Regesta sive epistolae 1/IIIA

This is the stable version, checked on 19 Septembris 2021. Template changes await review.
 LIBER II C LIBER V A 

LIBER TERTIUS

recensere

INNOCENTII III ROMANI PONTIFICIS REGESTORUM SIVE EPISTOLARUM LIBER TERTIUS PONTIFICATUS ANNO III, CHRISTI 1200. I. N . . . [ forte EPISCOPO ELIENSI, ABBATI SANCTI EDMUNDI, ET PRIORI CANTUARIENSI]. De negotio episcopi Glastoniensis cum monachis Glastoniensibus . (Laterani.) ( Desunt nonnulla ) . . . Praedictarum Ecclesiarum similitudinem disponatis. Ne autem inter eumdem episcopum vel successores ipsius et priorem et conventum Glastonienses, scandalum in posterum suscitetur, ecclesias quae in possessionibus episcopo assignatae fuerint, ad episcopum; quae autem in possessionibus monachis assignatae exstiterint, statuatis ad monachos pertinere; mandatum apostolicum super his omnibus, infra trium mensium spatium, post susceptionem praesentium, sublato appellationis obstaculo, efficaciter impleturi. Quod si, forsan, memoratus episcopus, infra terminum ipsum, quacunque occasione detentus, in angliam vel noluerit vel non potuerit transfretare, vos nihilominus ad Glastoniensem Ecclesiam accedatis, et de iis quae ad ordinationem ejus pertinent, tam ibidem quam in Ecclesiis, ad quarum similitudinem eam ordinari mandavimus, diligentius inquirentes, tam rei veritatem quam vestrum consilium super expressis capitulis nobis plenius intimetis. Monachos autem, qui de eadem ecclesia fuerunt per eumdem episcopum vel per suos violenter ejecti, nisi episcopus, ad commonitionem vestram, eos duxerit revocandos, ad loca sua restituere, sublato appellationis obstaculo, procuretis; facientes tamen eidem episcopo satisfieri competenter et obedientiam et reverentiam debitam, tanquam suo pontifici, exhiberi. Illos vero, qui manus in eos temerarias injecerunt, tandiu, appellatione remota, nuntietis, sicut excommunicatos, ab omnibus arctius evitandos, donec passis injuriam satisfecerint competenter et, cum vestrarum testimonio litterarum, ad sedem venerint apostolicam absolvendi. Ad haec, dilectum filium nostrum Herbertum, monachum Glastoniensem, quem, in praesentia nostra, ipsorum negotia fideliter et sollicite cognovimus procurasse, ipsis in procuratorem concedimus, nisi omnes monachi ejusdem Ecclesiae, infra octo dies, post susceptionem litterarum nostrarum, alium sibi procuratorem idoneum communiter et concorditer duxerint eligendum; quem ad agenda negotia monasterii, tam extra quam intus, et coram vobis praecipue, in hac causa, tanquam procuratorem recipere procuretis, compescentes per censuram ecclesiasticam quoslibet, appellatione remota, qui procurationem ejus vel alia mandata nostra, praesumpserint impedire. Ad haec, noveritis nos eidem episcopo inhibuisse districtius ne aliquid amplius exigat, vel detineat, de bonis Glastoniensis Ecclesiae, quam quod ipsis decrevimus assignari.

Datum Laterani

II. ARCHIEPISCOPO SPALATENSI. Mandat ut Nicolaum, Farensem episcopum, qui duos nondum in sacris ordinibus constitutos, in episcopos, in provincia Spalatensi, eligi fecerat, excommunicatum publice nuntiet. (Laterani, II Id. Octobris.) Ex parte tua fuit in audientia nostra propositum, quod Nicolaus, quondam Farensis episcopus, ad duos episcopatus, positos in provincia Spalatensi, duos eligi fecit, adhuc in minoribus ordinibus constitutos; et, in Jadertina provincia, post latam in eum suspensionis sententiam, quosdam ad ordines non erubuit promovere. Cum igitur contemptus hujusmodi relinqui non debeat impunitus, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus eos, quos in tua provincia taliter eligi fecit, donec apostolico se conspectui praesentarint, et illos quos ordinavit suspensus, si scienter a suspenso ordines receperint, donec super hoc aliud statuamus, ab officio et beneficio, sublato appellationis impedimento, suspendas. Ipsum autem Nicolaum, tu et suffraganei tui, singulis diebus Dominicis et festivis, pulsatis campanis et candelis accensis, per universam Spalatensem provinciam, excommunicatum publice nuntietis et per Jadertinam provinciam faciatis publice nuntiari; adjicientes, quod, nisi resipuerit infra mensem, non solum a dignitate, verum etiam ab ordinibus deponetur.

Dat. Later., II Id. Octob.

III. HEMMERADO, REGI HUNGARORUM. Significat quas poenas in haereticos statuerit, ac mandat, ut eos ac banum Culinum, haereticorum fautorem, insequatur, et ab Hungariae regno, bonis eorum publicatis, proscribat. (Laterani, V Id. Octobris.) Cum ad vindictam malefactorum et laudem bonorum, materialis usum gladii et terrenum a Domino acceperis potentatum, sic collati tibi regni regimen moderari teneris, ut et orthodoxos, quantum tibi concesserit Dominus, in fide catholica foveas, et haereticorum audaciam, qui sententiam ecclesiasticae severitatis eludunt, concessa tibi coelitus jurisdictione, compescas. Ipsi etenim, doctrinam evangelicam et apostolicam depravantes, in occulto perversa dogmata dogmatizant, incedentes exterius in vestibus ovium, ut, tanquam lupi rapaces, oves Christi diripiant et dispergant, non sitientes mortem corporum, sed perniciem potius animarum. Licet autem, contra homines hujusmodi pestilentes, diversa, diversis temporibus, emanaverint instituta, nos tamen, de communi fratrum nostrorum consilio, de archiepiscoporum quoque et episcoporum existentium apud apostolicam sedem assensu, districtius inhibere curavimus, ne quis Haereticos receptare, defendere aut ipsos fovere vel credere quoquo modo praesumat; decreto nostro firmiter statuentes ut, si quis aliquid horum facere forte praesumpserit, nisi primo secundove commonitus, a suae super hoc curaverit praesumptione cessare, ipso jure sit factus infamis nec ad publica officia vel consilia civitatum, nec ad eligendos aliquos ad hujusmodi, nec ad testimonium admittatur. Sit etiam intestabilis nec ad haereditatis successionem accedat; nullus praeterea cogatur ei super quocunque negotio respondere. Quod si, forsan, judex exstiterit, ejus sententia nullam obtineat firmitatem, nec causae aliquae ad ejus audientiam perferantur. Si fuerit advocatus, ejus patrocinium nullatenus admittatur. Si tabellio, instrumenta confecta per ipsum, nullius penitus sint momenti, sed cum auctore damnato damnentur. In similibus etiam idem praecipimus observari. Si vero clericus fuerit, ab omni officio et beneficio deponatur; ut in quo major est culpa, gravior exerceatur vindicta. Si quis autem tales, postquam ab Ecclesia fuerint denotati, contempserit evitare, anathematis se noverit sententiam incurrisse. In terris vero nostrae temporali jurisdictioni subjectis, bona eorum statuimus publicari, et in aliis idem fieri praecipimus per potestates et principes saeculares, quos, ad id exsequendum, si forte negligentes existerent, mandavimus ecclesiastica severitate compelli, nec ad eos bona ipsorum ulterius revertantur, nisi eis, ad cor redeuntibus, et abnegantibus haereticorum consortium, aliquis voluerit misereri, ut temporalis saltem poena corripiat, quem spiritualis non corrigit disciplina. Accepimus autem [quod, cum super venerabilis frater noster N. . . . . . Spalatensis archiepiscopus, Patarenos non paucos de Spalatensi et Truguriensi civitatibus effugasset, nobilis vir Culinus, Banus Bossinus, iniquitati eorum, non solum tutum latibulum, sed et praesidium contulit manifestum, et, perversitati eorumdem terram suam et se ipsum exponens, ipsos pro catholicis, imo ultra catholicos honoravit, vocans eos antonomastice Christianos. Ne igitur hujusmodi morbus, si ejus non obsistatur principiis, vicina corrumpat et in regnum, quod absit! Hungariae defluat labes ejus, serenitatem regiam rogamus, monemus et exhortamur in Domino, in remissionem tibi peccaminum injungentes, quatenus ad vindicandam tantam Christi et Christianorum injuriam potenter et regaliter accingaris et, nisi Banus praedictus universos haereticos de terra suae potestati subjecta proscripserit, bonis eorum omnibus confiscatis, tu, ipsum et haereticos ipsos, non solum de terra ejus, sed de toto Hungariae regno proscribas et bona talium, ubicunque per terram tuam poterunt inveniri, confisces, nec parcat oculus tuus Bano praedicto, quin contra eum jurisdictionem exerceas temporalem, si alias ad viam rectitudinis non poterit revocari. Nicolaum quoque, quondam Farensem episcopum, qui, non solum praeter auctoritatem nostram, sed etiam contra prohibitionem expressam, Jadertinam metropolim, quam praesumpsit, invadere, detinere praesumit, unde suspensus a nobis anathematizari mandatur, ut a suo resipiscat errore, tradita tibi potestate compellas; ne, juxta canonicas sanctiones, non careas scrupulo societatis occultae, si manifesto facinori desinas obviare.

Dat Lateran., V Idus Octobr.

IV. (Deest inscriptio.) Statuit ut abbas et monachi monasterii Laureacensis, ob excommunicationem, suspensi sint, ad pontificis beneplacitum. (Laterani, ante VI Kal. Novembris.) Constitutus in praesentia nostra dilectus filius. . . . . . nuntius et procurator dilecti filii B. . . . . subdiaconi nostri, nobis exposuit, quod, cum ecclesia de Gallinzin, quae ad abbatem et conventum Laureacenses pertinet, decem et octo mensibus vacavisset, eisdem abbati et conventui dedimus in mandatis, ut eam, omni contradictione et excusatione cessantibus, ob reverentiam apostolicae sedis et nostram, praedicto subdiacono assignarent. Alioquin, cum, secundum statuta Lateranensis concilii, ad nos esset ejus donatio devoluta, scirent nos dilectis filiis . . . . . . Vice Domino . . . . . scholastico, et Withero, canonico majoris ecclesiae Augustensis, dedisse firmiter in mandatis, ut, si eis constaret praedictam ecclesiam tanto tempore vacavisse, ipsam eidem subdiacono, nostra freti auctoritate, conferrent; contradictores, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescentes. Cumque praedicti abbas et conventus per se noluissent mandatum apostolicum adimplere, exsecutores, sicut ex litteris eorum accepimus, eos ad suam praesentiam convocantes, ad assignandam praedictam Ecclesiam eidem subdiacono monuerunt. Sed abbas et conventus contumaciter recesserunt ab eis, nec justam causam nec excusationem legitimam praetendentes. Exsecutores vero, contumaciam attendentes eorum, ecclesiam ipsam subdiacono contulerunt eidem, et in abbatem et monachos, quia eos, dum illum in possessionem remitterent corporalem, armata manu per violentiam repulerunt, excommunicationis protulere sententiam, et eos fecerunt per dioecesanum episcopum excommunicatos publice nuntiari. Sed ipsi nihilominus in sua contumacia perdurantes, per annum et amplius, divina praesumpserunt et adhuc praesumunt officia celebrare. Propter quod, venerabilis frater noster . . . . Maguntinus archiepiscopus, episcopus Sabinensis, metropolitanus ipsorum, latam in eos sententiam publicavit. Caeterum abbas ex adverso respondit, quod olim, inter monasterium Laureacense et illustris memoriae Corradum regem, super jure patronatus ecclesiarum Ebermaring, quae ad monasterium, et Gallensin, quae ad regem, ratione patronatus, spectabant, de assensu dioecesani episcopi, commutatio intervenit, in qua, eadem ecclesia de Gallensin, eodem episcopo concedente, communibus fuit fratrum usibus deputata. Sed inter abbatem et fratres ejusdem monasterii postmodum dissensione suborta, ea fuit in beneficium clerico cuidam saeculari concessa; quo viam universae carnis ingresso, de assensu venerabilis fratris nostri . . . . episcopi Augustensis, abbas et fratres suis eam usibus applicarunt. Unde, cum postmodum ab eodem subdiacono coram praedictis exsecutoribus traherentur in causam, intelligentes litteras nostras fuisse per falsi suggestionem obtentas, cum eadem ecclesia non vacaret, sed ad eum esset usum reducta, ad quem fuerat antiquitus deputata; ne, occasione litterarum taliter obtentarum, exsecutores procederent contra eos, ad sedem apostolicam appellarunt; et de appellatione confisi, licet exsecutores in ipsos de facto, quia de jure non poterant, excommunicationis sententiam protulissent, divina sicut prius officia celebrarunt. Verum, super hoc pars replicavit adversa quod, cum super narratione litterarum nostrarum delegata esset exsecutoribus inquisitio veritatis, nec debuerant, nec potuerant abbas et conventus praedicti, ne ad inquisitionem exsecutores procederent, appellare; cum, in litteris ipsis, appellationis esset obstaculum partibus interdictum et pars adversa parata esset precum veritatem legitime comprobare. Praeterea, cum ejus sit de appellatione cognoscere, ad quem fuerit appellatum, non debuerant illi, priusquam ad nostram audientiam quaestio perferretur, contra sententiam latam in eos, in grave populi scandalum, officia celebrare divina, sed in hoc saltem ambiguo viam eligere magis tutam. Insuper, si abbas et conventus ad sedem apostolicam appellassent, cum appellationem interpositam per annum non fuerint prosecuti nec causam legitimam allegarint, ut ad prosecutionem ipsius deberet biennium indulgeri, intelligendi erant non legitime, sed frustratorie potius appellasse; unde talis appellatio eos non poterat excusare. Nos igitur, auditis quae fuerant hinc inde proposita et instrumentis diligenter inspectis, quia de principali quaestione nobis non potuit fieri plena fides, causam ipsam vestro duximus examini committendam. Discretioni vestrae, per apostolica scripta, mandantes quatenus, inquisita diligentius veritate, si praedictam ecclesiam, per decem et octo menses, antequam mandatum nostrum ad abbatem et monachos perveniret, constiterit vacavisse, ipsam auctoritate prioris mandati eidem subdiacono, sublato appellationis obstaculo, conferatis et faciatis ab eo per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, pacifice possideri: contradictores, etc. Quod si etiam non vacabat, sed ad usum monachorum, sicut dictum est, pertinebat, in poenam tamen praesumptionis et contumaciae monachorum, in qua tandiu perstiterunt, eam eidem subdiacono nihilominus assignetis, qui, ex eo falsas preces scienter non porrexisse praesumitur, quod, secundum confessionem partis adversae, clericus secularis, qui nuper decesserat, eam in beneficium fuerat assecutus; ita quod nullum in posterum juri monasterii praejudicium generetur, quominus, post obitum subdiaconi memorati, vel si contigerit eum majorem dignitatem ascendere vel vitam mutare, ad usum ejus libere revertatur; et interim tertia pars proventuum ejus monachorum usibus applicetur. Sane, quoniam abbas et monachi saepedicti, post excommunicationem, divina praesumpserunt officia celebrare, volumus nihilominus et mandamus ut abbatem ab administratione, et tam ipsum quam monachos ab officio, usque ad beneplacitum nostrum, denuntietis esse suspensos, rigorem canonum mitigantes, qui poenam depositionis infligit, propter praedictam poenam quam duximus infligendam. Sicut autem nos abbatem, recepta juratoria cautione, fecimus a vinculo excommunicationis absolvi, sic et vos monachos absolvatis; praecipientes eis ex debito juramenti ut, super his mandatum nostrum reverenter observent; alioquin, eos usque ad satisfactionem condignam faciatis ab omnibus arctius evitari. Studeatis quoque diligenter inquirere utrum Augustensis episcopus aliquos eorum, post latam in eos excommunicationis sententiam, ad ordines duxerit promovendos, et quod inveneritis per vestras nobis litteras intimetis: attentius provisuri ut mandatum nostrum taliter exsequamini, quod auctoritas apostolica et censura ecclesiastica, non vilescant, sed istorum correctio sit coertio. [ f. coercitio] plurimorum. Quod si non omnes, etc.

Dat. Later.

V. ILLUSTRI REGI CONACTIAE. Rescribit quid statuendum sit de confugientibus ad ecclesias. (Laterani.) Inter alia quae nobis regalis prudentia suis litteris intimavit, quid de illis fieri debeat qui, maleficia perpetrantes, confugiunt ad ecclesiam, ut, pro reverentia loci sacri, debitas poenas valeant evitare, sollicite requisivit. [Nos, ergo, tuis inquisitionibus respondentes, juxta sacrorum canonum instituta et traditiones legum civilium, ita duximus in hujusmodi distinguendum: quod confugiens ad ecclesiam, vel liber, vel servus existit. Si liber, quantumcunque gravia maleficia perpetrarit, non est violenter ab ecclesiis extrahendus, nec inde donari debet ad mortem, vel poenam; sed rectores ecclesiarum obtinere sibi debent vitam et membra. Super eo tamen, quod inique fecit, est legitime componendum. Et hoc verum nisi publicus latro fuerit, qui nocturnus populator agrorum, dum itinera frequentata, ut publicas stratas obsidat aggressionis insidiis (pro facinoris magnitudine, cum et communem utilitatem impediat et nocere omnino moliatur) ab ecclesia extrahi poterit, impunitate non praestita, secundum canonicas sanctiones. Si vero servus fuerit, qui confugit ad ecclesiam, postquam de impunitate sua dominus ejus clericis juramentum praestiterit, ad servitutem domini sui redire compellatur, etiam invitus. Alioquin, a domino poterit occupari.] Tu, ergo, fili charissime, cum in regno tuo aliquid horum contigerit, juxta praemissam distinctionem sic procedere studeas, quod honor ecclesiarum et immunitas servetur illaesa et malignandi facultas pravae voluntatis hominibus auferatur.

Datum Laterani.

VI. CONSULIBUS ET POPULO NOVARIENSIBUS. Arguit Novarienses quod eorum episcopum coegerint exsulare; monet, ut resipiscant: alias, canonicas sententias in eos decernit. (Laterani, XVI Kal. Novembris.) [Non duritiae nostrae, sed vestris est excessibus imputandum quod apostolicae salutationis alloquium nos vobis cogitis denegare. Vos enim, tanquam ingratitudinis filii, imo velut hostes iniqui, insurgere non erubescitis in parentes, in patrem exsilium, et in matrem excidium et multiplex in Romanam Ecclesiam opprobrium operati; matrem ancillare volentes et, ejecto patre, haereditatem vobis paternam vindicare; in quo tyrannidem etiam exceditis viperarum, quae alterius tantum parentum perniciem operantur, in alterum nihil penitus machinantes Ecce etenim, Novariensem Ecclesiam, matrem vestram, in qua lavacro estis regenerationis abluti, hostiliter persequentes, eam redigere nitimini sub tributo, et venerabilem fratrem nostrum, Novariensem episcopum, patrem vestrum, quia sponsae suae injuriam non poterat aequanimiter sustinere, de vestris coegistis finibus exsulare.] Esset autem minus intolerabile vel magis dissimulandum forsitan, si id in solius Ecclesiae Novariensis redundaret injuriam, et in hoc ipsa solummodo gravaretur. Sed jam scandalizatur in vobis et ex vobis tota pene penitus Lombardia; quia, dum praedictam Ecclesiam laeditis, caeteras impugnatis, et non tantum ipsius, sed et omnium Ecclesiarum machinamini servitutem. [Licet autem, propter hoc, jampridem fueritis excommunicationis vinculo innodati, volentes tamen plenius experiri an adhuc in vobis alicujus devotionis scintilla remanserit, an in corde vestro dicatis cum insipientibus: Non est Deus, universati vestrae, per apostolica scripta, mandamus et sub divini judicii interminatione praecipimus, quatenus, redeuntes ad cor, et quod perperam egeritis attendentes, praedicto episcopo et Ecclesiae Novariensi, super ablatis omnibus et injuriis irrogatis, satisfactionem plenariam impendatis. Alioquin, praeter id, quod vos, per venerabilem fratrem nostrum Mediolanensem archiepiscopum, et suffraganeos ejus, singulis diebus Dominicis et festivis, pulsatis campanis et candelis accensis, excommunicatos mandamus publice nuntiari et civitatem vestram et terras, quae vobis responderint, suppositas interdicto; noveritis, nos capitulo, abbatibus, prioribus, et universo clero Novariensibus, per apostolica scripta, in virtute obedientiae, districte praecipiendo mandasse, ut, nisi infra mensem, post susceptionem praesentium, mandatum fueritis apostolicum exsecuti, extunc, in testimonium vestrae perversitatis, excutientes pulverem de pedibus suis, civitatem Novariensem egredi non postponant et sicut ethnicos et publicanos, vestrae vos iniquitati relinquant. Quod si nec sic ad viam potueritis rectitudinis revocari, eidem archiepiscopo dabimus in mandatis ut de civitate vestra in locum idoneum cathedram transferat pastoralem, vel Novariensem dioecesim, auctoritate fretus apostolica, dividat et divisam episcopis vicinis assignet; sicque sitis in fabulam et opprobrium saeculorum et poena vestra, causa metus universis effecta, deterreat a similibus praesentes pariter et futuros. Nos quoque, rectoribus Lombardiae, sub interminatione anathematis, dabimus in mandatis, ut vos, tam in colloquiis quam aliis, tanquam excommunicatos evitent; et per universa regna, in quibus nomen colitur Christianum, bona mercatorum vestrorum mandabimus, usque ad satisfactionem congruam, detineri.

Dat. Later., XVI Kal. Novembris.

VII. CAPITULO ET ABBATIBUS ET UNIVERSO CLERO NOVARIENSIBUS. De eodem argumento. (Laterani, XVI Kal. Nov.) Si ad ovile Dominicum pertinetis, si pastoris illius vocem auditis humiliter, et humilius exauditis, qui pro ovibus suis animam ponere se testatur, non debetis pro vobis ipsis et ecclesiastica libertate, si oporteat, persecutionum aculeos et onus effugere paupertatis extremae, qui, pro salute fratrum, si necessitas postulet, mortem tenemini non evitare, cum sciatis in Evangelio esse scriptum quod beati pauperes spiritu, et beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Debetis etenim vos opponere murum pro domo Domini, in die praelii, ascendentibus ex adverso, ne possitis vel mercenariis ad quos non pertinet de ovibus, vel canibus mutis, latrare non valentibus, comparari. [Nec minus tenemini de civitate in civitatem effugere persequentes, ut eos effugiendo, fugare possitis vel potius ab erroris sui praecipitio evocare.] Sane, si matris vestrae Novariensis Ecclesiae vos tangit injuria, si venerabilis fratris nostri Novariensis episcopi patris vestri, exsilium vos conturbat, si corda vestra zelus divinae legis accendit, ne pervertamini cum perversis et ex cohabitationis vel participationis consortio Novariensium vos labes inficiat vos oportet sollicite praecavere. Ipsi etenim, tanquam ingratitudinis filii, etc. Fere ut supra, usque ad finem.

VIII. ABBATI ALTIVILLARIS. Mandat ei ut fraterne recipiat in monasterium J . . . . . diaconum, qui, omisso acolythatu, ad sacros ordines promotus fuerat. Jubet, ut, suscepto acolythatus ordine, in presbyterum possit ordinari. (Later., XIV Kal. Novemb.) Accedens ad apostolicam sedem J . . . . , diaconus, nobis humiliter est confessus, quod, olim, omisso acolythatu, se fecit ad subdiaconatus et diaconatus ordinem promoveri; quia vero, nunc suum recognoscens excessum, in monasterio vestro habitum suscipere regularem et Domino desiderat famulari, discretionem tuam monemus et exhortamur in Domino, ac per apostolica scripta, mandamus, quatenus eum in monasterium tuum recipi facias, et fraterna charitate tractari, ubi, si laudabiliter vixerit et fuerit conversatus honeste, suscepto acolythatus ordine, quem omisit, ad presbyteratus ordinem, de misericordia, quae superexaltat judicio, poterit promoveri.

Datum Later., XIV Kal. Novemb.

IX. PISANO ARCHIEPISCOPO An illius consensus in electionibus metropolitanorum, qui ei, tanquam Sardiniae Primati, subsunt, sit exquirendus. (Lateran., XVI Kal. Novemb.) Quanto majori praerogativa dilectionis et gratiae, apostolica sedes Pisanam Ecclesiam honoravit, tanto magis ad honorem et augmentum ejus intendimus et jura et dignitates ejus, ipsi a praedecessoribus nostris concessas et a nobis postmodum confirmatas, manutenere volumus et servare. Non enim poenitet nos honoris eidem Ecclesiae a praedecessoribus nostris et nobis, exhibiti, ut contra factum eorum et nostrum venire velimus, qui sic praedecessorum nostrorum statuta inviolabiliter servare disponimus, sicut nostra volumus a nostris successoribus observari. Sane, recipimus litteras fraternitatis tuae benignitate qua decuit et ea quae nobis super postulatione in Turritana Ecclesia celebrata significasti, per eas, intelleximus diligenter, volentesque, quantum honeste potuimus, tuae fraternitati deferre, privilegii tibi et Ecclesiae Pisanae concessi exemplar nobis ex regesto fecimus praesentari; cujus tenorem et formam licet diligentius fuerimus perscrutati, non tamen invenimus, quod assensus tuus in metropolitanorum, qui tibi subjacent, ut primati, esset electionibus requirendus. Caeterum, si ad te vel ex tenore privilegii, vel ex jure canonico, pertineret, quia tamen translationes episcoporum sibi soli sedes apostolica reservavit, non vidimus, quod in electione ipsa quidquam in tui juris praejudicium fuerit attentatum, licet non molestum nobis, sed acceptum, existeret, si canonici Turritani, in hac parte, tibi humiliter detulissent, ut, cum per te transitum facerent, tuas super hoc ad nos impetrassent litteras. Quantumcunque igitur, in hoc, tuo vellemus honori consulere, quia tamen honestis dispositionibus nec difficultas est adhibenda nec mora, non potuimus postulationi canonicae de persona idonea, quam nos et fratres nostri novimus, celebratae, apostolicum denegare favorem, sed eam potius, examinatione praemissa, de fratrum nostrorum consilio duximus approbandam. Monemus igitur fraternitatem tuam et exhortamur in Domino, quatenus, propositum nostrum et intentionem attendens et benevolentiam quam apostolica sedes tibi et praedecessoribus tuis exhibuit recognoscens, non movearis in aliquo, quod in eo sicut debuimus, Ecclesiae consuluimus Turritanae, in quo in nullo derogatum est penitus juri tuo, et Ecclesiae Pisanae dignitas non est laesa. Censum autem Sardiniae, quem nobis disposuisti transmittere, nec non et obsequium honorabile quod nobis, per tuas litteras, promisisti, dilecto filio, fratri Al . . . . . . magistro domorum Templi in Tuscia, transmittendum nobis, sub testimonio litterarum tuarum, poteris assignare.

Dat. Later. XVI Kal. Novemb

X. PENNENSI EPISCOPO. Laterani, IV Kal. Novembris. Tacti sumus dolore cordis intrinsecus et gravi moerore turbati, quod tu, sicut accepimus, in injuriam ordinis tui et infamiam ordinationis nostrae, agis in pluribus ut apostata, qui, teste Scriptura, vir inutilis appellatur. Si enim diligenter attenderes quod te de monacho, non simplici sed abbate, duxerimus [ Baluz. duximus] in episcopum assumendum, reprobatis successive duobus, quos dilecti filii, Pennense capitulum, nobis praesentarunt, electis, eam deberes servare, tam in vita quam moribus, honestatem, quae ad salutem tibi proficeret et subditis ad exemplum. Verum, de quo miramur non modicum et movemur, propriae conditionis oblitus, quasi [quod], post acceptum episcopatum, quondam [quaedam] illicita liceant [liceat] et expediant [expedias] quae fratrum Cisterciensium observantia reputat inhonesta, picturata sella et chirothecis uteris sericatis, amplo te galero coronans [coronas] et carnibus publice usque ad saturitatem te replens [reples], ei, forsitan, per insignia hujusmodi comparandus, de quo, data ei tunica pellicia, scriptum esse legisti [legitur]: Ecce Adam factus est sicut unus ex nobis, sciens bonum et malum [Apogr. Conti, Gen. III, 22]. Praeterea, cum quidam praedecessorum tuorum pro libertate Pennensis Ecclesiae, non dubitarint etiam exsilium sustinere, Pennensis civitatis dominium, secundum justitiam, potenter et viriliter defendentes, tu, sicut dicitur, de civitate ipsa, nobili viro, B. Laureti et Cupersani comiti, fidelitatem et hominium praestitisti; et, quasi non sufficiat iniquitas tua tibi, ea nobis niteris imputare, ad excusandas excusationes in peccatis: allegans quod super hoc mandatum apostolicum recepisses, tam in Lis, quam in aliis, tantum excedens, ut jam contra te verbum Domini assumere compellamur: Poenitet me fecisse hominem [Apogr. Conti Gen. VI, 4]. Quod a sanctis Patribus sic exponitur: Faciam quod solent facere poenitentes, destruendo quod feci. Et nos, forsitan, quod construximus destruere compellemur. Meminimus quidem et tu debueras meminisse qualiter in recessu tuo, coram fratribus nostris, districte tibi duximus injungendum ut Cisterciensis ordinis observantias custodires, cum pontificalis susceptio dignitatis non absolveret te a voto; ex qua, licet cum honore [ Baluz. addit. sit], sic onus tibi magis accrevit [auxerit], ut religioni nihil penitus deperiret, per quod ejus habenas taliter relaxares. Ideoque, fraternitati tuae, per apostolica scripta, mandamus atque praecipimus quatenus, usque ad quindecim dies post susceptionem praesentium, cum conscientia dilectorum filiorum, archidiaconi et capituli Pennensis, tam formam juramenti quod praedicto comiti praestitisti quam litteras quas super hoc nos asseris direxisse, per nuntios tuos, ad praesentiam nostram, omni excusatione cessante, transmittas, ut super hoc, prout expedire videbitur, procedamus. In caeteris autem ita corrigas vitam tuam et te sic observantiae regulari conformes, ut non rediisse ad saeculum, sed in saeculo potius ipsum et pompas ejus contemnere videaris. Alioquin, cum admonitio praecesserit, de caetero vindicta sequetur.

Datum Laterani, IV Kalend. Novembris.

XI. J. REGINAE FRANCORUM. De negotio divortii cum rege Francorum. (Laterani, II Kal. Novembris.) [Intellexisse te credimus hactenus et nunc plenius percepisse quantam sollicitudinem et diligentiam in negotio tuo curaverimus exhibere; cum, etsi charissimum in Christo filium nostrum Philippum Francorum regem illustrem, ad receptionem tuam, juxta juris ordinem, prius curaverimus per litteras et nuntios, commonere, tandem vulneribus fotis oleo, vinum cum Samaritano duxerimus infundendum, in terram regis ipsius interdicti sententiam proferentes. Et, licet rex ipse, laesum se reputans, in clericos et ecclesias manus suas duxerit aggravandas, nunc tamen, faciente Domino signum in bonum, de mandato nostro per ministerium venerabilis fratris nostri Ostiensis episcopi, apostolicae sedis legati, quem, propter hoc specialiter, in regnum Francorum direximus, cor suum ad obediendum mandatis apostolicis inclinavit, ita quod tam clericis quam ecclesiasticis satisfaciens plene de injuriis et damnis illatis, et superinducta remota, te, velut uxorem suam et reginam Francorum, receperit, et jurari fecerit in animam suam, quod regaliter te tractabit et praeter Ecclesiae judicium non dimittet; sicut idem legatus, et venerabiles fratres nostri, NN . . . . . . . Parisiensis. . . . . Suessionensis. . . . . Trecensis, et alii quidam episcopi, qui praesentes fuerunt, per suas nobis litteras intimarunt. Unde, salva eorum pace, qui, super hoc, tam sub tuo nomine quam sigillo, ad nos litteras direxerunt, multa expresserunt in eis, quae sine veritatis offensa potuerant subticere. Nunquam, enim, sicut credimus pro constanti, praedictus legatus, qui formam sibi datam a nobis transgredi non auderet, te pronuntiavit, per septem menses et regis uxorem et Francorum reginam esse debere, nec in tenore juramenti recepit, quidquid rex dixerit, quod intra idem spatium praedictus rex te non dimitteret, praeter judicium Ecclesiae, sed regaliter intra idem spatium faceret pertractari; cum super hoc iidem episcopi, qui nobis non facile, in re tanta, veritatem supprimerent vel exprimerent falsitatem, nullam fecerint in suis litteris mentionem. Praeterea, qualiter sit credendum quod sine arbitris ad hoc deputatis a rege, cuiquam loqui non possis et haec et alia quae continebantur in ipsis, clericis tuis scribenda commiseris, coram illis regalis serenitas investiget. Verum, si quid ex his quae praemitti [ Apogr. ex archiv. Vatic. primum] mandavimus, hactenus est omissum, illud, dante Domino, faciemus fideliter adimpleri. super quo, tam ipsi regi scribimus quam legato. [Monemus igitur serenitatem regiam et exhortamur in Domino quatenus, apud eum, qui secundum Psalmistam, refugium nostrum et virtus, et in tribulationibus est adjutor (Psal. XLV, 2), piis orationibus instare procures, ut idem rex te in gratia retineat conjugali et maritali affectione pertractet. Quis enim scit, si petens accipias, invenias quaerens et aperiatur pulsanti? Pete igitur, quaere ac pulsa, insta opportune et importune, si forsan, propter tuae petitionis instantiam, necessitates et lacrymas tuas respiciat Dominus miseratus, et eidem regi circa te pium inspiret affectum et ipsum a sua dignetur duritia revocet [revocare]. Apud charissimum quoque filium nostrum, Ca . . . regem Danorum illustrem, fratrem tuum, cui etiam de novo nos super hoc scribimus, litteris et nuntiis instare procures, ut, ad defensionem causae tuae, cum advocatis et testibus, et aliis quae visa fuerint expedire, sufficientes dirigat responsales, cum se per impotentiam excusare non possit, sitque ipsi aeque facile vel facilius, dummodo assertioni tuae veritas suffragatur, obstaculum affinitatis objectae removere per suos, quam alteri parti, nisi propositioni ejus veritas subsit, legitime comprobare. Noveris autem et habeas pro constanti quod nos, dante Domino, in tua tibi non deerimus ratione, licet, regi postulanti justitiam, non potuerimus nec velimus audientiam denegare.

Dat. Lat. XI Kal. Nov..

XII REGI DANORUM. De eodem argumento. (Laterani.) Ex gratia, quam nuper charissimae in Christo filiae nostrae, J. reginae Francorum illustri, sorori tuae, fecimus, et Deum nobis magis propitium, et serenitatem tuam apostolicae sedi credimus amplius reddidisse devotam, cum, etsi justitiam ipsi fecerimus, etiam misericordiam cum ea duxerimus faciendam Praeter hoc enim praecipue venerabilis frater noster . . . Ostiensis episcopus, apostolicae sedis legatus, destinatus in Franciam, ad hoc per Dei gratiam, charissimum in Christo filium nostrum P. regem Francorum illustrem, induxit, ut, tam clericis quam ecclesiasticis, de datis damnis et illatis injuriis, satisfactionem plenariam exhiberet et superinducta remota, reginam reciperet memoratam, ac faceret in animam suam juramento firmari, quod ipsam regaliter pertractabit et, praeter judicium Ecclesiae, non dimittet, licet se queratur id per vim et mandatum apostolicum implevisse. Si quid autem ex iis quae praemitti mandavimus forsitan est omissum, illud faciemus, dante Domino, feliciter consummari. Verum, quamvis reginam ipsam in favorabili velimus causa fovere, non potuimus tamen postulanti justitiam audientiam denegare, cum sententia illa divortii, non propter aliud revocata fuerit, quam ob ordinem non servatum. Monemus igitur serenitatem regiam et exhortamur in Domino quatenus sufficientes et idoneos responsales, cum advocatis et testibus et aliis quae visa fuerint expedire, ad defensionem reginae transmittas; cum te non possis per impotentiam excusare sitque tibi aeque facile vel facilius, si veritas subest assertioni reginae, obstaculum affinitatis objectae removere per tuos, quam parti alteri, nisi propositioni ejus veritas suffragetur, per suos legitime comprobare. Vide igitur ne, quod absit! ex defectu tuo, reginae in jure suo praejudicium generetur. Utinam, autem, tu in sua ei defensione non desis, quia nos in sua ipsi non deerimus ratione!

Dat. Lat., ut supra.

XIII. LITTERAE ODONIS PARISIENSIS EPISCOPI, AD PAPAM. Significat quid, in materia divortii, intra regem et reginam actum sit. Beatissimo in Christo patri et domino, INNOCENTIO, Dei gratia, sanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici, humilis sanctitatis tuae servus, O. divina miseratione, Parisiensis Ecclesiae sacerdos humilis, salutem, et cum devoto pedum osculo, servitutis et obedientiae famulatum.

Post diutinae calamitatis amaritudines et pressuras, post turbationis inauditae caliginem, Ecclesiae Gallicanae dies serenitatis illuxit; et, eo imperante, cui et venti et mare obediunt, qui procellam convertit in auram, qui, juxta arcanum sui beneplaciti, miserendi modos ubique asservans, mederi novit doloribus afflictorum, gloriosum reportavit Ecclesia de lugubri calamitate successum. Apostolica namque sedes, cujus magisterium coelestis altitudo, consilii provida deliberatione, stabilivit in medium, ad filiorum necessitatem oculos pietatis inclinans et remedia singulis opportuna distribuens, quam pium ad Ecclesiae Gallicanae miserias gereret compassionis affectum in modo visitationis evidenter ostendit; cum sibi etiam non pepercit, quin honorabilius membrum, et eminentiorem Ecclesiae Romanae columnam, venerabilem, videlicet, Patrem, dominum O. Ostiensem et Velletrensem episcopum, apostolicae sedis legatum ad partes dirigeret Gallicanas, volens per tanti provisoris industriam laborantibus procurare quietem et maternae dulcedinis solatium impertiri. Feliciter itaque regnum ingressus et tanta devotione fidelium, tanta principum et magnatum congratulatione susceptus, ut generalis omnium exsultatio divini favoris videretur interpres, ad exsequenda suscepta negotia cum debita maturitate processit; et, familiari deliberatione habita cum praelatis, dominum regem et suos super restitutionibus et satisfactionibus clericis et Ecclesiis exhibendis cum constantiae soliditate convenit. Licet autem domino regi spiritualis dilectionis vinculo jungeretur, sic tamen in factis ipsius et dictis justitiam temperavit urbanitas, quod et regiae gratiam benevolentiae conservavit et a defensione libertatis ecclesiasticae non recessit, imo nobis et Ecclesiae nostrae nova etiam privilegia, quae nunquam retroactis habueramus temporibus, acquisivit. Operante siquidem clementia Redemptoris, quae de regum cordibus pro sua voluntate disponit, dominus rex, tanquam princeps Christianissimus et in matris suae, Romanae Ecclesiae, devotione persistens, ejusdem domini legati mandatis, exhortationibus et diffinitionibus, supra spem et opinionem quamplurium, tam super restituendis rebus ecclesiasticis et injuriarum satisfactione quam super amotione superinductae, et receptione J. illustris reginae Francorum, salubriter acquievit. Super eadem regina non dimittenda praestito prius, ad mandatum domini legati, in regis animam juramento et quod eam regaliter et honorifice pertractaret. His expeditis igitur et ad honorem Ecclesiae consummatis, solutio subsecuta est interdicti quod in tota terra domini regis generaliter servabatur, excitata uberius devotione fidelium ad laudes et praeconia Creatoris et universorum cordibus serenatis, quae diutinae moestitudinis nubes obduxerat. Quamvis autem tota generaliter Ecclesia Gallicana non immerito benedicat Altissimum vestramque, beatissime Pater, et Ecclesiae Romanae diligentiam, in ipsius missione legati, commendatione laudabili prosequatur, qui sic Romanam Ecclesiam matrem suam glorificat et extollit, nostrae tamen devotio servitutis, in actione gratiarum specialiter se totam effundit, quod apud eumdem legatum tantam dulcedinem et benignitatem invenimus, quod, non solum personam nostram, verum etiam Parisiensem Ecclesiam speciali praerogativa dilectionis amplectitur et in ea libertatis et honoris integritate conservat, ut vobis et ipsi totique sacrosanctae Romanae Ecclesiae, de devotis devotiores existere teneamur. Conservet vos Dominus Ecclesiae suae sanum et incolumem, in tempora longiora.

XIV LITTERAE EPISCOPI SUESSIONENSIS De eodem argumento. Sanctissimo patri ac domino reverendo, I Dei gratia sanctae Romanae, imo universalis Ecclesiae, summo pontifici, N. ejusdem patientia, Suessionensis Ecclesiae minister humilis, salutem et tam paratam quam debitam in omnibus obedientiam.

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra! O quanta tribulatio, pater sanctissime, nos premebat, quanta nos urgebat adversitas, quando Christianissimus princeps noster, vobis et sanctae Romanae Ecclesiae aliquatenus obviare credebatur a multis, et Gallicana Ecclesia a divinis laudibus, peccatis exigentibus, muta erat, in quibus, ut plene novit vestra paternitas, devotius consueverat et praeclarius personare! Verumtamen, licet multa malignatus sit inimicus in sancta, non est tamen attenuata manus Domini, ut salvare non possit domum suam, Gallicanam videlicet Ecclesiam, quam proprio sanguine acquisivit, quam et speciali gratia in suis laudibus insignivit. Urbs quidem fortitudinis nostrae Romana est Ecclesia et positus in ea murus qui sua nos protectione defendit, et multa nobis circumspectione antemurale constituit venerabilem patrem nostrum, apostolicae sedis legatum, dominum . . . Ostiensem, qui, in novitate adventus ejus, imo Deus per ipsum, mirabiliter tanta fecit, quanta posse fieri vix credere poteramus. Dominus quippe rex eum benigne suscepit, ea reverentia qua decuit pariter et honore. Ipse vero regem statim salubribus monitis est aggressus, quibus ipsum vel aurem etiam velle accommodare aliquatenus spes non erat. Sed, quia nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia, ipso sic inspirante, sicut credimus, qui ubi vult et quando vult spirat, sine difficultate aliqua de damnorum restitutione et satisfactione injuriarum Ecclesiis et viris ecclesiasticis facienda fecit eum rex sufficientissima cautione securum. Qui et bene coepta non deserens, debitis persuasionibus non cessavit instare, ut et illustrem reginam in bona reciperet voluntate et maritali pertractaret affectu, et debitum conjugale solveret, conjugium illud intendens perpetua pace firmare. Sed quia, ut legitur, nisi sit intus qui doceat, in vanum docentis lingua laborat, peccatis exigentibus, ad hoc regium animum nullo modo potuit inclinare; fecit tamen quod debuit, injunxit ei auctoritate apostolica, et praecepit severiter et districte, ut tanquam uxorem eam admitteret et tractaret honorifice ut reginam, ea quam superinduxerat extra propriam terram abjecta; quibus ille mandatis metuens obviare, licet invitus nec sine dolore animi, ut facies indicabat, prout ei tamen placuit qui vocat ea quae non sunt, qui tangit montes et fumigant, tandem patientissime acquievit, se facturum promittens quod fuerat imperatum, et promissionem ipsam, per unum militum suorum, facto in animam regis juramento, confirmans; asserens tamen sibi a summo pontifice vim inferri; regina, e contrario, voce propria respondente, imo a vobis, pater sancte, fieri justitiae complementum. Quibus, coram nobis et praelatis pluribus, publice et solemniter adimpletis, rex audiri super matrimonio, sibi justitiae plenitudinem exhiberi, diem competentem praefigi, a domino legato instantissime postulavit. Quam ei petitionem nec valuit nec voluit denegare, assignans utrique locum et diem, infra terminum competentem, sicut ipse vobis, ut credimus, propriis litteris designabit. Nec silendum credimus, pater sancte, quod jam de caetero non silemus. Illud enim silentium juste, misericorditer et discrete ab ipso legato, imo a vobis per ipsum, solutum est, quod, propter peccata nostra, nobis impositum fuerat, generale videlicet interdictum. Quo in facto, quia tantus dolor erat in populo, quantus exprimi non valeret, tanto nos perfectius gaudium et exsultatio consolantur. Unde ipsi qui non deserit sperantes in se nec continuit in ira sua misericordias suas damus laudem et gloriam et honorem, et grates devotissimas agimus Creatori, qui mutorum linguas solvit ad divini celebrationem obsequii et surdorum aures aperuit ad obedientiam verbi Dei; plurimum commendantes, in Domino, laudabilem ipsius legati prudentiam in hoc facto, et perfectissimam, pater reverende, vestrae constantiam sanctitatis, ex qua luce clarius constat quod veri Joseph talarem tunicam induistis.

Scripserunt, super hoc . . . Remen. archiepiscopus. . . Trecen. Catalaunen, et . . . . Carnoten. episcopi, fere in eumdem tenorem.

XV. LITTERAE OCTAVIANI, EPISCOPI OSTIENSIS. Significat quid super negotio matrimonii inter regem et reginam Francorum egerit. (Scripta post diem octavum Septembris.) Amantissimo patri et reverendissimo Domino, I. divina Providentia, summo pontifici, suus Octavianus, Ostiensis episcopus, commendationem et devotam in omnibus reverentiam.

Benedictio et claritas et gratiarum actio, ei, a quo omne datum optimum et omne donum perfectum descendit; cujus Spiritus, ubi vult spirans, post tempestatem requiem et post nubilum dat serenum; qui, secundum multitudinem miserationum suarum, novissime, diebus istis, fecit cum Ecclesia sua magnam misericordiam, cujus honorem et gloriam, sub ministerio vestri regiminis, faciens cum tentatione proventum, admodum dilatavit! Ecce enim cum, propter illustris regis Franciae negotium, nobilissimum Ecclesiae Dei membrum, Gallicana videlicet Ecclesia, adeo procellarum turbine quateretur, ut vobis, tanquam patri, timendum esset de filia, ne a paternis prorsus exorbitaret vestigiis et quae, prae caeteris Ecclesiis toto orbe diffusis, in devotione sedis apostolicae solebat esse ferventior, ab ejus obsequio redderetur nimium aliena, infusione coelestis gratiae, non nostris sed vestris facientibus meritis, apostolicae sanctitatis pedibus devoluta prosternitur, et de praeteritae afflictionis consolata moerore, in consuetae fidei et devotionis perseverantia gratulatur. Ut enim omnium quae per nostrae sollicitudinis diligentiam procurata sunt plenam notitiam habeatis, praesentibus litteris duximus intimandum quod, post multos et varios labores, quos in via ex infirmitate proprii corporis, asperitate viarum et temporis incommoditate, pertulimus, tandem Francorum regnum ingressi, ab Ecclesiarum praelatis, clero etiam et populo terrae, benigne recepti fuimus et cum multo honore tractati, tantamque laetitiam et devotionem in nostro ostenderunt accessu, ut nonnulli de remotis regni finibus, usque Lugdunum, alii Cluniacum, plures vero Virziliacum nobis pergerent in occursum, in adventu nostro benedicentes vobis et se credentes a Domino visitari. Nos, autem, habito cum archiepiscopis, episcopis, abbatibus et aliis Ecclesiarum praelatis diligenti tractatu qualiter deberent nobis in facto regis assistere, eos, juxta mandatum vestrum et voluntatem nostram, promptos invenimus et paratos. Ipse vero rex, cum in colloquio illustrium . . . comitis Flandriae, et . . . ducis Brabantiae, apud Compendium moraretur, audito adventu nostro, cum velocitate et laetitia maxima, Senonis nobis occurrens devote et humiliter nos recepit et cum honore tractavit. Cumque familiarem et diutinum habuissemus cum ipso tractatum ac super multis, prout expedire videbatur, eum fuissemus studiosius allocuti, ultra opinionem omnium ita invenimus eum propitium et benignum, ut apud omnes qui animum ejus noverant divinum miraculum videretur. Qui utique post longam increpationem qua ipsum fuimus constanter aggressi, tandem in multa lacrymarum effusione et humilitate cordis, mandatis vestris se promisit ac nostris dispositionibus pariturum; imprimis, per Dei gratiam, in praesentia multorum archiepiscoporum, episcoporum, abbatum, clericorum et multitudinis copiosae, plenarie et honorifice satisfaciens ecclesiis et personis ecclesiasticis, tam de illatis damnis quam de injuriis irrogatis. Insuper etiam privilegium de novo super immunitate claustrorum Senonensi et Parisiensi concessit Ecclesiis, quod episcopus et utriusque Ecclesiae canonici in tantum habuerunt acceptum, ut eo carere nollent pro majori suae substantiae quantitate. Praeterea, cum nonnulli de praelatis et subditis, ac, praecipue, Parisiensis et Suessionensis episcopi, indignationem regis haberent, tantum efficimus apud ipsum, quod publice indulsit omnibus et indignationem remisit, ita quod ad praesens, per Dei gratiam, amplius quam unquam fuerint, gratiosi sunt apud ipsum. Caeterum, volentes in cunctis rite procedere, injunximus ei ut superinductam a se tam carnaliter quam localiter separaret, quod et fecit, prout expedire melius videbatur, firmiterque in audientia omnium, repromisit quod eam nec cognoscere debeat nec videre, donec fuerit reginae negotium ad finem deductum. Injuncto autem sibi mandato, ut I. reginam reciperet, eam de loco in quo olim steterat, ad quoddam regale castrum, videlicet sanctum Leodegarium, ubi reginae magis esse consueverant ab antiquo et in quo reges solent festa principalia celebrare, praecepit adduci; quod quidem praecipue factum est, quia regina ipsa, tunc temporis, erat infirma (sicut oculata fide postmodum vidimus ac ipsa est ore proprio protestata), et ultra tres diaetas locus, in quo fuerat, a Parisiensi civitate distabat. Ubi, die statuta, convenimus nos et ipse ac de mandato nostro multi episcopi et abbates, ut publice faceremus omnia convenerunt. Praecipue autem illos episcopos convocavimus, qui ab initio interdicti sententiam servaverunt, qui omnes interfuerunt, praeter duos qui aegritudine laborabant. Verum, nos reginam ipsam familiariter adeuntes, salutata ea ex parte vestra et litteris apostolicis praesentatis, sollicitudinem quam in suo gessistis negotio curavimus diligenter exponere, et qualiter pro ipsius negotio honorifice consummando, tantum laborem subierimus, per ordinem enarrare. In crastinum vero cum tam nos quam rex ipse ac praelati Ecclesiarum, congregati fuissemus in unum, adeo regem induximus quod, cum nobiscum et cum fratre Bernardo de Vicena, ad reginam accessit ipsamque fuit diutius allocutus. Quod utique apud omnes qui duritiam animi regalis agnoverant, visum est valde mirabile, quod unquam ad eam videndam rex posset induci, de qua nunquam fuit ausus aliquis ei verbum proponere et quam ab illa die non viderat, in qua factum est divortium inter ipsos. Post illud autem familiare colloquium, in consistorium exeuntes, ubi erat infinita cleri et populi multitudo, reginam eamdem a tribus episcopis fecimus honorificentia regali deduci; factoque mandato, ut eam rex, tanquam uxorem suam et Franciae reginam reciperet et honorifice pertractaret, recepit eam publice, et huic mandato, licet invitus, ac omnibus aliis mandatis vestris se pariturum firmiter repromisit. Praeterea ad multam precum nostrarum instantiam, quod nobis et omnibus circumstantibus impossibile videbatur, nobilem virum Nicolaum, familiarem suum, qui bis ad praesentiam vestram accessit, in animam suam publice jurare fecit quod eam, ut reginam Franciae et conjugem suam, tractari faciet honorifice et absque judicio Ecclesiae non dimittet. Post haec vero solvimus interdictum; tantaque laetitia totum regnum implevit, quantam vix possemus litteris explicare. Benedicitur siquidem vobis ab omnibus et laudes vestrae misericordiae et judicium decantantur, eo quod in facto reginae est observata justitia et in solutione interdicti misericordia superfusa. His igitur rite peractis, forma mandati vestri per omnia observata, cum, post frequentes commonitiones, animus regis ad conjugem suam retinendam nullatenus posset induci, recepta publice ab eo proclamatione, ut ei justitiam faceremus, sicut sibi, per litteras apostolicas et suos nuntios, promiseratis, respondimus quod, juxta mandatum vestrum, sibi justitiam faceremus. Cumque, de loco ad causam examinandam tractatus communiter haberetur, noluit regina ipsa apud Lugdunum vel Cameracum, tractari negotium, dicens, quod, propter querelam, quam frater suus habet cum Teutonicis, defensores ejus ad loca ipsa tute venire ac ibidem morari non possent. Tandem, facta multorum nominatione locorum, regina ipsa, considerata securitate suorum, elegit ut discussio causae apud Suessionensem fieret civitatem, in quo utique rex voluntarie concordavit. Insuper autem juxta mandatum vestrum, illustri regi Danorum et venerabili fratri Lundensi archiepiscopo, apostolicas litteras et nostras citatorias misimus, ut ad tuendam reginam, veniant vel sufficientes mittant nuntios, cum omnibus quae causae expedire noscuntur, tam ex parte vestra quam regis Francorum, per suas litteras plena securitate promissa. Ipsa quoque regina, ad fratrem suum et Lundensem archiepiscopum, quemdam suum clericum cum suis litteris destinavit. Venerabilem, etenim, fratrem nostrum, J. tituli Sanctae Priscae presbyterum cardinalem, apostolicae sedis legatum, conjudicem nostrum tempore competenti, sollicitare curabimus, ut ad locum et terminum accedat eumdem. Licet autem ad praesens, rex ipse ad id quod intendimus nullatenus posse videatur induci, non tamen a spe bona usquequaque recedimus, sed speramus, quod is in cujus manu sunt corda regum et quo vult illa deducit, cordi ejus, cooperantibus orationibus vestris et meritis, forsan spiritum consilii et salutis infundet; propter quod utique tam in Cluniacenci et Cisterciensi capitulis quam in aliis locis religiosis, orationem fieri rogavimus specialem, ac nos ad id omni diligentia, tam per eos quam per quoscunque poterimus religiosos et alios, disponimus laborare. Praeterea, noveritis quod memorata regina Stampis honorifice commemoratur, habens capellanos et clericos ad divina sibi officia celebranda, habens, etiam, quandoque milites, quandoque militem et servientes, tam mares quam feminas, sibi necessarios, ac ei vestes et victualia ad suae voluntatis beneplacitum ministrantur. Super facto autem crucis, licet propter supradicta negotia intendere nequiverimus, de caetero tamen, volente Domino, tam apud regem Francorum et regni sui praelatos et principes, quam penes regem Angliae cum praelatis et principibus terrae illius, omni sollicitudine qua poterimus, intendemus. Cupientes igitur de vestra salutari continentia jugiter recreari, paternitati vestrae, affectuosis precibus, nos reddimus commendatos et cum omnibus nostris sanos esse et hilares, per Dei gratiam, nuntiamus, rogantes attentius quatenus a secretario charitatis vestrae nostri memoria non discedat.

XVI. O. OSTIENSI EPISCOPO, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Respondet superiori epistolae, et quid ea in re agendum sit praescribit. Eo nobis existis tam vinculo familiaritatis astrictus quam glutino charitatis unitus, ut omnes eventus tuos proprios reputemus, quia non potest illis successus esse diversus, quibus est cor unum et anima una. Gaudemus ergo in Domino, et in potentia virtutis illius, quod, sicut per litteras tuas et multorum praelatorum accepimus, a charissimo, in Christo, filio nostro Philippo, rege Francorum illustri ac toto regno devote, reverenter et honorabiliter es receptus, et apud regem ipsum ea, per Dei gratiam, fideliter et efficaciter promovisti, quae a nobis susceperas promovenda. Significasti quidem nobis per litteras tuas quod idem rex, licet in colloquio nobilium virorum . . . comitis Flandriae et ducis Brabantiae, apud Compendium moraretur, tibi Senonis laetus et festinus occurrit et recepit humiliter et honorifice pertractavit et, post diutinum et familiarem tractatum, ultra opinionem omnium usque adeo se propitium exhibuit et benignum, ut in multa lacrymarum effusione ac cordis humilitate, mandatis nostris et tuis dispositionibus firmiter se promitteret pariturum. Unde non solum in praesentia multorum archiepiscoporum, episcoporum, abbatum, clericorum et multitudinis copiosae, Ecclesiae et personis ecclesiasticis de illatis damnis et injuriis irrogatis plenam satisfactionem impendit, sed et Senonensi et Parisiensi Ecclesiis super claustrorum suorum immunitate privilegium de novo concessit, et venerabiles fratres nostros Parisiensem et Suessionensem episcopos, omni prorsus rumore dimisso, plene in gratiam regalem admisit. Cumque ipsi postmodum injunxisses ut superinductam a se tam carnaliter quam localiter separaret, quod mandaveras adimplevit. Ad tuae quoque fraternitatis mandatum, memoratam reginam ad quoddam regale castrum, videlicet Sanctum Leodegarium, in quo reginae frequentius consueverant antiquitus commorari et in quo celebrare festa principalia solent reges, licet infirmam, adduci praecepit; ubi, episcopis et abbatibus, ut omnia publice faceres, convocatis, ad hoc induxisti regem eumdem ut, tecum pariter et cum dilecto filio fratre Bernardo de Vicena, ad reginam intraret et diutius alloqueretur eamdem. Post illud autem familiare colloquium, in consistorium egressus cum rege, ubi erat infinita cleri et populi multitudo, reginam a tribus episcopis fecisti honorificentia regali deduci, factoque regi mandato ut eam, tanquam uxorem suam et Franciae reginam, reciperet et honorifice pertractaret, recepit eam publice, tam huic mandato, licet invitus, quam omnibus aliis mandatis nostris se pariturum firmiter repromittens. Ad haec, nobilem virum Nicolaum, militem, familiarem suum, publice fecit in animam suam jurare quod ipsam ut reginam Franciae ac conjugem suam et honorifice faciat pertractari et absque judicio Ecclesiae non dimittat. Soluto igitur interdicto et omnibus sic rite peractis, cum rex, ad retinendam eamdem reginam nec flecti precibus nec commonitionibus posset induci, imo, ut ei justitiam faceres publice proclamaret, de voluntate tam reginae quam regis, Suessionensem civitatem ad examinationem negotii assignasti: mandans charissimo filio nostro in Christo illustri regi Danorum et venerabili fratri nostro . . . Lundensi archiepiscopo, ut procuratores idoneos et responsales instructos, ad tuendam reginam, tempore constituto, transmittant, cum omnibus quae ad causam crediderint expedire. Licet autem processum tuum in caeteris commendemus, super eo tamen fuissemus aliquantisper commoti, quod superinducta, etsi de toto regis domanio, nondum tamen est, juxta formam mandati apostolici, de finibus regni Francorum amota, nisi per nuntium tuum manifestam causam et necessitatem intellexissemus urgentem, videlicet quod est gravida et partui jam vicina. Verum, quoniam ex hoc gravis posset contra Romanam Ecclesiam oriri suspicio, credentibus forsitan aliquibus, quod idem rex de licentia nostra quasi duas simul teneret uxores, praesertim cum adhuc superinducta vicinior ei sit, quam ejectionis suae tempore fuisset legitima; ut, causa cessante, cesset quoque quod urgebat, impendas operam efficacem maxime, ne, cum fuerit ad discussionem causae perventum, in scandalum nostrum ejus valeat differri processus, si, ex his quae praemittenda fuerant aliquid omittatur, et id negligentiae tuae vel astutiae nostrae, ab ipso rege valeat imputari, dicente quod, ante tempus discussionis, super his debuit commoneri; ne quid etiam per collusionem vel confictionem factum esse putetur, cum nos omnia fideliter et veraciter duxerimus facienda. Monemus igitur fraternitatem tuam et exhortamur in Domino ac per apostolica tibi scripta mandamus quatenus, secundum Apostolum, instes opportune et importune, obsecres, arguas, increpes, ut rex ipse, charissimam in Christo filiam nostram, J. Francorum reginam illustrem, de mandato nostro receptam, in gratia retineat conjugali et maritali affectione pertractet, cum nec honestiorem nec nobiliorem sibi possit, hoc tempore, copulare, utpote quae ab omnibus non tantum honesta dicitur, sed et sancta. Sane, nihil vel ad honorem nostrum vel ad tui nominis gloriam magis posset, hoc tempore, provenire, quam si per auctoritatem nostram et ministerium tuum bonum hujus causae principium et meliorem progressum finis optimus sequeretur. Ad haec, sicut per tuas nobis litteras intimasti, apud reges et alios efficaciter et prudenter ad succursum terrae orientalis intendas.

Caeterum, cum fuissent omnia praemissa notata, sequentia nobis intimata fuerunt, quae tanto majorem nobis et fratribus nostris ingessere dolorem, quanto praedicta majus gaudium generarant. Recepimus enim litteras ejusdem reginae Francorum, inter caetera continentes quod non restituta sed incarcerata potius est dicenda, cum mota solummodo de loco ad locum, arctiori sit custodiae mancipata, utpote cui nec libertas nec potestas est ulla concessa, nec honorificentia regalis exhibita nec alicui alloquendi eam, sine speciali licentia regis ejusdem et ejus litteris, est indulta facultas, duobus capellanis compatriotis ejus exceptis, quibus vix tandem concessum fuit ut ei semel tantummodo, coram arbitriis ad hoc deputatis a rege, idiomate gallico, loquerentur. Adjectum est etiam quod, cum venerabilis frater noster . . . Trecensis episcopus diligenter instaret ut rex, datis dextris, eam in gratiam reciperet conjugalem, tu, quod nallatenus credimus, eam pronuntiasti, per septem menses et reginam Francorum et regis uxorem esse debere: rege ipso, protinus, subjungente, sicut nos vobis praediximus; ac, cum postmodum de ipsa non dimittenda sine judicio Ecclesiae, juraretur, rex subintulit: infra sex menses. Praeterea cum in regno Francorum oratio consueverit fieri pro rege pariter et regina, rex ipse ne in capellis regiis pro ea oretur fecit distinctius inhiberi. Sane, si res taliter se haberet, non esset haec realis restitutio, sed vocalis, eum ex ea nihil ipsi libertatis vel potestatis accreverit, sed plus accesserit oneris quam honoris, cum sit potius custodiae mancipata, cum et ei loquela libera et regalis sit oratio denegata. Utrum autem in hoc regaliter pertractetur, sicut est juramento firmatum, et tu videas et rex ipse discernat. In uno autem formam mandati apostolici, quam et nos habemus et tu per nos ipsos, intelleximus non servatam; in qua, si bene recolis, continetur quod, praemissis omnibus quae ante relaxandam sententiam interdicti mandavimus praemittenda, postmodum ipsam sententiam relaxares. Quo facto, studeres diligenter eidem regi suggerere ut reginam eamdem retineret in gratia conjugali; quin etiam hoc ei ex parte nostra injungeres, in remissionem omnium peccatorum; quod si desuper non daretur ut, post frequentes et diligentes admonitiones et exhortationes, eam ut legitimam habere vellet uxorem et maritali affectione tractare, sed contra matrimonium accusatio moveretur, ad inchoandam causam sex mensium spatium assignares. Quam autem diligentes et quam frequentes commonitiones et exhortationes post relaxationem interdicti subjunxeris cum eodem die, imo quasi eadem hora, restitutione sic facta et sententia relaxata, partibus ad causam terminum assignaris, tibi relinquimus discernendum. Verum, licet castrum illud, in quo restitutio fuit hujusmodi celebrata, a quo, protinus, soluto conventu, ad aliud est deducta, satis honorabile reputetur vel magis amoenum, cum sit in medio nemoris constitutum, miramur, tamen quod eam vel prius vel postea non fecisti deduci Parisiis ad sedem regiam, vel saltem ad aliquam civitatem, ubi ei populus occurrerit civitatis et regalem honorificentiam exhiberet. Non autem hoc scribimus, quasi credamus omnia quae dicuntur, cum non omni spiritui sit credendum, sed ut efficias ne credantur. Monemus igitur, fraternitatem tuam et exhortamur in Domino et per apostolica tibi scripta mandamus quatenus diligenter et studiose procures, ut eadem regina potestatem et libertatem regiam assequatur; nec sic, sicut dicitur, teneatur inclusa, quin et exire valeat et cum oportuerit et decuerit, et personis idoneis adeundi et alloquendi eam facultas libera concedatur, praesertim super his omnibus quae ad negotium istud necessaria fore noscuntur; imo, prudenter efficias, ut archiepiscopi et episcopi, comites et barones ad eam accedant, gratia visitandi et honorandi, sicut ad reginas alias accedere consueverant; ipseque rex ad illam quandoque divertat et ei faciat necessaria, tam in personis quam rebus, regaliter ministrari. Siquidem, cum non simulate sed veraciter, mandaverimus cuncta compleri et talis non vera, sed simulata restitutio videatur, non nos sed se potius rex ipse decipiet, si ei, tam in his quam in aliis regalem non fecerit honorificentiam exhiberi, quam tenetur regaliter pertractare. Nos enim usque ad effusionem sanguinis, si forsan oporteat, veritati et justitiae adhaerentes, non patiemur, dante Domino, in hac causa, per figmentum, vel colludium, aliquid attentari. Caveas autem a continua familiaritate illorum, in quorum conspectu nullus tibi verbum audeat facere pro regina, timens ne ab assistentibus vel assidentibus protinus deferatur. Meministi, sicut credimus, qualiter tibi dixerimus viva voce, quod negotium istud, vel ad magnam exaltationem apostolicae sedis proveniet, si diligenter fuerit procuratum vel redundabit in multam confusionem ipsius, si omissum exstiterit negligenter. Turpe quidem existeret, si, forsan, forte principium debilis sequeretur effectus, possetque nobis illud improperari poeticum: Parturient montes, nascetur ridiculus mus.

Statuimus igitur te coram te ipso tuamque conscientiam convenimus et praecipimus ut, sicut te facere credimus, plus Deo quam homini deferas, plus nobis quam regi, plus toti Ecclesiae quam uni personae, plus saluti tuae quam regiae voluntati; et in omnibus, servata forma praedicta, sic rite procedas, ut Deum tibi reddas propitium et id ad honorem nostrum et famae tuae proveniat incrementum. Ne vero vana suspicione turberis, reddimus te de plenitudine gratiae nostrae securum, quoniam in his omnibus familiariter et fiducialiter tibi sumus, tanquam amicus amico, locuti et quem castissimo quodam amore zelamur. Charissimam nobis tuae fraternitatis dulcedinem monentes attentius et obnoxius deprecantes quatenus in nullo penitus, contra praefatam reginam, corde vel ore vel opere, movearis, sed potius, cum ejus causa sit favorabilis, ei, quantum decet et expedit, favorem impendas

XVII. LITTERAE PHILIPPI, REGIS FRANCORUM II. Significat se reverenter legatum apostolicum recepisse; et de causa divortii. (Scripta post diem octavum Septemb.) Reverendo patri et domino sanctissimo, INNOCENTIO, Dei gratia, sanctae Romanae Ecclesiae summo et universali pontifici, PHILIPPUS, eadem gratia, Francorum rex, salutem et debitae dilectionis ac reverentiae plenitudinem.

Noverit sanctitas vestra quod nos, charissimum nostrum, O. Ostiensem et Velletrensem episcopum, apostolicae sedis legatum, cum debita reverentia suscepimus et per vim vestram et per mandatum vestrum fecimus quod ipse dixit nobis ex parte vestra, quamvis hoc esset contra voluntatem nostram; et quod in animo nostro reperimus, quod possemus rationabilius tractari, sicut plures praedecessorum nostrorum tractati fuerunt, et sic in hujusmodi negotio est processum per voluntatem vestram. Praeterea, noverit sanctitas vestra quod nos invenimus eumdem episcopum et legatum vestrum asperiorem in hujusmodi negotio quam crederemus, et, tamen, quidquid ipse nobis faciat, nos honoramus et honorabimus eum, sicut debemus [pro amore, quem erga vos, et Ecclesiam Romanam, et erga eum habemus .]

Inde est quod sanctitatem vestram rogamus quatenus eum efficaciter moneatis ut eum benigniorem in negotio nostro, et maxime in isto, inveniamus, quod ad honorem Ecclesiae Romanae cedat et cedere videatur. Noverit etiam sanctitas vestra quod nos rogavimus dominum cardinalem et requisivimus et adjuravimus tanquam amicum nostrum, tanquam legatum, tanquam sacerdotem, quod ipse sacramentum a nobis acciperet, quod nunquam voluimus confoederari alicui contra Ecclesiam Romanam, licet pluries fuerimus requisiti.

XVIII. ILLUSTRI REGI FRANCORUM. Respondet epistolae superiori et monet ut pareat mandatis legati apostolici. (Laterani.) Utinam intelligat regalis prudentia per seipsam et a suis ei fidelibus fideliter exponatur quantum honoris et gloriae, laudis et famae, in exsecutione mandatorum nostrorum, apud omnes accreverit Christianos, qui vere te modo catholicum principem et Christianissimum regem, praedicant et extollunt et ex te sumunt exemplar, Romanam Ecclesiam devotius et efficacius honorandi. Intuentur enim et commendant in te quod tu, tantus et talis princeps, in observantiam catholicae disciplinae sedem apostolicam honorasti, parens humiliter mandatis vicarii Jesu Christi, qui tibi, praeter excellentiam regiae dignitatis et vitam contulit temporalem et in futuro largietur aeternam, dum propriae voluntati non deferens ei praetulisti, sicut debueras, rationem et legato nostro celeriter et humiliter paruisti. Licet autem ex meritis tam progenitorum tuorum quam tuis, ad honorem et profectum tuum intendere, nos et fratres nostri specialius teneamur, ex hoc, tamen, Romanam Ecclesiam et nos ipsos, tibi fatemur amplius obligatos, qui exemplum obedientiae caeteris principibus praebuisti. Quod autem per regias nobis litteras regalis serenitas intimavit, te id per vim et mandatum nostrum implesse, quod venerabilis frater noster . . . Ostiensis episcopus, apostolicae sedis legatus, ei ex parte nostra duxerat injungendum: id non fuisse violentiam sed justitiam respondemus, quin potius, medicinam; quae cum in te plene fuerit operata curationis effectum, non dubitamus quin nobis fias ex devoto devotior et nos et Romanam Ecclesiam amplius studeas honorare. Quia vero ex quo semel te coepimus, dimittere non valemus, tanta vis amoris circa te mentem nostram accendit, quin ea quae ad honorem tuum et statum regni Francorum, pertinere cognoscimus, tibi, et consulamus salubriter et fideliter injungamus, serenitatem regiam rogamus, monemus et exhortamur in Domino, et per apostolica tibi scripta mandamus quatenus animum tuum et intentiones inclines, ut praedictam reginam retineas in gratia conjugali et maritali affectione pertractes, praesertim cum nec honestiorem nec nobiliorem tibi possis, hoc tempore, copulare, utpote quae ab omnibus non tantum honesta dicitur sed et sancta. Quod si forsan tuis vel nostris, exigentibus culpis, id desuper datum non fuerit, nos, per legatos nostros, loco et tempore constituto, judicium et justitiam faciemus. Super eo autem tibi est sollicite praecavendum, ut omnia, quae ante discussionem negotii fieri, per litteras nostras, injunximus, efficaciter impleantur; ne, cum omnia mandaverimus fideliter et veraciter adimplere, per collusionem, vel confictionem videatur aliquid esse factum; quod ad gravem et nostram et tuam ignominiam redundaret, si quid ex iis, quae praemitti decrevimus, fuerit negligenter omissum, differatur tandem totius causae processus, allegantibus iis qui pro parte altera steterint quod, priusquam juxta formam mandati nostri, caetera fuerint adimpleta, nec teneantur nec debeant respondere. Super eo vero quod per easdem litteras intimasti, te, praedictum episcopum, tanquam amicum tuum, legatum nostrum et sacerdotem Domini, adjurasse, ut a te reciperet juramentum quod nec confoederatus eras cuiquam contra Romanam Ecclesiam nec confoederari volueras, licet saepius requisitus, quamvis id nunquam venerit nobis in mentem, cum sciamus quod progenitorum tuorum vestigia, non minus in devotione sedis apostolicae, quam regni Francorum successione, sequaris; quia tamen id, ad ostendendam tuae fidei puritatem devote ac humiliter obtulisti, non sufficimus actiones tibi rependere gratiarum, sed ex hoc tibi et tuis constituti sumus amplius debitores. Quod autem praedictum episcopum honorifice suscepisti et ipsum devote pertractas, tanto gratius acceptamus, quanto sincerius illum diligimus et quidquid ei honoris impenditur, nobis reputamus impendi.

Dat. Laterani . . . anno III.

XIX. LINCOLNIENSI EPISCOPO. De eo qui equo puerum casu oppresserat et postea divina mysteria non peregit. (Laterani, VI Id. Novembris.) Dilectus filius, A . . . . . . . capellanus, in nostra praesentia constitutus, sua nobis confessione monstravit quod, cum quadam corporis molestia gravaretur, ita quod et somni et cibi desiderium raptum videretur ab eo, ut comedendi appetitum aliquantulum excitaret, equum quem nutrierat ascendit; qui, cum non plene pareret habenis, sed praeter sessoris arbitrium suis saltibus lasciviret, ipse, ut ejus refrenaret impetum, et freno vim intulit et equum calcaribus stimulavit. Cumque, fracto freno, equus, quasi proprio relictus arbitrio, curreret festinanter, ei mulier quaedam veniens ex obliquo et infantulum bajulans, obviavit; in quam equus irruens, procul projecto sessore, puerum praedictum oppressit, et capellanus ipse ex repentino casu vix mortis periculum evitavit; sed, ad ultimum convalescens, divina celebrare postmodum non praesumpsit. Quia vero nobis non constitit de praemissis, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, super his inquiras diligentius veritatem et si rem inveneris taliter processisse, cum idem capellanus nec voluntate nec actu homicidium perpetrarit nec dederit operam illicitae rei, non impedias quominus divina possit officia celebrare.

Datum Laterani, VI Id. Novembr.

XX. O. HOSTIENSI EPISCOPO, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO Autissiodorensem episcopum a suspensionis sententia absolvit; rejecta tamen ipsius ad Senonensem archiepiscopatum electione. (Laterani, VI Id. Novembris.) Tam Mosaica, quam evangelica lege, utraque tamen divina, docemur quod utriusque legis primarii transgressores gravius sunt puniti; cum et Moyses, eum, qui ligna collegit in Sabbato, jusserit et fecerit lapidari, et Petrus, Ananiam et Saphiram, quia mentiti fuerant Spiritui sancto, successive mortis denuntiaverit sententia condemnatos. Sane, attendentes olim quod venerabilis frater noster . . . Autissiodorensis episcopus fuerat unus ex eis, qui, non solum latam in terram charissimi in Christo filii nostri, Philippi Francorum regis illustris, sententiam non servarant, sed deliberantes etiam decreverunt eam non esse servandam, propter quasdam frivolas rationes, quas non duximus admittendas; licet dilecti filii canonici Senonenses, qui sententiam ipsam receperant et servarant, ipsum in archiepiscopum suum elegerint postulandum, postulationem tamen ipsorum, non propter postulantem Ecclesiam, sed propter postulatam personam, repulimus ut indignam; canonicis ipsis per apostolica scripta mandantes ut Ecclesiae Senonensi, vel per electionem canonicam vel per postulationem idoneam, providerent. Verum, nuper ejusdem episcopi litteras recepimus, non excusationem suam, sed accusationem potius continentes; per quas, sicut videbatur, in multa oris et cordis humilitate se confitebatur errasse et erroris sui veniam postulabat. Asserebat etenim quod ex indignatione nostra in abjectionem et confusionem plurimum devenisset, etiam ab omnibus digito monstraretur, quasi non militasset legitime, sed militiam deserens transfugisset ad hostes; unde, melius sibi non vivere quam sic vivere asserebat, et tutius deponere militiae cingulum quam taliter militare. Asserebat etiam quod hoc, non adulationis vel ambitionis causa scribebat, quasi vellet ad majorem conscendere dignitatem, sed ne derisui ulterius haberetur et sic fieret opprobrium hominum et abjectio plebis. Considerantes igitur quod non punit Deus bis in idipsum et quod duplex tribulatio non consurgit, humilitatem quoque ipsius episcopi diligentius attendentes, ne conterere videremur calamum conquassatum, eumdem episcopum, manente poena priori, ut hac vice videlicet ad Senonensem metropolim non ascendat, in gratiam nostram duximus admittendum. Quia vero cum dilectus filius noster, P. Sanctae Mariae in via Lata diaconus cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, episcopos, qui sententiam interdicti negligerent observare, ab officio pontificali suspenderit, idem episcopus, postquam super sententia ipsa nostrum beneplacitum intellexit, se habuit tanquam ab officio episcopali suspensum; quia beneficia principalia sunt interpretanda latissime, secundum legitimas sanctiones, nos, ad supplicationem ipsius episcopi, per eosdem nuntios nobis factam, ipsam suspensionis sententiam, de benignitate sedis apostolicae, duximus relaxandam. Volentes, autem, in hac parte, tuae fraternitati deferre, praesentium tibi auctoritate mandamus, quatenus eumdem episcopum pro sua culpa punitum, juxta praescriptam formam, in gratiam nostram receptum denunties et praedictam sententiam relaxatam.

Dat. Lat., VI Id. Novemb., anno III.

XXI. CONSULIBUS ET POPULO JADERTINO. Monet et praecipit ut appellationibus ad sedem apostolicam delatis non obsistant. (Laterani.) Venientes nuper ad apostolicam sedem dilectos filios, consules vestros, benigne recepimus et super iis quae ad nos de vobis saepius referuntur et commonere paterne curavimus et aliquantulum aspere convenire. Cum enim, appellationibus interpositis, ad apostolicam sedem teneamini humiliter et devote deferre, cum et leges etiam saeculares, post sententiam appellationis, beneficium non denegent aggravatis, vos, id minus quam vos deceat, attendentes, sententias appellatione suspensas exsecutioni mandatis et gravatis, in contemptum sedis apostolicae, appellantes. Verum, iidem consules nobis ad excusationem vestram exponere curaverunt quod, cum aliqui vestrum vocantur ad officium consulatus, firmant proprio juramento quod super mutuis et plagiariis, secundum civitatis vestrae consuetudinem, judicabunt et infra viginti novem dies, quod judicaverint, exsequentur. Unde, salvo hujusmodi juramento, vos non posse super iis appellationibus deferre dicebant. Quia vero, non minus judices secundum leges, quam consules vestri secundum consuetudinem judicare juraverunt, et ideo, sicut judices contra leges, sic et consules vestri contra consuetudinem possent subditos aggravare; ne in his etiam videamur deesse gravatis, universitati vestrae, per apostolica scripta, mandamus atque praecipimus quatenus, cum approbatas consuetudines vestras servari velimus, appellationibus ad nos interpositis deferatis humiliter et devote, cum praedictum juramentum vos excusare non possit, in quo debet intelligi jus superioris exceptum. Cum, ergo, sicut accepimus, postquam dilectus filius, S . . . . lator praesentium, ad sedem apostolicam a sententia J . . . judicis appellavit, sententiam ipsam duxeritis exsecutioni mandandam, in possessionem rerum, de quibus quaestio vertebatur, appellantis adversarium inducentes; volumus, nihilominus et mandamus, ut possessionem eidem S . . . . post interpositam ad nos appellationem ablatam, ei, sine difficultate qualibet, restituere procuretis. Alioquin, noveritis nos venerabilibus fratribus nostris, Nucerino, et . . . . episcopis, per apostolica scripta, mandasse, ut vos ad id, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellant.

Dat. Later.

XXII. NOBILI VIRO S . . . . . . COMITI RAGUSIAE. Eum laudat ob reverentiam erga sedem apostolicam et fidem erga regem Siciliae (Laterani.) Nobilitatem tuam dignis in Domino laudibus commendamus et prosequimur actionibus gratiarum, quod, sicut ex relatione multorum, et praecipue dilecti filii J . . . . marescalci et consobrini nostri; nobilis civis Romani, didicimus, in devotione nostra et fidelitate regia firmiter perseverans, regis et regni hostibus viriliter te opponis. Nos igitur id gratum habentes pariter et acceptum et ad honorem tuum propter hoc, libentius intendere cupientes, nobilitatem tuam monemus et exhortamur attentius, et per apostolica tibi scripta mandamus quatenus, sicut hactenus, imo fortior quam hactenus, in regia fidelitate ac nostra devotione persistens, ad id quosque poteris attrahas et inducas et inimicis regni potenter resistere non omittas, ne perfidus Marcowaldus, qui per vires superare non potuit, per fraudes valeat praevalere. Nos enim circa regni defensionem in nullo tepescimus, sed de ipsius subsidio sollicite cogitamus, sicut in proximo, dante Domino, indicabit effectus. Ne, autem, occasione juramentorum, quae, super concordia nuper inita cum eodem perfido Marcowaldo, dicuntur exhibita, a fidelitate regis et regni defensione possint aliqui revocari, quia ea contra sedem apostolicam et coronam regiam, in detrimentum totius regni redundant, praesertim cum ipse perfidus, cum suis fautoribus, sit anathematizatus et maledictus a nobis, et ideo debeat ab omnibus evitari, hujusmodi juramenta, tanquam illicita, decernimus non servanda; cum etiam prius fuerit de non ineunda cum ipso compositione juratum. Ad haec, nobilitati tuae gratiarum referimus actiones, quod eumdem marescalcum, ob reverentiam apostolicae sedis et nostram sicut ipse nobis exposuit, honorare curasti.

Dat. Later.

XXIII. ARCHIEPISCOPIS, COMITIBUS, BARONIBUS, CIVIBUS ET UNIVERSO POPULO, PER APULIAM CONSTITUTIS. Hortatur ut Marcowaldo resistant. (Laterani.) Tyrannidem, quam olim Marcowaldus in regnum exercuit, infixam esse credimus menti vestrae, cum adhuc incuratae maneant vulnerum cicatrices, quae regno in rebus intulit et personis nec valeant de levi curari. Ipse quidem nec Deum timens nec reveritus hominem, nec sexui detulit nec aetati pepercit nec pauperum est misertus nec vultus potentium acceptavit, quominus in omnes pariter desaeviret, Ecclesias et ecclesiasticos viros opprimeret, pauperes aggravaret et potentes vestros, vinculis ferreis alligatos, in exsilium dirigeret mutilandos, quin etiam virgines vestras fautoribus suis exponeret, non privatim sed publice corrumpendas, et conjugatas rapi faceret in oculis maritorum. Nos, autem, regnum Siciliae scientes ad jus et proprietatem sedis apostolica pertinere ac attendentes quod et charissimi filii nostri F . . . . . . . . . . . Siciliae regis illustris tutelam et regni balium inclytae recordationis C . . . . . imperatrix, nobis reliquerit testamento, quod utique balium nobis competit, ex approbata quoque regni consuetudine, quae pro lege servatur; praedicto M . . . . . regnum iterum invadenti, nos ipsos duximus opponendos et, praeter canonicae districtionis sententiam, qua, excommunicando perculimus pertinacem et fautores ipsius, temporaliter etiam non sine sumptibus multis, ejus curavimus conatibus obviare; ita quod, nisi primis insultibus ejus taliter fuisset occursum, totum regnum vel majorem partem ipsius, in impetu, sicut creditur, occupasset. Cumque postmodum idem iniquitatis filius se in Siciliam transtulisset et sine obstaculo quolibet discurreret circumquaque nec qui sibi resisterent inveniret, cancellarius et alii familiares regii, qui per se sponte juraverant quod nullam cum Marcowaldo pacem inirent, nostrum super hoc auxilium postularunt. Quamvis autem grave nobis videretur non modicum quod, cum super his quae prius expenderamus pro regno, in nullo nobis fuisset penitus satisfactum, ad majores invitabamur expensas, ne, tamen, videremur regno deesse, conductis de pecunia nostra militibus, dilectum filium J . . . . marescalcum et consobrinum nostrum, virum prudentem et strenuum, providum et discretum, in Siciliam duximus destinandum. Licet autem in tantum efferbuisset audacia Marcowaldi, ut ejus esset temeritas effrenata; ut, occupata Montis Regalis ecclesia, suas ante Panormum dirigeret acies pugnaturus, et quasi sic civitatem regiam obsideret, factum est tamen, postmodum, faciente nobiscum Domino signum in bonum, quod per vires nostras et regias, ipse Marcowaldus cum suis, amissis omnibus spoliis et multis de suis in bello prostratis, turpiter est fugatus et tunc perdidit cum credidit se vicisse [Verum marescalco ipso ad praesentiam nostram, propter infirmitatem militum et expensarum defectum, victore reverso, cancellarius, ut accepimus, contra prohibitionem expressam ei factam sub nomine nostro, contradicentibus venerabilibus fratribus nostris . . . . . . Montis Regalis archiepiscopo et episcopo Cefaludensi, familiaribus regiis et aliis multis magnatibus, qui se et munitiones suas optime paraverunt, cum Marcowaldo compositionem inivit, quam timemus in regis perniciem et regni periculum attentatam, nisi ei fortiter obvietur. cum et majora dicuntur eidem Marcowaldo, jam de bello fugato, per hanc compositionem concessa, quam ipsemet peterit ante fugam. Ne igitur idem perfidus Marcowaldus, qui per vires superare non potuit, imo qui vestris est viribus superatus, per fraudes valeat superare, sed magis in suis fraudibus superetur, monemus universitatem vestram et exhortamur in Domino et per apostolica vobis scripta, tam ex parte nostra quam regis, districte praecipiendo mandamus quatenus, eidem Marcowaldo, qui ad oppressionem vestram revertitur citra Pharum, non respondeatis in aliquo, sed sicut hactenus potius, imo fortius quam hactenus, potenter et viriliter resistatis, qui, si resistere volueritis, non poterit praevalere, cum virtus ejus sit penitus enervata; nec moveamini ad litteras, si quae vobis fuerint sub sigillo et nomine regio destinato, cum non rex sit auctor earum, sed is potius qui compositionem inivit. Nec credatis quod ob utilitatem nostram ista scribamus, cum parati sint illi, si consentire vellemus compositioni praedictae, mandatis apostolicis obedire. Sed ad ista movemur potius, ne fiant novissima vestra deteriora prioribus, et ad extraneos deveniant domus vestrae et vobis in exsilium destinatis, vel variis cruciatibus interemptis, matres et natae vestrae, uxores pariter et sorores, dehonestandae tradantur in manibus exterorum, sitque pejus qui fuerint in regno relicti, tam turpiter vivere quam exsulare vel mori. Noveritis, autem, quod, licet hactenus pro regni defensione multas subierimus anxietates, sollicitudines et expensas, exponentes pro ipso fratres nostros, consanguineos et fideles, nunquam tamen, circa defensionem ejus tepescimus, sed sollicitius solito vigilamus, sicut in proximo dante Domino, per experimentum operis sentietis.

Dat. Later.

XXIV J TITULI S. PRISCAE PRESBYTERO CARDINALI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Mandat ut haereticos, in provincia Narbonensi, juxta canonicas sanctiones puniat. (Laterani.) Cum credamus te zelum Dei habere secundum scientiam, ut evellas et destruas, disperdas et dissipes et aedifices et plantes in provinciis tuae legationi commissis, juxta potestatem acceptam a nobis, prout rigor canonicus exigit, et ecclesiastica poscit honestas, et facto flagello de resticulis, de templo vendentes ejicias et ementes, ne domus orationis fiat spelunca latronum, ea quae nobis de excessibus, tam praelatorum, quam subditorum provinciarum ipsarum, quorumdam nobis diligentia intimavit, corrigenda tibi per nostras litteras explicamus. Plorans, etenim, sicut transmissae ad nos litterae continebant, plorat Ecclesia in provincia Narbonensi et lacrymae ejus in maxillis ejus, in nocte adversitatis et oppressionis ipsius. Ibi enim obscuratum est aurum, color optimus est mutatus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum; princeps provinciarum facta est, per praelatorum incuriam, sub tributo; clerus immisericorditer illic affligitur, sponsa Christi contemptibilis et vilis habetur, tyrannorum insolentia insolentius solito in sanctuarium Domini debacchatur, et, scientibus ac dissimulantibus, imo etiam approbantibus quibusdam praelatis, ecclesiae a laicis incastellatae pro munitionibus detinentur, Christianis in Christianos inde guerras exercentibus et rapinas. Accedit ad hoc, quod damnata et damnanda diversarum haeresum pravitas, quae Deum et ministrum Domini Moysen, ore polluto blasphemans, damnat tam Novum Testamentum quam Vetus et ecclesiastica sacramenta contemnens, ea praedicat esse sacrilega, et quidquid fidei, religionis et divini cultus, in Ecclesia solemniter agitur et fideliter observatur inutile, ac ridiculosum affirmat, ibi fortius insolevit, ita quod plures inveniuntur ibi discipuli Manichaei quam Christi, plures Simonis magi, quam Simonis Petri, apostolorum principis successores; nec est qui super enormitate adeo detestanda consoletur Ecclesiam, ex omnibus charis ejus; imo facti sunt hostes ejus in capite, curantes cum ignominia contritionem ipsius. Speculatores ejus omnes, caeci, canes muti non valentes latrare, talentum sibi creditum in sudario cum inutili servo recondunt, utpote in ore quorum est verbum Domini alligatum; filii, sunt caupones pessimi, aquam vino miscentes, qui nec inter sanctum et profanum discernunt nec separant pretiosum a vili, sed omnia faciunt gratia turpis lucri. Omnes enim juxta illud prophetae, a maximo usque ad minimum, avaritiae student, diligunt munera, retributiones sequuntur, justificantes impium pro muneribus et justi justitiam auferentes. Per hos inter gentes nomen Domini blasphematur, qui leges condentes iniquas, acceptores personarum et munerum, in judicio vultum potentis honorant, pupillo vero non judicant et causa viduae non ingreditur ad eosdem. Et cum, juxta divinum oraculum, judicium durum in his qui praesunt, fiat et potentes potenter tormenta patiantur, si potentium quisquam enormiter quantumcunque delinquat, adulantibus istis, laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur; ita ut talibus merito valeat coaptari, quod legitur in propheta: vae qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus et faciunt cervicaria sub capite universae aetatis, ad animas capiendas; et illud: ipse aedificabat parietem, illi autem liniebant eum. Similiter, cum misericordia non exigua concedatur, si pauper etiam parumper excesserit, venia judicatur indignus; ita ut, sic judicantibus dictum esse credatur: vos cum austeritate imperabitis et cum potentia; hi siquidem dicunt bonum malum et malum bonum; ponunt tenebras lucem et lucem tenebras; in dulce amarum et in amarum dulce convertunt; nec Deum timent nec hominem reverentur; dogmata evangelica prava interpretatione pervertunt et canonica statuta confundunt. Cum enim, secundum antiquorum canonum traditionem et sacri approbatione concilii sit statutum ut plures dignitates non committantur uni, sed nec parochialium regimen Ecclesiarum, nisi in sacris ordinibus constitutis, qui vita, moribus et scientia commendandi existant, hi novos antiquis, rudes emeritis, indisciplinatos praeferentes perfectis, et, de multitudine Ecclesiarum et dignitatum, canonibus inimica, quae certum continet periculum animarum et materiam dissolutionis inducit, sicut debuerant, non curantes, pueris illitteratis et infra sacros ordines constitutis, qui vita et moribus frequenter offendunt, diversas conferunt dignitates. Hinc haereticorum insultatio provexit, detractio tyrannorum et populi in Deum et Ecclesiarum contemptus procedit. Hinc praelati fiunt fabula laicorum; ideo, sicut populus, sic sacerdos. Tot autem et tantorum malorum causa et caput per easdem litteras dicitur archiepiscopus Narbonensis; cujus Deus nummus est et gloria in confusione ejus; cujus mens pecuniae avida nec abstinere novit a vetitis nec gaudere concessis, nec pietati adhibere consensum; qui habens cor suum ubi est thesaurus suus, aurum quam solem libentius intuetur. Hic, cum jam per decennium archiepiscopalem cathedram occuparit, stans magni nominis umbra, nec semel provinciam sed nec propriam parochiam visitavit. Hic, quod gratis accepit, erubescens quodam modo gratis dare, a Magalonensi episcopo, pro consecratione sua, soldos quingentos exegit, quos ille dedit, avidus ligni dulcis. Praeterea, cum eidem archiepiscopo, in virtute sancti Spiritus, sub interminatione divini judicii, dederimus in mandatis, ut, cum suffraganeis suis, super subsidio terrae orientalis concilium convocaret, ipse, nec Deum timens nec reveritus apostolicam sedem, in grave cleri et populi scandalum, mandatum nostrum implere vel noluit vel contempsit. Monemus, igitur discretionem tuam et exhortamur in Domino ac per apostolica tibi scripta mandamus quatenus, inquisita super his et cognita veritate, ad correctionem, tam praedictorum quam aliorum excessuum, in eadem provincia, fortitudinis virtutem assumens et zelo diutinae legis accinctus, in constitutionis canonicae transgressores gladium exeras ecclesiasticae ultionis, ne, per impunitatem deteriores effecti, contemnant, cum in profundum venerint vitiorum.

Dat. Laterani . . . . . . . anno tertio.

XXV. PETRO ATREBATENSI EPISCOPO. Indulget ut beneficia conferat idoneis et aliis ex mandato apostolico. (Laterani, IV Kal. Decembris.) Cum nuper opposueris te murum inexpugnabilem in die praelii pro domo Domini, aliis ascendentibus ex adverso, tanto libentius tibi favorem apostolicum impertimur, quanto in hoc magis sumus, tam obedientiae bonum in te, quam constantiae virtutem experti. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis precibus annuentes, auctoritate tibi praesentium indulgemus, ne cui a tuis praedecessoribus ordinato vel a te ad ordines minores promoto vel constituto in sacris ordinibus, qui ecclesiasticum beneficium sit adeptus vel aliud habeat unde congrue valeat sustentari donec aliis a te ad sacros ordines jam promotis competentia beneficia conferas, auctoritate mandati nostri providere cogaris, salvis mandatis nostris quae ad te hactenus emanarunt, si pro idoneis personis, competentia beneficia in aliis Ecclesiis non habentibus, apparuerint impetrata; cum pro talibus in communi forma scribamus et eo salvo, si forsan apostolica sedes alicujus miserta, ex certa scientia, hujus indulgentiae habita mentione, per te ipsi vellet in ecclesiastico beneficio provideri. Non est enim incongruum, ut meritorum qualitate pensata, promotos a te iis praeferas, in beneficiis conferendis, qui a tuis praedecessoribus fuerant ordinati, et constitutos in sacris ordinibus, in minoribus ordinibus positis anteponas, ac inter eos qui per te ad superiores ordines sunt assumpti, dignioribus et magis egentibus prius studeas providere. Circa provisionem autem illorum, quibus teneris, ex mandato sedis apostolicae, providere, hunc modum volumus observari, ut ita eis in domo tua provideas vel alibi facias provideri, donec competens eis ecclesiasticum beneficium assignaris, quod, occasione provisionis nec dejiciantur inopia nec superfluis sumptibus dissolvantur. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae concessionis, etc.

Dat. Later., IV Kal. Decembris anno 3.

XXVI. ARCHIPRESBYTERO PADUANO; PEREGRINO, ARCHIDIACONO TRIDENTINO, ET DECANO S. FELICIS AQUILEGENSIS. Pro episcopo Cenetensi, cui assignat praeposituram Sancti Stephani Aquilegensis et committit an jure sit ad eam admittendus. (Laterani, VII Kal. Decembris.) Cum olim, propter Tarvisinorum perfidiam, qui ad Cenetensem Ecclesiam, imo episcopatum totum, manus sacrilegas extendentes, omnia desiderabilia ejus funditus everterunt, non posset in loco ipso venerabilis frater noster. . . . . Cenetensis episcopus, remanere, ad apostolicam sedem confugium habuit, matrem omnium oppressorum, angustias et calamitates suas auribus nostris frequenter inculcans; ab ea suppliciter postulans subsidium opportunum, quae necessitatem patientibus non consuevit claudere gremium pietatis. Porro, ne ipsum mendicare contingeret in episcopalis opprobrium dignitatis, de provisione ipsius coepimus cogitare. Tandem vero ad hoc nostrum resedit consilium, ut in regulari canonica sancti Stephani Aquilegensis, quae, secundum ipsius episcopi testimonium, praepositi solatio biennio tunc vacarat, faceremus, exsilii sui tempore per venerabilem fratrem nostrum. . . . . Aquilegensem patriarcham, sibi exsecutorem datum, misericorditer provideri. Patriarcha vero, mandati apostolici diligens exsecutor ad quem cura praepositurae jure metropolitico pertinebat, ipsum episcopum praepositura eadem solemniter investivit, curam ei domus et rerum ipsius concedens, firmiter canonicis, ex parte nostra injungens, ut praefatum episcopum devote ac benigne reciperent et condignam ei reverentiam exhiberent ipsumque in omnibus et per omnia, honeste tractarent. Praemissum sane mandatum nostrum per litteras et . . . . . abbatem Rosacensem, procuratorem suum, patriarcha jam dictus canonicis destinavit, illuc personaliter ire non valens, majoribus occupatus. Omnes vero canonici tunc praesentes, uno duntaxat excepto, quod factum fuerat approbantes, saepe dictum Cenetensem episcopum in pastorem et praepositum unanimiter receperunt, per pacis osculum debitam sibi obedientiam exhibentes. Officiales insuper claves sibi officiorum suorum sine difficultate qualibet resignantes, easdem postea de ipsius manibus humiliter receperunt, de quibus omnibus . . . . . clericus episcopi Cenetensis, per vivas voces et instrumenta publica fidem posse fieri referebat; suppliciter petens, imposito adversae parti silentio, quod factum fuerat de ipso episcopo auctoritate sedis apostolicae roborari. E contrario, vero, pars altera proponebat, quod per patriarcham factum fuerat penitus irritandum; asserens, praefatum episcopum, per fraudem tacendi, rescriptum apostolicum impetrasse. Unde, tanquam mendax precator, carere debebat penitus impetratis. Asseruit enim falso Ecclesiam ipsam biennio vacavisse; cum . . . . . quondam praeposito, mense Julii, sublato de medio, sequenti mense Augusti, fratres ipsi, . . . canonicum quondam de gremio ipsius Ecclesiae in praepositum unanimiter elegissent, cujus confirmatio, pro absentia patriarchae, tandiu exstitit prolatata. Ad idem etiam fuit professio dispar objecta quae in eodem officio non debet existere juxta canonicas sanctiones. Cum enim fratres ipsius Ecclesiae canonici regulares existant, episcopus vero, nondum assumpserit habitum regularem, qui discipulus religionis non fuerat, magister existere non valebat neque canonicos institutis regularibus informare, quorum notitiam non habebat. Dilapidationis insuper vitium ei fuit objectum; cum meliora ornamenta Ecclesiae, post adventum suum, non fuerit veritus obligare. Fines quoque mandati delegatum excessisse dicebat, qui episcopum de praepositura ipsa solemniter investivit, eique plenarie curam domus concessit, cum nos ei dederimus in mandatis quatenus, si expedire videret, ita quod nec in spiritualibus nec temporalibus relatis (sic) laederetur honestas, in destituta Ecclesia episcopo consuleret exsulanti et per episcopum, donec restitutus esset Ecclesiae Cenetensi, provideret Ecclesiae praeposito viduatae. Propter has, ergo et alias rationes, pars Ecclesiae proponebat episcopum amovendum, obnixe deposcens ut electionem unanimiter factam de Henr. presbytero, et canonico ejusdem Ecclesiae, priusquam apostolica scripta pro episcopo emanassent (praesertim cum capitulum facultatem habeat eligendi, sicut ex privilegiis patet pontificum Romanorum), dignaremur, auctoritate apostolica, confirmare. Nos ergo super his quae praemisimus, habito cum fratribus nostris consilio, per apostolica vobis scripta mandamus quatenus, accedentes ad locum, inter partes amicabiliter componere studeatis, et, ne saepedictus episcopus in episcopalis dignitatis opprobrium, mendicare cogatur, honestam et moderatam provisionem assignari sibi, volentibus partibus, de ipsa Ecclesia faciatis. Si vero, quod absit, desuper datum non fuerit ut bonum pacis valeat provenire, inquisita diligentius veritate, si praedictum canonicum inveneritis canonice prius electum fuisse, nec postmodum electioni de se factae renuntiasse, tacite vel expresse, praedicto episcopo, qui, pendente ipsius electione, per subreptionem apostolicas litteras impetravit, silentium imponatis; vel si constiterit eumdem episcopum bona Ecclesiae ejusdem per dilapidationis vitium distraxisse, ipsum ab ea, sublato contradictionis et appellationis obstaculo, removere curetis; cum et ipsi per Ecclesiam et Ecclesiae per ipsum mandaverimus provideri. Alioquin, quod de ipso episcopo auctoritate apostolica factum est ratum et firmum faciatis haberi, ita videlicet ut, exsilii sui tempore, praepositi vices exerceat in Ecclesia memorata. Sane illud vos mente sollicita volumus observare, ut quemcunque mandatum apostolicum exitum consequatur, saepefata Ecclesia nullum incurrat in spiritualibus vel temporalibus detrimentum, imo ad augmentum potius utrorumque qui domus ejusdem dispositionem habuerit, intendere volumus et jubemus. Testes autem, etc. Quod si non omnes, etc. Duo vestrum, etc.

Datum Lateran., VII Kal. Decemb.

XXVII. PANTALEONI, COMPSANO ARCHIEPISCOPO. Committit ut una cum suis suffraganeis, componat dissidia inter Latinos et Graecos suae dioeceseos, nolentibus alteris interesse divinis officiis alterorum. (Laterani, IX Kal. Decembris.) Ne, si semen verbi Dominici quod mitteris seminare ceciderit inter spinas, fructu careat exoptato, decet te inter agricolas vineae Domini Sabaoth (utinam autem illos assumptum, quibus, male prius perditis malis, vineam suam Dominus legitur locavisse) de messe Dominica tribulos exstirpare et litis materiam amovere a subditis, ut tanto libentius audiant et exaudiant verba tua, quanto quietioris mentis et animi placatioris existent. Sane, ad audientiam apostolatus nostri pervenit quod, in castro Pulzin . . . Olette, et Veri, inter Latinos et Graecos schisma non modicum est subortum, nolentibus alteris Officiis interesse alterorum, dum et Graeci Graecos, et Latini Latinos, praesertim diebus solemnibus, audire desiderant sacerdotes, quod in eadem Ecclesia de levi (sic) posse fieri non videtur. Ad tollendam igitur hujus dissensionis materiam et pacis inter eos foedera reformanda, praesentium tibi auctoritate concedimus ut, cum duobus vel tribus suffraganeis tuis accedens ad locum, de ipsorum consilio id inter discordantes constituas quod, secundum Deum, fuerit statuendum, in hoc sine personarum acceptione procedens, cum non sit distinctio Judaei ac Graeci, sed in omni gente, qui facit justitiam acceptus sit Deo. Nulli ergo omnino hominum hanc paginam nostrae concessionis, etc.

Datum Lateran., IX Kal. Decembris.

XXVIII. POTESTATI ET POPULO FIRMANIS. De reditu provinciae Marchiae et Firmanorum in fidem apostolicae sedis; et de statuendis, pro bono pacis, a legato et procuratoribus ejusdem sedis. (Laterani.) Licet successores nostros credamus libenter velle Marchiam ad dominum Ecclesiae retinere, nos, tamen, qui eam tamen ad dominium apostolicae sedis, Domino concedente, reduximus, ipsam libentius cupimus in ejusdem dominio conservare, cum sit, quodam modo, rationabile, quod quilibet defendat et manu teneat factum suum. Inde siquidem fuit quod, cum olim in adventu dilecti filii nostri, G . . . . . tituli Sanctae Mariae Trans Tiberim presbyteri cardinalis, apostolicae sedis legati, Marchiam audiverimus fuisse turbatam, ipsi dedimus in mandatis, ut ad reformandum in melius statum ejus, diligens studium et operam impenderet efficacem. Quod si desuper non daretur ut vos et alii fideles nostri in Marchiam constituti monitis et consiliis pareretis ipsius, vobis, ex parte nostra praeciperet, ut usque ad festum Sancti Lucae, responsales idoneos ad nostram praesentiam mitteretis, deliberantes communiter et firmiter statuentes, certumque dantes mandatum eisdem et plenariam potestatem, ut nobiscum super apostolicae sedis justitiis convenirent et de reformatione pacis ac terrae defensione, nec non fidelitate nobis plenius exhibenda, nostris exponerent se mandatis quae per Dei gratiam non nisi justa, honesta et utilia faceremus, nuntiorum vestrorum consilio requisito; quod etiam vobis per episcopum vestrum mandavimus intimari. Quamvis autem cardinalis ipse in susceptione litterarum nostrarum, longius a Marchia recessisset; vos tamen usi consilio saniori, dilectos filios, A . . . . . et F . . . . . viros nobiles, providos et discretos, procuratores vestros, ad sedem apostolicam destinastis. Nos, autem tam cum eis quam cum aliis procuratoribus civitatum in Marchia, et fratribus nostris, super praemissis capitulis habito diligenti tractatu, de ipsorum procuratorum consilio, dilectos filios, O . . . subdiaconum et capellanum nostrum et Albertinum, camerae nostrae notarium, nuntios et procuratores nostros in Marchiam duximus destinandos, quibus dedimus in mandatis ut ad reformandam inter vos et alios Marchianos plenae pacis concordiam et justitiam exercendam prudenter et diligenter intendant, et ea quae per legatos apostolicae sedis provide constituta et legitime definita repererint, ipsa fidelitate non differant exsecutioni mandare: in aliis vero cum cognitione procedant, ut id statuant vel definiant quod utile quidem ac justum existat. Ut autem mandatum apostolicum efficacius et decentius valeant adimplere, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus interim ad mandatum eorum Treugas ad invicem inviolabiliter observetis et super suscipiendo verbo pacis vos non exhibeatis difficiles vel remissos, cum tantum futurum si bonum ejus, si, dante Domino, poterit provenire quod, etsi non omnes suum fuerint desiderium assecuti, nullos tamen post factam concordiam poenitebit. Volumus etiam nihilominus et mandamus, ut, ab universis, tam in civitate Firmana quam in ejus dioecesi constitutis, qui nondum nobis fidelitatis juramenta fecerunt, in eorumdem nuntiorum et procuratorum manibus faciatis ea nobis et successoribus nostris et Ecclesiae Romanae, omni excusatione et dilatione cessante, praestari, resignatis et assignatis universis domaniis, quae semper in nostra dispositione consistant, et cum civitas vestra olim, cum legatis nostris, certum censum statuisse dicatur, nobis annis singulis exsolvendum, per totam dioecesim vestram, juxta mandatum nuntiorum ac procuratorum ipsorum, certam pensionem statui faciatis, quae, tam in instanti quam futuris annis, nobis et successoribus nostris, perpetuo persolvatur; cum nos non immoderatum aliquid, etiam si vellent ipsi praestare, sed moderatum potius requiri mandemus, volentes, ut Marchia se gaudeat ad dominium Ecclesiae redivisse. Quia vero, si, quod absit, denuo vos in tyrannicam contingeret redigi servitutem, imponerentur vobis onera graviora fieretque novissimus error pejor priore; vobis est summopere praecavendum ne, hujus occasione discordiae, facultas detur aliquibus malignandi, cum, juxta testimonium Veritatis, omne regnum in seipsum divisum desoletur et domus concidat supra domum. Caeterum, quoniam sine nobis nec justae rationis titulum nec sufficientis defensionis clypeum invenire potestis, cum, si nostra vobis auctoritas subtrahatur, aliter ab alio dominio vel excusare vos legibus, vel juribus defendere minime valeatis, taliter in fidelitate apostolicae sedis et nostra persistere procuretis, quod ad promotionem et defensionem vestram, propter hoc, intendere merito debeamus. Nos autem eisdem nuntiis et procuratoribus nostris dedimus in mandatis ut excommunicatos et interdictos, qui nostris curaverint parere mandatis, secundum ecclesiae formam absolvant; rebelles vero et contumaces, tam spiritualiter quam temporaliter, a sua praesumptione, appellatione remota, compescant Cum autem omnes et singuli Marchianenses, se, non tanquam hostes offendere, sed tanquam fratres mutuo diligere debeant, eisdem nuntiis et procuratoribus nostris dedimus in mandatis ut omnes qui capti tenentur sub competenti cautione faciant liberari; super quae vos, et alios, mandatis eorum praecipimus obedire.

In eumdem modum Anconitanis, excepto capitulo de censu, super quo composuerunt cum legatis apostolicae sedis, tam pro se, quam pro suo districtu.

In eumdem fere modum, Auximanis, ut supra, usque praestari, et tam in civitate vestra quam tota dioecesi, juxta mandatum nuntiorum ipsorum, certum censum statuere procuretis, per vos nobis et successoribus nostris, annis singulis, perpetuo persolvendum; cum nos non immoderatum aliquid, etiamsi praestare velletis, sed moderatum potius requiri mandamus

XXIX. CONSULIBUS ET POPULO FANENSIBUS. De eodem argumento et de annuo censu solvendo. Omnipotenti Deo gratias referimus copiosas quod, diebus nostris, ad justitiam ecclesiae Romanae respiciens, civitatem vestram, cum tota dioecesi, quam ad jus et proprietatem apostolicae sedis non est dubium pertinere, sibi restituit, violentia propulsata per quam injuste fuerat aliquandiu sub aliena potestate detenta. Nuper enim, [cum dilectus filius Joannes Rustici, nuntius vester et procurator, cum litteris vestris de rato, ad nostram praesentiam accessisset, nobis ex parte vestra promisit quod tam vos quam omnes qui sunt de vestro districtu nobis et successoribus nostris et Ecclesiae Romanae fidelitatem curabitis universaliter exhibere: expeditionem, parlamentum, pacem et guerram, ad mandatum nostrum et legatorum ac nuntiorum nostrorum, per totam Marchiam, bona fide, juxta proprias facultates, vestris expensis, facere sine fraude; appellationibus ad nos vel legatos, aut nuntios nostros legitime factis, debita veneratione deferre; procurationes idoneas nobis, legatis et nuntiis nostris impendere; pro annuo quoque censu, quinquaginta libras usualis monetae persolvere annuatim, medietatem videlicet pro ipsa civitate et medietatem pro ejus districtu, vel, si mallemus, novem denarios pro unoquoque fumante, ut more vestro loquamur, exceptis clericis, militibus, judicibus, advocatis, tabellionibus et iis qui nullas possessiones habere noscuntur, qui non consueverunt affictum praestare; quem videlicet censum vestris expensis nostrae camerae inferretis: postulans humiliter et implorans, ut vobis consulatum, cum sua jurisdictione confirmare auctoritate apostolica dignaremur, salvis universis domaniis quae libere semper in nostra et successorum nostrorum dispositione consistant. Licet autem longe majora consueveritis aliis exhibere, ut tamen sentiatis et gaudeatis vos ad illius dominium rediisse, quae de se vere dicere potest, jugum meum suave est et onus meum leve, promissionem et oblationem ipsius factam nobis ex parte vestra de fratrum nostrorum consilio, duximus acceptandam.] Ideoque vos tanquam filios speciales, sub apostolicae sedis protectione suscepimus, quos sub ejus dominio volumus perpetuo retineri; confirmantes vobis consulatum, cum jurisdictione quae spectat ad ipsum, tam in criminalibus quam civilibus, ita ut omnes consules et potestates, qui pro tempore fuerint, Romano pontifici et Ecclesiae Romanae, juramento fidelitatis teneantur astricti. Bonas quoque consuetudines vestras ratas habemus et volumus eas inviolabiliter observari. Vos autem et successores vestri perpetuo nobis ac successoribus nostris universa, quae praescripta sunt et promissa, curabitis fideliter et efficaciter adimplere; singulis quoque decenniis juramenta fidelitatis et observantiae praemissorum universaliter innovare, salva, in omnibus, apostolicae sedis auctoritate. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis et confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem, etc.

In eumdem modum potestati et populo Hesino, usque: nuper, enim, cum dilectus filius, nobilis vir Palmerius, nuntius vester et procurator, etc., usque promisit, quod, praestito nobis et successoribus nostris et Ecclesiae Romanae juramento fidelitatis ab iis qui de civitate vestra vel districtu nondum illa praestiterant, parati eratis expeditionem, etc., usque pro annuo quoque censu quadraginta libras, etc.

Scriptum est ut supra; omnipotenti Deo, etc. usque in finem, consulibus et populo Pesauriensibus, sicut Fanensibus.

XXX. POTESTATI ET HOMINIBUS SANCTI HELPIDII. De appellatione quadam ab eis ad sedem apostolicam facta. (Laterani.) Venientes ad apostolicae sedis clementiam dilectos filios A . . . . . . et M . . . . . , nuntios vestros benigne recepimus eisque, praesentibus nuntiis Firmanorum, praestitimus audientiam diligentem. Cum autem a sententia dilecti filii nostri J . . . . . tituli Sanctae Priscae presbyteri cardinalis, apostolicae sedis tunc in Marchia legati, vos proponerent appellasse seque ad prosequendam appellationem missos fuisse, continuo sibi fuit ab adversa parte responsum: quod vobis a sententia illa appellare non licuit, quoniam prius eidem cardinali juramento corporaliter praestito, promisistis quod ejus deberetis stare mandato; deinde quia infra legitimum tempus appellationem prosequi non curastis, quoniam sententia ipsa perinde debet exsecutioni mandari, tanquam si ab ea non fuisset aliquatenus appellatum. Licet, autem, per alias vobis litteras praeceperimus ut eamdem sententiam exsequamini et dilectis filiis B . . . . . . . . . subdiacono et capellano notro et A . . . . . . . camerae nostrae notario, nuntiis et procuratoribus nostris, per easdem litteras dederimus in mandatis, ut vos ad exsecutionem praedictae sententiae, nostra freti auctoritate, compellerent; ad praedictorum tamen nuntiorum vestrorum multam instantiam eisdem nuntiis et procuratoribus nostris duximus injungendum quatenus, si appellatione contra praestita juramenta factam invenerint, vel si a tempore factae appellationis annus excessit, infra quem non tantum appellationem prosequi, verum etiam aliquid inde nobis significare vel scribere neglexistis, quia vigilantibus, non dormientibus jura subveniunt, vos ab ejus exsecutione, sublato appellationis obstaculo, cogere non postponant. Alioquin, de appellatione cognoscant et quod justum fuerit fulti auctoritate decernant.

Dat. Later.

XXXI. POTESTATI ET HOMINIBUS MONTIS RUBIANI Ut pareant mandatis nuntiorum apostolicae sedis circa pacem cum Firmanis. (Laterani.) Cum vester et Ecclesiae Firmanae nuntii in nostra essent praesentia constituti, preces apostolatui nostro sunt ex parte vestra porrectae ut vos defenderemus a molestiis Firmanorum, quia castellum vestrum per archidiaconum Asculanum, sub nostra protectione recepimus; id quod responderant nuntii memorati quod dilecti filii nostri, J. tituli Sanctae Priscae, et C. tituli Sancti Laurentii in Lucina presbyteri cardinalis, apostolicae sedis tunc in Marchia legati, conventionem cum Firmanis fecerant quod, propter perfidiam et contumaciam vestram, vos Ecclesia Romana nulla ratione reciperet, nisi castella destructa Ecclesiae et civitati Firmanis restituere et eis in omnibus satisfacere pacemque cum eisdem curaretis habere . . . . . . . . . . Et litterae nostrae, quae de receptione vestra ad praedictum archidiaconum emanarunt, per subreptionem fuerant impetratae, utpote nulla, de praescripta conventione, facta in eisdem litteris mentione. Caeterum quia conventiones et statuta legatorum nostrorum, sicut non debemus, infringere nolumus, dilectis filiis O . . . . . subdiacono et capellano nostro et Albertino camerae nostrae notario, nuntiis et procuratoribus nostris, quos in Marchiam destinamus, dedimus in mandatis ut de pace vestra studium et curam habeant diligentem. Ideoque universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus eis, ad ea facienda quae pro bono pacis vobis: suggesserint vel mandaverint, vos duros vel difficiles nullatenus exhibere, sed in his et aliis, humiliter obedire curetis.

Dat. Later.

XXXII. MUTINENSI EPISCOPO ET MAGISTRO HUBERTO, CANONICO MODOCIENSI. Committit ut inquirant qua de causa episcopus Bononiensis in diaconum et presbyterum simul Albertum Imolensem electum ordinavit. (Laterani.) Cum in distribuentibus ordinibus, constitutiones canonicae tempora certa distinguant, quae, praecipue est circa sacros ordines, approbata quoque consuetudo docuit observanda; mirari cogimur et moveri quod, sicut a multis accepimus et in fama vulgatur infami, Bononiensis episcopus Albertum, Imolensem electum, in diaconum et presbyterum simul ordinare praesumpsit. Quia vero dimittere nolumus incorrecta quae contra constitutiones canonicas attentantur, praesertim ubi celebrius canonica jura docentur, ne praesumptoribus transeant in exemplum, cum haec non solum praesumptionis et fatuitatis nota non careant, sed nec ambitionis et pravitatis discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus super his inquiratis diligentissime veritatem, excusationes ordinatoris et ordinati, si quas forte duxerint allegandas, nihilominus audientes, ut per relationem vestram instructi plenius et securius in ipso negotio procedamus.

Meminimus enim id a nobis fuisse suppliciter postulatum et clementer indultum ut, quia praefatus Albertus Ecclesiae Romanae subdiaconus, erat mandaremus ipsum per Bononiensem episcopum promoveri.

Dat. Lateran.

XXXIII. JOANNI RUSTICI CIVI FANENSI. Vineam ei concedit. Justis petentium, etc., usque assensu; vineam positam in Bretun. quae fuit olim Malidentis, tibi in vita tua in feudum concessam, sicut eam ex concessione Diamari, prioris ecclesiae Sanctae Mariae novae, rationabiliter possides et quiete, donationi tuae, etc.

XXXIV. . . . . . . METENSI EPISCOPO. De eo qui casu puerum oppresserat. (Laterani, VIII Kal. Dec.) Ex litteris tuae fraternitatis accipimus quod, cum lator praesentium H . . . presbyter fenum vellet de curru deponere, perticam superius alligatam, cum neminem circa currum videret projecit in terram; et cum feno insisteret deponendo, quidam prope ipsum accedens, puerum quemdam juxta currum reperit semivivum, in quo praeter modicum livoris in fronte nihil invenire potuit laesionis. Nos autem ab eodem quaesivimus sacerdote, si priusquam dejiceret perticam, circumspexisset sollicite an esset aliquis juxta currum; qui quod diligenter circumspexisset asseruit, sed quod vidisset aliquem denegavit. Ad te igitur remittentes eumdem, fraternitati tuae per apostolica scripta, mandamus, quatenus, si res ista se habet, nisi contra eumdem presbyterum grave scandalum sit exortum vel tanta laboret infamia, quod, deficiente accusatore, oporteat ei canonicam purgationem indici, ipsum libere permittatis exsequi officium sacerdotis.

Datum Laterani, VIII Kal. Decembris, anno tertio.

XXXV. NOBILI VIRO CALARITANO JUDICI. Eum arguit ob multa flagitia, et praecipit ut ad se purgandum de iis ad apostolicam sedem per se vel procuratores accedat. (Laterani.) Ea nobis de tuis actibus referuntur, quae nos, exigenti justitia, contra te vehementer inducunt, ea praecipua ratione quod, cum olim in orientali provincia constitutus laudabiliter et fideliter militaveris Jesu Christo, et ex hoc, ne meritum perderes coram eo, debueris in puritate cordis et corporis ambulare: nunc diceris abire retrorsum et, sicut canis ad vomitum rediens, denuo saeculi voluptatibus immisceri et apostolicae sedis, quam ut matrem et dominam revereri debueras, jura tibi contra justitiam imo et per violentiam usurpare. Ad audientiam siquidem apostolatus nostri pervenit quod, olim . . . . . uxorem judicis Turritani per violentiam capiens et eam turpiter dehonestans, tandem exspirare in arcta custodia coegisti. Nobiles etiam et interdum ignobiles mulieres, tum blanditiis, tum vi et minis ad tuum non tam inducis quam compellis assensum, nec parcens integritati virgineae, nec copulae deferens conjugali. Ad hujus quoque cumulum iniquitatis accedit quod, Ecclesias et viros ecclesiasticos inhonoras, imo etiam eos, tanquam serviles personas, indebitis non dubitas exactionibus aggravare. Ut autem, etsi non omnia, quaedam tamen quae in nostram injuriam attentasse dignosceris exponamus, olim Petrum de Serra judicem Arborensem, de quo utrum juste vel injuste Arborensis judicatus fuisset dignitatem adeptus tuum non fuerat judicare, coepisti, quod non debueras, violenter Arborensem occupans et detinens judicatum, et tandiu dictum P . . . . . . in carcere tenuisti, donec, ut dicitur, viam fuit universae carnis ingressus. Cumque super eo confirmationem postularis a nobis nec statim potueris obtinere, cum nobili viro, Hugone de Bassa, qui et Pontit. dicitur, nobis irrequisitis et ignorantibus, convenisti, filiam tuam ipsi tradens uxorem et in dotem ei medietatem Arborensis judicatus assignans, universis tibi munitionibus reservatis, cum nulli sit dubium et tu etiam recognoscas quod tota Sardinia dominii, juris et proprietatis apostolicae sedis existat. Praeterea, cum judex Calaritanus diem clausisset extremum, uxorem ejus et filiam rapuisti et, matre in tua captione defuncta, ut judicatum ipsum tibi continuares licentius, cuidam consanguineo tuo tradidisti filiam in uxorem, licet adhuc esset in annis minoribus constituta et Calaritanus judex tam matrem quam filiam et terram etiam, sub tutela venerabilis fratris nostri . . . . . . Pisan. archiepiscopi, ut ipse asserit et de te conqueritur, reliquisset. Quia vero sicut per tuas nobis litteras intimasti, discordiam habes adversus nobilem virum, judicem Turritanum, quam per nos desideras in conspectu nostro sopiri, sive prius cum ipso convenias sive non, nobilitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, usque ad festum beati Petri proximo venturum, ad quod nos, per litteras nostras, citamus eumdem judicem Turritanum, nostro te conspectui repraesentes, responsurus nobis super omnibus supra dictis et satisfactionem congruam impersurus, et exhibiturus judici memorato et recepturus ab eo, si volueris, justitiae complementum, nisi forsan cum apostolicae sedis honore, salvo jure ipsius, inter vos fuerit concordia reformata. Quod si forte manifesta et justa praepeditus occasione venire ad nos in propria persona non potueris, solemnes nuntios et sufficientes et idoneos responsales, propter easdem causas usque ad eumdem terminum dirigere non omittas. Alioquin, ex tunc, in te tam spiritualiter quam temporaliter procedemus, si monitus et requisitus a nobis mandatum nolueris apostolicum adimplere. Ad haec, dilectum filium Ild . . . . , fratrem militiae Templi, virum providum et honestum, pro reverentia beati Petri et nostra, benigne recipias et super his quae tibi ex parte nostra proponet, salubribus ejus monitis et consiliis acquiesces.

Dat. Lateran.

XXXVI. ARCHIEPISCOPO CALARITANO, UT INQUIRAT SUPER PRAEMISSIS. Ea nobis, etc., in eumdem fere modum usque in finem. Ideoque, fraternitati tuae, per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus inquiras, tam super praemissis omnibus quam super genealogia et copula omnium judicum . . . . Sardiniae, quarta vel quinta generatione retro, super successionibus etiam et invasionibus terrae, captionibus et detentionibus nobilium personarum et aliis abusionibus et excessibus Judicum . . . . . . . . . . diligentissime veritatem et totam rei seriem, per litteras tuas, fideliter nobis intimare procures, et personam aliquam plene super omnibus praedictis instructam, usque ad eumdem terminum ad nos dirigere non omittas, quae tam nos instruere possit quam, si opus fuerit, veritati testimonium perhibere.

In eumdem modum, archiepiscopo Turitano. In eumdem modum, Arborensi.

XXXVII. ANTIVARENSI ARCHIEPISCOPO. De falsis litteris apostolicis ei delatis et de Dominico. quondam Suacensi episcopo, in arctam custodiam detrudendo. (Laterani, Non. Decembris.) Quam gravi poenae subjaceant qui litteras apostolicas falsare non timent et veras nobis impetratas litteras occultantes, falsis uti litteris non verentur, fraternitatem tuam credimus non latere. Ad audientiam siquidem nostram ex litteris charissimi in Christo filii nostri Wulcani, Diocliae regis illustris, necnon ex tenore litterarum tuarum, quas dilecto filio, fratri Joanni, capellano nostro, apud Durachium direxisti, noveris pervenisse, quod cum Dominicus, quondam Suacensis episcopus, qui, coram eodem capellano et dilecto filio, S. subdiacono nostro, tunc in partibus illis gerentibus legationis officium, fuerat de homicidio accusatus, et in concilio apud Antivarum, pontificalem resignaverat dignitatem, ad nostram olim praesentiam accessisset, a nobis rediens quasdam tibi litteras praesentavit, quas de verbo ad verbum in litteris jam dicto capellano nostro ex parte tua directis perspeximus contineri, quibus sibi asserebat a nobis pontificale officium restitutum. Tu vero litteris illis fidem adhibens, venerabilem fratrem nostrum, P . . . , quem in Suacensem episcopum electum canonice diceris consecrasse, ab eadem Ecclesia removisti, praefato Dominico, occasione litterarum falsarum, in ipsa Ecclesia restituto. Praefatus autem rex, sicut suis nobis litteris intimavit, non credens litteras illas ex nostra conscientia emanasse, tam ipsum Dominicum quam praefatum episcopum nostro praecepit conspectui praesentari, humiliter petens rescripto apostolico doceri, quidquid duceremus de ipso negotio statuendum. [Nos, vero, rescriptum litterarum falsarum diligentius intuentes, in eis, tam in continentia quam in dictamine, manifeste deprehendimus falsitatem ac in hoc fuimus non modicum admirati, quod tu tales litteras a nobis credideras emanasse, cum praesertim scire debeas sedem apostolicam in suis litteris consuetudinem hanc tenere ut universos patriarchas, archiepiscopos et episcopos FRATRES, caeteros autem, sive reges sint sive principes, vel alios homines cujuscunque ordinis, FILIOS, in nostris litteris appellemus; et, cum uni tantum personae litterae apostolicae dirigantur, nunquam ei loquamur in plurali, ut vos sive VESTER, vel his similia, in ipsis litteris apponantur. In falsis autem tibi litteris praesentatis, in salutatione, DILECTUS IN CHRISTO FILIUS vocabaris, cum in omnibus litteris, quas aliquando tibi transmisimus, te videre potueris a nobis FRATREM VENERABILEM appellatum; propter quod, sic esse te volumus in consimilibus circumspectum ut per falsas litteras denuo nequeas circumveniri, vel falli, sed sic litteras apostolicas studeas diligentius intueri, tam in bulla, quam filio, tam etiam in charta quam stylo, quod veras pro falsis et falsas pro veris aliquo modo non admittas.] Scire namque te volumus quod, cum saepefatus Dominicus olim ad apostolicam sedem accessisset, nos, cum fratribus nostris examinantes diligentius causam ipsius, eum ad te duximus cum nostris litteris remittendum, quarum rescriptum nunc tibi sub bulla nostra mittimus interclusum, sed ipse, tanquam homo iniquus, sicut ejus opera manifestant, veras litteras supprimens quas ex benignitate sedis apostolicae concesseramus eidem, falsas tibi non timuit litteras praesentare. Caeterum, quia dignum est ut qui noluit benedictionem prolongetur ab ea, et praefatus Suacensis episcopus non sine labore maximo se curavit nostro conspectui praesentare, jam dicto Dominico, tanquam qui de sua justitia diffidebat et remordebat eum praescriptae conscientia falsitatis, minime veniente, imo, licet, ut dicitur, iter arripuerit veniendi ac promiserit se venturum, ad partes tamen S. Ungariae se transtulit, ut nostram praesentiam declinaret: volentes et illum de sua praesumptione punire et saepenominato episcopo paterna succurrere pietate, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus, si forte occasione litterarum illarum in aliquo processisti, irritum denuntians penitus et inane, jam dictum Dominicum, si denuo venire ad partes illas praesumpserit, omni dilationis occasione et appellatione postposita, in aliquo facias monasterio districti ordinis, ad agendam poenitentiam, arcte retrudi. Praenominatum autem G. episcopum, si praemissis veritas suffragatur, in suo loco et dignitate, sublato contradictionis et appellationis obstaculo, restituas et facias in episcopatu suo pacifice permanere, illos ecclesiastica districtione compescens, qui se tibi duxerint temeritate qualibet opponendos.

Datum Lateran., Non Decembris, pontificatus nostri anno tertio

XXXVIII. L. DE VICOBALDON., J. DE VIGALON. PRAEPOSITIS . . . . . . . . . DE RUNDENARIO ET SANCTI CHRISTOPHORI DE LAUDE; CAPITULIS ET OMNIBUS FRATRIBUS EJUSDEM PROFESSIONIS; CUM EIS, NOBILI VIRO, GUIDONI DE PORTA ORIENTALI, ET OMNIBUS FRATRIBUS HUJUS PROFESSIONIS CUM IPSO, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Hortatur ut, cum proposito religionis vivant, regulas conficient easque ad sedem apostolicam mittant. (Laterani.) Licet multitudini credentium debeat esse cor unum et anima una, cum, et, secundum Apostolum, omnes fideles sint unum corpus in Christo, propter quod una dicitur esse columba; Ecclesia tamen non solum propter varietatem virtutum et operum, sed etiam propter diversitatem officiorum et ordinum, dicitur ut castrorum acies ordinata, in qua videlicet diversi ordines militant ordinati. Sane quidem hujusmodi veritas non parit discordiam mentium, sed concordiam magis generat animorum; non difformitatem, sed decorem inducit; nec reprehenditur, sed potius commendatur; juxta quod habetur in Psalmo: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate (Psal. XLIV, 10). Verum, si quando talis ordinum et officiorum diversitas vel dissensionis parturit scandalum, vel impedit religionis profectum, ad unitatis propositum vel propositi potius unitatem est provide reducenda, ut illud impleatur Psalmistae: Ecce, quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1), non tam locum quam votum, non tam habitum quam affectum. Quantum etenim scandalum sit vitandum per seipsum Dominus in Evangelio declaravit: Si quis, inquiens, scandalizaverit unum ex iis pusillis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria ad collum ejus et demergatur in profundum maris (Luc. XVII, 2): et Apostolus evidenter expressit, cum ait: Si scandalizaretur frater, carnem non comederem in aeternum (I Cor. VIII, 13). Hoc igitur, dilecti filii, praepositi vestri, Ja. et L. et alii quos misistis vitare volentes, ne propter diversitatem propositorum vestrorum scandalum in aliquorum posset mentibus suscitari vel religionis impediri profectus, nos humiliter adierunt, suppliciter postulantes ut vos ad unitatem per nostras curaremus litteras invitare. Nos igitur petitionem eorum favorabilem attendentes, universitatem vestram monemus et exhortamur in Domino, ac per apostolica scripta mandamus quatenus, tam mente quam corpore convenientes in unum, proposita vestra, juxta consilium venerabilis fratris nostri. . . . . Vercellen. . . . . episcopi et dilectorum filiorum . . . . . de Locedio et . . . . . de Cerreta abbatum, quibus super hoc scribimus, in unum honestum et regulare propositum conformetis, et vos, filii dilecti, sub una de caetero regula et regulari unitate vivatis, tam laicis qui cum uxoribus suis vivunt et mulieribus qui vivunt cum viris, quam viris et mulieribus aliis, qui vitae prioris formidantes deformia et turpia detestantes seorsum vivere referuntur, certas leges vel regulas potius praescribentes, vel significantes nobis praescriptas, quas, cum uniformitate propositorum vestrorum vel proposito potius uniformi, secundum quod vos clerici, ut praediximus, de caetero vivere proponatis, redactas in scriptis sub vestris et praedictorum sigillis, ad sedem apostolicam fideliter destinetis, ut approbemus quod approbandum fuerit et corrigamus si quid viderimus corrigendum. Volumus etiam nihilominus, et mandamus ut Widonem de Porta orientali et cum eo aliquos ex vobis viros idoneos et discretos, cultores religionis et veritatis ac justitiae amatores, ad nos, cum vestris litteris destinetis; qui et plenius nobis mentem vestram exponant et vobis postmodum, cum redierint, approbationem vel correctionem nostram fidelius valeant explicare; ut ita, si quis contra vos naevus ex suborta suspicione remansit, per auctoritatis nostrae judicium deleatur, sitisque de caetero caeteris odor vitae in vitam, qui aliquando fuistis aliquibus odor mortis in mortem.

Dat. Lateran.

XXXIX. POTESTATI ET POPULO TARVISINIS. SINE SALUTE. Indulget ut, cum parati sint ad satisfaciendum Ecclesiae, pro nece episcopi Bellunensis, ab interdicti sententia per Ferrariensem episcopum servatis servandis, solvantur . (Laterani, Id. Novembris.) Et verbera patris et ubera matris habere dignoscitur apostolica sedes, dum et patris rigorem observat et matris non deserit lenitatem, sic utrumque reliquo condiens, ne crudelis sit rigor nec lenitas dissoluta, et sic vicissim alterum altero recompensans, ut nec parcat virgae dum diligit nec dum corrigit in charitate frigescat, sed servet in ira misericordiam et in benevolentia disciplinam. Quamvis enim interdum videatur in delinquentes vehementer irasci et in eos severitatem nimiam exercere, non tamen errantem persequitur, sed errorem; imo tanto amplius diligit quanto severius ipsa corripit, et tunc amat potius cum creditur gravius castigare. Hoc autem in vos satis estis experti, qui, cum bonae memoriae C . . . . papam praedecessorem nostrum, adversum vos gravibus culpis concitassetis, in tantum ut civitatem vestram sententiae subjecerit interdicti; licet, praeter poenam inflictam, apostolica sedes, tanquam pater de filiorum salute sollicitus, graviora vobis fuerit comminata, quod tamen non potest mater oblivisci filiorum uteri sui, non solum patienter exspectavit hactenus reditum vestrum, sed ad redeundum vos humaniter invitavit. Sane accedentes ad praesentiam nostram dilecti filii, H . . . . . . subdiaconus noster et J . . . . . . . canonici Tarvisini ex parte vestra nobis proponere curaverunt quod parati eratis, si de nostro procederet beneplacito voluntatis, omnes illos qui de nece bonae memoriae . . . . Bellunensis episcopi culpabiles fuisse noscuntur, praeter illos qui ad mandatum Ecclesiae redierunt, ad praesentiam nostram dirigere, mandatis nostris omnimodis parituros, et innocentiam communitatis de ipso negotio quam asserebant culpabilem non fuisse, juramento centum vel ducentorum militum monstrare, vel, si mallemus, praedecessor tuus, fili potestas, ob reverentiam apostolicae sedis, ad praesentiam nostram veniret vel mitteret de nobilioribus civitatis, qui mandatum nostrum, pro ipsa communitate jurarent et observarent fideliter quae duceremus super ipsos negotio injungenda. Licet autem gravis fuerit et enormis excessus commissus in episcopum memoratum et civitas ipsa ultra quam decuerit exstiterit hactenus indurata; volentes, tamen, sicut ex officio tenemur apostolicae servitutis, cum benignitate recipere poenitentes, vobis duximus intimandum quod, si, quemadmodum dicti canonici nobis ex parte vestra proponere curaverunt, de corde puro et conscientia bona et fide non ficta implere velletis, nos satisfactionem hujusmodi reciperemus oblatam et in ipso negotio, sicut divinus nobis motus ingereret, procedere curaremus. Nuper vero praedictus J . . . . . . canonicus et dilecti filii . . . . . . . prior Sanctorum quadraginta. et J . . . . . . et F . . . . . judices Tarvisini, nuntii vestri, ad sedem apostolicam accesserunt et exposuerunt nobis ad plenum satisfactionem quam cupitis exhibere. Quia vero, dum super ipso negotio tractaremus, incidit dubitatio utrum pro sola nece praedicti episcopi an etiam pro aliis excessibus vestris, ut pro invasione ac detentione bonorum ejusdem Ecclesiae, sententia interdicti a praedecessore nostro in civitatem vestram fuerit promulgata, cum ejusdem forma sententiae, in regestis ipsius requisita diligentius nequiverit inveniri, nos, sollicita meditatione pensantes qualiter nervos ecclesiasticae disciplinae sic possemus inflectere, ne ipsos dissolvere videremur, venerabili fratri nostro, Ferrariensi episcopo, damus per nostras litteras in mandatis ut litteras ipsius praedecessoris nostri, quas super interdicti sententia destinarat in partibus illis, a venerabili fratre nostro . . . . Aquilegensi patriarcha et suffraganeis ejus aliisque personis, diligenter inquirat, sub interminatione anathematis ex parte nostra districte praecipiens ne quis illas occultet. Et, si forsan, illis inventis, ex earum tenore constiterit quod pro sola nece praedicti episcopi interdicti fuerit sententia promulgata, vel si nequiverint inveniri diligentius requisitae, cum non debeamus certum dimittere pro incerto, contenti simus juramento quod praedicti nuntii ac procuratores vestri nobis, communitatis nomine, praestiterunt, dummodo tu, fili potestas, ad majorem cautelam et ob reverentiam apostolicae sedis et nostram, congregato populo et assensum praestante, jures coram eodem episcopo, tam pro te quam pro populo, quod super nece praedicti pontificis mandatis nostris sine fraude parebitis, et tunc idem Ferrariensis episcopus, auctoritate nostra relaxet sententiam interdicti, cum super aliis excessibus, si de ipsi constiterit, per hoc non adimatur nobis potestas quod justum fuerit statuendi. Verum, si per litteras ipsas inventas constiterit quod etiam pro aliis excessibus civitas vestra fuerit interdicta, nisi et pro illis praescripto modo juretur quod super eis nostris curabitis parere mandatis, praedictam interdicti sententiam non solummodo non relaxet, sed etiam auctoritate nostra praecipiat usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari, et interim nobis per patentes litteras totius processum negotii non differat fideliter intimare. Nos quoque si vos invenerimus induratos, manus nostras in vos curabimus durius aggravare, cum id non nobis sed vobis, valeat imputari, qui dicere possumus cum propheta: Curavimus Babylonem, et non est sanata; et ideo justum est ut qui in sordibus est, sordescat adhuc, quia peccator, cum venerit in profundum vitiorum, contemnitur. Quod si, forsan, idem Ferrariensis episcopus mandatum nostrum exsequi non valeret, idipsum, sub eadem forma, venerabili fratri nostro, Adelardo, sanctae Romanae Ecclesiae cardinali, Veronensi episcopo, commissimus exsequendum. Dilecto quoque filio nostro, G., tituli Sanctae Mariae trans Tiberim presbytero cardinali, apostolicae sedis legato, cui commiseramus alias questiones, dedimus in mandatis ut, venerabiles fratres nostros . . . patriarcham Aquilegensem . . . . . Cenetensem, et Feltrensem et . . . . . Bellunensem episcopos et vos et alios quos viderit evocandos, ad locum idoneum convocet et utrique parti securum, et praeterea quae ipsi per alias litteras nostras injunximus inquirat, tam de auctore et fautoribus quam de occasione necis episcopi memorati, plenius veritatem, et sicut ipse de gratia nostra confidit et nos de ipsius discretione speramus, solum Deum habens prae oculis, sine personarum acceptione, secundum formam prioris mandati procedat, et nobis super his, de quibus per praesentes litteras mandamus inquiri significet veritatem. Monemus igitur universitatem vestram et exhortamur in Domino, per apostolica vobis scripta mandantes quatenus, ad anteriora manum de caetero protendentes, non respiciatis retro nec abeatis retrorsum, sed in devotione sedis apostolicae persistentes, civitatem vestram, quae nunc dicitur haereticorum esse sentina, prorsus a faece hujusmodi et hoc inquinamenti fermento, quod totam massam corrumpit, diligenter et celeriter expurgetis, ut non tam nobis videamini conciliari quam Deo, quem graviter et praecipue hactenus offendistis. Illos etiam qui interfuerant neci ejusdem episcopi et nondum absolutionis beneficium sunt adepti usque ad festum Resurrectionis Dominicae proxime venturum, ad sedem apostolicam destinetis, mandatum nostrum et poenitentiam recepturos.

Dat. Lateran., Id novemb.

Scriptum et super hoc . . . . . Ferrariensi episcopo, in eumdem fere modum, usque in finem, hoc addito: Id autem, sicut de tua discretione confidimus, omni gratia et timore postpositis, juxta formam praescriptam, taliter mandatum apostolicum exsequaris, quod non videaris in hoc acceptare personas, vel justitiae gratiam, aut popularem favorem veritati praeferre sed recto calle procedens, nec declines ad dexteram nec sinistram; ne si aliter ageres, et divinam indignationem incurreres et nostram demereris gratiam et favorem.

Dat. Lat.

Hoc idem positum est in litteris Veronen.

XL N . . . DE ALBARIPA ET . . . . . DE MORIS ABBATIBUS, ET . . . PRIORI CLAREVALLEN. Ne quis temere violare audeat conventiones inter viduam comitis Flandriae, et Balduinum Flandriae comitem. (Laterani, VI Id. Decembris.) Cum inter dilectam, in Christo, filiam, nobilem mulierem, M. uxorem quondam P. comitis Flandriae et B. successorem ipsius, M. uxorem et filios conventiones quaedam pro bono pacis intercesserint de partium voluntate ac firmatae fuerint, praestitis juramentis etiam a dilectis filiis, B. qui nunc Flandrensem obtinet comitatum et fratribus ejus: volentes ut inter ipsos et nobilem antedictam pax et concordia firmius solidetur, discretioni vestrae, per apostolica scripta, praecipiendo mandamus, quatenus, si quis, contra conventiones praemissas quas volumus et mandamus inviolabiliter observari, venire praesumpserit, vos, auctoritate nostra suffulti, temeritatem hujusmodi, per censuram, appellatione remota, curetis taliter castigare, quod, iniquitate repressa, pacis foedera permaneant inconcussa, quae non possent sine multorum dispendio violari. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Dat. Later. sexto Id. Decemb. A . . .

XLI. . . . . EPISCOPO;. . . ABBATI SANCTI VICTORIS ET MAGISTRO P. PROVINCIALI, CANONICO SANCTI MARCELLI, PARISIENSIBUS. Committit eis decisionem causae super praepositura Sicliniensi . (Laterani, VI Idus Decemb.) Cum, jamdudum super electione dilectioni filii J. de Bethunia ad praeposituram Sicliniensem, ad apostolicam sedem quaestio perlata fuisset; quoniam super hoc omissio facta fuerat, suppressis nominibus dignitatum quibus idem J. dicitur abundare et, post appellationem ad nos interpositam a dilectis filiis . . . . decano, et praeposito Suessionensibus confirmatio exstitit impetrata, communi fuit deliberatione statutum, quod litterae commissoriae, tanquam per subreptionem obtentae, carerent pondere firmitatis et quod ex eis fuerat subsecutum. Porro, dilectis filiis, R. Sicliniensi canonico pro se ipso, et R. archidiacono et magistro W. canonicis suis, cum litteris eorum de rato et Nicolao, ejusdem Ecclesiae canonico, qui praedicti J. se nuntium asserebat, propter hoc ad Romanam Ecclesiam accedentibus consequenter, dilectum filium ( potius fratrem) nostrum Hugonem, tituli Sancti Martini presbyterum cardinalem dedimus auditorem, in cujus praesentia multis hinc inde propositis redactis in scriptum, et nobis etiam, sub compendio reseratis, quoniam ex altera tantum parte apparuit procurator, reliqua per contumaciam non astante, non debuimus super principali negotio aliquid definire, cum merita causarum partium assertione pandantur. [Verum quoniam a jam dicto R. Sicliniensi canonico, praefato J. quaedam objecta fuere, quae non decuit sub silentio praeteriri, multitudo videlicet tam dignitatum quam etiam praebendarum, ambitionis et avaritiae vitium, cui nondum finem imponens, contra definitionis nostrae tenorem et Lateranensis statuta concilii, ad obtinendam praeposituram Sicliniensem se ingerit et ingessit, et quod in die intrusionis suae ante confirmationem obtentam, praesumpserit ministrare.] Sicut et post confirmationem cassatam, quam a Suessionensibus judicibus impetravit, nos venerabili fratri nostro, episcopo, et dilectis filiis, G. archidiacono, et . . . . cantori Tornacensibus, dedimus in mandatis, ut, si praedictum J. invenirent plures alias praeposituras, dignitates atque praebendas habere, aut si constaret eis de aliquo praedictorum, quod sufficeret ad cassationem ipsius ei super praedicta praepositura silentium, sublato appellationis obstaculo, imponere non different; ab impetitione ipsius Sicliniensem Ecclesiam penitus absolventes, cum multa per patientiam tolerentur, quae si deducta fuerint in judiciis, exigente justitia, non debeant tolerari.] Caeterum, cum judices ipsi procedere aliquantulum in exsecutione mandati apostolici distulissent, praedictus J. quasi sub nomine nostro, ad venerabilem fratrem nostrum . . . . . . episcopum, et dilectos filios . . . . . decanum et cantorem Ambianenses, litteras dicitur impetrasse, per quas jam est ad judicium pars utraque citata. Quia, vero, si bene recolimus, nunquam a nobis hujusmodi litterae processerunt, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus, tam eos apud quos obtentae noscuntur, quam eumdem J. si sunt forsitan apud eum, vel quemlibet alium detentorem, ad exhibitionem earum monitione praemissa per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita compellatis; quas inspicientes sollicite et tam in stylo dictaminis et modo scripturae, quam bullae forma et integritate ac qualitate fili, veris litteris conferentes, si aliquod in eas reperiretis indicium falsitatis, saepedictum J. per suspensionem ab officio et beneficio, appellatione postposita, compellatis, per quem, et qualiter, praedictae litterae fuerint impetratae, sufficienter ac legitime demonstrare, nobisque quod inveniretis fideliter intimetis. In principali vero negotio, non obstantibus litteris ipsis, juxta formam priorum litterarum ratione praevia procedentes illud, sublato appellationis obstaculo, decidatis. Quod si non omnes, etc., tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.

Datum Laterani, VI Idus Decembris, pontificatus nostri anno tertio.

XLII. ARMACHANO ARCHIEPISCOPO; CLUANFERDENSI ET DUACENSI EPISCOPIS. De negotio electionis episcopi Artferdensis in Hibernia. In admirationem deducimur vehementer et non immerito commovemur, cum aliqui de fratribus et coepiscopis nostris, qui tenentur in factis suis maturitatem omnimodam observare, ad aliqua facienda prosiliunt quae a ratione noscuntur penitus aliena, et in eis vigere potius praesumptionis audaciam quam bonum obedientiae manifestant. Constitutus siquidem in praesentia nostra, venerabilis frater noster, Artferdensis episcopus tam assertione sua quam testimonialibus litteris plurimorum, qui nobis scripserunt pro ipso, apostolatui nostro intimare curavit quod, cum olim mortuo bonae memoriae episcopo Artferdensi, electio fuisset de ipso in majori Ecclesia celebrata, et cum decreto electionis singulorum subscriptionibus roborato, venerabili fratri nostro, Casselensi archiepiscopo, metropolitano ipsius Ecclesiae, praesentatus, quia idem archiepiscopus munus ei consecrationis, licet promiserit, malitiose impendere denegabat, ipse de consensu capituli sui, cum testimonialibus litteris plurimorum et decreto capituli, ad felicis recordationis papae, praedecessoris nostri praesentiam festinavit, ut ab eo munus consecrationis acciperet, quod a metropolitano suo ei fuerat nequiter denegatum. Idem, vero, praedecessor noster, debita in hoc maturitate servata, licet, per testimoniales litteras, ei videretur de canonica electione constare, quia, tamen, testibus potius quam testimoniis, est fides in talibus adhibenda, ipsum distulit consecrare, vobis districte praecipiens ut, super his, per dilectos filios . . . . . S. Brandan. et . . . . . . B. Mariae Dilen. abbates et ejusdem Ecclesiae clericos idoneos, inquireretis diligentius veritatem et, si electionem illam canonice celebratam fuisse constaret, vos eam nullius contradictione vel appellatione obstante, auctoritate apostolica confirmantes, firmiter injungeretis archiepiscopo memorato, ut eum non differret, infra viginti dies post admonitionem vestram, in episcopum consecrare. Quod si nollet id agere vel pro sua voluntate differret, vos apostolica auctoritate muniti, infra viginti dies post confirmationem praedicti electi archiepiscopo nuntiatam, eidem munus ei consecrationis, sublato contradictionis et appellationis obstaculo, secundum sanctorum Patrum regulas, impendere curaretis. Si quem, autem inveniretis post electionem de praenominato . . . nunc episcopo, celebratam, in eadem Ecclesia subrogatum, et omnes illos, qui ei rebelles existerent, vel super his praesumerent . . . . . . ( Desunt nonnulla, ac item aliquot Epistolae in apographo Conti et Vaticano. )

XLIII . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . , . . Indulget ut electus Bituricensis de contemptu interdicti se purget; et, post juramentum et absolutionem, ei pallium tradatur. (Laterani, VII Kal. Febr.) ( Deest initium. ). . . . . adderetur. Insuper cum in simili et pro simili pene causa, postulationem Senonensis Ecclesiae duxerimus repellendam, si hanc leviter admittere curaremus, videremur acceptare personas et judicium in causis quasi paribus variare. Intelleximus igitur distinguendum inter eos qui ex contemptu peccarunt et illos qui per ignorantiam deliquerunt; cum illi magis peccaverint, isti minus. Ignorantiam autem juris dicimus, et non facti. Unde volentes absque juris injuria Bituricensi provinciae providere, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, si dictus electus valuerit et voluerit se de contemptu purgare, purgationem ab ipso recipias per proprium juramentum, recepta nihilominus ab eo juratoria cautione, quod super offensa quam ignorando forte, commisit mandatis nostris devote parebit; ac postmodum, ad cautelam, ipsum a sententia suspensionis absolvas, quam praedictus legatus tulit in eos qui non servarent sententiam interdicti . . . . sicque, juxta formam Ecclesiae, quae in talibus est servanda, tradas pallium absoluto, suspendens ipsius poenam, cum incipere nolimus ab ipso: receptis ab eo patentibus litteris, tam super exhibita purgatione quam praestito juramento, quod super excessu suo mandatis sit apostolicis pariturus; et in omnibus supradictis solemniter et manifeste procedas, et post omnia privilegium ejusdem Ecclesiae quod tibi dirigimus, largiaris.

Dat. Laterani, VII Kal. Febr.

In eumdem fere modum . . . . . decano et capitulo Bituricensibus. usque in finem.

XLIV. NEAPOLITANO ARCHIEPISCOPO Ob ejus merita ei concedit titulum sanctorum Neraei et Achillaei. Coelestis patrisfamilias, licet insufficientes penitus et indigni, vicem gerentes in terris, qui servos suos, qui talenta sibi tradita duplicarant, constituit supra multa, subjectorum nostrarum actiones exquirimus, et in eis, qui, circa nos et Romanam Ecclesiam, obsequium jugiter gratae devotionis multiplicant, acceptis honoribus honores alios cumulamus. Pensat, enim, apostolica sedes puritatem fidei, fervorem mentis et devotionis constantiam in subjectis et circa eos qui se ipsos et sua ejus quodammodo devoverunt obsequiis, interdum servitium beneficio recompensat, interdum oneris gravitatem honore relevat condecenti [Attendentes igitur qualiter in te circa nos, et Romanam Ecclesiam sincere vigeat devotionis affectus, qualiter nostris te hactenus exposueris beneplacitis et mandatis, de communi fratrum nostrorum consilio, Ecclesiam sanctorum Neraei et Achillei, quae, inter titulos urbis, cardinalatus gaudet honore, tuae fraternitati concedimus, confirmamus et praesentis scripti pagina communimus; non quod sufficienter ex hoc nos credamus tuis meritis respondisse, sed ut in eo saltem ex aliqua parte dilectionis propositum quod circa te gerimus exprimamus; licet tale sit quod concedimus quod paucis unquam fuerit ab apostolica sede concessum, imo, saepius multis et magnis viris petentibus denegatum.]

Nulli ergo, etc.

XLV. MAGISTRO ET FRATRIBUS MILITIAE TEMPLI PARISIENSIS. Quamdam sententiam pro eis latam de praebenda quadam confirmat . (Laterani, II Kal. Febr.). Cum olim dilecti filii abbas S. Dionysii, et prior S. Martini de Campis, judices a sede apostolica delegati super quaestione, quae versabatur inter vos et dilectum filium decanum S. Quintini, de possessione annualis praebendae annexae decanatui ejus, pro vobis sententiam promulgassent: quoniam dictus decanus illi sententiae parere nolebat, cognitionem ejus venerabili fratri nostro P. archiepiscopo Senonensi, tunc Cameracensi episcopo, duximus committendam. Verum, supradictus decanus sicut ex tenore litterarum eorumdem archiepiscopi et decani, quorum rescripta dilecti filii S. Victoris, et S. Genovefae abbates Parisienses, sub sigillis suis nostro apostolatui transmiserunt, asserentes se authentica, verbo ad verbum sub eadem continentia, perlegisse, nobis innotuit, recognovit, coram archiepiscopo memorato, quod a praedictis judicibus delegatis, fuit in 60 libris Parisiensibus Templariis condemnatus et eorum sententiam approbavit. Nos igitur vestris justis postulationibus annuentes, ne in contentionem praedicta quaestio relabatur, dictam sententiam, sicut rationabiliter lata est, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae confirmationis, etc.

Dat. Later., II Kal. Febr.

XLVI. ODONI, SUBDIACONO ET CAPELLANO NOSTRO ET ALBERTINO, CAMERAE NOSTRAE NOTARIO, PROCURATORIBUS NOSTRIS. Eis committit quae castra reddenda sint Firmanis ab oppidanis Montis Rubiani . (Laterani, Kal. Febr.) Licet ea quae a legatis et procuratoribus nostris, ratione praevia, statuuntur, rata velimus ei illibata servari, benignitatis tamen et pietatis apostolicae sedis nolumus oblivisci, quae dulcissimae matris deponere nescit affectum, et ideo non solum quod ab illis, verum etiam quod a nobis statuitur, ab aequitatis tramite nolumus deviare; ne forte crudelitas, quae in aliis habetur exosa, in nobis, quod Deus avertat, locum valeat invenire. Ne igitur occasione promissionis quam dilecti filii C. . . . . tituli Sancti Laurentii in Lucina et J . . . . . tituli Sanctae Priscae presbyteri cardinales, tunc apostolicae sedis legati, Firmanis, contra Montem Rubianum, de restituendis castris destructis, bonum pacis valeat impediri, Nos, secundum sanum intellectum cardinalium eorumdem, illa castra intelligimus esse reddenda, quae a morte imperatoris constat esse destructa, ex quo tempore Marchia rediit ad Ecclesiam; non autem illa quae longe ante destructa fuerant, de quibus nec imperator Rubianenses traxit in causam; licet de illis justitiae plenitudinem velimus eisdem exhiberi Firmanis, quemadmodum iidem legati, sententiantes inter Firmanam Ecclesiam et homines Sancti Elpidii, ut castrum et Monterianum eidem Ecclesiae restituerent et redire permitterent homines castrorum illorum, illos duntaxat voluerunt intelligi, quos in hac nova destructione homines Sancti Elpidii receperunt. Quocirca, discretionem vestram monemus attentius et per apostolica scripta mandamus quatenus, eosdem Firmanos moneatis attentius et inducere studeatis, ut Deo gloriam et nobis dantes honorem, super verbo pacis non exhibeant se difficiles aut rebelles, sed eam ad consilium et mandatum vestrum tam liberaliter faciant quam libenter; sciantque pro certo quod, hoc principaliter pro ipsorum bono mandamus, quos sincera diligimus in Domino charitate, neve causam vel occasionem exhibeant, ut eorum exemplo bonum pacis apud alios valeat impediri.

Dat. Later., Kal. Febr, pontificatus nostri anno tertio.

XLVII. N . . . . CUISSIACENSI ET DE MONTE S. MARTINI ABBATIBUS. Hortatur ad subsidia praestanda pro liberatione terrae sanctae. (Laterani, Non. Febr.) Jam pridem ne videremur onera gravia imponere humeris laicorum, quae viri ecclesiastici movere digito etiam recusarent, qui laicos verbo et exemplo inducere debent ad opera pietatis, cum praedecessores nostri et nos eorum secuti vestigia, catholicos principes et populos Christianos, ad suscipiendum Dominicae crucis vexillum et vindicandam injuriam Jesu Christi per litteras et nuntios nostros duxerimus saepius commonendos: tandem, nos et fratres nostri, decimam obventionum nostrarum orientalis terrae subsidio deputare curavimus, et mandavimus clericos universos, quadragesimam omnium proventuum et reddituum suorum in opus tam pium liberaliter erogare. Ne autem si Cistercienses et Praemonstratenses, quorum opera plurimis sunt doctrina, colla humilitatis ab hoc opere pietatis excuterent, aliqui, prave interpretantes et credentes eos non temporalium rerum expensas, de quibus multum curare non debent, sed animarum dispendium evitare, (quasi non liceret armis et viribus propulsare violentiam paganorum ac defendere terram quam Dominus noster suo sanguine comparavit), revocarentur a subsidio terrae sanctae, aliique viri religiosi, eorum exemplo, se ab his eximere niterentur; mitius agentes cum eis, quinquagesimam omnium proventuum et reddituum suorum integre colligi jussimus et in opus tam pium fideliter custodiri; deductis, tamen, prius de ipsorum proventibus, quae ipsorum aliqui deberent creditoribus pro usuris. Cum igitur quod super hoc tam pie incoepimus nolimus relinquere imperfectum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus vos, pariter, tam in vestris quam omnibus Franciae abbatiis, quae ordinis Praemonstratensis existunt, secundum formam priorum litterarum, quinquagesimam de redditibus et proventibus eorum colligatis fideliter et fidelius conservetis, in subventionem terrae orientalis, dante Domino, utiliter convertendam. Quid autem et quantum acceperitis ex singulis abbatiis redigentes in scriptum, sub sigillis vestris et abbatis loci, per fidelem nuntium et sub securo conductu, dilectis filiis . . . . . magistro et fratribus militiae Templi in Francia, faciatis transmitti fideliter conservandum.

Dat. Lateran., Non. Februarii, pontificatus nostri anno tertio.

Scriptum est super hoc in eumdem modum . . . . . DE CORNELIIS, et . . . . . DE BASSOFONTE, abbatibus, ut tam in suis quam omnibus Burgundiae abbatiis, quae ordinis Praemonstratensis existunt, etc., ut supra usque conductu. Dilectis filiis . . . . Cuissiacen., et . . . . . de Monte Sancti Martini abbatibus faciatis transmitti per manus eorum, dilectis filiis . . . . . magistro et fratribus, etc., ut supra.

In eumdem fere modum DE NEHUS, et . . . DE WELLENBEC abbatibus. Jampridem, etc., usque mandamus quatenus vos pariter, tam in vestris quam omnibus Angliae abbatiis, quae ordinis Praemonstratensis existunt, etc., usque Cuissiacen . . . . et de Monte, etc., ut supra.

In eumdem modum BELLEVALLIS, et . . . . REGIAEVALLIS, abbatibus, ut in suis et Lotharingiae abbatiis, quae ordinis Praemonstratensis existunt, secundum formam, etc., ut supra.

In eumdem modum SANCTI JUDOCI, et DE NEMORE, et . . . . . DE SILLEIO abbatibus, ut, tam in suis quam omnibus Normanniae et Pontivi abbatiis, quae ordinis Praemonstratensis existunt, etc., ut supra.

In eumdem modum DE . . . . DE HOREFIA. et . . . . . DE CAMPEN abbatibus, ut, tam in suis quam omnibus Teutoniae abbatiis, quae ordinis Praemonstratensis existunt, etc., ut supra.

In eumdem modum . . . . DE CASA DEI, et . . . . DE RETORTA abbatibus, ut in suis et omnibus Gasconiae, et Hispaniae abbatiis, quae ordinis Praemonstratensis existunt, etc., ut supra.

In eumdem modum . . . . DE PARCO, et . . . . DE NINIVE abbatibus, ut, in suis et omnibus Flandriae et Brabantiae abbatiis, quae ordinis Praemonstratensis existunt, etc., ut supra.

XLVIII. POTESTATI ET POPULO ANCONITANIS. De eorum reditu in fidem apostolicae sedis. (Laterani.) Exsultamus pro vobis in Domino et vobis etiam congaudemus quod inter omnes fideles nostros, qui Marchiam Anconitanam inhabitant, vos sicut a legatis et procuratoribus nostris accepimus, ad obsequium et beneplacitum nostrum promptos exponitis, et paratos, ut nobilitatem civitatis et populi probitatem magnificis operibus ostendatis. Ut ergo vos certiores de gratia et benevolentia nostra reddamus, praesentibus vobis litteris innotescat quod nos Ecclesiam et civitatem Anconitanas, cum clero et populo, de corde puro et conscientia bona et fide non ficta diligimus, et ad honorem et profectum vestrum operam impendere cupimus efficacem, optantes nobis opportunitatem concedi ut vestrae devotionis obsequium, grata mercede, remunerare possemus. Quia vero quanto magis de vobis confidimus, tanto securius imperamus, pro certo tenentes quod, si rem grandem et gravem postularemus a vobis, non pateremur a vestra devotione repulsam, praesertim in his quae ad pacem respiciunt: universitatem vestram rogamus attentius et per apostolica vobis scripta praecipiendo mandamus quatenus, ad concilium et mandatum dilectorum filiorum O . . . . . subdiaconi et capellani nostri et A . . . . . camerae nostrae notarii, procuratorum nostrorum, dimittatis captivos et, tam pro vobis quam pro parte vestra, treguam inire curetis, Deo gloriam et nobis dantes honorem: pro certo scituri quod id tanto gratius reputabimus, quanto magis ad bonum statum totius Anconitanae marchiae credimus profuturum; nosque propter haec, vobis, tanquam devotissimis filiis, grata curabimus vicissitudine respondere.

Dat. Lateran.

XLIX. UNIVERSIS, TAM CLERICIS QUAM LAICIS, IN MARCHIA CONSTITUTIS. De eodem argumento. (Laterani.) Gavisi sumus in Domino et ei devotas gratiarum retulimus actiones, cum, per sollicitudinem nostram, ad dominium Ecclesiae rediistis. Sed cum audivimus dissensiones et guerras, quae pullulant inter vos, devastationes civitatum, destructiones castrorum, combustiones villarum, oppressiones pauperum, persecutiones ecclesiarum, captivitates hominum, caedes virorum, injurias, violentias et rapinas, longe magis tristamur ex his, quam fuerimus ex illo laetati; cum, per legatos et procuratores nostros non sustineatis hujusmodi facinora emendari. Unde, multo deterius est nunc Marchiae, cum in libertatem visa est respirasse, quam tunc exstitisset, quando sub gravi servitute gemebat. Nolentes autem haec nobis ulterius imputari sed volentes apud Deum et homines excusabiles et inculpabiles apparere, protestamur et dicimus, quia, nisi dilectis filiis O . . . . . subdiacono et capellano nostro et A . . . . . camerae nostrae notario, procuratoribus nostris, super his, quae ad pacem pertinent et justitiam, humiliter parueritis, imo nobis in ipsis qui vice nostra funguntur, cogemur aliud cogitare, fientque novissima vestra pejora prioribus; et quia, cum potestis non vultis, cum volueritis non poteritis respirare. Quapropter universitati vestrae, sub debito fidelitatis districte praecipimus, quatenus omni contradictione et excusatione postposita, quod statuendum duxerint inter vos recipiatis humiliter, et inviolabiliter observetis. Alioquin, quoniam abhorretis dulcedinem, amaritudinem sentietis, vobis solummodo, imputantes quidquid mali contigerit evenire. Nos enim ratum habebimus quod ipsi duxerint statuendum.

Dat. Lateran.

L. O. SUBDIACONO ET CAPELLANO NOSTRO ET A. CAMERAE NOSTRAE NOTARIO, PROCURATORIBUS NOSTRIS. De eorum potestate in rebus apostolicae sedis in Marchia curandis. (Laterani.) Etsi plus solito multis et magnis simul negotiis occupati, receptis tamen litteris vestris, quae continebantur in illis notavimus diligenter, sollicitudinem vestram in Domino commendantes, quod pro nostrae jussionis obsequio nec labores nec expensas vitatis; potentes enim sumus, per Dei gratiam, vobis recompensationem congruam exhibere. Quia vero non qui coeperit sed qui perseveraverit, salvus erit, et, juxta vulgare proverbium, non semper ad unum ictum arbor dejicitur, sed quod una vice non fit, alia vice perficitur; discretionem vestram monemus attentius et per apostolica vobis scripta mandamus quatenus, sicut bene coepistis, instetis, ut, cum nil ex contingentibus omiseritis, non nobis et vobis, sed his et illis valeat imputari, qui nolunt pacem recipere, cum pax ab eis fuerit prolongata. Quia vero de vobis indubitatam fiduciam obtinemus et vos, sicut viri providi et prudentes, circumstantias negotiorum et personarum, tanquam praesentes, potestis melius indagare, super quibus vestrum nobis consilium expressistis expresse rescribimus, et, juxta consilium vestrum, litteras destinamus. Caetera vobis committimus et injungimus, juxta vestrae discretionis arbitrium exsequenda, ratum quod feceritis habituri. Quid autem universis, tam clericis quam laicis, per apostolica scripta mandemus tenor litterarum nostrarum, cum sint patentes, vobis plenius indicabit. Vos ergo de gratia nostra securi, prout melius vobis Dominus inspiraverit, procedatis.

Dat. Lateran.

LI. CONSULIBUS ET POPULO SENOGALLIENSIBUS. Mandat ut restituant castra et alia quae in episcopatu Senogalliensi occuparunt. In tantum, quod dolentes referimus, jam refriguit charitas hominum et iniquitas abundavit, ut, quia dati sunt in reprobum sensum, laetentur cum male fecerint et in pessimis rebus exsultent, ac se ipsos persequendo dilanient; ita, ut in suo sanguine cruententur. Cumque doleamus plurimum haec in pluribus mundi partibus evenisse, illis, tamen, magis compatimur, qui nobis, tam spiritualiter quam temporaliter, sunt astricti. De prudentia siquidem vestra miramur quod, cum nobis ex debito fidelitatis teneamini defendere pro viribus. quae habemus, quae non habemus nos ad recuperandum et recuperata ad retinendum juvare, vos, domama nostra, quatuor videlicet turres, quatuorque palatia in civitate vestra et omnia, quae, in domibus, terris, et vineis. Gutibuldus et Gisel brandus emerunt, Montem Sancti Viti, Albarellum, quod aedificavit bonae memoriae. . . . . . . . . . .. . . . . quondam episcopus Albanensis, Donum regis, Rapulam, Altianum, Montem Guittonnensem, Labarbaram, partem quamdam de Fossa caeca, in hominibus et in terris, Montem Thebaldi, casam Muratam, Canocelam, et plures villas in episcopatu vestro praesumpsistis, ut audivimus, per violentiam occupare, in nostrum et Ecclesiae Romanae dispendium et vestrum dedecus, et jacturam. Nolentes igitur haec negligenter omittere, ne nobis possit merito imputari, universitati vestrae districte praecipimus quatenus, super praedictis, et aliis, quae de nostris domaniis occupastis, dilectis filiis O. subdiacono et capellano nostro, et A . . . . . camerae nostrae notario, procuratoribus nostris, congrue satisfacere non tardetis. Alioquin, sententiam, quam in vos, propter hoc, duxerint promulgandam, ratam habebimus et faciemus inviolabiliter observari.

LII. CONSULIBUS ET POPULO FANENSIBUS. Mandat ut ablata Romanae Ecclesiae restituant. De censu annuo, pro civitate et comitatu Fanensibus, Ecclesiae Romanae solvendo. (Laterani.) In eumdem fere modum CONSULIBUS, et POPULO FANENSIBUS usque: juvare; vos, possessiones, et alia bona ecclesiae Sanctae Mariae Novae, quae ad nos nullo pertinet mediante ac palatium, quod construxit comes Walterius in civitate Fanensi; et omnia alia, tam mobilia quam immobilia, quae fuerunt ejusdem comitis, ad nos jure dominii pertinentia, cum ipse, sicut asseritur; de jure nequiverit condere testamentum, detinetis per violentiam occupata. Nolentes igitur, etc., usque observari. Praeterea cum quinquaginta libras pro censu nobis teneamini solvere annuatim, medietatem pro civitate Fanensi et medietatem pro ejus districtu; vos occasione hujusmodi, civitatem et comitatum Forosimpronienses, qui ad Romanam Ecclesiam specialiter pertinent, sub vestro districtu convertere attentatis, cum ad vos nulla pertineat ratione. Ideoque, vobis districtius inhibemus ne de civitate vel comitatu praedicto vos ulterius intromittere praesumatis, sed satisfaciatis dictis procuratoribus nostris de praesumptis hactenus competenter, et super eo quod, post prohibitionem ipsorum, cum Gutibuldo pacem sive treugam praesumpsistis inire.

Dat. Lateran.

LIII. CONSULIBUS ET POPULO CAMERINENSIBUS. De censu annuo Romanae Ecclesiae solvendo pro civitate Camerinensi. Arguit quod vallem castri Makelde everterint et castrum Sanctae Anatoliae occuparint. (Laterani.) In eumdem fere modum CONSULIBUS et POPULO CAMERINENSIBUS, usque juvare. Vos contra haec, voluntate propria venientes, cum, coram dilecto filio, G . . . . . . tituli Sanctae Mariae Trans Tiberim presbytero cardinali, apostolicae sedis legato, concesseritis, Ecclesiae Romanae annuum censum quinquaginta librarum, pro civitate vestra et paucis circumadjacentibus locis, vos annis singulis soluturos, instrumentum confectum exinde, dilectis filiis O . . . . subdiacono et capellano nostro et A. camerae nostrae notario, procuratoribus nostris, noluistis aliquatenus assignare, sed vallem castri Makelde, quam nuper destruere praesumpsistis et castrum Sanctae Anatoliae, ad jurisdictionem vestram convertere attentatis, cum ad vos nulla pertineant ratione. Nolentes, igitur, etc. ut in alia.

Datum Lateran.

LIV. ABBATI DE STENWELT, PRAEPOSITO SANCTI SEVERINI IN COLONIA, ET . . . . . . . . PRIORI DE MERE. De electione abbatissae Gerenseheymensis . (Laterani, VIII Id. Februarii.) Constitutis in praesentia nostra, Gertrudi moniali et . . . procuratori Gudae monialis, dilectos filios nostros B . . . . . tituli Sanctae Suzannae presbyterum et M . . . . . tituli Sancti Theodori diaconum, cardinales, concessimus auditores; coram quibus fuit, pro parte ipsius Gertrudis propositum quod, cum olim vacante monasterio de Gerenseheym, a duodecim monialibus fuisset in abbatissam electa, quinque, tantum, eligentibus sibi Gudam, utraque nuntium suum propter hoc ad sedem apostolicam destinavit; qui, coram multis, in certos judices convenerunt, juramento firmantes quod a commissione quam obtinerent communiter nullatenus resilirent nec declinarent examen judicum pariter electorum. Sed nuntius Gudae, contra praestitum veniens juramentum, ad . . . . . quondam abbatem de Monte et dilectos filios . . . . . . de Campis abbatem, et . . . . . . praepositum Sancti Gereonis, furtim litteras impetravit. Cumque illi vellent in causa procedere, nuntius ipsius Gertrudis, ab apostolica sede reversus, dilectis filiis, majoris Ecclesiae, et . . . . . Sancti Gereonis decanis et majori quondam scholastico, Coloniensibus, commissionis exhibuit litteras, sub hac forma, ut litteras, quas nuntius partis adversae, per fraudem extorserat denuntiantes irritas et inanes, quidquid per eas esset in ejusdem Gertrudis praejudicium attentatum revocarent penitus, et postmodum causam earum fine canonico, terminarent. Judices vero prioribus litteris revocatis, cum vellent super electione cognoscere, pars Guidae proposuit litteras illas sibi suspectas, esse ad sedem apostolicam remittendas; cujus petitionem cum Gertrudis ea ratione repelleret, quod nullas causas suspicionis pars Gudae proponeret vel probaret, eadem Guda causa subterfugii ad nostram audientiam appellavit. Sed judices, intelligentes hujusmodi appellationi deferendum non esse, receptis testibus quod Gertrudis a majori et saniori parte fuisset electa, ipsam in possessionem abbatiae, nostra freti auctoritate, miserunt. Postmodum autem cum eadem Gertrudis nuntium suum cum gestis judicum, ad sedem apostolicam destinasset, ipse, immemor fidei quam super negotio ejus fideliter procurando praestiterat, cum nuntio partis adversae collusit et in manibus ejus gesta tradidit universa et in judices suspectos omnino convenit. Unde, cum postmodum ad venerabilem fratrem nostrum . . . . . Coloniensem archiepiscopum et dilectos filios . . . . . praepositum Sancti Georgii, et . . . . . decanum Xanctensem comparuissent commissionis litterae impetratae. Gertrudis eadem, posita coram eis, contra archiepiscopum ipsum excepit, quod ab ipso fuerat super eodem negotio appellatum et quod ab initio litis, partem adversam foverat et proventus ejusdem monasterii, quos, tanquam judex ordinarius, lite pendente, debuisset fideliter conservare, illi, quae obtineret in jure, postmodum conferendos, adversariae suae concesserat, et sic illam contra se duxerat muniendam. Proposuit etiam quod Xanctensis decanus adversariam suam proximae linea consanguinitatis attingeret, et quod . . . . . praepositus Sancti Georgii, adhuc constitutus in aetate minori, nondum esset idoneus ad judicium proferendum. Ad haec autem pars altera respondebat, quod, cum judices ipsi de assensu nuntiorum utriusque partis obtenti fuissent, eadem Gertrudis nec poterat nec debebat eorum judicium declinare. Sed ipsa contra haec taliter replicabat quod si nuntius ejus praedictas causas suspicionis scivisset ad plenum dolose in tales judices convenisset. Unde ipsa factum ejus ratum non tenebatur habere, cum factum procuratoris non debeat ratum esse, nisi cum gestum fuerit bona fide. Demum, cum judices rationes ejus admittere noluissent, eadem Gertrudis, se et causam suam apostolicae protectioni supponens, ad nostram audientiam appellavit; sed judices nihilominus, praeter juris ordinem procedentes, praedictam Gudam de abbatia investire curarunt; moniales, quae excommunicatae fuerant, sine solemnitate qualibet absolventes. Caeterum ad haec nuntius praedictae Gudae respondit quod, cum a sex fratribus et septem sororibus, canonice fuisset in abbatissam electa, praedicta vero Gertrudis a parte numero et dignitate minore fuerit nominata, ipsa per nuntium suum ad praedictos de Monte et de Campis abbates et . . . . . praepositum Sancti Gereonis, commissionis litteras impetravit. Qui cum, partibus citatis legitime et causa secundum ordinem ventilata, usque ad calculum diffinitivae sententiae processissent, nuntius praedictae Gertrudis ad praefatos majoris Ecclesiae, et . . . . . Sancti Gereonis, decanos et majorem scholasticum in Colonia litteras apostolicas reportavit. Qui, cum partes peremptorie citavissent. eadem Guda, tum quia unus judicum advocatus et reliqui duo, ab initio litis, fautores fuerant praedictae Gertrudis, tum quoniam litterae illae videbantur sibi suspectae merito, ut dicebat, tum quoniam a prioribus judicibus per neutram partium fuerat provocatum, ad nostram audientiam appellavit. Sed judices, nihilominus, praedictae Gertrudi possessionem abbatiae adjudicare curarunt, in eamdem Gudam et fautrices ipsius excommunicationis sententiam proferentes; propter quod, nos, ad petitionem utriusque partis, causam ipsam praedicto archiepiscopo . . . . . praeposito Sancti Georgii, et . . . . . decano Xanctensi commisimus terminandam; qui, licet praedicta Gertrudis eorum recusasset examen, quia tamen recusationis suae causam rationabilem non ostendit, cum eis de priorum judicum processu constaret, auditis allegationibus pro eadem Guda propositis, sententiam latam a praedictis judicibus revocarunt, electionem factam de eadem Guda, auctoritate apostolica, confirmantes. Ad fundandam, autem, intentionem suam, praedicta Gertrudis, coram eisdem cardinalibus testes induxit, et procurator partis adversae se testes asseruit producturum, quorum copiam apud sedem apostolicam non habebat. Cum autem cardinales praedicti, quae coram eis proposita fuerint fideliter retulissent, causam ipsam vestro duximus examini committendam. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, partibus convocatis, audiatis quae fuerint hinc inde proposita, et, testibus ex utraque parte receptis et attestationibus coram cardinalibus ipsis exhibitis, quas vobis sub bulla nostra mittimus interclusas, et aliis quae coram vobis exhibitae fuerint, publicatis, Deum habentes prae oculis, si partes consenserint, diffinitivam sententiam proferatis. Alioquin, usque ad diffinitivae sententiae calculum, sublato appellationis obstaculo, procedentes, gesta omnia redacta in scriptis, sub sigillis vestris, ad sedem apostolicam destinetis: statuentes partibus terminum competentem, quo per se vel procuratores idoneos ad praesentiam nostram accedant sententiam recepturae. Volumus autem nihilominus et mandamus ut eidem Gertrudi moderatas expensas, de bonis monasterii faciatis congrue provideri, ne cogatur turpiter mendicare. Testes, etc., cogantur, censura ecclesiastica, appellatione remota. Nullis litteris, etc., praeter assensum partium, etc. Quod si, non, omnes, etc., duo vestrum, etc.

Dat. Lateran., VIII Id. Februarii.

LV. PRIORI ET CAPITULO SEGUNTINIS. De confirmatione quorumdam reddituum. (Laterani, Id. Februar.) Justis petentium desideriis, etc., usque annuentes; omnes redditus, quos habetis in Seguntia, Atentia, Medinensi Ripa, Molinensi et earum pertinentiis. Jus, etiam quod in earumdem villarum ecclesiis obtinetis, sicut ea omnia possidetis rationabiliter, et quiete, vobis, et per vos Ecclesiae vestrae, auctoritate apostolica confirmamus, etc. Nulli ergo, etc.

Dat. Lateran., Id. Februarii, pontificatus nostri anno tertio.

LVI. PRIORI ET CANONICIS REGULARIBUS ECCLESIAE SANCTAE MARIAE DE CHIRBERI. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, Kal. Februarii.) Justis petentium desideriis, etc., usque annuentes; praedictam ecclesiam Sanctae Mariae et personas vestras, cum omnibus bonis, quae inpraesentiarum rationabiliter possidetis, aut in futurum, justis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter, autem, ecclesiam Sancti Michaelis de Chirberi cum omnibus pertinentiis suis; et totam terram dominii sui, cum omnibus mesnagis, ad aedificia eorum facienda inter coemeterium et viam publicam, et locum molendini de Bradebrugeforf; totam terram et boscum in Suedo, ad assartandum; et molendinum de Chiscore; et mesnagium molendinarii, quod est inter coemeterium et ripam; virgatam terrae Matthaei, quam idem Matthaeus tenet in campo juxta Winnisburi; et landam Kedivor; et totum assartum Gervasii, Fratris Hospitalis; unum burgagium in Mungumeri, scilicet, unam acram terrae de dominio suo, et quinque agras ex parte villae, et molendinum de Chine, et unam virgatam terrae ad idem molendinum pertinentem, cum prato; et mesnagium Radulphi piscatoris, cum tota orofra et pascua libera in omnibus pascuis suis; et omnes libertates in terris, pratis, silvis, planis, aquis, molendinis, piscariis et pannagiis omnium propriorum porcorum; sicut ea juste ac pacifice possidetis, vobis et per vos eidem ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., hanc, paginam nostrae protectionis, et confirmationis, etc.

Dat. Lateran., Kal. Februarii.

LVII. NOBILI VIRO, AYMONI, DOMINO DE CICALA, REGIO JUSTITIARIO TERRAE LABORIS. Recipitur sub protectione. (Laterani, XIV Kal. Martii.) Sacrosancta Romana Ecclesia devotos et humiles filios, etc., usque: attendentes; personam tuam; cum omnibus bonis, etc., usque suscipimus. Specialiter autem castrum Cicalae, cum omnibus pertinentiis suis, regia tibi donatione concessum, jure tibi haereditario pertinens, sicut ipsum juste possides et quiete, devotioni tuae, auctoritate apostolica, confirmamus, etc. Nulli ergo, etc.

Dat. Lateran., XIV Kal. Martii.