentiam evocarunt, et cum vobis nostrae litterae fuissent exhibitae, nihil objecistis in personam praedicti R. infra spatium nostris litteris denotatum, propter quod ipsum ab impetitione vestra denuntiaverunt penitus absolutum. Sed thesaurarius ejusdem ecclesiae, qui tunc vices agebat episcopi memorati, aliqua in personam ipsius objecit, et testes produxit ad ea quae objecerat confirmanda. Sed postquam ipsos diligenter examinare curarunt, nil sufficiens in eorum testimonio invenerunt per quod idem indignus apostolicae provisionis gratia videretur. Id ergo in publicum per sententiam proferentes, thesaurario praedicto auctoritate nostra dederunt firmiter in mandatis ut eidem R. in praebenda Suessionensi vel aequivalenti aut majori juxta mandati nostri continentiam provideret; qui ad hoc se paratum proponens, praebendam in Roiensi Ecclesia ipsi obtulit coram eis; quam cum dictus clericus refutaret, asserens quod Suessionensi praebendae dignitate non erat nec valentia aequipollens, adjecit quod de primo vacatura in Ecclesia Roiensi alius clericus auctoritate nostra canonicari debebat. Sed ad utrumque thesaurarius respondit se legitime probaturum praebendae Suessionensi aequipollere in valentia Roiensem praebendam, et si in probatione deficeret, aequivalentem vel majorem ei in Suessionensi Ecclesia vel alibi assignaret, et si praebendam Roiensem acciperet, eum faceret pacifica ipsius possessione gaudere. Cumque idem R. postularet instanter ut de receptione ipsius ad Suessionensem praebendam nobis scribere procurarent, noluerunt facere quod petebat, eo quod thesaurarius ad nostri exsecutionem mandati se paratum firmiter asserebat. Sed altercationibus inter eos exortis de valentia praebendarum, praefatus R. se ac sui processum negotii ad sedem apostolicam postulavit remitti. Quod cum parti alteri placuisset, negotium ad nostram praesentiam remiserunt. Partibus itaque in nostra praesentia constitutis, et volentibus ad invicem litigare, dilectum filium nostrum Gualam, Sanctae Mariae in Porticu diaconum cardinalem, eis concessimus auditorem; in cujus praesentia cum aliquandiu litigassent, idem cardinalis nobis fideliter retulit quae fuerunt proposita coram eo. Nos igitur attendentes dictam praebendam, quam donationi nostrae mandavimus reservari, in elusionem mandati apostolici dicto clerico assignatam fuisse, quidquid de ea factum est auctoritate apostolica irritantes, eamdem praebendam adjudicavimus R. diacono memorato, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandantes quatenus eumdem R. recipientes in canonicum et in fratrem, praebendam eamdem permittatis ipsum pacifice possidere. Nos enim dilectis filiis decano, succentori et Miloni de Lagereio canonico Remensi nostris damus litteris firmiter in praeceptis ut contradictores et rebelles per censuram ecclesiasticam appellatione remota compescant.
Datum Laterani, VIII Idus Maii, anno undecimo.
XCVII. De eadem re. In eumdem fere modum scriptum est electo usque eidem capitulo per scripta nostra districte praecipiendo mandantes ut eumdem R. recipiens in canonicum et in fratrem, praebendam ipsam permittat eum pacifice possidere. Nos enim dilectis filiis decano, succentori, et Miloni de Lagereio canonico Rem., etc., ut in alia. Datum.
XCVIII. De eadem re. (Laterani, VII Id. Maii.) In eumdem fere modum scriptum est eisdem usque districte praecipiendo mandantes ut eumdem R. recipientes in canonicum et in fratrem, praebendam ipsam, quam per dilectum filium Suessionensem electum ei praecipimus assignari, permittant eumdem R. pacifice possidere. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta firmiter praecipiendo mandamus quatenus contradictores et rebelles, si qui fuerint, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescatis. Quod si non omnes, etc. Duo vestrum, etc.
Datum Laterani, VII Idus Maii, anno undecimo.
XCIX. DECANO ET CANONICIS GURCENSIBUS. De electione episcopi Gurcensis. (Anagniae, Non. Junii.) Turbulentissimam quaestionem et plurimum intricatam super electione pontificis in vestra Ecclesia facienda, inter vos et Salzburgensem Ecclesiam temporibus bonae memoriae Alexandri et Lucii praedecessorum nostrorum non sine magnis expensis et gravibus laboribus agitatam, nostris quoque temporibus contigit suscitari, parte vestra firmiter asserente quod libertas eligendi vobis pontificem ad vos tam de jure communi quam antiqua consuetudine ac speciali privilegio competebat. Unde procurator vester postulavit a nobis ut faceremus vos pacifica libertatis ipsius possessione gaudere, partem alteram compellendo a vestra super hoc indebita molestatione cessare. Cui cum ex altera parte quaedam objiceretur sententia quae super hoc pro Salzburgensi dicebatur Ecclesia promulgata, idem procurator asseruit nullam penitus super hoc sententiam fuisse prolatam. Verum exhibitis nobis quibusdam litteris bonae memoriae Friginsensis episcopi et abbatis Sanctae Crucis, quae videbantur latam ab ipsis dictam sententiam continere, idem proposuit subsequenter quod cum dieti episcopus et abbas non fuerint ordinarii judices, nec constaret quod fuerint arbitri communiter electi a partibus, vel judices a sede apostolica delegati, quod statuerant robur habere non poterat firmitatis, contendens vos hactenus libere vobis pontificem elegisse, quem usum sufficienter se asseruit probaturum. Cumque fuisset ei ex adverso responsum praedictos judices ex delegatione jam dicti Alexandri papae tertii praedecessoris nostri habuisse auctoritatam negotium terminandi, super eligendi usu et commissione ipsa venerabilibus fratribus nostris Brixinensi, Friginsensi, et Tergestino episcopis receptionem testium quos alterutra partium vellet producere duximus committendam. Partibus autem postea in nostra praesentia constitutis et attestationes super illis duobus articulis offerentibus nobis clausas, procurator vester fuit in judicio protestatus quod non credebat super hoc sententiam latam fuisse, et si forte fuisset lata, per metum utique fuerat contra vestram ecclesiam judicatum; quem ad nos secreto vocavimus, et de metus inquisivimus qualitate. Sed cum nobis metum hujusmodi expressis et qui sufficienter probatus minime videbatur auferre adminiculum parti vestrae, ac se nolle probare alium fateretur, postulans inducias ad metum quem expresserat comprobandum, nos ad concordiam intendentes tam sibi quam procuratori partis alterius consuluimus ut adventum venerabilis fratris nostri Salzburgensis archiepiscopi exspectarent, qui venturus tunc temporis ad sedem apostolicam sperabatur. Qui cum nequaquam venisset diutius exspectatus, et quidam ex vobis interim ad vestram ecclesiam accessissent, secum quosdam testes redeuntes duxerunt per quos alium metum, scilicet quod per comitem Palatinum et germanos Salzburgensis archiepiscopi qui tunc erat compulsi fuerant contra se Gurcenses canonici confiteri, praedictus probare voluit procurator, tunc demum confitens sententiam latam fuisse, proponens quod cum in jure civili habeatur expressum quia quod vi metusve causa gestum est praetor nullo tempore ratum habeat, nec illo tempore rata debebat haberi sententia quae occasione metus lata fuerat a judicibus memoratis, ad hoc idem probandum quasdam alias rationes inducens. Idem praeterea procurator obtulit juramentum quod de novo in suam notitiam devenerat talis metus. Quare audiri debebat illa consimili ratione, quod si quisquam tempore contracti matrimonii praesens fuit, nec tunc aliquid proposuit contra ipsum, et illud velit processu temporis accusare, ac consanguinitatem inter contrahentes existere juraverit se postea didicisse, auditur accusans. Item ex variatione hujusmodi proponebat vestram Ecclesiam non debere periculum sustinere; quia nonnunquam praetor variantem admittit, nec mutantis consilium aspernatur. Ad haec proposuit pars adversa quod bonae memoriae G. Salzburgensis archiepiscopus de conniventia et consensu tam apostolicae sedis quam imperatoriae celsitudinis in quadam parte suae dioecesis Gurcensem episcopatum creavit, constituens ut Gurcensis episcopus tam in spiritualibus quam etiam temporalibus Salzburgensis archiepiscopi perpetuus foret vicarius. Unde cum electio vicarii, sicut et vicedomini, ad eum solummodo de jure pertineat cujus vicarius efficitur aut etiam vicedominus, profecto Gurcensem episcopum asserebat ratione patronatus et vicariae a Salzburgensi fore archiepiscopo eligendum, adjiciens quod procurator ipse audiri aliquatenus non debebat multiplici ratione, tum quia confessus fuerat quod metum alium proponere non volebat, tum quia cum a principio latam sententiam negavisset, per fraudem postmodum contrarium est confessus, tum etiam quia confessus fuerat vos Salzburgensi archiepiscopo in talibus obedientiam praestitisse post sententiam memoratam; per quae praesumebatur vos eamdem sententiam approbare. Proposuit insuper quod postquam vos praefato Lucio III, praedecessori nostro de ipsa sententia querimoniam obtulistis, ab eo fuit eadem sententia confirmata, quodque vos sponte per multos annos sententiae paruistis eidem. Quas rationes pars vestra responsionibus diversis elidens adjunxit quod post translationem archiepiscopi memorati ad Ecclesiam Maguntinam ecclesia vestra supradicto praedecessori nostro Lucio papae, quando potuit reclamare, super violentia exposuit quaestionem; sed ipse, sicut in privilegio quod super electione, institutione, ac consecratione Gurcensis episcopi felicis recordationis Alexander papa II, dicebatur Salzburgensi Ecclesiae concessisse, ita et in sententia circumventus, asserens se diligenter examinasse, ac verum illud privilegium invenisse quod nos falsum vel falsatum reperimus manifeste, eam vobis absentibus confirmavit. Nos autem iis et aliis intellectis quae coram nobis partes multipliciter allegarunt, interloquendo concessimus ut procurator vester probandi metum illum facultatem haberet, praestito juramento se illum postea didicisse; sicque testes produxit quos per dilectos filios nostros Leonem tituli Sanctae Crucis presbyterum et Gualam Sanctae Mariae in Porticu diaconum cardinales examinari mandavimus, et eorum depositiones conscribi Caeterum quia praedicti archiepiscopi procurator tam super hoc quam super eo quod vos assuerit spontanea voluntate sententiae paruisse, necnon etiam quod tam metu quam aliis coram saepedicto Lucio papa in judicio allegatis idem praedecessor noster per privilegii paginam praefatam sententiam confirmavit, testes in vestris partibus producere intendebat, praefato episcopo Brixinensi et Aquilegensi praeposito et scholastico Augustensi dedimus in mandatis ut testes quos utralibet pars super praemissis articulis et super transactione quae post tempus sententiae dicebatur facta fuisse aut in personas testium duceret producendos recipere procurarent, et attestationes redactas in scriptis nobis similiter transmittentes, praefigerent tam vobis quam parti adversae terminum competentem quo vos nostro repraesentaretis conspectui sententiam recepturi, nisi forsan interim ad amicabilem concordiam venire possetis, quam utrique parti credebamus plurimum expedire. Qui juxta mandati tenorem recipientes testes utrinque productos, cum inclinare vos ad compositionem amicabilem nequivissent, procuratores vestros et partis adversae cum attestationiubus et scriptis authenticis sub sigillis propriis fideliter consignatis ad nostram praesentiam remiserunt. Quibus postmodum in nostra praesentia constitutis, nos universis attestationibus publicatis, et tam eis quam scriptis authenticis utriusque partis diligenter inspectis, et intellectis attente quaecunque procuratores ipsi proponere curaverunt, apud eosdem pro amicabili concordia, ad quam ab ipso litis exordio vos et partem alteram induxisse dignoscimur, institimus diligenter. Quibus nostris acquiescentibus monitis, praepositus ecclesiae vestrae ac magister G. vestras exhibuerunt litteras coram nobis; per quas constabat eosdem a vobis recepisse mandatum, non solum agendi et respondendi, sed etiam componendi. Magister quoque Marcualdus et R. Salzburgensis archiepiscopi procuratores, etsi litteras archiepiscopi non exhibuerint per quas probarent se supra concordia facienda recepisse mandatum, in consistorio tamen publice juraverunt quod super hoc mandatum ab archiepiscopo memorato receperant juxta formam sibi ab archiepiscopo eodem expressam nobisque insinuatam ab ipsis, et quod praefatus archiepiscopus mandatum ipsum, eis scientibus, ab eis nullatenus revocarat, quodque ipsi darent fideliter operam efficacem ut compositionem faciendam a nobis idem archiepiscopus observaret. Nos igitur postmodum deliberato cum fratribus nostris consilio, attendentes tam vobis quam adversae parti multipliciter expedire controversiam ipsam concordia potius quam judicio terminari, compositionem hujusmodi de partium conniventia inter vos duximus faciendam, ut episcopo vestro defuncto, Salzburgensis archiepiscopus vocatus a vobis ad ecclesiam Gurcensem accedat, et tres personas, unam videlicet de gremio ejusdem ecclesiae, quam utiliorem bona fide crediderit tam ad regimen praesulatus quam etiam officium vicariae ac duas extraneas, vobis denominare procuret, vos vero seorsum super denominatis vobis personis diligenti deliberatione tractetis, et vobis tandem ac eodem archiepiscopo in capitulo residentibus, is ex denominatis personis ab archiepiscopo primum in episcopum et vicarium et consequenter a vobis in episcopum eligatur in quem omnes vel saltem major pars vestrum penitus consensissent, ac postmodum electione ipsa per decanum vel praepositum seu quemlibet alium ecclesiae vestrae canonicum ad hoc a capitulo deputatum solemniter publicata, electum ipsum Salzburgensi archiepiscopo, utpote metropolitano vestro, praesentare curetis, ab eodem confirmationis beneficium recepturum, cui metropolitanus ipse sine difficultate qualibet tam confirmationis quam consecrationis munus gratanter impendat. Ne vero cujusquam machinationis astucia circa hoc aliquid in Ecclesiae vestrae dispendium attentetur, auctoritate omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus sancti, ex parte quoque beatorum apostolorum Petri et Pauli ac nostra, excommunicationis sententiam interponimus, quam Salzburgensis archiepiscopus, qui pro tempore fuerit, incurrat si quando de gremio ecclesiae vestrae quemquam denominare praesumpserit nisi quem ad praesulatus regimen et officium vicariae utiliorem aestimaverit bona fide. Quam compositionem procuratores ipsi pariter approbantes, eamdem humiliter receperunt. Nos etiam ad postulationem eorum compositionem eamdem juxta praescriptam formam factam a nobis, et ab ipsis procuratoribus, sicut praemissum est, approbatam, auctoritate apostolica confirmamus, statuentes ut nec sententia nec privilegium aut quodlibet aliud instrumentum huic compositioni unquam obsistat, quin etiam quantum ad hoc penitus sint invalida, ut ipsa compositio sine quovis obstaculo robur obtineat perpetuae firmitatis. Nulli ergo. . . nostrae compositionis, confirmationis, et constitutionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Anagniae, Nonis Junii, anno undecimo.
In eumdem modum scriptum est Salzburgensi archiepiscopo.
C. EPISCOPO AMBIANENSI. De supplenda negligentia patronorum. (Anagniae, Id. Junii.) Oblatae nobis tuae fraternitatis litterae continebant quod cum interdum quidam qui jus patronatus in quibusdam ecclesiis tuae dioecesis obtinent, auctoritate nostra mereantur excommunicationis vinculo innodari, easdem ecclesias multo tempore vacare contingit, patronis ipsis propter excommunicationis impedimentum potestatem non habentibus praesentandi. Unde quaesivisti a nobis an post sex menses in tali casu tibi liceat easdem ecclesias personis idoneis assignare. Quocirca fraternitati tuae praesentium insinuatione mandamus quatenus patronos ipsos moneas efficaciter et inducas ut pro iis satisfacere studeant pro quibus dignoscuntur excommunicatione notati, ut sic beneficio absolutionis obtento, personas idoneas ad praedictas ecclesias valeant praesentare. Si vero tuis monitis obedire contempserint, post sex menses a tempore vacationis, appellatione remota, personis idoneis ecclesias memoratas assignes, ita quod ex hoc patronis ipsis nullum in posterum praejudicium generetur.
Datum Anagniae, Idibus Junii, anno undecimo.
CI. EIDEM. Non debet separari matrimonium quando ambo conjuges sunt adulteri. (Datum, ut in alia. ) Tua fraternitas requisivit a nobis utrum aliquo denegante uxori suae in adulterio deprehensae debitum conjugale, si postmodum ipse cum alia perpetret adulterium manifeste, an uxore agente poenitentiam de commisso et veniam humiliter postulante, vir cogi debeat ut eamdem maritali affectione pertractet. Super quo tibi taliter respondemus, quod cum paria crimina compensatione mutua deleantur, vir hujusmodi fornicationis obtentu suae uxoris nequit consortium declinare.
Datum, ut in alia.
CII. NIVERNENSI ET AURELIANENSI EPISCOPIS, ET ABBATI CURIAE DEI CISTERCIENSIS ORDINIS. Ut pallium assignent archiepiscopo Remensi. (Anagniae, III Non. Junii.) Circa venerabilem fratrem nostrum Albericum Remensem archiepiscopum videmus et gaudemus impletum quod legimus et recolimus in Psalmo praedictum: Considerat peccator justum et quaerit perdere eum; Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus, nec damnabit ipsum cum judicabitur illi (Psal. XXXVI). Sane cum olim venerabiles fratres nostri Parisiensis et Atrebatensis episcopi ac dilectus filius abbas de Clarimarisco eumdem Albericum, tunc Parisiensem archidiaconum, virum utique vita, fama, scientiaque praeclarum, secundum formam mandati quod a nobis acceperant praefecissent Remensi Ecclesiae in pastorem, Theobaldus de Pertico archidiaconus et Petrus de Stampis canonicus Ecclesiae memoratae se ipsis temere opponentes, inter caetera quae nobis per suas litteras contra ipsorum intimavere processum, haec adversus praefatum archiepiscopum specialiter expresserunt, quod videlicet esset irregularis, indiscretus, et manumissus. Quapropter episcopis interdixerant qui convenerant ad consecrationem ipsius, ne talem in episcopum consecrarent, cum idem Petrus probaturum hoc die data se promitteret coram eis. Sed praefatus Parisiensis episcopus, qui ad promotionem illius omnimodis intendebat, nemine contra Petrum nisi duntaxat ipso eodem judice replicante, duos presbyteros convocavit, quorum testimonia contra ipsum absentem et ignorantem super infamia clam recepit, et sic admissus non fuit ad irregularitatem probandam, videlicet quod cum vidua conjugalem copulam contraxisset, eoque taliter a probatione repulso, post appellationem ad sedem apostolicam interpositam illum utcunque fecit in episcopum consecrari. Unde nos tantum sacramenti defectum clausis nolentes oculis pertransire, maxime quia praefati archidiaconus et canonicus super hoc apud nos per iteratas litteras institerunt, vobis dedimus in praeceptis ut inquisita et cognita veritate, si memoratum Petrum inveniretis a tali exceptione probanda praescripto modo fuisse repulsum, non obstante quod actum inordinate fuisset, denuntiaretis eidem Petro et archidiacono supradicto ut si vellent et possent, ambo vel alter irregularitatem objectam regulariter sub examine vestro probarent, et si probare infra duos menses nollent aut nequirent eamdem, sive quod in canonica probatione deficerent, seu etiam quod contingeret ipsos canonice a probatione repelli, dilecto filio Raynerio subdiacono et familiari nostro protinus injungere curaretis ut pallium secundum formam sibi datam memorato archiepiscopo consignaret, quod si sufficienter probarent irregularitatem objectam, a regimine Remensis Ecclesiae penitus amoveretis eumdem. Cumque die ad hoc statuta partes in vestra praesentia convenissent, et post altercationes non modicas inter eos super modo procedendi subortas, tandem nostro acceptato rescripto secundum formam ipsius petissent in negotio memorato procedi, vos ad inquisitionem super modo repulsionis praedicti canonici legitime procedentes, receptis testibus hinc inde productis, et attestationibus publicatis, ac disputato sufficienter a partibus super eis, quia sola sententia jam testante perpendistis ad relationem nostro apostolatui faciendam partium animos inclinatos, causam ipsam instructam cum depositionibus testium et testimonialibus quoque litteris nobis remittere procurastis. Nos autem negotio ipso diligenter examinato comperimus nequaquam esse probatum quod dictus Petrus praescripto modo fuisset ab irregularitatis probatione repulsus, imo per testes omni exceptione majores ostensum quod cum die quo praefatus Albericus in Remensem archiepiscopum exstitit nominatus, memorati Theobaldus et Petrus insufficientiam contra ipsum, et in crastinum idem Petrus adversus eumdem irregularitatem et insufficientiam objecisset, ac utrobique se promisisset eas incontinenti probare, delegatis volentibus admittere probationes oblatas, ipse se usquequaque tergiversando subtraxit. Unde illi ejus versutiam attendentes, diem ad impendendam consecrationem archiepiscopo memorato ferme post hebdomadas tres futuram publice praefixerunt. Et cum interim dictus Petrus super hoc eos minime requisisset, demum processum eorum attentata quasi fraude praeservans, Sabbato diem Dominicam praecedente qua erat idem archiepiscopus consecrandus se ipsorum conspectui praesentavit, et postulavit instanter, appellationem ad nos nihilominus interponens, ne ad consecrationem procederent, sed super irregularitate praedicta probationes reciperent quas dicebat se in continenti exhibere paratum. Unde judices de re ipsa maturiore consilio deliberare volentes praeceperunt eidem ut in crastinum summo mane in eorum praesentia compareret. Quod tandem efficiens, irregularitatem objectam simili modo sicut et ante promisit se in continenti probare. Cui cum dicti judices probandi haec, sicut petebat, copiam indulsissent, ille variavit protinus verbum suum, postulans ad testes inveniendos inducias sibi dari. Deinde praefatus archidiaconus requisitus si vellet testes super irregularitate producere, respondit quod ipse de irregularitate nihil proponere volebat omnino; super insufficientia vero probationes aliquas non exhibuit, nec exhibiturum se dixit. Unde patet quod cum idem Theobaldus et Petrus omnia haec suppresserint, et super repulsione id expresserint tantum nobis, quod videlicet ipse Petrus eo modo qui superius est expressus inordinate fuerat ab objectorum probatione repulsus, de quo nihil penitus probaverunt, rescriptum apostolicum per suppressionem veritatis et falsitatis expressionem exstitit impetratum, cum sit etiam sufficienter ostensum quod presbyteri ad infamiam praefati Petri probandam, non duo tantum, sed quatuor, nec ab episcopo Parisiensi, sed a Milone de Nantolio, fuere producti, nec ob hanc causam, id est propter infamiam, sed ob aliam, id est propter tergiversationem, eum non solus Parisiensis, sed et conjudices repulerunt; quem, etsi propter hanc causam minus canonice repulissent, non tamen jam admitti deberet ad irregularitatem probandam, cum aliam repulsionis causam se promiserit probaturum, in cujus probatione omnino defecit. Cum igitur juxta formam nostri mandati, quam pars acceptavit utraque, ac secundum ipsam postulavit in causa procedi, debuisset probari quod praefatus Parisiensis episcopus, qui ad promotionem illius omnimodis intendebat, nemine contra Petrum nisi duntaxat ipso eodem judice replicante, duos presbyteros convocarit, quorum testimonia contra ipsum absentem et ignorantem super infamia clam recepit, et sic admissus non fuerit ad irregularitatem probandam, videlicet quod cum vidua conjugalem copulam contraxisset, ut tandem hoc probato valeret ad irregularitatem probandam admitti, quoniam aliis quae sunt praescripta probatis, de hoc nihil penitus est ostensum, de consilio fratrum nostrorum, ab impetitione praedictorum archidiaconi et canonici sententialiter absolvimus archiepiscopum memoratum; maxime cum idem canonicus multipliciter vacillaverit et variaverit coram nobis, quin etiam ex sua confessione sit de calumnia manifeste convictus, ex eo quod coram nobis confessus est se irregularitatem quam objecerat a principio postmodum didicisse, sicque quod nesciebat objecisse adversus archiepiscopum saepedictum. Ne vero temeraria ejus praesumptio et praesumptuosa temeritas remaneat impunita qui praesumpsit ponere os in coelum, cum lingua ejus transeat super terram, ut juxta quod legitur, justus lavet manus suas in sanguine peccatoris, saepedictum Petrum ab omni officio et beneficio clericali suspendimus, donec apud vos et eumdem archiepiscopum reatus sui veniam consequatur. Ipsum autem de infamia non notamus, in cujus probatione dignoscitur minus ordinate processum; cum etiamsi legitime probata fuisset, non directe fuerit contra eum, sed in modum exceptionis, objecta. Licet autem archidiaconum saepedictum sincera diligamus in Domino charitate, quia tamen pater filium quem diligit corripit, et Deus quos amat arguit et castigat, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus moneatis eumdem ut apud ipsum archiepiscopum infra mensem indulgentiam flagitet humiliter et devote super eo quod de arcu suo per alienam manum in ipsum sagittam emisit. Alioquin interdicatis ei per totam Remensem provinciam contradicendi vocem in electionibus praelatorum, donec humiliaverit semetipsum ad indulgentiam postulandam. Caeterum licet dictus archiepiscopus nobis nequaquam sit incredibilis vel suspectus, et sicut per regis ac suffraganeorum omnium testimonia necnon abbatum et capitulorum Rememsis provinciae aliorumque multorum accepimus, propter illius irregularitatis objectum non in minimo ejus sit opinio aggravata, quia tamen ipse purgationem spontaneam ad clarificandum propriam innocentiam obtulit per se ipsum, si eam voluerit exhibere, cum quota manu episcoporum vel abba tum seu etiam sacerdotum ipse maluerit, eam infra mensem ad ipsam recipiendam publice designatum recipere procuretis, ad Remensem Ecclesiam, ubi compugnatores commodius habebuntur, gratia recipiendae purgationis personaliter accedentes. Praefato autem subdiacono nostro nihilominus injungatis ut pallium de corpore beati Petri sumptum, insigne videlicet plenitudinis pontificalis officii, dicto archiepiscopo secundum formam sibi a nobis expressam assignet. Quod si non omnes, etc., duo vestrum sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo ea nihilominus exsequantur.
Datum Agnaniae, III Nonas Junii, anno undecimo.
CII ( bis ). ELIENSI ET LONDONIENSI EPISCOPIS. Consolatoria. (Agnaniae, XVIII Kal. Junii.) Licet ex litteris quas vobis super negotio Cantuariensis Ecclesiae per dilectum filium abbatem Belliloci et magistrum Simonem nuperrime destinavimus fraternitati vestrae jam innotuisse credamus quid sit oblatum a rege, quidve mandatum a nobis, ad majorem tamen cautelam transcriptum illarum quas ipsi regi direximus mittimus vobis praesentibus interclusum, monentes et obsecrantes in Domino quatenus sicut fuistis in ligando prudentes, ita sitis in absolvendo discreti, sub ea temperantia post vinum oleum infundentes ut plaga livens et tumens debeat perfecte curari. Cum autem super contumelia et injuria quas propter obedientiam et justitiam sustinetis, illorum vos imitari credamus exemplum qui, juxta quod legitur, ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati, prae oculis semper habentes quod obedientia melior est quam victimae, majusque sit auscultare quam adipem arietum offerre, ac beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam cum probati fuerint, accipient coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se, vos quidem non consolatione, quae noscitur esse moerentibus necessaria, sed exhortatione, quae solet esse pugnantibus opportuna, credimus indigere; quanquam hoc ipsum et ad consolationem et ad exhortationem vobis sufficiat colligentibus multa de paucis, illis merito comparandis qui pleni erant oculis intus et foris. Ad perseverantiam ergo vos potius exhortantes, quae, cum caeterae virtutes currant in stadio, sola tandem accipit bravium, Domino protestante quod qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit, scientes quod infirmitas ista non est ad mortem, sed ut Ecclesia Dei glorificetur per illam. Vestris denique consultationibus respondemus, quod cum occasione interdicti novum chrisma in coena Domini nequiverit consecrari, veteri est utendum in baptismate parvulorum, et si necessitas postulaverit, ipsi chrismati, ne deficiat, est oleum commiscendum per manum pontificis aut etiam sacerdotis. Quamvis autem viaticum pertinere videatur ad poenitentias morientium, si tamen haberi non possit, illud in hoc casu quod legitur credimus obtinere: Crede, et manducasti; cum sacramentum non necessitatis articulus, sed contemptus religionis excludat, ipsaque necessitas speretur in proximo defutura: Si tamen viris religiosis ab initio licuisset juxta suorum privilegiorum tenorem, exclusis excommunicatis et interdictis, clausis januis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare, nec nobis fuisset molestum, nec absonum exstitisset; possetque per illud tam in hoc quam in aliis congruum remedium adhiberi, praesertim ut per oblationem hostiae salutaris divina placaretur in hac necessitate majestas.
Datum Anagniae, XVIII Kal. Julii, anno undecimo.
CIII. EPISCOPO ET ARCHIDIACONO LEGIONENSI. De presbytero cui virilia abscissa fuerant per vim. (Anagniae, VIII Id. Junii.) Dilectus filius G. presbyter in nostra proposuit praesentia constitutus quod cum olim ipsum adhuc diaconum M. miles Legionensis dioecesis, dolum et fraudem sub liberalitatis specie pallians, ad suum convivium invitasset, ex eo quod falso quamdam ipsius militis concubinam dicebatur carnaliter cognovisse, miles ipse quod gerebat in pectore detegens simultatem, eidem diacono abscidere virilia non expavit. Cum autem id ad principis terrae audientiam pervenisset, ac dictus diaconus fere mortuus putaretur, idem princeps zelo vindictae accensus, militem et concubinam ipsius fecit incendio concremari. Postmodum vero praefatus diaconus de vulnere convalescens, hoc tacito procuravit se in presbyterum promoveri; qui ad apostolicam sedem accedens, nobis humiliter studuit supplicare ut secum super hoc misericorditer agere dignaremur. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si vobis constiterit presbyterum saepedictum ab imposito sibi crimine fornicationis immunem et in illa quam exercuit princeps vindicta inculpabilem penitus exstitisse, in suscepto ministrare ordine permittentes eumdem, ipsi super hoc eo praetextu nullam injuriam irrogetis, indicentes ipsi purgationem canonicam, si forte super iis fuerit infamatus.
Datum Anagniae, VIII Idus Junii, anno undecimo.
CIV. FRATRIBUS HOSPITALIUM SANCTI SPIRITUS APUD URBEM ET MONTEMPESSULANUM DOMINO FAMULANTIBUS. Ut caput ordinis S. Spiritus sit in urbe Roma. (Anagniae, VI Id. Junii.) Defuncto Romae felicis memoriae Guidone, qui vestrorum Hospitalium primus exstitit institutor et rector, cum quidam ex fratribus vestris a Montepessulano directi, et alii venientes ab Urbe pro substitutione rectoris, in nostra essent praesentia constituti, de ipsorum consilio et assensu, quia videbatur plurimum expedire, statuimus ut caput et magisterium ordinis vestri perpetuo perseveret in Urbe apud hospitale Sancti Spiritus in Saxia, ita quod rector ipsius praesit universis fratribus ordinis vestri tam praesentibus quam futuris, omnesque sibi teneantur impendere obedientiam et reverentiam regularem, cum autem hospitalis quod est apud Montempessulanum rector fuerit eligendus, de consilio et assensu rectoris hospitalis quod est apud Urbem, regulariter eligatur. Unde nos secundum formam constitutionis hujusmodi eligi fecimus dilectum filium fratrem P. de Granerio in summum rectorem hospitalis Sancti Spiritus in Saxia, firmiter injungentes ut de ipsius consilio et assensu in hospitali Sancti Spiritus apud Montempessulanum rector idoneus eligatur. Quocirca universitatem vestram per apostolica scripta monemus quatenus quod a nobis est salubriter institutum, a vobis et successoribus vestris et nunc et semper inviolabiliter observetur, caeteris in suo robore permanentibus quae in privilegio utrique hospitali a nobis indulto continentur expressa. Nulli ergo . . . nostrae constitutionis et jussionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Anagniae, VI Idus Junii, anno undecimo.
CV. ARCHIEPISCOPO RAGUSINO ET ARCHIDIACONO TRAGURIENSI. Irritatur sententia lata contra Templarios. (Anagniae, III Id. Junii.) Significarunt nobis fratres militiae Templi de Uratia [Croatia] quod cum ad venerabilem fratrem nostrum episcopum Tinniensem contra Nonensem episcopum nostras litteras impetrassent, idem Nonensis episcopus amicabiliter super iis de quibus inter ipsos quaestio vertebatur composuit cum eisdem, sed praefatus Tinniensis episcopus ex litteris nostris occasione suscepta praefatum Nonensem episcopum contra quem rancorem conceperat, eisdem fratribus nescientibus, excommunicationis vinculo innodavit, ductus arbitrio propriae voluntatis, non judicio rationis. Quocica discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus inquisita plenius veritate, si rem inveneritis ita esse, praefatam excommunicationem denuntietis irritam et inanem. Nullis litteris, etc.
Datum Anagniae, III Idus Junii, anno undecimo.
CVI. YPORIENSI EPISCOPO. Ut consentiat translationi suae ad Ecclesiam Thessalonicensem. (Apud S. Germanum, V Kal. Julii.) Cum Thessalonicensis metropolis, quae in regno Graecorum quasi praecipua post Constantinopolitanam sedem habetur, pastoris sit regimine destituta, nos ei volentes paterna sollicitudine providere, personam tuam, quam multiplici dote virtutum reputamus idoneam, ejus regimini duximus deputandam, terrae potestatis accedente consensu, quin etiam desiderio concurrente. Credentes igitur, imo pro certo tenentes quod tuum jactans in Domino cogitatum, a quo gressus hominis diriguntur, illud debeas respondere, Domine, si populo tuo sum necessarius, non recuso laborem, fraternitatem tuam rogandam duximus et monendam, per apostolica tibi scripta praecipiendo mandantes, in remissionem peccaminum injungendo, quatenus divinae vocationi consentiens, onus istud pro Deo reverenter assumas, et novellae plantationi, quae si tuo fuerit exculta labore, fructum speratur multimodum productura, manum irrigationis apponas, ut ille tribuat incrementum qui tuum ministerium in hac parte requirit. Dispositis itaque quae ad hoc cognoveris necessaria, nostro te conspectui repraesentes, recepturus a nobis consilium et auxilium opportunum.
Datum apud Sanctum Germanum, V Kal. Julii, anno undecimo.
CVII. CAPITULO GERUNTINENSI. De electione episcopi. (Apud S. Germanum, VI Id. Julii.) Dilectus filius magister Guillelmus concanonicus vester olim apostolatui nostro suggessit quod bonae memoriae episcopo vestro viam universae carnis ingresso, major et sanior pars vestri convenerat in eumdem et ipsum eligere in episcopum proponebat, sed impediente nobili viro comite Cuntronensi non fuit electio celebrata. Postmodum autem idem comes de ipso episcopatu Madium capellanum suum investiens, vobis injuxit ut vel a terra recederetis ipsius, vel eligeretis eumdem Madium in pastorem. Quod cum venerabilis frater noster archiepiscopus Sanctae Severinae tunc electus audisset, praedictum Guillelmum ad suam presentiam accersivit, et asserens quod propter negligentiam vestram ad ipsum erat eligendi auctoritas devoluta, ipsum induxit ut electioni de se faciendae praeberet assensum. Qui suis monitis acquiescens, electus exstitit ab eodem, suffraganeorum ejus interveveniente conniventia et consensu. Verum postquam hoc innotuit comiti supradicto, vos ad suam praesentiam convocatos tandiu fecit in custodia detineri donec praefatum Madium communiter elegistis. Qui accedens ad praesentiam dilecti filii nostri Gerardi Sancti Adriani diaconi cardinalis apostolicae sedis legati, beneficium obtinuit confirmationis ab ipso. Sed memoratus Guillelmus postmodum ad eumdem cardinalem profectus, ne illum faceret consecrari nostram audientiam appellavit, et tandem in nostra proposuit praesentia constitutus quo idem Madius prodiderat quoddam castrum, et mediante pecunia investituram episcopatus de manu receperat laicali, ac etiam ante confirmationem obtentam multa bona Ecclesiae dilapidando vastarat. Unde nos venerabilibus fratribus nostris archiepiscopo Cusentino et Bisinianensi et Geneocastrensi episcopis dedimus in mandatis ut vos et alios quos contingeret nominari compellerent super iis omnibus dicere veritatem, et si de praedicto Madio invenirent electionem irregulariter celebratam, denuntiarent eam irritam et inanem ipsum ad restitutionem rerum Ecclesiae mediante justitia compellentes, ac postmodum inquisita circa electionem praefati Guillelmi sollicite veritate, quod justum esset statuerent appellatione remota. Qui, sicut in eorum litteris perspeximus contineri, cum semel ac secundo ac tertio peremptorio tam praenominatum Madium quam et vos, necnon etiam abbates Ecclesiae Geruntinae ad suam praesentiam citavissent, dictus Madius per menses quatuor exspectatus nec accessit ad ipsos, nec vos permisit accedere, vel abbates. Cum autem propter suspicionem dilapidationis ab episcopalium administratione suspendissent eumdem, et ipse nihilominus administrare praesumeret, excommunicationis in eum sententiam protulerunt; qua ille contumaciter vilipensa non destitit celebrare. Unde cum eis per dicta juratorum testium constitisset quod idem Madius investituram episcopatus de manu susceperat laicali, et perjurium incurrerat, ac proditionem et homicidia necnon etiam Simoniam multipliciter perpetrarat, quod etiam electio ejus extorta fuerat, et consecratio, non solum post appellationem, verum etiam alias contra canones attentata, demum habito prudentum consilio quod factum de ipso fuerat sententialiter cassaverunt. Nos igitur iis et aliis quae super ipso negotio nobis fuerunt exposita diligenter auditis, attendentes quod canon Lateranensis concilii contra negligentes editus ad archiepiscopatus vel episcopatus non solet extendi, sed ad personatus alios et minora ecclesiastica beneficia coarctari, electionem praefati Guillelmi qui ab archiepiscopo et suffraganeis ejus fuit, ad quos electio non spectabat, electus, non reatu personae, sed justitia cassavimus exigente. Dictum quoque Madium, qui per inquisitionem a praefatis delegatis de ipso factam inventus est multis criminibus praepeditus, et latam in se suspensionis et excommunicationis sententiam non servavit, imo administravit suspensus et excommunicatus non erubuit celebrare, sicut ex relatione judicum plene constitit, a Geruntinensi prorsus Ecclesia censuimus removendum. Nolentes igitur quod dominico gregi diutius desit cura pastoris, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus infra mensem post susceptionem praesentium curetis ecclesiae vestrae de persona idonea per electionem canonicam in episcopum providere. Alioquin praefatis archiepiscopo et episcopis nos dedisse noveritis in mandatis ut extunc auctoritate nostra suffultis idoneum vobis pastorem assignent, contradictiones per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo.
Datum apud Sanctum Germanum, VI Idus Julii, anno undecimo.
In eumdem fere modum scriptum est Gregorio Sancti Theodori diacono cardinali. Initium epistolae: Ex litteris bonae memoriae. Ita nos docet vetus exemplar Andegavense tertiae collectionis decretalium.
CVIII. PATRIARCHAE HIEROSOLYMITANO APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Ei legatio prorogatur in quadriennum. (Apud S. Germanum, VII Id. Julii.) Cum exitus quadriennii videatur instare per quod tibi commisimus in Hierosolymitana provincia legationis officium exercendum, et neque circa te nostra gratia neque circa nos tua devotio refriguerit, quinimo necessitas terrae sanctae, propter quam hujusmodi tibi fuit indulta legatio non cessarit, legationem ipsam tibi duximus in aliud quadriennium committendam, fraternitatem tuam rogantes attentius et monentes ac per apostolica tibi scripta mandantes quatenus auctoritate praesentium commissae tibi sollicitudinis ministerium per praefinitum tempus, exerceas laudabiliter et prudenter.
Datum apud Sanctum Germanum, VII Idus Julii, anno undecimo.
CIX. EIDEM ET DILECTIS FILIIS MILITIAE TEMPLI ET HOSPITALIS HIEROSOLYMITANI MAGISTRIS. Monentur ut invigilent custodiae terrae sanctae. (Apud S. Germanum, VI Id. Julii.) Super miseria terrae sanctae per diem ac noctem quasi torrentem lacrymas deducentes, subventionem ipsius quomodocunque ac etiam undecunque possumus, nec destitimus hactenus nec etiam adhuc desistimus procurare, ita quod ad nostrae sedulitatis hortatum plurimus Christianorum exercitus in Alamannia cum nobili viro duce Austriae ac in Francia cum comite Augi aliisque magnatibus ad ejusdem auxilium praeparatur, et in Theutonia generalis fit pro sua subventione collecta de universali assensu principum constituta et nostrae auctoritatis munimine roborata. Quia igitur pro ipsius terrae detentione pecuniam vobis esse credimus necessariam praesentium vobis auctoritate mandamus quatenus eleemosynam Cisterciensis ordinis et quadragesimam de mandato nostro a venerabili fratre nostro Parisiensi episcopo destinatam, depositam apud Templum, accipere ac tam ipsam quam mille libras Provenienses, quas nuper in subsidium terrae sanctae de beati Petri eleemosyna destinavimus, expendere procuretis prout terrae sanctae necessitati et utilitati noveritis expedire. Apud nos autem sunt quaedam aliae fidelium eleemosynae, quas vobis opportunitate mittemus inventa, circa subventionem ejusdem terrae sine intermissione qualibet diligentem et utinam efficacem operam impensuri. Rogamus autem discretionem vestram propensius et hortamur quatenus ad gubernandum haereditatis Christi reliquias prudenter et constanter per eos et alios quos habetis auxiliarios intendatis, non solum in finibus vestris, verum etiam in Antiochia et in Tripoli, donec praeduce Deo praeparata jam et in proximo praeparanda militia vobis Christiana succurrat. Nos autem propter hoc specialiter intendimus incessanter ad pacem, non solum in imperio, verum etiam et in regnis, ubicunque desuper datum fuerit, reformandam, ut tanto copiosius exinde terrae sanctae subsidium procuretur quanto cessantibus domesticis simultatibus, ad id intendere poterunt efficacius ii quos tangit injuria crucifixi.
Datum apud Sanctum Germanum, VI Idus Julii, anno undecimo.
CX. PATRIARCHAE HIEROSOLYMITANO APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. De electione patriarchae Antiocheni. (Apud S. Germanum, IV Id. Julii.) Quasi non suffecissent Antiochenae provinciae impietatum scelera scelerumque impietates quibus graviter iram Domini provocavit, apposuit Tripolitanus comes mittere manum suam in christum Domini, piae memoriae patriarcham Antiochenum patrem ac dominum suum carceri mancipando, in quo tandem miserabiliter exspiravit. O nobilis Antiochia, urbs perfectae decoris, et terrae quasi gaudium universae, quam graviter esse cerneris per tam grave ignobilitata flagitium, quam turpiter per tam turpe facinus offuscata! Cui comparabimus te, vel cui tuam possumus miseriam adaequare? Omnis enim calumnia in medio tui est: quae cisterna facit frigidam aquam suam, ita militiam tuam frigidam reddidisti. Praeterea cum comparatione praevaricationis tuae sororum tuarum justificasse animas videaris, velut inimicus tetendit Dominus arcum suum, suamque firmavit dexteram quasi hostis ut nisi per poenitentiae dignos fructus a facie arcus fugias, plaga inimici te feriat et percutiat castigatione crudeli, fiatque sicut mare contritio tua magna, et egrediatur ut ignis super te indignatio Domini ac succendat, tuque demum [dum] qui possit exstinguere non invenias, profundum et latum bibas calicem irae Dei. Super quibus omnibus, post illud quod speramus e coelo, ad cujus nos auxilium convertemus nisi, dilectissime ac desiderantissime frater, ad tuum; qui, etsi pari nobiscum affectu super tanta calamitate complores, fortasse tamen merito potiori occurrere sibi potes? Quia igitur propter varias circumstantias per praesentiam tuam melius posse credimus Antiochenae Ecclesiae subveniri quam a nobis absentibus valeat designari, committendas tibi duximus super hoc plenarie vices nostras fraternitati tuae per apostolica scripta mandantes quatenus canonicis ejusdem Ecclesiae, si quos excommunicatos inveneris, juxta formam Ecclesiae absolutis, commoneas et inducas illos ad quos patriarchae Antiocheni spectat electio ut infra tempus quod eis duxeris praefigendum personam idoneam de provincia ipsa vel alia citra mare vel ultra per electionem canonicam cum consilio tuo sibi praeficiant in pastorem. Alioquin extunc habito prae oculis solo Deo, talem eis undecunque in pastorem assignes qui tanto congruat oneri et honori, obedientiam et reverentiam debitam ei faciens exhiberi, contradictores, si qui fuerint, vel rebelles per censuram ecclesiasticam sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo compescendo. Circa decanum autem ecclesiae memoratae, qui multipliciter dicitur malignatus in eam, licet a multis contrarium asseratur, inquisita super eis et cognita veritate, statuas appellatione remota quod secundum Deum et utilitatem ipsius ecclesiae videris statuendum. Praefatum vero comitem qui tantum sacrilegium perpetravit, tanquam excommunicatum, anathematizatum, et maledictum, tandiu facias arctius evitari donec per satisfactionem condignam, si tamen ei de tanto scelere satisfacere digne detur, absolutionis beneficium mereatur. Denique, ne quid de contingentibus omittamus, tam super eis quam etiam super omnibus quae negotium hoc contingunt plenam tibi conferimus potestatem, ut vice nostra de universis statuas et de singulis appellatione postposita quod videris expedire.
Datum apud Sanctum Germanum, IV Idus Julii. anno undecimo.
CXI. RICHARDO ABBATI ET CONVENTUI SANCTAE MARIAE DE BOLONIA SUPRA MARE TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULARUM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Apud S. Germanum, VI Id. Julii.) Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri; ut et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam Sanctae Dei Genitricis et Virginis Mariae Boloniensis super mare, in qua divino estis obsequio mancipati, ad exemplar felicis recordationis Honorii praedecessoris nostri sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti patrocinio communimus. Imprimis siquidem statuentes ut ordo canonicus qui secundum Deum et beati Augustini Regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste ac canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, etc., usque illibata permaneant, in quibus haec propriis, etc. Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis, terris, vineis, pratis, pascuis et pasturis, silvis, aquis, molendinis, piscationibus, ecclesiis, villis, domibus, hospitibus, eomitatibus, familiis, advocationibus, cunctisque suis mobilibus vel immobilibus, cultis vel incultis. Totam parochiam civitatis Boloniae, ac parochialia jura, et quae continentur in subditis. Infra muros ejusdem civitatis Ecclesiam Sancti Joannis Baptistae. Extra muros ecclesiam Sancti Martini cum decimis et appendiciis suis. Et in eadem parochia capellam leprosorum, capellam Sancti Petri de Nienburc, capellam Sancti Nicolai de Nienburc extra muros, et capellam hospitalis Sanctae Catherinae infra muros in usus vobis proprios deputatam. Infra muros ejusdem civitatis duas mansuras Carleti, mansuram Ardulfi panetarii, mansuram Petri de Rua; mansuram unam Eustachii de Pernes, mansuram Allelmi, mansuram Willelmi camerarii, tres mansuras Ingelranni decani, mansuras parvulas, mansuram Lamberti Sicci, mansuram Rogeri Lipardi, mansuram Ermesendis, mansuram Bernardi clerici, mansuram Ostonis, mansuram Balduini filii Azonis, mansuram Balduini Mundolfi, mansuram Clarembaldi de Indreham, mansuram Godeberti, mansuram Guarini de Felnes, mansuram Leivardis, quatuor mansuras Gozelini de Odra, mansuram Flamerici, mansuram Otberti, mansuram Olrici, mansuram Gumburgis, mansuram Guarneri, mansuram Frodonis, mansu ram Otberti sacerdotis. In vico Fori mansuram Martini. Ad posternam quatuor mansuras. In Nienburc omnes mansuras quae sunt in sabulo quod dicitur Sanctae Mariae. In Arkesten terram Radulfi Bevarag. et mansuram Elemberti et mansuram Rayneri, mansuram Erembergae, mansuram Alulfi, mansuram Soimanni, mansuram Soimeri, mansuram Theobaldi, et mansuram Erkenfridi. Altare de Hissingehen, altare, de Condeta, altare de Badingetuna, altare de Gestingehem cum decimis suis, altare de Curs, altare de Belebrone, altare de Alingetuna, altare de Wirla cum decimis et appendiciis suis, altare de Hesding, altare de Nieles, altare de Nameringehem, capellam de Colesbere, altare de Ingehem cum tota decima et duabus carrucis terrae in eadem villa, et capellam de Halkeca, et curtem de Avions cum decimis et appendiciis suis, hospites et redditus in castello de Lens, decimam de Telingetum, decimam Guastinae, decimam capellae, decimam de Godingetuna, decimam de Aquingeham, decimam de Timbron. In decima de Altafontaina quinque polkinos avenae. In decima de Issingehem septem polkinos frumenti quos dedit ecclesiae vestrae quondam Girardus de Buxin, et decimam de Huppen. In Licernes et in Frenc hospites et terram. In Cormonte hospites et terram. In Camier hospites et terram cum parte molendini. In Dalnis terram, in Nieles terram, in Flemis terram, in Novo Castello terras et redditus, in Vacaria terram, in Froingehem terram et hospites, et terram, in Letingehem hospites et terram in Walbingehem et Tegata terras, in Hermarenges et Isica terras et pratum, in Cahem et in Helkeninges terras et redditus, in Hockingehemet Issingehem terras et redditus, in Badingetuna terram, in Tornes terram, in Makingehem et in Celles hospites et terram, in Bellomonte terram et hospites, in Bovemberg terram et hospites, in Deningehem et Wicardenges terram et hospites, in Odra et Telingetuna terram et hospites, in Faingehem terram, in Ouringehem et Poteria terram et hospites, in Westrehoua terram et hospites, in Ostrehen terram et redditus, in Blokendale terram, in Stalis et Odressele terras et hospites, in Squifein et Hungrevelt terras et redditus, in Tudingetuna terras et redditus, in Wadingetuna terras, in Hodingehem terras et redditus, in Goningesele terram et redditus, in Seiles terram et redditus, in Lokingehem terram, in Raventun terras et redditus, in Ambletue redditus, in Basingehem terras et redditus, in Ostova redditus, in Wincela redditus, in Pernes redditus, in Yweslo terram, in Helingetuna terram, in Bukerdes partem decimae, in Felnis terram, in Hardentuna terram, in Markisa terram et redditus, in Wisifra terram et redditus, in Holesfort terras et redditus, in Hesdin terras et redditus, in Hecolt pratum, in Wakingehem octo polkinos frumenti ad mensuram de Gisnes, in Pitesfelt terras et redditus, in Fogenhove terras et redditus, et in Manengeltem terras et redditus, in Honingetuna terras et redditus, in Wimulge terras et redditus, in Lisingehem terras et redditus, et in Ilumeris terram et nemus. Terras etiam et mansuras ex dono comitis Eustachii ecclesiae vestrae collatas, et medietatem tertiae partis decimae de Hissingehem, et sextam partem ejusdem remanentis, et in Telingetuna quatordecim polkinos avenae et duos solidos et duos denarios, et in Fogenhove quatuor solidos et duodecim denarios quos habetis ab Ecclesia Andernenensi, et subterias quas habetis in navibus piscantium, vobis et ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus. Decernimus etiam ut in parochiis vestris nullus capellam refragante voluntate vestra aedificare praesumat. Salvis privilegiis Romanorum pontificum. Nullusque presbyter sive clericus in ecclesiis vel capellis vestris sine vestro assensu et libera voluntate per se vel per vim alterius licentiam habeat permanendi aut aliquod sibi officium assumendi. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de vestrorum animalium nutrimentis nullus, etc. Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos e saeculo fugientes, etc. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, etc. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, etc. Salva tamen canonica justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi, etc. In parochialibus vero ecclesiis quas habetis liceat vobis sacerdotes eligere et dioecesano episcopo praesentare; quibus, si idonei fuerint, episcopus curam animarum committat, ut ei de spiritualibus, vobis vero de temporalibus debeant respondere. Statuimus etiam ut nemini liceat ecclesiae vestrae novas et indebitas exactiones imponere, aut in vos vel ecclesiam vestram seu clericos vestros sine manifesta et rationabili causa excommunicationis vel interdicti sententiam promulgare. Libertates quoque et immunitates antiquas et rationabiles consuetudines ecclesiae vestrae concessas et hactenus observatas ratas habemus et eas perpetuis temporibus illibatas permanere sancimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, etc. Salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc., usque ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco, etc., usque in finem. Amen.
Datum apud Sanctum Germanum per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis S. R. E. cancellarii, VI Idus Julii, indict. XI, Incarnationis Dominicae anno 1208, pontificatus vero domini Innocentii papae III, anno undecimo.
CXII. ARCHIEPISCOPO ET CAPITULO ATHENIENSI. De confirmatione privilegiorum. (Apud S. Germanum, VI Id. Julii.) Solet annuere, etc., usque consensu, personas et ecclesias vestras, cum omnibus bonis quae inpraesentiarum rationabiliter possidetis, aut in futurum justis modis dante Domino poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et ea vobis ac per vos ecclesiis vestris, sicut ipsa juste ac pacifice possidetis, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo . . . nostrae protectionis et confirmationis, etc. Si quis autem, etc.
Datum apud Sanctum Germanum, VI Idus Julii, anno undecimo.
CXIII. ARCHIEPISCOPO ET CAPITULO ATHENIENSI. Ut Ecclesia Atheniensis ordinetur secundum consuetudines Ecclesiae Parisiensis. (Apud S. Germanum, II Id. Julii.) Sacrosancta Romana Ecclesia, cui disponente Domino praesidemus, eo efficacius exaudire suos subditos consuevit, quo devotius suffragium ab ipsa requirunt. Quia igitur a nobis cum reverentia debita postulastis ut vestram ecclesiam dignaremur secundum institutiones Parisiensis Ecclesiae ordinare, ac ejus consuetudines faceremus in ipsa firmiter observari, vobis portiones legitimas possessionum suarum, reddituum et proventuum assignantes, certo canonicorum numero, quem dilectus filius noster Benedictus tituli Sanctae Susannae presbyter cardinalis tunc apostolicae sedis legatus ibidem instituit, in suo robore remanente, nos postulationi vestrae grato concurrentes assensu, universitati vestrae concedimus quatenus, si fieri potest absque detrimento ipsius ecclesiae ac justo scandalo cleri et populi ac terrae illius principis, eam secundum consuetudinem Parisiensis Ecclesiae libere ordinetis.
Datum apud Sanctum Germanum, II Idus Julii, anno undecimo.
CXIV. DIMICENSI EPISCOPO. Episcopatus Calidoniensis ei commendatur. (Datum, ut in alia. ) Ex eo te sedi apostolicae reverentiam debitam perpendimus exhibere, quod praeter ipsius consilium et mandatum tibi jurisdictionem indebitam non usurpas, sed in his potius requiris gratiam ab eadem ad quae quadam necessitate induceris requirenda. Sane in nostra proposuisti praesentia constitutus quod cum ad Dimicensis Ecclesiae regimen per electionem canonicam evocatus, quae fuit per venerabilem fratrem nostrum Larissenum archiepiscopum postmodum confirmata, non possis de ipsius redditibus sustentari, nobilis vir A. comestabulus regni Thessalonicensis, princeps illius terrae, tuae compatiens paupertati, episcopatum Calidoniensem tuo contiguum tibi voluit assignare; cujus concessioni acquiescere minime voluisti nisi de nostra licentia speciali, sed nostram super eo misericordiam postulasti. Nos autem cum fratribus nostris deliberato consilio tibi duximus concedendum, quatenus Dimicensem episcopatum tanquam tuum possidens, si fieri potest absque detrimento ecclesiae utriusque ac sine justo scandalo cleri et populi et terrae illius principis, tandiu episcopatum Calidoniensem teneas et habeas commendatum, donec per apostolicam sedem aut ejus legatum aliud contigerit ordinari, sic tamen ut ejus curam utiliter administres.
Datum, ut in alia.
CXV. CITRIENSI ELECTO. Episcopatus Platamonensis ei commendatur. (Eadem data.) Ex eo te sedi apostolicae reverentiam, etc., ut in alia, usque constitutus, quod cum ad Ecclesiae Citriensis regimen per electionem canonicam evocatus, quae fuit per dilectum filium nostrum Benedictum tituli Sanctae Susannae presbyterum cardinalem tunc apostolicae sedis legatum postmodum confirmata, non possis de ipsius redditibus sustentari, nobilis vir Rolandus Piscius, princeps illius terrae, tuae compatiens paupertati, episcopatum Platononensem contiguum tuo tibi voluit assignare, cujus concessioni, etc., ut in alia, usque in finem. Eadem data.
CXVI. NOBILIBUS VIRIS DOMINIS THEBARUM. Ut persolvant decimas Ecclesiae Thebanae. (Datum, ut in alia. ) Nobilitatem vestram rogandam duximus et monendam per apostolica vobis scripta mandantes quatenus ab Ecclesia Thebana et clericis archiepiscopatus ejusdem non praesumentes crusticam vel aliquid contra justitiam extorquere, ab indebitis eorum exactionibus de caetero taliter desistatis, quod nullam de vobis justam habeat materiam conquerendi, vobis nihilominus injungentes ut decimas quas quilibet Christianus tenetur de jure solvere, cum Dominus ipse praeceperit in horrea sua decimationes inferii, persolvatis Ecclesiae memoratae, ac ei, prout tenemini, faciatis persolvi tam a Graecis vobis subditis quam Latinis.
Datum, ut in alia.
CXVII. NOBILIBUS VIRIS DOMINIS NIGRIPONTIS. De eadem re. Nobilitatem vestram, etc, ut in alia, usque mandantes quatenus ab Abinonensi Ecclesia et clericis episcopatus ejusdem non praesumentes, etc., usque in finem.
Datum.
CXVIII. NOBILIBUS VIRIS DOMINIS FERMOPILENSIBUS ET DOMINIS THEBARUM. De eadem re. (Datum, ut supra. ) Nobilitatem vestram, etc., ut in aliis, usque mandantes quatenus decimas ab Ecclesia Fermopilensi et clericis episcopatus ejusdem non praesumentes, etc., ut in aliis, usque in finem.
Datum, ut supra.
CXIX. NOBILI VIRO COMESTABULO THESSALONICENSI. Ut dignitates et possessiones Ecclesiae Dimicensi restituat. (Data eadem.) Nobilitatem tuam, etc., usque mandante quatenu, papates et possessiones ecclesiasticas, tam a te quam illis qui tuae sunt jurisdictioni subjecti detentas, cum fructibus inde perceptis restituens et restitui faciens, sicut justum fuerit, ecclesiae Dimicensi, ab ipsa ecclesia et venerabili fratre nostro episcopo et clericis episcopatus ejusdem non praesumas crusticam vel aliquid contra justitiam extorquere, sed ab indebitis ejus exactionibus sic desistas, quod nullam de te justam habeant materiam conquerendi, tibi nihilominus injungentes ut decimas, etc., ut supra, usque in finem.
Data eadem.
CXXI. NOBILI VIRO O. DE ROCCA, DUCI ATHENARUM. De solutione decimarum. (Data eadem.) Nobilitatem tuam, etc., usque mandantes quatenus ab Atheniensi Ecclesia et clericis archiepiscopatus ejusdem non praesumentes, etc., ut in superioribus
Data eadem.
CXXII. LARISSIENSI ARCHIEPISCOPO. De confirmatione privilegiorum. (Apud S. Germanum, VI Id. Julii.) Solet annuere, etc., usque assensu, possessiones quas ecclesia tua olim possedit et adhuc juste possidet et quiete, tibi et per te ipsi ecclesiae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo . . . nostrae confirmationis, etc. Si quis autem, etc.
Datum apud Sanctum Germanum, VI Idus Julii anno undecimo.
CXXIII. MAGISTRO ET FRATRIBUS HOSPITALIS SANCTI SANSONIS CONSTANTINOPOLITANI. De confirmatione privilegiorum. (Datum, ut in alia. ) Cum a nobis petitur, etc., usque assensu, personas vestras et hospitale Sancti Sansonis, in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus quae inpraesentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum Deo propitio justis modis poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti patrocinio communimus. Institutiones quoque quas dilectus filius Benedictus tituli Sanctae Susannae presbyter cardinalis tunc apostolicae sedis legatus ibidem fecisse dignoscitur, sicut rationabiliter factae sunt et in ejusdem authentico plenius continentur, ratas habentes, ipsas praecipimus firmiter observari. Nulli ergo. . . nostrae protectionis et jussionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum ut in alia.
CXXIV. ABBATI ET CONVENTUI FOSSAE NOVAE. De dedicatione altaris. (Apud monasterium Casinense, XII Kal. Augusti.) Si olim in veteri testamento altaris consecratio celebris habebatur, quanto magis nunc in novo debet solemnis haberi, cum non minus inter illud et istud quam inter lucem et umbram distet altare. In illo sane carnales et irrationales hostiae mactabantur, in isto vero illud unicum et vivificum holocaustum semper offertur quod pro redemptione humani generis semel in ara crucis exstitit victimatum, videlicet unigenitus Dei Filius Jesus Christus, idem ipse sacrificium et sacerdos, qui et pretium se dedit in cruce, ut moriens fideles suos a morte redimeret, et cibum se tribuit in altari, ut vivens fideles suos alat ad vitam, incorporans sibi ejus edentes, ut per hoc quod accepit ipse de nostro, et accipimus ipsi de suo, in unum corpus caput et membra in solubiliter uniamur, ipso rogante ut omnes in ipso sicut in Patre ac Pater in ipso sint unum. Cum ergo magnum et arduum sit sacramentum altaris, utique longe majus quam nos possimus ordiri, ad consecrandum in monasterio vestro novum altare quod in nova basilica erexistis a vobis cum multa supplicationis instantia multoties invitati, ad monasterium ipsum descendimus, imo verius ascendimus ad montem Bethel, in quo degunt filii prophetarum, utinam illo igne coelitus inflammati qui secundum praeceptum Dominicum semper in altari debet ardere, ipsumque sacrosanctum altare cum honorabili coetu episcoporum et cardinalium; asistente fidelium multitudine copiosa, XIV Kal. Julii solemniter propriis manibus consecravimus, hanc expetentes et exspectantes a Christo mercedem, ut quoties super illud in mysterio salutari mortis ejus memoria frequentabitur, ipse sit nostri memor in bonum; ut per suae mortis virtutem et a morte gehennae nos eripiat in futuro, illorum piis precibus exoratus qui pro salute vivorum ac defunctorum super ipsum altare holocaustum ei offerent medullatum. Ut igitur ipsius altaris consecratio veneranda singulis annis devotius celebretur, universis qui ad celebritatem consecrationis ipsius infra quindecim dies devote convenerint, de injunctis sibi poenitentiis pro peccatis indulgentiam unius anni concedimus, de illius pietate confisi qui est remissio peccatorum. Licet autem monasterium vestrum juris et proprietatis sit sedis apostolicae speciale, quia tamen ex hoc juris et proprietatis ipsius quasi specialius est effectum, nos illud sub speciali cura et principali tutela beati Petri suscipimus cum omnibus rebus quas inpraesentiarum justo titulo possidet aut in futurum justis modis poterit adipisci, ut secundum privilegia praedecessorum nostrorum ac nostra semper eas sine contradictione possideat, gaudens ubique privilegiis et indulgentiis universis tam generalibus quam etiam specialibus a sede apostolica impetratis. Cunctos igitur ipsius jura servantes apostolica benedictio prosequatur, eosque divina majestas et justificet in praesenti et glorificet in futuro. Turbatores autem ipsius, nisi commoniti resipuerint, reos se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscant et munere apostolicae benedictionis immunes, scientes quod ideo sub altare reliquiae martyrum reconduntur ut ibi contra persecutores ipsius loci vindicta justi sanguinis postuletur ubi sanguis justus commemoratur effusus, juxta quod legitur: Vidi sub altare Dei animas occisorum propter verbum Dei et propter testimonium quod habebant, et clamabant dicentes: Usquequo, Domine (sanctus et verus), non judicas et vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant super terram. (Apoc. VI). Omnibus autem eidem loco sua jura servantibus consolatio sancti Spiritus tribuatur hic et in aevum. Amen.
Datum apud monasterium Casinense, XII Kal. Augusti, anno undecimo.
CXXV. RAYNALDO CAPUANO ARCHIEPISCOPO EJUSQUE SUCCESSORIBUS CANONICE SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM De confirmatione privilegiorum. (Apud S. Germanum, X Kal. Augusti.) Cum ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio, quo cunctis Christi fidelibus ex superni dispositione arbitrii praeeminemus, singulorum paci et tranquillitati debeamus intendere, praesertim pro illorum quiete oportet nos esse sollicitos qui pastorali dignitate sunt praedicti et ad officium pontificale promoti. Nisi enim nos eorum utilitatibus intendentes, ipsorum dignitates et jura, in quantum Deo permittente possimus, integra conservemus, et auctoritate apostolica eos ab iniquorum hominum incursibus defendamus, de illorum salute non poterunt esse solliciti qui sibi ad regendum Domino sunt disponente commissi. Hujus itaque rei consideratione, venerabilis in Christo frater archiepiscope, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam, cui Deo auctore praeesse dignosceris, ad exemplar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, etc., usque permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Episcopatum Aquinatem, episcopatum Venafranum, episcopatum Yserniensem, episcopatum Theanensem, episcopatum Suessanum, episcopatum Calinensem, episcopatum Calvensem, episcopatum Cajatiensem, et episcopatum Casertanum. In Capua abbatiam Sanctae Mariae Majoris, ecclesiam Domini Salvatoris, ecclesiam Sancti Joannis ad Curtem, ecclesiam Sancti Michaelis, ecclesiam Sanctae Mariae de Arcu, ecclesiam Sanctorum Apostolorum, ecclesiam Sancti Jacobi in Castello. In dioecesi Ecclesiae Theanensis, ecclesiam Sancti Erasini, ecclesiam Sanctae Mariae, ecclesiam Sanctae Helenae et ecclesiam Sancti Nicolai quae sunt in territorio Scarpati. In loco Bairan, ecclesiam Sancti Heliae, et ecclesiam Sancti Martini. In Fontana de Corrigiis ecclesiam Sanctae Mariae. In dioecesi Ecclesiae Suessanae ecclesiam Sanctae Luciae de loco Sorbelli. In dioecesi Ecclesiae Calinensis, in Rocca montis Draconis, ecclesiam Sancti Ruffini, et ecclesiam Sancti Marci. In territorio Calinensi ecclesiam Sancti Pancratii. In dioecesi ecclesiae Calvensis, ecclesiam Sancti Andreae ad Cementa, ecclesiam Sancti Germani ad Palera, ecclesiam Sancti Tamari de Monte, ecclesiam Sancti Pauli de Cormello, ecclesiam Sancti Petri de Borleiano, ecclesiam Sancti Simachi, ecclesiam Sancti Erasmi de Moscardino, ecclesiam Omnium Sanctorum de loco Sanguinari. Ad Sclavos ecclesiam Sancti Michaelis, ecclesiam Sancti Petri, ecclesiam Sanctae Mariae, ecclesiam Sancti Nazarii, ecclesiam Sancti Angeli de Jano, et ecclesiam Sanctae Mariae. In loco Camillani, ecclesiam Sancti Angeli, ecclesiam Sanctae Mariae, et ecclesiam Sancti Nicolai. In dioecesi Caiatiensi, ecclesiam Sancti Angeli de Melanico, et ecclesiam Sancti Petri ali Bagnatori. In dioecesi ecclesiae Casertanensis, eclesiam Sancti Viti de Hercule, ecclesiam Sancti Nazarii in campo Buzariensi, ecclesiam Sancti Petri ad Boffoli, ecclesiam Sancti Secundini, et ecclesiam Sancti Felicis. In territorio Mutronensi, ecclesiam Sanctae Mariae, ecclesiam Sancti Felicis, ecclesiam Sancti Petri, et ecclesiam Sancti Stephani. Juxta ipsam dioecesim, ecclesiam Sanctae Eufemiae, ecclesiam Sancti Joannis ad Gajanum, ecclesiam Sanctae Mariae ad Lupinum, ecclesiam Sancti Felicis, ecclesiam Sancti Prisci. In loco Casapuli, ecclesiam Sancti Nicolai, ecclesiam Lancti Arpii, ecclesiam Sancti Petri de Sarsana. In loco Marzanesi, ecclesiam Sancti Angeli et ecclesiam Sancti Martini. In loco Campurcipi, ecclesiam Sancti Caesarii, ecclesiam Sancti Praecopii, et ecclesiam Sanctae Benerae. In loco Airolis, ecclesiam Sanctae Julianae et ecclesiam Sancti Nicolai ad Ravulas. In territorio Castelli ad mare, ecclesiam Sancti Adjutoris, ecclesiam Sancti Marcelli, et ecclesiam Sancti Blasii, ecclesiam Sancti Stephani, et aliam ecclesiam Sancti Blasii, ecclesiam Sancti Joannis, ecclesiam Sancti Nicolai, ecclesiam Sanctae Catherinae, ecclesiam Sanctae Crucis. In loco Cancelli, ecclesiam Sancti Angeli, et ecclesiam Omnium Sanctorum, ecclesiam Sancti Joannis, et ecclesiam Sancti Apollinaris de Patresano, ecclesiam Sancti Georgii, ecclesiam Sancti Joannis de Turre, ecclesiam Sancti Viti, ecclesiam Sancti Petri, ecclesiam Sancti Nicolai, ecclesiam Sancti Marci, ecclesiam Sancti Castrensis, ecclesiam Sancti Martini de Rosellis, ecclesiam Sancti Flaviani, ecclesiam Sanctae Barbarae, ecclesiam Sanctae Julianae, ecclesiam Sancti Andreae. In loco Arnonae, ecclesiam Sanctae Mariae, et ecclesiam Sancti Blasii, ecclesiam Sancti Pauli, ecclesiam Sancti Erasmi de Cazolis. In loco Grazanesi ecclesiam Sancti Joannis, ecclesiam Sanctae Mariae, et ecclesiam Sancti Maximiliani, et ecclesiam Sancti Nicolai. Praeterea Judecam decimam et redditum ducentarum librarum cerae de bajulatione regali. Proventum Castelli ad mare, feudum Panduli compalatii, alveum fluminis a molendino Ricardi de Citro et Roberti de Rocca usque ad pontem, sicut ea omnia juste ac pacifice possides, tibi et per te ecclesiae tuae auctoritate apostolica confirmamus. Diffinitivam quoque sententiam ab eodem praedecessore nostro super causa quae inter bonae memoriae Alfanum praedecessorem tuum et abbatissam monasterii Sanctae Mariae Capuanensis super subjectione ac libertate ipsius monasterii vertebatur exigente justitia promulgatam, sicut in ejus authentico plenius continetur, auctoritate apostolica duximus confirmandam. Pallium quoque, videlicet plenitudinem pontificalis officii, tuae fraternitati apostolicae sedis liberalitate largimur; quo utique infra tuam ecclesiam uti memineris iis diebus quibus praedecessores tuos usos fuisse cognoscis, videlicet in Nativitate Domini, festivitate protomartyris Stephani, Circumcisione Domini, Epiphania, Ypapanti, Dominica in Ramis palmarum, Coena Domini, Sabbato sancto, Pascha, feria secunda post Pascha, Ascensione, Pentecosten, tribus festivitatibus Sanctae Mariae, natale Sancti Joannis Baptistae, solemnitate Omnium Apostolorum, commemoratione Omnium Sanctorum, dedicationibus Ecclesiarum, ecclesiae tuae principalibus festivitatibus, consecrationibus episcoporum, et ordinationibus clericorum, et anniversario tuae consecrationis die. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, etc., usque omnimodis profutura. Salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc., usque subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, etc., usque in finem. Amen.
Datum apud Sanctum Germanum per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis S. R. E. cancellarii, X Kal. Augusti, indictione XI, Incarnationis Dominicae anno 1208 pontificatus vero domini Innocentii papae III anno undecimo.
CXXVI. RAYNALDO CAPUANO ARCHIEPISCOPO. Confirmatur sententia lata per Alexandrum III. (Apud S. Germanum, XII Kal. Augusti.) Solet annuere sedes apostolica, etc., usque inclinati, diffinitivam sententiam a felicis recordationis Alexandro papa praedecessore nostro super causa quae inter bonae memoriae praedecessorem tuum et abbatissam monasterii Sanctae Mariae Capuanensis super subjectione ac libertate ipsius monasterii vertebatur exigente justitia promulgavit, sicut in ejus authentico plenius continetur, auctoritate apostolica confirmamus; cujus tenorem de verbo ad verbum praesentibus litteris fecimus adnotari.
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ALFANO Capuano archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
« Officii nostri debito et auctoritate compellimur ut controversias quae ad apostolicae sedis perferuntur examen exacta diligentia et studio debeamus audire; et quae apud eam decisa fuerint et fine congruo terminata, ne in scrupulum recidivae contentionis valeant devenire, apostolicis scriptis convenit adnotari. Ad hoc enim ecclesiarum omnium matrem atque magistram sacrosanctam Romanam Ecclesiam providentia divina constituit ut implicitas et graves quaestiones explicare debeat, et quae dubietate aliqua detinentur, judicii sui examine servato rigore justitiae diffinire. Cum tu siquidem et dilecta in Christo filia nostra Math., abbatissa Sanctae Mariae Capuanensis, pro causa quae inter te et eam vertebatur super subjectione quam in eodem monasterio requirebas, et libertate pariter in qua eadem abbatissa proclamabat, in nostra essetis praesentia constituti, jam dicta abbatissa privilegia principum et trium praedecessorum nostrorum, Zachariae videlicet, Leonis, et Adriani Romanorum pontificum, coram nobis in medium protulit. Tu vero econtra proposuisti quod cum infra fines tuae dioecesis, imo juxta muros tuae civitatis idem sit monasterium fundatum, jure communi ad ecclesiam tuam debeat pertinere, et super hoc multorum te canonum auctoritate fretum dixisti quibus expresse monstratur quod monasteria et ecclesiae ad episcopos pertinent in quorum territorio fundata noscuntur. Allegasti etiam quod a sexaginta annis retro ecclesia tua et ii qui te in archiepiscopatus dignitate praecesserunt possessionem ejusdem monasterii, benedictiones abbatissarum et monialium, et celebrationes missarum publicarum, obedientiam et fidelitatem, ac suspensionem clericorum ejusdem monasterii habuissent. Quatuor quoque testes nihilominus produxisti, tres quorum jurati deposuerunt quod Atta abbatissa, cum vacante Ecclesia Capuana a Roberto quondam Suessano episcopo ejusdem Ecclesiae suffraganeo benedicta fuisset, ad suggestionem canonicorum Capuanae Ecclesiae ab eodem episcopo requisita de obedientia et fidelitate ipsi Ecclesiae exhibenda, tam ecclesiae quam archiepiscopo, cum foret substitutus, obedientiam et fidelitatem juravit. Adjecisti insuper quod quamdam monialem, quam ejecerat, ad tuam commonitionem et mandatum recepit, et ei in quadam monasterii sui cella de Teano providit. Praeterea ipsius monasterii clerici a te et praedecessore tuo de fidelitate requisiti, eam vobis exhibuerunt. Sane cum super iis fuisset hinc inde diutius litigatum, privilegiis principum, quantum ad libertatis donationem et monasterii exemptionem, quia nec illi nec alii laici hujusmodi possunt ecclesiis libertatem donare, nullatenus, sicut dignum est innitentes, privilegium Zachariae propter stylum dictaminis et corruptionem grammaticae artis et propter Simoniacum contractum quem continebat, videlicet quod ecclesiam venditam, quod de tam sancto viro nefas est credere, confirmasset, et propter pergamenum etiam, quod vix centum videbatur esse annorum, cum quadringentorum annorum, prout in chronicis habetur, spatium decurrerit quod idem Zacharias decessit, privilegium autem Leonis propter vitium et corruptionem grammaticae artis, de quo tam litterato et prudenti viro absurdum est existimare quod tam idiotas scriptores habuerit, et propter bullam, quae a bullis ejusdem Leonis, quae coram nobis productae fuerunt, omnino comparebat dissimilis et diversa, cum illae inter se comparerent per omnia similes, suspecta et fide non digna judicavimus. Porro privilegium bonae memoriae Adriani papae nullam praelibato monasterio absolute libertatem conferebat, sed cum conditione, sicut habuerat antiquitus, confirmabat. Caeterum licet multitudo testium qui ex parte abbatissae producti fuerant constanter asseverarent praescriptum monasterium semper fuisse liberum et nulli nisi Ecclesiae Romanae et principi Capuano subjectum, interrogati tamen si certa signa subjectionis Romanae Ecclesiae scirent, se id nescire asseruerunt. Testati sunt quoque se non vidisse quod abbatissae obedientiam praedecessoribus tuis promiserint aut fidelitatem juraverint. Profitebantur tamen quod eas viderint ab eisdem tuis praedecessoribus benedici. Nos igitur cognoscentes tam ex iis quae ex parte tua allegata sunt quam ex attestatione partium alterius partis quod antecessores tui abbatissas et moniales saepedicti monasterii benedixerint, missas ibi publicas celebraverint, et praedictae Attae obedientiam et fidelitatem receperint, et quomodo etiam clerici illius monasterii eis obedientiam exhibuerint et fidelitatem juraverint, attendentes quoque cautum esse canonibus quod omnis Ecclesia episcopo in cujus episcopatu consurgit subesse debeat, te a petitione memoratae abbatissae super libertate quam sibi adversus te vindicare nitebatur de communi fratrum nostrorum consilio absolvimus, et tam tibi quam ecclesiae tuae idem monasterium adjudicavimus et perpetuo subesse decrevimus. Ut autem haec nostrae diffinitionis sententia rata et firma permaneat, et perpetuis temporibus inviolabiliter observetur, eam auctoritate apostolica roboramus et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae diffinitionis infringere vel ei aliquatenus contraire. Si quis autem, » etc.
Nulli ergo . . . nostrae confirmationis, etc. Si quis autem, etc.
Datum apud Sanctum Germanum, XII Kal. Augusti, anno undecimo.
CXXVII. PRIORI ET CLERICIS SANCTORUM JOANNIS ET PAULI TUDERTINENSIS. Ecclesia S. Hilarii eis adjudicatur. (Datum, ut in alia. ) Cum inter vos ex parte una, et dilectum filium abbatem Sancti Petri de Monte Spoletanae dioecesis ex altera, coram venerabili fratre nostro episcopo Tudertino et dilectis filiis priore et I. canonico Sancti Gregorii Spoletanensis a nobis judicibus delegatis super ecclesia Sancti Hilarii Tudertinensis quaestio verteretur, ex parte tua, fili prior, fuit propositum coram eis tertiam partem ipsius ecclesiae Sancti Hilarii tam in possessionibus et oblationibus quam in cellis etiam de jure ad suam ecclesiam pertinere. Caeterum ex parte ipsius abbatis fuit propositum ex adverso ipsam ecclesiam Sancti Hilarii pertinere ad ipsum cum possessionibus et omnibus quae habebat. Super quibus cum testes ex utraque parte producti, recepti, et examinati fuissent, iidem tandem judices attestationes ipsorum cum propriis sigillis signatas cum quibusdam aliis authenticis scriptis nobis mittere curaverunt, praefigentes partibus terminum competentem, in quo cum ipsis nostro se conspectui praesentarent sententiam recepturae. Cumque partes essent in nostra praesentia constitutae, dilectum filium A. subdiaconum et capellanum nostrum eis concessimus auditorem; coram quo attestationibus, sicut decuit, publicatis, fuit super ipsis aliquandiu disputatum, qui nobis retulit diligenter quae proposita fuerant coram eo. Sane cum pars tua, fili prior, per suos testes niteretur probare in praenominata ecclesia Sancti Hilarii jus patronatus habere ac ipsam ecclesiam pro tertia parte a quadraginta annis et amplius in oblationibus et mortuariis aliisque proventibus pacifice tenuisse, necnon ad se pertinere pro praefata terra clericos ordinare in ecclesia memorata, hoc solum invenimus sufficienter esse probatum, quod a quadraginta annis et amplius tertiam partem oblationum ecclesiae Sancti Hilarii ecclesia Sanctorum Joannis et Pauli recepit, et ipsam clericis institutis per abbatem de Monte ac clericis Sanctorum Joannis et Pauli commisit aliquando colligendam. Nos igitur quae proposita sunt diligentius attendentes, ecclesiae Sanctorum Joannis et Pauli tertiam partem oblationum in ecclesia Sancti Hilarii adjudicare curavimus, auctoritate praesentium decernentes ut sibi liceat, sive institutis in eadem ecclesia per abbatem, sive Sanctorum Joannis et Pauli clericis, sicut probatum est et hactenus consuetum, partem ipsam committere colligendam, super aliis perpetuum tibi silentium imponentes. Nulli ergo . . . nostrae constitutionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum, ut in alia.
CXXVIII. STEPHANO NEPOTI NOSTRO. Ei adjudicatur praebenda Bajocensis. (Apud S. Germanum, Non. Julii.) Dilectis filiis P. clerico nuntio tuo et R. Joannis de Waureio clerici procuratore in nostra praesentia constitutis, idem nuntius graviter est conquestus quod cum in Bajocensi Ecclesia sibi fuerit praebenda collata quam venerabilis frater noster Bajocensis episcopus ante promotionem suam obtinuisse dignoscitur, ejusdem praebendae liberam dispositionem habere non poteras nec ecclesias et res alias pertinentes ad ipsam pacifice possidere, dicto I. falso asserente se in ipsa praebenda vicarium perpetuum constitutum, et te hujusmodi occasionis obtentu multipliciter molestante. Unde petiit supradictum I. a sui molestatione compesci. Procurator vero praedictus ex adverso proponens eumdem I. olim in eadem praebenda perpetuum vicarium institutum, nec pro ea nisi ad annuam pensionem triginta quatuor librarum Turonensis monetae teneri, nobis humiliter supplicavit ut liberam ejusdem praebendae provisionem ac rerum pertinentium ad eamdem dictum I. faceremus habere, sicut hactenus consucvit, non permittentes eumdem ab aliquibus super hoc indebite molestari. Ad fundandam autem intentionem suam et defensionem ejusdem I. transcripta quarumdem litterarum exhibuit, quibus tantummodo se asseruit uti velle, quarum authentica penes dictum I. esse dicebat. Porro in uno transcriptorum ipsorum perspeximus contineri bonae memoriae Constantiensem episcopum ad praesentationem H. quondam canonici Bajocensis eidem I. ecclesiam de Waureio cum pertinentiis suis in perpertuam eleemosynam concessisse, ita videlicet quod idem I. duodecim libras Andegavenses praedicto H. solveret annuatim. Ad quod tua pars ita respondit, quod, etsi transcriptis hujusmodi fides nequaquam esset habenda, per illud tamen transcriptum idem I. praedictae praebendae vicarius nullatenus esse probatur, sed potius quamdam ecclesiam sub annuo censu in eleemosynam recepisse. Verum ejusdem eleemosynae liberalitas ab ipso episcopo ad praesentationem ejusdem H. sibi factae ultra tempus vitae ipsius H. in praejudicium substituendi canonici non potuit prorogari, maxime cum consensus episcopi et capituli Bajocensis, ad quos ea res principaliter pertinebat, accessisse nullatenus allegetur. In transcripto vero litterarum felicis reeordationis Clementis papae praedecessoris nostri, quod idem obtulit procurator, continebatur expresse quod ad petitionem ejusdem I. qui se in jamdicta Ecclesia proposuit perpetuum vicarium institutum ac pensionem ejusdem longe magis adauctam quam fuisset tempore Lateranensis concilii celebrati, dictus praedecessor noster memorato episcopo Constantiensi mandavit ut pensionem ipsam ad eum statum appellatione remota reduceret quo tempore celebrati concilii fuisse constaret. Qui ejusdem auctoritate mandati pensionem ipsius ecclesiae, tanquam adauctam, ad quatuor libras et decem solidos Andegavensis monetae sententialiter reducere procuravit, sicut ex transcripto litterarum ipsius argui poterat evidenter, cujus sententiam, sicut rationabiliter erat lata, memoratus praedecessor noster asseritur confirmasse. Ad quod probandum quoddam rescriptum dictus exhibuit procurator. Ad haec autem fuit a tua parte responsum quod cum in praenotato transcripto Constantiensis episcopi tantummodo exprimeretur eumdem I. dictam Ecclesiam in eleemosynam recepisse, non utique vicarium constitutum, manifeste constare dicebat supradictas litteras praedecessoris nostri, in quibus asseruit se perpetuum vicarium constitutum et ejusdem ecclesiae pensionem adauctam, per falsitatis suggestionem obtentas, unde nec ex ipsis nec ex sententia Constantiensis episcopi, qui earum auctoritate processit, nec ex etiam confirmatione apostolica subsecuta debebat idem I. aliquod commodum reportare, praesertim cum tam beneficio litterarum illarum quam sententiae praedicti episcopi renuntiasse penitus videretur cum eamdem ecclesiam postmodum ad firmam recepit sub longe majori annua pensione, sicut aperte colligitur ex transcripto inferius adnotato. Transcriptum enim litterarum bonae recordationis episcopi, decani, et capituli Bajocensis praesentavit, per quod causam suam idem procurator potissimum defendere nitebatur; in quo continetur expresse quod magister R. de Ablegiis tunc canonicus, nunc episcopus Bajocensis de ipsorum consensu praebendam suam de Wareto cum pertinentiis suis, tam ecclesiis quam hominibus, et dominicis ecclesiarum, et aliis, sub annua firma triginta quatuor librarum Andegavensium eidem I. concesserat perpetuo retinendam; quam concessionem post promotionem suam idem episcopus innovavit, et eamdem Constantiensis episcopus dignoscitur approbasse, sicut per transcripta litterarum ipsorum videbatur l quido comprobari. Verum ad hoc pars tua respondit quod per transcriptum praemissum episcopi et capituli Bajocensis dictus I. non vicarius sed firmarius potius seu pensionarius probabatur . . Unde cum hujusmodi firma de jure vel consuetudine diutius durare nequiverit nisi donec is qui dedit ad firmam jus habuerit in praebenda, constare dicebat quod postquam idem magister R. assumptus exstitit in episcopum, ipsa fuit utique firma finita, quia licet idem magister, cum praebendam dedit ad firmam, eam concesserit perpetuo possidendam, intelligendum tamen est quod tamdiu esset eadem concessio duratura donec ipse in praebenda jus aliquod obtineret, ut illud secundum sanum intellectum ad suum perpetuum referatur. Sed nec per consensum episcopi et capituli idem I. jus aliquod retinere potuit in praebenda postquam ipsam habere desiit qui eam dedit ad firmam, quia cum consensus ipse accederet facto canonici, dictus I. non potuit diutius commodum ex ipso consensu percipere quam concessio a canonico facta duraret; praecipue cum episcopus et capitulum nequiverint in tam enormem substituendi canonici laesionem suum accommodare consensum, nec sub annua firma triginta quatuor librarum idem I. praebendam ipsam perpetuo retinere, quae centum viginti libras valere proponitur annuatim; cum et hoc, non solum in damnum, sed etiam opprobrium redundaret Ecclesiae, ut canonicus modica pensione praebendae suae contentus existeret, et idem I. de ipsius proventibus abundaret; qui, quantum ad regularitatem et vitam, qualis perhibeatur existere subticemus. Proposuit pars tua insuper concessionem factam ab eodem Bajocensi episcopo nullam esse, cum eo tempore facta fuerit quando ad eum minime pertinebat. Unde per consequentiam approbatio Constantiensis episcopi nullum tibi potuit praejudicium generare. Nos igitur iis et aliis quae nuntius et procurator praedicti proponere curaverunt plenius intellectis, habito consilio cum fratribus nostris, eumdem I. ad restitutionem ecclesiarum Sanctae Trinitatis de Waureio, Sanctae Mariae de Ver, et S. Petri de Mainilhamant cum pertinentiis earumdem et aliarum rerum ad praebendam de Waureio spectantium duximus condemnandum, tam super vicaria quam super firma, quae jam procul dubio noscitur esse finita, ei perpetuum silentium imponentes, decernendo ut tu tam de ipsis ecclesiis quam de aliis ad tuam praebendam spectantibus libere de caetero absque cujuslibet contradictione disponas. Nulli ergo . . . nostrae diffinitionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum apud Sanctum Germanum, Nonis Julii, anno undecimo.
CXXIX. DILECTIS FILIIS MAJORI ET WILLELMO ARCHIDIACONIS, ET PRIORI SANCTI VICTORIS PARISIENSIS. De praebenda S. Martini Turon. adjudicata M. Willelmo. (Sorae, VIII Id. Augusti.) Inducti dudum laudabili testimonio quod dilecto filio magistro Willelmo latori praesentium de moribus et scientia reddebatur, suaeque necessitati paterno condescendentes affectu, cum ecclesiasticum beneficium, quo utique dignus erat, ad inopis vitae solatium non haberet, capitulo Beati Martini Turonensis dedimus in mandatis ut eum reciperent in canonicum et in fratrem. Cumque dilectus filius Windocinensis abbas et commonitores ipsius eos ad id sollicite monuissent, sicut ipsi per suas nobis litteras retulerunt, respondere quidem distulerunt, inprimis occasionem absentiae decani sui et thesaurarii praetendentes; quibus demum in ipsius receptione magistri assensum suum per suas litteras impendentibus, illi finaliter responderunt quod licet personam ejus notam haberent, utpote qui diu fuerat apud eos laudabiliter conversatus, eisque, sicut vir discretus et prudens, esse poterat necessarius, quia tamen quosdam alios ex promissione recipere tenebantur, et Ecclesiae suae facultates minime suppetebant, commode tunc non poterant mandatum apostolicum adimplere. Unde nos iteratis humilitatis suae supplicationibus inclinati, dilectis filiis abbati Sanctae Genovefae ac coexsecutoribus ejus per scripta nostra praecepimus ut praefatum capitulum, nisi rationabilem causam objiceret et probaret propter quam non deberet hoc vel non posset impleri, praesertim cum idem magister de morum ac litteraturae sufficientia commendaretur ab eo, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo per censuram ecclesiasticam coercerent, quod ipsum in fratrem reciperet et canonicum, et stallum in choro et locum in capitulo assignaret eidem. Qui, sicut per suas nobis litteras intimarunt, rite in ipso negotio procedentes, licet pars capituli nonnullas exceptiones frivolas praetendisset, et quidam pro parte ipsa coram uno praedictorum exsecutorum frustratorie ad nostram audientiam appellaverint ante diem quae partibus exstiterat assignata, quia demum nihil fuit contra praefatum magistrum ostensum propter quod mandatum deberet apostolicum impediri, et tam per confessionem partium quam depositiones testium plene constitit plures canonicos illius ecclesiae postquam ordinata ultimo fuerat, discessisse, in quorum locis nondum erant aliqui substituti, ad audiendum sententiam peremptorium terminum partibus praefixerunt. Quia vero praedictum capitulum peremptorie saepe citatum contumaciter se subtraxit, duo exsecutorum ipsorum, tertio legitime excusato, sententialiter decreverunt ut non obstantibus illis quae objecta fuerant a capitulo, dictus magister in fratrem reciperetur et canonicum ecclesiae memoratae atque stallum in choro et in capitulo locus assignaretur eidem, capitulo ipsi firmiter injungentes ut hoc effectui demandaret. Quod quia contumaciter adimplere contempsit, suspensionis primum, ac demum, quia post suspensionem nihilominus celebravit, excommunicationis in ipsum sententiam protulerunt; et sic tandem quidam de capitulo ipso redeuntes ad cor, praefatum magistrum juxta praescriptam sententiam receperunt aliis in sua non metuentibus contumacia perdurare. Nuper autem cum idem magister in nostra praesentia constitutus processum exsecutorum suorum peteret confirmari, tam ipsum quam dilectum filium A. canonicum ecclesiae supradictae, qui pro negotiis ejus ad apostolicam sedem procurator accesserat, mandavimus per dilectum filium Tullium subdiaconum et capellanum nostrum audiri. In cujus praesentia cum canonicus ipse penitus recusasset aliquid proponere vel agere contra eum, demum ipsum ad pacis osculum in fratrem et canonicum de mandato nostro recepit. Cum igitur quaedam litterae contra praefatorum exsecutorum processum per quemdam nuntium ecclesiae memoratae, cujus petitionem pluries super hoc dicimur repulisse, nomine ipsius capituli veritate supressa dicantur a nobis et expressa falsitate subreptae, videlicet in hunc modum, quod cum inter ipsos ex parte una et praefatum magistrum ex altera coram dicto abbate ac conjudicibus suis super receptione ipsius in eorum Ecclesia quaestio verteretur, iidem judices in negotio ipso perperam procedentes, post appellationem ad nos legitime interpositam iniquam tulerunt sententiam contra ipsos, volentes ejusdem magistri laboribus et expensis finem imponere, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, revocato in statum debitum si quid per hujusmodi litteras inveneritis immutatum, dictas sententias, diffinitivam videlicet, ut est justa, et suspensionis et excommunicationis, sicut rationabiliter sunt prolatae, faciatis usque ad satisfactionem condignam per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari, sollicite provisuri ne per defectum vestrum multiplicetur memorato magistro necessitas ulterius propter hoc ad sedem apostolicam laborandi; qui occasione laboris hujusmodi attenuatus est graviter, non solum in rebus, verum etiam in persona. Nullis litteris veritati etc. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.
Datum Sorae, VIII Idus Augusti, pontificatus nostri anno undecimo.
CXXX. COMITIBUS, BARONIBUS, CIVIBUS ET CAETERIS REGNI FIDELIBUS IN APULIA CONSTITUTIS. Super adjutorio praestando regi Siciliae. Affectum dilectionis et gratiae quem habemus ad regem et regnum Siciliae licet in multis multoties ostenderimus, nunc tamen evidentius et expressius per effectum operis demonstramus, cum propter necessitatem urgentem in regnum personaliter descenderimus, caeteris mundi negotiis ex magna parte postpositis propter hoc unum, ut in ipso videlicet pacem et justitiam reformemus. Bonum ergo per Dei gratiam initium assecuti, progressum intendimus facere meliorem, ut finis optimus subsequatur. Quocirca devotionem vestram monemus et exhortamur in Domino, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandantes quatenus sicut divinam et apostolicam ac regiam gratiam charam habetis, ordinationem quam fecimus super regis adjutorio et succursu, defensione ac pace regni, ad exemplar aliorum comitum et baronum ac etiam civitatum recipiatis hilariter et efficaciter observetis, prout ipsa ordinatio in capitulari continetur expressa bulla nostra munito, magistris Capitaneis humiliter intendentes qui ad exsecutionem ipsius de mandato nostro fuerint constituti; ne si forte, quod absit! quisquam praesumeret refragari, poenam in ipsa ordinatione statutam incurrat, et nos manus nostras in eum spiritualiter ac temporaliter aggravemus. Quia vero propter fervorem aestatis ad praesens non possumus personaliter descendere in Apuliam, vices nostras super iis committimus exsequendas dilecto filio nostro Gregorio Sancti Theodori diacono cardinali apostolicae sedis legato, cui dilectum filium O. acolythum nostrum a latere nostro transmissum duximus adjungendum.
CXXXI. GREGORIO SANCTI THEODORI DIACONO CARDINALI APOSTOLICAE SEDIS LEGATO, ET O. ACOLYTHO NOSTRO. De eadem re. Quia propter fervorem aestatis non possumus ad praesens descendere in Apuliam, vices nostras vobis duximus committendas, ut ordinationem quam fecimus super succursu et adjutorio regis et defensione ac pace regni proponatis comitibus, baronibus, atque civibus per Apuliam constitutis, et inducatis eosdem ut ad exemplar eorum qui ordinationem ipsam apud Sanctum Germanum in nostra praesentia juraverunt, jurent et ipsi se fideliter servaturos, duos ex ipsis, quos magis idoneos provideritis, magistro Capitaneos statuentes. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus id prudenter et efficaciter exsequi procuretis.
In nomine Domini. Amen. Ordinationem quam dominus Innocentius papa fecerit super succursu et adjutorio domini regis, et super pace ac defensione regni, ego . . . bona fide servabo, et pro posse meo faciam alios observare. Sic me Deus adjuvet, et haec sancta Dei Evangelia.
CXXXII. Haec est ordinatio quam facimus super succursu et adjutorio regis et super pace ac defensione regni Siciliae. Videlicet ut nobiles viri P. Celanensis et R. Fundanus comites sint magistri Capitanei, quibus super iis in Apulia omnes intendant. Quicunque ordinationem istam receperint, ad invicem sibi pacem observent. Et si quisquam ab alio fuerit offensus, non statim reoffendat eumdem; sed apud praedictos comites querelam deponat, qui eam secundum rationem et consuetudinem regni faciant emendari. Qui autem ordinationem istam recipere noluerit aut servare, tanquam hostis publicus habeatur, et a caeteris impugnetur. Ducenti milites dirigantur in succursum et adjutorium regis usque ad Kalendas Septembris, moraturi per manum in expensis eorum a quibus fuerint destinati. Distribuantur autem secundum extimatorum arbitrium quos ad hoc specialiter deputabimus, pensatis debitis servitiis et propriis facultatibus comitum et baronum ac etiam civitatum; proviso etiam ut ad opus eorum victualia dirigantur. Civitates autem, comites et barones assignet in propriis expensis certum numerum bellatorum ad mandatum comitum praedictorum, si quando guerra contra quemquam propter hoc fuerit exercenda. In omnibus autem reservamus nobis plenarium potestatem addendi et minuendi, mutandi et declarandi, prout viderimus expedire.
CXXXIII. COMITIBUS, BARONIBUS, CIVIBUS, CAETERISQUE REGNI FIDELIBUS A SALERNO USQUE CEPERANUM DE MARI CONSTITUTIS AD MARE. De eadem re. Universitati vestrae praesentium auctoritate mandamus atque praecipimus quatenus nobilibus viris P. Celanensi et R. Fundano comitibus, quos super succursu et adjutorio regis et pace ac defensione regni magistros Capitaneos constituimus, per omnia intendatis, ut ordinatio nostra per eos ad salutem et quietem regis ac regni debitum consequatur effectum, statutis et mandatis ipsorum comitum sine qualibet contradictione parentes, tam de militibus ad succursum regis in Siciliam destinandis, quam etiam de militibus exhibendis contra illos qui praesumerent infringere pacem regni, secundum extimationem illorum qui de concessione nostra milites ipsos distribuent ad mandatum comitum praedictorum. Latorem vero praesentium dilectum filium W. scriptorem nostrum specialiter destinamus, ut ad exemplar eorum qui super ordinatione servanda juramentum in nostra praesentia praestiterunt, simile ab aliis recipiat juramentum.
CXXXIV. ILLUSTRI REGI ARAGONUM. De matrimonio Frederici regis Siciliae. (Sorae, VI Id. Augusti.) Ut charissimus in Christo filius noster Fredericus Siciliae rex illustris charissimam in Christo filiam nostram Constantiam sororem tuam, quondam reginam Hungariae, ducat in conjugem, apostolicum impertimur assensum, et quod statutum est et concessum de duobus dodariis, donationibus videlicet propter nuptias, approbamus. De tertio vero, quod est arbitrio nostro commissum, hoc tuae serenitati mandamus, quod media via duximus incedendum, ita videlicet ut secundum tenorem conventionum caeteris adimpletis, illud super hoc exspectetur implendum quod nostra decreverit providentia, ipsi profecto negotio sine majoris expressionis indicio profutura. Quocirca tuam regalem prudentiam fideliter exhortamur sollicite commonentes quatenus moras ulterius non innectens, ad consummationem hujus negotii studiose procedas; quia longe majus quam hactenus tibi ostium est apertum.
Datum Sorae, VI Idus Augusti, pontificatus nostri anno undecimo.
CXXXV. NOBILIBUS VIRIS RECTORIBUS, CONSULIBUS, CASTELLANIS, CIVIBUS, ALIISQUE FIDELIBUS NOSTRIS PER CAMPANIAM CONSTITUTIS. De moneta recipienda per totam Campaniam. (Sorae, Non. Augusti.) Cum ex paucitate denariorum de Flore ac ponderatione ipsorum multa impedimenta proveniant, communi super hoc utilitati providere volentes, universitati vestrae praesentium auctoritate mandamus atque praecipimus quatenus passim de caetero tam in magnis commerciis quam in parvis nostram recipiatis monetam, quae vulgo dicitur de Senatu, et per totam Campaniam recipi faciatis, inhibentes districtius ut denarii de Flore amodo non ponderentur ab aliquo, nec pro mercimoniis exigantur. Si quis autem eos exigere vel ponderare praesumpserit, quadraginta solidos curiae nostrae pro poena persolvat. Quicunque vero debet denarios censuales, pro duodecim de Flore reddat sedecim de Senatu.
Datum Sorae, Nonis Augusti, pontificatus nostri anno undecimo.
CXXXVI. EPISCOPO AVERSANO. Mandatum de prima praebenda vacatura. (Apud S. Germanum, VIII Kal. Augusti.) Cum in ecclesia tua beneficium non vacaret ad praesens quod dilecto filio S. acolytho nostro posses conferre, pollicitus es eidem quod primum in eadem ecclesia vacans beneficium assignare volebas; quod cum ad nostram notitiam pervenisset, fecimus tibi proponi ut praebendale beneficium primum in tua ecclesia vacaturum reservares donationi nostrae, personae idoneae conferendum, quod tu liberaliter acceptasti. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus primum praebendale beneficium quod in tua vacabit ecclesia donationi nostrae studeas reservare.
Datum apud Sanctum Germanum, VIII Kalend. Augusti, pontificatus nostri anno undecimo.
CXXXVII. ABBATI ET CLERICIS SANCTAE MARIAE DE FLUMINE DE CECCANO. De confirmatione privilegiorum. (Sorae, XIV Kal. Septembris.) Justis petentium desideriis, etc., usque inclinati, personas vestras et ecclesiam Sanctae Mariae de Flumine, in qua divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis quae inpraesentiarum rationabiliter possidetis, etc., usque suscipimus. Specialiter autem Sancti Stephani et Sancti Quirici ecclesias cum omnibus tenimentis et pertinentiis suis, forestam juxta ecclesiam Sancti Stephani, et de capite pontis de Prato et de Gineis, molendina, vineas juxta ecclesiam ipsam, et aliam quam emistis in loco qui appellatur Marana, redditus, decimas, oblationes, homines, hortos et possessiones alias ad vestram ecclesiam pertinentes, sicut eas juste ac pacifice possidetis, vobis et per vos eidem ecclesiae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Libertates quoque et immunitates, necnon et exemptiones saecularium exactionum a dilecto filio nobili viro Joanne de Ceccano tam pie quam provide vobis et ecclesiae vestrae concessas, sicut in ejusdem nobilis authentico perspeximus contineri, ratas habemus, et eas perpetuis temporibus illibatas decernimus permanere. Cujus tenorem de verbo ad verbum praesenti paginae duximus inserendum.
« In nomine Domini. Anno Dominicae Incarnationis 1196, pontificatus domini Caelestini tertii papae anno sexto, indictione XIV, mense Julii, die vigesimo quarto. Hac die ego Joannes de Ceccano in praesentia domini Jordani cardinalis Sanctae Pudentianae charissimi patrui mei et venerabilium episcoporum Berardi Ferentinatis, et Petri Signini, et Joannis Anagnini, et Taddaei Alatrini, et Oddonis Verulani, et Thedelegarii Terracinensis, et multorum hominum totius Campaniae et Maritinae tam clericorum quam etiam laicorum, inductus amore divino, et pro redemptione animae meae atque meorum parentum praeteritorum, praesentium, et futurorum, concedo ecclesiae Sanctae Mariae de Flumine et domino Landulpho dilecto abbati ejusdem ecclesiae et universae familiae ejus, tam clericis quam etiam laicis praesentibus et futuris, plenam et perpetuam libertatem, abrenuntiando datae, malo usui, et omnibus exactionibus. Et si quis pro quocunque crimine commisso ad ecclesiam istam confugerit, nec ego nec successores mei per me vel per ministros meos ei, dum ibidem fuerit, violentiam aliquam nec injuriam inferemus, nisi in mortem meam, meorum haeredum, vel in proditionem castrorum meorum, vel in combustionem ipsorum castrorum fuerit machinatus. De ordinatione clericorum et destitutione me nullatenus intromittam. Si vero clericus aut laicus ejusdem ecclesiae in aliquando offenderit, abbas cum clericis in eorum capitulo cogent ipsum ad justitiam exhibendam. Salvo jure patronatus. De consilio igitur communi domini Jordani cardinalis et omnium episcoporum et consensu domini Joannis de Ceccano institutum est ut quicunque contra hanc concessionem fecerit, vinculo anathematis innodetur, et partem cum Dathan et Abiron habeat. Ad majorem itaque cautelam, ne quod factum est diuturnitate temporis in oblivionem veniat, presbytero Benedicto dilecto notario nostro id scribere mandavimus, et chartam ipsam fecimus sigilli nostri munimine insigniri. » Nulli ergo . . . nostrae protectionis et confirmationis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Sorae, XIV Kal. Septembris, pontificatus nostri an. undecimo.
CXXXVIII. TRECENSI EPISCOPO. Scribitur adversus canonicos S. Martini Trec. (Sorae, XVII Kal. Septembris.) Diligenter auditis et perspicaciter intellectis depositionibus testium qui de mandato nostro in causa quae inter dilectum filium P. electum ex parte una, et V. la. lo. et A., canonicos ecclesiae Sancti Martini Trecensis ex altera vertebatur, fuere recepti, de fratrum nostrorum consilio eumdem electum ab impetitione ipsorum duximus absolvendum, fraternitati tuae per apostolica scripta mandantes quatenus electo praefato ut super labe Simoniacae pravitatis, quae illi objecta exstiterat, cum tertia manu sui ordinis se canonice purget, indicas, et eidem purgato facias a canonicis omnibus obedientiam et reverentiam debitam exhiberi, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Canonicos vero praefatos, quos fuisse constat contra eumdem electum multipliciter malignatos, sicut etiam quidam eorum sponte confessi sunt coram nobis, ab invicem dividas, et ad agendum poenitentiam in aliis monasteriis ponas eos, singulos in singulis collocando; ut ecclesia memorata, quae per insolentiam eorumdem graviter est afflicta, valeat respirare.
Datum Sorae, XVII Kal. Septembris, pontificatus nostri anno undecimo.
CXXXIX. JOANNI DE CARBONE AC BENEDICTO FRATRIBUS. Confirmatur permutatio facta inter eos et monasterium Casinense. (Sorae, II Id. Augusti.) Justis petentium desideriis, etc., usque complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis precibus inclinati, permutationem inter dilectos filios Roffridum tituli Sanctorum Marcellini et Petri presbyterum cardinalem abbatem et conventum Casinensem ex parte una et vos ex altera super quibusdam hominibus quos charissimus in Christo filius noster Fredericus Siciliae rex illustris tibi, fili Joannes, et haeredibus tuis in castro Plumbarolae concesserat, pro quibus in territorio dicti castri praefati abbas et monachi vobis quamdam startiam concesserunt, rationabiliter factam; sicut sine pravitate provide facta est ab utraque parte sponte recepta, et in instrumento exinde confecto plenius continetur, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Ad majorem autem evidentiam instrumentum ipsum de verbo ad verbum nostrae paginae duximus inserendum.
« In nomine Domini nostri Jesu Christi. Anno Incarnationis ejus 1208, et undecimo anno regni domini nostri Frederici gloriosissimi regis, mense Julii, octavo decimo die ejusdem mensis, Indictione XI. Profitemur nos Roffridus Dei gratia cardinalis et Casinensis abbas recepisse in mandatis a supradicto domino nostro Frederico Dei gratia illustrissimo rege ut homines et redditus quos regia curia olim tenuerat in castro nostro Plumbarolae, quos videlicet ex concessione ejusdem curiae Joannes de Ariano aliquando tenuit, casatam scilicet diaconi Joannis Guinisi cum familia sua, casatam Joannis Petri Guinisi, casatam Leonardi Guinisi, casatam Roffridi Joannis Boni, casatam Riccardi Joannis Sensi, casatam Benedicti de Taddaeo, casatam Joannis de Litto, casatam Vigoritae de Roffrido, assignaremus tibi Joanni de Carbone filio Riccardi Benedicti de Falco. Verum quia nobis durum videbatur eos tibi assignare, eo quod totum castrum Plumbarolae in domanium nostrum tenebamus, et ad jacturam monasterii nostri redundare videbatur si aliquos ex ipsis hominibus alicui concederemus, tu litteras supradicti domini nostri regis deprecatorias domino nostro papae Innocentio detulisti, ut idem dominus papa nobis injungeret quatenus ipsum mandatum regium nos faceret adimplere. Nos ergo de mandato supradicti domini papae et domini regis, de consensu fratrum nostrorum nobiscum habendo magistrum Berengerium judicem et advocatum Casinensem de voluntate tua qui supra Joannes ex causa permutationis per hanc chartam libellariam concedimus vobis Joanni et Benedicto fratribus, filiis videlicet supradicti Riccardi, startiam nostram quam habemus in territorio supradicti castri Plumbarolae; et habet hos fines: A prima parte viam publicam, a secunda parte terram haeredum Guttefridi, et terram Petri de Ruben, et terram Petri de Juliano, et terram haeredum Donati. A tertia parte viam publicam. A quarta parte terram Petri filii supradicti magistri Berengerii. His finibus istam startiam cum omnibus ibi habitis inferius et superius et cum via sua intrandi et exeundi vobis Joanni et Benedicto ex causa permutationis libellario jure concedimus ad potestatem vestram et haeredum vestrorum, ad habendum et possidendum et faciendum inde omnia quae vobis placuerint usque in annos viginti et novem; ita ut omni anno in festo Sancti Benedicti reddatis inde monasterio Casinensi nomine census tarenos Amalfiae octo. Completis vero annis viginti et novem nos vel nostri successores aut pars nostri monasterii vobis vel haeredibus vestris renovare debeamus hunc libellum pro uncia auri una. Et ex hac permutatione recepimus a te qui supra Joannes omnes supradictos homines et redditus a supradicta regia curia tibi concessos, quos longe utiliores monasterio nostro esse cognoscimus quam supradicta startia quam vobis concessimus. Unde obligamus nos et posteros nostros et partem nostri monasterii vobis et haeredibus vestris supradictam startiam defendere et antestare amodo et usque ad supradictum tempus ab omnibus hominibus omnibusque partibus. Si autem non defenderimus vobis et non compleverimus omnia supradicta, vel si hanc permutationem quocunque ingenio infringere vel hanc chartam in quavis parte refutare tentaverimus, poenam dupli quantum supradicti homines et redditus quos a te qui supra Joannes recepimus valent, nos et posteros nostros et partem nostri monasterii vobis vestrisque haeredibus componere obligamus, et insuper hoc scriptum firmum permaneat usque ad supradictum tempus. Et taliter nos Roffridus Dei gratia cardinalis et Casinensis abbas de consensu fratrum nostrorum nobiscum habendo supradictum judicem et advocatum Casinensem qualiter nobis congruum fuit fecimus, et tibi Nicolao nostro et civitatis Sancti Germani publico notario hanc chartam scribere jussimus. Actum in supradicto monasterio Casinensi. Ego qui supra Roffridus Dei gratia cardinalis et Casinensis abbas. Ego frater Petrus comes Casinensis decanus. Ego frater Vitalis sacerdos et monachus. Ego frater Senioretus sacerdos et monachus. Ego frater Petrus sacerdos et monachus. Ego frater Philippus Sorae sacerdos et monachus. Ego frater Lando Casinensis hospitalarius. Ego frater Joannes Casinensis vestararius. Ego frater Maurus sacerdos et monachus. Ego frater Rogerus sacerdos et monachus. Ego frater Thomas sacerdos et monachus. Ego frater Clemens sacerdos et monachus. Ego frater Girardus sacerdos et monachus. Ego frater Joannes P. sacerdos et monachus. Ego frater Adenulfus diaconus et monachus. Ego frater Lando diaconus et monachus. Ego frater Otto diaconus et monachus. Ego frater Joannes diaconus et monachus. Ego frater Alexander diaconus et monachus. Ego frater Roffridus diaconus et monachus. Ego frater Robertus diaconus et monachus. Ego frater Joannes diaconus et monachus. Ego frater Jeremias diaconus et monachus. Ego frater Philippus diaconus et monachus. Ego frater Simon subdiaconus et monachus. »
Nulli ergo . . . . nostrae confirmationis, etc. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, etc.
Datum Sorae, II Idus Augusti, pontificatus nostri anno undecimo.
CXL. MAGISTRO MILITIAE CANCTI JACOBI. Respondet ad ejus consulta. (Sorae, Kal. Septembris.) Ex parte tua fuit propositum coram nobis quod quidam miles, ut idem asserit, infirmitate detentus, apud fratres Grandimontenses professionem fecit tantummodo, sed habitum non recepit; quem cum restitutus postmodum sanitati humiliter postulasset, fratres praefati, nisi pretium haereditatis suae secum afferret, sibi concedere noluerunt, nec etiam dare licentiam ad religionem aliam transeundi. Porro miles praedictus ad quamdam domum militiae Sancti Jacobi veniens, ibidem facta professione suscepit habitum regularem, fratribus domus ejusdem ignaris penitus praemissorum. Unde postulabas per sedem apostolicam edoceri utrum ipsius militis assertioni simplici sit credendum ut a praefata domo recedat, vel in eadem debeat remanere, in qua ipsum non est dubium facta professione habitum suscepisse. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod cum Grandimontensis ordinis regula longe arctior sit quam vestra, ei ad illam maxime redire volenti non est difficultas aliquatenus ingerenda. Tua nos praeterea devotio requisivit, cum plures fratres militiae Sancti Jacobi a praedecessoribus tuis accepta licentia, quae secundum institutionem ordinis non debet petentibus denegari, in expensis domus tibi commissae extra ipsam vitam elegerint arctiorem, utrum eos, cum eidem domni videris expedire, ad collegium valeas revocare, ita quod inter fratres vitam quam elegerant arctiorem agunt, ad melioris conversationis exemplum. Ad hoc tibi breviter respondemus, quod cum nemo mittens manum ad aratrum et respiciens retro aptus sit regno Dei, non est quisquam talium reducendus ad locum quem propter regnum Dei provida deliberatione reliquit, nisi causa necessitatis urgentis aut evidentis utilitatis alicui specialiter ex dispensatione sedis apostolicae concedatur.
Datum Sorae, Kal. Septembris, pontificatus nostri anno undecimo.
CXLI. LONDONIENSI, ELIENSI, ET WIGORNIENSI EPISCOPIS. De causa Ecclesiae Cantuariensis. (Sorae, XI Kal. Septembris.) Absit a nobis ut illis merito comparemur quibus improperat Psalmista dicendo: Filii Ephrem intendentes arcum et mittentes sagittas in die praelii sunt conversi (Psal. LXXVII); ne forte, quod summus Pastor avertat! etiam mercenario comparemur, qui secundum parabolam evangelicam videt lupum venientem et dimittit oves et fugit; cum potius parati simus pro domo Domini nos murum opponere ascendentibus ex adverso et animam nostram dare pro ovibus nostris, si necessitas postularet. Licet igitur affectemus inter regnum et sacerdotium pacem plenissimam in Anglia reformari, quantum in nobis est pacem cum omnibus hominibus habere volentes, frustra tamen quivis hominum machinatur vel alienis suggerere vel propriis persuadere commentis quod nos occasione quacunque contra libertatem ecclesiasticam declinare velimus ad dexteram vel sinistram, cum hujus causa certaminis hunc absque dubio tendat ad finem ut Ecclesia Dei, quae ancillata jacebat, liberata resurgat. Quocirca fraternitatis vestrae prudentiam insinuatione praesentium reddimus circumspectam, ut a vanis suggestionibus penitus avertentes auditum, quae profecto immissiones sunt per angelos malos, secundum tenorem et formam mandatorum nostrorum, omni sinistra interpretatione cessante, fideliter procedatis, ita videlicet ut sententiam interdicti nec prius nec aliter relaxetis quam charissimus in Christo filius noster Joannes rex Anglorum illustris venerabilem fratrem nostrum Stephanum Cantuariensem archiepiscopum S. R. E. cardinalem tanquam archiepiscopum Cantuariensem recipiat et pertractet, praestita securitate tam sibi quam suis quae ad hoc secundum vestrae discretionis arbitrium visa fuerit opportuna, et restitutionem plenariam exhibeat ablatorum tam eidem archiepiscopo quam monachis Cantuariensis Ecclesiae necnon aliis Ecclesiis et personis; ipsosque monachos ad ecclesiam suam redire permittat ac manere securos, et regalia universa vel per se ipsum eidem archiepiscopo conferat et assignet, vel, si maluerit, vos vice nostra illa conferatis et assignetis eidem; ita quod ipse sibi pro illis quemadmodum ejus praedecessores suis progenitoribus teneatur, proviso prudenter ne quid deceptionis ex hoc super articulis quibuscunque contra ecclesiasticam interveniat libertatem, iisque rite peractis, relaxetis sententiam interdicti, faciendo praefatum archiepiscopum, sicut expedit, ad Cantuariensem Ecclesiam proficisci. Si vero circa horum aliquid, de quo merito valeat dubitari, quidquam emerserit quaestionis, vos recepta prius ab ipso rege idonea cautione quod nostro consilio et mandato pareat super eo, interdicti sententiam nihilominus relaxetis. Testes qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint quominus testimonium perhibeant veritati, ad hoc per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogentes; quatenus inquisita et cognita veritate, si quid super ablatorum restitutione, recompensatione damnorum et satisfactione injuriarum propter quaestionem subortam remanserit imperfectum, per consilium et mandatum apostolicum compleatur. Hic est tenor mandatorum nostrorum juxta prudentem et simplicem intellectum, quem et in litteris nostris evidenter expressimus, et dilecto filio abbati Belliloci praefati regis nuntio exposuimus diligenter. Unde non solum indignum, sed et impium reputamus, si quis ausu sacrilego dixerit aut crediderit quod nos intentionem nostram uno modo uni et altero modo alteri exposuimus, seductorie variando, cum apostolica sedes per Dei gratiam et serpentinam prudentiam et simplicitatem habeat columbinam. Caeterum nostris noveritis auribus intimatum quod cum omnes monachi ordinis Cisterciensis in Anglia coepissent pariter observare sententiam interdicti, paucis diebus elapsis quidam auctoritate propria celebrarunt, alii longo post tempore ad mandatum. Cisterciensis abbatis celebrare coeperunt, nonnulli vero adhuc interdictum observant. Porro si, quemadmodum vobis per alias litteras meminimus respondisse, viris religiosis ab initio licuisset juxta suorum privilegiorum tenorem, exclusis excommunicatis et interdictis, clausis januis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare, nec nobis fuisset molestum, nec absonum exstitisset. Verumtamen si ex hoc debilitatur sententia vel negotium enervatur, quacunque occasione quidam ad celebrandum processerint, sive propter illud capitulum quod est eis ab apostolica sede concessum, ut videlicet nullae litterae habeant firmitatem quae tacito nomine Cisterciensis ordinis contra tenorem apostolicorum privilegiorum fuerint impetratae, sive propter praemissum responsum, quod forsan ad eos aliquo revelante pervenit, vos auctoritate nostra suffulti fiducialiter statuatis quod ipsi negotio videritis expedire, facientes quod statueritis per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, firmiter observari. Ad haec, praefatum regem moneatis prudenter et efficaciter inducatis ut ea quae per dictum abbatem Belliloci ex parte sua promissa sunt et oblata, sicut superius sunt expressa, sine mora et difficultate qualibet exsequatur; quia procul dubio suae convenit utilitati pariter et saluti ut reputetur ab omnibus favorem et gratiam apostolicae sedis plenius obtinere; neque nos dissimulare possemus quin manus nostras aggravaremus in illum, si forte cor ejus persisteret induratum ut Deo et Ecclesiae satisfacere non curaret.
Datum Sorae, XI Kal. Septembris, pontificatus nostri anno undecimo.
CXLII. MELDENSI EPISCOPO ET ARCHIDIACONO PARISIENSI. Ut infames et criminosi non habeant praebendas in Ecclesia Carnotensi. (Sorae, XVII Kal. Octobris.) Dilecti filii P. praepositus, S. G. et H. ac quidam alii canonici Garnotenses olim nobis denuntiando monstrarunt quod antiqua et approbata consuetudo in Ecclesia obtinuit Carnotensi, ad cujus observationem episcopus loci juramento tenetur, ut vacante praebenda ipse personam idoneam eligat ad eamdem, et decano, cantori, subdecano et succentori praesentet electam, ad quos pertinere non ambigitur praesentatam vel approbare pro merito vel etiam reprobare; quam utique approbatam decanus capituli nomine in capitulo repraesentat episcopo, ut ipse illam investiat de praebenda. Cum igitur venerabilis frater noster episcopus Carnotensis nuper quemdam camerarium suum, R. videlicet de Salneriis, elegisset ad ecclesiae memoratae praebendam, et ipsum dilectis filiis decano, cantori, subdecano et succentori ejusdem ecclesiae secundum praelibatam consuetudinem praesentasset, idem decanus habens pro certo illum multiplici fore respersum infamia, utpote reum furti, sacrilegii et usurae ac testamentorum ruptorum quae in ultima voluntate a decedentibus condebantur, ut legata in pias causas suis et aliis usibus applicaret, ipsum recipere recusavit, excipiens contra eum et apostolicam sedem appellans, et se offerens legitime probaturum dictum camerarium publica super iis infamia laborare. Super quo denuntiatores praedicti inquisitionem fieri petiere. Nos autem dilectis filiis abbati de Sarnaio et priori Sancti Victoris et decano Sancti Germani Antissiodorensis Parisiensis nostris dedimus litteris in mandatis ut inquisita super iis diligentius et cognita veritate, quod canonicum esset appellatione remota statuerent, et facerent quod super iis ducerent statuendum per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Qui sicut ex litteris eorum accepimus, juxta mandatum nostrum in negotio procedentes, Carnotum ad diem praefixum partibus accesserunt; ubi facta inquisitione juxta mandatum apostolicum diligenti, dictum camerarium non solum publica laborantem infamia, verum etiam irretitum praenominatis criminibus invenerunt, et reversi Parisius, praehabito ibidem bonorum et prudentum virorum consilio, silentium imposuerunt eidem super praebenda Carnotensis Ecclesiae quam petebat, ipsum ab omni officio et beneficio ecclesiastico suspendentes, et ad restitutionem eorum [condemnantes] quos variis rapinis, videlicet usuris, venditione matrimoniorum, ruptione testamentorum nequiter spoliarat, in manibus nostris beneficia ejusdem ecclesiastica retinentes. Licet autem dictus camerarius ad nostram praesentiam accessisset, et postulasset a nobis sibi super sententia dictorum judicum provideri, quia tamen nondum ad nos pervenerat relatio judicum eorumdem, a nobis nihil potuit obtinere. Cum itaque tam per litteras judicum eorumdem quam per attestationes receptas ab ipsis, quas nobis suis sigillis signatas mittere studuerunt, constiterit evidenter dictum camerarium praescriptis esse criminibus irretitum, quod per eosdem factum est approbamus, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandantes quatenus non obstantibus aliis litteris quas falso se asserit super eodem negotio impetrasse, cum eaedem litterae minime se contingant, nec super eodem sint negotio impetratae, cum in illis de quibusdam criminibus in modum exceptionis, in istis autem in modum inquisitionis super criminibus agi mandetur, sicut ex disputatione coram nobis habita diligenti constitit manifeste, quod factum est per judices memoratos faciatis per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, firmiter observari. Ut autem caeteri qui audierint addiscant a similibus cautius abstinere, Carnotensi episcopo ex parte nostra firmiter injungatis ut de caetero personas hujusmodi a sua penitus familiaritate repellat; quia cum talia ipsi possint ascribi, verendum erit ei pariter et timendum ne, cum divina et nostra patientia sit abusus, poena sibi gravior infligatur.
Datum Sorae, XVII Kal. Octobris, pontificatus nostri anno undecimo.
CXLIII. EPISCOPO ET CLERICIS NARNIENSIBUS. Ut observent interdictum latum in civitatem. (Sorae.) Cum Narnienses ita sint in reprobum sensum dati ut in profundum vitiorum jam prolapsi contemnant, nos, qui ex injuncto nobis officio singulorum tenemur errata corrigere, insolentiam eorum non valentes ulterius sustinere, civitatem ipsorum districtissimo subjicimus interdicto, ita quod nullum ibi divinum officium, nullum penitus celebretur ecclesiasticum sacramentum, praeter, duntaxat in extremis articulis, poenitentias morientium et baptismata parvulorum. Sepulturam vero penitus interdicimus, ita quod si quis aliquem eorum apud ecclesiam in Christiano praesumpserit coemeterio tumulare, vinculo se sciat excommunicationis astrictum. Mercimonia quoque cum ipsis fieri a quocunque vetamus; et qui contra prohibitionem apostolicam in iis eis communicare tentaverit, excommunicationis se noverit laqueo innodandum, alias temporaliter puniendus a nobis, si quis hujusmodi temporalis nostrae jurisdictionis existit. Ne igitur vos eorum consortio maculemini, cum is qui tetigerit picem inquinetur ab ea, universitati vestrae praesentium auctoritate mandamus et in virtute obedientiae districte praecipimus quatenus sceleratorum civitatem pariter exeuntes, per circumposita loca, ubi commodius et honestius potueritis, maneatis, denuntiantes eisdem quod nisi a sua contumacia resipuerint, cum se ac civitatem suam episcopalis reddiderint dignitatis indignos, si tamen civitas dici poterit quae peccato suo civitatis honore privabitur, pontificalem eis cathedram auferemus, parochiam ejus per vicinas dioeceses divisuri; sic tamen quod tibi, frater episcope, quem obedientem novimus et devotum, recompensationem congruam impendemus; alias, dante Domino, cervicositatem eorum spiritualiter et temporaliter adeo compressuri quod per ingens pondus oppressionis in ipsos inductum agnoscent quam gravis sit manus Ecclesiae super eos qui Deum et ipsam indurato corde contemnunt. Quocirca devotioni vestrae praecipimus quatenus quae praemissa sunt inviolabiliter observetis, et faciatis ab aliis observari, ne, si secus egeritis, quod non credimus, in poenam vestram eorum culpa redundet; denuntiantes illos diffidatos a nobis, et universis nostris fidelibus injungentes ut eos tanquam diffidatos impugnent.
Datum Sorae, pontificatus nostri anno undecimo.
CXLIV. WINDOCINENSI CARNOTENSIS DIOECESIS ET SANCTI JULIANI TURONENSIS ABBATIBUS, ET PRIORI MAJORIS MONASTERII TURONENSIS. Super correctione Burguliensis monasterii. (Sorae, XII Kal. Octobris.) Tenorem litterarum quae vobis ex parte nostra dicuntur super correctione Burguliensis monasterii praesentatae in litteris citatoriis inspeximus comprehensum quas dilectis filiis Lucae abbati et conventui ejusdem monasterii direxistis. Verum si quem vos habere deceret discretionis spiritum haberetis, ex eo saltem credere potuistis easdem litteras de conscientia nostra minime processisse quod nos tam inconstantes et mobiles reputare nullatenus debuistis, ut qui paulo ante non sine sollicitudine diligenti per delegatos a nobis monasterium ipsum salubriter corrigi feceramus, recenter voluerimus quae fuerant bene acta pervertere ac redivivam in eo religionis monasticae disciplinam recidivae correctionis occasione vexare. Sed et illud vobis intelligentiam dare potuit quod praefatae litterae nequaquam de nostra conscientia manaverunt, quia cum monasterium ipsum, non solum publico sui nomine, verum etiam per sui negotia multiplicia, quae nos frequenter in instantia nostrae sollicitudinis occuparunt, notissimum nobis existat, verisimile non apparet quod ejus monachos de Burguol, sicut in eisdem litteris continetur, Gallico idiomate scripsissemus, quos sermone Latino Burgulienses consuevimus appellare. In quo procul dubio deprehenditur quod si litterae ipsae quomodocunque a nostro auditorio processerunt, fraudulenter fuit, ut insuetum, Gallicum nomen positum, ne per Latinum, ut assuetum, monasterium ipsum fuisset redditum nobis notum. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus si nondum per illas litteras processistis, procedere per eas nullatenus praesumatis, et si quid occasione ipsarum forsitan attentastis, illud sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo penitus revocetis, sollicite provisuri ut consideratis omnibus quae circa litteras ipsas consideranda videritis, si falsitatem ipsarum per vos ipsos potueritis deprehendere, tam impetratores ipsarum quam eos qui scienter fuerint usi eis secundum poenam contra falsarios editam appellatione postposita puniatis. Quod si per vos earum nequiveritis deprehendere falsitatem, ipsas nobis vestris litteris interclusas dirigere non tardetis; proviso quod mandatum nostrum taliter exsecutioni mandetis ne per alium illud oporteat adimpleri. Alioquin de Claromonte, de Chaloceio, et de Buxeria abbatibus Cisterciensis ordinis, Cenomannensis et Andegavensis dioecesum dedimus in praeceptis ut vobis in ejusdem exsecutione mandati cessantibus, ipsi appellatione remota illud post mensem exsequi non postponant. Quod si non omnes, duo vestrum, etc. . .
Datum Sorae, XII Kal. Octobris, pontificatus nostri anno undecimo.
CXLV. LUCAE ABBATI MONASTERII BURGULIENSIS EJUSQUE FRATRIBUS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Sorae, XI Kal. Octobris.) Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium Sancti Petri Burguliensis, in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis Silvestri papae praedecessoris nostri sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti patrocinio communimus. Inprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et Beati Benedicti Regulam in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus, etc. Praeterea quascunque possessiones, etc., idem monasterium inpraesentiarum juste ac rationabiliter possidet, etc, usque permaneant, in quibus haec propriis, etc. Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est, cum omnibus possessionibus et pertinentis suis. Curtim Burguliensem cum ecclesia Sancti Germani et ecclesia Sancti Nicolai ac omnibus utilitatibus ad ipsam curtim et ecclesias pertinentibus. Ecclesiam quoque Chociacum super fluvium Ligeris cum portu et quidquid ad ipsam pertinet. In pago autem Turonico quartas tres ex beneficio Carbonis militis. Item ex supradicto milite quartas quatuor de curti Suliacinse. Item medietatem curtis de Cassanias, cum medietate ecclesiae Sanctae Mariae omnibusque utilitatibus ad medietatem pertinentibus. Item ecclesiam Sancti Hilarii, cum medietate de curtis Vosalia omnibusque utilitatibus suis. Item emptiones quasdam, id est villam de Cruolio cum iis quae ad ipsam pertinent. Item ecclesiam Sancti Dionysii in curti Galnaica, et quidquid ad ipsam ecclesiam vel altare pertinet. Item villas iis nominibus nuncupatas, hoc est Boorias, Canavas, Laliacum, et quidquid ad ipsas aspicit. Ecclesiam quoque in honore Sancti Hilarii, cum curti Fusciacensi et iis quae ad ipsam pertinent. Item ecclesiam in honore Sanctae Mariae in Bellomonte constitutam, cum decimis et utilitatibus suis. Vineas etiam, prata et domos, ubicunque adjacent, in circuitu castri Fontaneti, quas scilicet monasterio Sancti Petri Burguliensis bonae memoriae Emma Comitissa Pictavensis fundatrix ejusdem pia liberalitate donavit. Item ecclesiam in honore Sancti Stephani cum villa tota quae dicitur Lotias. Villam quoque Cassaniam integerrime. Ecclesiam quoque Sancti Christofori cum tota villa ac feria, cum vicaria et theloneo integerrime, absque alicujus personae dominatione. Villam quoque vocatam ad Brolium Aldefredi. Ecclesiam etiam de Oziaco cum tota villa. Item has villas, videlicet Podium Caninum, vel regia Lemovicinaria, Podium Letardi de Donnavineda, Mansum Ledramniet Aloda, et juxta Cassanum villam supradictam. Ecclesiam in honore Sancti Martini cum tota villa quae vocatur Villaris. Item villas duas, videlicet Drogiacum et Turtum. Item quartas quatuor in villa de Odriniaco. In Alniasi pago duas ecclesias, unam in honore Sancti Petri, et alteram Sancti Nazarii, sitas ad Ingolinas supra littus maris. Item praebendam Sancti Martini ex regali abbatia quemadmodum accipiunt qui intus serviunt. Praebendam quoque Sancti Martini Condatensis vici, cum ecclesiis, domibus et pratis ad ipsam pertinentibus. In pago autem Ebroicensi curtim quae vocatur Coldra, et villam quae dicitur Francavilla, cum ecclesiis et omnibus pertinentiis suis, et tertiam partem de Longavilla super fluvium Secanae. Prioratum Sancti Christofori de Castroforti, cum ecclesiis parochialibus et aliis pertinentiis suis. Prioratum Sancti Saturnini de Cabrosia cum parochialibus ecclesiis et aliis pertinentiis suis. Prioratum Sancti Martini de Palatiolo, prioratum Sancti Petri de Limos, prioratum Sanctae Mariae de Plaisiaco, et prioratum Sancti Andreae de Nielfa, cum ecclesiis parochialibus et aliis pertinentiis suis. Prioratus etiam de Consannivilla, de Espelteriolis, de Bancort, de Turtiniaco, de Niolio, de Sancto Leodegario, de Sancto Andrea de castro Mirebelli, de Sancto Porcario infra civitatem Pictavensem, de Sancto Hilario, de Gorgeio de Raiatia, de Faya, Sanctae Mariae de Perusia, Sanctae Mariae de Belloloco in civitate Engolismensi, de Gratiaco, de Trau, de Coz, de Someraco, Sancti Melanii de castro Cainonis, de Sancto Michaele; de Ingrandia, de Darevalle, de Essartis, de Escol, de Bremio, et de insula Ulgerii, cum ecclesiis parochialibus et aliis pertinentiis suis. Parochialem ecclesiam Sanctae crucis Turonensis, parochialem ecclesiam de Varennis, parochialem ecclesiam de Secundiaco, et parochialem ecclesiam de Oleta, cum redditibus quos debetis percipere ab eisdem. Curtim de Plessiaco, curtim de Callonia, curtim de Millevrello, curtim de Brollia, curtim de Roca-Monachi, et curtim de Buccello cum parochiali ecclesia et aliis pertinentiis suis. Auctoritate quoque praesentium inhibemus ne cujusquam civitatis episcopus concilium in eodem monasterio absque consensu et voluntate abbatis ac monachorum ejusdem loci celebrare praesumat, quemadmodum est de consensu Raynaldi tunc Andegavensis episcopi ab eodem nostro praedecessore statutum. Ecclesiae vero monasterii vestri, in quibuscunque territoriis sitae fuerint, absque alicujus episcopi seu archidiaconi necnon et alterius personae inquietudine, excepto synodali vel quae vulgo circada vel parata dicitur, redditione consistant. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, etc., usque beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, etc., usque celebrare. Paci quoque ac tranquillitati vestrae, etc., usque audeat exercere. Praeterea praesentium auctoritate vetamus ut de novalibus vestris, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de vestrorum animalium nutrimentis nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat etiam vobis clericos vel laicos liberos, etc., usque retinere. Chrisma vero, oleum sanctum, etc., usque aliqua exhibere. Alioquin liceat vobis, etc., usque quod postulatur impendat. Ad haec, novas et indebitas exactiones ab archiepiscopis, episcopis seu decanis, aliisque omnibus ecclesiasticis secularibusque personis omnino fieri prohibemus. Sepulturam quoque, etc., usque corpora assumuntur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatum monasterium, etc., usque usibus omnimodis profutura. Salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc , usque ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco, etc., usque praemia aeternae pacis inveniant.
Datum Sorae, per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis S. R. E. cancellarii, XI Kal. Octobr., indictione XII, Incarnationis Dominicae anno 1208, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno undecimo.
CXLVI. RECTORIBUS ROMANAE FRATERNITATIS. Respondetur ad eorum consulta. (Sorae, X Kal. Octobris.) De homine qui ab adolescentia sua bellica castra secutus, mulierem, quae successive fuerat concubina duorum, sibi matrimonio copulavit, susceptaque prole de ipsa, defuncta demum eadem habitum religionis assumpsit, hoc vobis duximus respondendum, quod, sicut vos ignorare non decet, nequaquam debet ad sacros ordines promoveri; qui si fuerit forte promotus, in suscepto sic ordine sustineri non debet; maxime si sibi suoque ordinatori super irregularitate hujusmodi denuntiatio facta fuerit, eaque contempta, exstiterit ordinatus. Is autem qui de magis arcta religione transit ad minus arctam, non est sustinendus in illa, nisi forte propter debilitatem aut infirmitatem seu aliam causam rationabilem ab eo dispensatum cum ipso fuerit qui potuit dispensare. Caeterum hujusmodi quaestiunculas leves reputavimus, imo nullas, et de quibus nec consulere Patres urbis nec patrem orbis consuli opus erat, cum a canone diffinitae difficultatem aliquam continere minime dignoscantur. Sed facilibus difficilem addidistis, incipientes a minimis, et ad maximam pertingentes; quas profecto cum diligenter evolvimus, quasi de rota quae ad fingendum urceum volveretur exiret amphora, quaestionem vestram aggravatam sentimus. Quaesivistis enim a nobis quid de incauto presbytero videatur, qui se sciens in mortali crimine constitutum, missarum solemnia, quae non potest propter necessitatem quamlibet intermittere, pro sui facinoris conscientia dubitat celebrare, arctatusque graviter e duobus, dum divinum exsequi ministerium metuit, ne populum illud exspectantem offendat, et corpus Christi conficere perhorrescit, ne sumens ipsum indigne, judicium sibi manducet et bibat, peractis caeteris circumstantiis missam celebrare se fingit, et suppressis verbis quibus conficitur corpus Christi, panem et vinum tantummodo purum sumit, ita credens per id quod praetendit populo satisfacere, ut per hoc quod intendit Deum non debeat provocare. Cum ergo falsa sint abjicienda remedia quae sunt veris periculis graviora, licet is qui pro sui criminis conscientia reputat se indignum, ab hujusmodi sacramento reverenter debeat abstinere, ac ideo peccet graviter si se ingerit irreverenter ad illud, quamvis tamen procul dubio videtur offendere qui sic fraudulenter illud praesumpserit simulare, cum ille culpam vitando dum facit, in solius misericordis Domini manum incidat, iste vero culpam faciendo dum vitat, non solum Deo, cui non veretur illudere, sed et populo quem decipit, se astringat.
Datum Sorae, X Kal. Octobris, pontificatus nostri anno undecimo.
CXLVII. RECTORI ET FRATRIBUS HOSPITALIS SANCTI BARTHOLOMAEI IN SILICE LUCANENSI. Definitur quaestio de electione rectoris ejusdem hospitalis. (Sorae, IV Non. Augusti.) Cum olim super eligendis in hospitali vestro rectore ac fratribus inter vos et dilectum filium priorem ecclesiae Sancti Bartholomaei Lucani coram priore Sancti Fridiani et primicerio Sancti Martini Lucanensis a sede apostolica judicibus delegatis quaestio verteretur, et utraque pars in eosdem judices compromittens, ipsorum arbitrium se promiserit servaturum, ac ipsi judices certum duxerint arbitrium proferendum, super prolato arbitrio utrinque dubitatio est exorta, quam petiistis per sedem apostolicam declarari. Nos igitur, publico instrumento arbitrium continente diligenter inspecto, cognovimus quod secundum formam arbitrii prior Sancti Bartholomaei Lucani tenetur habere consilium cum familia hospitalis ejusdem et tractare cum ea de inveniendo rectore, sed sive concordet sive discordet familia cum ipso priore, idem prior eligere debet in utroque casu rectorem. Propter quod dicimus quod nisi prior super inveniendo rectore tractaverit cum familia hospitalis et ipsius consilium requisierit, non habet potestatem eligendi rectorem, et si alio modo rectorem elegerit, ejus electio haberi debet irrita et inanis. Verum habita cum familia consilio et tractatu de inveniendo rectore, ipse prior libere potest rectorem eligere, duntaxat idoneum, sive concordet sive discordet cum ipso familia super inventione rectoris. Ne vero familia concordante in personam idoneam, prior ab ipsa malitiose discordet, sub obtestatione divini judicii districte praecipimus ut prior malitiose non respuat personam idoneam in quam familia concordaverit, sed eam cum ipsius consilio et tractatu eligat in rectorem; ita quod si contra hoc districtum praeceptum ausu processerit temerario, postquam id apud superiorem fuerit sufficienter ostensum, et ejus cassetur electio, et ipse canonice puniatur. Licet autem secundum formam arbitrii fratres qui recipiendi sunt in hoc hospitali recipi debeant per manus praedicti prioris, ei obedientiam promittendo, ne tamen idem prior malitiose recuset recipere fratres, ut defunctis praesentibus et in locum eorum nullis aliis substitutis ipsum hospitale liberius pro sua ordinet voluntate, sub praemissa districtione jubemus ne defectum fratrum prior malitiose procuret, sed cum consensu rectoris et familiae hospitalis fratres sine difficultate recipiat, quandocunque necessitas postulaverit; ita quod si hanc contempserit jussionem, postquam de tali fuerit praesumptione convictus, praeter poenam canonicam quam sibi meretur infligi, per rectorem et familiam ea vice fratres in hospitali qui necessarii fuerint ordinentur ipso penitus inconsulto.
Datum Sorae, IV Non. Augusti, pontificatus nostri anno undecimo.
CXLVIII. ABBATI ET CONVENTUI DE COLDRIZ PRAEMONSTRATENSIS ORDINIS. De confirmatione privilegiorum. (Sorae, VII Kal. Septembris.) Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, etc., usque effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis petitionibus grato concurrentes assensu, personas vestras et locum in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus quae inpraesentiarum rationabiliter possidetis, aut in futurum justis modis Deo propitio poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem locum de Neubon cum Capella, ecclesiam de Acastre, partem proventuum ecclesiae de Cuventona, pasturam Destwissel, et terram et pasturam de Chautim, sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis, vobis et per vos domui vestrae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo . . . hanc paginam nostrae protectionis et confirmationis infringere, etc. Si quis autem hoc, etc., usque incursurum.
Datum Sorae, VII Kal. Septembris, etc., ut in alia.
CXLIX. CAPITULO TURONENSI. (Ferentini, IV Non. Octobris.) Diligenter auditis et perspicaciter intellectis omnibus quae coram nobis a partibus proposita et allegata fuerunt super duabus electionibus in vestra Ecclesia celebratis, quia per ea nobis constitit evidenter quod pars illa quae dilectum filium cantorem Parisiensem elegit erat tam auctoritate quam numero longe minor, et eum extra capitulum pluribus ex fratribus inconsultis legitima provocatione contempta eligere non expavit, nos exigente justitia electionem de ipso factam duximus irritandam. Quia vero pars altera, quae dilectum filium decanum vestrum elegit, auctoritate longe major erat et numero, quamvis eum post quatuor appellationes elegerit, quia tamen ex eis duae non fuerunt legitimae, unde illis non fuerat deferendum, et contra reliquas duas nihil exstitit attentatum, cum ejus persona multorum testimonio nobis fuerit multipliciter commendata, et contra eam nihil omnino fuerit ab adversa parte probatum, nos de communi fratrum nostrorum consilio electionem de ipso factam auctoritate curavimus apostolica confirmare. Quocirca devotioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus ei de caetero tanquam pastori vestro curetis obedientiam et reverentiam exhibere tam debitam quam devotam.
Datum Ferentini, IV Nonas Octobris, pontificatus nostri anno undecimo.
CL. SEQUENS EPISTOLA CARET INSCRIPTIONE IN VETERI CODICE. De electione abbatissae de Mantignano. (Sorae.) Per originales litteras nostras, quas dilectis filiis abbati de Plana de Septimo et priori Camaldulensi super facto electionis monialium Sanctae Mariae de Mantignano Florentinae dioecesis miseramus, nobis constitit evidenter quod ultima earum clausula nequiter rasa fuit, et eaedem litterae ipsis judicibus tales fuerunt exhibitae, sicut ex litteris eorumdem, in quibus tenor continebatur ipsarum cognovimus manifeste; quarum occasione dicti judices procedere praesumpserunt. Quia vero id non est a nobis clausis oculis transeundum, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus quidquid factum est occasione litterarum illarum penitus irritantes [irritetis], et quem falsasse noveritis litteras supradictas, tanquam falsarium sublato appellationis obstaculo puniatis. Caeterum quia per privilegium felicis memoriae Coelestini papae praedecessoris nostri, quod nos ipsi perspeximus, libertas ipsius monasterii declaratur, volumus et mandamus quatenus, nisi venerabilis frater noster episcopus Florentinus infra duos menses in praesentia vestra ostenderit et probarit quare dictum monasterium eadem uti non valeat libertate, perpetuum ei super hoc silentium imponatis, examinantes postmodum electionem ipsarum monialium et electam, et si eam inveneritis de persona idonea canonice celebratam, ipsam auctoritate nostra sublato appellationis obstaculo confirmetis.
Datum Sorae, pontificatus nostri anno undecimo.
CLI. BARTHOLOMEO CARDICENSI EPISCOPO. Recipitur sub protectione apostolicae sedis. (Ferentini, III Non. Octobris.) Justis petentium desideriis, etc., usque complere. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis et venerabilis fratris nostri Larissiensis archiepiscopi super hoc apostolatui nostro porrectis precibus inclinati, auctoritate praesentium inhibemus ne quis super beneficio Cardicensi et Valestino, quod idem archiepiscopus provida tibi liberalitate concessit, temere te molestare praesumat. Nulli ergo omnino hominum . . . paginam nostrae inhibitionis infringere, etc., usque contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, etc., usque incursurum.
Datum Ferentini, III Nonas Octobris, pontificatus nostri anno undecimo.
CLII. PATRACIENSI ET THEBANO ARCHIEPISCOPIS, ET EPISCOPO FERMOPILENSI. Ut dominam Thessalonicae admoneant sui officii. (Ferentini, IV Non. Octobris.) Quanto dilectam in Christo filiam nobilem mulierem relictam marchionis Montisferrati dominam Thessalonicae sinceriori diligimus in Domino charitate, tanto eam propensiori studio ducimus admonendam ut hoc modicum corruptibilis vitae tempus cum ea satagat innocentiae puritate decurrere quod ad aeternae beatitudinis mereatur gaudium pervenire. Proinde, licet eam deceat esse circa quaeque opera pietatis intentam, specialiter erga ecclesias et viros ecclesiasticos eamdem convenit religiosam devotionem habere, ut eos imo illum revereatur in ipsis qui se vult in suis honorari ministris, et sine cujus offensa nequaquam illi possunt offendi. Ad nostram siquidem audientiam noveritis pervenisse quod praedicta nobilis venerabili fratri nostro archiepiscopo Larissiensi et suffraganeis ejus molesta in pluribus, non solum abbates et abbatias necnon et presbyteros de Larissa pariter et Larimorond pertinentes ad ipsos in praejudicium eorum detinet, verum etiam Graecis episcopis contra ipsos, (quod, si verum est, grave gerimus et indignum), ne nobis obediant, favorem suum impendere non formidat. Cum igitur haec nec ab ipsa nobili sine animae detrimento praesumi, nec a nobis sine dispendio possint libertatis ecclesiasticae tolerari, eidem relictae per scripta nostra dedimus in praeceptis ut abbates cum abbatiis et presbyteros supradictos memorato archiepiscopo et suffraganeis suis libere restituere non postponat nec attentet eos molestare de caetero super ipsis, ab injuria quam ei super praefatis episcopis imo nobis dicitur intulisse taliter desistendo quod super hoc manum nostram apponere non cogamur. Alioquin, quantumcunque ipsi deferre velimus, quia tamen contra Deum non est homini deferendum, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus praefatam nobilem moneatis prudenter et inducere procuretis ut mandatum nostrum adimplere procuret. Alioquin ipsam ad id per censuram ecclesiasticam, sicut justum fuerit, appellatione remota cogatis. Quod si non omnes, etc. Duo vestrum, etc.
Datum Ferentini, IV Non. Octobris, pontificatus nostri anno undecimo.
Scriptum est eidem nobili super hoc.
CLIII. LARISSIENSI ET ATHENIENSI ARCHIEPISCOPIS, ET EPISCOPO SITHONIENSI. De decimis et primitiis Ecclesiae Thebanae. (Ferentini, VI Id. Octobris.) Exposita nobis venerabilis fratris nostri Thebani archiepiscopi conquestio patefecit quod Hospitalarii in sua provincia consistentes tam dominos Thebanos quam populum undique constitutum pravis suggestionibus dehortantur quo minus decimas et primitias Ecclesiae Thebanae ac aliis quibus debent exsolvant, ipsi eas contra justitiam usurpare nitentes, cumque Thebana Ecclesia non habeat in redditibus nisi nongentos duntaxat hyperperos, praedicti Thebani domini septingentos de ipsis exactionis nomine quae crostica dicitur annuatim extorquent. Unde fit quod nonnisi ducenti tantum hyperperi restant archiepiscopo memorato pro se ac suis clericis totius anni spatio sustentandis. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus dictos Hospitalarios et Thebanos ut ab ipsius archiepiscopi super iis indebito gravamine conquiescant moneatis prudenter et efficaciter inducatis. Alioquin ad id per censuram ecclesiasticam appellatione remota mediante justitia compellere procuretis. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.
Datum Ferentini, VI Idus Octobr., etc., ut supra.
CLIV. ATHENIENSI ET THEBANO ARCHIEPISCOPIS, ET EPISCOPO CASTORIENSI. Scribitur pro clero de Larse. (Ferentini, IV Non. Octobris.) Cum dilectus filius nobilis vir Guillelmus de Larse dioecesis Larissiensis regulam evangelicam excedere sine animae detrimento non possit, quae Caesari quae sunt Caesaris et quae Dei sunt praecipit Deo reddi, eidem nobili per scripta nostra dedimus in mandatis ut abbates et abbatias, presbyteros etiam et viros ecclesiasticos de Larse molestare de caetero, sicut fecisse dicitur hactenus, non praesumat, sed debito sibi censu contentus, quem reddidisse dicuntur, in plena permittat eos quiete ac libertate manere. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si praefatus nobilis mandatum apostolicum non curaverit adimplere, vos eum ad id per censuram ecclesiasticam, sicut justum fuerit appellatione postposita compellatis. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.
Datum Ferentini, IV Non. Octobris, pontificatus nostri anno undecimo.
Scriptum est eidem nobili super hoc.
CLV. LARISSIENSI ARCHIEPISCOPO. Ut ritum Latinorum observet in consecrationibus. (Ferentini, IV Non. Octobris.) Super episcoporum consecrationibus et abbatum ac monialium Graecorum benedictionibus, de quibus a nobis certificari petisti, hoc tuae fraternitati duximus respondendum, ut quos consecratos vel benedictos inveneris, in suo statu dimittas, eis autem qui consecrandi vel benedicendi fuerint consecrationis et benedictionis munus secundum ritum Latinorum impendas, monachabus et monachis normam vitae secundum regulam approbatam quam professi fuerint injungendo.
Datum Ferentini, IV Non. Octobris, etc. ut supra.
CLVI. ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS ET DILECTIS FILIIS ABBATIBUS, PRIORIBUS, ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS PER REGNUM FRANCIAE CONSTITUTIS. Crucesignati suscipiuntur sub protectione apostolicae sedis. (Ferentini, V Id. Octobris.) Cum pro Ecclesiae libertate pugnantes Ecclesiae deceant patrocinio confoveri, auctoritate apostolica constituimus ut dilecti filii ad obsequium Christi signati contra provinciales haereticos vel signandi, ex quo vivificae crucis signum ad expugnandum ipsos haereticos secundum ordinationem legatorum nostrorum in pectoribus suis susceperint, tam cum personis quam terris, possessionibus et hominibus, necnon et caeteris bonis suis sub apostolicae sedis et nostra protectione consistant, et donec de ipsorum reditu vel obitu certissime cognoscatur, ea omnia in suo statu libera permaneant et quieta. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si quis vestrarum dioecesum praedicta bona ipsorum interim perturbare tentaverit, cum a procuratoribus, officialibus, vel nuntiis eorum fueritis requisiti, injuriatores seu perturbatores eorum per censuram canonicam appellatione postposita compescatis.
Datum Ferentini, V Idus Octobris, pontificatus nostri anno undecimo.
CLVII. UNIVERSIS CLERICIS AD OBSEQUIUM CHRISTI SIGNATIS CONTRA PROVINCIALES HAERETICOS VEL SIGNANDIS. De eadem re. (Ferentini, VIII Id. Octobris.) Cum orthodoxae fidei zelo succensi ad expugnandam haereticam pravitatem decreveritis proficisci, praesentium vobis auctoritate concedimus quatenus redditus vestros pro pietatis hujus opere adimplendo liceat vobis pignori per biennium obligare. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, etc., usque contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, etc., usque incursurum.
Datum Ferentini, VIII Idus Octobr., pontificatus nostri anno undecimo.
CLVIII. ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS ET DILECTIS FILIIS ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS IN REGNO FRANCIAE CONSTITUTIS. De eadem re. (Ferentini, VII Id. Octobris.) Ut contra crudelissimos hostes suos Ecclesia sancta Dei terribilis quasi castrorum acies ordinata procedat ad exterminandum pravitatis haereticae sectatores, quae serpens ut cancer Provinciam pene totam infecit, praesidia militiae Christianae de circumpositis regionibus duximus convocanda, venerabilibus fratribus nostris Consoranensi et Regensi episcopis necnon et dilecto filio Cisterciensi abbate apostolicae sedis legatis deputatis ipsis in duces ut defensuri sanctae Trinitatis honorem, sub trino triumphent regimine magistrorum. Quapropter universitatem vestram rogandam duximus et monendam, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandantes quatenus apud subditos vestros studio sedulae praedicationis et exhortationis instetis ut ad opus tam sanctum tam per se quam per sua obsequium Deo devotum et auxilium Ecclesiae opportunum impendant, scientes remissionem peccaminum a Deo ejusque vicario universis indultam qui orthodoxae fidei zelo succensi ad opus se accinxerint hujusmodi pietatis, ut eis labor tam sanctus ad operis satisfactionem sufficiat super illis offensis pro quibus cordis contritionem et oris confessionem veram obtulerint vero Deo. Cum autem pro fraterna defensione pugnantes a fraternis deceat injuriis expediri, volumus et mandamus ut si qui nobilium clericorum seu etiam laicorum contra pestilentes hujusmodi procedentium ad praestandas usuras juramento tenentur astricti, creditores eorum in vestris dioecesibus constitutos, cum ab ipsis fueritis requisiti, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellatis ut eos a juramento penitus absolventes, ab usurarum ulterius exactione desistant. Quod si quisquam creditorum ipsos ad solutionem coegerit usurarum, ipsum ad restituendum easdem, postquam fuerint persolutae, simili censura sublato appellationis obstaculo coarctetis, creditores talium diligentius quam poteritis inducentes quatenus terminos ad solutionem debitorum praefixos, donec illi labori vacaverint hujusmodi pietatis, elongent; ut sic demum retributionis eorum gaudeant participio quorum certamen tali promovent adjumento. Praeterea cum non videatur absurdum ut qui publicam causam gerunt, publicis stipendiis sustententur, universos tam clericos quam laicos in terra nobilium virorum ducis Burgundiae et Nivernensis et Sancti Pauli comitum necnon etiam aliorum qui ad tam gloriosum certamen signati fuerint constitutos moneatis prudenter et efficaciter inducatis ut quemadmodum venerabiles fratres nostri archiepiscopus Senonensis et suffraganei ejus fecisse noscuntur, de cunctis proventibus suis unius anni ad tam sanctum et sumptuosum opus implendum portionem eis decimam largiantur, deputatis aliquibus viris providis ac fidelibus ad eleemosynam hujusmodi colligendam, qui collectam assignent sicut praedicti legati duxerint disponendum.
Datum Ferentini, VII Idus Octob., pontificatus nostri anno undecimo.
CLIX. PHILIPPO ILLUSTRI REGI FRANCORUM. Ut Judaei remittant usuras crucesignatis. (Ferentini, VII Id. Octobris.) Ut contra crudelissimos hostes suos Ecclesia sancta Dei, etc., ut in alia, usque: Quapropter serenitatem regiam rogandam duximus et monendam, in remissionem sibi peccaminum injungentes quatenus cum a praedictis legatis fueris requisitus, consilium eis ad hoc et auxilium opportunum impendas, populos tibi subditos inducendo ut ad opus tam sanctum tam per se quam per sua obsequium Deo devotum et subsidium Ecclesiae necessarium exhibere procurent, scientes remissionem peccaminum, etc., usque obtulerint vero Deo. Quia igitur apud eos districtio forte poterit proficere temporalis a quibus super hoc spiritualis inductio non admittitur, tuam regalem mansuetudinem in Domino deprecamur quatenus Judaeos sub tuo dominio constitutos inducas regiaque potestate compellas ut debitoribus suis in hujusmodi Dei obsequium profecturis omnino relaxent usuras, et terminos ad exsolvendum sortem praefixos, si fieri potest, prorogent competenter; ut praeter subventiones alias quas Ecclesiae in tam sancto negotio ministraveris, ex hoc quoque merces tibi aeternae retributionis accrescat.
Datum Ferentini, VII Idus Octob., pontificatus nostri anno undecimo.
CLX. ARCHIEPISCOPO LARISSENO. Datur sibi licentia residendi apud Ferchikam. (Ferentini, III Id. Octobris.) Supplicavisti nobis ut cum in sede tua propter hostium circumstantiam sine damno rerum et propriae timore personae residere non possis, residendi apud Ferchikam largiri tibi licentiam dignaremur, qui videlicet locus dioecesana sibi est lege subjectus, et in eo dudum sedes archiepiscopalis noscitur exstitisse; maxime cum loci comestabulus, si hoc fiat, locum ipsum intendat beneficiis ampliare. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus ob necessitatem hujusmodi residentiam tuam in loco facias memorato, ita tamen ut per hoc priori loco archiepiscopalis dignitas minime auferatur.
Datum Ferentini, III Idus Octobr., pontificatus nostri anno undecimo.
CLXI. MAGISTRO AIMERO CANONICO SANCTI ANDREAE PICTAVENSIS. Respondetur ad ejus consulta. (Ferentini, XV Kal. Novembris.) Super litteris quae ab aliquibus ex malitia, et a nonnullis ex ignorantia, tacita veritate vel falsitate suggesta impetrantur a nobis, diversos intelleximus diversa sentire, aliis asserentibus eos debere prorsus carere omni commodo litterarum, cum mendax precator carere debeat impetratis, aliis vero dicentibus quod, etsi forma carere debeant in litteris nostris expressa, nihilominus tamen juxta rigorem juris sit a delegato judice in negotio procedendum. Nos igitur inter eos qui per fraudem vel malitiam et illos qui per simplicitatem vel ignorantiam a nobis litteras impetrant, hujusmodi credimus discretionem habendam, ut ii qui priori modo falsitatem exprimunt vel supprimunt veritatem, in suae perversitatis poenam nullum ex litteris commodum consequantur, ita videlicet quod delegatus, postquam sibi super hoc fuerit facta fides, nullatenus de causa cognoscat. Inter alios autem qui posteriori modo litteras impetrant dicimus distinguendum quae falsitas suggesta fuerit, vel quae veritas sit suppressa. Nam si talis expressa sit falsitas vel veritas occultata quae, quamvis fuisset tacita vel expressa, nos nihilominus saltem in forma communi litteras dedissemus, delegatus non sequens formam in litteris ipsis appositam secundum ordinem juris in causa procedat. Si vero per hujusmodi falsitatis expressionem vel suppressionem etiam veritatis litterae fuerint impetratae qua tacita vel expressa nos nullas prorsus litteras dedissemus, a delegato non est aliquatenus procedendum, nisi forsitan eatenus ut partibus ad suam praesentiam evocatis, de precum qualitate cognoscat; ut sic in utroque casu eadem ratio quae delegantem moveret, moveat etiam delegatum, et ubi delegans suas litteras denegaret, delegatus etiam suae cognitionis officium nullatenus interponat.
Datum Ferentini, XV Kal. Novembr., pontificatus nostri anno undecimo.
CLXII. WILLELMO DOIARD CANONICO THEBANO. Confirmatur sibi praebenda Thebana. (Ferentini, XIII Kal. Novembris.) Solet annuere sedes apostolica, etc., usque impertiri. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis postulationibus grato concurrentes assensu, praebendam quam in Ecclesia Thebana es canonice assecutus, sicut eam juste possides et quiete, auctoritate tibi apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo . . . nostrae confirmationis, etc. Si quis autem hoc, etc., usque noverit incursurum.
Datum Ferentini, XIII Kal. Novembris, pontificatus nostri anno undecimo.
CLXIII. GUALTERIO CATHANIENSI EPISCOPO, REGNI SICILIAE CANCELLARIO. Ut archiepiscopo Montis-regalis impendat reverentiam et honorem. (Ferentini, XIII Kal. Novembris.) Humilitatem tuam et venerabilis fratris nostri archiepiscopi Montis-regalis commendamus in Domino charitatem, per quam videlicet non quae sua sed quae Jesu Christi sunt quaerens, non est exaltatum cor suum ex eo quod humiliari te non refugis coram eo, obedientiam sibi et reverentiam, sicut per suas litteras intelleximus, offerendo, quae Montano archiepiscopo Cathaniensis Ecclesiae ratione debetur. Cum igitur regiis negotiis ac servitiis familiaritate necessaria et familiari necessitudine sis implexus, ac ideo sit necesse ab omni tibi suspicione caveri, eidem archiepiscopo per nostras dedimus litteras in mandatis ut tuae regiaeque commoditati ac nostris precibus condescendens, tibi super juramento sibi debito impendendo necessitate deferat exigente. Quocirca fraternitatem tuam monemus attentius et hortamur, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus gratiae quam tibi fecerit non ingratus, ipsum habeas in ea reverentia et honore in qua eum fores juramento praestito habiturus, exhibitis ei, si voluerit, ad majorem cautelam litteris tuis, in quibus spondeas et promittas quod et ad mandatum nostrum tempore opportuno, si necesse fuerit, fidelitatem sibi debitam exhibebis, et interim ei obedientiam et reverentiam, ac si fidelitatem praestitisses, impendes; sollicite providendo ut de gratiae nostrae favore securus talem erga nos et Romanam Ecclesiam satagas te habere quod qui tecum in veritate procedimus, eo quod et te ambulare jam scimus in veritate nobiscum, ad honorem et incrementum tuum, ad quod ferventer intendimus, ferventius accendi possimus, cum illius in hac parte noverimus vestigia imitari qui dicit: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos (Zach. I).
Datum Ferentini, XIII Kal. Novembris, pontificatus nostri anno undecimo.
Scriptum est super hoc archiepiscopo Montis-regalis.
CLXIV. BARTHOLOMAEO DE CEPERANO. Confirmatur quaedam sententia lata pro ipso. (Ferentini, X Kal. Septembris.) Cum dilectus filius Orandinus de Pontecurvo miles coram dilecto filio Jacobo subdiacono et capellano nostro, quem tibi et ei dedimus auditorem, proposuisset te suum esse vassallum, teque ratione quorumdam molendinorum, domorum, vinearum, et quarumdam aliarum possessionum ad se spectantium, ut dicebat, quae apud Ceperanum habere dignosceris, teneri sibi cum unico equo servire, te quae praemisimus omnino negante, post praestitum ab utraque parte calumniae juramentum ad praemissa probandum, idem Orandinus quosdam testes produxit, quibus postmodum publicatis, cum subdiaconus memoratus tam dicta testium quam ea quae utrinque fuere proposita coram eo nobis fideliter intimasset, nos eidem injunximus ut de consilio dilecti filii Pelagii Sanctae Luciae ad septa solis diaconi cardinalis sententiam promulgaret. Qui cognoscens praedictum Orandinum intentionem suam minime fundavisse, cum auctore non probante reus, etsi nihil praestiterit, debeat obtinere juxta legitimas sanctiones, ad impetitione ipsius de consilio cardinalis ejusdem sententialiter te absolvit, super praemissis omnibus ei perpetuum silentium imponendo. Nos igitur ejus sententiam ratam habentes, ipsam auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere aut ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, etc., usque incursurum.
Datum Ferentini, X Kal. Septembris, pontificatus nostri anno undecimo
CLXV. MEDIOLANENSI ARCHIEPISCOPO S. R. E. CARDINALI. De feudis alienandis vel non. (Ferentini, X Kal. Novembris.) Ex parte tua nostro est apostolatui reseratum quod saepius dubitasti utrum cum contingit tuum vassallum decedere et ad te feudum ipsius redire, feudum ejus alii liceat tibi dare, cum juramento tenearis astrictus non infeudare de novo, Romano pontifice inconsulto. Ad haec, si vassallum tuum feudum alienare contingat, an ipsius filium vel consanguineum consortem ejusdem feudi de ipso valeas investire. Alia quoque tua dubitatio continebat utrum cum feudum alienatum repereris quod per te facile recuperare non potes, possis alicui laico in feudum illud concedere, qui et illud recuperet et in feudum per Ecclesiam recognoscat. Nos igitur super iis de mente tua scrupulum volentes dubitationis auferre, praesentium tibi significatione mandamus quatenus si quando praefati casus emerserint, in primo feudum decedentis libere, si videris expedire, concedas, ac in secundo filium vel consanguineum alienantis investiens, in tertio feudum alienatum ei poteris licenter concedere per quem ipsum Ecclesia valeat rehabere.
Datum Ferentini, X Kal. Novembris, pontificatus nostri anno undecimo.
CLXVI. ABBATI ET CONVENTUI SANCTI VINCENTII. Eis decimae adjudicantur. (Ferentini, XII Kal. Novembris.) Cum inter vos et venerabilem fratrem nostrum Ricc. episcopum Treventinum coram dilecto filio nostro Pelagio Sanctae Luciae ad septa solis diacono cardinale, cui vos commisimus audiendos, controversia verteretur, ipso episcopo proponente quod decimae possessionum quae sunt circa Rivum obscurum ac Sangrum versus monasterium vestrum, ac per habitatores castrorum Rivi obscuri et Alfedenae coluntur, ad ipsum de jure spectabant, et quod in castris ipsis, utpote in sua dioecesi constitutis, per vos chrisma minime conferri debebat, vobis autem econtrario respondentibus quod, etsi praefatae decimae ad eumdem episcopum nequaquam alio jure spectarent, tuti tamen praescriptione quadragenaria, quam obligastis vos probaturos, eratis, nos auditis et intellectis rationibus et attestationibus utriusque partis coram praefato cardinali productis et nobis relatis fideliter per eumdem, ab impetitione ipsius episcopi super decimis praelibatis justitia vos absolvimus exigente, imponentes ei silentium super ipsis, collationem vero chrismatis in praedictis castris adjudicavimus episcopo memorato. Nulli ergo . . . . . hanc paginam nostrae diffinitionis infringere, etc. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, etc., usque incursurum.
Datum Ferentini, XII Kal. Novembris, pontificatus nostri anno undecimo.
CLXVII. LUCANO EPISCOPO. Confirmantur privilegia monasterii de Fichecho. (Ferentini, II Kal. Novembris.) Dum olim, frater episcope, cum dilectis filiis abbate ac monachis Sancti Salvatoris de Fichecho super plebe de Salamazano et adjacentibus capellis ipsius in nostra praesentia litigando, institutionem clericorum in eis et alia ad jus episcopale spectantia vindicares, ad fundandam intentionem tuam jus commune principaliter allegabas, cujus auctoritate dicebas universa spiritualia in praedictis locis, quae sunt in tua dioecesi constituta, ad te tanquam ad dioecesanum episcopum pertinere. Arbitrium praeterea super hoc promulgatum a bonae memoriae Pistoriensi episcopo et archipresbytero ac primicerio Lucanis a partibus electis allegans, quod ab utraque parte fuerat communiter approbatum, in quo continetur expresse ut postquam in eadem plebe conversus quisquam in plebanum electus fuerit ab abbate, Lucano episcopo praesentetur, ab ipso confirmationis gratiam recepturus, et promissurus eidem cum suis presbyteris sub hac forma obedientiam manualem ut ad synodum, capitulum, et etiam litanias ad ecclesiam Sancti Martini cum populo suo vadat, et episcopo in annua procuratione ac de quarta respondeat decimarum, et cum necesse fuerit, ei subministret auxilium, et servet ejus sententiam interdicti latam in populum Ficheclensem, et si plebanus vel presbyteri sui Lucanam Ecclesiam forsan offenderent in iis quae in arbitrio continentur, et abbas semel et bis requisitus infra viginti dies offensam non faceret emendari, liceret Lucano episcopo pro illa culpa eos tanquam suos presbyteros judicare. Ad elidendam autem intentionem tuam abbas praedictus felicis recordationis Gregorii septimi papae praedecessoris nostri privilegium exhibebat, quod praedictum arbitrium multo videbatur tempore praecessisse, per quod tam Ficheclense monasterium quam plebs et capellae praedictae videbantur libertate donatae. In ipso siquidem continetur quod jam dictus praedecessor noster Ecclesia de Salamazano cum capellis adjacentibus monasterio memorato concessis instituit ne quis archiepiscopus vel episcopus locum ipsum seu plebem et capellas praedictas molestare audeat, vel presbyteros ab abbate qui pro tempore fuerit inibi constitutos excommunicare vel etiam judicare, sed sub tutela et immunitate ac judicio Romani pontificis consistentes omnipotenti Deo secure deservire procurent. Aliorum quoque Romanorum pontificum, Urbani scilicet, Paschalis, Calixti, Eugenii, Anastasii, Adriani, Alexandri, et Lucii dictus abbas privilegiis utebatur post arbitrium promulgatum obtentis, qui libertatis sibi privilegia concedere videbantur. Sic enim in singulorum privilegiis inter caetera reperitur: Sancimus etiam ut nec episcopo nec archiepiscopo cuiquam aut eorum ministris liceat locum ipsum, scilicet monasterium Ficheclense, vel ejus monachos aut adjacentes ecclesias de Salamazano cum capellis suis vel presbyteros ab abbate constitutos ibidem praeter Romani pontificis conscientiam excommunicare aut supponere interdicto. Proposuit praeterea dictus abbas quod, etsi praedicta ad se de communi jure spectarent, super iis tamen tam ipsum quam monasterium suum legitima constabat praescriptione munitum. Per testes quoque suos et partis tuae, qui coram dilecto filio priore Sancti Fridiani Lucani de mandato nostro fuerant utrinque producti, dicebat esse probatum quod super praemissis omnibus monasterium suum per quadraginta annos et amplius pacifica fuerat possessione gavisum, allegans insuper per arbitrium saepedictum nullum potuisse monasterio praejudicium generari, tum quia major et sanior pars capituli ejusdem loci nullatenus compromissioni memoratae consenserat, tum etiam quia Romanae sedis auctoritas, ad quam monasterium et ecclesiae pertinebant, accessisse minime probabatur. Ad haec autem ex parte tua exstitit sic responsum, quod privilegio Gregorii papae, utpote manifeste suspecto, fides adhibenda non erat. Nam in ea sui parte inveniebatur abrasum in qua vis quaestionis existit, ubi videlicet fit mentio de capellis. Sed nec per alia privilegia proponebas eumdem abbatem aliquod debere commodum reportare, cum illa viderentur per subreptionem obtenta, cum de praedicto arbitrio a partibus approbato, quod in rei judicatae auctoritatem transierat, nullam faciat mentionem. Adjiciens insuper te non posse praescriptionis objectu ab adversa parte repelli; quia licet quidam testes deponant se a quadraginta annorum tempore recordari, et adjiciant se vidisse monasterium super iis quae ad jus episcopale spectant in praedictis locis libertate gavisum, per depositiones tamen hujusmodi de quadraginta annorum possessione continua non sit fides; cum haec duo concurrere satis possint, ut et testes a quadraginta annorum tempore recordentur, et a decennio citra duntaxat monasterium ipsum in possessione viderint praedictorum. Sed hoc frivolum pars altera reputando respondit quod, etsi testes aliqui verbis dubiis sic utantur, plures tamen testes sunt qui aperte testantur se a quadraginta annis et ultra monasterium memoratum in continua praedictorum omnium possessione vidisse. Contra quod pars tua proposuit replicando quia licet de quadraginta annorum praescriptione constaret, tempus tamen schismatis quod in Lucana Ecclesia intervenisse per testes erat ostensum debebat merito de computatione subduci. Econtra parte altera respondente quod licet de schismate quod intercesserat fuerit facta fides cum quanto tempore duraverit minime sit ostensum, et potuerit modico tempore duravisse, propter hoc tamen praescriptionis objectio non poterat efficaciter impediri, praecipue cum per plures testes quadraginta quinque annorum praescriptio sit probata. Nos igitur iis et aliis quae coram nobis utrinque fuere proposita perspicaciter intellectis, quia praedictus abbas sufficienter ostendit monasterium suum super institutionibus, destitutionibus, et ordinationibus plebani et clericorum, baptismo, poenitentia in levioribus culpis, sepultura, decimarum perceptione, ac divinis officiis celebrandis tam in plebe quam capellis etiam supradictis, in excommunicando quoque, interdicendo, et etiam absolvendo, legitima praescriptione munitum, abbatem ipsum ab impetitione tua super jamdictis articulis de consilio fratrum nostrorum duximus absolvendum, super illis tibi perpetuum silentium imponendo, super aliis omnibus quae ad jus episcopale spectare noscuntur juxta tenorem arbitrii eumdem abbatem quoad plebem et capellas praedictas sententialiter condemnantes. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae diffinitionis infringere, etc. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, etc. usque incursurum.
Datum Ferentini, II Kal. Novemb. pontificatus nostri anno undecimo.
CLXVIII ABBATI ET MONACHIS SANCTI SALVATORIS DE FICHECO. De eadem re. (Ferentini.) Cum venerabilis frater noster Lucanus episcopus super plebe de Salamazano et adjacentibus capellis ipsius vobiscum in nostra dudum praesentia litigando institutionem clericorum in eis et alia ad jus episcopale spectantia sibi intenderet vindicare, ad fundandam intentionem suam jus commune principaliter allegabat, etc., in eumdem fere modum, usque: Ad elidendam autem intentionem episcopi sic fundatam, tu fili abbas, etc., in eumdem fere modum ut supra, usque in finem.
Datum Ferentini, etc., ut in alia.
CLXIX. GERARDO FUNDATORI CAPELLAE IN SUBURBIO WIENNAE AD HONOREM SANCTI SPIRITUS ET BEATI ANTONII CONSTITUTAE. Suscipitur sub protectione apostolicae sedis. (Ferentini, XI Kal. Novembris.) Dilectus filius nobilis vir dux Austriae per suas nobis litteras intimavit quod cum de suo consilio et consensu capellam in suburbio Wiennae ad honorem sancti Spiritus ac beati Antonii construxisses, et ad opus pauperum cum decem et novem areis tuis ibidem adjacentibus eam pio dotavisses amore, sentiens odoris fragrantiam quae per Dei gratiam de religione hospitalis nostri Sancti Spiritus in Saxia procedit, illam ei committere decrevisti, censum unius marcae argenti sibi annualiter reddituram. Nos igitur tuis et ejusdem ducis precibus inclinati, capellam ipsam cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis quae inpraesentiarum rationabiliter possidet, aut in futurum dante Domino justis modis poterit adipisci, necnon etiam et personas consistentes in ipsa sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, eamque sub praetaxato censu hospitali praedicto Sancti Spiritus applicamus, praesentium auctoritate mandantes quatenus, sicut hactenus, sub tua interim gubernatione consistat, donec magister hospitalis jam dicti per se vel suum nuntium eam visitans, secundum Deum et suam Regulam de ipsius utilitate disponat. Nulli ergo, etc., usque incursurum.
Datum Ferentini, XI Kal. Novembris, pontificatus nostri anno undecimo.
CLXX. ARCHIEPISCOPO BENEVENTANO. De donatione cujusdam ecclesiae. (Ferentini.) Bonae memoriae, etc., usque investire. Caeterum licet transmissae nobis tuae litterae continerent quod ecclesia memorata ad donationem Ecclesiae Beneventanae pertineat, quamvis per felicis memoriae Alexandrum papam praedecessorem nostrum praedicto collata fuerit cardinali, quia tamen a nonnullis accepimus quod ipsius collatio specialiter spectat ad Romanum pontificem, ac Romanam Ecclesiam in hac possessione reperimus, eamdem ecclesiam de manu nostra duximus conferendam, nolentes ex donatione hujusmodi ullum Ecclesiae Beneventanae praejudicium generari, si volueris vel potueris forsan ostendere quod eadem ad donationem tuam debeat pertinere.
Datum Ferentini.
CLXXI. LARISSENO ET THEBANO ARCHIEPISCOPIS. Ut inquirant de postulato ad Ecclesiam Thessalonicensem. (Ferentini, Kal. Novembris.) Dilecti filii canonici Sanctae Sophiae Thessalonicensis suas nobis litteras direxerunt, per quas una cum dilecta in Christo filia nobili muliere relicta marchionis Montisferrati necnon et dilectis filiis nobilibus viris comite de Blanderada Bajulo et aliis Thessalonicensis regni baronibus, qui super hoc ipso sua nobis scripta misere, multiplices Ecclesiae Thessalonicensis ac regni necessitates et angustias exponentes, nostro humiliter apostolatui supplicarunt ut postulationem quam iidem canonici, praedictorum accedente favore, de venerabili fratre nostro archiepiscopo Verissiensi fecerunt admittere dignaremur, cum per ipsius circumspectam prudentiam et circumspectionem prudentem singulariter quasi sperent, non solum Ecclesiae, sed et regni posse necessitatibus provideri. Quia igitur nobis plene non potuit de ipsa postulatione constare, cum juxta morem Ecclesiae Romanae canonibus concordantem postulationes hujusmodi, sicut electiones, regularem examinationem deposcant, eo quod in postulationibus plura sunt quam in electionibus attendenda, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus inquisita diligenter et cognita veritate, si postulationem ipsam ab iis qui cam celebrare possunt et debent inveneritis canonice celebratam, et praefatum archiepiscopum, sicut a quibusdam nobis fuerat intimatum, administrationi Thessalonicensis Ecclesiae se minime ingessisse, propter multam necessitatem vice nostra postulationem admittatis eamdem, et absolventes eum a vinculo quo Verissiensi Ecclesiae tenebatur, injungatis eidem ut palleum quod sub nomine ipsius Ecclesiae Verissiensis accepit nobis remittere non postponat, aliud, dante Domino, prout convenit, ad nomen Thessalonicensis Ecclesiae recepturus. Quod si vel postulationem minus canonice celebratam vel illum administrationi se constiterit ingessisse, auctoritate nostra districte inhibere sibi curetis ne prioris Ecclesiae mediocritate despecta, Thessalonicensi tanquam celebriori quoquo modo ingerere se praesumat, sed in ea vocatione qua vocatus est permanens Ecclesiam quae prius ei commissa fuerat studeat gubernare, considerans quod in hoc multam gratiam sibi facimus, maxime si sic praefatae administrationi repertus fuerit irrepsisse, cum secundum canonicas sanctiones si qui supra mensuram sui juris affectans augeri, priori cathedra derelicta sine conniventia Romani pontificis, cui soli est auctoritas reservata translationes praesulum concedendi, ad aliam se transtulerit, et prima carere debeat, quam per superbiam sprevit, et a secunda repelli, quam per avaritiam concupivit. Ne vero praedicta Thessalonicensis Ecclesia diutius maneat pastorali regimine destituta, illos ad quos pertinet ipsius electio moneatis ut absque mora personam idoneam per electionem canonicam sibi praeficiant in pastorem. Si autem propter personarum defectum, quo non solum ipsam Ecclesiam sed et totam provinciam credimus laborare, personam idoneam non potuerint ad ejus regimen invenire, vos id nobis per vestras litteras intimetis. Qui, si canonici memorati cum favore praefatae nobilis et aliorum quos supra nominavimus desiderio per litteras quas nobis duxerint destinandas expresso poposcerint, eis auctore Domino dignum pontificem de nostris manibus consecratum et decoratum palleo, insigni videlicet plenitudinis pontificalis officii, curabimus destinare, qui et sciet et poterit cum sapientiae divinae potentia commissam sibi Ecclesiam spiritualiter et temporaliter gubernare.
Datum Ferentini Kal. Novembris, pontificatus nostri anno undecimo.
CLXXII. DILECTO IN CHRISTO FILIO PONTIO ABBATI MONASTERII SANCTI AEGIDII EJUSQUE SUCCESSORIBUS REGULARITER SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, II Id. Novembris.) Quamvis ecclesiarum omnium cura nobis et sollicitudo immineat, illis tamen locis atque personis quae beato Petro et sanctae Romanae Ecclesiae specialius adhaerere et in ejus fidelitate atque obedientia devotius permanere noscuntur attentiori cura providere nos convenit. Ut autem pro beati Aegidii monasterio, cui Deo auctore praeesse dignosceris, diligenti sollicitudine vigilemus tanto amplior nobis necessitas est injuncta quanto idem locus ab exordio suae fundationis ad jus et dominium ejusdem apostolorum principis specialiter dignoscitur pertinere. Tuis itaque, dilecte in Domino fili Ponti abbas, justis postulationibus benignum impertientes assensum, ad exemplar praedecessorum nostrorum sanctae recordationis Innocentii, Eugenii, et Adriani quarti Romanorum pontificum, omnem libertatem seu immunitatem vobis ac vestro coenobio per antecessorum nostrorum privilegia contributam praesentis privilegii pagina roboramus, statuentes ut nulli omnino archiepiscopo vel episcopo liceat super idem coenobium vel abbatem sive monachos ibidem Domino servientes manum excommunicationis aut interdictionis extendere, sed tam vos quam monasterium cum villa quieti semper ac liberi ab omni episcopali exactione vel gravamine per omnipotentis Dei gratiam maneatis. Monachos vero et presbyteros seu clericos qui in vestris obedientiis commorantur, pro delictis suis a quibuslibet laicis capi, verberari, aut ad redemptionem cogi penitus prohibemus. Praeterea statuimus ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Abbatias videlicet Sancti Aegidii de ungaria et Sancti Eusebii de Provincia, ecclesias Sancti Aegidii de Aceio, ecclesiam Sancti Aegidii de Duno, ecclesiam Sancti Aegidii de Supervia cum villa, ecclesiam Sancti Eusebii de Longobardia, ecclesiam Sancti Baudilii de Hispania, ecclesiam Sanctae Eulaliae de Barbasta, ecclesiam de Revinas cum sua villa, ecclesiam de Boccona cum villa, ecclesiam Sancti Andreae de Lucapello, ecclesiam Sancti Aegidii de Tolmone, ecclesiam Sancti Aegidii de Creissaco, ecclesiam Sancti Hippolyti de Melseo cum villa, ecclesiam Sancti Lupi, ecclesiam Sanctae Mariae de Fraixeneto, ecclesiam Sancti Joannis de Gardonenca cum villa, ecclesiam Sanctae Crucis de Molazano, ecclesiam Sancti Martini de Cerbario cum sua capella, ecclesiam Sancti Stephani de Corconna, ecclesiam Sancti Amantii cum villa, ecclesiam Sancti Martini de Orianegnes, ecclesiam Sancti Martini de Cinciano, ecclesiam Sancti Andreae de Berniz cum capella sua, ecclesiam Sancti Saturnini de Seura cum ipsa villa, villam de Bionz, ecclesiam Sanctae Ceciliae de Stagello cum ipsa villa, ecclesiam Sancti Felicis de Aspirano cum ipsa villa, ecclesiam Sanctae Columbae cum media villa, ecclesiam Sancti Andreae de campo Mariniano, ecclesiam Sanctae Mariae de Saturanicis, ecclesiam Sancti Aegidii de Missiniaco, ecclesiam Sancti Stephani de Castlar cum capella, ecclesiam Sancti Petri de Prevencheriis cum villa et ecclesiis suis, ecclesiam Sancti Andeoli de Robiaco cum capella et villa, ecclesiam Sancti Victorini, ecclesiam Sancti Andreae, ecclesiam Sancti Petri de Vannis cum ipsa villa, ecclesiam Sanctae Mariae de Monte alto cum capella de villa, ecclesiam Sancti Baudilii de Somerio cum capella, ecclesiam Sancti Servii ultra Rhodanum cum villa, ecclesiam Sancti Petri et Sancti Michaelis juxta castrum Rossilianis, ecclesiam Sancti Privati cum villa, ecclesiam Sancti Stephani de Menerba cum capellis et villa, ecclesiam Sancti Christofori de Vacheriis cum capella et villa, ecclesiam Sancti Joannis de Albenatis cum villa et parochiali ecclesia Sanctae Mariae, ecclesiam Sanctae Mariae de Redosc cum villa, ecclesiam Sanctae Columbae de Capingo, ecclesiam Sancti Aegidii de Padernis, ecclesiam Sancti Maximi de Medenis, ecclesiam Sancti Petri de Inter-montes cum ipsa villa, ecclesiam Sancti Petri de Trincatallis, ecclesiam Sancti Joannis de Meiano, ecclesiam Sancti Sebastiani de Montepesato, ecclesiam Sancti Petri de Launiaco, ecclesiam Sancti Salvatoris de Caisanigis, ecclesiam Sancti Eugenii de Orbesat cum capella, ecclesiam Sancti Genesii de Mediogozez, ecclesiam de Acione, ecclesiam de Malbosc cum sua capella, ecclesiam de Rocca, ecclesiam de Camponaz, ecclesiam de Lardario, cum ecclesiis et omnibus earum pertinentiis, castrum de Montfort, castrum de Lennatio, et quinque modiatas terrae ac quatuor candelas quotidianas quae quondam de Berjaco monasterio Sancti Aegidii testamento reliquit. Transactiones praeterea quae inter vos et Joannem Nemausensem atque Raimundum Uzeticensem episcopos de ecclesiarum quartonibus factae sunt, et authentico scripto firmatae, vobis nihilominus confirmamus. Illud autem auctoritate apostolica prohibemus, ut nullus abbas vel monachus thesaurum, honores vel possessiones praefati monasterii seu cellarum ad ipsum pertinentium, quae aut modo habentur, aut in futurum largiente Domino acquirentur, alienare, distrahere, impignorare, vel in feudum, censum, seu beneficium alicui militi dare praesumat, nisi forte pro redemptione videlicet captivorum, pro communi et graviori famis inopia, et pro emptione seu pro redemptione possessionum. Id ipsum autem si contigerit, totius fiat communi deliberatione capituli; ut nihil dolo vel subreptione aliqua, sed praedictarum necessitatum instantia committatur. Abbas vero vel monachus qui hoc attentaverit, abbas siquidem abbatiae regimine careat et excommunicationis sententia percellatur, monachus autem a monasterio penitus et ab ejus honoribus excludatur et ejusdem excommunicationis sententia teneatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. Prohibemus etiam ut infra villam Sancti Aegidii et circa eamdem villam usque ad unam leugam nulli Hospitalariorum seu militum Templi vel cuilibet alii personae absque abbatis et capituli consensu liceat religiosam domum, ecclesiam, oratorium, seu munitionem construere, coemeterium habere, divina officia populo celebrare cum villa ipsa cessaverit, signa pulsare, oblationes a populo in missarum celebratione suscipere, baptizare. et parochianos vestros ad officia divina suscipere. Obeunte vero ejusdem vestri loci abbate, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur nisi quem fratres ipsius monasterii communi assensu vel pars consilii sanioris secundum Deum et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Electus autem ad Romanum pontificem benedicendus accedat. Sane illam Tolosani comitis nobilis memoriae Raimundi abdicationem auctoritate sedis apostolicae confirmamus. Siquidem comes ipse honores omnes ad beatum Aegidium pertinentes tam in valle Flaviana quam in extrinsecis, quidquid juste vel injuste videbatur tenere, omnes rectas sive pravas consuetudines quas ipsius antecessores aut ipse habuerant, ob honorem Dei et beati Aegidii reverentiam apud Nemausense concilium, in manu praedecessoris nostri beatae memoriae Urbani papae jurans, Odiloni abbati et ejus fratribus noscitur reliquisse, et se atque universos successores suos, si forte hoc donum irritum facere pertentarent, quod ad se erat, damnatione ac maledictione mulctavit, atque a praefato antecessore nostro excommunicationis inde sententiam in concilio dari fecit. Quia vero praefatus Adrianus papa praedecessor noster devotioni praefati comitis annuens apostolica auctoritate constituit neminem successorum ejus aliquid de iis quae a praedicto comite Raimundo praefato monasterio Sancti Aegidii relicta sunt ulla posse temporis longaevitate praescribere, ut maledictionem et damnationem evadat a praefato comite constitutam, quod ab eo provide factum est auctoritate apostolica confirmamus. Ad haec adjicientes pro ampliori beati Aegidii veneratione statuimus ut infra terminos a nostris praedecessoribus constitutos nemo prorsus aut super ipsam Aegidii villam depraedationem vel assultum facere aut graviorem personae cuilibet inferre audeat laesionem. Nulli ergo omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, vel minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare; sed illibata omnia et integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesanorum episcoporum in supradictis capellis canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita nisi praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi; quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Datum Laterani per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis S. R. E. cancellarii, II Idus Novemb., indictione XII, Incarnationis Dominicae anno 1208 pontificatus vero domini Innocentii papae III, anno undecimo.
CLXXIII. LUNDENSI ARCHIEPISCOPO. De electione episcopi Slewicensis. (Ferentini, II Non. Novembris.) Cum diabolus misisset in cor episcopo Waldemaro ut pedem in vestigio Judae ponens a praesentia nostra fraudulenter abscederet, et nos, qui cum de durissimo carcere liberatum in apostolicae sedis gremio, vere ut serpentem in sinu, familiaris gratiae dulcedine foveramus, in amaritudinem induceret vehementem, ob enormes et multiplices ejus excessus processimus contra ipsum, non solum in eum, sed et in fautores ejusdem ecclesiasticam promulgando censuram; quemadmodum venerabili fratri nostro Magdeburgensi archiepiscopo per nostras meminimus litteras intimasse. Ipse vero in reprobum sensum datus, proverbium Salomonis implendo dicentis: Si quasi ptisanas stultum in pila pilo desuper feriente contuderis, stultitia ejus non auferetur ab ipso (Prov. XXVII), renuit accipere disciplinam; quin potius iniquitatem super iniquitatem apponens, dolo pariter et perjurio, quae commiserat fugiendo latenter a nobis, contemptum clavium et canonum transgressorem adjunxit, administrationi Bremensis Ecclesiae se nequiter ingerendo, nesciens, vel si scivit, modicum hoc apprecians, quod secundum canonicas sanctiones nullus episcopus de una sede transire possit ad aliam sine Romani pontificis licentia speciali, cui soli est auctoritas reservata translationes hujumodi concedendi. Propter quod, si caeterae quoque culpae cessarent, hac sola non tantum Bremensi, verum etiam Slewicensi Ecclesia se reddidisset indignum; cum secundum instituta canonica is qui priori cathedra derelicta sine Romani pontificis conniventia praesumpserit ad aliam se transferre, et prima carere debeat, quam per superbiam sprevit, et repelli nihilominus a secunda, quam per avaritiam concupivit. Quia igitur in tot abusionum enormitatibus et enormitatum abusionibus virum apostatam et inutilem, rebellem et contumacem, diutius non debemus nec possumus sustinere, dicto archiepiscopo et venerabilibus fratribus suis ac Bremensis Ecclesiae suffraganeis, necnon et Osnaberiensi et Monasteriensi episcopis districtae praecepimus ut praefato Waldemaro firmiter ex parte nostra injungant ut omni excusatione ac dilatione cessante infra mensem post commonitionem eorum iter arripiat ad sedem apostolicam accedendi, super excessibus suis veniam humiliter petiturus; alioquin ex tunc sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo depositum et degradatum auctoritate nostra ac omni ecclesiastico beneficio et officio denuntiare procurent eumdem, et faciant ab omnibus tanquam anathematizatum usque ad satisfactionem condignam arctius evitari, si tamen de tot et tantis perversitatibus digne satisfacere sibi detur; inhibentes nihilominus universis ne quis ei communicare vel favere praesumat, ita quod si qui venire tentaverint in contrarium, laicos hujuscemodi excommunicationi subjectos et a Bremensi Ecclesia beneficium obtinentes, eo in perpetuum spoliatos, clericos autem omni ecclesiastico beneficio et officio destitutos auctoritate nostra denuntiare procurent; civitatem vero seu castrum aut hominum quodcunque commune, si contra inhibitionem hujusmodi dicto Waldemaro praesumpserit adhaerere, districtissime interdicto supponant, ita quod praeter poenitentias morientium et baptismata parvulorum nullum ibi divinum officium nullumque celebretur ecclesiasticum sacramentum; quod si quis clericus ausus fuerit violare, ab omni ecclesiastico beneficio et officio deponant eumdem; si qui vero super re tam illicita juramentum ei aliquod praestiterunt, denuntietur ab illis ad observationem illius penitus non teneri. Quia vero in memorata Bremensi Ecclesia electionem accepimus in discordia esse factam, dictis archiepiscopo et episcopis dedimus in mandatis ut tam his qui pro electione ipsa quam illis qui fuerint contra eam apostolica auctoritate injungant quatenus infra mensem post commonitionem eorum per se vel idoneos responsales vicem et potestatem aliorum habentes iter arripiant ad nostram praesentiam veniendi; ut praemissa examinatione canonica, si praedicta electio confirmanda fuerit, ejus confirmationem obtineant, sin autem, cum consilio nostro ecclesiae suae de persona idonea provideant in pastorem. Quod si forsan ii qui se contra praefatam electionem opponunt vel ad nos accedere, sicut praediximus non curaverint infra mensem, vel jam dicto Waldemaro favere tentaverint, denuntient eos extunc in electionis negotio partes aliquas non habere, sollicite provisuri ut haec omnia tam prompte quam efficaciter exsequantur quae in virtute Spiritus sancti sub obedientiae debito illis injungimus, exsequenda, districte praecipientes ut si forsan, quod non credimus, quivis eorum mandatum apostolicum non perfecerit, responsales idoneos infra mensem alium ad praesentiam nostram dirigat, satisfacturus de contemptu per ipsos; qui et si hoc duxerit negligendum, rebellionem et contumaciam suam digna curabimus dante Deo castigatione punire. Hoc autem mandatum ita praecepimus ipsos universos implere ut illud sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo non solum simul omnes, sed etiam per se singuli exsequantur. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus cum ab ipsis vel eorum aliquibus tibi fuerit intimatum, Slewicensi Ecclesiae sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo per electionem canonicam provideri facias in pastorem.
Datum Ferentini, II Non. Novembris, pontificatus nostri anno undecimo
CLXXIV. WASTINANO LINCOPENSI, ET SCARENSI EPISCOPIS. Ut Ericum invasorem regni Succiae compescant. (Laterani, Id. Novembris.) Ad nostram noveritis audientiam pervenisse qualiter praedecessores Erici, qui in regnum Sueciae se violenter intrusit, illustris recordationis S. Sueciae regis morte per quemdam ipsius camerarium procurata, filium ejus postmodum de unanimis populi voluntate promotum non modicum de ipsis, quos suorum oblitus scelerum misericorditer receperat, confidentem, violatis fide ac juramento quibus ei obligati fuerant, occiderunt. Tandem vero post interitum patris dicti Erici, qui praefatis regibus taliter interemptis regni gubernacula per violentiam occuparat, charissimus in Christo filius noster S. Sueciae rex illustris, qui ad charissimum in Christo filium nostrum regem Danorum illustrem contingentem eumdem proxima consanguinitatis linea se contulerat, ad regni regimen est assumptus; qui super ipsius invasoris regni sui filiis, quos videbat puberes et omni auxilio destitutos, misericordi compassione commotus, sibi eos in filios injuriarum suarum immemor adoptavit, tanto eos fovens affectu quod, in multa familiaritate delectatus eorum, a praesentia sua non sustineret absentes. Tanto itaque operi pietatis invidens humani generis inimicus, seminatis inter ipsos et regem zizaniis per quosdam suae nequitiae sectatores, eos ad machinandum in mortem regiam concitavit; quorum tandem tribus post detectum scelus eorum in praelio quod adversus regem moverant interemptis, dictus Ericus, qui congregata post tempora multitudine regni fines violenter intrarat, occurrens sibi cum suis, eodem rege fugato, regnum obtinuit, se rege praefato ad dictum regem Daciae, comite venerabili fratre nostro Upsalensi archiepiscopo, conferente. Cum igitur tum propter ecclesiarum destructionem et oppressionem etiam viduarum, tum quia dictus rex sub Ecclesiae Romanae ac nostra protectione consistens, regno suo asseritur contra justitiam destitutus haec non sint a nobis clausis oculis omittenda, praesertim cum alium non inveniat ad quem pro justitia obtinenda recurrat, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus, dictum Ericum ut cum praefato rege componat, et regnum ipsum eidem, prout ad ipsum pertinet, dimittat in pace, monere diligentius et inducere procuretis. Alioquin eum ad hoc per censuram ecclesiasticam, sicut justum fuerit, appellatione remota cogatis; illud specialiter procurantes, ut praefato archiepiscopo satisfiat. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.
Datum Laterani, Idibus Novembris, pontificatus nostri anno undecimo.
CLXXV. ARCHIEPISCOPO MEDIOLANENSI S.R.E. CARDINALI, ET YPORIENSI EPISCOPO ET DILECTO FILIO ABBATI DE TILIETO. Adversus civitatem Placentinam. (Laterani, X Kal. Decembris.) Inter multiplices angustias et pressuras quibus in hoc mundi vespere sancta mater Ecclesia vehementer affligitur et vexatur, illud vehementius nos affligit et vexat quod ii qui tanquam filii, uberibus consolationis ejus replentur, ei non solum in angustiis non subveniunt, sed dolorem vulneribus ejus addunt, et ab illis contempta quos materno nutrit affectu, vix jam invenit qui misereatur ipsius ex omnibus charis ejus; sed amici ejus spreverunt eam, et ei facti sunt inimici; sicut, quod dolentes recolimus, in episcopo Placentino et clero suo recenti et familiari docemur exemplo. Cum enim olim consules et consiliarii Placentini cum concivibus suis, malignis seducti fallaciis, spretis quoque apostolicae sedis monitis et mandatis molirentur matrem suam Placentinam Ecclesiam ancillare, sicque seipsos in servitutem redigere, cum sequantur filii conditionem maternam juxta legitimas sanctiones, nec metuerent propter Deum nec propter homines erubescerent immanitatem illius tyrannidis exercere quam non exercuerunt in sacerdotes et levitas illius temporis etiam Pharao rex Aegypti et rex Persidae Artaxerses, qui non solum eis non imposuerunt onera, sed fecerunt alimenta de publico ministrari, praefati episcopus et clerus ipsius eligentes potius exsulare quam videre mala sua pariter et sanctorum, exeuntes de civitate, pulverem de pedibus suis in testimonium excusserunt, et per totam provinciam miserabiliter sunt dispersi. Sed laici suas indurantes facies supra petram, et non solum ad eorum mobilia manus extendentes sacrilegas, sed per iniquitatis ministros universos proventus ecclesiasticos colligentes, pauperum substantias in usus illicitos converterunt. Quare in consules, consiliarios, et alios principales hujus iniquitatis actores excommunicationis sententiam promulgavimus, et civitatem totam subjecimus ecclesiastico interdicto. Illorum vero calamitatibus et pressuris paterno compatientes affectu, et episcopo de nostris proventibus congruos fecimus redditus assignari, et ab universis clericis Lombardiae tam ei quam clericis Placentinis honestissime provideri, ita ut plerisque melius esset in alienis domibus quam in suis, et exsilium possent quasi pro patria reputare. Cumque memorati cives in sua tandiu duritia perdurassent quod nos communicato fratrum nostrorum consilio decreverimus statuendum ut nisi ad mandatum Ecclesiae infra mensem post susceptionem litterarum nostrarum redirent super iis pro quibus ecclesiasticam censuram incurrerant satisfactionem debitam impensuri, episcopali dignitate ipsorum civitas privaretur, ac dioecesis ejus inter vicinos divideretur episcopos, et bona mercatorum suorum, ubicunque inveniri possent, praeceperimus detineri, tandem quia vel dedit eis vexatio intellectum, vel eorum corda splendor divinae gratiae illustravit, in manibus delegatorum nostrorum praestiterunt parendi nobis super iis omnibus corporaliter juramentum, et sic ab excommunicationis et interdicti sententia meruerunt absolvi. Qui tandem dilectos filios nobiles viros Ub. vicecomitem et . . . ad sedem apostolicam destinarunt; per quos gratanter et humiliter obtulerunt episcopo et quibusdam clericis Placentinis in nostra praesentia constitutis se obligaturos eisdem universa civitatis communia tandiu detinenda donec de ipsorum proventibus recompensationem reciperent oblatorum, cum pecuniam non haberent quam pro ipsa possent recompensatione praestare. Sed episcopo et clericis hoc minime acceptantibus, dictis consulibus et civibus sub debito praestiti juramenti praecepimus ut de caetero contra tenorem Lateranensis concilii non gravarent episcopum vel clerum Placentinum exactionibus vel collectis; ac restituerent omnes fructus exstantes quos eis abstulerant vel fecerant a quoquam auferii. Super aliis autem rebus ablatis condescendentes eisdem, praecepimus ut tunc tria millia librarum illis redderent, et pro residuo, sicut obtulerant, eis communia obligarent donec ipsis esset plenarie satisfactum. Si vero modum istum minime acceptarent, eis sub eadem districtione praecepimus ut summam pecuniae pro rebus ablatis secundum aestimationem factam infra sex menses cum integritate persolverent, et possessiones quas habebant Ecclesiae Placentinae in eum statum reducere procurarent in quo fuerant tempore violentiae irrogatae, neque contra praeceptum hujusmodi vi vel dolo aliquid aliquando attentarent. Alioquin, praeter notam et noxam perjurii, eos statuimus in priorem reduci sententiam, et in ipsos juxta praelibatam formam procedi. Restitutione igitur novem millium librarum tum in pecunia, tum in aliis mobilibus a civibus plene facta, episcopus cum clero suo motu proprio, vel forsan alieno suasu, tanquam prodigus dispensator, suis civibus restituit vel potius largitus est universa, eis existens nimium liberalis qui contra eum valde fuerant insolentes. In quo, praeter alias circumstantias, in hoc eum constat graviter excessisse, quia cum a te, frater Yporiensis episcope, consilium habuisset ut ante restitutionem hujusmodi apostolicam sedem consuleret, ac responderit ipse tibi quod id a nobis sibi prohiberi credebat, in gravem apostolicae sedis contemptum thesaurum ecclesiasticum in casu a canonibus non concesso ipse cum clero suo distraxit vel potius dissipavit enormiter, illi villico merito comparandus qui cum dissipasset domini sui bona, et non posset de ipsis reddere rationem, a sua exstitit villicatione remotus. Enormiter quoque totam scandalizavit provinciam, et exemplum perniciosum transmisit ad posteros, ac simul in unum et ipse perdidit et ab aliis perdi fecit operam et impensam. Cum igitur relatione multorum ad aures nostras haec iniquitas pervenisset, volentes scire utrum episcopus cum clero suo clamorem qui ad nos venerat opere complevisset, vobis, fratres archiepiscope et episcope Yporiensis, et venerabili fratri nostro Papiensi episcopo dedimus in mandatis ut super iis inquireretis plenius veritatem, et eam nobis rescribere fideliter curaretis. Vobis igitur cum eodem episcopo apud Placentiam constitutis, per juramentum episcopi et multorum aliorum certissime cognovistis quod inter clerum et laicos nullum prorsus colludium intercessit, licet episcopus cum suis fautoribus praedicta, sicut praemisimus, restituerit vel donaverit universa. Quamvis ergo secundum juris rigorem potuissemus praefatum episcopum ab omni officio ecclesiastico in perpetuum degradare, ut quibuscunque culpa fuit in scandalum, poena fieret in exemplum, memores tamen verbi quod in litteris nostris civibus expressimus Placentinis, monendo et obsecrando, ut quod petebatur ab eis, nobis gratuita liberalitate donarent, sub spe non solum mercedis aeternae ipsis a Domino conferendae, verum etiam praemii temporalis a sede apostolica concedendi, de quo, sicut accepimus, ipsi spem et fiduciam non modicam conceperunt, rigorem ita duximus temperandum, ut episcopus et alii ecclesiarum praelati hujus iniquitatis auctores suspensi sint ab omni officio praelaturae, et tam ipsius episcopi quam aliorum beneficia clericorum, qui pecuniam vel pignora reddiderunt, in duas partes dividantur aequales; quarum una sibi pro sustentatione retenta, illis altera tribuatur a quibus exsilii tempore subsidia receperunt; ut cum persecutoribus suis liberales exstiterint, benefactoribus suis sint munifici vel inviti. Fredentium vero Sancti Antonini canonicum et praefati episcopi capellanum, quem super iis apud ipsum episcopum didicimus multipliciter excessisse, ab officio ecclesiastico praecepimus manere suspensum. Praefatos autem cives, quos constat non solum per juramentum quod unus praestitit in animas aliorum, verum etiam per juramenta tam episcopi quam aliorum clericorum qui super hoc deposuere jurati, nullum adhibuisse dolum vel fraudem, imo nec promissionem nec spem sibi datam fuisse de restitutione pecuniae vel pignorum facienda, super ablatorum restitutione, quam injunximus eis ut clericis et ecclesiis exhiberent, credimus liberatos; salvo jure, si quod ecclesiis competit, ad repetendum thesaurum male distractum; eoque similiter salvo, ut nisi episcopus et clerus humiliter portent impositam sibi pro meritis disciplinam, aut si forsan ipsi cives minus gratam haberent gratiam sibi factam, vel scandalum non cessaret, nervum rigoris, quem non dissolvimus, sed infleximus, extendere valeamus. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus quae a nobis sunt super iis provida deliberatione statuta faciatis sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari, episcopum et clerum, si necesse fuerit, compellentes ut interposito juramento medietatem suorum proventuum ob causam praedictam juxta providentiam vestram distribuendam assignent. Vos autem auctoritate nostra suffulti defectum eorum super iis a quibus suspensi sunt sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo suppleatis. Quod si non omnes iis exsequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exsequantur.
Datum Laterani, X Kal. Decembris, pontificatus nostri anno undecimo.
CLXXVI. EPISCOPO BAJOCENSI. Respondetur ad ejus consulta. (Laterani, X Kal. Decembris.) Cum in jure peritus existas, et copiam habeas peritorum, non possumus non mirari quod super quibusdam juris articulis nos consulere voluisti qui nihil aut modicum dubitationis continere noscuntur. Primus siquidem tuae consultationis articulus continebat quod cujusdam ecclesiae decano defuncto, ejusdem loci capitulum sub hac forma in septem ex ipsis canonicis compromisit, ut illum quem ex se vel ex aliis de gremio ipsius ecclesiae omnes pariter vel major eorum pars duceret nominandum, idem capitulum reciperet in decanum. Unde cum unus ex illis septem a tribus ipsorum, et alius, qui non erat de numero eorumdem; in decanum fuerint nominati, a nobis tua fraternitas requisivit uter eorum assumi debeat a capitulo in decanum. Super quo tibi taliter respondemus, quod is qui, de numero septem a tribus eorum dignoscitur nominatus, juxta compromissi tenorem debet in decanum assumi, dummodo electioni de se factae consentiat et aliquid canonicum non obsistat. Praeterea quaesivisti, cum tibi ab aliquo sub hac forma mandatur: Auctoritate qua fungor injungo ut talem denunties excommunicationis sententiae subjacere, ac tibi super mandato apostolico haesitanti ab aliquo non fit fides, an mandatum hujusmodi exsequi tenearis. Super quo hujusmodi tibi damus responsum, quod nisi de mandato sedis apostolicae certus exstiteris, exsequi non cogeris quod mandatur. Contigit insuper quod cum quidam post appellationem ad nos legitime interpositam fuerit excommunicatione notatus, et super absolutione sua per nuntium ad certos judices nostras litteras impetravit, postquam litterae fuerunt obtentae, sed priusquam fuissent judicibus praesentatae, pro alia causa fuit vinculo excommunicationis astrictus. Unde responso nostro postulas edoceri an iidem judices cognoscere valeant de anathematis sententia secundo loco prolata. Super quo fraternitati tuae duximus respondendum quod jurisdictio judicum eorumdem ad cognoscendum de praedicta sententia extendi non debet, cum eo tempore quo ad eos litterae nostrae obtentae fuerunt, eadem sententia minime lata fuerit, nec de ipsa etiam cogitatum.
Datum Laterani, X Kal. Decembris, pontificatus nostri anno undecimo.
CLXXVII. FLORENTINO EPISCOPO, ET ABBATI SAXIVIVI, ET PRIORI CAMALDULENSI. Eis committitur visitatio monasteriorum Tusciae. (Laterani, VII Kal. Decembris.) Cum ex apostolicae servitutis officio in vinea Domini Sabaoth, cujus custodia disponente Domino nobis dignoscitur esse commissa, exstirpare nociva et plantare utilia teneamur, nec hoc possimus implere ubilibet per nos ipsos, ad hujus sollicitudinis ministerium illos advocamus interdum quos ad hoc idoneos reputamus. Cum igitur inter caeteros praelatos Tusciae geramus de vobis fiduciam pleniorem, super omnibus monasteriis tam in Tuscia usque Viterbium et Reate quam etiam in Marchia constitutis committendas vobis duximus vices nostras. Quorcica discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus omnes pariter vel duo saltem ex vobis, si quando quisquam vestrum nequiverit interesse, cum sociorum et evectionum numero moderato eadem monasteria visitantes, corrigatis appellatione remota quae fuerint corrigenda, statuentes in eis quae saluti et honestati videritis expedire. Illam autem maturitatem et temperantiam in exsequendo visitationis officium observetis ut ii ad quos vos declinare contigerit non minus in vestro recessu gaudeant quam accessu.
Datum Laterani, VII Kal. Decembris, pontificatus nostri anno undecimo.
CLXXVIII. TERRACONENSI, BRACARENSI, ET COMPOSTELLANO ARCHIEPISCOPIS. Non licere fratribus S. Joannis Hierosolym. transire ad Cistercienses. (Laterani, VI Kal. Decembris.) Licet quibusdam monachis et canonicis necnon Hospitalariis et Templariis a sede apostolica sit indultum ne postquam aliquis professus fuerit apud eos, ad alium locum possit ipsis invitis arctioris etiam religionis obtentu transire, ut unusquisque secundum Apostolum in ea vocatione permaneat in qua dignoscitur esse vocatus, quia tamen ubi Spiritus Dei est, ibi libertas, et qui spiritu Dei aguntur, non sunt sub lege, quia lex posita non est justo, ea ratione videtur hoc illis fuisse concessum ne quis ex temeritate vel levitate in jacturam et in ruinam sui ordinis sub praetextu majoris religionis ad alium ordinem transvolaret, sicut frequenter a multis constat esse praesumptum, non quidem ut ei transeundi licentia denegetur qui eam cum humilitate ac puritate duxerit postulundam, quatenus non ficte, sed vere, ad frugem melioris vitae valeat transmigrare. Talis ergo postquam a praelato suo transeundi licentiam postulaverit, ex lege privata, quae publicae legi praejudicat, absolutus, libere potest sanctioris vitae propositum adimplere, nonobstante proterva indiscreti contradictione praelati, qui privilegium meretur amittere cum concessa sibi abutitur potestate; cum et Romanus pontifex, qui supremam obtinet in Ecclesia potestatem, archiepiscopis et episcopis cedendi licentiam ex justa causa petentibus sine difficultate concedat. Quocirca noverint universi quibus hujusmodi privilegium est concessum se ad concedendum transeundi licentiam taliter postulantibus de jure teneri, quia sicut subditus a praelato cum humilitate ac puritate debet transeundi licentiam postulare, ne bonum obedientiae contemnere videatur, sic profecto praelatus subdito sine difficultate ac pravitate debet transeundi licentiam indulgere, ne videatur propositum impedire divinitus inspiratum. Si vero probabiliter dubitetur utrum quis velit ad ordinem arctiorem an laxiorem ex charitate an ex temeritate transire, superioris est judicium requirendum, ne forte angelus Satanae in lucis angelum se transformet; illa semper regula inviolabiliter observata. ut nullus absque licentia Romani pontificis praesumat occasione quacunque deserere praesulatum, quoniam sicut majus bonum minori bono praeponitur, ita communis utilitas speciali utilitati praefertur; et in hoc casu recte praeponitur doctrina silentio, sollicitudo contemplationi, et labor quieti. Ad quod utique designandum unigenitus Dei Filius Jesus Christus non de Rachele secundum carnem natus est, sed de Lia; nec legitur eum in domum suam Maria excepisse, sed Martha, unde quandiu potest episcopus praeesse pariter et prodesse, non debet cedendi postulare licentiam aut etiam obtinere. Sane dilecti filii fratres Hospitalis Hierosolymitani in partibus Hispaniae constituti gravi nobis conquestione monstrarunt quod quidam fratres eorum, qui administrationem et magistratum habuerant in domibus Hospitalis, et alii ejusdem ordinis, cum mandatum aliquod recipiunt a magistris quod sibi non placeat aut durum etiam videatur, se ad ordinem Cisterciensem transferunt, et sic domus Hospitalis bonis suis multoties spoliatur. Quia vero eorumdem fratrum gravamen clausis non possumus oculis pertransire, dilectis filiis universis abbatibus Cisterciensis ordinis in Hispania constitutis nostris litteris dedimus in praeceptis ut quae praemissa sunt diligenti meditatione pensantes, procurent eadem firmiter observare, provisuri attentius ut quod sibi fieri nolunt, minime faciant fratribus antedictis. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si dicti abbates mandatum nostrum neglexerint adimplere, vos memoratos fratres contra praemissorum tenorem non permittatis aliquatenus molestari, quinimo tam recedentes fratres quam illos qui eosdem contra praemissam formam recipere forte praesumpserint, ut ab hujusmodi praesumptione desistant per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellatis. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.
Datum Laterani, VI Kal. Decembris, anno undecimo.
CLXXIX. ARCHIEPISCOPO NEOPATRENSI, ET EPISCOPO DAVALIENSI, ET ABBATI SANCTI LUCAE NIGRIPONTENSIS DIOECESIS. Scribitur pro Theodoro episcopo Nigripontensi. (Laterani, VI Id. Decembris.) Sua nobis venerabilis frater noster Theodorus episcopus Nigripontis fecit conquestione monstrari quod licet coram dilecto filio Benedicto tituli Sanctae Susannae presbytero cardinale tunc apostolicae sedis legato sacrosanctae Romanae Ecclesiae canonicam obedientiam promiserit exhibere praestito juramento, et idem legatus episcopatum ipsum auctoritate qua fungebatur confirmarit eidem, archiepiscopus tamen Atheniensis metropolitanus ipsius, occasione assumpta ex eo quod idem inungi nolebat juxta consuetudinem Latinorum, praesertim cum idem archiepiscopus mandatum super hoc non haberet apostolicum speciale, ipsum pro suae voluntatis arbitrio praesumpsit destituere, juris ordine praetermisso, et alium in episcopum loci ejusdem eligi fecit in ejus praejudicium et gravamen. Cum igitur dictus episcopus tam nobis quam ipsi archiepiscopo paratus sit, sicut asserit, canonicam obedientiam exhibere, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, si est ita, ipsum ad episcopatum praedictum mediante justitia sublato cujuslibet appellationis obstaculo restitui faciatis, nec permittatis eumdem super eo indebite molestari, contradictores per censuram ecclesiasticam compescentes. Quod si non omnes, etc. Duo vestrum ea, etc.
Datum Laterani, VI Idus Decembr., pontificatus nostri anno undecimo.
CLXXX. LITTERAE PHILIPPI REGIS FRANCORUM AD DOMINUM PAPAM. De causa divortii. Sanctissimo Patri et domino charissimo Innocentio Dei gratia sacrosanctae Romanae et universalis Ecclesiae summo pontifici Philippus eadem gratia Francorum rex salutem et tam debitam quam devotam in omnibus reverentiam.
Paternitati vestrae, de qua plene confidimus, preces affectuosas ex toto cordis affectu porrigimus quatenus viro venerabili domino Gualae legato vestro, qui est in terra nostra, detis potestatem separandi matrimonium nostrum appellatione remota, sive per affinitatem, sive per maleficium, sive intrando religionem, sive alio quocunque modo rationabili per quem solet separari matrimonium tempore vestro et temporibus antecessorum vestrorum, et leviorem dispensationem quam poteritis erga nos, si placet, faciatis. Super iis autem et super aliis fideli et familiari clerico nostro Guidoni de Atheiis latori praesentium ex parte nostra indubitanter credatis.
CLXXXI. CHARISSIMO IN CHRISTO FILIO PHILIPPO ILLUSTRI REGI FRANCORUM. Responsoria epistolae superioris. (Laterani, VII Id. Decembris.) Super causa conjugii alias tibi litteras satis prolixas dirigimus, quae pro majori parte utriusque partis continent rationes, hac praesertim ex causa, ut illis inspectis deliberes cum viris prudentibus, qui non minus respiciant ad justitiam quam personam, utrum expediat tibi super ipsa causa subire judicium, quod exerceri quidem oportet sine omni acceptione personae. Nos autem, qui et tuam secundum animam desideramus salutem, et tuum secundum corpus zelamur honorem, hoc tuae regali prudentiae recta fide consulimus et suggerimus intentione sincera, quatenus non solum inclines animum, sed etiam cogas ipsum tanquam rex fortis et prudens, qui tuo quoque debes animo dominari, ad exhibendum charissimae in Christo filiae nostrae Ingeburgi reginae Francorum uxori tuae conjugalem affectum, quod quidem si feceris, nos apud Deum tibi volumus esse sponsores quoniam et in praesenti et in futuro ipse tibi mercedem retribuet supra merita insperatam.
Datum Laterani, VII Idus Decembris, pontificatus nostri anno undecimo.
CLXXXII. EIDEM. Super eadem materia. (Laterani, V Id. Decembris.) Veniens ad apostolicam sedem dilectus filius Guido nuntius tuus regias nobis litteras praesentavit, petens ex parte tua suppliciter viva voce ut charissima in Christo filia Ingeburgi regina Francorum uxore tua sponte ad religionis propositum transeunte ac publice confitente in loco securo, sicut legatus noster statuerit, teque jurante quod eam carnaliter non cognoveris, liceat tibi aliam ducere in uxorem; quia, sicut felicis memoriae Alexander papa praedecessor noster respondit, licet in Evangelio Dominus dixerit non licere viro uxorem suam nisi ob causam fornicationis dimittere, intelligendum est tamen secundum sacri expositionem eloquii de iis quorum matrimonium est carnali copula consummatum, sine qua matrimonium consummari non potest; et ideo si non est a viro suo cognita mulier, licitum ei est ad religionem transire, sicut idem alibi dicitur, quod post legitimum de praesenti consensum licitum est alteri conjugum eligere monasterium, etiam altero repugnante, quemadmodum quidam sancti de nuptiis vocati fuerunt, dummodo carnalis commistio non fuerit subsecuta, et alteri remanenti, si commonitus continentiam servare noluerit, licitum esse videtur ut ad secunda possit vota transire; quia cum non fuissent una caro simul effecti, satis potest transire unus ad Deum et alter in saeculo remanere. Cum igitur hanc solam causam assignet, quod si mulier per commistionem carnalem non est effecta una caro cum viro, eo etiam repugnante ad religionem valeat transmigrare, nullam aliam circumstantiam allegando, patet profecto quod existente causa, subsequi potest effectus, praesertim cum sicut commistio sexuum designat unionem inter verbum et humanam naturam, quia Verbum caro factum est et habitavit in nobis, sic animorum consensus significat charitatem inter Deum et justam animam, quoniam qui adhaeret Deo, unus spiritus est cum eo; et ideo sicut vinculum unionis inter Verbum et humanam naturam separari non potest, sic vinculum conjugale inter virum et uxorem eis viventibus non potest dissolvi postquam per commistionem sexuum effecti sunt una caro; sed sicut glutinum charitatis inter Deum et animam saepe dissolvitur, ita conjugalis potest connexio separari quando solus inter conjuges consensus exstitit animorum, propter illud quod inquit Apostolus, protoplasti verbum exponens dicentis, Erunt duo in carne una: Hoc autem dico magnum sacramentum in Christo et in Ecclesia (Ephes. V). Porro cum veritas ipsa, quae Deus est, non per apostolum vel prophetam, sed per se ipsam in Evangelio suo dicat: Quod Deus conjunxit homo non separet (Matth. XIX); et: Vir non dimittat nisi propter causam fornicationis uxorem (I Cor. VII), non est a nobis extendenda licentia ut causa religionis vir ab uxore vel uxor a viro discedat, nisi quantum exempla sanctorum et Patrum statuta declarant, ne humana praesumptio constitutionem divinam transgredi videatur. Profecto legimus quosdam sanctos ex ipsis nuptiis ad eremi solitudinem et peregrinationis pauperiem evolasse; quorum exemplo forte commoniti quidam praedecessores nostri dixerunt quod desponsatam puellam non licet parentibus alii viro tradere, monasterium tamen eligere sibi licet, et decreta legalia desponsatam, si converti voluerit, nullo censuerunt damno mulctari, quamvis exempla paucorum communem legem non faciant, praesertim illorum qui creduntur ab inspiratione divina fecisse, cum de nuptiis vocati legantur; quoniam, ut inquit Apostolus: Ubi Spiritus Dei est, ibi libertas (II Cor. III), et qui Spiritu Dei aguntur, non sunt sub lege. Praefata vero decreta non de conjugibus sed de sponsis quidam intelligi voluerunt, sicut ipsorum verba demonstrant, quae non conjugatam sed desponsatam appellant. Sed nec ex praedictis decretis vel exemplis colligitur quod alterutris conjugum, si tales etiam conjuges reputentur, ad religionis propositum transeuntibus, reliqui ad copulam transierint conjugalem, nisi quod praefatus Alexander Papa legitur cuidam episcopo de quadam muliere mandasse quod si vir ejus eam carnaliter non cognoverat, et ipsa vellet ad religionem transire, sufficientem ab ea cautionem reciperet, ut vel ad religionem transiret, vel ad virum suum infra duorum mensium spatium accedere procuraret. Verum utrum intentio tua, fili charissime, infra hos limites concludatur quos exempla sanctorum vel Patrum decreta praefigunt, diligenter oportet adverti; ne si fuerit in hoc casu, quod Deus avertat, erratum, nobis ac tibi grande periculum et grave scandalum oriatur. Manifestum est enim quod ad praedictam reginam conjugem tuam aliquoties accessisti ut carnaliter eam cognosceres, diligentem ad hoc operam impendendo; cui licet te asseras non potuisse carnaliter commisceri, fortasse tamen in ipso tali commercio aliquid circa eam extraordinarie peregisti. Nunc autem etsi necessaria sibi facias congrue ministrari, quantum ad victum pertinet et vestitum, ipsam tamen in arcta facis custodia detineri, ut de suis neminem secum habeat marem aut feminam, nec etiam ipsa palatium in quo tenetur possit exire, neque quisquam ad eam sine tuo speciali mandato infra ipsum palatium possit intrare; quam hoc modo detentam multifariam induci fecisti per inductores utique multiformes, multis et magnis promissis muneribus, ne dicamus comminationibus intentatis, ut habitum religionis assumat et se dicat a te cognitam non fuisse, ut sic aliam tibi copulare possis uxorem; quamvis ipsa legatis nostris confessa fuerit in judicio quod tu eam carnaliter per commistionem sexuum cognovisti, et hoc ipsum nobis multoties intimaverit, quasdam nobis ante triennium patentes litteras suo sigillo munitas in testimonium destinando, in quibus constantissime profitetur quod tu eam carnaliter cognovisti, et si forte contrarium confiteretur aliquando, nunquam contrariae confessioni credamus, quia confessionem hujusmodi extorqueret ab ea vel metus poenae vel studium evadendi, sicut in simili casu Teberga regina legitur contra Lotharium regem olim sanctae memoriae Nicolao papae praedecessori nostro scripsisse. Ex praemissis vero decretis vel exemplis propositis haberi non potest quod ii qui causa religionis suas deseruerunt uxores, ad illas intraverint. Tu autem ad praedictam conjugem tuam non solum intrasti, sed ut carnaliter ipsam cognosceres diligentem operam impendisti. Nullus illorum uxorem induxit ut ad religionem transiret, quatenus ipse ad aliud conjugium transvolaret. Tu vero non solum ad hoc praefatam induxisti reginam, verum etiam multis promissionibus provocasti; quinimo juramentum ab illa ut hoc ageret accepisti, mille libras annui redditus pollicendo. Nullus illorum vel modico tempore in custodia coarctavit uxorem. Tu autem per octo jam annos praefatam reginam in arcta fecisti custodia detineri. Quinimo cum illi legantur transisse de nuptiis, vel alii transire voluerint antequam ad nuptias pervenissent, haec post sextum decimum annum a contracto conjugio transire monetur, utinam non cogatur! A nullo illorum uxor conjugale debitum postulavit. A te vero memorata regina frequenter exegit, sed illud ei reddere denegasti. Nullius illorum uxor se cognitam dixit ab ipso. Saepefata vero regina constanter asseruit, etiam in judicio, quod tu eam carnaliter cognovisti. Unde si nunc contrarium fateretur, non esset ejus simplici verbo credendum, cum et de his qui causa frigiditatis affirmant se non potuisse ad invicem commisceri beatus Gregorius papa statuerit ut eorum uterque septima manu propinquorum tactis sacrosanctis reliquiis dicat jurejurando quod nunquam permistione carnis conjuncti una caro effecti fuissent. Quanto magis ergo illa praestare debet simile juramentum quae nimio taedio videtur affecta, ut non dicamus, correpta timore, seducta consiliis, vel illecta promissis. Vides ergo, fili charissime, quod circa praefatam reginam longe amplius processisti quam secundum exempla proposita vel praemissa decreta fuerit processum ab aliquo qui causa religionis suam deseruerit uxorem, vel cujus uxor ob causam eamdem reliquerit suum virum. Nec putes quod ista dicamus quasi circa te nimium velimus exercerc rigorem, cum ex comparatione similis facti possis advertere nos erga te magnae benignitatis gratiam impendisse. Tempore quippe praefati praedecessoris nostri Nicolai papae memoratus Lotharius rex, non minimus, sed maximus inter reges. Thebergam uxorem suam propria temeritate dimisit, et superduxit Gualdradam, faciens illam in arcta custodia detineri et istam regali honore tractari. Cumque praefato praedecessori nostro suam illa querelam deponeret, inter caetera libellum appellatorium destinavit, in quo non quidem adhuc confessam, sed cogi se ut contra se falsum diceret crimen innotuit, subjungens quod si amplius foret compulsa, sciretur quod non veritate, sed timore mortis, et evadendi studio, quia non posset aliter, diceret quod rex vellet. Ex iis potes et debes advertere quantum tuae magnificentiae curaverimus et in verbis et in factis deferre. Praedictus enim praedecessor superinductam Gualdradam pellicem Lotharii appellabat; nos autem superinductam a te nunquam appellavimus tuam pellicem, sed nobilem mulierem. Ille praefatum Lotharium non appellabat simpliciter regem, sed si rex veraciter dici posset qui nullo salubri regimine appetitus corporis refrenabat. Nos autem te non solum regem simpliciter appellavimus, sed catholicissimum principem et christianissimum regem. Ille duos archiepiscopos, Coloniensem videlicet et Treverensem, deposuit pro eo quod injustam sententiam in causa conjugii protulerunt. Nos autem nec unum archiepiscopum deposuimus, Remensem videlicet, avunculum tuum, qui sententiam divortii seu potius ludibrii fabulam promulgavit. Ille Lotharium regem et superinductam Gualdradam excommunicationis mucrone percussit. Nos autem, etsi protulerimus sententiam interdicti, non quidem in totum regnum, sed in partem aliquam regni tui, non tamen te vel superinductam excommunicationi subjecimus, sed nec illi vel tibi officia divina subtraximus vel ecclesiastica subduximus sacramenta. Licet etiam te saepissime monuerimus ut praefatam conjugem tuam debitae restitueres libertati et regali faceres honorificentia pertractari, nondum tamen ad hoc apostolica te compulimus potestate; sed nec ad reddendum ei debitum conjugale saepissime postulanti adhuc ecclesiastica censura compulimus, multoties commonitum diligenter. Putasne, magnifice rex, quod, etsi praefatus praedecessor noster praestantior nobis fuerit merito et scientia, nos eo simus officio et potestate minores, ut quod ille justitiae zelo succensus erga tantum regem egisse dignoscitur, nos erga te pari zelo succensi agere non possimus, vel amodo minus juste agere valeamus quod hactenus forte plus justo distulimus exercere? Ut autem cognoscas affectum dilectionis et gratiae quam erga te gerimus, ecce temperato rigore mandamus dilecto filio Gualae Sanctae Mariae in porticu diacono cardinali apostolicae sedis legato quatenus, quemadmodum per regias litteras postulasti, ut tuis verbis utamur, appellatione remota procedat super negotio matrimonii, sive de affinitate, sive de maleficio, sive de religionis proposito, sive alio quocunque modo rationabili per quem solent matrimonia separari, causa fuerit proposita coram eo; ita videlicet ut licet hujusmodi variatio sit suspecta, modo de affinitate, modo de maleficio, modo de religione proponere, seu quolibet alio indistincte ad conjugium dirimendum, si tamen ad quaestionem affinitatis volueris habere recursum, formam observet quam super eodem articulo aliis legatis duximus praefigendam; si vero causam volueris prosequi maleficii, formam sequatur sibi praefixam. Quod si de proposito fuerit religionis agendum, idem legatus et praescripta prudenter attendat et proponenda consideret diligenter; ac demum si de partium processerit voluntate, causam in quolibet casu canonico fine decidat, vel ipsam sufficienter instructam ad nostrum remittat examen, praefigens partibus terminum competentem quo per responsales idoneos nostro se conspectui repraesentent justam auctore Deo sententiam recepturae: illo semper in omnibus observato, ut praefatae reginae omnimoda provideatur libertas, quemadmodum in simili casu jamdictus praedecessor noster Nicolaus constituit ita dicens: Sive de conjugii foedere, sive de adulterii crimine sit judicium agitandum, nulla patitur ratio Tebergam cum Lothario inire posse certamen, nisi prius ad tempus suae reddita fuerit potestati, et consanguineis prius libere sociata. Inter quae locus est etiam providendus in quo nulla vis multitudinis formidetur, ne sit difficile testes producere vel caeteras personas quae tam a sanctis canonibus quam a venerandis Romanis legibus in hujusmodi controversiis requiruntur. Ecce, fili charissime, non de corde nostro nova verba confingimus, sed de jure canonico authentica producimus instituta, sicut viri prudentes te poterunt plenius edocere. Quocirca regalem prudentiam rogamus attentius et monemus quatenus et quid liceat et quid deceat et quid etiam expediat in hoc agi negotio solerter attendas, ab illis avertens auditum qui caput tuum oleo peccatoris impinguant: quoniam, ut divinis verbis utamur, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, illud tibi sub obtentu divini judicii pro tuorum remedio peccatorum in virtute Spiritus sancti mandantes, quatenus praefatam reginam in nullo permittas offendi vel ad aliquid invitam compelli, sed eam et debita facias libertate potiri et regali honorificentia pertractari; ne, si secus feceris, quod non credimus, indignationem divinam et apostolicam merearis, et praeter grandem offensam, gravem quoque poenam incurras, tuaque novissima primis et mediis hujus peccati merito non concordent.
Datum Laterani, V Idus Decembris, pontificatus nostri anno undecimo.
CLXXXIII. DILECTO FILIO GUALAE SANCTAE MARIAE IN PORTICU DIACONO CARDINALI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Super eodem. (Laterani.) Super causa conjugii charissimo in Christo filio nostro Philippo regi Francorum illustri scribimus in hunc modum: Veniens ad apostolicam sedem dilectus filius Guido nuntius tuus, etc., ut in alia usque in finem. Ideoque discretioni tuae, fili legate, per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus secundum formam praescriptam praevia ratione procedas.
Datum Laterani, etc.
CLXXXIV. MAGUNTINO ET MAGDEBURGENSI ARCHIEPISCOPIS. De matrimonio regis Boemiae. (Laterani, III Id. Decembris.) Olim per litteras a venerabili fratre nostro Avelbergensi episcopo et dilecto filio abbate in Sichem nobis destinatas accepimus quod cum O. illustrem regem Boemiae super causa matrimonii quae vertitur inter ipsum et nobilem mulierem A. sororem marchionis Misnensis auctoritate tam nostra quam legatorum nostrorum peremptorie citavissent, parte mulieris ipsius in eorum praesentia comparente, idem rex contumaciter se subtraxit. Cum autem ab ejusdem mulieris fuisset parte propositum quod memoratus rex B. presbyterum, quem praefati judices cum litteris citatoriis miserant ad eumdem, capi fecerat et arctae custodiae mancipari, ac iidem judicis post peremptoriam diem biduo exspectassent si forsan aliquis pro praefato rege in eorum praesentia compareret, quia demum jam die tertia probato per testes idoneos quod pervenerant litterae citationis ad ipsum, suam manifeste contumaciam cognoverunt, excommunicationis in eum sententiam protulere. Cum igitur dictus rex diceretur recusasse praedictos judices ut suspectos, venerabili fratri nostro Hostiensi episcopo et dilecto filio Leoni tituli Sanctae Crucis presbytero cardinali, quibus tunc fuerat pro causis imperii ac Ecclesiae ad partes illas officium legationis injunctum, dedimus in mandatis quatenus juratoria cautione ab ipso rege recepta quod juri pareret, beneficium impenderent absolutionis eidem, et inquirerent, si tamen possent ad hoc intendere, per se ipsos, vel facerent per aliquos idoneos viros inquiri utrum praedicti judices ab ipso possent rationabiliter recusari: quod si forent rationabiliter recusati, audirent causam vel facerent audiri appellatione remota, ita quod cum esset usque ad sententiam in ipsa processum, nobis remitteretur instructa, praefixo partibus termino competente quo se per procuratores idoneos nostro conspectui praesentarent justam auctore Deo sententiam recepturae; alioquin partes ad priorum judicum remitterentur examen. Verum quoniam ipsi legati, propter miserabilem illum eventum qui rerum statum inopinata morte principis immutavit, de arrepto legationis itinere recedentes, iis intendere nequiverunt, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus absoluto, praefato rege secundum formam praescriptam, inquiratis sollicite per vos ipsos utrum judices antedicti possint ab eo rationabiliter recusari, et in caeteris mandatum apostolicum, quod praedictis fuit legatis injunctum, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo exsequi procuretis.
Datum Laterani, III Idus Decembris, pontificatus nostri anno undecimo.
CLXXXV. UNIVERSIS CHRISTI FIDELIBUS PER LOMBARDIAM ET MARCHIAM CONSTITUTIS. De succursu terrae sanctae. (Laterani, IV Id. Decembris.) Utinam Dominus et nobis efficacem sermonem et vobis ac aliis perfectum largiretur auditum; ut quod de coelestis regis obsequio suademus, saltem per parabolam inducamini regis temporalis implere, qui cum servorum suorum culpa regnum proprium amisisset, ad recuperationem ipsius auxilium saepe flagitavit eorum; quibus ei non solum illud impendere contumaciter recusantibus, quinimo manus suas convertentibus hostiliter in se ipsos, ipse demum propria recuperavit potentia regnum suum. Num igitur quis ex vobis tam misericors est vel demens qui si vice regis hujusmodi fungeretur, accepto tempore justitiam judicandi servos tales, tanquam regios proditores et perfidos infideles, exsilio vel incendio, suspendio, sive forsan alio duriori supplicio non puniret, ut malis male perditis, in eorum bona fideles alios subrogaret? Porro si sic rex faceret temporalis, qui solum in corpore potestatem haberet, quanto magis Dominus Jesus Christus rex regum et Dominus dominantium, qui et corpus et animam nobis contulit, et utrumque potens est mittere in gehennam ingratitudinis vitio et velut infidelitatis crimine suos servos poterit condemnare, si ei de terra quam pretio sui sanguinis comparavit, ob culpam profecto non suam, sed ipsorum, ejecto, ad illam recuperandam neglexerint subvenire. Ecce ipse de sua haereditate pro nostris iniquitatibus pulsus exsulat, ecce ad suam subventionem auxilium nostrum quasi exhaeredatus implorat, nec est qui vel foveat exsulem vel adjuvet implorantem. Expansis in cruce brachiis iteratam quasi crucifigentium se nobis insinuat contumeliam, et pene penitus nullus est qui ad ejus debita moveatur devotione vindictam. Transfigitur lancea latus ejus, manus et pedes clavis crudelibus configuntur, et neminis fere pectus compassio crudelitatis tantae transverberat ut mortem sibi retributurus, quam tribuit illi pro ipso, in adjutorium ejus exsurgat. Aggravata sunt etenim corda omnium, et eo jam fere spiritum emittente voce magna, qua clamat, nequeunt excitari. O quam omnes sine pietate sunt facti et in crudeles universi mutati, quandoquidem puerpera virgo de paupere praesepii diversorio cum puero vagiente depellitur, et a nullo sibi debito humanitatis studio subvenitur! Vae genti peccatrici, vae populo pleno peccatis! Vere animi duri es, et aerea tua frons, ac nervus ferreus cervix tua. Dominus qui te fecit, et non solum tibi tribuit id quod habes, sed etiam et quod es, caeditur et conspuitur, blasphematur et flagellatur, quin potius jam cunctis ludibriis et suppliciis, quae sustinuit corporaliter, spiritualiter innovatis, non solum ad crucem usque deducitur, imo ipsa sibi etiam crux aufertur, in hoc rabie modernorum crucifixorum veterum tyrannidem excedente quod cum illi nihil in cruce dimisissent eidem, isti nec crucem; et tu tantam tui dissimulas ignominiam Creatoris. Heu servos ingratos! heu famulos indevotos, qui cum coeli ac terrae Dominus ad recuperandum proprium patrimonium, non suis, sed eorum culpis amissum, adjutorium implorat ipsorum, non solum illud impendere damnabiliter sibi renuunt, verum etiam in se ipsos hostiliter arma convertunt! Proh dolor! quis furor est, et quae licentia tanta ferri domesticorum cruorem per civilia bella condere, ac perfidas et perferas nationes de Christi sinere patrimonio triumphare! Nunquid abbreviata et parvula facta est manus ejus, ut non possit redimere, aut non est virtus ad liberandum in ipso? Nonne ipse, qui malefaceret in sua increpatione desertum, indueret coelos tenebris, et saccum poneret operimentum eorum, funiculum haereditatis suae in solo posset oris sui verbo salvare? Deus siquidem sempiternus Dominus, qui terminos terrae creavit, qui dat lapso virtutem, et iis qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat, non deficiet nec etiam laborabit quin orientalem provinciam quando voluerit et sicut voluerit de manibus eruat impiorum; sed in occupatione ac detentione ipsius peccata nostra sic forsitan punienda praevidit ut poena ipsa impoenitentibus majorem verteretur in culpam et poenitentibus proficeret ad coronam; ut unde contumacium aggravaret excessus, inde remitteret humiliantium se reatus. Sciens etenim quod diligentibus se omnia cooperantur in bonum, non ut scientiam sibi per experientiam compararet, cum universa noverit et praeviderit ab aeterno, sed ut nos de virtute vel infirmitate nostra redderet certiores, et daret intelligi plenius qui sunt ejus, salutiferae crucis signum, in quo ipse salus nostra pependit, et terram nativitatis suae, quam proprio sanguine consecravit, capi ab inimicis fidei Christianae permisit, si quem forsan tangeret ejus injuria, si quem zelus divinae legis accenderet, et ad vindicandam crucis injuriam excitaret. Dormiebant etenim somnum suum omnes viri divitiarum, dormiebant, et in suis voluntatibus ac voluptatibus dormitabant, cum factus est repente de coelo sonus de inopinato Christi haereditatis excidio, non solum excitans dormientes, sed universos Christianorum fines concutiens; ut quia nullus de Dei potentia dubitabat, id singuli suis criminibus imputarent, et sic saltem reverterentur ad Dominum, et de suis poeniterent excessibus qui prius in cordibus suis dixerant: Non est Deus (Psal. XIII). Cum igitur Dominus in hoc forsan occasionem nobis voluerit praestare salutis, imo salvationis causam praebere, universitatem vestram monemus attentius et exhortamur in Domino, ac in remissionem vobis injungimus peccatorum, quatenus, ante oculos cordis habentes exsilium crucifixi, qui potentes sunt praelium Domini praeliari, et crucem et arma capessant; qui vero non sunt habiles ad pugnandum, in expensis suis secundum proprias facultates aliquos dirigant bellatores, nec sit qui se ab hujusmodi obsequio subventionis excuset quin aliquid saltem modicum vel unum nummum imperialem propter hoc devote ac libenter impendat, cum ad mercandum regnum coelorum interdum calix sufficiat aquae frigidae, ac pauper mulier in gazophylacium duo minuta mittendo laudetur plus caeteris obtulisse. Proinde, charissimi filii, dum communis instat necessitas, simultates domesticas deponatis, et operam quam essetis bellis aut guerris mutuis impensuri, in terrae sanctae vos juvet auxilium exercere, quae pro peccatis nostris viris et viribus, operatoribus et opibus destituta in tanta necessitate consistit in quanta prorsus ab initio suae visitationis nequaquam nescitur exstitisse. Ut autem de vestra jam quasi retributione securi laborem tam sanctum confidentius assumatis, de Dei omnipotentis misericordia et beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa quam nobis Deus, licet indignis, ligandi atque solvendi contulit potestate, omnibus qui laborem hujus itineris in propriis personis subierint et expensis plenam peccatorum suorum, de quibus cordis et oris egerint poenitentiam, veniam indulgemus, et in retributione justorum salutis aeternae pollicemur augmentum. Eis autem qui non in personis propriis illuc accesserint, sed in suis tantum expensis juxta qualitatem et facultatem suam viros idoneos destinarint illuc per annum moraturos ad minus, et illis similiter qui licet in alienis expensis in propriis tamen personis, assumptae peregrinationis laborem, impleverint, plenam suorum concedimus veniam peccatorum. Hujus quoque remissionis volumus esse participes juxta quantitatem subsidii et devotionis affectum omnes qui ad subventionem ipsius terrae de bonis suis congrue ministrabunt. Personas quoque ipsorum et bona, ex quo crucem susceperint, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, necnon et sub archiepiscoporum et omnium praelatorum Ecclesiae Dei consistere defensione jubemus, statuentes ut donec de ipsorum obitu vel reditu certissime cognoscatur, integra maneant et quieta consistant. Quod si quisquam contra praesumpserit, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescatur. Si qui vero proficiscentium illuc ad praestandas usuras juramento tenentur astricti, creditores eorum per Ecclesiarum praelatos, ut remittant eis praestitum juramentum, et ab usurarum exactione desistant, eadem praecipimus districtione compelli. Quod si quisquam creditorum ad solutionem eos coegerit usurarum, ipsum ad restitutionem earum simili cogi animadversione mandamus. Concedimus etiam venerabilibus fratribus nostris Cremonensi et Yporiensi episcopis et dilecto filio abbati de Tilieto, quibus specialiter auctoritatem tradidimus inducendi vos ad opus hujusmodi pietatis, necnon aliis archiepiscopis et episcopis in quorum dioecesibus permanetis, ut circa eos qui de bonis suis terrae sanctae voluerint subvenire, de discretorum virorum consilio, qualitate personarum et rerum quantitate pensatis, et considerato nihilominus devotionis affectu, opus injunctae poenitentiae commutare possint in opus eleemosynae faciendae.
Datum Laterani, IV Idus Decembris, pontificatus nostri anno undecimo.
CLXXXVI. ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS PER LOMBARDIAM ET MARCHIAM CONSTITUTIS. De eadem re. (Datum, ut in alia. ) Utinam Dominus et nobis efficacem sermonem, etc., in eumdem fere modum usque in finem. Quocirca universitatem vestram monemus attentius et hortamur, per apostolica vobis scripta mandantes quatenus apud populos vobis subditos studio sedulae praedicationis et exhortationis instetis ut juxta nostram et praedictorum episcoporum et abbatis exhortationem memoratae terrae sanctae succurrant, constitutionem et mandatum nostrum in caeteris quae superius sunt expressa sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo efficaciter exsequentes, quadragesimam quoque partem ecclesiasticorum reddituum proventuumque vestrorum et aliorum nihilominus clericorum, necnon et alias fidelium eleemosynas, quas dudum ad subventionem ipsius terrae mandavimus congregari, si quidem collectae sunt, assignari praedictis episcopis et abbati quantocius faciatis, in ejusdem terrae subsidium juxta suae discretionis arbitrium transmittendas. Alioquin eas colligi diligenter, et ipsis faciatis fideliter assignari.
Datum, ut in alia.
CLXXXVII. EPISCOPO YPORIENSI ET ABBATI DE TILIETO VISITATORIBUS LONBARDIAE. De episcopo Albiganensi removendo. (Laterani, II Id. Decembris.) Ex litteris vestris accipimus quod cum ad Albiganensem Ecclesiam una cum venerabili fratre nostro Pisano archiepiscopo, tunc episcopo Vercellensi, accessissetis, visitationis officium impleturi, Albiganensis episcopus inter caetera quae proposita fuerant contra ipsum, hoc vobis ore proprio est confessus quod cum quidam in villa quadam ad ipsius jurisdictionem spectante infamaretur, de furto, et idem illud inficiaretur omnino, offerens quod candentis ferri judicio se purgaret, adjiciendo ut suspendio puniretur si deficeret in eodem, dictus episcopus a judice requisivit quid super hoc videretur eidem, et cum judex respondisset ut fieret sicut fur ipsemet dixerat; ferrum candens in ipsius episcopi praesentia est allatum; quod cum accepisset fur ille, combustus est. Unde judex expavefactus, quid sibi super hoc videretur consuluit episcopum memoratum; qui respondit quod si fur idem sic evaderet, malum esset; quanquam per litteras quas idem episcopus nobis modo direxit affirmet se talibus verbis usum fuisse: Auditis quantus est clamor populi, omnes dicunt quod malum est si evaserit impunitus, et sic episcopus et judex villam ipsam cum multitudine sunt egressi; in quorum praesentia fur praedictus auctoritate ipsius episcopi est suspensus, propter quod ipsum cum litteris vestris ad sedem apostolicam destinastis. Sed idem in nostra praesentia constitutus nihil unquam super iis proposuit coram nobis; nec litteras vestras vidimus, licet idem se nobis illas asserat praesentasse; quinimo statim cum dictus archiepiscopus ad apostolicam sedem accessit, qui nobis hujus rei seriem plenarie indicavit, idem episcopus a nostra discessit praesentia, et perquisitus non potuit inveniri. Nos autem super iis cum fratribus nostris deliberavimus diligenter, et quia idem episcopus, non solum in judicio candentis ferri, verum etiam in furis suspendio graviter noscitur deliquisse, cum his non tantum auctoritatem praestiterit, verum etiam praesentiam exhibuerit corporalem, ipsum indignum altaris ministerio reputamus. Cum igitur pontificale officium sine altaris ministerio non valeat adimpleri, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus ut episcopatui cedat moneatis eumdem. Alioquin ipsum auctoritate apostolica ab Albiganensi Ecclesia sublato appellationis obstaculo amoventes, faciatis eidem per electionem canonicam de persona idonea provideri, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescentes.
Datum Laterani, II Idib. Decemb., pontificatus nostri anno undecimo.
CLXXXVIII. PRIORI OSENSI ET SUPERIORI SANCTAE FREDESWIDAE. Scribitur pro abbate de Bello. (Laterani, II Id. Decembris.) Ex tenore litterarum vestrarum intelleximus evidenter quod cum causam quae inter I. clericum ex parte una et abbatem et conventum de Bello ex altera super redditu decem marcharum vel quindecim quas idem exigebat ab ipsis, eo videlicet quod eidem, quam cito se facultas offerret, in tantum se promiserant provisuros, nec promissionem suam curaverant adimplere, noscitur agitari, vobis duxerimus committendam, dictus clericus post litis contestationem chartam quamdam monachorum ipsorum continentem expresse quod ei primam Ecclesiam ad suam donationem spectantem valentem decem marchas vel quindecim assignare promiserant exhibuit coram vobis, nihilominus per idoneos testes probans ipsos post promissionem hujusmodi, licet potuerint, nolle sibi, quanquam super hoc admoniti fuerint, providisse, quare dictos abbatem et monachos ad assignandum sibi redditum decem marcharum ad minus cogi cum instantia postulabat. Ad haec autem fuit ex adverso responsum quod ratione promissionis hujusmodi, utpote factae contra concilii Lateranensis statuta, quae probari per chartam exhibitam videbatur, eos non poterat convenire, praesertim cum non de aliqua Ecclesia, sed de promissione tantum, in litteris nostris mentio haberetur. Cum igitur aliis ipsos posse conveniri asserentibus, aliis vero in contrarium sentientibus, super hoc fuisset hinc inde coram vobis diutius disputatum, vos quid juris sit in hoc articulo dubitantes, in negotio ipso ulterius procedere noluistis donec super hoc reciperetis nostrae beneplacitum voluntatis, nobis humiliter supplicantes ut quid sit in hac parte agendum vos dignaremur per nostras litteras reddere certiores. Nos igitur attendentes quod promissio praedicta non tenet, utpote contra statuta praefati concilii attentata, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, memorato clerico super hoc silentium imponentes, ab impetitione ipsius dictos abbatem et monachos absolvatis.
Datum Laterani, II Idus Decembris, pontificatus nostri anno undecimo.
CLXXXIX. NEOPATRENSI ARCHIEPISCOPO, ET EPISCOPO DAVALIENSI, ET DILECTO FILIO ELECTO NAZORESCENSI. De obedientia quam episcopi debent suis metropolitanis. (Laterani, VI Id. Decembris.) Venerabilis frater noster Larissiensis archiepiscopus sua nobis conquestione monstravit quod venerabilis frater noster Dimitriacensis episcopus suffraganeus Larissiensis Ecclesiae, fultus potentia laicali, eidem denegat obedientiam et reverentiam debitam exhibere. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus praefatum episcopum ut debitam obedientiam et honorem exhibeat archiepiscopo memorato monere diligentius et inducere procuretis, eum ad hoc, si necesse fuerit, districtione qua convenit appellatione remota cogentes. Nullis litteris veritati et justitiae praejudicantibus, etc. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.
Datum Laterani, VI Idus Decembris, pontificatus nostri anno undecimo.
CXC. ELECTO NAZORESCENSI. Suscipitur sub protectione apostolicae sedis. (Laterani, V Id. Decembris.) Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, etc., usque effectum. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, Nazorescensem Ecclesiam cum omnibus quae inpraesentiarum rationabiliter possidet, etc., usque communimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae protectionis infringere vel ei, etc. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, etc., usque incursurum.
Datum Laterani, V Idus Decembris, pontificatus nostri anno undecimo.
CXCI. EPISCOPO DAVALIENSI. De eodem argumento. (Datum, ut in alia ) Cum a nobis petitur, etc., usque effectum. Eapropter, venerabilis in Christo frater, etc., usque assensu, Davaliensem Ecclesiam cum omnibus quae inpraesentiarum rationabiliter possidet, etc., usque communimus. Decernimus ergo . . . hanc paginam nostrae protectionis infringere, etc., usque incursurum.
Datum, ut in alia per totum.
CXCII. EPISCOPO ET ARCHIDIACONO CREMONENSIBUS. De electione abbatis de Cornu. (Laterani, XVI Kal. Januarii.) Cum venerabilis frater noster Yporiensis episcopus et dilectus filius Albertus presbyter Mantuanus ad monasterium Sancti Stephani de Cornu ob visitationis et correctionis officium accessissent, statutis in eo plurimis quae regulari congruunt honestati, quia P. tunc abbas ejusdem monasterii super lapsu carnis, crimine Simoniae, ac multis aliis graviter fuerat infamatus, cum ipsi juxta officii sui debitum super iis vellent inquirere veritatem, idem abbas eis humiliter supplicavit ut secundum formam juris procederent circa ipsum, cum notoria res non esset, nec vexaret eum fama publica vel privata, nec etiam contra eum accusator aliquis appareret. Cumque ipsi supplicationes vel potius exceptiones hujusmodi tanquam frivolas non admitterent, dictus abbas sedem apostolicam appellavit. Sed iidem appellatione hujusmodi, velut frustratoria, non admissa, a priore ac multis monachis ipsius coenobii, qui super hoc deposuere jurati, de praemissis inquisierunt plenius veritatem. Interim autem cum de praedictis visitatoribus abbas ipse in auditorio nostro gravem fecisset conquestionem deponi, venerabili fratri nostro Uberto Mediolanensi archiepiscopo S. R. E. cardinali dedimus in mandatis ut inquireret ab episcopo et presbytero memoratis qua de causa inducti fuerint ad inquisitionem hujusmodi faciendam, et nisi aliam rationabilem causam ostenderent, ne procederent ad inquisitionem praedictam auctoritate ipsis apostolica prohiberet, in statum debitum revocato si quid post appellationem ad nos rationabiliter interpositam in ipsius abbatis praejudicium attentassent; alioquin canonicum haberent in eadem inquisitione processum. Cum igitur de ipsorum processu tam per litteras eorumdem quam per relationem episcopi memorati nobis plenius constitisset, dictum abbatem ab eadem abbatia exigente justitia duximus removendum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandantes quatenus et quod a nobis est super hoc provida deliberatione statutum faciatis per censuram ecclesiasticam sublato contradictionis et appellationis obstaculo firmiter observari, ac priori et fratribus ipsius monasterii auctoritate apostolica injungatis ut personam idoneam per electionem canonicam sibi praeficiant in abbatem. Ipsum quoque depositum ad restituendum privilegia monasterii et alia quae suae fuerant commissa custodiae per censuram eamdem sublato appellationis obstaculo compellatis; contradictores, si qui fuerint, vel rebelles districtione simili compescentes.
Datum Laterani, XVI Kal. Januarii, pontificatus nostri anno undecimo.
CXCIII. SICIBALDO ABBATI MONASTERII SANCTAE MARIAE DE ROSEVELDE, EJUSQUE FRATRIBUS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, V Id. Decembris.) Quoties illud a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium Sanctae Mariae de Rosevelde, in quo divino mancipati estis obsequio, quod ad jus et proprietatem Romanae Ecclesiae pertinere dignoscitur, ad exemplar felicis memoriae praedecessorum nostrorum Adriani et Alexandri Romanorum pontificum sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est cum pertinentiis suis, decimam de Lu, quam bonae memoriae Albero Hamburgensis Ecclesiae archiepiscopus ex conniventia totius cleri et populi eidem monasterio vestro in concambium dedit, decimam de Rosevelde, quae item in concambium pro silva quae dicitur Frankenholt vobis data est, curiam quae dicitur Coningohof cum omnibus pertinentiis suis, officium Elikeri cum omnibus attinentiis suis, vetus officium cum pertinentiis suis, duodecim mansos juxta Albium cum pertinentiis suis, in Sclavia villam quae Lanchua dicitur, et possessiones quae jacent juxta Lu, bona quae bonae memoriae Ermengardis marchionissa Ecclesiae vestrae contulit in Tumarisco, curiam scilicet Crimpestede cum omnibus suis pertinentiis, curiam Fragistede cum pertinentiis suis, totam terram quae dicitur Busin cum pertinentiis suis, officium Oddonis cum pertinentiis suis, officium Hermanni et Wilberni cum omnibus pertinentiis suis, officium Siberni cum pertinentiis suis, officium Hesingi cum pertinentiis suis. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, etc., usque celebrare. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes monachorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipietis episcopo, etc., usque voluerit exhibere. Alioquin ad quemcunque malueritis antistitem recurratis, qui apostolica fultus auctoritate quae postulantur indulgeat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, etc., usque secundum Deum et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Quod si forte, quod absit! in suo collegio invenire nequiverint qui huic regimini idoneus habeatur, liceat eisdem de quocunque maluerint loco sui ordinis et suae professionis assumere. Prohibemus insuper ut nullus abbatum Roseveldensis monasterii bona infeudare, vel vendere, seu alio quolibet titulo alienare sine assensu majoris et sanioris partis capituli vestri praesumat. Praeterea decernimus, sicut praedicti antecessores nostri Adrianus et Alexander Romani pontifices decrevisse noscuntur, ne alicui archiepiscopo vel episcopo seu alii ecclesiasticae saecularique personae aliqua disponere vel ordinare aut exactiones vel paratas recipere sine consensu et voluntate fratrum ibi Deo servientium liceat, sed tantum Romano pontifici ad obediendum vel serviendum teneatur. Ad haec statuentes sancimus ut nullus unquam monasterii vestri advocatus esse praesumat nisi quem fratres communi consensu praeviderint eligendum. Sepulturam quoque ipsius loci, etc., usque nullus obsistat. Salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatum monasterium, etc., usque profutura. Salva sedis apostolicae auctoritate. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis, secundum quod Udo marchio cum fratre suo Rodulfo et matre Odda, in quorum patrimonio monasterium ipsum situm est, instituisse dignoscitur, per annos singulos bizantium unum nobis nostrisque successoribus persolvetis. Si qua igitur in futurum, etc., usque subjaceat. Cunctis autem eidem loco, etc., usque praemia aeternae pacis inveniant.
Datum Laterani per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis S. R. E. cancellarii, V Idus Decembris, indictione XI, Incarnationis Dominicae anno 1208, pontificatus vero domini Innocentii papae III, anno undecimo.
CXCIV. ABBATI ET CONVENTUI SANCTI VEDASTI ATREBATENSIS. De libertate ejusdem monasterii. (Laterani, XVI Kal. Januarii.) Ex privilegio felicis memoriae Alexandri papae praedecessoris nostri, quod monasterio vestro concessit, et nos ad exemplar ipsius duximus innovandum, evidenter apparet monasterium ipsum nullo medio ad Romanam Ecclesiam pertinere. Licet autem dilectus filius . . . Atrebatensis canonicus nuntius venerabilis fratris nostri Atrebatensis episcopi nuper in nostra praesentia constitutus firmiter asseruerit quod tempore bonae memoriae Urbani papae praedecessoris nostri super hoc inter ipsius episcopi et tuum, fili abbas, praedecessores exstitit litigatum, quia tamen privilegium libertatis apparet, et de ipsius episcopi jure non constat, eidem episcopo per nostras litteras duximus inhibendum ne contra tenorem ipsius privilegii vos tam in personis quam rebus ad ipsum monasterium pertinentibus molestare praesumat; sed si idem episcopus de jure confidit, causam suam ordine judiciario prosequatur. Alioquin sententiam, si sententia dici debet, quam in vos episcopus ipse proferret, decernimus non servandam, tanquam a non suo judice promulgatam.
Datum Laterani, XVI Kal. Januarii, pontificatus nostri anno undecimo.
CXCV. PRIORI ET FRATRIBUS ANDRENSIBUS. Ut rehabere valeant possessiones pignori obligatas. (Laterani, XIII Kal. Januarii.) Ex parte vestra fuit propositum coram nobis quod nonnulla ad feudum vestri monasterii pertinentia obligata potentibus ab infeodatis in pignus, facta sunt, non quidem de jure, sed tantum de facto, ab eodem monasterio usuris excrescentibus aliena. Unde nobis humiliter supplicastis ut terras, redditus, et alia quae praedicto modo ad monasterium vestrum spectant, vobis, ne omnino alienari contingant, in pignus recipere de nostra permissione liceret, ita videlicet quod recepti fructus vobis computari non debeant pro usuris. Volentes autem monasterii vestri indemnitatibus paterna sollicitudine praecavere, annuimus postulatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae permissionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, etc., usque in finem.
Datum Laterani, XIII Kal. Januarii, pontificatus nostri anno undecimo.
CXCVI. ARCHIEPISCOPO ET SUFFRAGANEIS TERRACONENSIS ECCLESIAE. De negotio Durandi de Osca et sociorum ejus. (Laterani, XV Kal. Januarii.) Ejus exemplo qui non est Deus dissensionis, sed pacis, volens omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, venientes ad apostolicam sedem dilectos filios Durandum de Osca et socios ejus paterna benignitate suscepimus, et ea quae nobis tam pro se quam pro fratribus suis exponere curaverunt pleno concepimus intellectu. Ex iis ergo quae nobis de articulis fidei et sacramentis Ecclesiae diligenter examinati dixerunt cognovimus eos fidem sapere orthodoxam et Catholicam astruere veritatem. Ad majorem tamen expressionem appositis evangeliis, et scripto confessionis eorum imposito super illa, recepimus ab eis hujusmodi juramentum: Ego, inquit, Durandus de Osca inter manus tuas consecratas, summe pontifex domine Innocenti, Deum invoco testem in animam meam quod ita simpliciter et veraciter credo sicut in hoc scripto per omnia continetur, et contrarium nunquam credam, sed contrarium credentibus pro posse resistam. Tibi vero tanquam beati Petri apostoli successori et archiepiscopis et episcopis aliisque praelatis in quorum dioecesibus vel parochiis commorabor obedientiam et reverentiam exhibebo tam debitam quam devotam. Scriptum autem confessionis est tale.
« Pateat omnibus fidelibus quod ego Durandus de Osca et I. et E. et B. et omnes fratres nostri corde credimus, fide intelligimus, ore confitemur, et simplicibus verbis affirmamus Patrem et Filium et Spiritum sanctum tres personas esse, unum Deum, totamque Trinitatem coessentialem et consubstantialem et coaeternalem et omnipotentem, et singulas quasque in Trinitate personas plenum Deum; sicut in Credo in Deum, et in Credo in unum Deum, et in Quicunque vult continetur. Patrem quoque et Filium et Spiritum sanctum unum Deum, de quo nobis sermo, esse creatorem, factorem, gubernatorem et dispositorem omnium corporalium et spiritualium, visibilium et invisibilium, corde credimus et ore confitemur. Novi et Veteris Testamenti unum eumdemque auctorem credimus esse Deum, qui in Trinitate, ut dictum est, permanens de nihilo cuncta creavit, Joannemque Baptistam ab ipso missum esse sanctum et justum et in utero matris suae Spiritu sancto repletum. Incarnationem divinitatis non in Patre nec in Spiritu sancto factam, sed in Filio tantum, corde credimus et ore confitemur; ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius, Deus verus ex Patre, esset in humanitate hominis Filius, homo verus ex matre, veram carnem habens ex visceribus matris et animam humanam rationabilem, simul utriusque naturae, id est Deus et homo, una persona, unus Filius, unus Christus, unus Deus cum Patre et Spiritu sancto, ominium auctor et rector, natus ex Virgine Maria vera carnis nativitate, manducavit et bibit, dormivit et fatigatus ex itinere quievit, passus vera carnis suae passione, mortuus vera corporis sui morte, et resurrexit vera carnis suae resurrectione et vera animae ad corpus resumptione; in qua postquam manducavit et bibit, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris, et in eadem venturus est judicare vivos et mortuos. Corde credimus et ore confitemur unam Ecclesiam, non haereticorum, sed sanctam Romanam catholicam et apostolicam, extra quam neminem salvari credimus. Sacramenta quoque quae in ea celebrantur inaestimabili atque invisibili virtute Spiritus sancti cooperante, licet a peccatore sacerdote ministrentur, dum Ecclesia eum recipit, in nullo reprobamus, nec ecclesiasticis officiis vel benedictionibus ab eo celebratis detrahimus, sed benivolo animo tanquam a justissimo amplectimur; quia non nocet malitia episcopi vel presbyteri neque ad baptismum infantis, neque ad eucharistiam consecrandam, nec ad caetera ecclesiastica officia subditis celebrata. Approbamus ergo baptismum infantium; qui si defuncti fuerint post baptismum antequam peccata committant, fatemur eos salvari et credimus; et in baptismate omnia peccata, tam illud originale peccatum contractum, quam illa quae voluntarie commissa sunt, dimitti credimus. Confirmationem ab episcopo factam, id est impositionem manuum, sanctam et venerande accipiendam esse censemus. Sacrificium, id est panem et vinum, post consecrationem esse verum corpus et verum sanguinem Domini nostri Jesu Christi firmiter et indubitanter corde puro credimus et simpliciter verbis fidelibus affirmamus; in quo nihil a bono majus, nec a malo minus perfici credimus sacerdote; quia non in merito consecrantis, sed in verbo efficitur Creatoris et in virtute Spiritus sancti. Unde firmiter eredimus et confitemur quod quatumcunque quilibet honestus religiosus sanctus et prudens sit, non potest nec debet eucharistiam consecrare nec altaris sacrificium conficere nisi sit presbyter a visibili et tangibili episcopo regulariter ordinatus. Ad quod officium tria sunt, ut credimus, necessaria, scilicet certa persona, idem presbyter ab episcopo, ut praediximus, ad illud proprie officium constitutus, et illa solemnia verba quae a sanctis Patribus in canone sunt expressa, et fidelis intentio proferentis. Ideoque firmiter credimus et fatemur quod quicunque sine praecedenti ordinatione episcopali, ut praediximus, credit et contendit se posse sacrificium eucharistiae facere, haereticus est et perditionis Chore et suorum complicum est particeps atque consors et ab omni sancta Romana Ecclesia segregandus. Peccatoribus vere poenitentibus veniam concedi a Deo credimus, et eis libentissime communicamus. Unctionem infirmorum cum oleo consecrato veneramur. Conjugia carnalia esse contrahenda secundum Apostolum non negamus, ordinarie vero contracta disjungere omnino prohibemus. Hominem quoque cum sua conjuge salvari credimus et fatemur; nec etiam secunda vel ulteriora matrimonia condemnamus. Carnium perceptionem minime culpamus. Non condemnamus juramentum, imo credimus puro corde quod cum veritate et judicio et justitia licitum sit jurare. [ De potestate saeculari asserimus quod sine peccato mortali potest judicium sanguinis exercere, dummodo ad inferendam vindictam, non odio, sed judicio, non incaute sed consulte procedat.] Praedicationem necessariam valde et laudabilem esse credimus; tamen ex auctoritate vel licentia summi pontificis vel praelatorum permissione illam credimus exercendam. In omnibus vero locis ubi manifesti haeretici manent, et Deum et fidem sanctae Romanae Ecclesiae abdicant et blasphemant, credimus quod disputando et exhortando modis omnibus secundum Deum debeamus illos confundere et eis verbo Dominico, veluti Christi et Ecclesiae adversariis, fronte usque ad mortem libera contraire. Ordines vero ecclesiasticos et omne quod in sancta Romana Ecclesia sancitum legitur aut canitur humiliter collaudamus et fideliter veneramur. Diabolum, non per conditionem, sed per arbitrium, malum esse factum credimus. Corde credimus et ore confitemur hujus carnis quam gestamus et non alterius resurrectionem. Judicium quoque per Jesum Christum esse futurum, et singulos pro iis quae in hac carne gesserunt recepturos vel poenas vel praemia firmiter credimus et affirmamus. Eleemosynas, sacrificium, caeteraque beneficia fidelibus posse prodesse defunctis credimus. Remanentes in saeculo et suas possidentes eleemosynas et caetera ex rebus suis agentes, praecepta Domini servantes salvari fatemur et credimus. Decimas, primitias et oblationes ex praecepto Domini credimus clericis persolvendas. » Quia vero non solum fides recta, sed bona etiam operatio exigitur ad salutem, quoniam sicut sine fide impossibile est placere Deo, ita fides sine operibus mortua est, propositum quoque conversationis eorum praesenti paginae duximus adnotandum; cujus tenor est talis:
« Ad honorem Dei et ejus Ecclesiae Catholicae, et ad salutem animarum nostrarum, fidem Catholicam per omnia et in omnibus integram et inviolatam corde credere et ore proposuimus confiteri sub magisterio et regimine Romani pontificis permanendo. Saeculo abrenuntiavimus, et quae habebamus, velut a Domino consultum est, pauperibus erogavimus, et pauperes esse decrevimus; ita quod de crastino solliciti esse non curamus, nec aurum nec argentum vel aliquod tale praeter victum et vestitum quotidianum a quoquam accepturi sumus. Consilia evangelica velut praecepta servare proposuimus, orationi juxta horas canonicas septies insistentes, dicendo quindecies Pater noster, insuper Credo in Deum, et Miserere mei, Deus, et orationes alias. Cum autem ex magna parte clerici simus et pene omnes litterati, lectioni, exhortationi, doctrinae et disputationi contra omnes errorum sectas decrevimus desudare. Disputationes tamen a doctioribus fratribus in fide catholica comprobatis et instructis in lege Domini dispensentur, ut adversarii catholicae et apostolicae fidei confundantur. Per honestiores autem et instructiores in lege Domini et in sanctorum Patrum sententiis verbum Domini censuimus proponendum in schola nostra fratribus et amicis, cum praelatorum vero licentia et veneratione debita, per idoneos et instructos in sacra pagina fratres, qui potentes sint in sana doctrina arguere gentem errantem et ad fidem modis omnibus trahere et in gremio sanctae Romanae Ecclesiae revocare. Virginitatem et castimoniam continuam inviolabiliter conservando, duas quadragesimas et jejunia secundum ecclesiasticam regulam instituta annis singulis facere proposuimus. Religiosum et modestum habitum ferre decrevimus, qualem consuevimus deportare, calceamentis desuper apertis ita speciali signo compositis et variatis ut aperte et lucide cognoscamur nos esse, sicut corde, sic et corpore, a Lugdunensibus et nunc et in perpetuum segregatos, nisi reconcilientur catholicae unitati. Ecclesiastica sacramenta suscipiemus ab episcopis et sacerdotibus in quorum dioecesibus vel parochiis commorabimur, et eis obedientiam et reverentiam debitam impendemus. Si qui vero saecularium in nostro voluerint consilio permanere, consulimus ut exceptis idoneis ad exhortandum et contra haereticos disputandum, caeteri in domibus religiose et ordinate vivendo permaneant, res suas in justitia et misericordia dispensando, manibus laborando, decimas, primitias, et oblationes Ecclesiae debitas persolvendo. »
Nos igitur habito fratrum nostrorum consilio per apostolica vobis scripta mandamus quatenus, recepto a caeteris fratribus simili juramento, reconcilietis eos ecclesiasticae unitati, et denuntietis ipsos vere catholicos ac recte fideles, in praescriptis et alii eos secundum Deum ab omni scandalo et infamia servantes immunes, et in litteris testimonialibus et aliis adminiculis ipsos propter Deum misericorditer adjuvetis.
Datum Laterani, XV Kal. Januarii, pontificatus nostri anno undecimo.
CXCVII. DURANDO DE OSCA EJUSQUE FRATRIBUS, QUI PAUPERES CATHOLICI NUNCUPANTUR, IN FIDE CATHOLICA PERMANENTIBUS. Super eodem. (Laterani.) Ne quis de caetero conversationis vestrae propositum calumnietur injuste, maxime circa illos qui secundum formam quam in aliis litteris nostris expressimus reconciliati fuerint ecclesiasticae unitati, nos illud auctoritatis nostrae munimine approbando, praesenti pagina duximus adnotandum. Quod quidem est tale:
Ad honorem Dei et ejus Ecclesiae catholicae et ad salutem animarum nostrarum, etc., ut in alia usque persolvendo.
Datum Laterani, etc., ut in alia.
CXCVIII. DURANDO DE OSCA ET EJUS FRATRIBUS IN FIDE CATHOLICA PERMANENTIBUS. Ne teneantur ad bellum procedere contra Christianos. (Laterani, XV Kal. Januarii.) Postulastis a nobis ut iis qui remanentes in saeculo, ad honorem Dei et salutem animarum suarum in vestro proponunt consilio permanere, concedere dignaremur ne contra Christianos cogantur ad bellum procedere vel pro rebus saecularibus, veluti pro petendo communi, juramentum praestare. Nos autem praedicta concedimus quantum sine aliorum praejudicio et scandalo possunt salubriter observari, maxime cum permissione saecularium dominorum.
Datum Laterani, XV Kal. Januarii, pontificatus nostri anno undecimo.
CXCIX. PRIORI ET FRATRIBUS ANDRENSIS MONASTERII. De capellis non construendis intra terminos monasterii. (Laterani, XVI Kal. Januarii.) Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, etc., usque perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus inclinati, ne quis infra parochiarum vestrarum terminos oratoria seu xenodochia construere contra vestram et dioecesani episcopi voluntatem praesumat, salvis privilegiis pontificum Romanorum, auctoritate praesentium inhibemus. Nulli ergo, etc., usque incursurum.
Datum Laterani, XVI Kal. Januarii pontificatus nostri anno undecimo.
CC. HENRICO PRIORI MONASTERII ANDRENSIS EJUSQUE FRATRIBUS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, XII Kal. Januarii.) Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium; ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium Sancti Salvatoris et Sanctae Rotrudis virginis, in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis memoriae Paschalis papae II, praedecessoris nostri sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et Beati Benedicti Regulam in eodem monasterio, etc., usque observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus illibata permaneant in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis, altare villae Andrensis, capellam Sanctae Mariae infra oppidum Gignes, altare de Bredenarda, altare de Lullinghahem, altare de Fernes, et altare de Elingahem, cum omnibus decimis et pertinentiis eorum, et universa quae bonae memoriae Balduinus comes Gisnensis cum uxore sua Adela et Manasses ejus filius vel barones eorum eidem monasterio contulerunt, videlicet pasturam omnem circa ipsum locum Andernes, et commoditatem aquae, paludis et cespitum, terram de Hantengehem cum bosco, villanis et omnibus redditibus suis, in villa Gignes stagnum et sedem molendini, terram de Suavatas et manerium cum villanis suis et commoditate aquae et tertia parte decimae, terram de Campagnes et tertiam partem decimae, terram et comitatum de Bredenarda cum manerio ibidem sito et eleemosyna a nobili viro. A. Gisnensi comite vobis intuitu pietatis collata, terram, villanos, boscum, stagnum, et molendinum quae Garinus de Filnes et mater ejus Ecclesiae vestrae pietatis intuitu concesserunt, altare in villa Brocredes cum omnibus decimis et pertinentiis suis, duas portiones reddituum altaris de Terdinghaem, in parochia de Pithen manerium cum terra et comitatu, in monte qui dicitur Mas terram, manerium cum bosco, pastura et comitatu, in parochia de Spelleka duas partes totius decimae, in villa Elcekam decimam a bonae memoriae Petro abbate vestro acquisitam, in territorio de Merch redditus quos a Gualtero Blundo et Theoderico clerico et Herberto Folin milite noviter acquisistis, in villa quae dicitur Sancti Audomari Ecclesia terram in eleemosynam vobis collatam, in villa Craierwic unam marcam super terram Balduini quondam fratris vestri vobis assignatam, in villa Landertun decimam quam habetis ex dono nobilis viri Ingelramni de Fielnes, in villa Erudinghem tertiam partem totius decimae, in villa Buxin decimam quondam Danielis, terram et redditus quos noviter acquisistis, foragium quoque de vinis quae ad vestros usus emitis per totum castrum Sancti Audomari a bonae memoriae Willelmo castellano vobis concessum et suo scripto nihilominus confirmatum, in villis Iorni, Audenhem, Foxole, Landertim, Westehoc, et Antingherem, terras, societates et decimas ab antiquis temporibus a vobis possessas, redditus et procurationes quos super quodam nemore debet vobis annuatim Ecclesia de Wasto, duas marcas quas super quodam manerio vobis abbatia de Belloloco solvere annuatim tenetur, in villa de Hames terram, villanos et redditus ab antiquo a vobis possessos, in villa Balinghen ex dono antiquorum nobilium tertiam partem totius villae in terris, villanis, comitatu, stagno, molendino, pasturis, et paludibus, et eleemosynas in eadem villa vobis concessas a nobilibus viris Hugone et Simone fratre suo, Radulfo Bailol et participibus ejus, in villa Hochtinghem universos mansionarios quos habetis, cum redditibus et comitatu et paludibus ad usus vestros a bonae memoriae Balduino comite monasterii vestri fundatore concessis, in villa Ferenes terras cum comitatu, villanos et redditus ab antiquo a vobis possessos, in villa Odersele redditus a Guidone de Vlesoge quondam fratre vestro vobis concessos, decimam quoque de monte de Fielnes, decimam de Dolo, decimam de Dirlirgetun, et substitutionem capellani ad oratorium ejusdem vici, vavassores quoque a vobis feodatos, et tam ad placitandum pro vobis quam ad equitandum vobiscum ab antiquis temporibus attitulatos, et forum Ecclesiae vestrae cum omnibus justis et approbatis consuetudinibus, sicut eas juste hactenus et pacifice possedistis. Sepulturam vero ejusdem loci omnino liberam esse sancimus, ut tam supradictorum comitum progenies quam barones omnes, qui Pares castelli vocantur, sepeliantur ibidem. Caeterorum quoque qui illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat. Salva tamen justitia illarum Ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia et debita reverentia monasterii Karroffensis. Si qua igitur in futurum, etc., usque subjaceat. Cunctis autem, etc., usque praemia aeternae pacis inveniant.
Datum Laterani, per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis S. R. E. cancellarii, XII Kal. Januarii, indict. XI, Incarnationis Dominicae anno 1208, pontificatus vero Domini Innocentii papae III, anno undecimo.
CCI. ABBATI ET CONVENTUI KAROSSENSIBUS. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, XIII Kal. Januarii.) Sacrosancta Romana Ecclesia devotos et humiles filios ex assuetae pietatis officio propensius diligere consuevit, et ne pravorum hominum molestiis agitentur, eos, tanquam pia mater, suae protectionis munimine confovere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris precibus inclinati, de Bovesrezia, de Alneto, et de Formeria ecclesias, cum justitiis et pertinentiis suis quae rationabiliter vos proponitis assecutos, sicut ea juste ac pacifice possidetis, vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis, etc., usque incursurum.
Datum Laterani, XIII Kal. Januarii pontificatus nostri anno undecimo.
CCII. EPISCOPO ET ARCHIDIACONO ET CAPITULO MORINENSI. Ne quid pro benedictione exigant ab abbate Andrensi. (Laterani, X Kal. Januarii.) Congruam officii nostri actionem prosequimur cum viros religiosos charitate debita confovemus eorumque votis et desideriis apostolicae favore benignitatis annuimus, et ne indebitis agitentur molestiis, ipsis apostolicae sedis defensionis subsidium impertimur. Volentes igitur Andrensi coenobio paterna sollicitudine providere, auctoritate vobis praesentium inhibemus ne de caetero pro benedictione abbatis ipsius palefredum, pastum vel cappam praesumatis sericam extorquere.
Datum Laterani, X Kal. Januarii, pontificatus nostri anno undecimo.
CCIII. EPISCOPO ET CAPITULO CATALAUNENSI. Ut Walterum admittant ad praebendam. (Laterani, XIII Kal. Januarii.) Cum ad nostram dudum audientiam pervenisset quod Ferricus de Dompnapetra, qui tenebat in ecclesia vestra praebendam, ad militiam se transtulerat laicalem cum quadam in Apulia publice contrahendo, et venerabilis frater noster Beneventanus archiepiscopus, cui mandavimus ut super hoc inquireret veritatem, per suas nobis litteras respondisset quod id notorium in partibus illis erat, demum eidem Ferrico per nostra scripta praecepimus ut infra mensem nostro se conspectui praesentaret, si forsan ad excusationem suam ostendere rationabile quidquam posset. Ipse vero cum testimonialibus quoque litteris venerabilis fratris nostri episcopi Bivinensis, per quem eum super hoc mandavimus admoneri, per suas nobis litteras respondendo confessus est quod cum olim circa octavum annum aetatis suae pater suus clericali militiae tradidisset eumdem, duodecimo tandem anno transacto resilivit ab ea, et ad arma saecularia se exercens, denique cum clarae memoriae Waltero Brenensi comite Apuliam introivit et hactenus ibi mansit, fructibus jam dictae praebendae quibusdam creditoribus obligatis, quam recognoscere se dicebat contra conscientiam tenuisse, ac ideo debitum quod super eadem praebenda contraxerat extenuatum penitus esse dicens, eam in nostris manibus resignavit. Nos igitur idoneae personae in ipsa provideri volentes, eam dilecto filio magistro Waltero, viro provido et honesto, de vestris partibus oriundo, duximus concedendam, universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandantes quatenus ipsum per procuratorem suum in corporalem possessionem ipsius inducere ac in fratrem et canonicum recipere procuretis, stallum chori et locum capituli sibi nihilominus assignando, mandatum apostolicum taliter impleturi quod gerere possimus acceptum. Alioquin dilectis filiis decano, cantori et G. Pedilupi canonico Remensi dedimus in mandatis, ut vos ad id per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellant.
Datum Laterani, XIII Kal. Januarii, pontificatus nostri anno undecimo.
Scriptum est illis super hoc.
CCIV. LONGIPONTIS ET IGNIACENSI ABBATIBUS, ET PRIORI IGNIACENSI SUESSIONENSIS DIOECESIS. Ut R. subdiaconus ad uxorem suam redeat. (Laterani, III Kal. Januarii.) Ex litteris dilectorum filiorum decani, cantoris, et G. canonici Remensis intelleximus evidenter quod cum Isabel mulier adversus R. virum suum Laudunensis dioecesis, qui non curabat eidem necessaria ministrare nec maritale ipsi debitum exhibere, nostras impetrasset ad eos litteras continentes quod si res taliter se haberet, dictum R. ut tanquam uxorem suam exhiberet eamdem et maritali affectione tractaret, censura ecclesiastica, sublato appellationis obstaculo, coercerent, ipsi partes legitime citaverunt. Quibus in eorum praesentia constitutis, praefata mulier intentionem suam fundare voluit coram eis, asserens dictum R. cum ipsa legitime matrimonium contraxisse, nec sibi velle in necessariis providere vel debitum reddere conjugale. Cum autem, dicto R. haec inficiante omnino, testes producti essent pariter et recepti, judices super hoc sententiare nolentes, depositiones ipsorum et ea quae hinc inde fuere proposita coram eis, sub sigillis suis nobis fideliter transmiserunt. Nos igitur, visis et intellectis depositionibus testium productorum, quia per dicta eorum de matrimonio nobis constitit evidenter, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus memoratum R. nonobstante quod post contractum matrimonium se fecit in subdiaconum promoveri, ad recipiendam uxorem suam et eam maritali affectione tractandam monitione praemissa per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compellatis. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.
Datum Laterani, III Kal. Januarii, pontificatus nostri anno undecimo.
CCV. DECANO SARISBERIENSI PARISIUS COMMORANTI, A. ARCHIDIACONO, ET MAGISTRO P. PEVEREL CANONICO PARISIENSI. De electione abbatis Andrensis. (Laterani, III Non. Januarii.) Cum dilecti filii Willelmus Andrensis Ecclesiae monachus, qui pro electo ejusdem Ecclesiae se gerebat, et Gaufridus Daubins monachus ac procurator monasterii Karroffensis super jure eligendi abbatem in Andrensi monasterio et ejusdem Willelmi electione invicem in nostra praesentia litigarent, idem Willelmus electionem suam a fratribus Andrensibus concorditer celebratam auctoritate petiit apostolica confirmari, asserens tam de jure communi quam privilegio speciali eis a felicis recordationis Alexandro papa praedecessore nostro, et a nobis postmodum confirmato, liberam eligendi auctoritatem ad eosdem fratres tantummodo pertinere. Nam de jure communi omnis congregatio monachorum eligere sibi debet abbatem, et in ejusdem Alexandri privilegio continetur ut, obeunte monasterii Andrensis abbate, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur nisi quem fratres vel eorum pars consilii sanioris secundum Deum et Beati Benedicti Regulam duxerint eligendum. A nobis quoque praedictis fratribus dignoscitur esse concessum ut licitum sit eisdem, cum Ecclesiam suam abbate vacare contigerit, personam idoneam de gremio ejusdem Ecclesiae vel aliunde per regularem electionem sibi praeficere in pastorem, Karroffensi monasterio praesentandam, ut ab ipso confirmationem accipiat, et reverentiam ei quam debet impendat. Dictus vero Gaufridus procurator proposuit ex adverso quod, cum olim ad petitionem comitis Balduini, uxoris et filiorum ejus. Andrensis Ecclesiae patronorum a bonae memoriae Gerardo Morinensi episcopo fuerit constitutum quod si praefatus locus divino munere adeo pullularet ut prior aut abbas constitueretur ibidem, electio ejus penes fratres ejusdem loci et capitulum Karroffense penderet, et hujusmodi obtentu statuti sic fuerit longe retroactis temporibus observatum ut, monasterio Andrensi vacante, Andrenses fratres in Karrofensi capitulo aliquem de gremio monasterii Karrofensis sibi elegerint in abbatem: electio praedicti Willelmi tam contra statuti tenorem quam etiam contra consuetudinem approbatam, quae optima est legum interpres, minus canonice attentata, merito cassari debebat, et mandari fratribus antedictis ut juxta quod hactenus est obtentum procederent ad electionem abbatis, adjiciens quod, per privilegium supradicti praedecessoris nostri nec etiam confirmationem nostram, praejudicari poterat monasterio Karroffensi cum nulla penitus de praedicto statuto et approbata consuetudine habita mentione fuerint per subreptionem obtenta. Proposuit insuper idem G. quod ex alia quoque causa dicta electio cassari debebat, quia videlicet ab interdictis et de interdicto fuerat celebrata. Cum enim bonae memoriae Lambertus Morinensis episcopus supradictis fratribus dederit in praeceptis, prout in ejus patentibus litteris perspeximus contineri, ut ad Karroffensem Ecclesiam, de cujus gremio eligere debebant abbatem, infra octo dierum spatium accedentes, ibidem eligerent, ut debebant, quod si non facerent, scirent se ab omni officio et beneficio et ecclesiarum ingressu fore suspensos: ipsi mandato episcopi vilipenso, infra praefixum tempus, prout debebant, eligere contempserunt. Unde cum post elapsum terminum suspensionis sententia coeperint esse ligati, electio post haec ab ipsis praesumpta debebat irrita judicari. Ad hoc autem fuit ex adverso responsum quod cum praedicto modo eligere Andrenses monachi minime tenerentur, episcopo sine causae cognitione hoc praecise mandanti non tenebantur obedire; ac ideo praedicta sententia interdicti eos ligare non potuit, utpote minus rationabiliter promulgata; maxime cum infra terminum ab episcopo constitutum ad Karroffense monasterium accedentes, licentiam petierint de suo monasterio eligendi, licet eam nequiverint obtinere. Contra quod pars altera replicavit quod etsi fuisset forsitan dicta sententia minus justa, humiliter tamen parere tenebantur eidem, cum fuisset a dioecesano episcopo promulgata. His igitur et aliis quae coram nobis utrinque fuere proposita perspicaciter intellectis, quia nobis constitit electionem ipsam a suspensis et de suspenso etiam celebratam, ipsam de consilio fratrum nostrorum justitia cassavimus exigente. Excommunicationis autem et suspensionis in ipsum Willelmum et alios monachos Andrenses et interdicti sententias in eorum Ecclesias a venerabili fratre nostro Silvaneetensi episcopo et conjudicibus ejus post appellationem ad nos interpositam promulgatas ad cautelam duximus relaxandas. Caeterum cum supradictum statutum, videlicet quod penes fratres ejusdem loci et capitulum Karroffense pendeat abbatis electio, ita sane possit intelligi quod per illud nec juri communi nec apostolico privilegio derogetur, ut videlicet ad saepedictos fratres electio spectet abbatis, et ad Karroffense capitulum confirmatio, devotioni vestrae praesentium auctoritate mandamus quatenus auditis hinc inde propositis, si ex parte Karroffensis coenobii talis fuerit consuetudo probata quae juri communi praejudicet in hac parte, vos secundum illam consuetudinem decernatis electionem Andrensis abbatis de caetero faciendam. Quod si talis consuetudo probata non fuerit, per quam in hoc casu praejudicetur juri communi, vos Andrensibus monachis jus eligendi abbatem sublato appellationis obstaculo adjudicare curetis, ut sic de caetero liberam habeant facultatem vel de gremio Ecclesiae suae vel etiam aliunde per electionem canonicam eligendi personam idoneam in abbatem praesentandam Karoffensi capitulo, ut ab eo, si canonica fuerit electio, confirmetur. Porro si partes maluerint ut nobis sententia reservetur, vos causam instructam ad nostrum remittatis examen, praefigentes partibus terminum competentem quo nostro se conspectui repraesentent recepturae Deo dante judicium aequitatis. Testes autem qui fuerint nominati, etc., usque perhibere. Nullis litteris obstantibus si quae apparuerint a sede apostolica praeter assensum partium impetratae. Quod si non omnes, etc., duo vestrum.
Datum Laterani, III Nonas Januarii anno undecimo.
CCVI. WLTERRANO EPISCOPO. Committitur ei quaedam causa matrimonialis. (Laterani, III Id. Januarii.) Ex parte M. mulieris fuit propositum coram nobis quod cum eam adhuc infra pubertatis tempora constitutam quidam patruus suus . . . filio . . . Senensis civis nondum septem annorum voluerit in matrimonio copulare, ac eadem traducta fuerit in domum civis ejusdem, ipsa ex quo ad nubiles annos pervenit, ratum nolens habere quod a dicto patruo suo circa hoc fuerat procuratum, a venerabili fratre nostro Senensi episcopo nubendi alii licentiam postulavit. Cumque partes idem episcopus citavisset, et praefata M. per procuratorem idoneum in judicio compareret quaerens possessiones et res alias sibi restitui dotis nomine pro se datas, et pars altera restitutionem peteret mulieris ejusdem, asserens eam non posse per alium causam agere, sed debere ipsius tractatui personaliter interesse, praefatus episcopus dubitans quid super iis statuere posset de jure, prout nobis suis litteris intimavit, processu negotii supersedit. Quia igitur non credimus ambigendum quin ipsa mulier, quamvis minor esse dicatur, et causam possit matrimonii per procuratorem tractare, ac pars alia restitui nequaquam debeat, quae nullo juris seu possessionis est commodo destituta cum per solam traductionem praedictam, quam non praecesserunt sponsalia vel consensus legitimus nec fuerunt etiam subsecuta, nullum inter eos obligatorium vinculum sit contractum, ut finis litibus imponatur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, si est ita, nonobstantibus exceptionibus supradictis, partibus convocatis, audias quae hinc inde duxerint proponenda, et quod canonicum fuerit appellatione remota decernas, faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Nullis litteris veritati et justitiae praejudicantibus a sede apostolica impetratis.
Datum Laterani, III Idus Januarii pontificatus nostri anno undecimo.
CCVII. LITTERAE HENRICI CONSTANTINOPOLITANI IMPERATORIS AD DOMINUM PAPAM. De debellatione Voullae apud Philippopolim. (In expeditione Pamphil. Septembris.) Sanctissimo Patri ac domino INNOCENTIO Dei gratia summo et universali pontifici, HENRICUS eadem gratia fidelissimus in Christo imperator, a Deo coronatus, Romaniae moderator, et semper Augustus, salutem et tam promptam quam debitam in omnibus obedientiam.
Non hominum sed Dei omnipotentis potissimum fuit, et praecipue meritis et intercessionibus beatissimi Petri et Ecclesiae Romanae non nostris meritis hoc evenit, ut imperium Romaniae nostro potentatui subjaceret. Cum enim miraculose factum fuerit ut ad honorem beati Petri Constantinopolis caperetur, miraculosius his diebus, beatissimo Petro dimicante pro nobis, Christus operatus est in nobis, cujus auxilio, vigilia ipsius Petri festi quod vocatur ad Vincula, iniquissimum persecutorem Ecclesiae Dei Voullam apud Philoppopolim debellavimus, eumque, infinita strage facta suorum, de campo fugavimus; et ut gaudeatis nobiscum in Domino, quindecim dietas terrae imperio nostro de suo acquisitas habemus. Status noster melioratus est, et de die in diem suscipit incrementum; nec nobis ascribimus, sed potius Deo et vobis, et fidei quae in Ecclesia Romana subsistit. Noverit sanctitas vestra quod sani sumus et incolumes, quod libentissime audiremus de vobis, et quod pro fide Ecclesiae beatissimi apostolorum Principis, cujus vicem geritis, subire martyrium non timemus; cui quidquid facimus, quidquid acquirimus, pro nomine ipsius et in ipso est et erit. Grates infinitas vobis referimus de honore a vobis exhibito G. famulo nostro, et de negotiis nostris a vobis obtentis. Litteras vestras gratanter suscepimus et devote. Rogamus omnimodis Deum ut vos, quem ad honorem suum et Ecclesiae ipsius erexit pastorem, in sua constituat sede sanos et incolumes diutius permanere, et conservet nobis vos, famulum suum; vosque, cujus preces efficacissimae sunt apud Deum, rogate pro nobis ut ipse nobis pro ipso dimicantibus opem conferat salutarem et vitam diutinam et victoriam nobis donet. Volumus ut Ecclesia Romana nos habeat mandatorum exsecutores suorum; quia nos non sumus ejus domini, sed ministri. Pater sancte, valeat sanctitas vestra, subveniendo nobis in nostris petitionibus, quae pro nobis et pro terra nostra mittentur ad vos. Hucusque pia mansuetudo vestra nostras preces et petitiones benigne recepit, et quod bono inchoata est principio, placido consequatur effectu; quia nisi patrocinio vestro terra et imperium nostrum totius Romaniae regatur, non est dubium quin succumbat; sed si vestrum auxilium habuerimus, cedet nobis adversitas praeliorum. Nihil enim possumus sine vobis. Videte ergo ut quod bene coepistis in Domino, opere compleatis.
Datum in expeditione nostra Pamphil., mense Septembri, indictione XII, imperii nostri anno tertio.
CCVIII. CHARISSIMO IN CHRISTO FILIO FREDERICO ILLUSTRI REGI SICILIAE. Suadetur ne jurisdictionem spiritualem sibi vindicet. (Laterani, V Id. Januarii.) Ex tenore litterarum tuarum nostris est auribus intimatum quod Panormitana Ecclesia viduata pastore, capitulum ejusdem Ecclesiae tibi multoties supplicarunt ut eis praeberes licentiam pontificem eligendi, quibus cum tandem benignum praebuisses assensum, mandans eisdem ut invocata Spiritus sancti gratia in personam idoneam convenirent, cantor, succentor, et quidam alius a reliquis recedentes tuis jussionibus restiterunt, ejus concanonicis inhibentes ne ad nominationem procederent, ad sedem apostolicam appellando. Super quo tu vehementer commotus, disposuisti acriter in personas eorum injuriam hujusmodi vindicare, sed pro reverentia nostra et ordinis clericalis motu animi temperato, solum eis exsilium indixisti, ut de caetero in regno tuo malignandi materiam non haberent, quod ob hoc nobis significare curasti, ne persuaderi nobis posset aliud ab eisdem. Nos igitur iis auditis mirati fuimus non modicum et commoti graviter contra eos qui haec tibi persuadere, fili charissime, praesumpserant, cognoscentes profecto quod prava sint latera tua, quae tibi hujusmodi persuadent. Unde nimirum timemus ne persuasionibus eorumdem inductus, imo seductus potius, imitari velis vestigia crudelium tyrannorum, qui de terra viventium, suis iniquitatibus exigentibus, sunt abscissi, et nunc forte acrius cruciantur, cum non tua sorte contentus, nostram praesumpseris usurpare, jurisdictionem in clericos exercendo. Temporalibus enim debueras esse contentus, quae tamen habes a nobis, et non ad spiritualia, quae ad nos pertinent, extendere manus tuas. Nescis quod cum Oza arcam foederis temere tetigisset, a Domino correptus interiit, et Ozias rex, dum adolere vellet incensum, leprae macula est respersus? Considerare quippe debueras et timere ne forte propter delicta praedecessorum tuorum, qui quaedam spiritualia sibi praesumpserant usurpare, haec supervenerit tribulatio qua oppressum est hactenus et adhuc premitur et quatitur regnum tuum, et humiliari nihilominus in conspectu Altissimi, ut placatus converteret procellam in auram, et cessaret quassatio comprimens et conturbans. Certe si melius notavisses haec et ea quae regnis caeteris evenerunt in quibus iis similia fuerant attentata, timuisses utique manum in clericos extendere ultionis, pro eo quod ad sedem apostolicam appellarant, nec a regno proscripsisses eosdem, cum et si te gravissime offendissent, nobis vindicta fuisset potius reservanda; quia secundum Apostolum servus suo domino stat aut cadit, nec ad te judicare servum pertinet alienum. Verum fortassis ex eo te putas offensum quod in quodam privilegio praedecessoribus tuis concesso, imo ab initio magis extorto, de appellationibus continetur, quasi appellando praefati clerici venerint contra illud. Sed si diligentius attendisses quid actum fuerit super iis tempore clarae memoriae imperatricis Constantiae, tunc reginae Siciliae, matris tuae, nequaquam id ad animum revocasses. Cum enim eadem venerabilem fratrem nostrum Neapolitanum archiepiscopum et dilectos filios Ham. archidiaconum Cataniae, magistrum Thomam de Gaieta justitiarium, et Nicolaum judicem Vigiliensem pro innovando praedicto privilegio et concedendo ac confirmando ei ac tibi regno ad nostram praesentiam destinasset, et illi pro iis multipliciter institissent, non potuerunt a nobis aliquatenus obtinere ut illud vellemus privilegium innovare, propter quatuor capitula quae continebantur in eo, videlicet de conciliis, legationibus, appellationibus et electionibus praelatorum. Tandem vero duo illorum ad praedictae matris tuae praesentiam redeuntes, reliquis apud sedem apostolicam remanentibus, exposuerunt eidem super iis nostrae beneplacitum voluntatis; cui cum eadem, sicut religiosa persona, acquiescere studuisset, iidem ad sedem apostolicam iterum accesserunt, et obtinuerunt a nobis illud privilegium innovari et confirmari ei et tibi regnum, tribus capitulis de appellationibus, legationibus et conciliis a privilegio prorsus amotis, et quarto, de electionibus scilicet, moderato. Quid autem super electionibus inter nos ac praefatam matrem tuam fuerit ordinatum, cedula quam tibi praesentibus mittimus interclusam te poterit plenius edocere. Monemus igitur serenitatem regiam et exhortamur attentius quatenus divinae considerationis intuitu de caetero non attentes tibi jurisdictionem in spiritualibus vindicare, ne contra te ac regnum tuum divinam propter hoc provoces majestatem; sed in devotione sacrosanctae Romanae Ecclesiae matris tuae firmiter perseverans, eidem reverentiam debitam exhibeas et honorem, quae, sicut pia mater, in iis et aliis necessitati ac utilitati tuae diligenti sollicitudine providebit, et praefatos clericos revoces et permittas in terra tua pacifice commorari et sua beneficia libere possidere, dimittens omnino rancorem quem contra eos propter appellationem ab ipsis ad nos interpositam concepisti; sciturus pro certo quod nos consitutum de electionibus inter nos et saepedictam imperatricem matrem tuam habitum per totum regnum faciemus solemniter publicari, ut secundum illud electiones de caetero celebrentur. Caveant autem illi qui te perversis consiliis non metuunt fascinare ne super hoc de caetero malignentur, quia divinam et nostram non effugient ultionem; cum tolerabilius sit ut humana vindicta percutiat perversores quam ira divina in te ac regnum tuum, propter eorum iniquitates, desaeviat, si remanserint incorrectae.
Datum Laterani, V Idus Januarii, pontificatus nostri anno undecimo.
CCIX. PRIORI SANCTI THOMAE MARTYRIS ACONENSIS ET SANCTI GEORGII DE SISTO EJUSQUE FRATRIBUS. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, IV Id. Januarii.) Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, etc., usque effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris postulationibus grato concurrentes assensu, loca ipsa in quibus divino estis obsequio mancipati et personas vestras cum omnibus bonis quae inpraesentiarum rationabiliter possidetis, aut in futurum justis modis dante Domino poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem Sanctae Mariae, Sancti Petri et Sancti Nicolai de Campo Anglorum ecclesias, et hospitale Sancti Thomae, ac possessiones alias, sicut eas juste ac pacifice possidetis, vobis et per vos ipsis ecclesiis vestris auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Quod autem praedecessori tuo, fili prior, et successoribus suis felicis recordationis Alexander papa praedecessor noster quotidianum usum annuli, virgae pastoralis, et mitrae in praecipuis festivitatibus de sedis apostolicae benignitate concessit, nos ratum habemus, ejus vestigiis inhaerentes. Ad indicium autem hujus a sede apostolica perceptae protectionis ac liberalitatis duos sarracenatos nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae protectionis et confirmationis infringere, etc., usque incursurum.
Datum Laterani, IV Idus Januarii, pontificatus nostri anno undecimo.
CCX. PRIORI ET FRATRIBUS DE TINEMVAHE De confirmatione privilegiorum. (Laterani, III Non. Januarii.) Justis petentium desideriis dignum est facilem nos praebere assensum, et vota quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, possessiones vobis pia fidelium liberalitate collatas, libertates etiam et alia bona a clarae memoriae rege Ricardo et charissimo in Christo filio nostro Joanne rege Anglorum illustri Ecclesiae vestrae concessa, sicut ea juste ac pacifice possidetis, et in eorumdem authenticis plenius continetur, necnon ecclesias et pensiones earum eidem Ecclesiae per metropolitani et dioecesani episcopi litteras confirmatas, libertates quoque ac immunitates monasterio Sancti Albani pro suis cellis concessas, vobis et per vos Ecclesiae vestrae, cum sit cella monasterii memorati, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo . . . hanc paginam nostrae confirmationis infringere, etc., usque incursurum.
Datum Laterani, III Nonas Januarii, pontificatus nostri anno undecimo.
CCXI. LONDONIENSI, ELIENSI ET WIGORNIENSI EPISCOPIS. De negotio Cantuariensi. (Laterani, II Id. Januarii.) Super negotio Cantuariensis Ecclesiae charissimo in Christo filio nostro illustri regi Anglorum scribimus in hunc modum. « Tacti sumus dolore cordis intrinsecus et vehementi moerore turbati quod cum ex illa specialis dilectionis praerogativa qua te sedes apostolica diligebat inter caeteros principes speraverimus ut versa vice rependeres ei reverentiam et honorem, odium ei pro dilectione retribuis, et quasi conjuraveris in te ipsum, tuo non parcis honori, ut nostro valeas derogare, quinimo, tuam et famam negligens et salutem, in praejudicium utriusque temere contra nostram et Ecclesiae, imo Dei dispositionem erigeris, non attendens quod in vacuum eam evacuare moliris, cum extentam manum Altissimi nemo possit avertere quodque fuerit ab ipso decretum nullus valeat immutare. Sane quantum et qualiter super negotio Cantuariensis Ecclesiae tuae regali celsitudini detulerimus, etsi tu forsan hoc non recolas ut ingratus, de memoria tamen universalis Ecclesiae facile non poterit aboleri, quae bonitate malitiam non vincente, nostram circa te nimiam patientiam admiratur. Heu! quae, charissime fili, duritia tuum obturavit auditum, ut salutaria monita tibi a nobis toties inculcata non caperes? Quae duritia tuum absorbuit intellectum, ut discreta consilia tibi a nobis suggesta saepius non servares? Jam sic induratus esse conspiceris quod in immensum crescentem vulneris tui plagam non sentias. Ita fascinatus esse videris quod nec medicaminis opem nec operam medicantis admittas, ut quasi de te possimus conqueri cum Propheta dicendo: Cui loquemur, et quem contestabimur amplius? Incircumcisae sunt aures ejus et audire non possunt (Jer. VI). Piget te verbi quod pro tua tibi salute suggeritur, taedet te boni quod pro tua tibi honorificentia suadetur, dum nec animae tuae detrimenti te miseret, nec famae quoque, ne infamiae dixerimus, mundare [ f. mandare] te pudet. Unde tanto magis te super tanta duritia miseramur quanto in crudelem ipse tibi mutatus, misereri tui hactenus miserabilius refugisti. Licet autem paterna charitas, ex qua ista tibi suggerimus, tibi sit forsitan odiosa, circa te tamen prudentis et amantis medici vices agimus, qui quandoque infirmum invitum et improvide reluctantem salubriter secat et urit. Ideoque si morbum tuum, quod absit! invenerimus induratum, violentiori nos coges insistere medicinae, juxta quod necessaria cura deposcet; cujus asperitatem etsi forsan in praesenti refugias, sanitate tamen recepta, ipsius collaudabis effectum, ac peritum quoque medicum benedices. Ut autem adhuc lenitatis apponamus unguentum, si forsan ipso mollitus asperiora molimina non exspectes, serenitatem regiam rogamus attentius et monemus, per eum qui venturus est judicare vivos et mortuos obtestantes quatenus, usus consilio saniori, a tanto revoceris errore, saltem in ipso negotio procedendo juxta continentiam litterarum quas dilectus filius abbas Belliloci a nobis tuo dudum nomine impetravit; quia procul dubio, praeter culpam priorem, hoc ad culpam alteram tibi poterit imputari, si ab eo recedere videaris quod sub tuarum litterarum testimonio tam expresso cum tanta fuerit instantia postulatum, per quas videlicet litteras nobis humiliter supplicabas ut quidquid idem abbas de negotio ipso tuo nomine nobis diceret firmiter crederemus. Propter quod debueras sine difficultate qualibet adimplere quod per suam fuit sollicitudinem impetratum; praesertim cum hoc demum visus fueris acceptare, quandoquidem propter illud a te prius diligenter auditum et examinatum prudenter, delegatos nostros ad praesentiam tuam postea quasi pro complemento negotii venire fecisti. Quapropter, fili charissime, ne sis durus, et negotio ipsi difficultatem de caetero nullam ingeras; ne te, quod absit! in illam difficultatem inducas de qua facile non valeas expediri. Alioquin, quantumcunque personam tuam sincere in Domino diligamus, et canonicam disciplinam indignanter sis forsitan recepturus, quia tamen cum is qui diligitur castigatur, tunc circa eum pietas exercetur, eo quod amor habeat plagas suas, quae dulciores sunt cum amarius inferuntur, nisi usque ad tres menses post susceptionem aut recusationem praesentium quae praemisimus adimpleveris, extunc ex parte Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus sancti et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus, quorum, licet indigni, auctoritatem habemus, te anathematizatum decernimus et a fidelium communione praecisum, venerabilibus fratribus nostris Londoniensi, Eliensi, et Wigorniensi episcopi dantes firmiter in praeceptis ut sententiam ipsam, appellatione remota, non differant publicare, facientes eamdem singulis Dominicis et festivis diebus, pulsatis campanis et candelis accensis, usque ad satisfactionem condignam solemniter innovari; quam etiam et nos ipsi solemniter ore proprio publicabimus, ut sic certius et validius poena ejus in omnem Ecclesiam innotescat, cujus culpa generalem noscitur Ecclesiam offendisse: adhuc cum Altissimi adjutorio contra te multipliciter processuri, si nec sic tuum corrigere festinaris errorem. Ecce tensus est arcus. Fuge ergo, fili charissime, a sagitta quae non consuevit abire retrorsum, ne sauciatus ab illa ita graviter infirmeris ut non solum non possis ad meliora proficere, verum etiam vix valeas ad priora redire, cujus utique plaga sine deformi non poterit cicatrice sanari. »
Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus firmiterque praecipimus quatenus si dictus rex ea quae praemissa sunt infra tempus non impleverit praenotatum, vos extunc in ipso negotio juxta praescriptam formam, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, procedere non tardetis. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.
Datum Laterani, II Idus Januarii, pontificatus nostri anno undecimo.
CCXII. PRIORI ET CONVENTUI COVENTRENSI. De electione episcopi Coventrensis. (Laterani, Id. Januarii.) Cum certa sint tempora constituta ultra quae non debent Ecclesiae pastoribus destitutae vacare, charissimus in Christo filius noster illustris rex Angliae, quod dolentes dicimus, praevaricationi praevaricationem addendo, facit, prout dicitur, ordinationem earum in regno suo vacantium ultra quam liceat prorogari, ut sic forsan earumdem proventus sibi possit, occasionaliter vindicare quoadusque de personis quae sibi placeant ordinentur, sperans majorem a nobis gratiam, ut videtur, multiplicatis excessibus extorquere: cum potius contra quemlibet, quantumcunque nobis sit charus, injurias Ecclesiae Dei tam perseveranter prosequi disponamus, ut nullasu pplicatione seu rebellione, donec ipse a persecutione desistat vel in ea defecerit, convertamur. Unde nos eumdem regem nostris litteris monemus attentius et hortamur ut non impediat nec per suos impediri permittat quominus tam cathedrales quam regulares Ecclesiae sic vacantes personas idoneas per electionem liberam et canonicam sibi praeficiant in pastores. Quocirca universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus convenientes in unum, invocata gratia sancti Spiritus, personam idoneam, quae tanto congruat oneri et honori, per electionem canonicam in pastorem vobis praeficere studeatis. Alioquin, nos vobis cum divino consilio et auxilio, secundum officii nostri debitum, talem curabimus in pastorem praeficere, qui vobis praeesse valeat et prodesse, pro nulla injustitiae violentia prosecutioni justitiae defuturi, et inobedientiam vestram digna poena curabimus auctore Domino castigare.
Datum Laterani, Idibus Januarii, etc., ut in alia.
In eumdem modum scriptum est priori et conventui Dunelmensi.
In eumdem modum decano et capitulo Cicestrensi.
CCXII. De eodem argumento. In eumdem modum capitulo Exoniensi. Cum certa sint tempora constituta, etc., usque convertamur. Quia igitur quantumcunque regem ipsum in Domino diligamus et suo velimus honori deferre, pro rege terreno coelestem regem offendere non debemus, eumdem nostris litteris monemus attentius et hortamur, etc., ut in alia usque in finem.
In eumdem modum decano et capitulo Lincolinensi, ut in praecedenti usque in finem.
Datum, ut in alia.
CCXIV. LONDONIENSI, ELIENSI, ET WIGORNIENSI EPISCOPIS. De licentia celebrandi tempore interdicti. (Laterani.) Ad petitionem venerabilis fratris nostri Stephani Cantuariensis archiepiscopi S. R. E. cardinalis discretioni vestrae committimus quatenus non obstante interdicti sententia quam tulistis, conventualibus ecclesiis quae ipsum patienter ac humiliter et continue ab initio servaverunt licentiam concedatis pro conficienda eucharistia semel ac secreto in hebdomada celebrandi divina, ut virtus divinissimi sacramenti finem impetret huic negotio salutarem. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.
Datum, Laterani, etc., ut supra in alia.
CCXV. EISDEM. Non esse communicandum cum excommunicatis. (Laterani, II Id. Januarii.) Grave gerimus et indignum quod cum F. de Cantolu et R. de Cormeill. pro negotio Cantuariensis Ecclesiae justitia exigente sint vinculo excommunicationis astricti, quidam tam clerici quam laici majores pariter et minores passim et scienter eis communicare praesumunt. Nolentes igitur ut per hujusmodi praesumptores dissolvatur nervus ecclesiasticae disciplinae, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus inquiratis super hoc, appellatione remota, sollicite veritatem, et eam nobis fideliter rescribatis; ut per vestram relationem certiores effecti, contra tantam insolentiam auctore Domino procedamus sicut fuerit procedendum. Testes autem qui fuerint nominati, etc., usque perhibere. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.
Datum Laterani, II Idus Januarii, pontificatus nostri anno undecimo.
CCXVI. STEPHANO CANTUARIENSI ARCHIEPISCOPO S. R. E. CARDINALI. De eadem re. (Datum, ut supra in alia. ) Ex paternae benignitatis affectu quem erga salutem gerimus singulorum occasionem indurandi nulli volentes, sed causam potius poenitendi praestare, fraternitati tuae praesentium auctoritate concedimus quatenus F. de Cantalu et R. de Cormeill. qui nominatim excommunicati fuerunt eo quod ad Ecclesiam tuam manus sacrilegas extendere, beneficium absolutionis impendas cum illud duxerint humiliter implorandum, dispensando cum ipsis, si expedire cognoveris, de labore quem essent veniendo pro absolutione petenda ad sedem apostolicam subituri, maxime si spes fuerit quod per absolutionem eorum pax debeat efficacius provenire.
Datum, ut supra in alia.
CCXVII. EIDEM. De licentia celebrandi tempore interdicti. (Datum, ut supra. ) Fraternitati tuae praesentium auctoritate concedimus quatenus, non obstante interdicto pro Ecclesia tua lato, si pro Ecclesiae tuae pace ad praesentiam charissimi in Christo filii nostri illustris regis Angliae te contigerit utiliter accersiri, permittere tibi liceat ut in locis ad quae in tuo transitu declinaveris celebrentur tibi ac venerabilibus fratribus nostris Londoniensi, Eliensi et Wigornensi coepiscopis tuis et familiae tuae suppressa voce divina
Datum, ut supra.
CCXVIII. WINTONIENSI EPISCOPO. Ut ea impleat quae supra nominati episcopi ei injunxerint. (Laterani, Id. Januarii.) Fraternitati tuae praesentium auctoritate mandamus et in virtute obedientiae sub obtentu gratiae nostrae districte praecipimus quatenus ea quae venerabiles fratres nostri Londoniensis, Eliensis, et Wigorniensis episcopi vel eorum duo super Ecclesiae Cantuariensis negotio tibi duxerint injungenda, omni occasione, difficultate, seu dilatione postposita implere procures. Alioquin illud in caput tuum gravissime redundaret.
Datum Laterani, Idibus Januarii, pontificatus nostri anno undecimo.
CCXIX. HERVEO EPISCOPO TRECENSI EJUSQUE SUCCESSORIBUS CANONICE SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, XV Kal. Februarii.) Cum honestas tua, frater episcope, ac devotio mereantur ut apud nos in tuis debeas petitionibus exaudiri, tanto tibi libentius in iis quae secundum Deum duxeris requirenda deferimus quanto gratiam apostolicae sedis comparasse tibi nosceris pleniorem. Eapropter, venerabilis in Christo frater episcope, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et ad exemplar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri Trecensem Ecclesiam, cui auctore Deo praeesse dignosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia in praesentiarum juste ac canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Ecclesiam de Sancto Leone et ipsam villam cum appendiciis et pertinentiis earum, ecclesiam de Aquis et villam cum appendiciis et pertinentiis suis, decimam de Barbereio, decimam capellae Sancti Lucae tam in annona quam in vino, ecclesiam de Calixto, ecclesiam de Villagruis, ecclesiam de Nigella, ecclesiam de Monte Poterii, ecclesiam de Monte Gevoldi, ecclesiam de Larbusia, ecclesiam de Pontibus, ecclesiam de Nogento, ecclesiam Sancti Petri et Sancti Martini de Bocenaio, ecclesiam de Avenz, ecclesiam de Mariniaco, ecclesiam de Castris, ecclesiam Sancti Saviniani, ecclesiam de Saveriis, ecclesiam Sanctae Maurae, ecclesiam de Corlavelleio, ecclesiam de Verreriis, ecclesiam de Lusineio, ecclesiam de Bulliaco, ecclesiam de Villamauri, ecclesiam Sancti Medardi, ecclesiam de Bretteniaco, ecclesiam de Fols, ecclesiam de Barbona, ecclesiam de Esterniaco, ecclesiam de Campo Guidonis, ecclesiam de Busseiaco, ecclesiam de Curia Givoldi, ecclesiam de Tombis, ecclesiam de Sancto Justo, ecclesiam de Sancto Ferreolo, ecclesiam de Arceiis, ecclesiam Troci de Sancto Basolo, ecclesiam Sancti Ulfi, ecclesiam de Salona, ecclesiam de Calderiaco, ecclesiam de Allebauderiis, ecclesiam de Viaspero cum capella Bonaevicinae, ecclesiam de Grandivilla, ecclesiam de Herbita, ecclesiam de Villeriis, ecclesiam de Semonia cum capella Campi Grillonis, ecclesiam de Ulmis, ecclesiam de Estraellis, ecclesiam de Bolegiis, ecclesiam de Summovere, ecclesiam de Septem fontibus, ecclesiam de Puellari monasterio, ecclesiam de Poenz, ecclesiam de Nucerio, ecclesiam de Dienvilla, ecclesiam de Crespeio, ecclesiam de Sublenis, ecclesiam de Pigneio, ecclesiam de Hispania, ecclesiam de Loves, ecclesiam de Sumpsefio, ecclesiam de Sancta Susanna, ecclesiam de Pipere, ecclesiam de Guasconia, ecclesiam de Marcilliaco, ecclesiam de Summofonte. Praeterea canonicales ecclesias ad jus Trecensis Ecclesiae pertinentes, scilicet ecclesiam Sancti Nicolai de Sezanna, ecclesiam Sancti Remigii de Pleiotro, ecclesiam Sancti Blicherii de Breccis, ecclesiam Sancti Flaviti de Villamauri, ecclesiam Sancti Nicolai de Pugeio, ecclesiam Sancti Laurentii de Planceio, ecclesiam quoque Sancti Stephani prope civitatem Trecensem, cujus curam decani ejusdem loci de manibus tuis debent suscipere, cum omni obedientia et subjectione quam tibi tuisque successoribus iidem decani cum hominii tenentur exhibitione persolvere, auctoritate apostolica confirmamus. Ad instar praeterea bonae memoriae Eugenii papae praedecessoris nostri abbatiam Sancti Lupi, abbatiam Sancti Petri de Cella, abbatiam Sancti Martini, abbatiam Sancti Petri Aremarensis, abbatiam Sancti Petri de Nigella, abbatiam quae vulgo dicitur Oia, abbatiam Sancti Sereni de Cantumerula, abbatiam Sanctae Mariae de Arripatorio, abbatiam Sanctae Mariae de Bullencurt, abbatiam Sanctae Mariae de Recluso, abbatiam de Belloloco, abbatiam de Capella, abbatiam de Bassofonte, abbatiam Sanctae Mariae quae sita est in suburbio Trecassino, abbatiam quae vocatur Paracletus, decimam de Molceio, decimam de Marineio, decimam de Jardourio, decimam de Summofonte, decimam de Avantz, decimam de Villa Arduini, decimam de Sancto Leone, decimam de Martileio, decimam de Bretenaio, decimam de Sancto Victore, decimam de Claellis, decimam de Novovico, decimam de Fontebetun, et decimam de Busseriis, tibi et ecclesiae tuae auctoritate apostolica confirmamus. Ad haec, cum de prudentum et religiosorum virorum consilio bonae memoriae Matthaeus praedecessor tuus statuisse dicatur ut in Trecensi Ecclesia septem canonicorum ad minus presbyteri et septem diacones, praeter archidiaconos, sint assidui, quibus decedentibus nulli debeant subrogari nisi presbyteri vel diaconi aut etiam alii in talibus ordinibus constituti quod propinquioribus Quatuor Temporibus quae occurrunt ad illos ordines assumantur, promissione ac professione nihilominus praestita de assiduitate in praedicta Ecclesia facienda, idem Alexander praedecessor noster ejusdem episcopi petitionibus benigne, prout decuit, annuendo, constitutionem ipsam ratam habens et firmam, eamdem perpetuis temporibus illibatam manere decrevit, adjiciens quod si eis inferiorum ordinum clerici fuerint substituti, et commoniti primis Quatuor Temporibus illos ordines non reciperent, liceret dicto episcopo et successoribus suis illis loca sua et fructus interdicere praebendarum, et si nec sic in subsequentibus Quatuor Temporibus ordines illos recipere procurarent, eis prorsus amotis, alios subrogandi liberam haberet auctoritate apostolica facultatem. Praeterea de ipsius episcopi conscientia et voluntate idem praedecessor noster instituit ut si qui canonici Trecensis Ecclesiae ejusdem episcopi vel successorum suorum aut etiam in ejusdem Ecclesiae servitio forsan existerent, vel cum licentia jam dicti episcopi et capituli vacarent scholasticis disciplinis, aut essent infirmitate detenti, suarum nihilominus integros fructus perciperent praebendarum, alii vero canonici, qui Ecclesiae assidue non servirent, viginti tantummodo solidos perciperent annuatim. Insuper idem Alexander praedecessor noster adjecit ut tam a praefato episcopo quam a successoribus suis in praedicta Ecclesia, cum decano careret, in decanum presbyter canonicus statuatur, aut etiam diaconus, qui primis Quatuor Temporibus quae occurrerint in presbyterum ordinetur, et si commonitus in eisdem Quatuor Temporibus ordinem presbyterii suscipere forte neglexerit, fas praefato episcopo et suis successoribus esset illi auctoritatem et potestatem ipsius officii et sedem in choro et capitulo interdicere, ac si nec sic in subsequentibus Quatuor Temporibus ordinem presbyteratus susciperet, eo amoto libere alium subrogaret. Nos igitur ejusdem praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, quae ab ipso super praemissis articulis approbata vel statuta sunt approbando, eadem auctoritate apostolica confirmamus. Ad haec, ad instar ejusdem Alexandri praedecessoris nostri sancimus ut nec tibi neque tuis successoribus liceat praescriptas parochiales ecclesias de mensam episcopi specialiter pertinentes a mensa vestra sine auctoritate Romani pontificis aliquatenus alienare. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemium aeternae pacis inveniant. Amen.
Datum Laterani, per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis S. R. E. cancellarii, XV Kal. Februarii, indictione XII, Incarnationis Dominicae anno 1209 pontificatus vero domni Innocentii papae III, anno undecimo.
CCXX. ILLUSTRI REGI HUNGARIAE. De negotio episcopi Bamberg. et archiepiscopi Colocensis. (Laterani, XII Kal. Februarii.) Licet Babembergensis episcopus se nobis multipliciter exhibuerit in devotum, ad regium tamen honorem et ecclesiasticam honestatem congruum respectum habentes, negotium suum sub hac forma legatis nostris duximus committendum ut si super nece clarae memoriae Philippi ducis Sueviae, accusatore contra eum legitimo comparente, culpabilis coram eis fuerit comprobatus, eum ab omni officio et beneficio ecclesiastico, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis impedimento deponant, alioquin indicant ei purgationem canonicam; in qua si forte defecerit, eadem ipsum censura condemnent; quod si legitime se purgaverit, denuntient eum super objecto crimine penitus innocentem; ante omnia providentes, ut si quid contra eum vel ejus Ecclesiam est perperam attentatum, in statum debitum revocetur. Concedimus autem ut si maluerit coram nobis prosequi causam suam, ad apostolicam sedem accedat, et ibi eam illo quo decet ordine prosequatur. Utrumlibet autem tam nobis quam ipsis legatis non differat intimare, ut sine dubitatione sciatur ubi sit judicium actitandum. Praeterea de tua regali prudentia valde conquerimur tibi ipsi, qui de Colocensi electo per instantiam nimiam nos graviter circumvenisse videris, detrahentibus nobis multis, sicut et habere videntur materiam detrahendi, quod illum praefecimus in magistrorum magistrum qui nondum discipulorum discipulus esse norat, cum eum in episcoporum episcopum concesserimus promovendum, qui scientia pontificali officio congruente asseritur ex majori parte carere, in tantum ut cura commissae sibi Ecclesiae derelicta, quae quasi gravius vivo pastore videtur quam mortuo destituta, Vincentiam se transtulerit, ibique circa prima rudimenta versetur, non praecavens imperitiam suam, quam caute domi studendo potuisset utcunque redimere, foris indecenter vagando turpiter publicare. Quapropter ei per nostras dedimus litteras in praeceptis ut, omni dilatione postposita, continuo ad Colocensem Ecclesiam revertatur, et aliquos viros peritos familiariter secum habens, proficere in scientia sub ipsorum satagat disciplina, sollicite providendo ut litteraturae defectum ita studeat praerogativa morum et conversationis honestae redimere quod nos, uno per alterum compensato, possimus eum aliquatenus tolerare. Alioquin, ejus exemplo qui dicit: Poenitet me fecisse hominem (Gen. VI), cogitare de ipso aliter oportebit; ut quod circumventi construximus, circumspecti demum favente Domino destruamus. Quocirca serenitatem regiam monemus attentius et hortamur quatenus ipsum ad hoc ita diligenter inducas, ne, si secus egerit, quem allevare tantopere studuisti, dejecisse potius te contingat.
Datum Laterani, XII Kal. Februarii, pontificatus nostri anno undecimo.
CCXXI. ILLUSTRI REGI ANGLIAE. De negotio Cantuariensi. (Laterani, X Kal. Februarii.) More pii patris, qui filium offendentem offensus etiam odisse non potest, et quandoque de malo ejus gravius quam ipse turbatur, indurato tibi non possumus indurari; sed paterna pietate molliti, te tantopere in tua damna molitum omni ope vel opera qua valemus satagimus emollire, ut te a tuo damnabili et damnoso proposito revocemus, tristantes plurimum si quod veremur contingeret te incurrere, sed majoris causam tristitiae reputantes quia noluisses illud, cum posses praemunitus toties et praemonitus, evitare. Fortuitum namque malum doloris habet qualecunque remedium. Quod autem spontaneus quis incurrit, durius post se ingerit dolendi tormentum. Tu vero, fili charissime, praecave diligenter ne volens et sciens illi periculo te subjicias a quo te cupimus tanto studio praeservare, quodque demum tanto tibi majorem incuteret poenam quanto minus provide rejecisses ostensam tibi de illo vitando cautelam. Illud autem regalem prudentiam nolumus ignorare, quod multa nobis de praesentis negotii circumstantiis innotescunt quae a tua notitia per illorum versutias absconduntur qui tibi nolunt ostendere vulnus tuum, nescientes vinum increpationis infundere, scientes autem adulationis oleum illinire; utinamque callide non procurent ut semper in angustia perseveres, quatenus in angustia constitutus semper illos habeas chariores. Quapropter nos, qui et prudenter illud aspicimus et curare salubriter affectamus, consilia monitis monitaque consiliis inculcantes, blanditiis minas et minis blanditias interserimus, vice periti medici medicinalis artis auxilia variando, qui ferrum adhibet ubi fomenta non prosunt, et potione tepentis aquae languores emendat qui medicinae violentiam non senserunt; quoniam, etsi velut adamans durus esses, deberet utique te artificii tanti sedulitas emollire, cum ille, tametsi cedere ferro nesciat, hircini sanguinis infusione mollescat. Vide quoque ne cursum tuae prosperitatis impedias, quia nobiscum pacem habere non posset quicunque te vellet in hoc errore fovere. Jam igitur apud te quasi ultimis remediis insistentes, quae ultra tibi adhibere possimus remedia non habemus, et inter repugnantes sibi sanare volentis et sanari nolentis affectus, donec spes hujusmodi curae foret, mallemus levibus et suavibus quam duris et asperis te curare: cum illa nullam deserant post se saniem, ista vero deformem soleant relinquere cicatricem. Ne itaque nos et te in majorem necessitatem inducas, ecce familiariter petimus, ecce dulciter admonemus, ecce paterne consulimus, ecce benigne rogamus, sub obtentu divini judicii in remissionem tibi peccaminum injungentes quatenus super Ecclesiae Cantuariensis negotio nobis et Ecclesiae, imo Deo, sine ulteriori mora satisfacere non postponas, pro illa dilectione sincera qua te inter caeteros principes et dileximus et diligimus, hoc saltem nobis concedens in donum, qui spem utique habebamus, nec desperamus adhuc, quod si petissemus majora, negare nullatenus debuisses ; praesertim cum, sicut alia tibi vice curavimus intimare, licet supra jus tuo fuerit juri delatum, ex iis autem quae acta fuerant vel gerenda nullum tibi voluerimus, aliquando praejudicium generari. Eligas ergo, fili charissime, tam dulcibus monitis et consiliis salutaribus acquiescere, non autem adulantium perversitatibus et perversorum adulationibus assentire; quoniam, ut utamur verbo divino. Qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt (Isa. III). Alioquin, coelum et terram contra te in testimonium in vocamus quod ex pertinacia tua non ex nostra severitate continget, si manum apostolicam in te pateris aggravari, quam hactenus vix potuimus, sed de caetero nunquam poterimus continere. Quaere, quaesumus, diligenter ab illis qui caput tuum oleo peccatoris impinguant ad quem finem valeas ex hac pugna venire. Non audebunt profecto aliud respondere nisi quod non poteris vincere nisi victus, sed gloriosior erit tibi victoria cum de victo fueris victor effectus; quia tunc vinces procul dubio cum vinceris, nec ab homine, sed a Deo, a quo gloriosum est homini vinci, ut semper det homo Deo gloriam et honorem. Unde nemo te vana suggestione seducat, quod nisi tu cesseris nobis, nos in hac pugna quovis tibi modo cedamus, qui facilius possemus occidi quam vinci.
Datum Laterani, X Kal. Februarii, pontificatus nostri anno undecimo.
CCXXII. GIRARDO ECCLESIAE THEBANAE THESAURARIO. Suscipitur sub protectione sedis apostolicae. (Sorae, VI Kal. Septembris.) Cum a nobis petitur, etc., usque effectum. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, personam tuam cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis, etc., usque protectione suscipimus. Specialiter autem thesaurariam Ecclesiae Thebanae, sicut eam juste possides et quiete, devotioni tuae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae protectionis et confirmationis infringere, etc., usque incursurum.
Datum Sorae, VI Kal. Septembris, pontificatus nostri anno undecimo.
CCXXIII. JOANNI REGI ANGLORUM ILLUSTRI. Ut bona B. Anglorum reginae restituat. (Laterani, XII Kal. Februarii.) Quantum celsitudini regiae in negotio charissimae in Christo filiae Berengariae, quondam Anglorum reginae illustris, hactenus detulerimus, si melius notavisses, forsitan et tu nobis, imo ei cujus vicem, licet immeriti, gerimus, ad quem ascendunt a maxilla descendentes ab oculo lacrymae viduarum, quas etiam exaudire, cum ad eum vociferaverint, se Altissimus pollicetur, curasses in hac parte deferre, ac tandem vincens salubriter temetipsum, preces et monita nostra tibi super hoc plus quam octies replicata effectui mancipasses, nec coegisses praefatam reginam toties fatigari laboribus et expensis, quam ex strenuitate regali, nobis non exhortantibus, honorare debueras et ab aliis pro viribus defensare, considerato perspicue quod id ad tuum honorem cederet et salutem. Ecce jam octo annis et amplius apud te propter hoc precibus et monitionibus insistentes exspectavimus patienter si quo modo tuae saluti consulens et honori, eidem reginae super dotalitio suo, medietate mobilium inclytae recordationis regis Ricardi fratris tui, et quibusdam aliis quae sibi competere asserit, satisfacere procurares deferendo Deo et nobis, qui forte plus debito tibi detulimus in hac parte. Sed nec sic adhuc potuimus proficere, sicut effectus indicat, et saepedictae reginae querela nostris auribus toties inculcata, cum non solum ei satisfacere non curaveris, verum etiam nec coram judicibus illis quibus negotium ipsum dignoscimur pluries commisisse volueris justitiam exhibere, qui non tantum cavere debueras ne a te injuriarum actio nasceretur, sed etiam cohibere quoslibet tuae ditioni subjectos ne injuriam cuiquam facerent, cum ad malefactorum vindictam, laudem vero bonorum gladium susceperis bajulandum. Certe non minus serenitati regiae quam ipsi reginae, imo longe amplius expedisset nostris super hoc acquievisse monitis et consiliis, per quae divinam placare potueras majestatem, quam propter injuriam saepedictae reginae illatam videris graviter offendisse, ac etiam laudem in conspectu hominum promereri; quia, etsi ei super damnis esset rerum temporalium satisfactum, tibi damnum innocentiae resarcisses, quod non est dubium esse majus. Verumtamen si te forsan existimes eidem in aliquo non teneri, coram nobis, qui personam hominis in judicio non accipimus, sed justum judicium, prout ille nobis inspirare dignatur qui omne judicium dedit Filio, judicamus, saltem ipsi debueras justitiam exhibere, ac non uti potentiae magnitudine contra illam, sciens quod potentior est te ille qui facit misericordiam et judicium omnibus injuriam patientibus et in regno hominum dominatur. At tu haec prout convenit non attendens, nec satisfacere illi nec subire super praedictis judicium cum eadem hactenus voluisti. Cum enim, post octo annos elapsos, per quos regiae serenitati detulimus, nolentes ulterius deferre homini contra Deum, qui viduam voce prophetica praecipit defensari, tibi dederimus in mandatis ut usque ad festum Nativitatis beatae Mariae proximo praeteritum per procuratorem idoneum te nostro conspectui praesentares, exhibiturus saepefatae reginae vel procuratori ejusdem super praemissis et aliis, si qua forte adversus te duceret proponenda, quod ordo posceret rationis: tu id efficere penitus contempsisti, licet dilectus filius prior Wigorniensis de mandato venerabilis fratris nostri Wigorniensis episcopi, exhibitis tibi litteris nostris, praefatum terminum ex parte nostra tuae magnitudini peremptorium assignarit, sicut venerabiles fratres nostri Eliensis et praefatus Wigorniensis episcopi, quibus super hoc direximus scripta nostra, per suas nobis litteras intimarunt; procuratore ipsius reginae ad praedictum terminum ad sedem apostolicam accedente, ac per quatuor menses et amplius exspectante. Quia igitur contra salutem nostram et tuam tibi deferre ulterius nec volumus nec debemus, serenitatem regiam monemus et exhortamur attentius, in virtute Spiritus sancti firmiter injungentes quatenus usque ad sex menses post susceptionem praesentium aut praefatae reginae satisfacias congrue de praedictis, aut componas, si fieri possit, amicabiliter cum eadem, vel per sufficientem et idoneum responsalem te nostro conspectui repraesentes, exhibiturus eidem vel procurater suo super tis et aliis quae adversus te duxerit proponenda justitiae complementum. Alioquin, extunc in Sumersetsire manerium de Yvecestre et manerium de Meretoc cum pertinentiis eorumdem, et totam Rotelandam cum pertinentiis ejus, et manerium de Keten cum tota Socka, et Brudecrost, et Nortufham, cum pertinentiis eorumdem, et in Barchescire manerium de Lamburn. cum pertinentiis ejus, et in Wiltescire, Westburi, Wilton et Malmesburi, cum pertinentiis eorumdem, et in Sudsex villam Arundellae cum honore ac pertinentiis suis, et civitatem Cicestriae cum ipsius pertinentiis, et in Oxonefordescire villam de Stanton, cum pertinentiis ejus, et in Nordhantonscire Rokingham cum pertinentiis ejus, et villam de Nordhanton. in Devenescire manerium de Keinton et Leston cum pertinentiis suis ac manerium de Alrichescote, cum villa de Sloncumbis, et Quenewke cum pertinentiis suis, et civitatem Exoniae, et in Sudhamtonscire manerium de Wlfintonia cum pertinentiis suis, et in Heresfordescire Berchamested, cum toto honore ac pertinentiis ejus ac in Essex. villam de Waltham cum pertinentiis ejus, et in London. Eya reginae et in Lincolnscire Grahan cum pertinentiis suis, et villam de Stamford cum pertinentiis ejus, ac in Glowescestrescire honorem de Berkeleia ac pertinentias ejus cum omnibus aliis maneriis, villis, et castris quae ad dotalitium praefatae reginae spectare noscuntur, necnon domania, maneria tua in praedictis comitatibus constituta, de quibus saepefata regina lanam debet habere, licet omnia praedicta ex alia causa supposita sint sententiae interdicti, propter hoc pari sententia specialiter decernimus alligata, ut in iis omnibus nequaquam interdicti sententia relaxetur donec super hoc satisfeceris competenter, dantes districte venerabilibus fratribus nostris Sossensi et Saresberiensi episcopis nihilominus in praeceptis ut ipsi, humana gratia et mundano timore postpositis, praefatam sententiam publicent et faciant, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, auctoritate nostra firmiter observari. Quod si nec sic tua poterit durities emolliri, in te manus nostras fortius curabimus aggravare; sciturus quod, quantumcunque te sicut charissimum in Christo filium diligamus quia tamen in tuae salutis dispendium tibi ulterius non credimus deferendum, nulla omittemus penitus ratione quin nostrum officium exsequamur donec ad cor rediens super hoc apostolicae sedi te offeras pariturum.
Datum Laterani, XII Kal. Februarii, pontificatus nostri anno undecimo.
CCXXIV. ROFFENSI ET SARESBERIENSI EPISCOPIS. De eadem re. (Laterani.) Si charissimus in Christo filius noster Joannes rex Anglorum illustris melius notavisset quantum celsitudini regiae hactenus detulerimus in negotio charissimae in Christo filiae Berengariae quondam Anglorum reginae illustris, forsitan et ipse nobis, imo ei cujus vicem licet immeriti gerimus, etc., in eumdem modum ut in alia usque observare, praefato regi litteras nostras, quas propter hoc eidem dirigimus, exhibentes. Qualiter autem in exsecutione praecepti apostolici processeritis, nobis per litteras vestras curetis fideliter intimare, praeceptum nostrum taliter impleturi quod non possitis de negligentia reprehendi, sed de obedientia potius commendari. Quod si non ambo iis exsequendis, etc., alter vestrum ea nihilominus exsequatur.
Datum Laterani, etc., ut in alia
CCXXV. PRAEPOSITO ET CAPITULO BRIVATENSI. De exemptione eorum. (Laterani, V Kal. Februarii.) Cum dilecti filii S. Ecclesiae vestrae ac D. venerabilis fratris nostri Claromontensis episcopi procuratores ad sedem apostolicam accessissent, et nos eis benignam audientiam dedissemus, procurator ejusdem episcopi proposuit coram nobis quod cum Ecclesia vestra in ipsius episcopi sit dioecesi constituta, et ob hoc deberetis eidem tanquam dioecesano vestro in spiritualibus respondere, vos ipsi jura episcopalia penitus subtrahentes, in Ecclesiis aliis ejusdem dioecesis, quas ad vos pertinere proponitis, non permittitis ipsum jurisdictionem debitam exercere, procurationem quam idem et praedecessores ipsius ab ipsis Ecclesiis aliquando habuerunt sibi pro vestrae voluntatis arbitrio subtrahendo. Verum procurator Ecclesiae vestrae proposuit ex adverso quod cum eadem a jurisdictione cujuslibet praeterquam Romani pontificis penitus sit exempta, sicut per privilegium piae recordationis Calixti papae praedecessoris nostri evidenter apparet, non tenebamini ei nec pro capite nec pro membris quae ad vos pertinent pleno jure in aliquo respondere. Porro pars altera replicavit quod idem privilegium formam privilegii non videtur habere, cum verbum exemptionis non contineatur in eo, sed inhibitionis tantum inveniatur insertum, proponens illud nequaquam suspicione carere, cum stylum cancellariae nostrae non sapiat, et subscriptionibus cardinalium non appareat communitum, propter quod idem debere carere viribus proponebat, et nullam esse per ipsum praestitam libertatem, attamen etsi aliquas vires obtineat, licet capiti per illud utcunque tribuatur libertas, membra tamen ab episcopali non eximit potestate, cum de libertate membrorum nullam expressam faciat mentionem. Unde asserebat eadem memorato episcopo esse debere dioecesani lege subjecta, sicuti Ecclesiae illae suis subsunt episcopis quae ad quaedam monasteria pertinent quae sedem apostolicam nullo respiciunt mediante. Ad quod fuit ex parte vestra responsum quod libertas per praefatum privilegium Ecclesiae vestrae concessa non solum ad caput debet referri, verum etiam ad membra ipsius extendi; quia illud quod continetur in eo, Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium et ecclesiarum et ordinationes clericorum qui ad sacros ordines fuerunt promovendi, a quocunque malueritis catholico suscipietis episcopo, ad minores est ecclesias referendum, cum in majori ecclesia baptismus minime celebretur, ratione cujus chrisma et oleum sanctum sunt potissime opportuna, et ad consecrationes altarium et subditarum ecclesiarum et ordinationes etiam clericorum tam membrorum quam capitis semper consueveritis vicinos episcopos convocare. Unde si quantum ad ista, quae sine ministerio episcopi fieri non possunt, minores ecclesiae sunt exemptae, multo fortius quantum ad alia intelligi debent libertate gaudere quae sine officio episcopi possunt expediri, cum indulsisse videatur minora qui majora concessit. Adjecit insuper procurator praedictus quod si non sufficerent supradicta, tanto tempore usa fuerat Ecclesia vestra tam in capite quam in membris hujusmodi libertate quod legitima esset super ea contra praedictum episcopum praescriptione munita. Nam ad exsequendum praedicta quae, sicut supra dictum est, non possunt nisi per episcopum expedire, semper quos voluit episcopos convocavit. Alia vero, utpote clericorum institutiones et destitutiones eorum, tam clericorum, quam laicorum coactiones et decisiones causarum tam criminalium quam civilium, semper exercuit per se ipsam. Sacrista etiam et hebdomadarii Ecclesiae vestrae sacerdotes et clericos subditarum ecclesiarum ad synodum evocant bis in anno, et eis synodalia dant praecepta, et corrigunt tam in clericis quam in laicis quae inveniunt corrigenda. Praeterea minores Ecclesiae adeo sunt annexae majori quod sunt de corpore praebendarum et etiam dignitatum ejusdem, quae in villa Brivatensi oblationes et decimas recipit, injungit poenitentias, et recipit ad sepulturam defunctos; licet sint ibi aliae quaedam ecclesiae quae ab ipsa omnino dependent, propter multitudinem populi, ad succursum. Caeterum cum Claromontensis episcopus terram supponit ecclesiastico interdicto, in Ecclesia vestra et in membris ipsius divina officia celebrantur, nec unquam in officiis ecclesiasticis Claromontensis Ecclesiae consuetudinem imitantur. Nos igitur iis et aliis quae coram nobis fuere proposita plene auditis ac perspicaciter intellectis, quia praefatum privilegium in duobus locis plenariam Ecclesiae vestrae continere perspeximus libertatem, de fratrum nostrorum consilio ipsam in capite liberam omnino esse decrevimus, ut nulli unquam in spiritualibus teneatur praeterquam Romano pontifici respondere. Membra vero ipsius adjudicavimus episcopo memorato fore lege dioecesana subjecta, illis duntaxat exceptis super quibus vos probare poteritis legitima praescriptione munitos. Quia vero privilegium meretur amittere qui concessa sibi abutitur potestate, nisi libertate vobis concessa curaveritis bene uti, ut ex ea propter absentiam correptoris non captetis licentiam delinquendi, sed potius propter gratiam largitoris benefaciendi materiam assumatis, illo vos privilegio noveritis esse privandos; praesertim cum a nullo praedecessorum nostrorum fuerit innovatum. Nulli ergo . . . . hanc paginam nostrae definitionis infringere, etc., usque in finem.
Datum Laterani, V Kal. Februarii pontificatus nostri anno undecimo.
CCXXVI. ABBATI SANCTAE GENOVEFAE, ET ARCHIDIACONO, ET MAGISTRO P. PEVEREL CANONICO PARISIENSI. De electione episcopi Morinensis. (Laterani, IV Kal. Februarii.) De prudentia dilectorum filiorum abbatis Sancti Victoris, decani, et magistri Roberti de Corzon canonici Parisiensis non possumus non mirari, quod cum super negotio dilecti filii Morinensis electi per litteras nostras certa forma fuerit illi expressa per omnia consona rationi, eam ipsi pro suae voluntatis arbitrio excesserunt. Nam cum fuerit ipsis injunctum ut illos tres electores, in quos canonici Morinenses potestatem episcopum eligendi contulerant, astringerent vinculo juramenti dicere veritatem quot ex canonicis, examinationis tempore, in praefatum convenerunt electum, et si tres simul aut duo saltem ex ipsis jurati dicerent quod canonicorum major pars convenerat in eumdem, iidem contradictoribus silentium imponere non differrent, et si per eorum depositiones constaret dictum electum exstitisse a paucioribus nominatum, tunc demum diligenter audirent quidquid utraque pars proponeret ad probandam formam secundum quam eligendi praefatis tribus electoribus potestas asseritur fuisse concessa, et si foret sufficienter ostensum quod de gremio Ecclesiae secundum formam sibi datam deberent eligere in quem omnes vel major et sanior pars capituli conveniret, ipsi electionem ejus omnino cassarent; alioquin, quod de ipso factum est ratum habentes, contradictores per censuram ecclesiasticam ab ejus impetitione compescerent appellatione, remota: ipsi, sicut ex litteris eorum accepimus, illos tres electores ad suam praesentiam evocarunt, et primo duobus eorum et tertio postmodum in ipsorum praesentia constitutis, ab eis sub jurejurando fideliter et sollicite de numero canonicorum Morinensium qui dicebantur electum nominasse praedictum studuerunt inquirere veritatem. Sed quia ipsi videbantur quandoque loqui eumdem et excogitatum sermonem, quandoque etiam vacillantes, ipsum multimodis variabant, in tantum ut quanto examinabantur fidelius, tanto minus fidei afferebant iidem interloquendo dixerunt ad alium esse articulum procedendum, forma mandati nostri penitus praetermissa, propter quod pars dicti electi sentiens se gravari, ad nostram audientiam appellavit, ex parte nostra firmiter inhibens judicibus memoratis ne ulterius in negotio ipso procedere attentarent. At ipsi appellationi ejusdem minime deferentes, in ipso negotio procedere decreverunt. Ex praemissis autem evidenter apparet nos in ipsa commissione tres articulos distinxisse, utrum videlicet per depositiones trium electorum vel saltem duorum ex ipsis plures ex canonicis in praefatum electum concordasse claresceret, an pauciores ex ipsis in eumdem convenisse constaret, vel neutrum per attestationes hujusmodi probaretur, et in duobus quidem articulis, scilicet primo et ultimo, electionem ipsius ratam haberent, contradictoribus ejus perpetuum silentium imponendo, in unico vero, videlicet medio, ipsius electionem cassarent, dummodo constaret quod sub hac forma fuisset tribus electoribus potestas eligendi concessa, ut videlicet illum de gremio Ecclesiae Morinensis eligerent in quem major et sanior pars capituli concordaret. Porro, sicut ex depositionum transcriptis, quae nobis tam sub sigillo dilecti filii Gualae Sanctae Mariae in porticu diaconi cardinalis, apostolicae sedis legati, quam venerabilis fratris nostri Silvanectensis episcopi et plurium aliorum nobis transmissa fuere, comperimus, major pars canonicorum Morinensium qui examinationis tempore aderant, in praefatum convenit electum. Et ideo delegati praedicti, sive depositionibus testium fidem praebere, sive fidem adimere voluissent, profecto secundum formam praescriptam electionem ipsius debuissent ratam habere, cum non probato quod minor pas convenisset in illum, inutiliter etiam probaretur quod secundum formam sibi datam tres electores illum debuisset eligere in quem major pars capituli conveniret. Quocirca ne praefata Morinensis Ecclesia ulterius aggravetur laboribus et expensis, et tam in spiritualibus quam in temporalibus ingens detrimentum incurrat, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus partibus convocatis, ad majorem cautelam originales testium depositiones faciatis vobis a praefatis judicibus exhiberi, et transcripta quae vobis sub bulla nostra dirigimus cum originalibus conferentes, si haec illis inveneritis concordare, quidquid post appellationem a praefato electo ad sedem apostolicam interpositam contra eum inveneritis attentatum, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, decernatis irritum et inane, quodque de ipso factum est solemniter confirmantes, contradictoribus ejus perpetuum silentium imponatis, et denuntietis archiepiscopo suo ut ipsum non differat in episcopum consecrare, illum praebenda Morinensis Ecclesiae spoliantes qui se spontaneus ad hanc poenam, si forsan in probatione deficeret, obligavit. Quod si forsan ipsi delegati vobis infra decem dies postquam fuerint requisiti attestationes noluerint vel nequiverint exhibere, vos nihilominus fidem adhibentes rescriptis, maxime cum secundum tenorem litterarum quas ipsi nobis miserunt intentionem suam non fundaverit pars adversa, juxta praescriptam formam in ipso negotio procedatis, similiter processuri si forsan, quod non credimus, originalia discordaverint aliquatenus a rescriptis, dummodo non sit per illa probatum quod minor pars in praefati electi nominatione convenerit; quia, secundum legitimas sanctiones, auctore non probante, is qui convenitur, etsi nihil praestiterit, debet absolvi. Quod si non omnes, etc., duo vestrum ea nihilominus exsequantur.
Datum Laterani. IV Kal. Februarii pontificatus nostri anno undecimo
CCXXVII. EISDEM. De eadem re. (Laterani, III Kal. Februarii Ne pastoralis provisio diu desit Ecclesiae Morinensi, per apostolica vobis scripta mandamus quatenus, si adversarii dilecti filii Morinensis electi nequiverint infra spatium triginta dierum intra provinciam vel in vicinis partibus inveniri, vos citationis edicto ad eorum domicilium manifeste transmisso, nihilominus procedatis secundum formam quam in aliis litteris vobis duximus exprimendam, cum jam in ipso negotio usque ad publicationem testium sit processum.
Datum Laterani, III Kal. Februarii, pontificatus nostri anno undecimo.
CCXXVIII. EPISCOPO, ET SANCTI PETRI ET DE SECURETO ABBATIBUS ANICIENSIBUS. Eis committitur causa canonicor. Brivatensium. (Laterani, V Kal. Februarii.) Licet ex injuncto nobis apostolatus officio omnibus paterna sollicitudine teneamur adesse, illis tamen debemus specialiter apostolicum praesidium impertiri qui apostolicam sedem nullo respiciunt mediante. Cum igitur dilecti filii canonici Brivatensis Ecclesiae, quae ad nos nullo medio noscitur pertinere, frequenter et a multis injurias, damna sustineant et rapinas, cum dioecesanum non habeant ad quem possint recurrere quoties indebite aggravantur, nos ad supplicationem eorum ipsis duximus providendum. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, quoties ab eisdem fueritis requisiti, de malefactoribus suis in Claromontensi, Aniciensi et Mimatensi dioecesibus constitutis faciatis eis auctoritate nostra, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, justitiae plenitudinem exhiberi, eosdem ad id monitione praemissa per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compellendo. Quod si non omnes, . . . tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.
Datum Laterani, V Kalend. Februarii, ut supra.
CCXXIX. ILLUSTRI REGI FRANCIAE. Inducitur ad expugnationem haereticorum provincialium. (Laterani, III Non. Februarii.) Religiosa fides et fidelis religio, quae in te a progenie in progeniem derivata Christianissimis tuis patribus Christianissimum principem te substituit, nos inducit ut negotium Ecclesiae Dei, cum expedit, providentiae tuae confidentissime committamus. Cum ergo sit provide cogitatum ut iis qui orthodoxae fidei zelo succensi ad expugnandum provinciales haereticos se accingunt unus in capitaneum deputetur sub cujus unius consilio unanimiter universi procedant, serenitatem regiam rogamus attentius et monemus, in remissionem tibi peccaminum injungentes, quatenus eis vel eorum aliquibus, prout expedit, convocatis, aliquem virum strenuum, providum, ac fidelem eis auctoritate regia praeficere non postponas, qui praelium Domini praeliantes sub divino praesidio tuoque vexillo conducat: hanc pii operis providentiam ita prudenter et hilariter impleturus quod dum omnes ad agonem sanctae pugnae succinxeris, in omnium quasi manibus ipse quoque bellari bellum Domini comproberis, ac retributionis eorum efficias te participem quorem certaminis te taliter exhibueris adjutorem; ante omnia et in omnibus sollicite providendo ut in tanto Dei servitio illam servent et unitatis concordiam et concordiae unitatem quod per astutiam Satanae, qui operibus pacis invidet, nulla discordia inter ipsos, nulla possit aemulatio suboriri, ita strenue, ita caute in hoc negotium cum tuo subsidio et consilio processurus quod illud possint feliciter et salubriter consummare; ne, si secus accideret, quod divinitus avertatur, in quo proficere poterat Ecclesiae causa deficeret, et haeretica pestis unde potuerat aboleri deterius inoleret.
Datum Laterani, III Non. Februarii, pontificatus nostri anno undecimo.
CCXXX. UNIVERSIS FIDELIBUS IN OBSEQUIUM CHRISTI CONTRA PROVINCIALES HAERETICOS CERTATURIS. De eodem argumento. (Datum, ut supra. ) Benedicti vos in Domino qui fecit coelum et terram; quoniam cum commmitteret draco bellum et Ecclesiam sanctam Dei machinarum suarum molimine conquassaret, apprehendistis arma et scutum, et in ejus adjutorium surrexistis. Quia igitur omnis qui in agone contendit abstinet se ab omnibus ut unum certaminis sui cursum eo melius quo liberius valeat consummare, universitatem vestram rogamus attentius et monemus, per apostolica scripta in remissionem vobis peccaminum injungentes, quatenus tam arduum et tam sanctum Dei obsequium aggressuri, postpositis omnibus quae hunc vestrum sanctum agonem impedire valerent, ante omnia et in omnibus caveatis ut illam servetis et unitatis concordiam, etc., sicut supra usque in finem. Eia igitur, potentissimi Christi milites, eia strenuissimi militiae Christianae tirones. Opponite vos Antichristi praeambulis, et pugnate cum serpentis antiqui ministris. Pugnastis fortassis hactenus pro gloria transitoria, pugnate jam pro gloria sempiterna. Pugnastis pro corpore, pugnate pro anima. Pugnastis pro mundo, pugnate pro Deo. Non enim pro praemio qualicunque ad tantum Dei servitium vos hortamur, sed pro regno coelesti, quod ob hoc confidentissime pollicemur.
Datum, ut supra.
CCXXXI. UNIVERSIS FIDELIBUS AD OBSEQUIUM CHRISTI SIGNATIS CONTRA PROVINCIALES HAERETICOS VEL SIGNANDIS TAM IN REGNO QUAM EXTRA REGNUM FRANCIAE CONSTITUTIS. Suscipiuntur sub protectione apostolicae sedis. (Datum, ut in alia. ) Cum orthodoxae fidei zelo succensi ad expugnandam haereticam pravitatem decreveritis proficisci, auctoritate apostolica constituimus ut ex quo vivificae crucis signum ad expugnandum haereticos secundum ordinationem legatorum nostrorum in vestris pectoribus susceperitis, cum personis, terris, possessionibus, hominibus, ac caeteris bonis vestris sub protectione sedis apostolicae maneatis, et donec de vestro reditu vel obitu certissime cognoscatur, ea omnia in suo statu libera maneant et quieta consistant. Nulli ergo. . . nostrae constitutionis, etc., usque in finem.
Datum, ut in alia.
CCXXXII. REGENSI ET CONSORANENSI EPISCOPIS, ET ABBATI CISTERCIENSI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATIS. De negotio comitatus Melgoriensis. Licet nobis jamdudum comes Tolosanus per suos nuntios supplicaverit ut super comitatu Melgoriensi, qui beati Petri juris et proprietatis existit, fidelitatem ab eo recipere dignaremur, ne tamen ipsum hoc modo quasi confirmare videremur eidem, preces suas non duximus admittendas, considerantes hoc ipsum quod tu, fili abbas, per tuas nobis litteras suggessisti, ut videlicet si fortassis in incoepta malitia pertinaciter perduraret, ipso demum eo juxta meritum spoliato, statueremus de ipso quod Ecclesiae negotio expediret. Quia vero a nobis est sollicite requisitum qualiter procedendum sit circa comitatum eumdem fideli exercitui signatorum, id vobis providimus suadendum, quatenus ad Apostoli dicentis: Cum essem astutus, dolo vos cepi (II Cor. XII), magisterium recurrentes, cum talis dolus prudentia potius sit dicendus, deliberato cum eorumdem signatorum prudentioribus opportuno consilio, divisos ab Ecclesiae unitate divisim capere studeatis, dummodo videritis quod ex hoc idem comes vel aliis minus assistere vel per se ipsum minus debeat insanire, non statim incipiatis ab ipso, sed eo primitus arte prudentis dissimulationis eluso, ad exstirpandos alios haereticos transeatis; ne si squamis Leviathan sese conjungentibus una vi fueritis simul omnes aggressi, tanto demum hujusmodi satellites Antichristi difficilius possint conteri quanto pertinacius ipsos in unum conjunctionis vinculum contingeret glomerari. Sic enim et illi facilius sterni poterunt remissius adjuti per istum, ac iste illorum interim visa strage ad cor fortasse redibit, vel si perseveraverit in malitia, tandem contra ipsum et solum et destitutum levius procedatur. Haec ergo vobis suggerimus ad cautelam. Vos autem, qui rerum circumstantias eo plenius quo praesentius agnoscetis, sic vel aliter circa singula procedatis quemadmodum tam vobis quam aliis quorum fuerit utendum consilio de coelo fuerit revelatum, circa praefati comitis negotium processuri prudenti deliberatione praemissa, prout ad honorem Dei et utilitatem Ecclesiae videritis expedire.
CCXXXIII. EISDEM. De negotio fidei. Super negotio signatorum et haereticorum excidio litteras vobis destinamus ad praesens quales novimus expedire. Monemus ergo discretionem vestram et exhortamur attentius, per apostolica vobis scripta mandantes quatenus, prout opus fuerit ipsis utentes, prudenter atque constanter circa singula procedatis, ante omnia et in omnibus caute ac sollicite providendo ut illam servent, etc., sicut in prima.
CCXXXIV. EISDEM. Ut absolvant Guidonem comitem Alvernensem. (Laterani.) Licet nobilis vir Guido comes Alverniensis circa captionem venerabilis fratris nostri Claromontensis episcopi, germani sui, graviter excessisse noscatur, quia tamen nulli veraciter poenitenti debet venia denegari, precibus ejusdem episcopi, qui super hoc nostro apostolatui supplicavit, inducti, et zelo utilitatis ecclesiasticae provocati, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si hoc Ecclesiae noveritis expedire, cujus negotium multipliciter posse per eum dicitur adversus haereticos promoveri, praefato comiti secundum formam ecclesiasticam absolutionis beneficium impendatis, et injungatis eidem quod talibus consuevit injungi.
Datum Lateran., etc., ut in prima.
CCXXXV. CISTERCIENSI ABBATI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Arguitur de pravis suspicionibus. (Datum, ut supra. ) Licet aequanimiter tulissemus si venerabilis frater noster Londoniensis episcopus et coexsecutores ipsius Cisterciensis ordinis monasteria non sic arcte interdicto ab initio conclusissent quo minus possent secundum indulta eis apostolica privilegia celebrare, quia tamen et ipsi benefacere arbitrati monasteria ipsa interdicto hujusmodi constrinxerunt, et illa coeperunt ipsum humiliter observare, sine gravis praesumptionis offensa nequaquam illud postea violarunt. Caeterum laudamus te, sed in hoc laudare non possumus quod consultus consulentibus respondisti ut nisi rescripti nostri copia eis fieret, vel si forsan illud obtentum per subreptionis vitium appareret, per appellationis objectum se a praefatis exsecutoribus tuerentur; cum, etsi secundum juris rigorem per hujusmodi subtilitatis astutiam potueritis respondere, de tanti tamen nominis ac meriti pontificibus nunquam debueris suspicari quod vel auctoritatem quam non dedissemus eisdem sibi temere arrogassent, vel eamdem datam ad aliud malitiose intorsissent; praesertim cum aliorum animos ex proprio metientem non te decuerit contra illos in scrupulum hujusmodi suspicionis incidere, qui si contra te in similem incidissent, reputasses forsitan eos conscientiam scrupulosam habere. Attendentes itaque nec utile nec honestum existere ut aliter in ipso negotio, circa hunc praesertim articulum, disponamus quam ipsi exsecutores providerint disponendum, rescriptum illud de quo fecimus superius mentionem a nobis de certa processisse scientia declaramus, id volentes in hoc firmiter observari quod illi pensatis negotii circumstantiis provida deliberatione mandaverint observandum.
Datum, ut supra.
CCXXXVI. BURDEGALENSI ARCHIEPISCOPO. De praebenda Santonensi conferenda Fulch. (Laterani, Non. Februarii.) Licet super omnium clericorum provisione nos deceat esse sollicitos, pro illis tamen nos convenit sollicitudinem gerere specialem pro quibus apud nos et morum honestas et litteraturae gratia interpellat. Hinc est quod cum dilectus filius nobilis vir Calo dominus de Ponte praebendam quam in Xanctonensi Ecclesia obtinebat, per suas nobis litteras duxerit resignandam, et dilectus filius magister Fulch. de Xantonensi dioecesi oriundus de vita pariter et scientia nobis fuerit multorum testimoniis commendatus, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus ad cautelam ab eodem milite praebendae resignatione recepta, eamdem auctoritate nostra memorato magistro, sublato appellationis obstaculo, conferas et assignes, faciens ipsum ejusdem praebendae pacifica possessione gaudere, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo.
Datum Laterani, Nonis Februarii, pontificatus nostri anno undecimo.
CCXXXVII. ABBATI SANCTI AUBERTI, ET DECANO ET MAGISTRO R. DE BEKEREL CANONICO CAMERACENSI. Ut Aegidium admittant ad presbyteratum. (Laterani, Non. Februarii.) Cum olim abbati et conventui Sancti Michaelis, qui dicebantur Aegid. sacerdotem ad presbyteratus ordinem praesentasse, scripsissemus in forma communi pro ipso, dilecti filii cantor Sancti Quintini suique commonitores, postquam constitit eis de idoneitate personae, super repraesentatione ipsius testes recipere curaverunt, nobisque miserunt depositiones eorum. Licet igitur per eas in auditorio nostro lectas visum non fuerit usquequaque plene probatum quod idem presbyter praesentatus ab abbate memorato fuisset, quia tamen in hoc semiplena probatio plena debet pietate juvari, cum pia beneficia non semper rigida jura requirant, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus dictos abbatem et conventum ut praefato presbytero juxta formam prioris mandati provideant monere ac inducere procuretis, ipsos ad hoc, si opus fuerit, appellatione remota, per censuram ecclesiasticam compellentes. Quod si non omnes, etc. duo vestrum, etc.
Datum Laterani, Non. Februarii, pontificatus nostri an. undecimo.
CCXXXVIII. ATHENIENSI ARCHIEPISCOPO. Suscipitur sub protectione sedis apostolicae. (Laterani, X Kal. Februarii.) Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor aequitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, personam tuam et Atheniensem Ecclesiam, cui Deo auctore praeesse dignosceris, cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis quae inpraesentiarum rationabiliter possides, aut in futurum justis modis praestante Domino poteris adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo. . . nostrae protectionis, etc., usque incursurum.
Datum Laterani, X Kal. Februarii, pontificatus nostri anno undecimo.
CCXXXIX. HUGONI CANONICO THEBANO. Confirmatur sibi ecclesia de Kalenda. (Laterani, X Kal. Februarii.) Cum a nobis petitur, etc., usque effectum. Eapropter, dilecte in Domino fili, etc., ut in alia usque suscipimus, specialiter autem ecclesiam de Kalenda, sicut eam juste possides et quiete, auctoritate tibi apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo . . . protectionis et confirmationis, etc., usque in finem.
Datum, ut in alia.
CCXL. ROBERTO DE SUCIACO CANONICO ATHENIENSI. Confirmatur ei praebenda Atheniensis. (Laterani, X Kal. Februarii.) Cum a nobis petitur, etc., ut in alia usque suscipimus, specialiter autem praebendam quam in Atheniensi Ecclesia es canonice assecutus, etc., ut in alia usque in finem.
Datum, ut supra.
CCXLI. MAGISTRO GUILLELMO CANONICO THEBANO. De eodem argumento. (Laterani, X Kal. Februarii.) Cum a nobis petitur, etc., ut in alia usque suscipimus, specialiter autem ecclesiam Sancti Joannis de Araquio, sicut eam juste possides et quiete, etc., usque in finem.
Datum, ut in prima.
CCXLII. HUGONI CANONICO THEBANO. De eodem argumento. (Laterani, X Kal. Februarii.) Cum a nobis petitur, etc., ut in alia usque suscipimus, specialiter autem praebendam quam in Thebana Ecclesia es canonice assecutus, sicut eam juste possides, etc., ut in alia usque in finem.
Datum Laterani, etc., ut supra.
CCXLIII. MAGISTRO RANDULPHO DECANO DAVALIENSI. Confirmatur ei decanatus Ecclesiae Davaliensis. (Laterani, X Kal. Februarii.) Cum a nobis petitur, etc., usque effectum. Eapropter, dilecte in Domino fili, etc., usque suscipimus, specialiter autem decanatum Davaliensis Ecclesiae, sicut illum juste possides et quiete, auctoritate tibi apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo . . . nostrae protectionis et confirm., etc., usque in finem.
Datum, ut supra.
CCXLIV. ARCHIEPISCOPO LARISSENO, ET DILECTIS FILIIS CITRIENSI ET NAZORESCENSI ELECTIS. Scribitur eis pro archiepiscopo Atheniensi. (Laterani, X Kal. Februarii.) Ad nostram noveritis audientiam pervenisse quod venerabilis frater noster Atheniensis archiepiscopus, timore ductus, nobili viro Ottoni de Rocca domino Athenarum, qui uxoratus est, quemdam personatum Atheniensis Ecclesiae, qui thesauraria vulgariter appellatur, conferre praesumpsit in enormem ipsius Ecclesiae laesionem. Volentes igitur indemnitati ejusdem Ecclesiae paterna sollicitudine providere, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus inquisita super praemissis diligentius veritate, quod per dictum archiepiscopum super hoc in praejudicium ipsius Ecclesiae inveneritis attentatum, sublato appellationis obstaculo, in statum debitum revocetis. Nullis litteris veritati et justitiae, etc. Quod si non omnes . . . tu ea, frater archiepiscope, cum eorum altero, etc.
Datum Laterani, X Kalendas Februarii, pontificatus nostri anno undecimo.
CCXLV. NOBILIBUS VIRIS BALMO THESSALONICENSI COMESTABULO, OTTONI DE ROCCA DOMINO ATHENARUM, . . . MARCHIONI, . . . DOMINO NIGRIPONTIS, T. DE OSTREMUNCOUT, ET ALIIS PRINCIPIBUS ROMANIAE. De decimis solvendis. (Laterani, IX Kal. Februarii.) Quanto personas vestras sinceriori diligimus in Domino charitate, tanto majori dolore turbamur cum ea nobis de vestris actibus referuntur quae famam vestram obnubilant apud homines et conscientiam macutant apud Deum. Cum igitur, sicut venerabiles fratres nostri Atheniensis archiepiscopus, episcopus Fermopilensis [Thermopyl.], et dilectus filius Nazorescensis electus in nostra praesentia constituti pro se ac aliis ecclesiarum Romaniae praelatis nostris auribus intimarunt, ecclesias et abbatias, personatus et redditus detineatis ecclesiasticos in salutis vestrae dispendium occupatos, devotionem vestram rogamus attentius et monemus, per apostolica vobis scripta mandantes quatenus praedicta omnia ecclesiis quibus debentur liberaliter resignantes, decimas eis integre persolvatis, facientes subditos vestros, Graecos videlicet et Latinos, praelatis suis obedientiam et reverentiam exhibere. Alioquin venerabilibus fratribus nostris Thessalonicensi et Larissensi archiepiscopis et episcopo Davaliensi nostris damus litteris in mandatis ut vos ad id monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota justitia mediante compellant.
Datum Laterani, IX Kal. Februarii, anno undecimo.
Scriptum est ipsis super hoc.
CCXLVI. ATHENIENSI ARCHIEPISCOPO. De residentia canonicorum. (Laterani, ut supra. ) Proposuisti nobis in nostra praesentia constitutus quod quidam Ecclesiae tuae canonici nolunt Atheniensi ecclesiae, prout tenentur, personaliter deservire. Quare dicta ecclesia divinis officiis plurimum defraudatur. Ne igitur dicti canonici ex hoc commodum valeant reportare ac dicta ecclesia debito servitio defraudetur, praesentium tibi auctoritate concedimus ut ipsos per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, tibi compellere liceat ad debitam in ipsa ecclesia residentiam faciendam.
Datum Laterani, etc., ut supra.
CCXLVII. NAZORESCENSI ELECTO. Super eodem. (Laterani, VIII Kal. Februarii.) Proposuisti nobis in nostra praesentia constitutus quod quidam ecclesiae Nazorescensis canonici nolunt eidem ecclesiae, prout tenentur, personaliter deservire, etc., ut in alia.
Datum Laterani, VIII Kal. Februarii, anno undecimo.
CCXLVIII. HELIENSI EPISCOPO. De praecentore Ecclesiae London. (Laterani, II Non. Februarii.) Cum olim venerabilis frater noster Londoniensis episcopus nostris auribus intimasset quod in sua ecclesia proposuerat statuere praecentorem, certum redditum assignaturus eidem sine laesione cujusquam, nos ejus precibus inclinati licentiam ei concessimus praecentorem hujusmodi ordinandi, dummodo in conferendis sibi redditibus nulli praejudicium inferretur, nihilominus statuentes ut praecentor taliter institutus in sessionibus, processionibus, et aliis illam haberet in Londoniensi Ecclesia dignitatem quam habent alii praecentores in aliis ecclesiis Anglicanis. Postmodum autem nostris fuit auribus intimatum quod licet idem episcopus dilectum filium B. in eadem instituisset ecclesia praecentorem, quod tamen a nobis fuerat de praelibata dignitate statutum biennio jam elapso exsequi non curarat. Quapropter tibi dedimus in mandatis ut illud sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo exsequi non postponeres, contradictores per censuram ecclesiasticam compescendo. Noviter vero dilecti filii decanus et quidam alii personatus habentes in ecclesia memorata suam nobis transmisere querelam quod cum per Anglicanas ecclesias consuetudines sint diversae, ac quidam cantorum minorem, quidam vero majorem habeant dignitatem, nec possint dignitates eorum, cum sint vel variae vel repugnantes, convenire simul in unam, is qui noviter est institutus in Ecclesia Londoniensi praecentor, non contentus eo quod habere potest sine praejudicio aliorum, occasione litterarum nostrarum quasdam ipsius decani et aliarum personarum ejusdem ecclesiae dignitates sibi nititur in eorum praejudicium arrogare. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus si secundum diversas locorum consuetudines diversos habere noveris praecentores in Anglicanis ecclesiis dignitates, jam dictum praecentorem illam habere facias in Londoniensi Ecclesia dignitatem eaque, appellatione remota, permanere contentum quam rationabilibus et approbatis consuetudinibus ejus salvis sine alieno praejudicio poterit obtinere.
Datum Laterani, II Non. Februarii, pontificatus nostri anno undecimo.
CCXLIX. HUBALDO EPISCOPO IN ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM ELECTO. Ut Faventinae ecclesiae episcopum eligi faciat. (Laterani, IV Id. Februarii.) Post translationem tuam ad Ecclesiam Ravennatem cum dilecti filii praepositus, canonici, abbates et primicerii Faventini totusque civitatis clerus, sicut per litteras eorumdem accepimus, in dilectum filium I. presbyterum canonicum Faventinum liberam eligendi auctoritatem unanimiter contulissent, ipse sancti Spiritus gratia invocata dilectum filium Joachim Sancti Fridiani Lucani canonicum, olim episcopum Serzenatem, in Faventinum episcopum postulandum elegit; per cujus sollicitudinem circumspectam, qui primo canonicus et postea praepositus in Faventina Ecclesia fuit laudabiliter conversatus, multiplicia sperantur eidem ecclesiae commoda proventura. Porro a dilecto filio Sancti Fridiani priore super hoc requisito et obtento consensu, praepositus et alii supradicti postulationem eamdem approbari a nobis humiliter petierunt. Verum postulationi hujusmodi videbatur concilii Constantinopolitani capitulum prima facie obviare, in quo statutum esse dignoscitur ut quicunque de pontificali dignitate ad monachorum vitam et poenitentiae locum descenderit, nequaquam ulterius ad pontificatum resurgat. Unde contra dictum concilium, cum sit unum ex quatuor principalibus, quae sicut quatuor evangelia catholica Ecclesia veneratur, nullatenus videbatur eadem postulatio admittenda. Caeterum speciales quidam casus inveniuntur in quibus, praedicto concilio non obstante, is qui vitam monachalem elegit, licite rursum potest ad episcopatum assumi. Si enim quisquam, persecutionis rabie saeviente vel praepediente invaletudine corporis, cum proficere nequeat in regimine pastorali, de superioris auctoritate ad monasticam vitam descendat, persecutionis vel aegritudinis impedimento cessante, ad episcopalem resurgere poterit dignitatem. Item, si quis propter litteraturae defectum, ne tanquam caecus praebeat caeco ducatum, locum regiminis auctoritate apostolica deserendo ad otium se contulerit monachale, ac per exercitium lectionis scientiae receperit margaritam, poterit procul dubio denuo vocatus a Domino cathedram reascendere pastoralem. Rursus si quis cupiditate parentum, eo tamen penitus ignorante, fuerit episcopatum adeptus, et hoc comperto, episcopatum ipsum de licentia superioris dimittens, observantiam elegerit regularem, etsi ad eumdem episcopatum redire postmodum nequeat juxta canonicas sanctiones, ad alium tamen licite poterit reassumi. Quanquam autem in iis et consimilibus casibus is qui episcopatu dimisso vitam monasticam eligit resurgere valeat ad officium pastorale, nihil tamen in hujusmodi casibus contra praescriptum intelligitur concilium attentari; quod in eo loquitur casu, cum propter aliquod crimen episcopatum quis deserens, ad vitam monasticam poenitentiae causa descendit. Unde quidam in eo casu loqui dixerunt capitulum supradictum, cum quis pro crimine de quo convinctus fuerit vel confessus ab episcopali dignitate depositus, in monasterio exstitit ad poenitentiam agendam inclusus, vel cum aliquis propter grave crimen, pro quo episcopatum retinens poenitentiam digne agere non valebat, cedendi obtenta licentia, vitam monachalem elegit; aliis asserentibus sic intelligendum esse praescriptum capitulum ut per se resurgere nequeat, id est repetere quasi debitum quod tali modo dimisit, quanquam eligi possit, praesertim si locum tantum et non ordinem resignavit. Cum ergo nobis plene constare nequiverit ob quam causam praedictus Joachim olim episcopatui cesserit, cum in nostris litteris super hoc transmissis eidem hoc solummodo exprimatur quod nos litteris super sua resignatione receptis ejus propositum in Domino commendantes quod temporali honori salutem animae praeponebat, eumdem absolvimus ab onere sollicitudinis pastoralis, quanquam per quemdam Sancti Fridiani canonicum nobis nuperrime sit suggestum quod idcirco dictus Joachim cedendi licentiam postulabat quoniam ad notitiam ejus pervenerat quod quidam parentes ipsius ut eligeretur in episcopum quaedam dederant, licet pauca, fraternitati tuae praesentium auctoritate mandamus quatenus inquisita super iis diligentissime veritate, si tibi constiterit quod propter aliquam ex praemissis causis seu consimilibus idem Joachim episcopatui cesserit memorato, tu auctoritate nostra sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, dummodo necessitas et utilitas id exposcat, licentiam ei tribuas accedendi ad regimen Ecclesiae Faventinae; maxime si veritate subnititur quod tam praefati praepositus et canonici Faventini quam prior et capitulum Sancti Fridiani nobis suis litteris expresserunt, quod videlicet dictus Joachim loco tantummodo cesserit, et non ordini vel etiam dignitati. Tunc enim esset vehementissime praesumendum quod non propter crimen ab eo commissum causa poenitentiae peragendae ad vitam migraverit regularem; praesertim cum apostolica sedes post cessionem multo minus quam ante permisisset eidem tali crimine irretito in pontificali ordine ministrare. Alioquin, cum durum nimis existeret contra tam solemne concilium hujusmodi postulationem admittere, praeposito et canonicis memoratis injungas ut aliam personam idoneam sibi eligant in pastorem.
Datum Laterani, IV Idus Februarii, pontificatus nostri anno undecimo.
CCL. ABBATI ET CANONICIS DOMINICI TEMPLI. Suscipiuntur sub protectione apostolicae sedis. (Laterani, XI Kal. Februarii.) Sacrosancta Romana Ecclesia devotos et humiles filios ex assuetae pietatis officio propensius diligere consuevit, et ne pravorum hominum molestiis agitentur, eos, tanquam pia mater, suae protectionis munimine confovere. Eapropter, dilecti in Domino filii, devotionem quam erga beatum Petrum et nos ipsos habere noscimini attendentes, personas vestras cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis quae inpraesentiarum rationabiliter possidetis, aut in futurum justis modis praestante Domino poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, specialiter autem Sancti Nicolai de Varvar Constantinopoli, Sanctae Trinitatis Atheniensis, Sancti Nicolai Thebani, Sancti Nicolai de Nigroponte, et Sanctae Mariae de Clusurio dioecesis Fermopilensis ecclesias cum omnibus possessionibus et pertinentiis earumdem, necnon et praebendam Atheniensem, sicut eas juste ac pacifice possidetis, vobis et per vos ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo . . . hanc paginam nostrae protectionis et confirmationis infringere, etc. usque incursurum.
Datum Laterani, XI Kal. Februarii, anno undecimo.
CCLI. ABBATI ET CONVENTUI MOLISMENSI. De visitatione monasterii Molismensis. (Laterani, VI Id. Februarii.) Cum olim ad nostram audientiam pervenisset quod monasterium Molismense graviter esset in temporalibus spiritualibusque collapsum, dilecto filio abbati Cisterciensi dedimus in mandatis ut ad ipsum cum ea diligentia qua solebat suas filias visitare annuatim accedens, corrigeret tam in capite quam in membris quae corrigenda regulariter inveniret et statueret statuenda. Postmodum autem plerique viri religiosi per suas nobis litteras intimarunt quod abbate ipso praefatum monasterium visitante, repertum fuit in bono spiritualium et temporalium statu manere, ac sicut tu, fili abbas, per evidentem exposueras rationem, debitum viginti duorum millium librarum, quo cum suscepisti administrationem ipsius illud inveneras oneratum, per factam solutionem extenuaras in tantum quod nisi mille quingentae librae remanserant exsolvendae, reductis etiam ad monasterium ipsum possessionibus multis et magnis quae sub fenore fuerant obligatae, mille septingentis libris exceptis quas in monasterio reparando constiterat te per testes idoneos expendisse. Unde pro monasterio ipso nobis fuit humiliter supplicatum ut cum ex visitatione praedicta, quae dicebatur per aemulos monasterii fuisse subrepta, eidem monasterio utilitas aliqua non pervenerit, neque proventura etiam crederetur, quin potius jam fuisset inutiliter in expensis ejus occasione gravatum, maxime quia timebatur ne praetextu visitationis ipsius jus correctionis perpetuae usurparetur in eo, revocare dignaremur eamdem. Nos ergo, sicut fueramus ante tristati cum de lapsu ipsius monasterii nobis exstitit nuntiatum, ita postea de boni status ipsius relatione gavisi, attendendo quod praefatus abbas ad exsequendum commissae sibi legationis officium de mandato nostro contra haereticos proficiscebatur in provinciam Narbonensem, quo minus poterat monasterii saepedicti negotium procurare, venerabili fratri nostro Trecensi episcopo et collegis ipsius dedimus in praeceptis ut cum idem abbas nihil nobis de hujusmodi nuntiasset, nonobstantibus litteris obtentis ad ipsum, super praemissis inquirerent diligentius veritatem, et inquisitam nobis fideliter rescribere procurarent, ut per eos certiores effecti procederemus in facto sicut nobis Dominus inspiraret. Ipsi vero in inquisitionem eorum sollicite procedentes, ad praesentiam nostram inquisita remittere curaverunt; per quae videtur ostensum quod idem monasterium per laudabilem regiminis tui curam spiritualiter et temporaliter profecit in multis, cum, sicut est assertum a pluribus et a nemine contradictum, contractorum antea debitorum numerosa solutio et obligatarum possessionum redemptio studiosa, muralis quoque reparatio fabricae, ac moralis reformatio disciplinae, te, fili abbas, domui tuae bene praepositum fateantur. Super quo sollicitudinis tuae prudentiam plurimum in Domino commendantes, monemus attentius et hortamur quatenus sequentia continuando prioribus, in incoepto bono non deficias, sed proficias, ac more navis contra ictum fluminis ascendentis, quae uno in loco nequaquam stare permittitur, quoniam ad inferiora relabitur nisi ad superiora conetur, posteriorum oblitus ad anteriora cum Apostolo te extendas, et incoeptum opus studio satagas incessante perficere; ne, quod absit! hoc ipsum quod operatus es incidens possit remissio vacuare. Ut autem eo melius quo liberius utilitates valeas dicti monasterii promovere, quod per Dei gratiam et diligentiam tuam in eo asseritur esse statu quod visitatoris extrinseci sollicitudine non indigeat, a praedicto visitationis mandato auctoritate praesentium vos reddimus absolutos, praesertim cum idem ex injuncto sibi legationis officio contra provinciales haereticos Ecclesiae negotiis occupatus, si etiam expediret, minus posset circa ista versari, et caveri quoque, sicut petis, oporteat ne praetextu visitationis ipsius jus correctionis perpetuae in monasterio ipso valeat usurpari. Tu ergo, fili abbas, ita vigila circa ipsum ut alienam non oporteat ibi vigiliam adhiberi; ne si secus faceres, aliter nos de ipso compelleres cogitare.
Datum Laterani, II Idus Februarii, pontificatus nostri anno undecimo.
CCLII. LARISSENO ARCHIEPISCOPO, ET EPISCOPO DAVALIENSI, ET CITRIENSI ELECTO. De residentia canonicorum in loco tuto. (Laterani, VIII Id. Februarii.) Venerabilis fratris nostri episcopi et dilectorum filiorum capituli Cermopilensis [Thermopyl.] nobis exposita significatio patefecit quod destructa quondam Cermopilensi civitate per guerrarum incursus, » episcopus et canonici qui tunc erant, in loco quem Bondoniciam vocant incolae secus mare quoddam oratorium, ut divinum in eo celebrarent officium, construxerunt; quem locum adeo piratis et aliis malefactoribus pervium asseverant quod plerique superveniant canonicis ibidem volentibus celebrare, quorum timore iidem canonici, vestibus et aliis ecclesiasticis ornamentis abjectis, relictoque Dei servitio, fugam petunt, personarum periculum metuentes, cum quidam episcopus, tertius a praefato episcopo qui nunc praeest, ab hujusmodi malefactoribus in eodem loco crudeliter fuerit interemptus. Unde a nobis humiliter postularunt ut indemnitati Ecclesiae ac securitati eorum misericorditer providentes, eis concedere dignaremur ut in abbatia quae Communio vulgariter appellatur in proprio Cermopilensis Ecclesiae fundo sita valeant commorari. Quia vero nobis non constitit de praemissis, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus inquisita super iis diligentius veritate, si necessitas hoc exposcit, ipsis sine praejudicio monachorum in dicto monasterio commorandi, donec alias provideatur eisdem, auctoritate nostra, sublato appellationis obstaculo, licentiam tribuatis, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescentes. Nullis litteris veritati et justitiae praejudicantibus a sede apostolica impetratis. Quod si non omnes, etc., duo vestrumea, etc.
Datum Laterani, VIII Idus Februarii, pontificatus nostri anno undecimo.
CCLIII. ABBATI ET CONVENTUI SANCTI MAURI ANDEGAVENSIS. Ecclesia Sancti Petri de Culturis adjudicatur. (Laterani, III Id. Februarii.) Cum causam quae super jure patronatus Ecclesiae Sancti Petri de Culturis inter vos et Andegavensem Ecclesiam vertebatur dilectis filiis decano Sancti Petri et de Cella et Sanctae Radegundis prioribus Pictavensibus commiserimus decidendam, ipsi, utriusque partis receptis testibus, instrumentis et aliis rationibus intellectis, usque ad diffinitivam sententiam servato juris ordine procedentes, ad nos causam eamdem remiserunt instructam, partibus terminum praefigentes quo cum attestationibus ipsis et aliis instrumentis nostro se conspectui praesentarent sententiam recepturae. Partibus igitur in nostra praesentia constitutis, inspectionem instrumentorum et testium depositiones dilectis filiis Joanni Sanctorum Cosmae et Damiani et Pelagio Sanctae Luciae ad septa solis diaconis cardinalibus duximus committendam: qui cum omnia inspexissent diligentius et nobis fideliter retulissent, jus patronatus ipsius ecclesiae Sancti Petri de Culturis adjudicavimus monasterio Sancti Mauri, Andegavensi Ecclesiae super hoc perpetuum silentium imponentes. Nulli ergo . . . hanc paginam nostrae diffinitionis infringere, etc. usque incursurum
Datum Laterani, III Idus Februarii, pontificatus nostri anno undecimo.
CCLIV. EPISCOPO ET CAPITULO LEXOVIENSIBUS. De thesauraria et praebenda Lexoviensi reservatis a papa. (Laterani, II Id. Februarii.) Cum thesaurariam pariter et praebendam quas bonae memoriae Joannes subdiaconus noster in ecclesia vestra tenuit donationi nostrae dudum reservassemus personae idoneae conferendas, te, frater episcope, per nostras litteras et monuimus et rogavimus ut in hoc ita gratuitum impertireris assensum et tuam nobis quantocius super eo rescriberes voluntatem quod ipsarum demum collatio tuae liberalitati non minus quam nostrae posset gratiae imputari; quarum profecto collationem sic in nostra retinuisse nos intimavimus potestate ut donec tuum ad nos responsum et nostrum tandem ad te recurreret beneplacitum, super eis nihil ab alio de ipsis attentari liceret, et si quid interim attentari contingeret, irritum decrevimus et inane. Vos autem nobis per vestras litteras respondistis quod cum de ipsius Joannis obitu vobis certissime constitisset, decimo die antequam vel per nuntium vel per litteras super iis quidquam vobis de nostra innotesceret voluntate, thesaurariam dilecto filio magistro Willelmo Arundel, cui multiplex morum asseritis et litteraturae meritum suffragari, praebendam vero in duas portiones divisam duobus viris idoneis, vita commendabilibus et scientia, de communi dederatis consensu, ut in duabus ecclesiis quae ad jam dictam pertinebant praebendam plenius et sufficientius ministrari valeret, ac utrique oneris parte detracta, animarum cura posset ab eis et sustineri facilius et diligentius exerceri. Unde nobis humiliter supplicastis ut si vel erratum esset in hujusmodi ordinatione corrigere, vel si foret recte processum, illud apostolico dignaremur munimine roborare. Licet igitur, si praehabita undecunque praelibati nostri notitia constituti vel vos ad conferendum vel illi ad recipiendum praedicta beneficia processissent, non solum id quod esset taliter attentatum deberet in irritum revocari, verum etiam vos et illi graviter deberetis de contemptu puniri. Quia tamen, si res ita se habet quemadmodum per vestras litteras expressistis, de contemptu excusabiles apparetis, discretioni vestrae committimus intuendum quatenus si considerato constituto praedicto, quod sic actum est cognoveritis de jure posse valere, ii quibus ipsa beneficia contulistis, non solum ex permissione, verum etiam ex concessione nostra ipsa retineant confidenter; si vero quod taliter factum est de jure stare non potest, ne justitiam simul et conscientiam offendatis, eo in statum quem per nostrum statutum expressimus revocato, id nobis quantocius per vestras litteras intimetis, ut de ipsis juxta quod nobis Dominus inspiraverit ordinemus.
Datum Laterani, II Idus Februarii, pontificatus nostri an. undecimo.
CCLV. ATREBATENSI EPISCOPO, ET DE DUNIS ET URSICAMPI ABBATIBUS MORINENSIS ET NOVIOMENSIS DIOECESUM. De collatione praebendarum Ariensium. (Laterani, XIV Kal. Martii.) Dilecto filio G. Ariense praeposito nobis innotuit exponente quod cum causam quae inter ipsum et nobilem mulierem comitissam Flandrensem super donatione sex praebendarum sacerdotalium agitatur vobis, frater episcope ac fili abbas de Dunis, necnon et dilecto filio Atrebatensi decano duxerimus committendam, idem praepositus citra litis contestationem proposuit coram vobis quod testimonium ipsius decani necessarium sibi erat in causa praedicta, cum de jure suo nonnisi per ipsum et alium unicum tantum testem facere fidem posset. Unde postulavit instanter ut vel vos duo in causa illo procederetis excluso, vel supersederetis negotio quoadusque nos loco ejus alium substitui mandaremus. Vos autem petitionem ejus in hoc admittere recusastis; quinimo post appellationem quam ad nos ipse propter hoc et alia interposuit, a praebendarum ipsarum donatione suspendistis eumdem. Ne igitur ob hujusmodi testis defectum praepositi memorati justitia valeat deperire, te, fili abbas Ursicampi, loco praenominati decani duximus subrogandum; per apostolica scripta mandantes quatenus si praemissis veritas suffragatur, praelibata suspensione praepositi relaxata, in causa ipsa juxta prioris mandati tenorem ratione praevia procedatis. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.
Datum Laterani, XIV Kal. Martii, anno undecimo.
CCLVI. BERARDO ATHENIENSI ARCHIEPISCOPO, EJUSQUE SUCCESSORIBUS CANONICE SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, Id. Februarii.) Antiquam Atheniensis gloriam civitatis innovatio gratiae non patitur antiquari, quae, quasi modernae religionis figura in prima ejus fundatione praeluserit, cultum quem tribus distincta partibus tribus falsis numinibus impendebat, sub tribus demum personis erga veram et individuam Trinitatem convertit, studioque mundanae scientiae in divinae sapientiae desiderium immutato, arcem famosissimae Palladis in sedem humiliavit gloriosissimae genitricis veri Dei nunc assecuta notitiam quae dudum ignoto exstruxerat Deo aram. Civitas quidem ipsa praeclari nominis ac perfecti decoris philosophicam prius artem erudiens, et in apostolica fide postmodum erudita, dum et poetas litteris imbuit et prophetas demum ex litteris intellexit, dicta est mater artium et vocata civitas litterarum. Hanc autem, si velimus interpretans in interpretatum convertere, Cariathsepher possumus appellare; quam quia Othoniel imperio Calep subdidit, filia ejus Axa data in conjugem illi fuit. Subdita ergo Deo, venerabilis in Christo frater archiepiscope, hac egregia civitate, ut ipsam in ejus subjectione conserves, sponsam in ea tibi spirituali conjugio copulasti, quam instar Axae veluti a te monitam intelleximus suspirando deposcere ut arentia sua apostolicae benedictionis irriguis perfundere dignaremur. Nos igitur non incongruum reputantes munus illuc apostolici patrocinii litteratorie destinare unde copiam scientiae litteralis in orbem pene totum novimus effluxisse, justis postulationibus clementer annuimus, et Atheniensem ecclesiam, cui, favente Deo, praeesse dignosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus ac praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste ac canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus vocabulis exprimenda: Casalia, Procovenico, Vertipos, Triclini, Platan, Felin, Curiomonaster, Cassas, Menidi, Ducheleos, Calixtes, Perseconar, Catraperseta, Clazazundas, Chandebride, Alianastasis, Pothamo, Pirgo, Hu, Marefon, Oargite, Largedo, Lalaconite, Vatia, Literne, Mortar. Episcopatus quoque inferius adnotatos ecclesiae tuae ab antiquis temporibus metropolitico jure subjectos tibi tuisque successoribus nihilominus confirmamus, videlicet episcopatum Aegripontis, Cermopilensem, Davaliensem, Abelonensem, Zorconensem, Caristiensem, Coroniacensem, Andrensem, Megarensem, Squirensem et Cheensem. In Caristiensi episcopatu duo casalia, Lesboveries, Lepesin, Leperistere, Lamarogna, Locarimera, Lomoni, Lochichemi, Lopolistile, Cundegrat, Lapisto, Vineas Conizari, Muscarel, Catachephalar, Agiafronesis. Quadringentas palicas et ducentos papates commorantes Athenis, et centum palicas in Thebis, et centum in Nigroponte. Molendina ecclesiae, hortos et balnea, et macella de Nigroponte et Athenarum, et flumina unde rigantur horti. Abbatias Sancti Siriani, Sancti Michaelis, Sancti Joannis et Sancti Nicolai. Monasteria Beati Nicolai de Catapersica, Beati Nicolai de Columnis, et Sanctae Mariae de Blakernis. Monasteria Cinoloitarum, Sancti Prothasii, Sanctae Trinitatis, Sancti Georgii, Sancti Dionysii Areopagitae, Sancti Theodori, Sanctorum Cosmae et Damiani, Beati Nicolai de Ducheleo, Beati Nicolai de Menide, Beati Philippi, Sancti Lucae, Sancti Georgii de Insula, monasterium Copreae et Sancti Blasii. Usum quoque pallei ad pontificalis officii plenitudinem tuae fraternitati apostolicae sedis liberalitate concedimus, quo utique infra tuam ecclesiam ad missarum solemnia uti memineris eis diebus quibus praedecessores tuos usos fuisse cognoscis, videlicet in Nativitate Domini, festivitate protomartyris Stephani, Circumcisione Domini, Epiphania, hypapanti, Dominica in Ramis palmarum, coena Domini, Sabbato sancto, Pascha, feria secunda post Pascha, Ascensione, Pentecoste, tribus festivitatibus sanctae Mariae, natale beati Joannis Baptistae, solemnitate omnium apostolorum, commemoratione Omnium Sanctorum, dedicationibus ecclesiarum, ecclesiae tuae principalibus festivitatibus, consecrationibus episcoporum, ordinationibus clericorum et anniversario tuae consecrationis die. Coemeteria insuper ecclesiarum tuae dioecesis et ecclesiastica beneficia nullus haereditario jure possideat. Quod si quis hoc facere contenderit, censura canonica compescatur. Porro quia quidam monachorum jus suum episcopis auferre contendunt, auctoritate apostolica prohibemus ne monachi in dioecesi Atheniensi capellanias teneant sacerdotis, seu capellani beneficium aut officium sine auctoritate pontificali usurpent, sed presbyteris capellanis integre conserventur quaecunque ad jus capellaniae pertinere noscuntur. Statuimus praeterea ut nullus cujusquam ordinis clericus ecclesias in vita sua tantum sibi commissas ad jus archiepiscopii pertinentes sine conscientia vel consensu tuo vel successorum tuorum faciat censuales aut in cujusquam transferat potestatem; et si factum fuerit, irritum habeatur. Sed nec monachi aut canonici, seu quilibet alii clerici in ecclesiis ad tuam dioecesim pertinentibus sine auctoritate tua instituere vel removere audeant capellanos, nisi forte pontificum Romanorum privilegio vel antiqua et rationabili consuetudine muniantur. Praeterea quod a te communi assensu capituli vel majoris partis sanioris consilii in tua dioecesi canonice fuerit institutum, ratum et firmum volumus permanere. Prohibemus autem ne presbyteri vel alii capellani ecclesiarum ad ecclesiae tuae jus pertinentium possessiones earum absque consensu tuo, salvis tamen canonicis institutionibus, distrahere, vendere vel obligare, seu alio quolibet modo alienare praesumant. Quod si factum fuerit, irritum habeatur. Apostolica insuper auctoritate vetamus ne interdictos vel excommunicatos tuos ad officium vel communionem ecclesiasticam sine conscientia et consensu tuo quisquam admittat, aut contra sententiam tuam canonice et promulgatam aliquis venire praesumat, nisi forte periculum mortis immineat, ut dum praesentiam tuam habere nequiverint, per alium secundum formam ecclesiae satisfactione praemissa oporteat ligatum absolvi. Ad haec, omnes libertates et immunitates, dignitates quoque ac rationabiles et approbatas consuetudines ecclesiae tuae, necnon et exemptiones saecularium exactionum a regibus seu principibus aut aliis fidelibus rationabiliter tibi et ecclesiae tuae ac clericis ejus indultas auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti privilegio communimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat Atheniensem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Salvis semper in omnibus apostolicae sedis auctoritate, reverentia et mandato. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi; quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Datum Laterani per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis, S. R. E. cancellarii, Idibus Februarii, indictione XI, Incarnationis Dominicae anno 1208, pontificatus vero domni Innocentii papae III anno undecimo.
CCLVII. PARISIENSI EPISCOPO. De clerico falsario. (Laterani, XIV Kal. Martii.) Novimus expedire ut verbum illud quod et in antiquis canonibus et in nostro quoque decreto contra falsarios edito continetur, ut videlicet clericus per judicem ecclesiasticum degradatus saeculari tradatur curiae puniendus, apertius exponamus; cum et quidam praedecessorum nostrorum super hoc consulti diversa responderint, et quorumdam sit opinio a pluribus approbata, ut clericus qui propter hoc vel aliud grave flagitium non solum damnabile, sed damnosum fuerit degradatus, tanquam exutus privilegio clericali, saeculari foro per consequentiam applicetur, cum ab ecclesiastico fuerit foro projectus; cujus utique degradatio celebranda est saeculari potestate praesente, ac praenuntiandum est ei, cum fuerit celebranda, ut in suum forum accipiat degradatum, et sic intelligitur tradi curiae saeculari; pro quo tamen Ecclesia debet efficaciter intercedere ut citra mortis periculum citra eum sententiam moderetur. Pro illo vero falsario scelerato, quem ad mandatum nostrum capi fecisti, hoc tibi duximus consulendum, ut in perpetuum carcerem ad agendam poenitentiam ipsum includas, pane doloris et aqua angustiae sustentandum, ut commissa defleat et flenda ulterius non committat.
Datum Laterani, XIV Kal. Martii, pontificatus nostri anno undecimo.
CCLVIII. AVRIENSI EPISCOPO. De jure patronatus. (Laterani, II Id. Februarii.) Postulasti per sedem apostolicam edoceri ut cum rectores parochialium ecclesiarum quandoque quosdam praesentent ad suarum ecclesiarum titulos ordinandos, utrum electio talium ad ipsos rectores pertineat vel etiam ad patronos, et si in iis patronorum non est requirendus assensus, utrum jus illis salvum remaneat eligendi, ut cum ipsas ecclesias vacare contigerit, intitulati hujusmodi non sint aliis praeferendi. Ad quod fraternitati tuae breviter respondemus, quod per intitulationem hujusmodi nullum patronis praejudicium generatur quin possint alios ad ipsas ecclesias, cum vacaverint, praesentare, nisi de patronorum processerit assensu.
Datum Laterani, II Idus Februarii, pontificatus nostri anno undecimo.
CCLIX. UNIVERSIS EPISCOPIS PER ANGLIAM CONSTITUTIS. Commissio adversus eos qui non servarunt interdictum. (Laterani, IX Kal. Martii.) Cum Cisterciensis ordinis monasteria per Angliam constituta interdictum ecclesiasticum pro negotio Cantuariensis ecclesiae auctoritate nostra generaliter promulgatum incoepissent arcte servare, postmodum quaedam eorum, sicut accepimus, appellationis praetextu quam occasione privilegiorum suorum interposuisse dicuntur, ipsum non solum quoad eorumdem privilegiorum indulta temere violarunt, verum etiam in campanis sonantibus ac boantibus cantilenis, apertis januis, et ad communionem aliis invitatis, solemnius praesumpserunt solito celebrare. Licet igitur tantam praesumptionis audaciam de viris religiosis credere vix possimus, quia tamen, si verum est quod asseritur, non sine gravi jactura libertatis ecclesiasticae debilitari posset per illud nervus canonicae disciplinae, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus super hoc inquiratis diligentissime veritatem, et abbates sive priores monasteriorum illorum quae taliter inveneritis celebrare suspensos ad praesentiam nostram ad satisfaciendum de tanto contemptu, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, per censuram ecclesiasticam accedere compellatis, monasteria cogentes ipsa simili censura ut secundum mandatum venerabilium fratrum nostrorum Londoniensis episcopi et coexsecutorum suorum inviolabiliter praelibatum interdictum observent, nonobstante quolibet privilegio, cum nec possit mandato apostolicae auctoritatis obstare, qua semper salva hujusmodi privilegia conceduntur. Quod si non omnes . . . singuli vestrum ea nihilominus exsequantur, etc.
Datum Laterani, IX Kalend. Martii, pontificatus nostri anno undecimo.
CCLX. ABBATI CISTERCIENSI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. De eadem re. (Laterani, IX Kal. Martii.) Grave gerimus et indignum quod cum monasteria tui ordinis per Angliam constituta interdictum ecclesiasticum, etc. ut in alia usque canonicae disciplinae, venerabilibus fratribus nostris episcopis per Angliam constitutis districte dedimus in praeceptis ut super hoc inquirant diligentissime veritatem, et abbates sive priores monasteriorum illorum, quae taliter invenerint celebrasse, suspensos, etc. usque per censuram ecclesiasticam venire compellant, monasteria ipsa simili censura cogentes ut secundum mandatum venerabilium fratrum nostrorum Londoniensis episcopi et coexsecutorum suorum, etc. ut in alia usque conceduntur. Quia vero tanto reputamus indignius hoc a Cisterciensi ordine sustinere quanto minus apostolica sedes et nos meruimus apud illum ut pro gratia nobis injuriam et contemptum rependeret pro honore, propter quod, nisi rationabilem animi nostri motum ille zelus ferventissimae charitatis quem circa te aliosque religiosos ejusdem ordinis gerimus temperaret, hujusmodi temeritatis actores graviori curavissemus animadversione punire, discretionem tuam monemus attentius et hortamur, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus super eo dolens et moerens quod ex tuo videtur hortatu tantus provenisse contemptus, quandoquidem, sicut ipse nobis per tuas dudum litteras intimasti, et nos per nostras super hoc familiari ratiocinatione jurgavimus, appellandi causas et audaciam celebrandi consultus consulentibus suggessisti, eum de mandato quod superius est expressum accipias intellectum ut sic alios tui ordinis a simili culpa praeserves ne poenam similem seu forsan graviorem illa quae nunc istis infligitur ad ipsos contingat extendi; quia profecto si secus, quod non credimus, attentares, caput et membra, juxta quod hoc vel illa peccassent, castigatione debita puniremus.
Datum Laterani, IX Kal. Martii, pontificatus nostri anno undecimo.
CCLXI. MELDENSI ELECTO, ET ABBATI SANCTAE GENOVEFAE, ET GUILLELMO ARCHIDIACONO PARISIENSI. De electione episcopi Virdunensis. (Laterani, X Kal. Martii.) Dilectus filius magister Herbertus Virdunensis canonicus in nostra proposuit praesentia constitutus quod necato dudum in armis episcopo Virdunensi, decanus et capitulum Virdunensis Ecclesiae foraneorum et quorumdam residentium quoque fratrum, qui studiorum vel aliis necessariis causis aberant, captantes, ut videbatur, absentiam, octavum diem sepulturae pontificis interempti ad eligendum sibi pastorem praepropere statuerunt; in quo videlicet die idem magister casu non vocatus interfuit; eoque cum aliis ingresso capitulum, decanus primo verbo ad electionem spectante dixit se ac alios in primicerium consensisse, continuoque in aure archidiaconi secreto susurrans sermonem iteravit consimilem, quibusdam subjungendo dicentibus id quod ille dixerat verum esse. Cumque protinus primicerium ipsum pro persolvendis debitis praedecessoris sui rogare coepissent, magister memoratus admirans si adeo processum fuisset ab eis, inquit decano non esse ita praecipitanter sed cum diligenti deliberatione ante nominationem super electione tractandum, cancellario respondente quod de ipso jam antea pertractarant. Ad haec igitur ipse magister facti novitate permotus surrexit, et accedens propius, auctoritate coepit apostolica prohibere ne quid contra canonicam formam fieret, appellare intendens et appellationis causas nihilominus assignare. Plurimi autem audito quod auctoritatem apostolicam nominasset, consurgentes circumdederunt eumdem, et conclamantes improbe cum clamante, loquentis interrupere sermonem, volentemque intermissa verba resumere, confusi clamores fremitu prohibebant audiri, ac demum jurgatum graviter ut taceret, et superpellicio tractum fortiter, ad sedem propriam redire fecerunt. Qui tandem viso quod primicerius idem surgens pavimento procubuit, quasi electionis suae gratias redditurus, iterum proclamavit in continenti se offerens paratum ostendere quare idem primicerius eligi non deberet, appellans ad nos, et proximo tunc futuras octavas Omnium Sanctorum terminum appellationi prosequendae praefigens. At illi eum, sicut et prius, clamore vincentes, primicerium ipsum in episcopali cathedra nihilominus posuerunt. Quod cum ad notitiam quatuor concanonicorum qui studebant Parisiis pervenisset, tres eorum praefato adhaesere magistro; quorum duo ad Virdunensem Ecclesiam redeuntes, pro se ac tertio contradicere curaverunt; qui etiam acceptis litteris ejusdem tertii concanonici ac praedicti magistri factum continentibus et inhibentibus cum appellationis objectu ne talis confirmaretur electus, ad Treverensem archiepiscopum accessere; in cujus praesentia cum confirmationem electionis hujusmodi studuissent prudenter et fideliter impedire, multorum demum devicti precibus in illam consensisse dicuntur, quanquam postea cum ipsis et sex aliis saepe dictus magister coram eodem archiepiscopo constitutus, una cum eis pariter interdixerit ne ad consecrationem procederet impendendam, super quinque articulis ad nostram audientiam appellando, quatuor in factum et uno in personam expressis, primo videlicet quod ad faciendam electionem absentes legitime non fuere vocati, secundo quod super ipsius tractatu deliberatio debita non processit, tertio quod eidem magistro audientia cum debita tranquillitate fuerat denegata, quarto quod post appellationem ad nos legitime interpositam processum fuerat in negotio, quinto autem quod litteraturae defectum dicebant eumdem primicerium sustinere, asserentes insuper electionem ipsius ex multis aliis fuisse suspectam. Super quibus omnibus licet idem magister cum sociis suis et rationes et canones allegasset, ac tam praesentatoribus quam consecratoribus necnon etiam consecrando appellationem innovando pluries inhibuerit ne ad consecrationem procedere attentarent, illi tamen nihilominus processerunt. Unde cum sociis suis supplicabat humiliter ut quod sic illicite factum fuerat in irritum revocantes, eos quoque per quos fuerat attentatum debita dignaremur poena punire, ac praecipere nihilominus de aliis quae duxerint proponenda veritatem inquiri. Caeterum dilectus filius R. procurator partis adversae proposuit econtrario quod cum decanus et canonici Virdunenses a civibus suis essent de civitate propria pro Ecclesiae libertate depulsi, omnisque ipsorum substantia devorata, mortuo demum episcopo memorato tutum convenerunt in locum, et non solum seditiones civiles, verum etiam hostilia bella pensantes, ut in utrisque sibi salubriter in pastoris substitutione consulerent, inducias a civibus petere decreverunt, quatenus ad eligendum sibi pontificem in suum possent capitulum convenire. Cumque breves eis induciae concessae fuerint difficulter ab illis, diem electioni faciendae unanimiter praefixerunt, infra quem vocatis omnibus concanonicis qui vel debuerunt vocari vel vocari commode potuere, de persona eligenda in choro et capitulo deliberarunt ac sollicite tractaverunt. Praefixa itaque die convenientibus universis qui vocati venire voluerunt in unum, decanus, qui medio tempore diligentiam maximam adhibuerat in perscrutandis voluntatibus et intentionibus singulorum, de communi assensu ad petitionem totius capituli praefatum primicerium, virum integrae famae, nobilem ac facundum, in temporalibus providum, et in spiritualibus sufficienter instructum, eo modo quo decuit nominavit et in pastorem elegit, consentientibus universis qui aderant, praedicto magistro duntaxat excepto, qui non erat de residentibus in Ecclesia, sed foraneus, nec aliquam rationabilem causam sui dissensus ostendit. Cumque praenominato archiepiscopo electionem ipsius confirmandam praesentassent ex more, die demum confirmationis ipsius contradixerunt quidam; sed postmodum consentientes in ipsum, simul cum aliis petierunt ut idem archiepiscopus electionem confirmaret praedictam et diem consecrationi praefigeret impendendae. Quapropter archiepiscopus de prudentum consilio electionem confirmavit eamdem, et diem consecrationi praefixit, in qua denique saepedictus magister et quidam alii qui prius in electionem consenserant, ac duo alii qui conquerebantur se non fuisse vocatos, consecrationem impedire moliti sunt, rationes quasdam, diligenter quidem, sed non efficaciter proponendo, quibus demum archiepiscopus ipse pro frivolis reputatis, de consilio episcoporum, abbatum, et jurisperitorum praefatum electum in episcopum consecravit, ipso magistro cum suis a praesentia ejus contumaciter recedente. Unde procurator jam dictus suppliciter postulabat ut quod circa electionem et consecrationem memorati episcopi nitebatur astruere canonice factum esse, ratum dignaremur habere; praesertim cum, etsi non eminentis litteraturae, competentis tamen esse asseveraret eumdem, et Ecclesiam Virdunensem in multis jam sub ejus regimine profecisse. Quia igitur nobis non constitit de praemissis, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus habentes prae oculis solum Deum, vocatis qui fuerint evocandi, inquiratis super iis diligentissime veritatem, et usque ad calculum diffinitivae sententiae, sublato appellationis obstaculo, procedentes, causam sufficienter instructam nobis remittere procuretis, praefigentes partibus terminum competentem quo recepturae sententiam nostro se conspectui repraesentent; ita quod si dictus episcopus maluerit ad praesentiam nostram in propria persona venire, super litteraturae duntaxat articulo, cum per examinationem praesentem satis nobis valeat de ipsa liquere, minime procedatis. Alioquin de ipsa diligenter examinantes eumdem, quod inveneritis simili modo ad nostram praesentiam transmittatis. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam cessante appellatione cogatis veritati testimonium perhibere. Quod si non omnes iis exsequendis, etc. duo vestrum ea nihilominus exsequantur.
Datum Laterani, X Kal. Martii, pontificatus nostri anno undecimo.
CCLXII. CYNTHIO TITULI SANCTI LAURENTII IN LUCINA PRESBYTERO CARDINALI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Respondet ad ejus consulta. Officii tui laudabilem exsequeris actionem cum super illis de quibus dubitas per nos postulas edoceri. Sane nobis tuis litteris intimasti quod cum monasterium quoddam possessionibus convenienter ditatum, sed positum in medio nationis pravae et perversae pastore careret, monachi de electione abbatis tractantes necessarium duxerint personam eligere aliquam cujus potentia valeret a persecutoribus liberari, cumque non possent sui ordinis idoneam invenire personam, in quemdam virum nobilem oculos direxerunt, per quem melius poterat defensari, et consilio quorumdam jurisperitorum adierunt patrem ipsius, humiliter postulantes quod filium suum induceret ut habitum susciperet monachalem, nullam patri de ipsius promotione fiduciam tribuentes, et pater ad hoc induxit filium discretum, providum, litteratum, et viginti quinque annorum aetatis; qui monachus est effectus, nulla spe, ut asserit, de sublimatione tributa, sed die in quo monachus est effectus, fuit in abbatem electus; cujus electio fuit per dilectum filium nostrum G. de Lab. subdiaconum nostrum rectorem Messanae, apostolicae sedis legatum, qui in omnibus praedictis interfuit, confirmata. Cum autem idem sit paratus purgare se quia nulla fuit ad hoc ambitione inductus, per litteras nostras postulas edoceri utrum dictus legatus potuit hujusmodi electionem confirmare vel dispensare ut quod factum est stare possit, et utrum electione rite cassata, iterum valeat eligi in abbatem. Nos autem consultationi tuae taliter respondemus, quod licet ex his quae in continenti subsecuta sunt ostendatur quod talis taliter eligi non possit in abbatem, maxime cum ex eo quod, antequam esset discipulus, voluit esse magister, electionem illam irritam esse decernimus et inanem. Verum postquam fuerit in regula competenter instructus, si urgens necessitas et evidens utilitas ipsius monasterii postulaverit, purgatione recepta poterit in abbatem assumi, ne monasterium opprimatur incursibus malignorum.
Secundo quaesisti, cum quis in testamento relinquit episcopo propriam portionem, et alia multa monasteriis vel ecclesiis aliisque dimittit, utrum episcopus ex illis legitimam possit petere portionem, adjiciens an cum aliquis ex testamento in fraudem modicum constituerit mortuarium et alia dimiserit pro anima sua plura, nihilominus possit episcopus exigere portionem de aliis a canone constitutam. Nos autem super iis consultationi tuae taliter respondemus, quod si portionem illam cum conditione legavit episcopo ut esset ea sola contentus, et eam episcopus acceptavit, quia per hoc aliis renuntiasse videtur, de caeteris non poterit exigere portionem. Quod si eam ipsi absolute reliquit, portionem sibi debitam poterit nihilominus de caeteris vindicare. Si vero constiterit quod in fraudem modicum constituit mortuarium, ut in caeteris episcopus portione debita fraudaretur, quia fraus et dolus alicui patrocinari non debent, episcopus portionem ex illis poterit exigere a canone constitutam, salvis indulgentiis pontificum Romanorum quae quibusdam regularibus sunt concessae.
Requisisti de his quae testator pro anima sua legat in ultima voluntate, qualiter sint inter episcopum et ecclesias dividenda. Et quidem regulariter verum est quod episcopus debet de his secundum diversas consuetudines tertiam vel quartam portionem habere. Sed considerandum est diligenter utrum testator leget hoc modo, Relinquo, inquit, istud episcopo, an: Relinquo istud ecclesiae, vel: Relinquo istud episcopo et ecclesiae, an: Relinquo istud episcopo, et relinquo illud ecclesiae. In primo casu distinguendum est utrum relinquatur illud episcopo ab extraneo, an propinquo. Si ab extraneo, generaliter verum est quod praesumitur esse relictum intuitu Ecclesiae, non personae. Unde cathedralis ecclesia canonicam de illo potest petere portionem; quemadmodum episcopo competit sua portio, si aliquid ipsi ecclesiae relinquatur. Et hoc utique verum est, nisi testator exprimat quod velit illud esse tantum episcopi, non Ecclesiae. In quo casu servanda est dispositio testatoris. Secus autem si exprimat quod velit illud esse tantum Ecclesiae, non episcopi, quia privata dispositio testatoris non potest generalem constitutionem canonis immutare. Nec est contrarium quod in canone legitur, videlicet quod pontifices quibus ab extraneis aliquid aut cum Ecclesia aut sequestratum dimittitur aut donatur (quia ille qui donat, pro redemptione animae suae, non pro commodo sacerdotis, probatur offerre), non quasi suum proprium, sed quasi dimissum Ecclesiae, inter facultates Ecclesiae computabunt: quoniam hoc est verum cum testator ita sequestratim legat illud episcopo quod non exprimit utrum velit ad episcopum tantum et non ad Ecclesiam pertinere. Si vero relinquatur illud episcopo a propinquo, praesumitur esse relictum, non intuitu Ecclesiae, sed personae, nisi forte contrarium probaretur; et de isto nihil potest Ecclesia petere in vita ejus. Quod si relinquitur episcopo et ecclesiae, de illo canonica inter ipsos est divisio facienda. Si vero istud episcopo et illud Ecclesiae relinquatur, sive aequalia sive inaequalia sint relicta, reducenda sunt ad divisionem canonicam inter episcopum et ecclesiam cathedralem, nisi ambo velint esse testatoris dispositione contenti; quam propter ultimae voluntatis favorem satis decens est observari ubi neque fraus intervenit neque dolus, nec quisquam nimium defraudatur debita portione. Secus est autem si aliquid legetur episcopo et aliquid capellis vel monasteriis aut aliis piis locis. Nam in hoc casu quod legatur episcopo, ejus est praecipuum cum ecclesia cathedrali, quemadmodum si cuilibet alii legaretur, et de iis quae illis legantur portionem canonicam nihilominus obtinebit, quoniam non est tanta communio inter episcopum et capellas vel monasteria seu alia pia loca quanta est inter ipsum et ecclesiam cathedralem, cui est spirituali conjugio copulatus. Unde quae acquirit episcopus, non illis, sed isti tantum acquirit. Illud autem est generaliter observandum circa eum qui potest proprium possidere praelationem vel administrationem Ecclesiae non habentem, quod si ei aliquid specialiter relinquatur, non solum a propinquo, verum etiam ab extraneo, intelligitur esse relictum, non intuitu Ecclesiae sed personae, nisi probatio in contrarium appareret. Et idcirco de illo non episcopus nec Ecclesia potest in vita ejus sibi aliquid vindicare. Et hoc intelligitur esse verum cum fraus minime procuratur; quae si detecta fuerit, patrocinari non debet.
Significasti praeterea, quamdam mulierem in poenitentia fuisse confessam quod timens ne viri possessio devolveretur ad alios, inducta cujusdam consilio veneficae mulieris quarumdam herbarum quotidie succum potabat, et sic ejus venter intumuit; et inde gravidam se ostendens, tandem sibi partum supposuit alienum, timensque maritum, non vult facinus ipsi detegere, qui prolem credit sine dubitatione qualibet esse suam. Quoniam igitur per nostras postulas litteras edoceri utrum ei, hac fraude durante, sit poenitentia injungenda, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod sicut mulieri quae ignorante marito de adulterio prolem suscepit, quamvis id viro suo timeat confiteri, non est poenitentia deneganda, ita nec illi debet poenitentia denegari, maxime si per alios intelligas alienos, ad quos timeat possessionem viri devolvi, sed competens satisfactio per discretum sacerdotem ei debet injungi. Et infra: Postremo quaesisti utrum is qui propter plures excessus a pluribus praelatis jus in ipsum habentibus excommunicationis est vinculo innodatus, et uni praelatorum de uno tantum satisfacere vult excessu, ab eo sit absolvendus de quo satisfacere vult eidem, et cum de alio non satisfecerit, alii absolutus valeat nuntiari. Quia vero super hoc inter scholasticos diversae sunt sententiae diversorum, nos ad praesens nulli praejudicare volentes, id solummodo tibi super hoc articulo respondemus, quod supprimenti veritatem absolutio subrepta non prodest, et veritatem intelligens, absolutionem hujusmodi exhibere non debet.
CCLXIII. ARCHIEPISCOPO ET MAGISTRO GERNANDO CANONICO MAGDEBURGENSIBUS. De electione abbatissae Herisiensis. Cum dilecta in Christo filia R. custos Herisiensis ecclesiae ac Volpertus clericus procurator G. monialis olim ad sedem apostolicam accessissent, et super electionibus celebratis de custode ac moniale jam dictis litigassent aliquandiu coram nobis, nos iis diligenter auditis quae tam a procuratore ipso fuere proposita quam custode, Helerwardensi et Hergensi abbatibus ac praeposito Geismariensi dedimus in mandatis ut quidquid factum fuerat super monialis electione jam dictae, auctoritate nostra suffulti, nullius contradictione vel appellatione obstante, denuntiarent irritum et inane, ac super ipsius electione custodis veritate diligentius inquisita, si electionem ipsius canonicam et personam idoneam invenirent, ipsam auctoritate apostolica confirmarent, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescentes. Verum cum ipsa custos mandatum hujusmodi judicibus praesentasset, quod de praefata moniali factum fuerat denuntiaverunt irritum et inane. Quae cum nollet dimittere abbatiam, judices ipsi excommunicationis eam vinculo innodantes, mandaverunt eamdem arctius evitari; sed ipsa cum electricibus suis post aliquot dies super electione sua per nuntium appellavit. Judices autem appellationi nullatenus deferentes, praesertim cum de nostro expresso mandato fuisset ejus electio irritata et appellatio esset in litteris nostris inhibita, citato Herisiensi conventu, de ipsius electione custodis, prout ipsis injunctum fuerat, inquirere studuerunt. Cumque ipsius electionem invenissent canonicam idoneamque personam, habito prudentum consilio electionem confirmantes ipsius, abbatiam Herisiensem auctoritate nostra per diffinitivam sententiam adjudicaverunt eidem. Et licet dioecesanus episcopus appellarit et inhibuerit Herisiensi conventui ne illi tanquam abbatissae praesumerent obedire, ipsi tamen eam in corporalem ejusdem abbatiae possessionem cum omni mansuetudine induxerunt, a qua per . . fratrem monialis praedictae ac fautores ipsius per violentiam est ejecta, et praeter alia mala quae ibidem fuere nequiter perpetrata per illos, dictam R. coegerunt sacramento firmare ut usque ad festum Beati Martini tunc proxime futurum Herisiensem Ecclesiam non intraret nec etiam domo simplici vel quod ibidem obtinebat stipendio uteretur. Porro cum dicta R. super iis et aliis graviter vexaretur, ad nostram duxit praesentiam recurrendum, memorata G. moniali similiter veniente. Cumque super iis ipsa R. proposuerit quaestionem, et postulaverit confirmari processum judicum praedictorum et ut satisfieret sibi de damnis et injuriis irrogatis, dicta G. proposuit ex adverso quod cum electa fuerit in Herisiensis Ecclesiae abbatissam a majori et saniori parte conventus, et ejus electio per dioecesanum fuerit episcopum confirmata, ipsa custos ad abbatem de Conradesburch et ejus conjudices litteras impetravit. Ad quorum praesentiam cum ipsa G. citata veniret et ostenderet se spoliatam fuisse ipsius occasione custodis, sententiam ab ipsis judicibus reputavit se illi nullatenus respondere teneri nisi foret primitus restituta, sed ipsa custos ab eadem sententia provocando, appellationem suam est personaliter prosecuta. Caeterum cum ipsa G. ad hoc tantum procuratorem transmiserit ut eadem confirmaretur sententia, procurator ipsius mandati fines excedens passus est obtinere custodem quod voluit contra ipsam, et ad supradictos judices litteras reportavit; quorum unus excommunicationis sententiae subjacebat, prout litterae venerabilis fratris nostri Maguntinensis archiepiscopi nobis exhibitae continebant; cum quo alter eorum, absente tertio, in omnibus inordinate processit, et licet tam ipsa quam Herisiense capitulum pro diversis gravaminibus appellarint, ipsi tamen nihilominus procedentes, eamdem custodem per Albertum familiarem ipsius, qui, sicut ex eisdem litteris memorati archiepiscopi probabatur, vinculo erat excommunicationis astrictus, et B. plebanum in corporalem fecerunt possessionem induci. Ad probandum vero quod procurator jam dictus mandatum tale receperit, ut videlicet appellationem interpositam prosequi procuraret, testes coram auditore sibi dato produxit. Sed econtra responsum est quod etsi testes illi mandatum tale probassent, per hoc tamen nullatenus est ostensum quin aliud recepisset, et ideo cum esset pro sententia praesumendum, praesertim cum fuisset a nobis cum maturitate consilii promulgata, manifeste intelligi poterat quod super principali negotio procurator praedictus mandatum receperat generale; sicut eadem custos per testem unicum, quem produxit, plenius ostendebat. Nos autem iis et aliis intellectis quae fuerunt ab unaque parte proposita, praefatam G. monialem ab administratione ipsius abbatiae sententialiter duximus removendam, dilectis filiis scholastico Hildesemensi, custodi et scholastico Mindensibus dantes nostris litteris in praeceptis ut ad ipsam Ecclesiam personaliter accedentes, abbatiae administrationem ejusdem alii personae idoneae committere procurarent, cui ad opus Ecclesiae fieret hinc inde resignatio subtractorum, ipsi vero interim de confirmationis sententia, quae super electione custodis lata erat a delegatis judicibus, cognoscentes, sicut justum esset, confirmarent vel infirmarent eamdem; ita videlicet quod si pro eo quod unus ex judicibus delegatis, qui eamdem sententiam tulerant, excommunicationis esset vinculo publice innodatus quando sententia lata fuit, sicut per metropolitani litteras monstrabatur, aut ex alia causa ipsam constaret sententiam infirmandam, ea cassata, cognoscerent iterum de ipsius electione custodis, et quae in factum fuissent proposita vel personam plenius audientes, ipsam, si fuisset inventa canonica, confirmarent; alioquin ea penitus infirmata, darent sororibus facultatem liberam eligendi, et quam in abbatissam sibi ducerent regulariter eligendam, ejus electionem sublato appellationis obstaculo confirmarent, ac praefatae custodi de bonis Ecclesiae facerent in expensis legitimis provideri; contradictores nihilominus vel rebelles ut a sua temeritate desisterent per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogentes. Testes etiam qui nominati essent, si se gratia, odio, vel timore subtraherent, per districtionem eamdem cessante appellatione cogerent veritati testimonium perhibere. Ipsi vero judices tam custodem ipsam quam conventum Herisiensis Ecclesiae ad suam praesentiam evocantes, dilationis eis terminum indulserunt; sed dilatione pendente, praeposita Herisiensis cum complicibus suis abbati de Reinvehusen, praeposito de Nova Ecclesia, et plebano de Eschenshuseim nostras litteras praesentavit, in quibus eisdem judicibus mandabatur ut supradicta custos quaedam ipsius ecclesiae ornamenta, custodiae quoque proventus ad usum ecclesiae pertinentes, et redditus de Meinchsern, qui debebant sororum necessitatibus ministrari, ac quaedam alia de praebendis earum, quae per quosdam praedones malitiose subtraxerat et ipsa pro suae voluntatis arbitrio detinebat, per censuram ecclesiasticam appellatione remota justitia mediante restituere cogeretur; quarum auctoritate custos ipsa citata, cum statuto sibi die non posset coram judicibus comparere, ipsi post appellationem a Lamberto clerico interpositam pro parte custodis ejusdem, in ipsam excommunicationis sententiam protulerunt. Et licet eodem die procurator ipsius comparuerit coram eis, et eamdem excommunicationis sententiam, utpote minus rationabiliter latam, peteret relaxari, cum in nullo penitus audiretur, appellationem a praedicto Lamberto clerico interpositam ratam habuit, et recessit. Ipsi vero appellationi minime deferentes receperunt testes a praepositae ac complicum ejus parte productos, et eorum depositionibus in ipsius custodis absentia publicatis, ipsam cum complicibus suis ad restitutionem centum quinquaginta marcarum et de furto ac sacrilegio nihilominus condemnarunt, excommunicationis sententiae supponentes easdem. Postmodum autem cum procurator custodis ipsius praedictorum scholastici Mindensis et conjudicum suorum conspectui se statuto termino praesentasset pro eadem custode in judicio processurus, iidem judices asserentes quod cum praefata custos excommunicata esset a judicibus memoratis, sicut ipsa non poterat agere, sic nec ejus debebat procurator audiri, eum ab agendo per sententiam repulerunt. Procurator autem ex adverso respondit quod talis excommunicationis sententia sibi nocere non poterat vel custodi, cum per legitimae appellationis obstaculum, quae sententiam ipsam praecesserat, de jure fuerit impedita. Cumque judices ipsi, allegationem hujusmodi frivolam reputantes, nollent de appellatione cognoscere, procurator jam dictus ad sedem apostolicam appellavit; sed ipsi appellationi deferre nolentes, testes quos pars altera producere voluit ad probandum quod unus ex delegatis judicibus qui sententiam tulerant pro custode tunc excommunicatus erat cum pro ea confirmationis sententia lata fuit, ea occasione sumpta quod quidam ex ipsis testibus a remotis partibus venerant, receperunt. Propter quod quaedam sorores Herisienses pro se ac praedicta custode ad sedem apostolicam provocarunt. Qui appellationem interpositam contemnentes, G. monialem ab administratione Herisiensis Ecclesiae removerunt, ipsam ejusdem Ecclesiae praepositae committentes, aliquas personas idoneas in suum adjutorium recepturae. Iidem quoque judices articulum de resignatione subtractorum intermittentes, qui primo fuerat in mandato nostrarum litterarum insertus, testes super alio articulo receperunt, quia videlicet ab abbate praedicto et conjudicibus suis legitime olim fuerat provocatum, eo quod rescripti nostri copiam partibus facere noluerunt. Qui receptos testes super praemissis articulis postmodum publicantes, confirmationis sententiam pro saepedicta custode latam penitus infirmarunt; ac de ipsius electione nihilominus inquirentes, tanquam celebratam minus canonice cassaverunt, concessa sororibus eligendi libera facultate. Quae convenientes in unum saepedictam G. monialem unanimiter elegerunt; cujus electionem dicti judices confirmantes, abbatiae possessionem et cathedram solemniter assignarunt eidem, supradictam custodem et fautrices ejus excommunicatas publice nuntiando. Subsequenter autem ii qui super articulo praenotatio, de resignatione scilicet subtractorum, auditores fuerant a praedictis judicibus deputati, recipientes testes a praedictae praepositae ac suarum complicum parte productos, depositiones ipsorum sub sigillis propriis interclusas eisdem judicibus transmiserunt. Verum cum custos ipsa iter arripuisset ad sedem apostolicam veniendi, memorati judices noluerunt dicta testium publicare, ad nostram praesentiam eadem sub sigillis suis destinantes inclusa. Nos igitur haec et alia quae tam custos praedicta quam I. clericus, qui pro eodem negotio venerat contra ipsam, nuper apud sedem apostolicam constituti proponere voluerunt, et acta judicum ab eisdem nobis exhibita diligentius attendentes, deprehendimus manifeste praedictas litteras ad memoratum abbatem de Reineshusers et suos conjudices impetratas per subreptionem obtentas, cum in eis illius articuli, videlicet de subtractorum resignatione, fuerit praeter nostram conscientiam cognitio demandata, qui litteris fuerat insertus prioribus, de quibus in secundis litteris mentio aliqua non fiebat. Et ideo quod ipsarum litterarum occasione dignoscitur attentatum, penitus duximus irritandum. Dictum insuper scholasticum Hildesemensem et conjudices suos invenimus minus provide processisse, quia cum in nostris litteris eisdem principaliter mandaretur ut ad praedictam ecclesiam personaliter accedentes, personae idoneae administrationem committerent abbatiae, cui ad opus ejusdem abbatiae fieret hinc inde resignatio subtractorum, ipsi formam mandati apostolici transponentes, illo capitulo praetermisso, de aliis articulis inordinate plurimum cognoverunt, propter quod processum ipsorum, contra nostri formam rescripti ac juris ordinem attentatum, irritum decrevimus et inanem, praesentium vobis auctoritate in virtute Spiritus sancti districte praecipiendo mandantes quatenus convenientes in loco competenti et tuto, G. A. et quibusdam aliis ejusdem ecclesiae sororibus, sicut justum fuerit, restitutis, et forma mandati nostri exacta diligentia observata, in negotio ipso juxta tenorem praecedentium litterarum appellatione remota ratione praevia procedatis, ita quod per vestram sollicitudinem circumspectam saltem hac vice negotio tandiu prorogato finis debitus imponatur. Quia vero propter causam istam diutius jam protractam Herisiensis ecclesia graves dignoscitur sustinuisse jacturas, volumus et mandamus ut tu, frater archiepiscope, in expensis propriis cognitioni causae studeas interesse.
CCLXIV. ARCHIEPISCOPO ET MAJORIS MONASTERII ET SANCTI JULIANI ABBATIBUS TURONENSIBUS. Committitur eis causa de succentoria Pictaviensi. Inter dilectos filios Bocardum et Petrum Coeth canonicos Pictavienses super succentoria Pictaviensis ecclesiae quaestione suborta, eorum utroque firmiter asserente succentoriam ipsam se per Pictaviensem cantorem, ad quem ejus donatio pertinebat, canonice assecutum, praedictus Bocardus propter hoc ad sedem apostolicam veniens, coram dilecto filio nostro Guala, Sanctae Mariae in Porticu diacono cardinali, quem sibi et procuratori praedicti Petri dedimus auditorem, affirmans sibi succentoriam ipsam canonice fuisse collatam, adjecit quod, etsi cantor eam memorato Petro alias canonice contulisset, donatio tamen ipsa propter indignitatem personae consequi non debebat effectum, cum idem Petrus esset publicus aleator et usurarius manifestus. Licet autem post altercationes multas, non solum ad hoc, sed etiam ad principale probandum praefatus Bocardus induxerit quosdam testes, quia tamen tam ipse quam pars adversa super principali et incidentibus plures testes producere intendebat, dilectis filiis decano et cantori Sanctae Radegundis Pictaviensis et Toarcensi decano causam ipsam commisimus fine canonico terminandam, attestationes praedictas eis sub bulla nostra transmittentes inclusas. Coram quibus postea partibus constitutis, cum jam dictus Bocardus testes suos recipi postularet, fuit ex adverso responsum quod non erat aliquatenus audiendus, utpote qui per dilectos filios archipresbyterum, magistrum scholarum, et magistrum P. Parvum canonicum Bituricenses, judices delegatos a nobis, sententia erat excommunicationis astrictus pro eo quod ad mandatum eorum Hugonem clericum in canonicum Fayensem admittere recusabat. Cumque postmodum idem Bocardus super absolutione sua litteras eorumdem judicum praesentasset, adversa pars eas coepit arguere falsitatis, eo quod clausula finalis earum tam in incausti colore quam in litterarum forma a scriptura reliqua discordabat, allegans eumdem B. tanquam reum criminis falsitatis ab intentione sua penitus repellendum. Porro post contentiones multiplices et diversas, judices ipsi de voluntate partium testes tam super principali quam incidentibus receperunt. Sed eodem B. postmodum ad nostram audientiam appellante, judices ipsi partes cum attestationibus et actis judicii sigillis propriis consignatis ad nostram praesentiam remiserunt. Partes itaque propter hoc nuper apud sedem apostolicam constitutae, coram dilecto filio nostro Cynthio tituli Sancti Laurentii in Lucina presbytero cardinali, quem ipsis deputavimus auditorem, aliquandiu litigarunt: qui cum nobis quae audierat fideliter retulisset, nos uniusque partis attestationibus diligenter inspectis, invenimus evidenter esse probatum eumdem Petrum publicum aleatorem esse ac usurarium manifestum, utpote qui undecim denarios pro duodecim publice mutuarat in ludo. Unde licet ad pallandum tantae praesumptionis excessum proposuerit idem Petrus quod hoc fecerat juxta Gallorum consuetudinem clericorum, secundum quam fere clerici universi mutuant sic frequenter et ludunt, nos tamen, qui ex officii nostri debito pestes hujusmodi exstirpare proponimus, atque ludos voluptuosos, occasione quorum sub quadam curialitatis imagine ad dissolutionis malitiam devenitur, penitus improbamus, excusationem praedictam, quae per pravam consuetudinem, quae dicenda est corruptela potius, palliatur, frivolam reputantes, cum in illis magis plectibilis sit offensa per quos ad excusandas excusationes in culpis delinquendi auctoritas usurpatur, quod circa eumdem Petrum de succentoria praedicta factum esse dignoscitur, propter indignitatem ac vilitatem ipsius duximus irritandum, cum personis vilibus et indignis portae dignitatis patere non debeant juxta legitimas sanctiones. Praeterea contra praefatum Bocardum fuit manifeste probatum quod de conscientia judicum praedictorum Bituricensium ultima clausula inserta non fuerat litteris eorumdem, sicut in ipsorum depositionibus exprimitur evidenter. Robertus quoque diaconus ad hoc probandum testis inductus illud idem deposuit et adjecit, quod cum deberet easdem litteras sigillare, illas diligenter inspexit, nec eamdem clausulam appositam tunc invenit. Unde pars altera proponebat quod cum praedictus B. scienter usus fuerit litteris sic falsatis, debebat merito tanquam falsarius omnino repelli. Verum nos attendentes quod, etsi constaret evidentissime quod dicta clausula litteris illis fuisset apposita praeter conscientiam judicum praedictorum, quia tamen nobis fides facta non fuit quod dictus B. illam clausulam apposuerit vel procuraverit ut ab alio poneretur, vel etiam quod scienter usus fuerit litteris sic falsatis, ab hujusmodi falsitatis objectu eumdem duximus absolvendum; maxime cum postquam hoc sibi objectum fuit, praetermiserit penitus uti eis. Ad haec, per testes Bocardi super principali negotio productos fuit satis sufficienter ostensum quod quinta feria et, ut loquamur expressius, die Jovis post festivitatem Sancti Michaelis, biennio jam elapso, succentoria sibi concessa fuerat supradicta; sed per confessionem ejusdem apparuit quod idem festum eodem anno die Jovis fuerat celebratum, sicque fuit per consequentiam comprobatum quod octavo die post festum ipsum eidem B. dicta donatio facta fuit. Caeterum per sex testes, cantorem scilicet, Oliverium, W. Gerru, R. Agnellum, I. Marinum, P. de Marcai, quos supradictus P. ad probandum quod donatio sibi facta praecesserat introduxit, exstitit manifeste probatum quod anteriori tempore sibi fuerat succentoria saepedicta collata, cum Oliverius, W. et I. manifeste dicant quod secunda vel tertia, et cantor quod tertia vel quarta die post dictum festum, et P. quod in hebdomada post idem festum eidem Petro donatio facta fuit. Verum per testes quos Bocardus ad reprobationem testium jam dictorum induxit, Oliverius et Willelmus fuerunt tanquam manifesti fornicarii reprobati. Cantor quoque per multos testes convincitur esse perjurus; quia cum juratus dixerit quod Bocardo succentoriam nunquam dederat supradictam, per multos testes probatum est ex adverso quod ipsis praesentibus cantor investivit eumdem. Insuper R. Agnellus nihil deposuisse dignoscitur super negotio principali, licet pars Petri dicens ipsum amphibologice fuisse locutum ostendere nisa fuerit quod idem testis super principali dixerit illud idem quod Oliverius et Willelmus. Duo vero residui, scilicet I. Marinus et P. de Marcai, remanserunt qui nequiverunt rationabiliter reprobari, quia licet dixerit pars Bocardi quod ipsius P. testimonio fides habenda non erat, quoniam in causa Petri fuerat procurator, quod ex eo nitebatur astruere quia testes ejusdem Bocardi dixerant quod idem I. litteras Petri portaverat, quaesierat testes, et quaedam hujusmodi fecerat, quia tamen nobis non constitit quod ejusdem P. fuerit procurator, ejus testimonio fidem censuimus adhibendam. Sed et illud frivolum reputavimus quod proposuit eadem pars Bocardi, videlicet quia cum Petrus de Marcai dixerit quod in hebdomada post praedictum festum saepedicto Petro donatio facta fuit, innuitur quod donationem ipsius B. quae octavo die post idem festum facta fuerat, eadem Petri donatio minime praecessisset. Nam cum hebdomada vel septimana nequaquam ultra diem septimum extendatur, apparet quia donatio quae facta fuerat in hebdomada vel etiam septimana, citeriori utique tempore fuit facta quam illa quae facta fuit postmodum in octavo. Cum igitur per depositiones saltem duorum testium, qui nullatenus reprobati fuerunt, nobis constiterit evidenter quod concessio Petro facta praecesserit, quanquam propter indignitatem ejusdem P. meruerit reprobari, concessionem Bocardo factam irritam decrevimus et inanem. Quia vero cantor, ad quem ipsius succentoriae donatio spectare proponitur, ut de ipsius perjurio taceamus, adeo inconstanter se habuit in hoc facto ut, sicut praemissum est, prima donatione non reprobata secundam facere attentarit, et dignum sit ut in eo quis puniatur in quo visus est deliquisse, in hoc ejus duximus varietatis inconstantiam puniendam ut concedendi succentoriam ipsam hac vice nullam habeat facultatem, praesentium vobis auctoritate mandantes quatenus eamdem auctoritate nostra suffulti sublato appellationis obstaculo personae idoneae assignetis, contradictores, etc.
CCLXV. PARISIENSI ET TRECENSI EPISCOPIS, ET ABBATI SANCTAE GENOVEFAE PARISIENSIS. De causa monasterii Vezeliac. contra comitem Antissiodorensem. (Laterani.) Cum olim dilecti filii abbas et conventus Virzicenses sua nobis conquestione monstrassent quod nobilis vir Petrus comes Antissiodorensis quoddam stagnum, molendinum, et domum in terra eorum construere nitebatur in ipsorum praejudicium et gravamen, venerabili fratri nostro episcopo et dilecto filio thesaurario Nivernensi commisimus causam ipsam; in quorum praesentia partibus constitutis, sicut per litteras eorumdem accepimus, lite super petitionibus Ecclesiae contestata, receptis utrinque testibus, et attestationibus publicatis, cum super dictis testium inter partes fuisset postmodum disputatum, tandem pars comitis proposuit coram eis quod de damnis in nemoribus et rebus aliis datis, super quibus testes deponere videbantur, cognoscere non debebant, cum in rescripto nostro nulla de damnis mentio haberetur, adjiciens quod res illae super quibus quaestio agebatur de feudo erant nobilis viri ducis Burgundiae, sicut idem dux in patentibus litteris fatebatur, et ideo super illis ad dominum feudi potius quam ad dictos fuerat judices recurrendum. Ad quod fuit ex adverso responsum, quod si non expresse, tacite tamen de damnis datis in nostris litteris mentio habebatur, cum nomen gravaminis esset litteris ipsis insertum, propter quod de ipsis cognoscere poterant, saltem tanquam de accessoriis seu appendiciis negotii principalis. Item cum super omnibus articulis de quibus testes deposuerant lis fuisset solemniter contestata, de ipsis cognoscere ac pronuntiare judices tenebantur. Sed et super exceptione feudi sero nimis, utpote post testium publicationem, objecta, audiendum non esse comitem asserebat. Ad haec pars comitis replicavit quod etsi super damnis a procuratore lis fuerit contestata, ei tamen ex hoc non poterat praejudicium generari, cum ad hoc procurator datus non fuerit, sed ad illam duntaxat causam quae fuerat in litteris commissionis expressa, super castro videlicet, stagno, et molendino; ad hoc parte altera respondente quod procuratoris factum [comes] ulterius impugnare non portat, quod usque post publicationem testium minime duxerat revocandum. Judices autem super hinc inde propositis habito consilio discretorum interlocuti sunt quod super damnis a comite ad eos cognitio pertinebat. Quo audito comes ad appellationis beneficium convolavit. Unde licet ipsum judices evocatum et nec per se nec responsalem idoneum comparentem excommunicationis vinculo astrinxissent, eo tamen in contumacia perdurante, causam eamdem cum attestationibus fideliter consignatis ad nostram praesentiam remiserunt. Porro procuratoribus utriusque partis propter hoc apud sedem apostolicam constitutis, procurator monasterii proposuit coram nobis quod cum villa de Vetenedo Virziliacensi et Sancti Germani Antissiodorensis monasteriis sit communis, ita quod terragium, spanagium, albergariam, censum, tertias, laudas, vendas, et retentionem habeant in eadem, praedictus comes, qui nihil aliud quam duos denarios annuatim a quolibet rustico custodiae seu salvamenti nomine percipere consuevit, nunc in ipsa jurisdictionem sibi contra justitiam usurpando, ab unoquoque villano quinque solidos extorquet in quodam loco ejusdem villae post inhibitionem tam sibi quam Hospitalariis factam, qui locum ipsum in censiva monasterii obtinebant, ab eis per commutationem recepto, castrum, stagnum, et molendinum aedificando in ipsorum praejudicium et gravamen, in nemoribus, lapidibus et rebus aliis gravibus damnis datis. Propter quod aedificia supradicta, utpote post inhibitionem et nuntiationem exstructa, idem procurator petiit demoliri, et compelli comitem supradictum a Virziliacensis monasterii super hoc molestatione cessare, super damnis datis eidem compensationem congruam exhibendo. Procurator vero comitis allegavit quod cum in praedicto loco de Vetenedo suae jurisdictioni subjecto perpetrarentur saepissime homicidia et rapinae, ipse volens tot et tantis obviare periculis, quamdam domum in solo quod ab Hospitalariis per commutationem acceperat, ubi domum fortem olim exstitisse didicerat, ad transeuntium securitatem construxit, quodam stagno et molendino ad opus custodum ipsius domus aedificatis ibidem. Verum abbas et conventus praedicti falso dicentes se super hoc praegravari, litteras ad praedictos judices impetrarunt; et cum ipsis in praesentia judicum obtulerit dictus comes quod si qua damna probarent se ob illa aedificia pertulisse, non solum in simplum sed duplum ipsis damna eadem resarciret, ipsi tam hoc verbum quam etiam alias pacis species penitus respuerunt. Cum autem per judices fuerit in eadem causa usque ad testium publicationem processum, quoniam attestationibus publicatis apparuit eos super multis deposuisse articulis super quibus lis contestata non fuerat, pars comitis allegavit quod judices super illis cognoscere non valebant. Unde judicibus se de damnis datis cognoscere ac pronuntiare posse interloquentibus, ad nostram fuit audientiam provocatum. Nos autem auditis iis et aliis quae procuratores proponere curaverunt, et attestationibus uniusque partis diligenter inspectis, intelleximus pro monasterio esse probatum in supradicta villa terragium, spanagium, albergaria, census, tertias, laudas, vendas, ac retentiones ad praedicta monasteria pertinere, ac stagnum et calceria supradicta partim in proprietate Virziliacensis coenobii, et partim in ipsius et Sancti Germani censiva fuisse constructa. Item quod Hospitalariis, qui pro praedicto loco annuum censum monasteriis exsolvebant, ne locum ipsum, censivam videlicet monasteriorum, transferrent in comitem, et comiti ne censivam ipsam reciperet, prohibitio facta fuit. Pro parte vero comitis videbatur esse probatum quod justitia nemoris supra fortalitia est ipsius, et quod absque cujusquam injuria dictus comes ad albergagium hominum ipsius villae potest concedere nemus ipsum, quodque comes ipse justitiam habet in villa, et pro salvamento de qualibet domo villae duos denarios recipere consuevit. Item quod in pratis Hospitalariorum est fortalitia ipsa fundata, et quod quicunque aliquid habet ad censum, illud salvo censu potest vendere cui vult. Rursus quod in eadem villa olim fuerat domus fortis clausa palitiis et fossatis. Quia vero super damnis datis antequam lis fuerit contestata nequaquam ad dictos judices cognitio pertinebat, cum in rescripto nostro nulla de ipsis mentio haberetur, nec ad ipsos potuerit jurisdictio prorogari, cum procurator ad illa intelligatur solummodo constitutus quae in commisionis litteris inveniuntur expressa, et postquam comes publicatis attestationibus intellexit super damnis illis fuisse depositum, protinus contradixit, nos eosdem judices protinus pronuntiavimus minus juste interlocutos fuisse ac saepedictum comitem, qui ob hoc ad appellationis beneficium convolavit, excommunicationis sententia non fuisse ligatum. Caeterum quia ex procuratoris ejusdem comitis confessione didicimus post nuntiationem novi operis sibi factam supradicta fortalitia, stagnum, et molendinum aedificasse, praesentium vobis auctoritate praecipiendo mandamus quatenus utramque partem ad compositionem amicabilem faciendam, quam utrique necessariam credimus, moneatis prudenter et efficaciter inducatis. Quod si forsitan infra mensem postquam a vobis fuerint diligenter admoniti vestris acquiescere monitis non curarint, vos auctoritate nostra sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo sententiam proferatis quam sub bulla nostra vobis mittimus interclusam, facientes eam per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.
Datum Laterani, anno duodecimo.
CCLXVI. Testes quomodo recipiantur. Quoniam frequenter in dubium revocatur a multis an lite non contestata testes recipi valeant, auctoritate praesentium duximus declarandum regulariter verum esse quod lite non contestata non est ad receptionem testium procedendum, nisi forte de morte testium timeatur vel absentia diuturna, in quibus casibus cum civiliter est agendum, ne veritas occultetur, et probationis copia fortuitis casibus subtrahatur, senes et valitudinarii et alii testes de quibus ex aliqua rationabili causa timetur, etiam lite non contestata sunt procul dubio admittendi; sive pars conventa sit contumax, sive sit absens absque malitia, ut conveniri non possit. Sed si actor non convenerit adversarium infra annum ex quo poterit conveniri, vel saltem receptionem hujusmodi testium non denuntiaverit illi, attestationes sic receptae non valeant, ne forte hoc procuret in fraudem ut processu temporis exceptiones legitimae ad repellendum testes vel aliae locum habere non possint. Porro speciales causae possunt occurrere in quibus casualiter esset aliud observandum; ut verbi gratia, si super alicujus electione vel copula maritali quaestio moveatur. Tunc etenim, ne propter longam moram in spiritualibus vel temporalibus patiatur Ecclesia laesionem, vel viro seu mulieri fornicationis occasio praebeatur, maxime cum propinquitatis gradus opponitur divina lege prohibitus, in hujusmodi casibus testes sunt merito admittendi, si videlicet contumax apparuerit is in quem fuerit actio dirigenda, sive quia peremptoria citatione recepta venire contemnit, sive quia malitiose se ipsum occultat, sive quod impedit ne possit ad eum citatio pervenire. Si vero aliter absens fuerit et agatur de spirituali conjugio inter praelatum et ecclesiam jam contracto, electione maxime confirmata, illud in hoc articulo volumus observari quod super exspectatione talium personarum in sacris est canonibus diffinitum. Quod si forsan agatur de spirituali conjugio contrahendo, is qui est in praelatum electus, per spatium sex mensium exspectetur, nisi pensatis negotii circumstantiis per superioris providentiam magis vel minus fuerit exspectandus. Si autem de carnali conjugio sit agendum, tandiu alteruter conjugum exspectetur donec de ipsius obitu verisimiliter praesumatur; quia cum sine culpa sit absens, ut si captivitate vel aegritudine aut alio justo impedimento forsitan teneatur, aut etiam ex propria sed non malitiosa voluntate in remotis partibus moram faciat, ut de facili vel in brevi citari non possit, ei quidem praejudicari non debet, cum habeat forsan exceptiones legitimas ad intentionem contrariam elidendam; eo nequaquam obstante quod de lapsu carnis posset opponi, quoniam in conjugio multi casus occurrunt in quibus conjuges sine culpa, sed non sine causa, continere coguntur. Sunt et alii casus similiter speciales, quos alibi nos meminimus distinxisse, in quibus absque litis contestatione legitime possunt testes produci, ut quando excessuum inquisitio vel testium publicatio imminet facienda. In aliis vero casibus prudenter est attendendum utrum contumax actione reali vel personali conveniatur. Si reali, mittendus est utique actor in rei petitae possessionem, ut taedio affectus reus veniat responsurus. Quod si venerit infra annum, judicio sisti praestita cautione, ac exhibita satisfactione congrua expensarum, possessionem recuperet. Quod si cautionem offerre neglexerit infra annum, actor, post annum verus constituetur possessor, super proprietate duntaxat adversae parti defensione legitime reservata. Quod si super rebus immobilibus quisquam conveniatur, qui eas nomine possidet alieno, debet statim in judicio dominum nominare, certo dierum spatio a judice finiendo, eoque ad ejus notitiam perducendo; ut vel ipse veniens, vel idoneum dirigens responsalem, actoris intentionem excipiat. Si vero post tempus indultum quod dispositum est noluerit adimplere, tanquam lite quae ingeritur ex eo die quo possessor ad judicium vocatus est ad interrumpendam praescriptionem longi temporis contestata, dominum possessionis judex edictis legitimis evocabit, et tunc ipso in eadem voluntate manente, negotium summatim examinans, in possessionem ipsarum rerum actorem mittere non tardabit, omni allegatione absenti super principali quaestione servata. Si autem personali actione conveniatur, vel mittendus est actor in possessionem mobilium bonorum ipsius vel immobilium, si mobilia forte non habeat, pro modo debiti declarati, vel in contumacem est ecclesiastica sententia proferenda; ita videlicet quod alterutra poena, quae magis timeri debeat, judex a principio sit contentus, ad alteram nihilominus processurus, si hoc meruerit protervitas contumacis; qui veniens infra annum, vel post annum etiam, audietur juxta distinctionem in alio casu superius adnotatam.
CCLXVII. FERRARIENSI EPISCOPO. Respondetur ad ejus consulta. Responso nostro postulas edoceri an cum Ferrarienses cives excommunicationis et interdicti sententiis sint ligati, liceat tibi viros et mulieres semel in hebdomada vel in mense apud aliquam ecclesiam convocare, quibus praedices verbum Dei, et eosdem ad correctionem inducas. Super quo fraternitati tuae taliter respondemus, quod sine scrupulo conscientiae hoc facere poteris cum videris expedire, dummodo contra formam interdicti nullum eis divinum officium celebretur. Praeterea quaesivisti, cum Ferrariensis civitas interdicto sit et excommunicationi supposita, et ideo sint ibidem, praeter baptisma parvulorum et poenitentiam morientium, universa sacramenta ecclesiastica interdicta, an liceat tibi baptizatos pueros in frontibus consignare. Super quo taliter tibi duximus respondendum, quia sicut baptizari possunt pueri, sic et baptizati ad confirmationem in frontibus a te possunt sacro chrismate deliniri.
CCLXVIII. EPISCOPO SANCTI ANDREAE, ET ABBATI DE BERBORC, T. PRIORI, R. ARCHIDIACONO, ET MAGISTRO L. OFFICIALI SANCTI ANDRAEAE. Cum dilecti filii abbas et canonici de Cambuskinel abbatem et monachos de Dunfermelin dioecesis Sancti Andreae coram venerabili fratre nostro Dublinensi episcopo et dilectis filiis de Cupre et de Scona abbatibus dioecesis Sancti Andreae super quibusdam decimis ad Ecclesiam suam de Egres spectantibus et damnis et injuriis irrogatis auctoritate litterarum nostrarum traxissent in causam, et ipsi eosdem abbatem et canonicos ex delegatione nostra coram dilectis filiis priore Sanctae crucis et decano de Tinihec ejusdem dioecesis ad te, fili officialis, super capella de Nipast et decimis ad eamdem spectantibus convenissent, utraque pars, etc. ut supra lib. X, epist. 31.
CCLXIX. Respondet consultationi cujusdam. Inquisitioni tuae breviter respondentes credimus distinguendum utrum alter conjugum pro certo sciat impedimentum conjugii, propter quod sine mortali peccato non possit carnale commercium exercere, quamvis illud apud Ecclesiam probare non possit, an impedimentum hujusmodi non sciat pro certo, sed credat. In primo itaque casu potius debet excommunicationis sententiam humiliter sustinere quam per carnale commercium peccatum operari mortale. In secundo vero casu distinguimus utrum habeat conscientiam hujuscemodi ex credulitate levi et temeraria, an probabili et discreta. Et quidem ad sui pastoris consilium, conscientia levis et temerariae credulitatis explosa, licite potest non solum reddere, sed exigere debitum conjugale. Verum cum conscientia pulsat animum ex credulitate probabili et discreta, quamvis non evidenti et manifesta, debitum quidem reddere potest, sed postulare non debet; ne in alterutro vel contra legem conjugii vel contra judicium conscientiae committat offensam. Tu ergo secundum responsionem praedictam super illo procedas articulo de quo nos consulere voluisti.
CCLXX. FLORENTINO ET FESULANO EPISCOPIS, ET ARCHIPRESBYTERO PISTORIENSI. Hospitale Sancti Allucii adjudicatur Hospitalariis. Inter dilectos filios Hospitalarios Sancti Sepulchri de Pisis hospitalis Hierosolymitani ex una parte ac fratres Hospitalis Sancti Allucii quaestione suborta, cum iidem Hospitalarii super possessorio quod semel et iterum, ex causis tamen dissimilibus, intentarunt contrariam sententiam reportassent, demum ad petitorium recurrentes per procuratorem suum coram dilecto filio Andraea subdiacono et capellano nostro, quem sibi et procuratori partis alterius auditorem concessimus, proponere curaverunt quod cum B. quondam rector et patres ac patroni ejusdem hospitalis Sancti Allucii habito communi tractatu deliberassent hospitale ipsum Hospitalariis supponere supradictis, commiserunt in hoc tribus procuratoribus vices suas, communiter statuentes ut quod per ipsos super hoc fieret acceptarent. Qui postmodum ad praedictos Hospitalarios accedentes, cum eisdem taliter statuerunt, ut ad ipsum hospitale aliqui mitterentur qui eorum nomine reciperent assignationem ipsius. Cum autem fratrem M. et B. propter hoc illuc transmisissent, iidem in camera praedicti rectoris donationem et assignationem hospitalis praedicti tam a praefato magistro quam supradictis procuratoribus et aliis ejusdem domus fratribus receperunt. Et infra: Procurator autem partis alterius ex adverso respondit quod praedicta donatio debebat non immerito retractari, quoniam multis ex fratribus inconsultis a praedicto rectore ac paucioribus fratribus excommunicatis nihilominus et perjuris ac de re litigiosa et in fraudem Plebani de Piscia, qui super eodem hospitali moverat quaestionem, fuerat celebrata; et haec omnia proponebat sufficienter esse probata per depositiones testium productorum. Ad haec vero parte altera multipliciter respondente, hinc inde fuit aliquandiu disceptatum. Nos igitur iis et aliis intellectis quae coram capellano praedicto partes proponere curaverunt, et ipsarum attestationibus diligenter inspectis, attendentes quod fratres et patroni Sancti Allucii pro se, imo potius contra se suam turpitudinem allegabant, videlicet perjurium, excommunicationem et fraudem, non utique contra ipsos, sed ab ipsis commissam, et intelligentes donationem ab eis praefatis Hospitalariis factam puram ac simplicem exstitisse, quia non deceptoribus, sed deceptis jura subveniunt, unde per ea quae superius sunt proposita se contra factum proprium legitime defendere non valebant, cum et quaedam ex ipsis non fuerint comprobata, de consilio fratrum nostrorum hospitale praedictum Sancti Allucii cum pertinentiis suis Hospitalariis Sancti Sepulcri adjudicare curavimus; ita quod per hanc nostrae diffinitionis sententiam dioecesano episcopo et plebano de Piscia nullum praejudicium generetur, cum res inter alios acta non debeat aliis praejudicium generare.
CCLXXI. EPISCOPO PICTAVENSI. Respondet ad ejus consulta. Licet undique confluentium negotiorum multiplicitas copiosa nostrum animum ad varias curas impellere non desistat, fraternitas tamen tua, quam sincera complectimur in Domino charitate, sollicitudinem ad tempus deponere compulit quam in exsequendis aliis ex debito pastoralis officii gerebamus, atque tuam dubitationem apostolico certificare responso. Cum igitur a nobis duxeris requirendum si causam aliquam tribus judicibus delegamus, in nostris apponi litteris illam clausulam facientes: Quod si non omnes iis exsequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exsequantur, et unus postquam commiserit cuidam ex aliis vices suas, de medio sit sublatus, tertius ut su pectus merito recusetur, an collega superstes suo nomine ac defuncti possit negotium diffinire, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod si jurisdictione a suo sibi collega delata eo vivente uti non coepit, quia mandatum hujusmodi re integra morte mandatarii exspiravit, non habet solus officium judicandi. Si vero ante mortem illius jurisdictione uti coeperit taliter demandata, vices suas et illius poterit adimplere.
CCLXXII. EPISCOPO ANTISSIODORENSI. Cum in dioecesi tua, etc. ut supra lib. X, epist. 71.
CCLXXIII. LEONI TITULI SANCTAE CRUCIS PRESBYTERO CARDINALI. De ordinando abbate S. Quirici. Tuam in Domino diligentiam commendantes, quam super monasterio Sancti Quirici reformando dignosceris adhibere, devotioni tuae praesentium auctoritate mandamus quatenus si non potes eidem monasterio de persona idonea melius providere, tu monachum illum quem in litteris tuis de honestate ac industria commendasti, per quem status ejusdem loci creditur reformandus, nullum prorsus habens respectum ad petitionem illicitam quam quidam laici faciebant, sed ex tuae duntaxat provisionis officio instituas in abbatem, ita videlicet quod ad sacros ordines non ascendat, cum instante necessitatis articulo possit in abbatem assumi etiam in minoribus ordinibus constitutus, et laici memorati non sint consanguinitate vel affinitate conjuncti monacho memorato, ut ex ipsorum petitione debeat contra eum aliqua sinistra suspicio suboriri.
CCLXXIV. UNIVERSIS DOCTORIBUS SACRAE PAGINAE, DECRETORUM, ET LIBERALIUM ARTIUM PARISIIS COMMORANTIBUS. Confirmatur quoddam eorum statutum. Ex litteris vestrae devotionis accepimus quod cum quidam moderni doctores liberalium artium a majorum suorum vestigiis in tribus praesertim articulis deviarent, habitu videlicet inhonesto, in lectionum et disputationum ordine non servato, et pio usu in celebrandis exsequiis decedentium clericorum jam quasi penitus negligenter omisso, vos cupientes vestrae consulere honestati, octo ex vobis juratos ad hoc unanimiter elegistis, ut super dictis articulis de prudentum virorum consilio bona fide statuerent quod foret expediens et honestum, ad illud imposterum observandum vos juramento interposito communiter astringendo, excepto duntaxat magistro G. qui jurare renuens et formidans fidejussoriam prae se tantum obtulit cautionem. Fuit insuper ad cautelam a vobis fide praestita protinus constitutum ut si quisquam magistrorum adversus alios duceret resistendum, et primo, secundo, tertiove commonitus infra triduum universitati parere contemneret magistrorum, extunc beneficio societatis eorum in magistralibus privaretur. Et quidem hoc ultimum quidam ex vobis simpliciter, quidam vero nisi satisfaceret, et nonnulli nisi per nos se admitti ab aliis obtineret, se intellexisse fatentur. Cum autem supradictus magister G. infra triduum universitati non paruerit requisitus, juxta condictum vestrum extunc a vobis habitus est exclusus, qui cum satisfactioni condignae se postmodum obtulisset, in quatuor vestrum juramento interposito compromisit illorum dictum pro bono pacis se gratum et ratum pariter habiturum. Illi vero usi consilio sapientum dictum suum communiter promulgarunt, memorato magistro in virtute juramenti praestiti prohibentes ne deinceps in licitis universitati resisteret magistrorum, et injungentes eidem ut tandiu in eo statu persisteret quo tunc erat donec per se vel procuratorem suum se posse ab aliis magistris admitti per sedem apostolicam obtineret, salva in omnibus honestate. Unde nobis humiliter supplicastis ut eumdem magistrum, virum utique providum et honestum, qui tanquam obedientiae filius quod sibi praedicti quatuor injunxerunt suscepit humiliter et patienter observat, ex benignitate apostolica faceremus communioni restitui magistrorum. Nos igitur ex praemissis intelligentes eidem magistro fuisse mandatum ut tandiu in eo statu persisteret quo tunc erat donec magistrorum communioni de mandato sedis apostolicae redderetur, et paratus sit super praemissis satisfactionem congruam exhibere, licet fuerit constitutum ut si quis magistrorum adversus alios duceret resistendum, et primo, secundo, tertiove commonitus infra triduum universitati parere contemneret magistrorum, extunc beneficio societatis eorum in magistralibus privaretur, et ob hoc ipse fuit eorum communione privatus, quia tamen constitutum non fuit ut in perpetuum hujusmodi privatio perduraret, et tam juris canonici quam nostri moris existat ut is qui propter contumaciam communione privatur, cum satisfactionem congruam exhibuerit, restitutionem obtineat, universitati vestrae praesentium auctoritate mandamus quatenus supradictum magistrum statutis vestris humiliter parere curantem ad communionis vestrae consortium in magistralibus admittatis.
CCLXXV. Litteras apostolicas non valere ultra annum. Plerumque contingit quod aliqui contra quosdam super aliquibus rebus nostris litteris impetratis, illis uti multo tempore postponentes, tunc demum eas exhibere procurant cum aliarum litterarum auctoritate ab eisdem contra quos ipsi primitus litteras impetrarunt coeperint conveniri, dicentes posteriores litteras non valere, utpote non facientes de prioribus mentionem. Cum igitur non sit malitiis hominum indulgendum, praesentium auctoritate statuimus quatenus si quis nostras litteras impetrans, infra annum postquam copiam judicum habuerit, ex malitia vel negligentia postposuerit uti eis, auctoritate posteriorum valeat conveniri, licet in ipsis nulla de prioribus mentio habeatur.
CCLXXVI. SANCTAE MARIAE IN CAGIA ET VALLIS SECRETAE ABBATIBUS, ET M. CANONICO REMENSI. Committitur eis accusatio adversus abbatem S. Dionysii Remensis Cum I. et A. canonici Sancti Dionysii Remensis ad nostram dudum praesentiam accessissent, ex parte quorumdam canonicorum ejusdem ecclesiae nostro apostolatui reserarunt quod abbas eorum super dilapidatione, perjurio, simonia, et quibusdam aliis erat multipliciter infamatus, et cum super iis et aliis cum procuratore ipsius abbatis apud sedem apostolicam aliquandiu litigassent, non postmodum venerabili fratri nostro Catalaunensi episcopo et dilectis filiis decano Sancti Quintini Noviomensis dioecesis et magistro Simoni de Vallibus canonico Laudunensi dedimus in mandatis ut ad Ecclesiam ipsam pariter accedentes, tam in capite quam in membris appellatione postposita corrigerent corrigenda et statuerent quae statuenda viderent. Et infra: Unde judices de voluntate partium abbate ipso ad administrationem spiritualium restituto, quibusdam discretis et fidelibus viris curam temporalium commiserunt. Post haec autem abbatis et canonicorum juramenta recipientes, quosdam eorum examinaverunt eodem die, ad examinandos alios diem alium statuendo; quem gratanter pars utraque recepit. Sed statuto die abbate coram eis minime comparente, abbas Sancti Jacobi Pruviniensis avunculus ejus se cum litteris de rato patentibus praesentavit. Quo nequaquam contradicente, in examinatione ipsa judices processerunt; et cum die sequenti parati essent sententiam promulgare, procurator jamdictus litteras exhibuit coram eis, in quibus continebatur expresse quoniam appellationem quam prima die interposuerat, innovabat. Sed judices attendentes quod idem abbas appellationi praedictae tacite renuntiaverat juramentum praestando et ipsorum judicium subeundo, maxime cum appellationis obstaculum nostris esset litteris interclusum, et de ipsius ecclesiae lapsu irreparabili timeretur, habito virorum prudentum consilio, memoratum abbatem ab administratione ipsius ecclesiae per sententiam removerunt, correctione membrorum dilata, quam tunc non poterant expedire; a qua sententia tanquam iniqua procurator praedictus ad nostram audientiam appellavit, pro eo quod interlocuti fuerant delegati praedictis ex causis ab appellatione fuisse recessum. Porro praefatus abbas et procurator canonicorum propter hoc nuper ad sedem apostolicam venientes, coram dilecto filio nostro Joanne Sanctae Mariae in via Lata diacono cardinali, quem ipsis dedimus auditorem, idem abbas multa proposuit, per quae dicebat ipsam sententiam merito reprobandam; tum quia litterae illae, quarum auctoritate judices processerant, per suppressionem unitatis fuerant impetratae, cum canonici per quos fuerunt obtentae de triplici excommunicationis sententia, quam per eum pro eo quod aleatores erant et tabernas frequenter intrabant et inobedientes existebant eidem, ligati fuerant, non fecerant mentionem; tum quia post appellationem ad nos interpositam in inquisitione ipsa, cum denuntiationem charitativa commonitio minime praecessisset, eo non restituto, et lite non contestata, in negotio ipso processerant; tum etiam quia juramenta conspiratorum recipientes judices contra ipsum, depositionibus minime coram partibus publicatis nec ostensis eidem, ad sententiam procedere praesumpserunt. Et infra: Quia vero de conspirationis articulo nobis non potuit fieri plena fides, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus inquisita plenius veritate, si vobis constiterit quod illi conspiratores fuerint quorum constat a judicibus juramenta recepta, et quod hoc ipsum abbas probare voluit coram eis, et quod eorum dicta judices secuti tantummodo, cum per alios eadem probata non essent, sententiam protulerunt, vos appellatione remota irritantes processum eorum, in negotio ipso juxta praescriptam formam in prioribus comprehensam litteris procedatis. Si vero eos conspiratores fuisse nequiverit comprobari, vel licet de hoc constaret, appareat tamen illos nihil super iis deposuisse pro quibus idem fuit abbas amotus, vel etiam si aliqua deposuerint super iis, ea tamen per aliorum dicta fuerant sufficienter ostensa, processum ipsorum judicum sublato appellationis obstaculo confirmetis, quia licet adversus abbatem non debuerint conspiratores admitti, juramenta tamen ipsorum de veritate dicenda super statu ipsius domus recipi potuerunt, ut per ipsorum dicta super aliis fides posset haberi quae abbatem minime contingebant, praesertim cum tunc probatum non esset eos conspiratores fuisse.
CCLXXVII. CAPITULO MESSANENSI. Conceditur ei ut cohabitet secundae uxori quam duxit priore vivente. Veniens ad praesentiam nostram G. laicus lator praesentium humili nobis insinuatione monstravit quod cum olim in civitate Lemovicensi quamdam sibi matrimonialiter copulasset, et per biennium cohabitasset eidem, ab ea demum animi levitate recessit, cumque per saeculum evagando Messanam advenerit, ibidem M. mulierem insciam penitus quod idem G. aliam haberet uxorem sibi solemniter copulavit, ex qua duos filios dignoscitur suscepisse. Verum cum eidem in poenitentia fuisset injunctum ut ad legitimam rediret uxorem, et ipse propter hoc in suam patriam rediisset, uxorem suam inveniens carnis debita persolvisse, ad Messanensem rediit civitatem, et supradictae M. tanquam legitimae cohabitavit uxori. Nunc autem impositam sibi pro priori excessu poenitentiam agens, humiliter et devote cohabitandi eidem M. a nobis licentiam postulavit. Licet autem praefatus G. vivente legitima conjuge praedictam M. sibi copulare nequiverit in uxorem, quia tamen uxore defuncta, utpote a lege ipsius solutus, in eamdem M. de novo potuit matrimonialiter consentire, dummodo non praestiterit fidem adulterae vel machinatus non fuerit in mortem uxoris, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si praemissis veritas suffragatur, eumdem G. ut supradictae M. affectu adhaereat conjugali, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, licentiam concedatis, non permittentes eumdem super hoc ab aliquibus indebite molestari.
APPENDIX LIBRI UNDECIMI. CCLXXVIII. DILECTIS FILIIS FRATRIBUS COENOBII SANCTI PROSPERI SUBTUS CIVITATEM REGII CONSTITUTIS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, X Kal. Februarii.) Quoties a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere ac petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium Sancti Prosperi, quod ad Romanam Ecclesiam noscitur pertinere, in quo divino estis obsequio mancipati, ad exemplar felicis recordationis Alexandri et Coelestini praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. Imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et Beati Benedicti Regulam in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, etc. usque permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est, cum omnibus tenimentis et pertinentiis suis et caemeterio suo. Novem jugera terrae cum capella Sancti Nazarii quam a quodam praeposito ejusdem ecclesiae Sancti Prosperi infra castrum ejusdem civitatis sitae per commutationem juste factam abbas qui tunc temporis erat accepit, necnon et omnem terram illam de Corticella vel in circuitu ipsius monasterii quae ab episcopis vel canonicis vel quibuscunque fidelibus jam dicto monasterio data est. Insuper duodecim mansos in Fossule, quatuor in Palude, quatuor in Campagnola, tres in Quingenta, unum in Curtenova, unum in Gurgo, unum in Fossadunde, quinque in Bagnolo, et capellam Sanctae Mustiolae cum suis pertinentiis, unum mansum in Crustulo veteri, unum in vico de Sbregato, unum in magno Casali, et capellam Sancti Silvestri cum dominicatu de eadem villa magni Casalis, tres mansos in regio et ducatu regii, Braidam regis et omnem terram praedicti monasterii circa eamdem civitatem sitam, tres mansos in Rodano, tres in Marmirolo, unum in Aliano, unum in Bibiano, unum in Piano, unum in Mulazano, unum in Planzo, unum in castro Oleriani, et curtem de Nasseto cum Lama Praularia et campo, et rivum de Nasseto, quae a Carolo piissimo rege per praeceptum juxta fines designatos regiensi Ecclesiae data esse dignoscitur, et terram quam dedit Rolandus filius Heriberti. In Mutilena quatuor mansos, cum capella, et quamdam partem castri. In Albinea quatuor mansos, et capellam Sanctae Mariae in Pisignano, cum oliveto sibi adjacente. In Vergnano duos mansos, et octo mansos quos dedit Ardicio filius Attonis filii Gandulphi, et capellam Sancti Dalmatii in Medule, quam dedit Ubertus comes, cum septem mansis. Capellam Sancti Petri de Canarolo cum omnibus suis pertinentiis. In Spezano unum mansum, unum in Floriano, in monte Baranzonis unum, et quartam partem in capella Sancti Martini in Revere, et quatuor partes in praedicta Revere, duas in ecclesia Sanctae Mariae, unam in Sancto Florentino, unam in Sancto Laurentio, duos mansos in Pulianello, et quidquid juris intra Italicum regnum juste possidet seu de jure possidere debet. Sane novalium vestrorum, etc., usque praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos a saeculo fugientes in monasterio vestro ad conversionem recipere et eos sine contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem monasterio professionem, etc., usque retinere. Obeunte vero te abbate, etc., usque eligendum. Ob reverentiam quoque beati Prosperi confessoris Domini, ad exemplar ejusdem Alexandri papae praedecessoris nostri statuimus ut liceat abbati et fratribus ipsius monasterii, quibus idem abbas injunxerit, dummodo sacerdotii fungantur officio, populis undecunque ejusdem sanctissimi confessoris limina visitantibus, vel ipsius terrae incolis ad eamdem Ecclesiam convenientibus, super ipsius sacras reliquias missarum solemnia publice celebrare, dummodo non sint excommunicati vel interdicti, ipsosque reficere pane verbi Dei, et post solemnem et publicam confessionem ab eis factam, remissionem et benedictionem communem super ipsos proferre, orationum vestrarum aliorumque bonorum operum quae in monasterio vestro jugiter fiunt eis participationem concedere, prout ipsorum devotio promeretur. Praecipimus quoque ne quis ejusdem civitatis episcopus vel metropolitanus aut quaelibet magna parvaque ecclesiastica saecularisve persona quidquam eorum quae supra taxavimus pervertere audeat, neque quavis occasione inibi missas publicas celebrare aut ordinationem aliquam, quamvis parvissimam, sine voluntate abbatis et fratrum agere, aut excommunicationem contra ipsos facere, vel aliquod officium contradicere, sed neque aliquam potestatem vel jurisdictionem contra ipsum venerabile coenobium exercere praesumat, sicut hactenus est obtentum. Sepulturam praeterea illius loci liberam esse decernimus, etc., usque mortuorum corpora assumentur. Decernimus ergo ut nulli, etc., usque profutura. Salva sedis apostolicae auctoritate. Ad indicium autem hujus a sede apostolica perceptae libertatis, bisantium unum nobis nostrisque successoribus singulis annis exsolvetis. Si qua igitur in futurum, etc., usque inveniant. Amen.
Datum Laterani per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis S. R. E. cancellarii X Kal. Februarii, indictione XI, Incarnationis Dominicae anno 1208 pontificatus vero domini Innocentii papae III, anno undecimo.
CCLXXIX. CAPITULO BIVINENSI. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, III Non. Februarii.) Cum a nobis petitur, etc., usque effectum. Eapropter, dilecti filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, donationes et concessiones casalium, videlicet Sancti Petri in Drugazzano, Balnei, Castelluccii, de Sclavis, casalis domni Leonis, casalis Sanctae Mariae de Nebula, casalis Sabuceti, et aliorum jurium seu libertatum quas Robertus olim Palatinus comes Loretelli Bivinensi fecit Ecclesiae, cujus privilegio nobis ostenso plenius et apertius continetur, interveniente confirmatione dilecti Ecclesiae filii illustris Siciliae regis Guillelmi primi typario suo bulla aurea ad aeternam rei memoriam communita, et praeterea ipsius ecclesiae capitulo specialiter casale quoddam et territorium Sancti Petri de Matrice per eumdem donata comitem filium bendictum ejus speciali privilegio continetur, necnon antiquas consuetudines et jura per eumdem obtenta capitulum eo tempore cujus memoria non exstabat, prout apparuit manifeste, ex apostolicae sedis clementia perpetuam firmitatem habere volentes, auctoritate apostolica confirmamus, continentiam infrascripti privilegii, donationes factas capitulo, dimissis aliis suo esse munimine regio roboratis, de verbo ad verbum praesenti confirmationi nostrae jussimus inserendam:
ROBERTUS Dei gratia Palatinus comes Loretelli, etc. Quae praedicta omnia nostra confirmatione praehabita praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat dictam ecclesiam et capitulum temere perturbare sive quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra, etc., usque ultioni. Cunctis autem praedictis Ecclesiae et capitulo sua jura servantibus, etc., usque consequantur.
Datum Laterani, per manus Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis S. R. E. cancellarii, III Non. Februarii, indictione XI, Incarnationis Dominicae anno 1208, pontificatus domini Innocentii papae III, anno undecimo.
CCLXXX. HUBALDO EPISCOPO FAVENTINO. Transfertur ad Ecclesiam Ravennatem. Ecclesia Ravennae suo viduata pastore, suffraganei et capitulum ejusdem ecclesiae Ravennatis convenientes ad invicem de substitutione pontificis . . . . . . venerabilibus fratribus nostris Joanne Cerviensi et Alberto Sassinate episcopis, et dilectis filiis presbytero Joanni et Donato canonicis et presbyteris, Voberto et Martino cantoribus ejusdem ecclesiae, Bernardo Sancti Apollinaris in Classe, et Ambrosio Sancti Apollinaris in novo abbatibus, et presbytero Joanne, ac Petro diacono primicerii [diaconorum primicerio] eligendi seu postulandi pontificem . . . . . praehabita diligenti . . . . te in archiepiscopum postularunt, nobis humiliter supplicantes ut postulationi ipsorum annuere dignaremur. Nos ergo, non solummodo approbantes, verum etiam ratam habentes postulationem [eamdem, te a vinculo quo] tenebaris Ecclesiae Faventinae duximus absolvendum, fraternitati tuae per apostolica scripta mandantes quatenus ad Ecclesiam Ravennatem accedens, circa regimen ejus insistere studeas salubriter et prudenter. Nos enim suffraganeis ejusdem ecclesiae et clero et populo Ravennatensi per nostras damus litteras in mandatis ut tibi tanquam pastori suo [impendant] et exhibeant reverentiam debitam et honorem.
Datum Laterani, Kal. Junii, anno undecimo.
CCLXXXI. ROFFRIDO TITULI SANCTORUM MARCELLINI ET PETRI PRESBYTERO CARDINALI ABBATI ET CONVENTUI CASINENSI. De revocandis alienationibus. (Apud S. Germanum, VIII Kal. Augusti.) Licet ex apostolicae servitutis officio, quo generaliter sumus sapientibus et insipientibus debitores, de universis ecclesiis curam et sollicitudinem gerere teneamur, ad monasterium tamen vestrum eo propensius nos convenit aciem nostrae provisionis extendere quo specialius juris et proprietatis apostolicae sedis existit, cum non alium supra se quam Romanum habere pontificem dignoscatur. Sane cum ad idem monasterium visitationis gratia venissemus, investigato de statu ejus in interioribus et exterioribus diligenter, ab hospitali, vestiario, sacristia, infirmitorio, et cellario multa minus licite alienata comperimus; de qua subtractione praelibata officia detrimentum multiplex sustinebant. Volentes igitur indemnitatibus monasterii memorati paterna sollicitudine praecavere, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus universa quae ab officiis ipsis minus licite alienata noscuntur, ad ea curetis in integrum revocare, illorum quibus deputata sunt usibus omnimodis profutura, auctoritate apostolica statuentes ut nec tu, fili abbas, nec tuorum quilibet successorum de his quae taliter revocabitis, seu illis quae impraesentiarum praefata officia possident, alienare, distrahere vel concedere praesumatis, salvo semper in omnibus apostolicae sedis mandato. Ne vero hujusmodi nostra provisio temeritate cujuslibet possit impediri, auctoritate vobis praesentium indulgemus ut tam ea quae superius sunt expressa quam etiam et terratica, necnon alia quae a monasterio vestro in ejus dispendium minus legitime alienata vel concessa noscuntur, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo legitime revoletis ad ipsum. Decimas autem de possessionibus ad ecclesias vestras parochiali jure spectantibus, in quibus jus plenum habetis, liceat vobis nomine praedictarum ecclesiarum exigere, ac recusantes solvere, cum tam ex veteris quam ex novae legis praecepto decimae debeantur ecclesiis, ad solvendum spirituali et temporali districtione, si opus fuerit, coercere, cum utramque jurisdictionem habeatis in ipsis; ita quod cum clericis qui deserviunt praedictis ecclesiis de hujusmodi decimis rationabiliter componatis, tanquam etsi hactenus eas minime percepissent. Caeterum si tu, fili abbas, per te aliqua de spectantibus ad praescripta officia distraxisti, quae de levi fortasse non possis sine scandalo vel injustitia revocare, volumus et jubemus ut secundum aestimationem eorum, de iis quae specialiter pertinent ad mensam abbatis officiis tantumdem assignes in usus eorum libere convertendum donec illa fuerint revocata; firmiter injungentes quatenus hospitalitati et eleemosynae plenius insistatis, et ab iniquis et immoderatis exactionibus omnino cessetis, ut et pauperes Christi de pia subventione laetentur, et homines monasterii de gravamine non tristentur injusto. Praeterea supplicationibus vestris grato condescendentes assensu, reditum duarum librarum argenti quas apostolicae sedi venerabilis frater noster Turritanus archiepiscopus ab ecclesia Sanctae Mariae de Teugo exigebat, vobis in vita nostra donamus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae jussionis, constitutionis, concessionis et donationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum apud Sanctum Germanum, VIII Kal. Augusti, pontificatus nostri anno undecimo
CCLXXXII. DILECTIS FILIIS ROFFRIDO ABBATI MONASTERII SANCTI BENEDICTI CASINENSIS EJUSQUE FRATRIBUS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. Omnipotenti Deo, cujus melior est misericordia super vitas, gratias agimus copiosas, quoniam gloriosus in sanctis suis atque mirabilis est, et virtutes suas ubicunque vult ineffabili bonitate demonstrat. Ipse quippe dignationis suae potentia beatissimum Benedictum Patrem constituit monachorum, ipsum monasticae legis latorem et operatorem esse disponens, ut merito Casinense monasterium, in quo et sanctissime vixit et gloriosissime obiit, omnibus per occidentem monasteriis dignitatis privilegio antecellat. Quoniam igitur dignum est ut tam celebre ac solemne monasterium apostolica sedes specialius amplectatur, monasterium ipsum ad exemplar felicis memoriae Clementis papae ac praedecessoris nostri sub beati Petri ac nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, imprimis siquidem statuentes ut idem monasterium et omnia quae ad ipsum pertinent pleno jure, quieta semper et ab omni jugo mortalium libera, sub solius Sanctae Romanae Ecclesiae jure ac perpetua defensione consistant. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste ac canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Imprimis monasterium Domini Salvatoris positum ad pedem Casini montis, monasterium Sanctae genitricis Dei virginis Mariae quod vocatur Plumbarola, monasterium Sanctae Mariae in Cingla, cellam Sancti Benedicti in Capua cum cellis et pertinentiis suis, Sancti Angeli ad Formam cum cellis et pertinentiis suis, Sancti Joannis puellarum, Sancti Rufi, Sancti Benedicti Pizoli, Sancti Angeli ad Odaldiscos, Sanctae Agathae in Aversa, Sanctae Caeciliae et Sancti Dimitrii in Neapoli. In civitate Beneventana ecclesiam Sancti Benedicti ad portam Rufini, Sancti Nicolai in civitate nova, Sancti Benedicti in Pantana, Sancti Nicolai in Petrapulecina, Sancti Georgii in Fenuclo, Sancti Joannis in Turlecuso, Sancti Petri in Roflano, Sancti Angeli in Capraria, Sancti Januarii prope Beneventum, Sancti Martini ibidem, Sancti Dionysii in ponte, Sancti Anastasii, Sanctae Mariae in Canneto juxta fluvium Trinium, Sancti Benedicti et Sancti Laurentii in Salerno, Sancti Liberatoris in Marchia cum omnibus suis pertinentiis, Sancti Benedicti in Marsi, Sanctae Mariae in Luco cum pertinentiis suis, Sancti Cosmatis in Civitella, Sancti Angeli in Bareio cum omnibus pertinentiis suis, Sanctae Mariae ancillarum Dei in civitate Cosentina, Sancti Petri de Lacu, Sancti Petri de Avellana cum cellis et pertinentiis suis, Sancti Erasmi et Sancti Benedicti et Sanctae Scholasticae et Sancti Martini in Cajeta, Sancti Magni in Fundis cum cellis et pertinentiis suis, Sanctae Agathae, Sancti Benedicti, et Sancti Stephani in Tarracina, Sancti Petri in Foresta cum cellis et pertinentiis suis, Sancti Eliae in Ambrisia, Sancti Pauli in Foresta, Sanctae Mariae et Sancti Vincentii in Pontecurvo cum cellis et pertinentiis suis, Sancti Benedicti in Bagnarola, Sanctae Mariae et Sanctae Luciae in Rivo Matricio, Sancti Nicolai et Sancti Petri in Castello, Sancti Joannis in Carrica, Sancti Angeli et Sancti Nicandri et Sancti Thomae in Troja, Sancti Eustachii in Pantasia, Sancti Benedicti in Alarino, Sancti Benedicti in Pettinari, Sancti Pauli in Campo Martino, Sanctae Mariae in Casale plano, Sanctae Illuminatae in castello Limosano, Sanctae Trinitatis et Sancti Georgii in Termole, Sancti Focatis in Lesina cum foce et piscaria, Sancti Benedicti in Asculo, Sancti Eustachii in Petra abundanti, Sancti Eustachii in Vipera, Sanctae Mariae in Barrotano, Sanctae Scholasticae in Pinnis, Sancti Salvatoris in Tave, Sancti Nicolai juxta fluvium Fustinum in Aprutio cum pertinentiis suis, Sancti Joannis ad Scurionem, Sancti Benedicti in Trunto, Sancti Benedicti in Tisino fluvio, Sancti Apollinaris in Firmo qui dicitur ad Oplanis, Sanctae Mariae in Arbusta, Sancti Martini in Saline, Sancti Angeli in Marano, et Sanctorum septem Fratrum, et Sancti Laurentii, Sancti Benedicti in Ripaursa. In comitatu Aquinensi cellam Sancti Gregorii, Sancti Mauritii, Sancti Pauli, Sancti Constantii, Sancti Christophori, Sancti Nicolai, et Sanctae Mariae in Albaneto, Sancti Nicolai in Ciconio, Sancti Benedicti in Elya, Sancti Nazarii in comino, Sancti Valentini et Sancti Martini, Sancti Urbani, Sancti Angeli, Sancti Pauli, Sancti Felicis et Sancti Salvatoris, Sancti Angeli in Valle Luce, Sancti Michaelis in Olveto, Sancti Nicolai in Pica cum capellis suis, Sancti Onufrii et Sanctae Mariae de Egypto, Sancti Angeli in Canutio, Sancti Joannis de Plesclo, Sanctae Mariae in Verule, Sancti Petri in Escleta, Sanctae Luciae et Sancti Petri in Curuli, et Sancti Nicolai de Francavilla, Sancti Joannis de Plantano, Sancti Silvestri et Sancti Martini et Sanctae Luciae in Arpino, Sanctae Mariae de castello Zopponis, Sancti Benedicti in colle de Insula, Sanctae Mariae in Vanuco, Sancti Nicolai in Turrice, Sancti Juliani in Friselone, Sancti Valentini in Ferentino. In Anagnia Sancti Caesarii, Sancti Angeli in Algido, Sancti Marci in Cesano, Sanctae Agathae in Tusculano; et Sancti Hieronymi, Sancti Benedicti in Albano. In Roma monasterium Sancti Sebastiani quod dicitur Palladium. In Lucano cellam Sancti Georgii, Sancti Saltatoris in Civitella. In ducatu Spoletino, Sancti Germani in Sora, Sancti Benedicti in Peschesana, Sancti Petri in Morinis, Sancti Angeli in Pescocanale, Sancti Petri in Formis, Sancti Angeli in Albe, Sancti Erasmi in Pomperanio, Sanctae Mariae in cellis. In Venafro, Sancti Benedicti, Sancti Nazarii, Sancti Martini in Issa Furca et curte, Sanctae Mariae in Salo, et Sancti Benedicti Piccioli. Ibidem Sancti Benedieti in Cesinia, Sancti Jacobi de Pace, Sancti Benedicti et Sancti Leonis in Suessa, et curtem quae dicitur Lauriana, et feudum quod fuit Pandulfi de Patricio, Sancti Joannis in Currenti, Sancti Benedicti in Trano, Sanctae Mariae in Calvo, et Sancti Agapiti in territorio Calvi, Sancti Nazarii in Anglona, Sancti Adjutoris et Sancti Benedicti in Aliphis, Sancti Domnini in Telesia, Sancti Martini in Vulturno, Sancti Petri in Sesto. In Amalphi, Sanctae Crucis et Sancti Nicolai, Sanctae Crucis in Serina, Sancti Marci in Carpineta, Sanctae Mariae in Calena, Sancti Benedicti in Trano, Sancti Benedicti in Bari, Sancti Petri imperialis in Tarento. In Calabria ecclesiam Sanctae Anastasiae, castellum Fellae et Sancti Nicolai in Sellettano, Sanctae Mariae in Tropea, Sanctae Euphemiae in Marchia, ecclesiam Sancti Martini in pede arcis. Item civitatem quae dicitur Sancti Germani positam ad pedem ipsius montis. Pontemcurvum, et castellum Sancti Petri quod ab antiquis dictum est castrum Casini. Castellum Sancti Angeli, Pignatarium, Teramum, Plumbarolam, Pedemonte, et villam de Pedemontis. Castellum Sancti Stephani, castellum Sancti Georgii, castellum Sancti Apollinaris, castellum Sancti Ambrosii, castellum Sancti Andreae vallis frigidae; castellum novum Fractae, ecclesiam Sancti Martini, Mirtulam cum ipsa curte quae dicitur casa Furtiva, Roccam de Vandra cum omnibus pertinentiis suis, Sugium, Turrim a mare juxta fluvium Garilianum Sancti Salvatoris qui vocatur Cocuruzo, Vandram Comitaris, Vandram monasticam, Camimum, Venturam, Torollum, Cervariam, Sanctum Victorem, Sanctum Petrum in fine, Sanctum Eliam, Vallem rotundam, Saranescum, castrum Atini cum omnibus pertinentiis suis, Cardetum, Aquam fundatam, Vitecosum, castrum Citrariae cum omnibus ccelesiis et pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Martini in pede arcis. In Marchia Theatina castellum Sastinianum, montem Albericae, Mucelanum, Sanctum Quiricum cum portu Frisani, Sanctam Justam. In comitatu Esculano, castellum quod dicitur Octavum post montem Cimanum, Trivilianum et Cavinum. In principatu castellum Ripaeursae, Montembellum, Petram Fracidam. In Comino Vicum album. In territorio Carseolano castellum Auzicula, Piretum, Roccam incameratam, Fossam caecam, et Capriatam. In Amalphi Fundicum. In territorio Trojano Castellionem de Baruncello, Sanctam Justam, villam Sancti Nicolai quae dicitur de Gallicianis. In monte Sancti Angeli hospitale. In territorio Capriano gualdum de Liburia. In comitatu Tenensi curtem Sancti Felicis cum ecclesia Sancti Hippolyti. In comitatu Aretino monasterium Sancti Benedicti. In territorio Pisanae civitatis, Sancti Silvestri et Sancti Benedicti. In crema ecclesiam Sancti Nicolai prope portam castri Martinae in Pesulo. In regno Francorum ecclesiam Sancti Mauri Glannofoliensis cum cellis et pertinentiis suis. In Sardinia insula ecclesiam Sanctae Mariae in tergo, Sancti Eliae in monte, et Sancti Elisaei, cum omnibus earum pertinentiis; ecclesiam Sanctae Mariae de Sabundo, et Sanctae Mariae de Storalbo, Sanctae Mariae de Tanede, Sancti Petri de Trecingle, Sancti Nicolai et Sanctae Mariae in Solio cum pertinentiis earum, Sancti Nicolai de Telasa, Sancti Michaelis in Feruzisi, Sancti Georgii in Ricello, Sancti Petri de Symbrano, Sancti Petri in Urzi, Sancti Nicolai de Nugulbi, Sancti Joannis et Sancti Eliae de Sitim. In Tuscia prope civitatem Castri monasterium Sancti Columbani cum cellis et pertinentiis suis. Praeterea Patrum nostrorum beatae memoriae Urbani, Calixti, et dicti Clementis Romanorum pontificum vestigia sequentes venerabile coenobium caeteris per occidentem coenobiis praeferendum asserimus, et tam te quam successores tuos in omni conventu episcoporum seu principum superiorem omnibus abbatibus consedere atque in judicio priorem caeteris vestri ordinis juris sententiam proferre sancimus. Usum quoque compagorum, chirothecarum, tunicae, dalmaticae ac mitrae, virgam pastoralem, et quotidianum usum annuli tam tibi, fili abbas, quam successoribus tuis auctoritate apostolica indulgemus. Sane tam in ipso venerabili monasterio quam in cellis ejus cujuslibet ecclesiae episcopum vel sacerdotem praeter Romanum pontificem ditionem quamlibet aut excommunicandi, aut interdicendi, aut ad synodum provocandi praesumere prohibemus; ita ut nisi ab abbate vel priore loci fuerit invitatus, nec missarum solemnia inibi audeat celebrare. Liceatque ipsius monasterii et cellarum ejus fratribus clericos cujuscunque ordinis vel laicos de quocunque episcopatu a saeculo fugientes et liberos et absolutos ad conversionem venientes absque cujuslibet contradictione suscipere. Liceat quoque absque cujuslibet saecularis vel ecclesiasticae potestatis inhibitione subjectos monasteriis suis tam monachos quam moniales feminas judicare. Liceat etiam fratribus per cellas in civitatibus constitutis ad divina officia quandocunque voluerint signa pulsare, et januas ecclesiae aperire, et populum Dei tam in ipsum coenobium quam et in cellas ejus ad Dei verbum audiendum ingredi, et confitendi peccata sua nullus episcopus, excepto pro communi totius civitatis vel parochiae interdicto, prohibeat. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes monachorum seu clericorum a quocunque malueritis catholico accipietis episcopo. Baptismum vero et oleum infirmorum, visitationes in oppidis vestris aut villis ad vos pertinentibus pleno jure per clericos vestros agetis. Ad perpetuum etiam hospitalium tibi, fili abbas, tuisque successoribus Palladii cellam concedimus, ut de vestra illic congregatione quem volueritis ordinetis; quem si forte Romano pontifici in abbatem promovere placuerit, omnino tamen tanquam vestrae congregationis monachum sub vestra decernimus dispositione persistere. Redditum quoque qui ab officialibus nostris apud Ostiam vel Portum de navibus exigi solet navi vestrae, si qua venerit, relaxamus. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris de collegio vestro aut de alieno, si ibidem idoneus repertus non fuerit, secundum Dei timorem et Beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Electus autem ad Romanum pontificem consecrandus accedat. Ad haec, tam praesentium quam futurorum avaritiae ac nequitiae obviantes, omnes omnino seditiones, quas laevas dicunt, seu direptiones in cujuscunque morte aut electione fieri auctoritate apostolica interdicimus. Sepulturam sane loci vestri et monasteriorum vestrorum liberam omnino esse censemus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva semper justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Praeterea cum vobis tam in capite quam in membris ab apostolica sede sit concessa libera sepultura, Alexandri, Innocentii, et dicti Clementis praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, vobis et vestris fratribus tam praesentibus quam futuris duximus indulgendum ut quoties pro corporibus mortuorum in processione vos exire contigerit, crucem, incensum et aquam benedictam portandi juxta morem terrae liberam, nullius contradictione vel appellatione obstante, habeatis de nostra licentia facultatem. Ad exemplar quoque ipsius patris et praedecessoris nostri Clementis licentiam concedimus tibi ac legitimis successoribus tuis ut si quis ejusdem monasterii vestri et cellarum ejus possessiones aut res violenter abstulerit, postquam ipsorum episcopi a vobis tertio invitati justitiam de his facere omnino noluerint, vos super eosdem raptores secundo tertiove commonitos canonicam excommunicationis sententiam proferatis. Ea vero quae monasterium vestrum a quadraginta retro annis bona fide noscitur pacifice possedisse vobis et eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus, ita quidem quod super his nullo unquam tempore impediri debeatis vel quomodolibet molestari. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed illibata omnia et integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica seu saecularis persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonita nisi praesumptionem suam digna satifactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, ac in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi; quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Datum apud Sanctum Germanum per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis S. R. E. cancellarii, VIII Kalendas Augusti, indictione XI, Incarnationis Dominicae anno 1208, pontificatus vero domini Innocentii papae III, anno undecimo.
Sequentes quoque epistolas, quamvis datae non sint anno undecimo, visum est isthic edere, quia pertinent ad causam de qua agitur in epistola 56 istius libri. Eam porro ob causam addidimus etiam epistolas Honorii II et III, et litteras Romani cardinalis de compositione inter episcopum Meldensem et abbatissam Jotrensem; post quas sequuntur rursum aliquot epistolae Innocentii III, et Alexandri III, de eodem argumento.
I. PARISIENSI EPISCOPO ET ABBATI LATINIACENSI. Adversus abbatissam Jotrensem. Conquerente venerabili fratre nostro Meldensi episcopo nostris est auribus intimatum quod Hugo presbyter Sancti Petri Jotrensis, licet a praedecessore suo curam susceperit animarum et ei teneatur super hoc respondere, monitus ab eo ad praesentiam ejus venire contempserit, et audito ejus mandato statim in vocem appellationis prorupit, quam, cum sit jam annus elapsus, non fuit per se vel per alium prosecutus. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus eumdem presbyterum ut super hoc ipsi episcopo debitam satisfactionem impendat et deinceps mandatis illius obediat, ut tenetur, per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis. Testes autem qui nominati fuerint, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per districtionem ecclesiasticam appellatione postposita compellatis veritati testimonium perhibere; nullis litteris veritati et justitiae praejudicium facientibus, si quae apparuerint a sede apostolica impetratae. Quod si non ambo iis exsequendis potueritis interesse, tu, frater episcope, ea nihilominus exsequaris.
Datum Laterani, X Kal. Junii, pontificatus nostri anno quarto.
III. EISDEM. Sicut venerabilis frater noster Meldensis episcopus in nostra praesentia constitutus sua nobis conquestione monstravit, abbatissa Jotrensis illi obedientiam quam debet impendere, clerici etiam et homine, ejusdem villae, ipsi velut episcopo suo renuunt obedire. Ne igitur, si eorum inobedientia remaneat incorrecta, eis incentivum pariat delinquendi, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus abbatissam, clericos et laicos supradictos, ut super hoc memorato episcopo debitam satisfactionem impendentes, deinceps eidem sicut episcopo suo, prout tenentur, obedientiam exhibeant et honorem, per districtionem ecclesiasticam sublato appellationis diffugio justitia mediante cogatis. Testes autem, etc.
Datum, ut in alia.
III. DILECTIS FILIIS LONGIPONTIS SUESSIONENSIS ET SANCTI JUSTI BELVACENSIS DIOECESUM ABBATIBUS, ET MAGISTRO G. ARCHIDIACONO SUESSIONENSI. (Anagniae, XI Kal. Januarii.) In nostra praesentia constitutus dilectus filius venerabilis fratris nostri Meldensis episcopi procurator proposuit coram nobis quod cum Jotrense monasterium a suae fundationis tempore fuerit Ecclesiae Meldensi subjectum, ita quod Meldensis episcopus tam in benedictione et obedientia abbatissae quam consecratione altarium et ecclesiarum, velatione virginum, clericorum ordinatione, procurationibus, poenitentiis imponendis pro majoribus criminibus, ac aliis in monasterio ipso et villa Jotrensi episcopalem jurisdictionem consueverit exercere, abbatissa quae monasterio modo praeest debitam ei obedientiam et reverentiam et procurationes quae ipsi et praedecessoribus ejus fuerunt exhibitae denegans, presbyterum etiam, clericos et laicos villae Jotrensis ab ejus obedientia revocavit. Cumque propter haec idem episcopus suam ad nos querimoniam destinasset, venerabili fratri nostro Parisiensi episcopo et dilecto filio abbati Latiniacensi causam commisimus terminandam. Coram quibus cum restitutionis beneficium super abbatissae obedientia et jurisdictione quam praedecessores ejus in monasterio et villa Jotrensi exercuerant postulasset, procurator monasterii et hominum villae praedictae multa proposuit contra cum; quae quoniam judices reputarunt frivola, sicut erant, procurator ipse ad nostram audientiam appellavit. Judices vero appellationi frustratoriae nullatenus deferentes, praesertim cum per litteras nostras sublatum fuisset partibus diffugium appellandi, in abbatissam excommunicationis et tam clerum quam populum villae Jotrensis interdicti sententiam protulerunt, et mandaverunt postmodum utramque sententiam per vicinas ecclesias publicari. Sed nec abbatissa se pro excommunicata habuit, nec clerus et populus interdicti sententiam servaverunt. Verum quoniam eos citare coeperunt, aliqui vicinorum per nuntios ad sedem apostolicam destinatos ad venerabilem fratrem nostrum Catalaunensem episcopum tunc electum et dilectum filium abbatem Trium Fontium sub certa forma litteras impetrarunt: qui, licet pars monasterii nullam exceptionum probaverit quas proposuerat coram nobis, praedictam sententiam relaxarunt, certum terminum partibus praefigentes quo se nostro conspectui praesentarent. Petebat igitur procurator episcopi pro episcopo memorato ante omnia beneficium sibi restitutionis impendi, cum non deberet causam ingredi spoliatus, et canonice tam abbatissam quam clericos et laicos Jotrensis villae puniri, quia latam in se sententiam non servarant. Caeterum procurator partis alterius proposuit ex adverso quod cum monasterium Jotrense plena gaudeat libertate, ac in villa Jotrensi tam spiritualem quam temporalem jurisdictionem habeat abbatissa, sicut praedecessorum nostrorum privilegia monasterio concessa Jotrensi plenius manifestant, praedictus episcopus non ignarus eorum monasterium et villam Jotrensem per litteras ad praedictos judices impetratas graviter molestavit. Coram quibus per procuratorem proprium pars eadem constituta, non contestando litem, sed excipiendo potius contra eos, libertatem suam et jus sedis apostolicae allegavit, adjiciens quod cum venerabilis frater noster Hostiensis episcopus, tunc apostolicae sedis legatus, justitiam nostram et exemptionem monasterii per ipsius privilegia cognovisset, electam a monialibus benedixerat abbatissam, et professionem ab ea pro nobis et Ecclesia Romana receperat et solitum etiam juramentum. Verum cum judices delegati et assessores eorum postulatas ab abbatissa et . . . inducias ad exhibenda libertatis privilegia denegassent, procurator earum ad sedem apostolicam appellavit, excipiens contra judices delegatos quod cum praedictus Parisiensis episcopus adversus dilectum filium abbatem Sanctae Genovefae movisset similem quaestionem, erat ei de jure suspectus, cum vix credibile videretur quod aliam sententiam promulgaret quam vellet in simili pro se ferri. Praeterea cum sine conjudice suo interloqui voluisset, licet pars abbatissae illum peteret exspectari, ex hoc quod notam subreptionis incurrerat apud ipsas et suum induxerat in suspicione collegam, quem asseruit quidquid vellet ipse facturum, insuper cum de privilegiis apostolicae sedis nullam facerent mentionem, et per privilegia ipsa suam defenderet monasterium libertatem, non cogebatur ad praedictas litteras respondere. Caeterum judices nec appellationi ad nos interpositae nec propositis exceptionibus deferentes, excommunicationis in abbatissam et in clerum et populum interdicti sententias protulerunt. Nuntiis ergo Jotrensis Ecclesiae in nostra praesentia constitutis, nobisque privilegium apostolicum ostendentibus, per quod constabat Jotrense monasterium ad Romanam Ecclesiam specicialiter pertinere, quia pro parte altera non comparebat sufficiens responsalis, licet diutius fuerit exspectatus, quamvis nuntius quidam simplex praedicti Parisiensis et conjudicis sui nobis litteras praesentasset, privilegium Ecclesiae Jotrensi concessum duximus innovandum, ita tamen quod per innovationem ipsius nihil accresceret juris ipsi ultra id quod ei per antecessorum nostrorum privilegia fuerit acquisitum, cum per hoc non novum jus ipsi concedere sed antiquum vellemus potius conservare. Quia vero de praedictis exceptionibus nobis non poterat fieri plena fides, praedictis Catalaunensi episcopo et abbati Trium Fontium dedimus in mandatis ut si pars Jotrensis Ecclesiae illis vel aliis probandis instaret circa sententias memoratas, partibus convocatis audirent quae proponerentur utrinque; et si constaret sententias ipsas post appellationem ad nos legitime interpositam fuisse prolatas, denuntiarent eas sublato appellationis obstaculo non tenere; quod si alias minus rationabiliter essent latae, ipsas exigente justitia revocarent; alioquin, cum propter contumaciam tantum promulgatae fuissent, tam ab abbatissa quam ab aliis a quibus exigendam viderent juratoriam reciperent cautionem quod super iis ad mandatum apostolicum juri starent, et sic relaxarent sententias memoratas, ad majorem cautelam facientes id ipsum, si abbatissa fugiens strepitum quaestionum ab exceptionum suarum probatione cessaret. Ad haec, cum nollemus ut de privilegiis Romanorum pontificum alii de facili judicarent, eisdem dedimus in mandatis ut si de jure suo vellet Meldensis episcopus experiri, praefigerent partibus terminum competentem quo per se vel procuratores idoneos nostro se conspectui praesentarent. Unde cum abbatissa strepitum judiciorum evitans exceptiones probare propositas noluisset, judices juxta mandatum apostolicum procedentes praedictas sententias relaxarunt. Cum ergo propter hoc mandaverimus partes ad nostram praesentiam destinari quia judicari de privilegiis sedis apostolicae per alios nolebamus, et per privilegia non possessio sed proprietas potius demonstretur, procurator monasterii asserebat quod super proprietate venerat tractaturus, nec tenebatur super restitutionis articulo respondere. Praeterea idem episcopus mercato quodam confirmato Jotrensi monasterio per sedem apostolicam illud temere spoliarat, cum sub poena excommunicationis inhibuit ne quis illud prout solitum fuerat frequentaret, sic quod Jotrensi Ecclesiae non modica damna intulerat et jacturas. Idem etiam episcopus a quibusdam Jotrensis Ecclesiae non modica damna intulerat et jacturas. Idem etiam episcopus a quibusdam Jotrensis Ecclesiae [ f. hominibus, quos] non modica, quos absolvere propria temeritate praesumpserit, exegit in monasterii praejudicium juramentum quod durante interdicto Jotrum de caetero non redirent. Nos igitur attendentes quod etsi de privilegiis antecessorum nostrorum non mandaverimus, sed quodammodo inhibuerimus per alios judicari, volentes nobis eorum judicium reservare, quia tamen adjecimus ut si praedictus episcopus de jure suo vellet forsitan experiri, praefigeretur partibus terminus quo se nostro conspectui praesentarent, et non tantum ad proprietatem sed etiam ad possessionem se habeat verbum juris, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus cum lis tam super episcopi spoliatione quam impedimento fori coram nobis fuerit contestata, quae super praemissis proposita fuerint audiatis et recipiatis appellatione remota, tam instrumenta quam testes, depositiones publicetis et examinetis legitime, ac si partes consenserint, ad sententiam procedatis. Alioquin causam sufficienter instructam ad nos remittere procuretis, statuentes terminum competentem partibus quo recepturae sententiam per se vel responsales idoneos nostro se conspectui repraesentent. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio et timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere. Nullis litteris obstantibus praeter assensum partium a sede apostolica impetratis. Quod si non omnes iis exsequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exsequantur.
Datum Anagniae, XI Kal. Januarii, pontificatus nostri anno sexto.
IV. DILECTIS FILIIS DECANO SANCTI THOMAE CRISPIACENSIS SILVANECTENSIS DIOECESIS, GERMENDO CANONICO SUESSIONENSI, ET MAGISTRO GIRARDO DE SANCTO DIONYSIO CANONICO NOVIOMENSI. Olim inter procuratores venerabilis fratris nostri Meldensis episcopi et dilectae in Christo filiae abbatissae Jotrensis lite in auditorio nostro legitime contestata tam super obedientia quam dictus episcopus ab eadem abbatissa conquerebatur sibi esse subtractam in consecratione altarium, dedicatione ecclesiarum, velatione virginum, ordinatione clericorum, exhibitione procurationum, et poenitentiis pro majoribus criminibus imponandis, ac aliis quae in monasterio et villa Jotrensi Meldensis episcopus consueverat exercere, quam impedimento fori, super quo abbatissa conquerebatur per ipsum episcopum illatas sibi et monasterio suo graves injurias et jacturas, nos examinationem hujus negotii dilectis filiis Longipontis et Sancti Justi abbatibus et magistro G. archidiacono Suessionensi duximus committendam. Qui auditis confessionibus, receptis testibus, et allegationibus intellectis, causam ipsam sufficienter instructam cum quorumdam instrumentorum rescriptis ad nostrum remiserunt examen, praefigentes partibus terminum competentem quo recepturae sententiam nostro se conspectui praesentarent. Partibus igitur in nostra praesentia constitutis, postquam de meritis causae fuimus sufficienter instructi, de fratrum nostrorum consilio restitutionem obedientiae super praescriptis capitulis, salva quaestione proprietatis, adjudicavimus episcopo faciendam, illis duntaxat exceptis super quibus in clero et populo villae Jotrensis asserebat obedientiam sibi fuisse subtractam; super quibus ab impetitione episcopi quoad judicium possessorium absolvimus abbatissam, eumdem episcopum nihilominus absolventes super impedimento fori de quo eum ad restitutionem damnorum impetierat abbatissa. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus praelibatam sententiam per censuram ecclesiasticam facientes firmiter observari, postquam idem episcopus fuerit restitutus, audiatis quae super jure proprietatis proposita fuerint coram vobis, et causam sufficienter examinatam ad audientiam nostram fideliter remittatis per nostrae diffinitionis sententiam terminandam. Si vero praefatus episcopus infra mensem post factam sibi restitutionem nollet coram vobis super petitorio respondere, vos eum de contumacia punientes, abbatissam in possessionem libertatis super praescriptis capitulis reducatis. Testes autem qui fuerint nominati, etc. Nullis litteris, etc. Quod si non omnes, etc., duo vestrum sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo ea nihilominus exsequantur.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, V Kal. Februarii, pontificatus nostri anno octavo.
V. DILECTIS FILIIS SANCTI JUSTI BELVACENSIS DIOECESIS ET LONGIPONTIS ABBATIBUS, ET G. ARCHIDIACONO SUESSIONENSI. Significavit nobis venerabilis frater noster Meldensis episcopus quod cum causam quae inter ipsum ex una parte et abbatissam, clerum et populum Jotrenses Meldensis dioecesis ex altera, super obedientia, procurationibus et aliis quae in monasterio ejusdem toci et villa Jotrensi idem episcopus sibi dioecesano jure competere asserebat, sub certa forma vobis duxerimus committendam, vos interlocutoriam protulistis quod dictus episcopus contra clerum et populum per litteras illas agere non valebat. Quare idem episcopus vobis dari in mandatis a nobis humiliter postulabat ut eum tam contra abbatissam quam dictos clerum et populum audientes, in causa praedicta juxta prioris mandati nostri tenorem procedere ratione praevia curaretis. Cumque dilectus filius magister P. procurator cleri et populi Jotrensis se opponeret ex adverso, dilectum filium A. subdiaconum et capellanum nostrum ipsis dedimus auditorem. In cujus praesentia idem magister proponere procuravit quod cum idem episcopus contra abbatissam, clerum et populum Jotrensem litteras apostolicas impetrasset de libertatibus vel privilegiis quae ipsis a sede apostolica sunt indulta, quarum episcopus ipse non erat ignarus, nulla penitus habita mentione, auctoritate illarum litterarum agere voluit contra eos, et propter contumaciam fecit in ipsos, post appellationem ad nos legitime interpositam, excommunicationis et interdicti sententias promulgari; quas postmodum venerabilis frater noster Catalanensis episcopus et dilectus filius Trium-Fontium abbas auctoritate apostolica relaxantes, parribus certum terminum quo se nostro conspectui praesentarent de mandato sedis apostolicae praefixerunt. Cumque procuratores utriusque partis termino constituto fuissent in nostra praesentia constituti, procurator ipsius episcopi contra abbatissam intendens, nihil penitus contra clerum et populum proponere procuravit. Unde ad suscitandam contra clerum et populum quam semel omiserat quaestionem admitti iterum non debebat. Quia vero de praemissis nobis non potuit fieri plena fides, vobis de communi partium assensu per apostolica scripta mandamus quatenus tam in abbatissam quam clerum et populum Jotrensem juxta commissionis vobis sanctae tenorem ratione praevia procedatis.
Datum Romae apud Sanctum Petrum Nonis Martii, pontificatus nostri anno octavo.
VI. Honorii III, epistola de eadem controversia. HONORIUS episcopus, servus servorum Dei dilectis filiis archidiacono et cantori Sancti Petri et Thesaurario Sancti Stephani Trecensis salutem et apostolicam benedictionem.
Ex parte venerabilis fratris nostri Meldensis episcopi fuit nobis humiliter supplicatum ut cum abbatissa quae Jotrensi monasterio modo praeest, de speciali mandato nostro fuerit benedicta, et praejudicium sibi afferre non debeat quod nos circa hoc fieri fecimus, super jure benedicendi abbatissas in monasterio Jotrensi imposterum eligendas faceremus eidem justitiae plenitudinem exhiberi. Nos igitur ejusdem episcopi postulationibus inclinati, nolentes sibi ex benedictione auctoritate nostra praestita praejudicium generari, discretioni vestrae de utriusque partis procuratorum assensu per apostolica scripta mandamus quatenus partibus convocatis, audiatis causam et appellatione remota fine debito terminetis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem, etc. Quod si non omnes, etc. duo vestrum ea nihilominus exsequantur.
Datum Viterbii, V Idus Martii, pontificatus nostri anno quarto.
VII. Compositio facta inter episcopum Meldensem et Ecclesiam Jotrensem. Romanus miseratione divina Sancti Angeli diaconus cardinalis apostolicae sedis legatus omnibus ad quos praesens scriptum pervenerit in Domino salutem et sincerae dilectionis affectum.
Noverit universitas vestra quod suborta inter venerabilem patrem Petrum episcopum Meldensem ex parte una et dilectos in Christo abbatissam et conventum, clerum et populum Jotrensem ex altera super subjectione ipsius monasterii et eorumdem cleri et populi materia quaestionis, idem episcopus proposuit in jure libellum hujusmodi contra eos:
« Petit Meldensis episcopus ab abbatissa et conventu Jotrensi quod sibi obediant tanquam suo episcopo in visitationibus faciendis, in corrigendis excessibus, in cognitionibus causarum tam civilium quam spiritualium quam criminalium quarum cognitio ad episcopum dioecesanum pertinet tanquam ad judicem ecclesiasticum, et in decisionibus earumdem, et in iis quae ad cognitionem et decisionem pertinent, videlicet in veniendo ad citatiotiones, recipiendo dierum assignationes, et in aliis quae ad cognitionem et decisionem pertinent, et in observatione mandatorum suorum et statutorum suorum legitimorum, et processionibus faciendis episcopo Meldensi quando post consecrationem suam primo accedit ad ecclesiam earum, et in omnibus aliis ad jus episcopale pertinentibus. Petit etiam quod abbatissa ia omnibus praedictis obedientiam ei promittat, his exceptis in quorum possessione est idem episcopus et quorum possessio fuit ei adjudicata auctoritate domini papae, videlicet in consecratione altarium, in dedicatione ecclesiarum, velatione virginum, ordinatione clericorum, exhibitione procurationum, et poenitentiis pro majoribus criminibus injungendis; de quibus ad praesens non agit, cum sit in possessione eorumdem. Petit etiam idem episcopus ut non impediant ipsum uti de caetero jurisdictione omnimoda quam potest exercere in suis subditis episcopus dioecesanus in clero et populo Jotrensi. Petit a clero Jotrensi episcopus Meldensis quod sibi obediat tanquam suo episcopo in visitationibus faciendis, in corrigendis excessibus, in cognitionibus causarum tam civilium quam criminalium quarum cognitio ad episcopum dioecesanum tanquam ad judicem ecclesiasticum pertinet, et in decisionibus earumdem, et in his quae ad cognitionem et decisionem pertinent, videlicet in veniendo ad citationes, recipiendo dierum assignationes, et in aliis quae ad cognitionem et decisionem pertinent, et ad exsecutionem eorum faciendam; et in observatione mandatorum et statutorum suorum legitimorum, et in omnibus aliis ad jus episcopale pertinentibus, hoc excepto in cujus possessione est idem episcopus, videlicet in ordinatione eorum. Petit episcopus Meldensis a populo Jotrensi quod sibi obediant tanquam suo episcopo in corrigendis excessibus omnibus quorum correctio ad episcopum dioecesanum tanquam ad judicem ecclesiasticum pertinet, in cognitionibus causarum tam civilium quam spiritualium, quam criminalium quarum cognitio ad episcopum dioecesanum tanquam ad judicem ecclesiasticum pertinet, et in decisionibus earumdem, et in his quae ad cognitionem et decisionem pertinent earumdem, videlicet in veniendo ad citationes, recipiendo dierum assignationes, et in aliis quae ad cognitionem et decisionem pertinent; et ut sententias excommunicationis et interdicti ab ipso latas in ipsos observent, et ut obediant ei in omnibus aliis ad jus episcopale pertinentibus. Quidquid autem idem episcopus ab abbatissa et conventu et clero et populo Jotrensi petit, petit salvo jure addendi, minuendi, mutandi. » Istis autem petitionibus procurator abbatissae et conventus, cleri et populi Jotrensis in hunc modum respondit:
« Dicunt abbatissa et conventus monasterium Jotrense exemptum esse et subesse immediate domino papae in omnibus et proprietatem totius jurisdictionis ecclesiasticae in monasterio Jotrensi nullo mediante ad dominum papam pertinere, et usum esse monasterium longissimo tempore hac libertate; sicut probabimus, si necesse fuerit, per privilegia et testes et instrumenta. Et ideo dicunt abbatissa et conventus quod non tenentur obedire episcopo Meldensi in visitationibus faciendis nec in alia re pro visitatione facienda, in excessibus corrigendis, in causarum civilium vel spiritualium vel criminalium cognitionibus, nec in decisionibus earumdem; nec tenentur venire ad citationes ipsius, nec recipere dierum assignationes, nec mandata vel statuta observare, nec ei processionem facere quando primo accedit post consecrationem suam ad ecclesiam Jotrensem, nec alias ei in aliquibus ad episcopale jus pertinentibus obedire. Item non tenetur ei abbatissa super praemissis vel aliquo praemissorum vel aliqua re in mundo obedientiam repromittere. Quod autem dicit episcopus se ipsum esse in possessione quantum ad poenitentias pro majoribus criminibus imponendas, negant abbatissa et conventus ipsum esse in possessione. Aliorum vero articulorum in quorum possessione dicit se esse idem episcopus, dicunt ipsum nullum jus habere in proprietate. Dicunt etiam abbatissa et conventus omnimodam justitiam ecclesiasticam et forensem in clero et populo Jotrensi pertinere ad abbatissam. Dicit clerus Jotrensis quod non tenetur obedire episcopo Meldensi in visitationibus faciendis et in corrigendis excessibus et cognitionibus causarum tam civilium, quam spiritualium, quam criminalium, quarum cognitio ad episcopum dioecesanum tanquam ad judicem eclesiasticum dicitur pertinere, nec in decisionibus earumdem, nec venire ad citationes ipsius, nec assignationes dierum accipere, nec mandata ejus observare, nec ei in aliquo obedire. Dicit populus Jotrensis omnimodam justitiam ecclesiasticam et forensem in populo Jotrensi pertinere ad abbatissam Jotrensem. Et ideo respondet per se idem quod clerus respondet per se, et quod in nullo tenetur obedire Meldensi episcopo. Haec omnia respondent abbatissa et conventus, clerus et populus Jotrensis; salvis privilegiis domini papae, et salvo jure Ecclesiae Romanae et salvo jure addendi, minuendi, corrigendi et mutandi. » Cumque super iis fuisset coram judicibus a sede apostolica delegatis diutius litigatum, tandem utraque pars tam super iis de quibus alt. exstiterat quam etiam super omnibus aliis quae quoquo modo poterant ratione proprietatis vel possessionis ad jus episcopale lege dioecesana vel jure communi seu alio quocunque jure spectare commiserunt se judicio, diffinitioni, seu ordinationi nostris sub iis formis:
Omnibus praesentes litteras inspecturis Petrus Dei gratia Meldensis episcopus salutem in Domino.
Noverit universitas vestra quod cum inter nos ex una parte et abbatissam et conventum, clerum et populum Jotrensem ex altera, super subjectione ipsius monasterii et eorumdem cleri et populi tam ex petitorio judicio quam possessorio quaestio verteretur, quod monasterium cum eisdem clero et populo nobis dicebamus pleno jure subjectum necnon et omni jure subjectionis ad nos et successores nostros tanquam loci dioecesanos lege dioecesana spectare, et posse in ipso monasterio, clero et populo Jotrensi libere procurationem recipere, visitationem, correctionem, et omnia jura episcopalia exercere quod eaedem abbatissa et conventus negantes, ipsum monasterium, clerum et populum Jotrensem asserebant ad jus et proprietatem Ecclesiae Romanae nullo medio pertinere, super praemissis et omnibus aliis quae possent ad jus episcopale spectare de consensu decani et archidiaconorum et capituli nostri commisimus nos judicio, diffinitioni, seu ordinationi venerabilis [Patris] Romani Sancti Angeli diaconi cardinalis apostolicae sedis legati, in ipsum tanquam in legatum et judicem consentiendo, promittentes nos judicium, diffinitionem, seu ordinationem ipsius in perpetuum servare et nullo tempore contravenire renuntiando omnibus judicibus, commissionibus, processibus et actis quae nobis competebant vel competere possent in causa ista. In cujus rei testimonium, ad majorem praemissorum omnium firmitatem, praesentes litteras exinde confectas sigillo nostro duximus roborandas.
« Actum Meldis anno Domini 1225, mense Octobri.
« Omnibus praesentes litteras inspecturis decanus, Briensis et Meldensis archidiaconi, totumque Meldensis Ecclesiae [Capitulum] salutem in Domino.
« Noverit universitas vestra nos litteras venerabi- nostri sigillo sigillatas inspexisse formam hujusmodi continentes. PETRUS, Dei gratia Meldensis episcopus, etc., ut superius continentur. Nos igitur, praescriptarum litterarum tenore diligenter inspecto, factum dicti episcopi nostri in hac parte approbavimus et ratum habuimus nostrum super praemissis omnibus impartientes assensum. In hujus itaque rei evidentiam sigilla nostra praesentibus duximus litteris appendenda. Actum Meldis anno Domini 1225, mense Octobri.] Omnibus praesentes litteras inspecturis abbatissa et conventus, clerus et populus Jotrensis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod cum inter nos ex una parte, et venerabilem Patrem Petrum episcopum Meldensem ex altera, super subjectione nostra tam petitorio judicio quam possessorio quaestio verteretur, cum idem episcopus assereret Jotrense monasterium et nos pleno jure sibi subesse nec non et omni jure successionis ad ipsum et successores ipsius tanquam loci dioecesanos lege dioecesana spectare et posse in ipso monasterio et nobis libere procurationem recipere, visitationem, correctionem et omnia jura episcopalia exercere, quod nos negantes, dictum monasterium Jotrense asserebamus ad jus et proprietatem Ecclesiae Romanae nullo medio pertinere, super praemissis et omnibus aliis quae possent ad jus episcopale spectare commisimus nos judicio, diffinitioni, seu ordinationi venerabilis Patris Romani, Sancti Angeli diaconi cardinalis, apostolicae sedis legati, in ipsum tanquam in legatum et judicem consentiendo, promittentes nos judicium, diffinitionem seu ordinationem ipsius in perpetuum servare et nullo tempore contravenire, renuntiando omnibus judicibus, commissionibus, processibus et actis quae nobis competebant vel competere possent in causa ista. In cujus rei testimonium, ad majorem praemissorum omnium firmitatem, praesentes litteras exinde confectas nos abbatissa et conventus sigillis nostris duximus roborandas. Nos vero clerus et populus, quia sigillum proprium non habemus, eisdem sigillis abbatissae et conventus fidem volumus omnimodam adhiberi. Actum Meldis anno Domini 1225 mense Octobri. » Nos autem, rationibus utriusque partis diligenter auditis, inspectis Jotrensis monasterii privilegiis, habito etiam super hoc cum viris prudentibus diligenti tractatu, pronuntiamus, diffinimus et ordinamus quod abbatissa et conventus monasterii Jotrensis chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, benedictiones monialium et ordinationes clericorum qui ad ordines fuerint promovendi a dicto Meldensi episcopo et successoribus suis suscipiant et non ab aliis, siquidem catholicus fuerit et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et ea gratis et sine difficultate voluerit exhibere. Alioquin liceat eis quemcunque voluerint catholicum adire antistitem, qui eis licenter exhibeat postulata. Quando vero episcopum Meldensem ab eisdem abbatissa et conventu propter haec exsequenda contigerit evocari, dictus episcopus exhibeatur honeste, cum nullus teneatur, secundum Apostolum, suis stipendiis militare. Caeterum abbatissa a quocunque maluerit episcopo absque professione et promissione cujuslibet obedientiae libere consecretur. In omnibus autem aliis dictum monasterium Jotrense cum universo clero et populo villae et parochiae Jotrensis sibi subjectis pronuntiamus, diffinimus et ordinamus ab omni jure et jurisdictione episcopali et omnimoda subjectione Meldensis Ecclesiae omnino liberum et exemptum, ita quod in eisdem monasterio, clero et populo praedictis seu personis aliquibus monasterii, villae et parochiae Jotrensis dictus episcopus, Ecclesia Meldensis, seu quaecunque alia Meldensis Ecclesiae persona nec procurationem eidem episcopo aliquando a sede apostolica adjudicatam nec aliud quodcunque praeter praemissa sibi valeat aliquatenus vindicare; salvis duobus modiis quos habet episcopus in granchia de Troci, quae est Ecclesiae Jotrensis, et cera thesaurarii Meldensis. Sane ordinamus quod dicti abbatissa et conventus decem et octo modios bladi decimalis ad mensuram Meldensem, duas partes hibernagii, et tertiam partem avenae, annuatim episcopo memorato suisque successoribus in perpetuum persolvent apud Malleum infra Purificationem beatae Mariae. Et si decima ejusdem villae ad dicti bladi persolutionem non sufficeret, residuum infra dictum terminum apud Troci solvetur in decima quam ibi habet Ecclesia Jotrensis; ita quod si bladum hujusmodi aliquibus decimis [ f. ab aliquibus decimariis] Meldensis dioecesis abbatissa et conventus Jotrensis justo modo poterint adipisci, episcopus contractui suum impertiri teneatur assensum, et ipsum bladum taliter acquisitum accipiens, illo solo debeat esse contentus, ita quod tantumdem sibi valeat quantum valebit in locis superius adnotatis. In decimis sane quae sunt de feudo episcopali non tenebitur suum praestare consensum, si ipse vellet eas redimere. In his enim ipse episcopus praeferetur. Hanc autem ordinationem partes ratam habuerunt, et expresse consenserunt in ipsam. Nos vero volentes ipsius ordinationis notitiam ad posteros pervenire, ut futuris temporibus inviolabiliter observetur, praesentem paginam exinde confectam sigillo nostro duximus roborandam. Actum Meldis, anno Domini 1225, mense Novembri, pontificatus domini Honorii papae III anno decimo.
Romanus, miseratione divina Sancti Angeli diaconus cardinalis, apostolicae sedis legatus, omnibus praesentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod nos inter venerabilem Patrem episcopum Meldensem et abbatissam et conventum, clerum et populum Jotrensem ordinationem quamdam deliberatione provida fecimus, eamque in scriptis redactam et a partibus approbatam nostri sigilli duximus munimine roborandam. Verum, antequam protulissemus eamdem, retinuimus nobis expresse de auctoritate nostra et communi partium assensu liberam potestatem declarandi et interpretandi si quid in eadem ordinatione repertum fuerit dubium vel obscurum. Actum Parisiis anno Domini 1225, II Nonas Novembris.
VIII. Innocentii III, epistola ad electum Cathalanensem et abbatem Trium Fontium, de qua fit mentio supra epist. 2, ad Paris. episc. et abbatem Latiniac. Ex parte abbatissae ac sororum Jotrensis Ecclesiae nostris fuit auribus intimatum quod venerabilis frater noster Meldensis episcopus commissionis occasione cujusdam ad venerabilem fratrem nostrum Parisiensem episcopum et dilectum filium abbatem de Latiniaco a nobis obtentae, in qua nulla mentio habebatur de ipsarum privilegiis, quae illas et earum Ecclesiam, clerum et populum Jotrensem ad apostolicam sedem nullo mediante spectare declarant, quorum ipse non erat ignarus, eas incoepit graviter molestare, obedientiam ab ipsis ac clero et populo villae Jotrensis, qui secundum privilegia sedis apostolicae gaudent consimili libertate, subjectionem omnimodam impendendam sibi requirens. Et infra: Verum, cum judices et assessores eorum ipsas valde gravarent, ad appellationis beneficium convolarunt. Et infra: Sed judices ipsi appellationi minime deferentes, nec fragilitati sexus compatientes earum, in abbatissam [et conventum] excommunicationis, in clerum et populum villae Jotrensis interdicti sententias protulerunt. Sane cum nuntii Jotrensis Ecclesiae praedicta et alia multa in nostra praesentia retulissent, quibus eas et suos contra libertatem eis concessam gravatos dicebant, privilegium nobis apostolicum ostenderunt per quod Ecclesiam Jotrensem constabat ad Romanam Ecclesiam specialiter pertinere. Nos autem eos dlutius detinentes propter appellationem praedictam, quia tandem nullus apparuit idoneus responsalis qui partem defensaret adversam, licet postmodum quidam simplex nuntius super hoc praedictorum Parisiensis episcopi et Latiniacensis abbatis litteras praesentasset, privilegium apostolicae sedis Ecclesiae Jotrensi concessum duximus innovandum, ita tamen ut per innovationem ipsius eidem Ecclesiae nihil juris plus accrescat quam per privilegia praedecessorum nostrorum obtinuit, cum per hoc novum ei non concedere, sed antiquum jus conservare velimus.
IX. Epistola Honorii II de subjectione monasteriorum Resbacensis et Jotrensis. HONORIUS, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BURCARDO, Meldensi episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
In eminenti apostolicae sedis specula, disponente Domino, constituti, ex injuncto nobis officio fratres nostros episcopos debemus diligere, et Ecclesiis sibi a Deo commissis suam debemus justitiam conservare. Proinde, charissime in Christo frater Burcarde, episcope Meldensis Ecclesiae, cujus a Deo tibi cura commissa est, salubriter statuimus ut omnes tam clerici quam laici in villa Resbacensi et Jotrensi commorantes Meldensi Ecclesiae jure parochiali subjaceant, et ea quae de eis ad jus parochiale pertinent, tibi tuisque successoribus libera et illibata serventur. Decernimus etiam ut abbas Resbacensis et Jotrensis abbatissa canonicam tibi tuisque successoribus obedientiam persolvant. Benedictio quoque eorum, sicut per tuos antecessores hactenus celebrata constiterit, sic per te tuosque successores deinceps exhibeatur. Promotiones etiam monachorum ad ecclesiasticos ordines per Meldensem administrentur episcopum, si videlicet gratis eas sine pravitate voluerit exhibere et gratiam apostolicae sedis habuerit. Si quis autem, quod absit! huic nostro decreto sciens contraire tentaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit.
Datum Laterani, XVII Kal. Maii.
X. Epistola Alexandri III qua confirmat superiores Honorii II litteras ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri STEPHANO Meldensi episcopo ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
In eminenti apostolicae sedis specula, etc., ut in illa Honorii usque. Proinde, charissime in Christo frater Stephane Meldensis Ecclesiae, cujus a Deo tibi cura commissa est, salubriter providentes, ad exemplar sanctae recordationis Patris et praedecessoris nostri Honorii papae, statuimus ut omnes tam clerici quam laici in villa Resbacensi et Jotrensi commanentes Meldensi Ecclesiae jure parochiali subjaceant, etc., ut in illa Honorii usque. Si quis autem contra hanc nostrae constitutionis paginam venire praesumpserit, secundo tertiove commonitus nisi temeritatem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Conservantibus autem haec sit pax Domini nostri Jesu Christi; quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud supremum Judicem gaudia aeternae pacis inveniant. Amen
Data Turonis anno 1163.