Regesta sive epistolae 1/IIB

This is the stable version, checked on 19 Septembris 2021. Template changes await review.
LIBER SECUNDUS. B
XII saecolo

 LIBER II A LIBER II C 

CI. GOSTADIGIN. FUNDATRICI ET FATRIBUS AC SORORIBUS ECCLESIAE BEATAE MARIAE DE ROCCA MAJORI SITAE IN LOCO QUI DICITUR PUTEUS DE CHARTARIIS. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, Kal. Julii.) Cum a nobis petitur, etc., usque ad verbum assensu, ecclesiam ipsam et personas ibidem divinis obsequiis mancipatas, cum omnibus bonis quae in praesentiarum eadem ecclesia rationabiliter possidet, aut in futurum justis modis praestante Domino poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti pagina communimus. Ad indicium autem perceptae hujus a sede apost. protectionis, unam libram cerae nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Nulli ergo, etc.

Datum Lat. Kal. Julii

CII. ROMANO ARCHIPRESBYTERO ET CLERICIS SANCTORUM MARTYRUM SERGII ET BACCHI, TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, VI Kal. Julii.) Licet omnium Ecclesiarum sit nobis cura et sollicitudo commissa, illis tamen quae in Urbe consistunt tanto sollicitius nos convenit praevidere et earum jura illibata servare, quanto amplius ad jurisdictionem nostram noscuntur specialius pertinere. Eapropter, dilecti, etc., usque ad verbum annuimus et praefatam ecclesiam beatorum martyrum Sergii et Bacchi, in qua divino, etc., usque ad verbum vocabulis. Medietatem arcus triumphalis, qui totus in tribus arcubus constat, de quo unus de minoribus arcubus propinquior est vestrae ecclesiae, supra quem una ex turribus aedificata esse videtur, et medietatem de arcu majori qui est in medio cum caminatis juxta minorem arcum, cum introitibus et exitibus suis et aliis omnibus suis pertinentiis, quae sub his finibus concluduntur. A primo latere est altera medietas ejusdem arcus triumphalis, juris haeredum Cimini; a secundo latere est aliud claustrum suprascripti Cimini et curtis et via publica; a tertio latere est curtis ecclesiae vestrae; et a quarto latere est via publica, quae pergit ante supradictam ecclesiam, sicut in instrumento locationis factae a bonae memoriae Gregorio ejusdem ecclesiae diacono cardinali plenius continetur; ecclesiam Salvatoris de Statera cum pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Laurentii positam sub Capitolio, cum casis, cryptis, hortis et omnibus aliis suis pertinentiis; omnes domos positas in Gallicis, quae his finibus concluduntur: a duobus lateribus tenet ecclesia vestra, a tertio tenet ecclesia Sanctae Martinae, a quarto latere via publica quae pergit ante dictam ecclesiam. Omnes domos quae sunt positae in regione Piri cum casalinis et hortis et aliis pertinentiis suis, praeter unum casalinum juris Sancti Sabae et unam domum Pantalei addextratoris; domum unam positam in regione Sancti Adriani juxta columnas Sancti Joannis ante portam Latinam; domum unam positam juxta domum Joannis de Ascesa; quatuor cryptas cum casalinis ante se, usque ad viam publicam post ecclesiam Salvatoris de statera, quas emistis ab haeredibus Petri de Ascesa; unum casalinum in regione Sancti Theodori in pede Canapariae; duo casalina juxta columnam perfectissimam; unum casalinum juxta domum Rogerii de Rozo et juxta domum Urb. turrim in casale Barbarian. cum terris, vineis, sylvis, pratis, montibus, collibus, pascuis, salictis, arboribus fructiferis et infructiferis, puteis, fontibus, rivis, aedificiis parietinis et aliis suis omnibus pertinentiis, quae infra subscriptos terminos continentur: a primo latere rivus de Luzan et tenimentum haeredum Fusci de Berta et tenimentum Sanctae Anastasiae: a secundo latere via publica Ardeatina usque ad fossatum Sancti Nicandri: a tertio latere idem fossatus inter vos et ecclesiam Sanctae Mariae de Aventin. et tenimentum Sancti Georgii et quatuor Sanctorum Coronatorum: a quarto latere tenimentum Sanctae Mariae Majoris et tenimentum monasterii Sanctae Mariae in Campo Martis, usque ad praedictum rivum Luzan; quatuor vinealia juxta Cantarum Alban.; terram quam habetis in territorio Ariciae supra lacum de Nemo; duo fila salinarum in Bordanaria, in loco qui dicitur Caput bovis, juxta filum Sancti Pancratii; tenimentum Tusculani vobis et ecclesiae Sanctae Mariae in Porticu a felicis recordationis Coelestino papa praedecessore nostro concessum, quod infra hos fines concluditur: a primo latere via Cavonis: a secundo latere fossatus qui ascendit ad columnam felleris usque in caput pantani: a tertio latere super caput pantani usque ad limitem majorem, et per eumdem limitem usque ad fossatum Berardi Anagnini: a quarto latere per idem fossatum usque ad viam Cavonis; inferioris vero camellariae parochiam et ejusdem camellariae proprietatem, ita quod nulla injuria inferatur habitatoribus ipsius camellariae ab habitatoribus superioris camellariae; hortum quoque Sancti Laurentii, sive supra Sanctum Laurentium; terram quae quondam fuit olivetum a cava usque ad Salvatorem; terram supra olivetum usque ad balneariam sive vascam; hortum Sancti Sergii sive post Sanctum Sergium et hortum inter columnas usque ad abscidam et usque ad custodiam mamortinam: super quibus inter vos et ecclesiam Sanctae Mariae de Capitolio quaestio diutius fuerat agitata, et ex delegatione felicis memoriae Coelestini papae praedecessoris nostri per dilectos filios I. tt. Sancti Stephani in Coelio Monte et Sofr. tt. Sanctae Praxedis presbyteros cardinales amicabili compositione sopita, sicut in scripto eorumdem cardinalium exinde confecto plenius continetur, vobis et per vos Ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus. Duas insuper petias vinearum in vivario infra muros Urbis et unam extra portam Sancti Pauli in Castannola et aliam petiam foris portam Latinam, cum cryptis, torcularibus et aliis earum pertinentiis, vobis nihilominus confirmamus. Decernimus ergo, etc. Salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur, etc.

Datum Laterani, per manum Rainaldi Acheruntini archiepiscopi, cancellarii vicem agentis, VI Nonas Julii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1199, pontificatus vero domini Innocentii papae III, anno secundo.

CIII. PETRO COMPOSTELLANO ARCHIEPISCOPO. Decernit episcopatus Ulixbonensem et Elborensem esse subjectos archiepiscopo Compostellano. (Laterani, VI Non. Julii.) In causa duorum episcopatuum, videlicet Ulixbonen. et Elborensis, quae inter te ac venerabilem fratrem nostrum Bracaren. archiepiscopum vertebatur, cujus examinationem plenariam, sola sententia sedi apostolicae reservata felicis recordationis Urbanus papa praedecessor noster vicedomino Brixiensi et magistro I. Bergomen. commisit in Hispaniam destinatis, te coram ipso vicedomino, altero jam collega post citationem defuncto, contra dictum archiepiscopum in initio proposuisse cognovimus quod Bracaren. archiepiscopus post litteras citationis receptas, post appellationem et inhibitionem a te interpositas ne in praedictis episcopatibus aliquid in tuum praejudicium attentaret, electos illius temporis consecravit. Unde te offensum graviter querebaris. Ubi a te nihilominus fuit propositum contra ipsum, quod ante invasionem barbaricam Ulixbona et Elbora civitates ad Emeriten. metropolim pertinebant; sed ea postmodum captivata, et ipsae cum ea captivae fuerunt donec dignitas ejus cum omni jure suo in Compostellanam Ecclesiam est translata. Dictae quoque civitates Christianorum cultui sunt, faciente Domino, restitutae; de quibus usque ad tempora jamdicti praedecessoris nostri non fuit in dubium revocatum quin ad Compostellanam Ecclesiam pertinerent; licet rex Portugal. ad suggestionem Bracaren. Ecclesiae jus Ecclesiae Compostel. pluries molestarit, pro cujus prohibitione secundus Elboren. electus in tantum distulit consecrari, quod absque consecratione decessit: cujus successor et tertius Ulixbonen. electus, praefato rege vivente non fuerunt ab aliquo consecrati. Hujus autem violentiam successor filius superavit, cogens Bracaren. archiepiscopum, cogi volentem, ut jamdictos electos, quod pater nunquam fecerat, consecraret. Contra quod ex parte tua prius fuerat ad sedem apostolicam appellatum; a qua commissionem, de qua praemisimus, impetraras; proponens coram dicto vicedomino Brixien. te illos duos episcopatus possidere ac possedisse, atque ad tuam ipsos Ecclesiam pertinere; petens nihilominus ut Bracaren. archiepiscopus tibi de illatis injuriis satisfaceret et cohiberetur de caetero ne in praedictis episcopatibus te libere uti jurisdictione metropolitica impediret, quos ad Ecclesiam tuam indubitate spectare per apostolicae sedis privilegia, concilia quoque, divisiones et historias et publicam famam, sicut in causa quatuor episcopatuum feceras, ostendere nitebaris; parte altera respondente Bracaren. Ecclesiam illos duos episcopatus et possidere tunc et ab eo tempore possedisse quo per gratiam Dei et virtutem A. regis Portugalen. duae civitates praedictae de manu paganorum fuerant liberatae atque ad cultum fidei Christianae per Bracaren. archiepiscopi praedicationem reductae et jure suo sic usum archiepiscopum Bracaren. asserebat tibi aliquatenus injuriam non fecisse. Ex his ergo circa injuriarum possessionis et proprietatis articulos intentionem tuam asserebas esse fundatam, et ad singulos articulos partem alteram respondisse: ad injurias quidem et possessionem expresse, ad proprietatem vero latenter; cum, juxta canonicas sanctiones, quicunque ad suam cathedram pertinentia loca lucrari negligunt in catholicam unitatem, si post tempus canonicum id moniti non effecerint, ad eum perveniant qui poterit ea sua praedicatione lucrari. Porro Bracaren. archiepiscopus respondebat quod cum in praemisso judicio satisfactio tantum injuriarum petita fuisset et ut cohiberetur archiepiscopus Bracaren. ne impediret te uti jurisdictione metropolitica in illis duobus episcopatibus, sicut ex forma libelli conjicitur manifeste, profecto nec proprietatem nec possessionem ab eo jam petere poteras in praesenti judicio, praesertim cum te diceres possessorem; unde proprietatem vel possessionem ab eo petere non valebas, quae non nisi a possidentibus repetuntur: adjungens quod, etsi ad proprietatem vel possessionem aliquid pertinens a parte sua coram nobis fuerit allegatum, cum jus suum fuerit protestata, non debebat in ejus dispendium redundare. Interdictum quoque Uti possidetis quod in hoc casu locum videbatur habere, cum utraque partium se possidere diceret, tibi non competere proponebat, cum te, sicut dicebat, non probaveris possessorem nec interdicto illo alius agere valeat quam possessor; in quo ille debet per sententiam obtinere, nec vi nec clam nec precario ab altero possidet. Tu vero possessionem Ecclesiae tuae multipliciter ostendere satagebas, tam per confessiones adversae partis quam per electorum et episcoporum recognitiones et professiones et obedientiam eorumdem quam etiam per exsecutiones Rom. pontificum, quae singula tam instrumentis quam testibus asserebas esse probata. Interrogatus enim in jure G. Bracaren. archiepiscopus proximus antecessor istius, si credebat aliquem praedecessorum suorum hos episcopatus aliquando possedisse, respondit: « Quidam dicunt sic, quidam non, et ideo nescio quibus credam; » et addidit postea: « Nec inde certus sum, nec incertus. » Quae verba in id eum videbantur inducere ut nullum praedecessorum suorum crederet possedisse. Primus autem post liberationem Ulixbonen. episcopus G. nomine, nec non et Alvarus successor ipsius professionem fecerunt in scriptis et etiam manualem Compostellan. archiepiscopo et ei sicut metropolitano suo reverentiam et obedientiam impenderunt. Tertius quoque, qui superest, dum adhuc esset electus, idem cum tota sua Ecclesia recognovit, veniens ut confirmationem electionis et munus consecrationis reciperet ab archiepiscopo memorato, nisi de medio fere itineris per prohibitionem regis sui fuisset ad propria revocatus; sicut per multos testes asserebas esse probatum. Exsecutiones quoque Rom. pontificum, videlicet Alexandri, Lucii et Coelestini, qui possessionem quam te habere, licet cum perturbatione, credebas, declarare voluerunt, demonstrant quod te in plenum jurisdictionis usum inducere curaverunt, facultatem tibi liberam tribuentes suspendendi, excommunicandi et electionem cassandi, praecipientes etiam sententias a te latas inviolabiliter observari, sicut in eorumdem litteris continetur. Pro jurisdictionis autem exsecutione libere obtinenda in Elboren. episcopatu punitus est Bracaren. archiepiscopus in episcopatibus Gallaeciae tibi per sedem apostolicam assignatis, sicut in litteris bonae memoriae Alexandri papae contineri dicebas. Ex litteris etiam Ulixbonen. episcopi, quas ostendebas bullatas, ostendere nitebaris quod Elboren. episcopus sententiam a te latam ipsum incoeperat observare. Bracaren. autem archiepiscopus respondebat professiones praedictas non esse per testes approbatas, quamdam ipsis testibus de ratione temporis impossibilitatem objiciens, asserens etiam quod per professiones hujusmodi clam ignorante Bracaren. archiepiscopo factas non potuit Ecclesia Bracaren. sua possessione privari; cum et quaedam earum factae fuisse probentur cum Ulixbonen. episcopus exsulabat; possessionem suam multo plenius et efficacius satagens comprobare, cum omnes episcopi a liberatione civitatum illarum in illis duobus episcopatibus per Bracaren. archiepiscopum fuerint consecrati, qui ei tanquam suo metropolitano reverentiam et obedientiam impenderunt, venientes ad concilia Bracaren. tanquam proprii suffraganei, et querelas suas coram eodem archiepiscopo proponentes, sicut per multos testes asserebat et tuae partis quaedam etiam instrumenta sufficienter esse probatum. Litteras autem bonae memoriae Coelestini papae praedecessoris nostri super eodem negotio pro te contra Bracaren. ecclesiam impetratas in nullo sibi posse praejudicare dicebat, cum lite pendente fuerint impetratae, quando non licet etiam supplicare. Tu vero praeter praemissa fortius allegabas quod cum G. Bracaren. archiepiscopus et M. canonicus et clericus tuus olim essent in praesentia bonae memoriae Alexandri papae praedecessoris nostri pariter constituti, eodem M. clerico tuo firmiter proponente quod Bracaren. archiepiscopus plures de suffraganeis tuis, et praecipue Ulixbonen. et Elboren. episcopos, occupaverat, dictus archiepiscopus e contra respondens asseruit quod praefatos episcopos nullatenus detineret nec ab eis obedientiam vel reverentiam aliquam exigeret, nec etiam quomodolibet impediret quominus tibi et Ecclesiae tuae obediant et subjectionem impendant. Adjecit etiam quod cum nobilis vir dux Portugalen. civitatem Elboren. cepisset, ne in paganismum rediret, instantia ejus . . . . praedecessor suus ibidem episcopum consecravit, sed tamen ab eo nullam obedientiam vel reverentiam requisivit, imo ut Ecclesiae Compostellanae obediret mandavit; qui nondum propter paupertatem, et quia nimium remotus est, ad tuam accessit Ecclesiam. De aliis vero episcopatibus, quos idem M. clericus tuus dicebat ad tuam Ecclesiam pertinere, dixit quod ad Ecclesiam suam spectant et sibi jure metropolitico debent subesse, et super hoc privilegia Rom. pontificum multa produxit. Cumque ab eodem nuntio tuo idem praedecessor noster instantius requisisset si qua exinde privilegia Ecclesia tua haberet et ipse asseverasset se id omnino nescire, statuit ut episcopi quos Bracarensis non recognovit ad te pertinere, asserens ad Ecclesiam suam ipsos spectare, ei et Ecclesiae suae, quousque hoc judicio diffiniretur, obedientiam et reverentiam impendant, et ipse praedictos duos episcopos libere tibi et Ecclesiae tuae obedire permittat. Licet autem Bracaren. archiepiscopus contra praedictas litteras allegaret quod illa confessio sibi praejudicare non poterat, cum in jure facta non fuerit, eo quod praefatus M. non procurator aut responsalis, sed canonicus tantum et clericus in illis litteris appellatur, quia tamen saepedictus Bracaren. archiepiscopus illas litteras impetravit et eis pro se usus est in judicio magnumque de illis commodum acquisivit, et tu quod per eumdem M. canonicum et clericum tuum super hoc factum fuit ratum habes et approbas, unde jam ille non potest objicere quod nullus pro parte tua ibi fuerit procurator. Nam et quod per falsum procuratorem agitur in judicio valet utique, si postea per dominum approbatur, tum etiam praesumendum sit pro facto Rom. pontificis. Unde conjicitur quod coram Alexandro papa, qui statutum illud emisit, lis fuerit contestata: Nos, attendentes quod forma petitionis, quam tu in hoc judicio porrexisti, eadem est cum forma constitutionis quam dictus praedecessor noster Alex. papa fecisse probatur, cum forma quoque aspectionis, quam Bracaren. archiepiscopus coram eodem Alex. fecisse dignoscitur, super quo testes in hoc judicio producti fuerunt et attestationes etiam publicatae, nec non et super ipsis attestationibus disputatum, rationibus et allegationibus utriusque partis diligenter auditis et cognitis, attestationibus quoque ac instrumentis visis et intellectis, habito fratrum nostrorum consilio de communi deliberatione decernimus et sententialiter diffinimus ut Bracaren. archiepiscopus vel Ecclesia Bracaren. nullatenus te vel Ecclesiam Compostellan. impediat quominus in praedictis duobus episcopatibus plene ac libere jurisdictionem metropoliticam valeas exercere. Nulli ergo, etc., diffinitionis, etc.

Datum Laterani, VI Nonas Julii.

CIV. CANTUARIENSI ARCHIEPISCOPO. Adversus Simoniacos. (Laterani, VI Kal. Julii.) In tantum, peccatis exigentibus, corda quorumdam simoniaca pravitas depravavit, ut in exterminium canonicae sanctionis et elusionem quodammodo divini judicii, lucris turpibus inhiantes, ac dicentes in corde suo, Non est Deus, Simoniam sub honesto nomine pallient, quasi mutato nomine culpa transferatur et poena, Verum nec Deus, secundum Apostolum, irridetur nec tales Simonis sectatores, etsi temporalem in praesenti forsan eludant, in futuro poenam effugient sempiternam, cum nec honestas nominis criminis malitiam palliabit nec vox poterit abolere reatum. Sane pervenit ad audientiam nostram quod cum olim quidam suffraganei tui pro chrismate contra canonicas sanctiones certam accipere consueverint pecuniae quantitatem, metuentes poenam canonicam, et correctionem tuam eludere cupientes, tempus faciendae solutionis anticipant, recipientes in media quadragesima quod recipere consueverunt post Pascha; et, ut causam accipiendi dissimulent, nomen etiam variarunt, denarios, quos prius chrismales, secundo paschales dicebant, consuetudinem mediae quadragesimae nuncupantes. Quidam vero nec tempus solutionis nec solvendorum nomen in aliquo variarunt, veterem per omnia consuetudinem imitantes. Quia vero expressius exprimit venditionis speciem qui prius percipit pretium quam rem conferat pretiosam, quam qui tempus recipiendae mercedis dissimulando distulerit et dissimulaverit differendo, licet utrumque in talibus periculosum existat, cum gratis gratia conferenda sit, ne ipsam contingat et rem et nomen gratiae demereri, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus, auctoritate nostra fretus et tua, taliter excessus corrigas supradictos, suffraganeos tuos et eorum officiales, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, sublato appell. obstaculo, a tam illicita exactione compescens, quod ad nos de caetero super hoc querimonia deferri non possit, nec aliorum culpa tibi ob tuae negligentiae meritum imputetur ad poenam. Eadem quoque auctoritate suffultus pravam illam consuetudinem de tua provincia studeas abolere, per quam pro ecclesiarum investitura archidiaconi marcam argenti, minores vero decani vaccam albam sibi dari postulant, vel certam solvi pecuniae quantitatem.

Datum Laterani, VI Kal. Julii.

CV. BRACAREN. ARCHIEPISCOPO. Quod sententia lata pro archiepiscopo Compostellano non praejudicet Bracarensi. (Laterani, III Non. Julii.) Cum simus in sede justitiae, disponente Domino, constituti, quaestiones quae perferuntur ad sedem apostolicam terminandae, subtili nos oportet examinatione discutere justoque judicio diffinire; quia, sicut ejus sententia non potest ab alio retractari, sic aliis formam tribuit judicandi. Sane inter alias controversias quae inter Compostellan. et Bracaren. Ecclesias vertebantur, super sententia quoque lata pro Compostell. metropoli super episcopatu Zamoren. non levis fuit quaestio ventilata: pro qua te ac venerab. fratre nostro Compostellano archiepisc. in nostra praesentia constitutis, quod idem episcopatus ad tuam Ecclesiam pertineret, sententiam super eo latam pro Compostellan. Ecclesia petendo penitus infirmari, ostendere nitebaris. Olim enim a paganis capta Valentia civitate, Valentin. episcopis per terrae principem impetravit ut ad sustentationem suam ab Astoricen. episcopo Zamora, quae pars erat Astoricensis dioecesis, cum quibusdam aliis locis et terminis sibi daretur, ubi tanquam episcopus pontificalia coepit officia exercere, obediendo archiepiscopo Toletano, cujus exstiterat suffraganeus et a quo fuerat consecratus. Videns autem hoc Astoricen. episcopus, ad quem Zamoram cum locis praedictis pertinere dicebas, ad Deusdedit presbyterum cardinalem, tunc apostolicae sedis legatum, accessit, tam de archiepiscopo Toletano quam de . . . . tunc episcopo Zamoren. proponens in ejus auditorio quaestionem: per cujus sollicitudinem taliter proponebas fuisse compositum inter partes, quod dictus episcopus honore Zamoren. Ecclesiae, dum viveret, uteretur, nisi de auctoritate apostolicae sedis loco mutato transiret ad sedem aliquam quae vacaret; quod si contingeret, Zamoren. Ecclesia et campus tauri Astoricen. Ecclesiae modis omnibus redderentur; alioquin, eo defuncto, idem penitus servaretur. Cum autem in eodem loco multitudo populi excrevisset, dictus Toletanus et princeps terrae nepos bonae memoriae Calixti papae praedecessoris nostri, qui tunc sedi apostolicae praeminebat, rogaverunt eum ut saepedictum episcopum in Zamoren. praesulem confirmaret; quorum precibus acquievit, dans eidem episcopo in mandatis ut interim nulli professionem faceret nec Ecclesiam sibi commissam permitteret alii subjugari, donec instrueretur ab ipso quid eum facere oporteret. Audiens autem hoc archiepiscopus Toletanus, ad apostolicam sedem juxta tuam assertionem accessit; ubi de obedientia sibi a Zamoren. episcopo impendenda litteras, ut dicebas, apostolicas impetravit: qui post obitum primi episcopi etiam alium ibi episcopum consecravit. Propter quod . . . . tunc archiepiscopus Bracaren. ad felicis recordationis Eugenium papam praedecessorem nostrum accedens, multis argumentis et rationibus asseveravit Zamoren. Ecclesiam ad Bracaren. metropolim pertinere. Unde ab eodem citatus fuit archiepiscopus Toletanus: in cujus praesentia utraque partium constituta, eorum auditis rationibus et plenius intellectis, de consilio fratrum praedictam Zamoren. Ecclesiam perpetuo subjectam esse decrevit Ecclesiae Bracarensi, sicut in authentico sententiae continetur, mandans episcopo, clero et populo Zamoren. ut Bracaren. archiepiscopo ejusque successoribus tanquam metropolitano proprio debitam obedientiam et reverentiam exhiberent. Cujus auctoritate sententiae, a piae record. eodem Eugenio, Adriano et Alexandro Romanis pontificibus confirmatae quod, a Bracarensi archiepiscopo apprehensa fuerit possessio corporalis, per depositiones testium et rescripta quaedam, ostendere satagebas. Consequenter vero Compostellanus archiepiscopus, qui a tempore Calixti semper tacuerat, ut dicebas, ad eumdem Alexandrum accessit, et, veritate tacita, cum instantia nimia commissionem, satis insolitam, impetravit ut Zamoren. episcopum ad exhibitionem justitiae de subjectione Zamoren. Ecclesiae, quam sibi vindicare volebat, pro debito cogeret officii pastoralis. Quamvis enim Bracarensis archiepiscopus tempore patris et praedecessoris sui Eugenii papae per sententiam ejus contra Toletan. obtinuerit subjectionem Ecclesiae Zamorensis, quia tamen possessionem non habuit et res inter alios acta aliis non praejudicat, in conscientia sua idem Alexander papa, de consilio fratrum suorum, invenit quod Compostellanus archiepiscopus convenire posset episcopum Zamorensem et episcopus deberet ei secundum juris ordinem respondere. Unde Tirasonensi, Abulensi et Portugalen. episcopis mandando praecepit ut episcopum Zamoren. monere curarent et ipsius auctoritate compellere, quod de subjectione suae Ecclesiae Compostellano archiepiscopo sub eorum examine, occasione et contradictione cessantibus, non differret justitiae plenitudinem exhibere. Bracarensi quoque auctoritate apostolica nuntiarent ut, si suae voluntatis existeret, eumdem episcopum coram eis ab ipsius Compostellani, si quo modo de jure posset, studeret impetitione tueri. Qui si a Zamoren. non vocatus ad causam duceret appellandum, propter hoc cognitionem et decisionem ipsius causae inter Compostellanum et Zamoren. praetermitti vel differri nolebat. Si vero Portugalensis exsequendis praemissis nollet vel nequiret adesse, alii duo ea nihilominus adimplerent. Has siquidem litteras commissorias de suggestione falsitatis, iniquitate formae ac inaequalitate mandati tu coram nobis arguere satagebas. Suggesserat enim Compostellanus archiepiscopus quod non habueras possessionem Ecclesiae Zamorensis: quod falsum fuisse per attestationes ostendere nitebaris. Mandabatur etiam delegatis judicibus ut si Bracarensis a Zamorensi non vocatus ad causam duceret appellandum, decisio causae nullatenus tardaretur: quod iniquum admodum prima facie videbatur; cum quorum interest audiri soleant appellantes. Et si Portugalensis, qui erat suffraganeus Bracarensis, nollet causae vel non posset adesse, alii duo procedere non differrent: quod in suffraganeo Compostellanae Ecclesiae non mandabatur aliquatenus observandum, ut scilicet in ejus absentia reliqui duo possent aliquid diffinire. Contra processum quoque delegatorum judicum allegabas quod, cum tres judices locum idoneum partibus communiter assignassent, duo ex ipsis, suffraganei scilicet Ecclesiae Compostellanae aliusque tanquam medius delegatus in absentia tertii, qui erat suffraganeus Bracarensis, mutato loco communi deliberatione proviso, alium fere inaccessibilem partibus assignarunt. Qui cum esset in Saracenorum faucibus constitutus et per decem dietas distaret ab Ecclesia Bracarensi, propter regum discordias et alia multa impedimenta illuc ire non potuit archiepiscopus Bracaren., petens per duos de sociis suis cum litteris excusationis ad eosdem judices destinatos ut loco mutato alium assignarent partibus competentem. Quod cum facere noluissent, iidem nuntii sedem apostolicam appellarunt; sicut etiam idem archiepiscopus per suas litteras appellabat. Sed ipsi judices, appellatione contempta, in causa nihilominus processerunt, Zamoren. Ecclesiam per iniquitatem et colludium, ut dicebas, Compostellano archiepiscopo assignantes. Quorum sententiam asserebas multipliciter irritandam; propter manifestam suspicionem duorum judicum, qui sine tertio pro loco idoneo inaccessibilem elegerunt, nec receperunt excusationes et appellationem Ecclesiae Bracarensis, tam arduum negotium in momento temporis decidentes, cum etiam in causis minimis dilationes variae postulantibus non negentur. Unde propter haec et similia, tam coram ipso vicedomino prius propositam quam postmodum coram nobis, petebas praemissam sententiam infirmari, et consequenter quidquid ex ea vel ob eam fuit postea subsecutum. Caeterum, praefatus Compostellanus archiepiscopus pro Ecclesia sua factum aliter proponebat, Zamoram ab antiquo partem episcopatus Salamantini asserens exstitisse, cumque Salamantina civitas post paganorum persecutionem restituta fuisset cultui Christiano, dioecesis illa, sicut nunc pertinet ad episcopum Zamorensem, fuit Salamantino episcopo totaliter restituta. Cujus subjectionem, mediantibus Hieronymo, Geraldo et Munione Salamantinis episcopis, Compostellana Ecclesia facta metropolis noscitur habuisse. Quod, sicut ipse dicebat, multa documenta, fama publica, et recens memoria hominum protestantur. Processu vero temporis in tantum excrevit in loco eodem hominum multitudo, quod per studium regis proprius fuit ibi episcopus institutus et ad instantiam regiam per Toletanum tunc legatum totius Hispaniae consecratus: qui mandatum a Calixto papa recepit, sicut est superius praelibatum, quod nulli professionem faceret, donec super hoc sibi denuo scriberetur, in quo tamen, tum pro debito consecrationis impensae, tum propter legationis officium, Toletanus coepit sibi speciale aliquid usurpare, qui successorem primi episcopi similiter consecravit. Accidit autem quod tempore illo, prout Compostellanus dicebat, in causa primatiae condemnatus Bracarensis archiepiscopo Toletano, compulsus fuit ab Eugenio papa debitam illi obedientiam recognoscere. Propter quod ei amicabiliter sociatus, sperare coepit quod episcopatum Zamoren. per ipsum posset evincere, ad cujus metropolim non spectabat. Unde in ejusdem papae praesentia propter causam Zamoren. episcopatus dictis archiepiscopis constitutis, nihil fuit contra Bracaren. a Toletano responsum quod ipsius propositum impediret, sicut ex tenore sententiae declaratur. In his autem omnibus defuerat Zamoren. qui de mandato apostolicae sedis secundum assertionem Compostellani archiepiscopi pro libero se gerebat. Unde in ipsius praejudicium, sicut neque adversus Compostellanam Ecclesiam indefensam tunc temporis et absentem, nulla sententia vel rescriptum impetrari poterat cum effectu. Ex qua tamen sententia non fuit possessio acquisita. Cumque postea Bracarensis resiliret ab obedientia Toletani, et ipse suspensus fuit et ab ejus obedientia omnes suffraganei absoluti. Unde per factum vel mandatum ipsius possessio spiritualis et quae ad sacramenta spectabant, secundum assertionem Compostellani archiepiscopi, non potuit obtineri. Sed, cum successor ipsius contra Zamoren. episcopum exsecutionem sententiae saepius postularet, responsum accepit quod nisi prius acquiesceret sententiae de primatia, hoc nullatenus impetraret. Unde usque ad tempora bonae memoriae Alexandri papae remansit negotium in suspenso. In cujus praesentia praesens Compostellanus praesentem Zamoren. compelli petiit, ut dicebat, sibi de subjectione Zamoren. Ecclesiae respondere. Verum, quia idem Alexander sententiae latae ab Eugenio papa praesentialiter interfuerat nec contra factum ipsius venire volebat, rationibus tamen inductus, de fratrum consilio plena tandem deliberatione statuit, prout idem Compostellanus dicebat, ut quia res inter alios acta aliis non praejudicat, non obstante priori sententia Zamorensis teneretur de subjectione sua Compostellano archiepiscopo respondere. Sic ergo sub certa forma, quae superius est expressa, fuit commissio impetrata. Cumque per litteras ipsius Alexandri non fuisset in causa processum, successor ejus Lucius commissionem innovavit eamdem; cujus tenore judices denuntiaverunt viva voce archiepiscopo Bracarensi, et duo ex ipsis, Tirasonensis scilicet et Salamantinus, diem et locum eidem per litteras intimarunt, tertio rescribente duobus quod non poterat interesse, quemadmodum Compostellanus archiepiscopus referebat. Convenientibus autem tam duobus praedictis judicibus quam partibus ad diem et locum, neque Bracarensis comparuit neque ejus aliquis responsalis. Et cum Zamorensis judicibus respondisset quod ipsum ad defensionem sui vocare nunquam voluerat nec volebat, ipsi juxta formam commissionis procedentes in causa, sicut Compostellanus archiepiscopus proponebat, inspectis rationibus partium et plenius intellectis, quod Ecclesia Zamoren. de caetero Compostellanae tanquam suae metropoli esset subjecta sententialiter decreverunt. Cum autem ab Urbano Lucii successore latae sententiae confirmatio peteretur, propter contradictionem Bracaren. archiepiscopi non potuit obtineri; non quod super ipso episcopatu possessionem vel proprietatem ejus petendo Compostellanam Ecclesiam conveniret, sed super sola sententia confirmanda, vel infirmando in ea, si quid existeret infirmandum, litteras ad Brixien. vicedominum, quem pro hac causa et aliis, quae inter Compostellanam et Bracaren. Ecclesias vertebantur, destinaverat in Hispaniam, impetravit. Ipse vero inter alia super possessione Zamoren. episcopatus et lata sententia super ipso duabus vicibus multos testes productos ab archiepiscopo Bracaren. recepit, qui de proprietate dixit neminem eorum scire aliquid, ut credebat; verum si quis inde aliquid diceret juri suo renuntiare nolebat, quamvis Compostellanus archiepiscopus testes praefatos, non super possessione Zamoren. episcopatus, sed super sententia tantum diceret admittendos, super qua sola commissio a parte altera impetrata et in receptione suorum testium de Zamoren. episcopatus possessione non fuerat in forma juramenti expressum aliquid, ut dicebat. Et quoniam dictus delegatus usque ad sententiam diffinitivam procedens, gesta omnia sub sigillo suo ad sedem apostolicam destinavit, praetaxatam sententiam tanquam canonice latam confirmari a nobis Compostellanus archiepiscopus requirebat, non obstante quod contra commissionem de falsi suggestione vel aliis fuerat intentatum, cum nec ante sententiam objectum fuerit nec, si veritas illa fuisset expressa, commissionem nullatenus impedisset: nec Bracaren. intererat appellare, cum sibi per ea non fieret praejudicium quae inter alios agebantur; sicut nec ultimam clausulam litterarum, quae a forma communi et solita, non sensu, sed verbis tantummodo discrepabat. Nos ergo rationibus et allegationibus, attestationibus quoque ac instrumentis utriusque partis diligenter auditis et intellectis, visis et cognitis, post longam discussionem et examinationem perfectam, de communi fratrum nostrorum consilio decernendo pronuntiamus, et pronuntiando decernimus, sententiam illam in nullo prorsus obsistere tibi vel Ecclesiae Bracarensi. Nulli ergo, etc. diffinitionis, etc.

Datum Laterani, III Nonas Julii

CVI. MARTINO BRACAREN. ARCHIEPISCOPO. Concordiam inter ipsum et Compostellanum archiepiscopum initam confirmat. (Laterani, II Non. Julii.) Saepe contingit ex contentionibus litigantium, quod in tantum se partes laboribus aggravant et expensis, ut non solum quae vincitur, sed quae vincit, tandem poeniteat litigasse. Nos ergo, qui sollicitudine pastorali singulorum tenemur gravaminibus praecavere, ne prae multitudine ac magnitudine quaestionum quae inter te ac venerabilem fratrem nostrum Compostellanum archiepiscopum vertebantur, importabile vobis gravamen incumberet, super quaestione de usu crucis aliquandiu ventilata vos ad concordiam duximus invitandos; qui nostris acquiescentes consiliis, in hunc modum concorditer convenistis, ut uterque per provinciam alterius universam, crucem ante se faciat sine contradictione deferri. Volentes igitur ut haec forma concordiae nostro mediante studio procurata inter vos et successores vestros inviolabiliter observetur, eam auctoritate sedis apostolicae confirmamus, statuentes ut nulli omnino hominum, etc.

Datum Laterani, II Nonas Julii.

In eumdem modum Petro Compostellano archiepiscopo.

CVII. PRAEPOSITO S. SEVERINI, DECANO, ET L. CANONICO MAJORIS ECCLESIAE IN EUPHURDIA. Sectiones beneficiorum et successiones vetantur. (Laterani, V Non. Julii.) Transmissam nobis dilecti filii H. magistri scholarum Wirseburgen. recepimus quaestionem, quod canonici sancti Joannis contra Turonensis statuta concilii stipendia quatuor clericorum personis sexdecim assignarunt; ea conditione adjecta, ut quatuor tandiu essent stipendio uno contenti, donec tot morerentur quod quilibet posset integrum beneficium obtinere, quod dilecti filii nostri P. tituli Sanctae Caeciliae et Joannes tituli Sancti Stephani in Coelio monte presbyteri cardinales, tunc in partibus illis legationis officium exercentes, sicut decuit, irritarunt. Iidem quoque canonici praebendam unam Vu. et A. clericis sub eo tenore dederunt, ut alter succederet proximo morienti. Cum itaque successorium edictum a sanctuario Domini sit exclusum, nec illa sint in clericis sustinenda quae ipse quoque leges reprobant saeculares, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus praefatis donationibus et concessionibus, tanquam juri contrariis, penitus irritatis, praefatos canonicos ad faciendam ordinationem canonicam et de personis idoneis monitione praemissa per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compellatis. Quod si omnes, etc. duo, etc.

Datum Laterani, V Nonas Julii.

CVIII. ERMILINDAE ABBATISSAE MONASTERII S. MARIAE AQUILEGIENSIS EJUSQUE SORORIBUS, TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, VIII Id. Julii.) Prudentibus virginibus, etc., usque ad verbum vocabulis. Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis. Praeterea specialiter proventus decimarum de insula, tam olei quam aliarum rerum omnium, quas illustris memoriae Engelbertus comes de Goriza a Tergestin. ecclesia in feudum habuit et in manibus bonae recordationis Ulrici patriarchae tunc apostolicae sedis legati resignavit, sicut eas recolendae memoriae . . . . . quondam Tergestinus episcopus monasterio vestro rationabiliter contulit et praedictus Aquilegiensis patriarcha confirmavit et vos sine controversia possidetis: Nos denuo ad instar felicis recordationis praedecessorum nostrorum Alexandri, Lucii, Urbani et Coelestini Romanorum pontificum, secundum compositionem quae facta est propter controversiam quae inter bonae recordationis Aldigerum Justinopolitanum episcopum et vestram Ecclesiam super praefatis decimis postea vertebatur, sicut ex utriusque partis consensu in praesentia felicis memoriae Gotefridi Aquilegien. patriarchae terminatum esse ejusque scripto confirmatum fuisse dignoscitur, vobis et per vos monasterio vestro in perpetuum auctoritate apostolica confirmamus. Decernimus ergo, etc. Salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur, etc.

Datum Laterani per manum Rainaldi Acheruntini archiepiscopi, cancellarii vicem agentis, VIII Idus Julii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1199, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno secundo.

CIX. ABBATI ET CONVENTUI S. CRUCIS DE WALTHAN. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, Non. Junii.) Justis petentium, etc., usque ad verbum assensu, institutiones ecclesiarum de Nesinges et de Netlesuville factas vobis et concessas per archidiaconum, cum sedes episcopalis vacaret, substituto episcopo concessionem ipsius postmodum approbante, quae utique ecclesiae in fundis vestris constructae sunt et in quibus patronatum antea habebatis, sicut eaedem institutiones vobis juste concessae sunt et vos ipsis hactenus rationabiliter ac pacifice usi estis, salvo tamen jure canonico dioecesani episcopi, sicut hucusque solitus est habere, ad exemplar bonae memoriae C. papae praedecessoris nostri auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus. Nulli ergo, etc.

Datum Laterani, Nonis Julii.

CX. ABBATI ET FRATRIBUS ECCLESIAE SANCTAE CRUCIS DE WALTHAN. De eadem re. (Laterani, VI Id. Julii.) Licet ex injunctae nobis administrationis officio universas Ecclesias oculo debeamus benigniori respicere et earum tranquillitati et paci studio intendere pietatis, circa provisionem tamen illarum quae ad jus beati Petri nullo mediante pertinent, eo majorem diligentiam habere nos convenit, quo specialius ad nostrum regimen pertinere noscuntur. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et felicis recordationis Clementis papae praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, Ecclesiam vestram, in qua divino mancipati estis obsequio, quae beati Petri juris existit, sub ipsius et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti pagina communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini regulam in eadem Ecclesia noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Statuimus autem ut quascunque possessiones, quaecunque bona, eadem Ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet aut in futurum justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, vobis et Ecclesiae vestrae firma et illibata permaneant. Statuentes insuper ut quicunque in ejus Ecclesiae fuerit abbatem electus, postquam munus benedictionis receperit, se non alienaturum bona ipsius Ecclesiae juramento promittat; sicut tu, fili abbas, fecisse dignosceris, cum a bonae memoriae Lucio papa praedecessore nostro benedictionis gratiam recepisti. Sane cum possessionum vestrarum Ecclesiae, quarum vobis praesentatio competit, decedente pastore vacaverint, vos presbyteros, qui in eis ministrent, dioecesano episcopo praesentetis, qui ei in spiritualibus, vobis autem in temporalibus debeant respondere. Interdicimus insuper et auctoritate apostolica prohibemus ne aliquis in Ecclesias vestras indebitas exactiones vel gravamina, contra statuta Rom. pontificum et praecipue Lateran. concilii, exercere praesumat. Cum vero generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, excommunicatis et interdictis exclusis, non pulsatis campanis, suppressa voce, divina officia celebrare. Nulli ergo, etc., protectionis, confirmationis, constitutionis et prohibitionis, etc.

Datum Laterani, VI Idus Julii.

CXI. CRIM. PLACENTINO ELECTO. Electionem ipsius confirmat. (Laterani, V Id. Julii.) Accedentes ad praesentiam nostram dilecti filii Hugo vicedominus Majoris Ecclesiae, magister Alb. Sancti Antonini canonicus et Al. prior Sancti Savini Placentin. cum litteris dilectorum filiorum archidiaconi, cleri et populi Placentini, sua nobis relatione monstrarunt, et hoc ipsum praemissae litterae continebant, quod, defuncto bonae memoriae episcopo Placentino, clerici ejusdem civitatis convenientes in unum, et de substituendo pastore longum tractatum habentes, tandem, faciente illo qui divisa congregat et congregata conservat, in te vota sua unanimiter contulerint, suppliciter postulantes ut electionem de te canonice factam ratam habentes, eam curaremus auctoritate apostolica confirmare. Nos ergo, volentes de forma electionis fieri certiores, sicut moris est approbati, de processu ipsius per venerabilem fratrem nostrum I. Albanen. episcopum et dilectum filium I. tt. Sanctae Priscae presbyterum et G. Sanctae Mariae in Aquiro diaconum cardinales inquiri fecimus diligenter; et tam per examinationem nuntiorum ipsorum, quam ex decreti tenore nobis exhibiti, cognovimus evidenter electionem canonicam exstitisse. Verum, quoniam in hujusmodi duo tanquam potissima requiruntur, quod scilicet electio sit et idonea sit electi persona, quorum primum eligentium factum, secundum autem electi meritum respicit et ob hoc duplex sit examinatio necessaria, electionis videlicet et electi; licet per examinationem praemissam de forma electionis canonicae redditi fuerimus certiores, tuam tamen personam, velut absentem, examinare nequivimus. Caeterum, quia quorumdam fratrum nostrorum assertio, qui te plenius cognoverunt, super vita pariter et scientia laudabile tibi testimonium perhibebant et hoc ipsum praesumi poterat evidenter ex eo quod in ordine Cistercien. et ad prioratus officium et ad abbatiae regimen assumptus fuisti et in utroque laudabiliter conversatus, nos tam tuae personae quam Ecclesiae Placentinae ampliorem volentes gratiam exhibere, de consilio fratrum nostrorum electionem ipsam, sicut canonice facta est, approbantes, eam duximus auctoritate apostolica confirmandam; confidentes in Domino et in potentia virtutis ejus quod cum honoris augmento virtutum tibi dabitur divinitus incrementum, quibus potenter adjutus, feliciter majora procures, qui minoribus hactenus laudabiliter insudasti. Et quoniam ad episcopale onus pariter et honorem non duxisti absque nostra licentia transeundum, ne gregi dominico diu desit cura pastoris, discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus ad regimen Ecclesiae Placentinae, tanquam sponsae tibi divinitus praeparatae, securus accedens, auctoritate apostolica praemunitus, circa utilitatem cleri et populi tibi commissi sollicitudinem vigilantem impendas et operam efficacem, ut sub regimine tuo plus per Deum quam per hominem, sicut creditur, procurato, praefata Ecclesia, quam praedecessoris tui obitus ad vesperam contristavit, de promotione tua laetitia matutina recepta, spiritualibus et temporalibus proficiat institutis.

Datum Laterani, V Idus Julii.

CXII. (Datum, ut supra. ) Scriptum est super hoc in eumdem fere modum clero et populo Placentin., usque ad verbum institutis. Quocirca universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus eidem electo, tanquam patri et pastori animarum vestrarum, debitam obedientiam et reverentiam impendentes, tam circa spiritualia quam etiam temporalia sibi pareatis humiliter et devote, recipientes firmiter et tenentes ipsius salutaria monita et praecepta, ut subsidio vestrae devotionis adjutus, divina praecedente gratia et sequente, ad honorem Dei, salutem suam, utilitatem vestram et profectum Ecclesiae Placentinae, injunctum sibi officium valeat feliciter consummare

Datum, ut supra.

CXIII. ALDIGERIO DECANO ET CANONICIS AQUILEGIEN. Deciditur controversia decani et capituli Aquilegiensis contra suum praepositum. (Laterani, VII Id. Julii.) Orta nuper inter vos et dilectum filium Poponem praepositum Aquilegien. super administratione possessionum Aquilegien. Ecclesiae ad canonicos pertinentium contentione non parva, cum propter hoc utroque partium ad nostram praesentiam accessisset, nos vobis et ipsi praeposito dilectum filium nostrum S. tt. Sanctae Praxedis presb. cardinalem concessimus auditorem; coram quo fuit ex praepositi parte propositum quod, vacante praepositura Ecclesiae Aquilegien., vos eum absentem in praepositum pure ac simpliciter elegistis et electionem venerab. fratri nostro Aquilegiensi patriarchae secundum consuetudinem praesentantes, postulabatis eam secundum tenorem cujusdam transcripti, quod sumptum esse dicebatis ex privilegio Ol. bonae memoriae Aquilegien. Ecclesiae patriarchae, auctoritate metropolitica confirmari. Cumque ipse, deliberatione praemissa, requisisset a vobis utrum juste in praepositum fuisset electus, vobis respondentibus electionem fuisse de ipso canonice celebratam, se pure recipere quod sibi juste offerebatur, adjecit, tenoris ejusdem privilegii et praecedentis canonicorum status ignarus. Requisitus autem postmodum ut vobis juramento caveret ne vos ultra id quod in privilegio praedicti patriarchae continebatur aliquatenus molestaret, quod id Simoniacum esset asseruit, renuntiationi vobis faciendae renuntians et se negans super hoc cautionem vobis aliquam praestiturum. Deinde, patriarcha praedictus electionem ipsius simpliciter confirmavit et praecepit ei locum secundum praedecessorum suorum consuetudinem assignari. Accepto vero postmodum a ministerialibus suis quod ad eum de jure praepositurae administratio pertineret, ad villas Ecclesiae Aquilegien. accessit et officiales eum in praepositum humiliter receperunt, juramentum ei super fideli villicatione praestantes. Cumque postmodum regressus Aquilegiam, sibi vellet administrationem cellarii vindicare, quasi possessionem ejus per seram, quia clausum erat cellarium, apprehendit. Propter quod postmodum quidam vestrum et ipse cum eis ad nostram audientiam appellarunt, appellatione ab utraque parte denuo postmodum innovata. Caeterum, cum utraque partium in patriarchae fuisset praesentia constituta, licet patriarchae, quaerenti si contra vos aliquid vellet proponere, quod nihil proponeret respondisset, sed paratus esset potius respondere quia esse se in administrationis possessione credebat, nuntius vester ad impetitione ipsius vos postulavit absolvi; et vos postmodum praeposito regresso Aquilegiam, vetuistis ne vos aliquatenus aggravaret et super hoc ad ejusdem patriarchae audientiam appellastis. Qui patriarcha cum praepositum vellet inducere ne administrationi se aliquatenus immisceret, ipse ad nostram audientiam vocem appellationis emisit, unde dictam administrationem sibi dari, sicut antecessores sui eam habuerant, postulabat. Verum ad hoc fuit ex parte vestra responsum quod Ol. quondam Aquilegien. Ecclesiae patriarcha, volens necessitati canonicorum et ipsius Ecclesiae consulere honestati, auctoritate felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri et legationis qua fungebatur, et sua, in eadem Ecclesia communem vitam instituit et proventus Ecclesiarum et praediorum, quae prius ad praeposituram spectaverant, nec non et obedientiarum redigi statuit in usus communes; praeposito omni prorsus jurisdictione, potestate ac utilitate in eisdem bonis sublata; cui tamen vassallos, ministeriales et ipsorum beneficia reservavit, sicut in ipsius privilegio continetur. Hanc autem ipsius patriarchae institutionem et possessionem praedictorum bonae memoriae Lucius papa praedecessor noster auctoritate vobis apostolica confirmavit. Postmodum vero cum G. secundum formam privilegii memorati electus fuisset in praepositum et etiam confirmatus, quosdam canonicorum precibus, quosdam vero terroribus adeo circumvenit, magistro scholarum a consanguineis ejusdem G. praepositi jurare coacto quod se ipsi super administratione non opponeret obtinenda, quod administrationem ipsi, salva institutione praedicta et confirmatione ipsius, personaliter commiserunt, sic tamen quod in administratione non praedecessorum suorum sequeretur exempla, sed praefixam sibi a capitulo formam potius observaret. quod idem praepositus se fideliter impleturum fide data in manu patriarchae firmavit. Eo vero viam universae carnis ingresso, ad petitionem patriarchae ipsius dictum P. secundum formam institutionis praedictae in praepositum elegistis et electione cum institutionis transcripto patriarchae postmodum praesentata et in praesentia ipsius P. lecta, et exposita in Teutonico idiomate diligenter, idem P. requisitus a patriarcha si secundum formam ejusdem rescripti electionem recipere vellet, secessit in partem et institutionis tenore perlecto, per venerab. fratrem nostrum episcopum Concordiem. respondit quod cum esset patrimonio dives et ecclesiasticis beneficiis abundaret, de praepositura ipsa nomen volebat solummodo et honorem, adjiciens per se ipsum quod praeposituram recipere volebat secundum institionis praedictae tenorem; et secundum hoc ab eodem patriarcha de praepositura fuit postmodum investitus. Deinde vero, licet institutionis auctoritate praedictae administrationem et possessionem praedictorum omnium haberetis, ea tamen ad majorem cautelam de patriarchae, qui nunc residet, manibus suscepistis: qui etiam institutionem communis vitae ante litem motam suo privilegio roboravit. Veniens vero praepositus Aquilegiam, postulavit a vobis ut beneficium ei aliquod conferretis. Et, cum ad respondendum certum terminum statuissetis eidem, possessiones vestras invadere voluit et officiales vestros contra formam juramenti vobis praestiti jurare coegit. Propter quod provisor vester ad sedem apostolicam appellavit; eodem provisore possessiones retinente, ut prius, et administrationis officium exercente. Verum praepositus ad cellarium vestrum cum armatis accedens, ipsum frustra nixus est occupare; ac, cum iterum ecclesiam intrasset armatus, ex parte vestra fuit ad nostram audientiam appellatum. Tandem vero idem praepositus, ad memoratum patriarcham accedens, et appellationi et invasioni quam fecerat in manibus renuntiavit ipsius. Cum autem idem patriarcha ex delegatione dilecti filii nostri S. tt. Sanctae Praxedis presb. card. tunc apostolicae sedis legati partes ad suam praesentiam convocasset et dixisset eidem praeposito ut proponeret si quid adversus vos quaestionis haberet, eo respondente quod nihil contra vos proponere vellet, sed paratus esset potius proponentibus respondere, vos ab impetitione ipsius postulastis absolvi et, ne possessiones vestras invaderet, ad sedem apostolicam appellastis. Quod autem haec sibi obesse non possent pars praepositi nixa est multiplici ratione monstrare, asserens institutionem illam Ol. patriarchae in ipsius non debere praejudicium retorqueri, cum obtenta fuerit contra jus commune, consuetudinem Ecclesiae Aquilegiensis et institutionem patriarchae Poponis, et in praepositurae laesionem enormem facta fuerit praepositura vacante. Contra jus commune: quia ex jure communi procedit ut praepositus bona Ecclesiae, cujus est praepositus, administret. Contra consuetudinem Aquilegien. Ecclesiae: quoniam per centum annos et ultra praepositus administrationem bonorum ejus habuerat, a tempore videlicet patriarchae Poponis usque ad tempus Olrici. In enormem laesionem praepositurae ipsius: quia per ipsam jus praepositurae usque adeo fuerat decurtatum, ut non nisi nomen et onus relictum praeposito videatur. Praeterea, si etiam institutio memorata teneret, juri praepositi non obesset, cum per ipsam non fuerit praeposito administratio expresse sublata et post eam praedecessor ipsius usque ad haec tempora administrationem habuisse probetur. Nec nocet nec nocere potest quod in eadem institutione subjungitur: Praeposito omni jurisdictione, potestate et utilitate sublata, cum dictus L. praedecessor noster illud in confirmationis suae litteris non apponat. Cum enim ipse in confirmatione sua quaedam minuat, ut de duplici portione in vestitu conferenda decano et magistro scholarum, quaedam addat, ut de his quae pro vestitu canonicis conferenda fuerint, per manum unius vel plurium, qui ad hoc ordinati fuerint, conferendis, quaedam corrigat, ut super vestimentis praesentibus et absentibus pariter impendendis, ubi addidit, si ex rationabili causa defuerint, si quid in eadem institutione reperiatur de quo mentio in ejusdem Lucii confirmatione non fiat, id intelligitur reprobatum. Aut enim capitulum illud ei cum aliis expressum fuerat, aut dolose suppressum. Si expressum fuit, et illud idem praedecessor noster noluit confirmare, intelligitur reprobasse. Quod si suppressum fuerat, confirmatio eadem probabitur fuisse surrepta. Quod verisimilius videtur, cum in ipsa confirmatione de jure praepositi nihil penitus exprimatur. Praeterea in eadem institutione administratio non aufertur praeposito, sed jurisdictio, utilitas et potestas. Quod sane intelligendum est, ut canonicorum utilitati proficiat et jura praepositi non offendat; sic videlicet, ut non liceat praeposito contra tenorem institutionis ejusdem extra commune refectorium ministrare fratribus alimenta, vel praepositurae proventus, sicut prius, suis usibus applicare. Unde vos, verba illa contra praepositum minus sufficere cognoscentes, institutionem praedictam vobis fecistis per patriarcham, qui nunc residet, innovari et opponi in capitulo memorato: Praeposito omni jurisdictione, potestate, utilitate et dispositione sublata; et quasi conscii quod administrationis vobis officium praesumpseratis indebite usurpare, institutioni patriarchae praedicti, ubi habebatur ut omnia bona quae de praepositura, de Ecclesiis videlicet et praediis et obedientiis provenirent, redigerentur in usus communes utilitati vestrae omnimodis profutura, dispositioni fecistis apponi. Fuit etiam ex eadem parte adjectum quod praepositus ipse quidquid ei fuisset electionis suae tempore sub quacunque forma propositum, quod sibi juste offerebatur, se recipere simpliciter et pure respondit. Nec adjecit secundum formam institutionis praedictae, imo cum postmodum quaereretur ab eo ut caveret ne quid sibi ultra formam institutionis praedictae aliquatenus vindicaret, quod non caveret asseruit, quia id Simoniacam saperet pravitatem. Nec nocuit quod in prima responsione sua non contradixit expresse, cum sciret jus suum ubique durare nec adhuc plene nosset tenorem institutionis ejusdem, utpote qui in Aquilegien. Ecclesia nunquam fuerat conversatus. Ex responsione quoque facta per Concordien. episcopum, qui responderat eum ex praepositura non quaerere nisi nomen solummodo et honorem, nullum juri suo asseruit praejudicium generari, cum in hoc nomen dignitatis intellexerit et administrationis honorem. Adjecit etiam vos esse quodammodo de Simonia confessos, cum ipsum in praepositum secundum formam institutionis praedictae, ut servaret videlicet quod continebatur in ea, vos elegisse dixistis; cum hujusmodi conditio Simoniacam sapiat pravitatem. Caeterum pars vestra rationes inductas taliter suis rationibus repellebat, asserens quod praedicta institutio et tenuerat et tenebat, cum utilitatem communem et Ecclesiae respiceret honestatem et memoratus Ol. patriarcha in ea et auctoritate legationis et metropolitica usus fuerit potestate et de totius Aquilegien. capituli eadem fuerit instituta consensu. Nec oberat quod consummata fuerat praepositura vacante, cum vivente adhuc priore praeposito saepius fuerit de ipsa tractatum et successor ipsius tanquam canonicus faciendae, jam factae vero factus ipse praepositus suum expresse praestitisset assensum; cum et ante electionem et confirmationem ipsius per annum et plus, et post per septem menses et amplius, in plena et pacifica possessione juxta ipsius institutionis formam libere fuissetis, donec eidem administrationem non tanquam canonico personaliter commisistis, sicut per testes fuerat legitime comprobatum. Per illa etiam verba, scilicet omni jurisdictione, potestate, et utilitate sublata, omnem administrationem sublatam praeposito dicebatis; cum in jurisdictione statuendi auctoritas, in potestate ministrandi facultas, et in utilitate convertendi, sicut prius, in suos usus praepositurae proventus ei fuerit licentia denegata. Sic enim in talibus potestas accipitur, secundum canonicas sanctiones, ut cum dicitur quod omnes res Ecclesiae in episcopi potestate consistant et ad ejus dispositionem pertineant; sic etiam, et secundum constitutiones legales, bona pupilli dicuntur esse in potestate tutoris. Cumque consuetudo sit optima legum interpres, qualis illorum verborum fuerit intellectus, ex eo quod continue subsecutum est declaratur. Statim enim capitulum, ut dictum est, sine contradictione coepit administrare ante electionem G. substituti praepositi per annum et plus, et post electionem et confirmationem ipsius per septem menses et amplius administrans; imo ex tunc administrare nunquam cessavit, cum G. praepositus non ratione praepositurae sed ex commissione capituli ministrarit, sicut per testes sufficienter fuerat comprobatum; et is utique possideat, cujus nomine possidetur. Adjecistis etiam quod, etsi praedicta institutio non teneret, idem tamen praepositus sibi nihilominus praejudicium irrogarat; cum secundum formam institutionis ejusdem, electionem, sicut per testes probatum fuerat, recepisset, et nihil aliud nisi nomen et honorem ex praepositurae officio postularet. Nec oberat quod in confirmatione dicti Lucii praedecessoris nostri de jurisdictione, potestate et utilitate sublata praeposito nihil expressum exstiterat; cum non semper quod simpliciter est suppressum, intelligi debeat reprobatum, imo fortius id exprimi soleat quod approbatis caeteris reprobatur; cum non minor in reprobatione quam in approbatione sit solemnitas requirenda. Nec fuerat Simoniacum, si eum secundum formam saepe dictae institutionis in praepositum elegistis, cum determinatio illa non conditionem denotet, sed modi vel status sit potius expressiva. Nos igitur his et aliis diligenter auditis per cardinalem eumdem quae fuerant hinc inde proposita et diligentius intellectis, de fratrum nostrorum consilio ab impetitione praepositi memorati sententialiter Ecclesiam et capitulum Aquilegien. absolvimus, eidem praeposito super hoc perpetuum silentium imponentes. Decernimus ergo, etc., diffinitionis, etc.

Datum Laterani, VII Idus Julii.

CXIV. CANTUARIENSI ARCHIEPISCOPO. Ut Ecclesiis parochialibus juste decimae persolvantur. (Laterani, II Non. Julii.) Pervenit ad audientiam nostram quod multi in dioecesi tua decimas suas integras vel duas partes ipsarum non illis Ecclesiis, in quarum parochiis habitant, vel ubi praedia habent, et a quibus ecclesiastica percipiunt sacramenta, persolvunt, sed eas aliis pro sua distribuunt voluntate. Cum igitur inconveniens esse videatur et a ratione dissimile, ut Ecclesiae, quae spiritualia seminant, metere non debeant a suis parochianis temporalia et habere, fraternitati tuae auctoritate praesentium indulgemus ut liceat tibi super hoc, non obst. contradictione vel appellatione cujuslibet seu consuetudines hactenus observata, quod canonicum fuerit ordinare et facere quod statueris per censuram eccle. firmiter observari. Nulli ergo, etc., confirmationis, etc.

Datum Laterani, II Nonas Julii.

CXV. EIDEM. Ut onera et pensiones Ecclesiis impositae rescindantur. (Laterani, VI Kal. Julii.) Quae in derogationem sanctorum canonum attentantur, tanto potius infringi volumus et carere robore firmitatis, quanto auctoritas universalis Ecclesiae, cui, licet immeriti, praesidemus, ad id nos provocat et inducit. Significasti nobis siquidem quod plures sunt in Cantuarien. dioecesi, qui contra juris canonici sanctionem novas pensiones Ecclesiis quibusdam imposuerunt, et veteres temeritate praesumpserunt culpabili augmentare. Cum igitur id in contemptum ecclesiasticae institutionis redundet, fraternitati tuae auctoritate praesentium indulgemus ut liceat tibi pensiones de novo impositas in irritum revocare et in statum priorem appellatione remota reducere augmentatas. Nulli ergo, etc.

Datum Laterani, VI Kal. Julii.

CXVI. SIMONI ARCHIDIACONO WELLENSI. De confirmatione privilegiorum. (Datum, ut supra. ) Justis petentium desideriis, etc., usque ad verbum suscipimus. Specialiter autem archidiaconatum Wellen. cum ecclesia de Juvis et ecclesia de Subrent. ad ipsum archidiaconum pertinentibus, sicut ea juste possidetis, etc. Nulli ergo, etc.

Datum, ut supra.

CXVII. EPISCOPO TUDENSI, DECANO ZAMORENSI ET PRIORI SANCTI ISIDORI LEGIONEN. Committitur illis cognitio causae episcopi Aurien. et abbatis atque monasterii Cellae Novae. (Laterani, V Id. Julii.) Controversiam quae inter venerabilem fratrem nostrum episcopum Aurien. ex una parte, et abbatem et conventum Cellae Novae ex altera vertebatur, super libertate ac subjectione ipsius monasterii, et sententiis excommunicationis et suspensionis in abbatem prolatis et in monasterium interdicti, venerabili fratri nostro Lucen. episcopo et dilectis filiis abbati de Melon. et P. Joannis archidiacono Astoricen. commisisse recolimus fine debito terminandam. Qui, cum eis de causae meritis constitisset, ad diffinitivam sententiam processerunt, adjudicantes subjectionem monasterii Ecclesiae Auriensi, abbatem vero et monasterium ab episcopi sententiis absolventes; quemadmodum ex ipsorum authentico nobis exhibito demonstratur; quam idem episcopus petebat auctoritate sedis apostolicae confirmari. Verum ex parte dictorum abbatis et monachorum fuit propositum ex adverso, ipsam sententiam nullius esse momenti, tanquam post appellationem prolatam et a suspectis judicibus et super articulo de quo lis non fuit contestata. Contra eamdem quoque alia quaedam coram vobis expressius designanda nihilominus eorumdem nuntius apponebat. Quia vero nobis non constitit de praemissis, causam ipsam discretioni vestrae de assensu partium duximus committendam; per apostolica scripta praecipiendo mandantes quatenus de praefata sententia cognoscentes, si eam inveneritis rationabiliter fuisse prolatam, confirmantes ipsam faciatis auctoritate nostra remoto appellationis obstaculo firmiter observari. Alioquin, ex integro de causa cognoscentes, juxta formam prioris commissionis, quod canonicum fuerit statuatis, appellatione remota, cogentes partes per censuram ecclesiasticam, etc. Nullis litteris obstantibus praeter assensum partium, etc. Quod si omnes, etc. duo, etc.

Dat. Lat., V Idus Julii.

CXVIII. ABBATI ET CONVENTUI DE WALTHAN. De praesentatione clericorum. (Laterani, III Non. Julii.) Cum vos et Ecclesia vestra, in qua estis de novae plantationis origine et assumptione religionis Dei obsequio mancipati, de gratia sedis apostolicae tanquam speciales filii, specialibus merueritis privilegiis honorari, providere volumus ne in his quae de jure et dudum observata consuetudine obtinetis, injustae vexationis dispendium subeatis. Ut itaque religio quae in Ecclesia vestra laudabili noscitur inchoata principio, bonis secundum Deum progressibus amplietur et vos a matre vestra Ecclesia Romana jura vestra sentiatis illibata servari, ad exemplar bonae memoriae Coelestini papae praedecessoris nostri praesentibus litteris vobis duximus indulgendum ne in Ecclesiis ad repraesentationem et ordinationem vestram spectantibus aliqui clerici, nisi a vobis praesentati fuerint, ordinentur, vel ad earum regimen praeter assensum vestrum et conniventiam admittantur. Si vero contra haec ausu temerario aliqui venire praesumpserint, et jura vobis debita sibi usurpare tentaverint, factum et praesumptionem eorum viribus carere decernimus, et per vos auctoritate apostolica, qui taliter intrusi fuerint, concedimus amoveri; nisi forte, quod absit! praesentationem et ordinationem eorum constiterit vos malitiose differre. Nulli ergo, etc., indulgentiae nostrae, etc.

Datum Laterani, III Nonas Julii.

CXIX. EISDEM. De procurationibus immodicis reprimendis. (Datum, ut supra. ) Ad notitiam apostolatus nostri pervenisse noveritis quod archidiaconi et officiales eorum contra statuta Lateran. concilii ad Ecclesias vestras majore quam debeant numero evectionis accedunt, et aliis eas gravaminibus indebite opprimentes ita graves in procurationibus suis existunt, quod nonnunquam longi temporis victum brevis hora consumat. Eapropter, ne de caetero talia praefati archidiaconi vel officiales eorum attentare praesumant, ad exemplar bonae memoriae Coelest. papae praedecessoris nostri auctoritate praesentium districtius inhibemus. Et si ab hujusmodi gravaminibus non duxerint abstinendum, liceat vobis receptiones, exactiones et procurationes indebitas denegare. Quod si propter hoc interdicti vel excommunicationis sententiam in clericos vel Ecclesias vestras temere jaculari praesumpserint, indulgemus vobis ut eam non teneamini, utpote latam contra sedis apostolicae statuta, servare. Nulli ergo, etc. inhibitionis et indulgentiae nostrae, etc.

Datum, ut supra.

CXX. EISDEM. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, Non. Julii.) Incumbit nobis ex debito pastoralis officii, etc. usque ad verbum annuimus et praefatum monasterium, quod specialiter beati Petri juris existit, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti pagina communimus. Libertates praeterea et immunitates antiquas et rationabiles consuetudines monasterio vestro per privilegia Romanorum pontificum et scripta regum et principum praevia ratione concessas et hactenus observatas ratas habemus et eas perpetuis temporibus illibatas permanere sancimus. Decernimus ergo, etc. protectionis et concessionis, etc.

Datum Laterani, Nonis Julii.

CXXI. EISDEM. De eodem argumento. (Laterani, VI Id. Julii. Fervor religionis et devotionis vestrae nos movet propensius et inducit ut praeter commune debitum petitiones vestras, quae rationi conveniunt, debeamus libenter admittere et utilitati monasterii vestri, quod ad jurisdictionem beati Petri et nostram specialiter pertinet, pastorali sollicitudine providere. Eapropter, etc. usque ad verbum assensu, auctoritate vobis apostolica indulgemus quod si episcopi in quorum dioecesi ecclesias parochiales habetis in fata concesserint, et Ecclesias vestras interim vacare contigerit, capellani in ipsis instituendi, ne ordinationes Ecclesiarum inutiliter differantur, ad praesentationem vestram ab eo qui, sede vacante, vices episcopi debet de jure supplere, sine contradictione qualibet admittantur, qui vobis de temporalibus, episcopis vel eorum officialibus de spiritualibus debeant respondere. Adjicimus etiam quod, sicut rationabili consilio et providentia capituli vestri ecclesiam de Windesores ad cellarium et ecclesiam de Alricheseia et ecclesiam de Herford et ecclesiam de Nesinges ad vestimenta fratrum vestrorum invenienda, ecclesias vero de Epinges et de Wdeford et de Neclesuvelle et de Luchenton ad usus sacristiae vestrae de assensu dioecesani episcopi assignastis, ita vobis vestrisque successoribus in perpetuum permaneant ad hos usus. Et ne in posterum haec assignatio vestra possit vel debeat in aliquo mutilari, ipsam auctoritate apostolica confirmamus et praes., etc. Decernimus ergo, etc. concessionis et confirmationis, etc.

Datum Laterani, VI Idus Julii.

CXXII. FRATRI RAINERIO, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Creat ipsum legatum apostolicae sedis in nonnullis provinciis Gallicanis. (Laterani, IV Id. Julii.) Licet solitae solitudinis locum affectes, fugans vel fugiens potius tumultus saecularium potestatum, ut Rachelis fovearis amplexu et in lege divina jugiter mediteris, sedens secus pedes Domini cum Maria, cum tamen in lege mandatorum ipsius legeris quod obedientia praeferenda sit victimis, et proximum diligere debeas ut te ipsum, nec potes nec debes sic vivere soli tibi ut vel recedas ab obedientia praesidentis vel proximorum salutem negligere videaris, sed a contemplatione Mariae ad actionem Marthae teneris saltem ex obedientiae virtute descendere, ut in Lia Rachelis sterilitatem tua praedicatione fecundes, dum quod in solitudinis et claustri silentio didicisti, juxta mandatum evangelicum praedicaveris super tecta, et talenta tibi credita erogaveris ad usuras. Nos autem, qui, licet immeriti, vices ejus tenemus in terris qui discipulis suis officium praedicationis injunxit: Ite, inquiens, in orbem universum, praedicate Evangelium omni creaturae, plene de tua conscientia et religione confisi, plenae tibi legationis officium per Ebredunensem, Aquensem, Arelatensem et Narbonensem provincias duximus committendum; corrigendi et statuendi tam in monasteriis quam aliis Ecclesiis quae correctione vel institutione cognoveris indigere, audiendi et decidendi vel etiam committendi causas et absolvendi eos qui, ob violentam manuum injectionem in clericos, vinculo sunt excommunicationis astricti, si ex injectione tali vel enormis laesio vel homicidium non fuerit subsecutum; confutandi haereticos et cogendi eos redire ad catholicae fidei unitatem et plenae legationis officium super his et aliis exsequendi et percellendi poena canonica contumaces, indulgentes tibi auctoritate apostolica liberam facultatem. Nulli ergo, etc. concessionis, etc.

Datum Laterani, IV Idus Julii.

CXXIII. ARELATEN. ARCHIEPISCOPO ET SUFFRAGANEIS EJUS Ut Rainerium sedis apost. legatum reverenter et benigne tractent. (Laterani, Non. Julii.) Is, cujus omnes viae misericordia sunt et veritas, testante Psalmista; cujus omnia verba doctrinam sapiunt salutarem, cujus opus exemplum nobis vitae sanctioris ostendit, licet solo verbo virtutis suae possit et poterit universa, utpote qui dixit et facta sunt, mandavit et creata sunt, operarios tamen in vineam suam et messem induxit et, praeter sacrum duodenarium discipulorum numerum quibus potestatem ligandi contulit. et solvendi, alios septuaginta duos elegit, et binos illos ad praedicandum direxit, indulta eis calcandi super scorpiones et regulos potestate, nobis relinquens exemplum ut vestigia ejus, quantum fragilitas humana permittit, in debitae humilitatis devotione sequamur. Hoc sane apostolica sedes, quae cunctarum Ecclesiarum a Domino in beato Petro magisterium obtinuit et primatum, assidua meditatione revolvens, multos in partem creditae sollicitudinis evocavit, ut in diversis mundi partibus per eorum praesentiam ipsius absentia suppleretur et defectum unius multorum relevaret affectus, quorum sollicitudo diligens et sollicita diligentia expeditius in singulis provinciis et eradicaret noxia et profutura plantaret. Nos etiam, qui, licet immeriti, vicem Christi tenemus in terris, nostram insufficientiam attendentes, quorum mentem diversae diversarum Ecclesiarum jugiter necessitates urgent, quorum corpus assidui conquerentium clamores affligunt, praeter eos quibus pars est sollicitudinis nostrae commissa, cum necessitas exigit, vel requirit utilitas, in diversas provincias legatos a nostro latere destinamus, quibus tanto amplius credatur a subditis, quanto specialius eis apostolicae sedis auctoritas delegatur. Dilectum itaque filium nostrum fratrem Rainerium, virum vitae probatae ac conversationis honestae, Deo et hominibus obtentu suae religionis acceptum, cujus scientiam et industriam in similibus jam sumus experti, commisso ei plenae legationis officio ad partes vestras duximus destinandum, ut evellat quae evellenda cognoverit et plantet quae plantatoris cognoverit officio indigere, specialiter autem et praecipue ad confutandam haereticam pravitatem assurgat et scorpionum illorum aculeos omnipotentis Dei virtute reprimat et conculcet, qui virus draconis in aureo calice Babylonis propinant, habentes, secundum Apostolum, speciem pietatis, virtutem autem ejus penitus abnegantes; quorum principium religionem palliat, medium non docet sed seducit indoctos, finis perpetuum interitum comminatur: qui etiam secundum evangelicam veritatem ad nos veniunt in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Monemus igitur fraternitatem vestram et exhortamur in Domino, ac per apostolica vobis scripta districte praecipiendo mandamus quatenus eumdem legatum sicut personam nostram recipientes humiliter et devote, quae ipse inter vos statuenda duxerit seu etiam corrigenda recipiatis humiliter, et inviolabiliter observetis; praesertim autem contra haereticos taliter ipsi curetis adesse, ut per sollicitudinem vestram et diligentiam ejus, vobis cooperantibus, de partibus vestris gens exstirpetur iniqua, et confutata haereticorum perfidia, doctrina praevaleat salutaris, et falsis dogmatibus reprobatis, vivat et invalescat apud vos veritas in aeternum.

Datum Laterani, Nonis Julii.

In eumdem modum Narbon. archiepiscopo et suffraganeis ejus, Aquen. archiepiscopo et suffraganeis ejus, Ebredunen. archiepiscopo et suffraganeis ejus.

CXXIV. DECANO ET CAPITULO AQUILEGIENSI. Ut praepositum suum spoliatum restituant. (Laterani, IV Idus Julii.) Constitutus in praesentia nostra dilectus filius P. Ecclesiae vestrae praepositus sua nobis conquestione monstravit quod vos ipsum villa de Dranis, quae est inter beneficia vassallorum, ad ipsum ratione praepositurae de jure spectante, sicut in privilegiis vestris perspeximus contineri, praetermisso juris ordine contra justitiam spoliastis, eam venerabili fratri nostro patriarchae vestro motu propriae voluntatis, in dicti praepositi praejudicium, assignantes. Cum itaque non sit alicui consulendum cum alterius detrimento, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus praefatam villam cum omnibus pertinentiis suis et fructibus inde perceptis et omni integritate in qua tempore donationis exstitit, memorato praeposito restituere non tardetis; famulos quoque a suis praedecessoribus infeudatos quo minus dictus praepositus instituere possit et etiam infeudare, prout ad ipsum de jure pertinet, impedire minime praesumatis. Alioquin, dilecto filio G. Tergestino electo praecipiendo mandamus ut ipse vos ad ea quae praemisimus, prout justum fuerit, per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellat. Nullis litteris, etc.

Datum Laterani, IV Idus Julii.

CXXV. POPON. CANONICO FRISAGEN. Ut praebendae suae fructus percipiat. (Laterani, II Id. Julii.) Cum de consuetudine Frisagen. ecclesiae fructus praebendae tuae proponaris hactenus, sicut et alii canonici faciunt, libere percepisse, nolentes ut super his juri tuo processu temporis praejudicium generetur, ut eos de caetero, sicut fecisti hactenus, percipere valeas et habere, non obstante si quid in absentia tua factum est in praejudicium tuum contra priorem consuetudinem Ecclesiae memoratae, auctoritate tibi praesentium indulgemus. Nulli ergo, etc.

Datum Laterani, II Idus Julii.

CXXVI. ABBATI ET CONVENTUI DE WALTHAN. (Laterani, XVI Kal. Julii.) Cum a nobis petitur, etc. usque ad verbum assensu, jus quod habetis in ecclesia de Scerninges, sicut illud juste et canonice possidetis, auctoritate vobis apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc.

Datum Laterani, XVI Kal. Julii.

CXXVII. EISDEM. (Datum, ut supra. ) Justis petentium, etc. usque ad verbum assensum, Ecclesiam de Lamburn. quam ex concessione dioecesani episcopi obtinetis, sicut illam juste ac pacifice possidetis et in authentico scripto dioecesani episcopi confecto exinde plenius continetur, vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc.

Datum, ut supra.

CXXVIII. (Laterani, XVII Kal. Julii.) Cum a nobis petitur, etc. usque ad verbum assensu, ecclesiam de Vurengle vobis a venerab. fratre nostro Lincolnien. episcopo concessam, sicut eam juste et canonice possidetis, etc. Nulli ergo, etc.

Datum Laterani, XVII Kal. Julii.

CXXIX. (Laterani, XVI Kal. Julii.) Justis petentium, etc. usque ad verbum assensu, ecclesiam Sancti Andreae de Geiste, ecclesiam omnium sanctorum de Geistetorp, jus quod habetis in ecclesia Sancti Petri de Wdennorton, sicut ea juste ac pacifice possidetis, et in authentico scripto dioecesani episcopi confecto exinde plenius continetur, vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus, etc. Nulli ergo, etc.

Datum Laterani, XVI Kalendas Julii.

CXXX. ARCHIEPISCOPO CANTUARIENSI, DE CERESIA ET DE CIRESTRIA ABBATIBUS. Ut abbatem S. Crucis legitimae constitutioni per papam approbatae obedire cogant. (Laterani. Non. Julii.) Ad audientiam apostolatus nostri noveritis pervenisse quod cum olim tam a dilecto filio abbate Sanctae Crucis de Walthan quam capitulo suo communi consilio fuerit ordinatum pecuniam eorum integre in uno marsupio congregari et servari per duos vel tres canonicos ad hoc per eosdem abbatem et capitulum voluntate unanimi deputatos, qui in praesentia ipsius abbatis et dilectorum filiorum prioris et subprioris nec non et trium aliorum de senioribus per eumdem abbatem et capitulum electorum singulis tribus mensibus de praedicta pecunia redderent rationem, constitutione ipsa postmodum a sede apostolica confirmata, saepedictus abbas, capituli sui non requisito assensu, et custodes eligit et computationem solus recipit propria voluntate. Unde nos eidem abbati per scripta nostra mandavimus ut constitutionem ipsam studeat, sicut sine pravitate facta est, inviolabiliter observare, ne utilitatem Ecclesiae videatur in aliquo impedire. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si saepedictus abbas juxta mandatum nostrum constitutionem praedictam observare neglexerit, vos eum ad observationem ejusdem auctoritate praesentium per censuram ecclesiasticam, sicut justum fuerit, appellatione remota, cogatis. Quod si omnes, etc. tu, frater archiepiscope, etc.

Datum Laterani, Nonis Julii.

CXXXI. CANTUARIENSI ARCHIEPISCOPO ET EPISCOPO ROFFENSI. (Laterani, XVI Kal. Julii.) Sicut dilecti filii abbas et conventus de Walthan nobis significare curarunt, quidam, quos vobis propriis nominibus designabunt, libertatem eis et monasterio eorum ab apostolica sede concessam praesumptuosa temeritate infringunt, ipsis alias damna gravia et injurias irrogando. Ideoque fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus eorumdem molestatores injustos, ut ab ipsorum gravamine et indebita infestatione quiescant, permittentes eos pacifice frui libertate sibi ab apostolica sede concessa, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellatis. Nullis litteris, etc. Quod si ambo, etc. alter, etc.

Datum Laterani, XVI Kal. Julii.

CXXXII. ABBATI ET CONVENTUI DE WALTHAN. Ecclesia confirmatur monasterio. (Laterani, Non. Julii.) Justis petentium, etc. usque ad verbum assensu, ecclesiam de Badburgeham, quam ex concessione dioecesani episcopi obtinetis, sicut illam juste ac pacifice possidetis et in authentico scripto ejusdem episcopi confecto exinde plenius continetur, vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica, etc. Nulli ergo, etc.

Datum Laterani, Nonis Julii.

CXXXIII. PETRO COMPOSTELLANO ARCHIEPISCOPO. Ut inter Ecclesiam Compostellanam et Bracarensem inita transactio observetur. (Datum Laterani.) Licet unum sit corpus Ecclesiae, in quo Christus est caput, et universi fideles sunt membra, ille tamen qui a Christo petra dictus est Petrus, etiam a Christo capite vocatus est caput, ipso testante, qui ait: Tu vocaberis Cephas (Joan. I, 42). Quod secundum unam interpretationem exponitur caput: quia, sicut plenitudo sensuum abundat in capite, ad caetera vero membra pars aliqua plenitudinis derivatur, ita caeteri vocati sunt in partem sollicitudinis, solus autem Petrus assumptus est in plenitudinem potestatis: ad quem, velut ad caput, majores Ecclesiae causae non tam constitutione canonica quam institutione divina merito referuntur: inter quas illa non minima reputatur quae inter Compostellanam et Bracaren. Ecclesias super quatuor episcopatibus, videlicet Colimbriensi, Lamecensi, Visensi et Egitaniensi, ex delegatione sedis apostolicae longo fuit tempore sub diversis judicibes ventilata: quam nos auctore Domino, te, frater archiepiscope Compostellanensis, et venerabili fratre nostro M. Bracarensi archiepiscopo pro diffinitione hujus causae praesentibus, exacta diligentia curavimus terminare. Petebas siquidem a dicto Bracaren. archiepiscopo quatuor praefatos episcopatus, asserens eos ad Compostellanam Ecclesiam jure metropolitico pertinere. Tuam autem intentionem fundare multipliciter nitebaris, per privilegia, per concilia, per historias, per divisiones, per famam et per sententiam. Volens enim apostolica sedes Compostellanam Ecclesiam pro reverentia beati Jacobi apostoli, cujus venerandum corpus in ea conditum requiescit, speciali privilegio decorare, dignitatem Emeritensis metropolis, quae peccatis exigentibus a longis retro temporibus usque nunc barbarica tenetur feritate captiva, eidem Ecclesiae cum integritate Lusitaniae provinciae liberali concessione donavit, sicut privilegia felicis mem. Calixti papae praedecessoris nostri liquido protestantur, tres de suffraganeis episcopatibus exprimens nominatim, videlicet Colimbriensem, Salamantinensem et Abulensem, qui soli tunc in confessione Christiani nominis permanebant; caeteros autem generali donatione concludens. Hos autem episcopatus, de quibus quaestio vertebatur, ad Emeritensem pertinuisse metropolim per Emeritense nitebaris concilium demonstrare: in quo duodecim episcopi, qui convenerant, se omnes esse de Lusitania provincia profitentur, dicentes in primo capitulo: Convenientibus nobis omnibus Lusitaniae provinciae episcopis, etc. qui post universa statuta concilii, omnes cum suo metropolitano subscribunt, tam ex nomine sedium quam etiam ex nomine personarum; inter quos Colimbriensis, Egitaniensis et Lamecensis expresse subscribunt. In octavo quoque capitulo ejusdem concilii continetur, quod, supplicante sanctae memoriae Orontio episcopo, rex Recessundus inductus est ut reduceret atque restauraret episcopos hujus provinciae Lusitaniae ad suae provinciae nomen atque concilium; et sic demum secundum canonicas regulas decreto synodico, judicii formula et suae clementiae confirmatione ad nomen provinciae suamque metropolim sunt reducti. Quibus verbis indubitanter exprimi asserebas quod hi quatuor episcopatus, qui usque tunc fuerant sub nomine provinciae Gallaeciae, per sententiam sunt reducti synodicam; quorum unus videlicet ex reductis exprimitur fuisse Selva Egitaniensis episcopus, qui est unus de quatuor, quos omnes eadem quaestio apprehendit. Et ad majorem expressionem, in subscriptionibus, post metropolitanum, Selva primus cum tali adjectione subscribit. Ego Selva Egitanien. episcopus pertinens ad metropolim Emeriten., una cum archiepiscopo meo Proficio subscribo. Et quisque sequentium dicit ita similiter subscribo, intelligens totum cum verbo, id est, pertinens ad Emeritensem metropolim. Isidorus autem in Chronicis de Gothis, titulo de Suevis, testatur quod Remismundus ad Lusitaniam transiit, Colimbriam pace deceptam diripit, Ulixbona quoque ab eo occupatur. Per quod videtur ostendi quod tam Colimbria quam Ulixbona consistit in Lusitania. Plinius quoque narrat in libro secundo naturalis Historiae, circa finem, quod Durius e maximis Hispaniae fluminibus juxta Numantiam lapsus, dein Lusitanos a Gallaecis disterminat. Per quod aperte monstratur quod cum quatuor episcopatus praedicti sint ultra Durium, non in Gallaecia, sed in Lusitania sunt provincia constituti. Divisiones etiam multas produxisti de locis, ut asseris, non suspectis assumptas et exhibitas sub testimoniis et sigillis authenticis: quae connumerant hos quatuor episcopatus inter Emeritensis Ecclesiae suffraganeos, et eosdem ipsi metropoli evidenter assignant. Per testes etiam ab adversa parte productos ostendere voluisti quod publica fama testatur hos episcopatus ad Emeritam spectavisse. Felicis quoque memoriae Coelestinus papa praedecessor noster, cum in minori ordine constitutus legationis officio in Hispania fungeretur, de hac causa cognoscens, pro Compostellana ecclesia contra Bracarensem sententiam promulgavit, sicut per multos testes tu ipse nixus es comprobare. Verum ex adverso dictus Bracarensis archiepiscopus rationes hujusmodi frivolas asseverans, nixus est eas multipliciter infirmare, proponens quod privilegia donationis per suppressionem veritatis et falsitatis expressionem a Calixto papa fuere subrepta. Suppressum est enim verum in illis de duobus praecedentibus privilegiis, quae felicis recordationis Paschalis papa super redintegratione ipsorum episcopatuum concesserat in perpetuum Ecclesiae Bracarensi. De possessione quoque quam eo tempore in praefatis episcopatibus Ecclesia Bracarensis habebat: quorum alterum per privilegia, reliquum vero per testes et instrumenta sufficienter ostendere satagebat. Expressum autem erat in illis falsum in eo quod Colimbriensis episcopatus dicebatur ad Emeritam pertinere, cum idem Bracarensis multis rationibus astruere niteretur tam Colimbriensem quam tres alios episcopatus ad metropolim respicere Bracarensem. In tantum enim Paschali papae, qui privilegia super redintegratione praedictorum episcopatuum Ecclesiae Bracarensi concessit, constitisse videtur hos episcopatus ad eamdem Bracarensem Ecclesiam pertinere, quod ipse in litteris quas direxit Gunsalvo Colimbriensi episcopo, manifeste testatur quod constat Colimbriensem Ecclesiam in Bracarensis provinciae catalogo contineri. Unde, quia Toletanus archiepiscopus ad mandatum ipsius Colimbriensem episcopum non restituerat Ecclesiae Bracarensi, privavit ipsum legationis officio, ut Bracarensis archiepiscopus liberius in provincia sua justitiam exerceret. Emeritense vero concilium non esse authenticum multipliciter asserebat; tum quia non invenitur in aliquo authentico libro inter alia concilia contineri; tum quia nec constructionem nec sensum, nec latinitatem in plerisque locis continere probatur: tum etiam quia contra canonicas sanctiones et apostolicae sedis primatum aliquid videtur in eo esse statutum contra episcopum qui non venerit ad concilium, ut videlicet a metropolitano debeat in cella retrudi. Per undecimum quoque Toletanum concilium, quod constat authenticum, nitebatur illud Emeritense concilium improbare ratione temporis quod in utroque reperitur expressum, cum simul utrumque stare non possit, objiciens contra illud nonnullas alias rationes. Historias autem inductas sane ac veraciter intellectas nihil ad propositum valere dicebat, sicut et per quasdam alias historias ostendere nitebatur; cum et judex ecclesiasticus ad gentiles praesertim historias non debeat se convertere, quando per constitutiones canonicas vel scripta Romanorum pontificum aut sacras auctoritates doctorum, ecclesiasticum potest negotium terminare. Divisiones etiam quas pro se pars tua induxit, invalidas asserebat; tum quia longe plures et evidentiores divisiones pro sua sunt parte productae; tum etiam quod in eodem quaterno quem contra saepedictum Bracarensem archiepiscopum produxisti, Lucense concilium est inventum: in quo episcopatuum Gallaeciae fuit facta divisio, per quam episcopatus, de quibus agitur, ad Gallaeciam provinciam pertinere monstrantur. Famam vero dicebat contra se nullatenus esse probatam; sed nec sententiam praefati legati alicujus fuisse momenti, cum in scriptis non inveniatur fuisse redacta, quamvis super tanto dicatur negotio fuisse prolata. Unde nec nomen sententiae habere meretur. Nec obstat si forte dicatur quod fuerit amissa: quia qui casum allegat, debet casum probare. Testes autem qui de ipsa loquuntur sententia, inter se omnino discordant, et in dicto et in tempore et in loco. Praeterea, cum talis sententia non intelligatur super proprietate fuisse prolata (Quia praesumi non debet ut apostolicae sedis legatus tam arduum negotium et difficile, velut indiscussum subito diffinierit, cum etiam pars tua postea litteras apostolicas impetrarit, quibus districte praecipiebatur archiepiscopo Bracarensi ut hos episcopatus Compostellano archiepiscopo restitueret et facta restitutione, si super hoc agere vellet, ordine posset judiciario experiri), patet quod illa sententia super possessione duntaxat causa contumaciae fuit lata: quod ipsi testes magis dicere comprobantur. Unde, cum Bracarensis Ecclesia se postea judicio praesentaverit et causa postmodum fuerit ab apostolica sede commissa, mora purgata talis sententia exspiravit. His aliisque rationibus intentionem tuae partis multipliciter elidere nitebatur. Unde, licet auctore non probante, is qui convenitur, etsi nihil praestiterit, absolvatur, ad ostendendam tamen evidentius suae partis justitiam, hos episcopatus ad Bracarensem metropolim pertinere satagebat ostendere, per privilegia videlicet et concilia, confessiones et divisiones, praescriptiones et instrumenta. Si enim privilegia privilegiis conferantur, sua dicebat privilegia debere praeferri, cum et plura sint numero, decem videlicet Romanorum pontificum, inter quae post tria privilegia Paschalis II, est et privilegium Calixti papae, qui nominatim hos episcopatus redintegravit et confirmavit Ecclesiae Bracarensi. Quorum videlicet privilegiorum septem sunt redintegrationis et confirmationis; tria vero sequentia, videlicet Eugenii et Adriani, et Alexandri, sunt etiam concessionis perpetuae, per quae totum videtur negotium diffiniri. In secundo vero Bracarensi concilio, de quo non dubitatur quin sit authenticum, continetur expressum quod episcopi Gallaeciae cum suis metropolitanis ad illud concilium convenerunt, et in eorum numeratione isti quatuor continentur; qui post statuta concilii cum aliis coepiscopis tam ex nomine personarum quam ex nomine sedium expresse subscribunt. Unde liquido patere dicebat quod ex Gallaeciae sunt provinciae et ad metropolim pertinent Bracarensem. Confessus es etiam tu ipse frequenter in jure quod omnes episcopi, qui primo Bracarensi concilio affuerunt, indubitanter pertinent ad metropolim Bracarensem. Sed per quoddam capitulum secundi concilii Bracarensis aperte probatur quod hi quatuor interfuerunt primo concilio Bracarensi, cum ad secundum concilium Bracarense convenisse dicantur episcopi tam ex Lucensi synodo quam etiam Bracarensi, et inter eos qui ex Bracarensi synodo convenisse dicuntur isti quatuor nominantur. Porro secundum Bracarense concilium non praecessit Bracarensis synodus, nisi prima. Constat ergo quod isti quatuor fuerunt in prima synodo Bracarensi. Unde videtur colligi manifeste quod isti quatuor juxta praemissam confessionem tuam indubitanter pertinent ad Ecclesiam Bracarensem. Scriptura quoque Lucensis concilii, quae continetur in libro a tua parte producto, indicat hos quatuor episcopatus, secundum divisionem quam facis, ad Bracarensem metropolim pertinere. Quam etiam divisionem tres Romani pontifices dicuntur in privilegiis Bracarensi Ecclesiae confirmasse. Pluralitatis quoque ratio, secundum quam dicitur quia praevalet sententia plurimorum, divisiones suas, quae longe plures sunt numero, praefert divisionibus partis tuae. Sed et ratione temporum ei [ f. tibi] perpetuum silentium imponere nitebatur; cum a primo Bracarensi concilio usque ad Emeritense concilium per spatium centum et septem annorum hos quatuor episcopatus Bracarensis Ecclesia deberet possedisse. A tempore quoque Paschalis II, qui hos episcopatus redintegravit Ecclesiae Bracarensi, usque ad tempora trium judicum quibus haec causa fuit primo commissa, praescriptionis tempus constat fuisse completum, per quod Ecclesia Bracarensis hos episcopatus juxta suam assertionem inconcusse possedit. Rescripta quoque Paschalis transmissa Toletano archiepiscopo et episcopo Colimbriensi, de quibus est superius praelibatum, idipsum, ut asserit, evidenter ostendunt. Porro tu respondebas quod post latam pro te ab apostolicae sedis legato sententiam, jam non tenebaris ad has aut alias rationes quae contra rei judicatae auctoritatem inducebantur aliquid respondere; nisi quod sine praejudicio tuo, licet ex abundanti satisfacere sustinebas, asserens possessionem Bracarensis Ecclesiae per testes non esse probatam, cum quidam testium ad probationem inveniantur inutiles, alii vero probentur mendaces. Litterae quoque Paschalis, quibus eamdem possessionem astruere satagebat, contrarium potius astruere videbantur. Sed et privilegia Paschalis ejusdem, quae suae concessionis privilegium praecesserunt, in multis reprehensibilia denotabas; primo secundum formam, et in bulla et in scriptura; secundo juxta continentiam et in enumeratione sedium et in falsitate suggestionum. Persona quoque quae illa privilegia, videlicet secundum et tertium, impetravit, merito suae pravitatis reddidit illa suspecta, Mauritius scilicet, qui postea fuit haeresiarcha, in apostolicam sedem intrusus; qui qualis exstiterit, litterae Gelasii papae missae ad Viennensem archiepiscopum aperte depingunt. Praeterea contra rei judicatae auctoritatem impetrata sunt illa rescripta, sicut probatur per Emeritense concilium; in quo per decretum synodicum et judicii formulam secundum canonicas regulas illi episcopi videntur fuisse reducti. Postremo dicti legati sententia lata est contra ipsa. Quibus, si tunc fuerunt exhibita, derogatum est per sententiam. Si autem exhibita non fuerunt, occasione instrumentorum noviter repertorum auctoritas rei judicatae non potest ulterius attentari. Tua vero privilegia multipliciter asserebas omni suspicione carere, quorum veritas constat ex apostolicae sedis archiviis, in cujus regestis fideliter continentur: quae adversae partis privilegiis comparata, certa debent ratione praeferri; quia tua sunt privilegia donationis certa et absoluta; sua vero sunt privilegia confirmationis seu redintegrationis, conditionalia tantum et respectiva. Nec oportebat in tuis privilegiis fieri mentionem suorum praecedentium, quibus nihil juris acquirebatur quod istis posset obsistere, cum et alias nullius debeant reputari momenti. Nam inter scripturas quae parilitatis aliquid habere videntur, scilicet in litteris commissoriis, invenitur hoc observari. Secundum vero Bracarense concilium, quod in superficie tantum dicebas tibi posse aliquatenus obviare, fideliter intellectum asserebas tibi nequaquam obsistere, cum illa verba quibus episcopi Gallaeciae dicebantur ad aliud concilium convenisse, notarii tantum seu compilatoris exstiterint: quae non habent auctoritatem concilii, cum in toto concilio nihil inveniatur statutum vel factum omnino quod ad recognitionem pertineat, ut isti sint de Gallaecia vel ad metropolitanum Gallaeciae quoquo modo pertineant. Respondebas etiam aliter, quod quia rex Gallaeciae, ut ex veteribus constare dicebas historiis, occupaverat de provincia Lusitaniae has quatuor civitates, ad eas sui regni nomen extenderat, ut per quamdam aequivocationem totum etiam regnum Gallaeciae diceretur; et ita non secundum limitationem provinciae, sed secundum occupationem regni, dicti sunt illi episcopi de Gallaecia. Quod inde maxime comprobari dicebas, quia postquam illa regnorum scissura, quae huic nominationi causam praestiterat, est sublata, reductae sunt hae civitates ad suae nomen provinciae; ut jam non Gallaeciae, sed Lusitaniae nominentur, sicut aperte probari dicebas ex sequenti postea Emeritensi concilio, in quo dicuntur ad provinciae suae nomen reducti. Nec ex eo probantur ad Bracarensem metropolim pertinere, quia interfuerunt concilio Bracarensi, vel etiam subscripserunt, cum constet Narbonensem per multa tempora venisse ad concilia Toletana; nec tamen Toletana metropolis aliquid juris habuit in Ecclesia Narbonensi; sed mandato regum illa fiebant: quod magis violentum quam justum praesumitur exstitisse. Praedictam vero confessionem, qua recognovisti in jure omnes episcopos qui interfuerunt primo concilio Bracarensi indubitanter ad Bracaren. metropolim pertinere, in nullo tibi posse praejudicare dicebas; quia sive concilium intelligantur personae, sive statuta, stare non potest quod ad secundum Bracarense concilium episcopi tam de Lucensi quam de Bracarensi concilio convenissent; sed per illam enormitatem, quae statuta fuit in suo Lucensi concilio, mandaverat rex propter dilationem provinciae, ut sex episcopatuum sui regni pontifices facerent concilium apud Lucum, et sex alii apud Bracaram. Et ideo dicebantur sex ad unum concilium et sex ad aliud pertinere et de utroque concilio apud Bracaram, quasi de utraque concilii assignatione, venisse. Cujusmodi significationem nominis approbari dicebas ex epistola quam Martinus Bracarensis archiepiscopus ex certa scientia dirigit ad episcopos Lucensis concilii, non quod tunc celebraretur ibi id concilium, cum idem M. legatur illi concilio affuisse, sed ad episcopos qui tenebantur ex praedicto regis mandato temporibus suis illuc ad concilium convenire. Emeritense vero concilium authenticum esse multis rationibus astruebas: tum quia cum aliis conciliis continetur in libro qui Corpus canonum appellatur, quem Alexander papa per interlocutionem authenticum approbavit: tum quia de ipso concilio sumptum est illud capitulum, Priscis quidem canonibus, quod continetur in corpore Decretorum. Unde, respondens ad rationes praemissas, quae contra hoc concilium sunt objectae, omnes quasi frivolas ostendere nitebaris. Divisiones autem quae pro Bracarensi Ecclesia sunt productae, omnes de locis sibi subjectis et ideo suspectis proponebas assumptas, in quorum armaria propter hanc causam facile potuerunt corruptae submitti. Tuae vero divisiones omnes sunt secundum statum antiquum, vel de locis non tibi sed sibi subjectis assumptae (unde amplius illis contra se credi debet) vel de remotis pronviciis, apud quas non exstitit causa corruptionis vel suspicionis praedicta; quas etiam protulisti sub testimoniis et sigillis authenticis, quibus et canones et veteres scripturas concordare dicebas. Praescriptiones autem ex quibus etiam adversus verum dominum competit actio, nedum quod exceptio competat praesidentibus, multis rationibus annullabas, asserens quod Bracarensis Ecclesia in praedictis episcopatibus nullam possessionem obtinuit, et ideo nihil in eis omnino praescripsit. Deinde, si possessionem aliquam habuisset, sententia, quae super his lata probatur, ex Emeritensi concilio vim praecedentis praescriptionis penitus vacuasset. Sequentis vero praescriptionis effectum praefati legati sententia penitus interrupit. Ipse vero archiepiscopus Bracarensis contra reductionem episcoporum quae dicitur in Emeritensi concilio decreto synodico et judicii formula facta fuisse, multipliciter allegabat. Primo, quia synodus illa, cujus auctoritate dicitur facta fuisse reductio, nequaquam apparet, nec scitur a quibus, vel ubi vel quando vel quare fuerit celebrata, utrum generalis an provincialis exstiterit et utrum auctoritate Romani pontificis an alicujus tantum archiepiscopi fuerit ordinata. Deinde, si mentio fiat in aliquo documento de alio, nihil ex secundo probabitur documento, nisi et primum de quo mentio facta fuerat proferatur. Praeterea, cum secundum concilium Bracarense praecesserit Emeritense concilium et celebrius habeatur, ut de quo plura sunt assumpta capitula in corpore Decretorum, patet profecto quod illud debet isti praeferri, nec illi per istud potest in aliquo derogari, sicut cautum habetur in canone; quia quoties in gestis conciliorum discors sententia invenitur, illud est praeferendum cujus antiquior et potior exstat auctoritas. Rursus non probantur ullatenus isti quatuor episcopi fuisse reducti, sed de solo Selva Egitaniensi episcopo dicitur quod unus fuerit de reductis; et ipse solus in subscriptione profitetur expresse se ad Emeritensem metropolim pertinere; quamvis et ipse Selva Egitanien. episcop. non intelligatur unus de reductis ad Emeritensem metropolim, sed potius ad dioecesim propriam, sicut ex eodem capitulo Emeritensis concilii comprobari dicebat, in quo de illo dicitur quod ad debitam dioecesim rediit. Cum igitur synodus illa minime proferatur cujus judicio et decreto in Emeritensi concilio dicuntur reducti, patet quod illa reductio per Emeritense concilium non probatur. Ad haec respondebas, quod major est auctoritas approbati concilii quam unius solummodo documenti; et ideo dubitari non debet quin verum sit quod asseritur ab episcopis in concilio congregatis, a quibus asseritur illa reductio facta fuisse decreto synodico, judicii formula, secundum canonicas regulas; sicut et dicitur in primo concilio Bracarensi quod Thuribius notarius a papa Leone ad synodum Gallaeciae missus fuit, nec tamen illa synodus invenitur; et in primo concilio Toletano mentio fit de statutis Lusitanorum episcoporum, et tamen non invenitur synodus in qua illa fuerint constituta. Moyses quoque in libro Numeri mentionem facit de Libro bellorum Domini, qui tamen nusquam apparet; et tamen creditur ita fuisse sicut Moyses narrat in illo volumine contineri. Auctoritas autem alicujus concilii non ex eo solo major existit quod exstat antiquior, sed quod potior. Alioquin Bracarense concilium Lateranensi concilio praeferretur. Sed illorum duorum conciliorum par exstat auctoritas, cum provinciale fuerit utrumque, et ambo dicantur pariter ab apostolica sede recepta. Cum autem inter episcopos Emeritensis concilii tantum hi quatuor inveniantur inter episcopos Gallaeciae nominati, sicut dicitur in secundo concilio Bracarensi, patet quod de his quatuor debet intelligi quod ad nomen provinciae sunt reducti; quia non possunt intelligi fuisse reducti, nisi qui fuerunt abducti. Unde facta reductione in tertio concilio Bracarensi, quod secutum est Emeritense concilium, nullum istorum quatuor legitur exstitisse. Postquam igitur haec et alia fuerunt utrinque prudenter ac subtiliter allegata, quorum multa propter prolixitatem superfluam in hac pagina praetermisimus annotare, partes ad amicabilem compositionem induximus diligenter; quae tandem per Dei gratiam, nostra sollicitudine mediante, ad hanc compositionis formam libera voluntate venerunt, ut de quatuor praedictis episcopatibus duo assignarentur Compostellan. metropoli, et duo relinquerentur metropoli Bracarensi. Nos autem habito super hoc cum fratribus nostris diligenti tractatu, compositionem ipsam duximus approbandam, intelligentes eam aequitati canonicae concordare. Cum enim Visensis episcopus cum episcopis Gallaeciae interfuerit secundo concilio Bracarensi, et Emeritensi concilio non affuerit, in quo plenus suffraganeorum numerus Emeritensis metropolis legitur affuisse (unde nec potest unus de reductis intelligi, cum etiam inter alios suffraganeos Bracarensis Ecclesiae in suis privilegiis numeretur, in privilegiis autem Compostellan. Ecclesiae Visensis episcopus nullatenus habeatur), saepedictum archiepiscopum Bracarensem nomine Bracarensis Ecclesiae ab impetitione tua, nomine Compostellanae Ecclesiae, super eodem episcopatu duximus absolvendum; tibi super hoc perpetuum silentium imponentes. Lamecensem autem et Egitaniensem episcopatus, quos ad Emeritensem pertinuisse metropolim certis didicimus rationibus et validis argumentis, de consilio fratrum nostrorum adjudicavimus Compostellanae metropoli, ipsum Bracarensem archiepiscopum super illis nomine Bracarensis Ecclesiae condemnantes. Episcopatum autem Colimbriensem, licet eisdem rationibus cognoverimus ad Emeritam spectavisse, quia tamen Iriensis episcopatus auctoritate sedis apostolicae subtractus est Ecclesiae Bracarensi, et sede mutata, pro beati Jacobi reverentia totus concessus est Compostellae, in recompensationem ipsi archiepiscopo et Ecclesiae Bracarensi concessimus perpetuo retinendum. In tantum autem illa forma compositionis tibi complacuit, quod pro bono pacis liti cessisti et petitioni renuntiavisti omnino, super duabus ecclesiis, videlicet Sancti Fructuosi et Sancti Victoris, et medietate Bracarae cum pertinentiis suis omnibus, de quibus cum aliis fuit facta commissio, refutans quidquid juris in illis habuisti vel potuisti habere, renuntians quoque sententiae quae super eis pro Compostellana Ecclesia contra Bracarensem fuerat promulgata; super qua coram nobis aliquandiu fuerat litigatum. Nulli ergo. etc., diffinitionis, absolutionis et concessionis, etc.

Datum Laterani.

In eumdem fere modum scriptum est Bracaren. archiepiscopo.

CXXXIV. BRACAREN. ARCHIEPISCOPO. Ejusdem argumenti. (Laterani, IV Id. Julii.) Qualiter veteres sed non inveteratas usque ad nostra tempora quaestiones inter Compostellanam et tuam Ecclesias, tam praedecessorum nostrorum quam nostris etiam temporibus diutius agitatas, non sine multa sollicitudine ac labore nos et fratres notri exacta diligentia curaverimus terminare, tua fraternitas, quae omnibus praesentialiter interfuit, non ignorat, et hoc ipsum ex rescriptis apostolicis rei processum plenius continentibus liquido declaratur. Volentes autem ut apostolicae sedis sententiae perpetuam obtineant firmitatem et quod lites exstinctae in recidivam contentionem ulterius non resurgant, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus statutis apostolicae sedis obediens humiliter et devote, quae a nobis ad perpetuam pacem praedictarum Ecclesiarum sunt sine personarum acceptione salubriter instituta, de caetero studeas irrefragabiliter observare, venerabiles fratres nostros Ulixbonensem, Elborensem et Lamecensem episcopos, et eorum Ecclesias, et dilectos filios clerum ac populum per Egitaniensem dioesesim constitutos, Compostellano archiepiscopo et ejus Ecclesiae, sicut a nobis est ordinatum, obedire sine qualibet difficultate dimittens, quos tu et venerabilis frater noster Colimbriensis episcopus in nostra et fratrum nostrorum praesentia, sicut bene novisti, ab obedientiae vestrae vinculo absolvistis, et nos eosdem a vestrae obedientiae debito auctoritate apostolica reddidimus absolutos. Provideas igitur ne per potentiam regiam vel alia qualibet machinatione impediantur episcopi memorati et praedicti clerus et populi obedientiam secundum sententiam et praeceptum nostrum eidem Compostellano archiepiscopo, ut praediximus, exhibere. Alioquin, quod a sanctae recordationis Alexandro papa praedecessore nostro de obedientia Compostellano archiepiscopo ab episcopis Gallaeciae impendenda dignoscitur olim fuisse statutum, verendum est tibi ne nos ipsi ratum habeamus et firmum et faciamus auctore Domino inviolabiliter observari, tantoque culpam inobedientiae curabimus gravius castigare, quanto in contemptum apostolicae sedis et personae nostrae specialiter hujusmodi rebellio amplius redundaret.

Datum Laterani, IV Idus Julii.

In eumdem modum scriptum est Colimbrien. episcopo.

CXXXV. ULIXBONENSI, ELBORENSI, ET LAMECENSI EPISCOPIS, ET CLERO ET POPULO EGITANIENSI. De eadem re. (Laterani, IV Id. Julii.) Antiquas controversias et difficiles inter Compostellanam et Bracarensem Ecclesias tam praedecessorum nostrorum quam nostris etiam temporibus agitatas, sicut vestra fraternitas non ignorat, non sine labore multo nos et fratres nostri exacta diligentia per auxilium divinae gratiae curavimus terminare; quemadmodum in rescriptis apostolicis processum causarum plenius continentibus perpendere poteritis evidenter. Volentes autem ut apostolicae sedis, etc. usque ad verbum observare, venerabili fratri nostro P. Compostellano archiepiscopo ejusque successoribus tanquam metropolitano vestro, sicut alii suffraganei sui faciunt, obedientiam et reverentiam debitam impendentes. Alioquin sententiam quam idem archiepiscopus in vos rationabiliter tulerit, auctore Domino, ratam et firmam habebimus et faciemus inviolabiliter observari. Ut autem quae praemisimus liberius adimplere possitis, venerabiles fratres nostri Bracarensis archiepiscopus et episcopus Colimbriensis vos coram nobis et fratribus nostris ab omni obedientiae suae vinculo absolverunt. Nos etiam ab ipsorum obedientiae debito auctoritate apostolica vos reddimus absolutos.

Datum Laterani, IV Idus Julii.

Scriptum est super hoc singulariter singulis nominatis episcopis et clero et populo per eorum dioeceses constitutis.

CXXXVI. LUCENSI, ASTORICENSI, MINDONIENSI, AURIENSI ET TUDENSI EPISCOPIS. (Datum, ut supra. ) Antiquas controversias, etc. usque ad verbum resurgant, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus apud venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Bracaren. et chariss. in Christo filium nostrum Portugal. regem illustrem partes vestras efficaciter interponere procuretis ut statutis ap. se., etc. usque ad verbum observare, venerabiles fratres nostros Ulixbonensem, Elborensem et Lamecen. episcopos et eorum Ecclesias, etc., fere in eumdem modum ut supra usque ad verbum dimittentes. Alioquin, quod a sanctae recordationis Alexandro papa, etc., fere ut supra usque ad verbum redundaret. Et quoniam nuntius, ut accepimus, non facile reperitur, qui litteras apostolicas vel Compostellani archiepiscopi audeat super his in regnum Portugalen. deferre, sub eadem districtione vobis injungimus ut litteras nostras et ipsius archiepiscopi Compostellani, quibus super hoc missae fuerint, occasione et excusatione cessante, sine dilatione qualibet tandiu fideliter transmittatis, cum ab eodem Compostellano simul omnes vel seorsum singuli fueritis requisiti, donec idem archiepiscopus praedictorum quatuor episcopatuum possessionem pacificam fuerit assecutus. Si vero, quod non credimus, praeceptum nostrum non fuerit adimpletum, volumus et mandamus ut cum fueritis per Compostellanam Ecclesiam requisiti, veritatem super his nobis significare vestris litteris procuretis.

Datum, ut supra.

CXXXVII. ARCHIEPISCOPO ET CAPITULO COMPOSTELLANO. (Laterani, II Id. Julii.) Cum dilectus filius A. civis Anagninus tutor et curator nepotum suorum, filiorum quondam G. civis Anagnini, a te, frater archiepiscope, apud sedem apostolicam permanente nonaginta marabutinorum uncias repeteret nomine pupillorum, dilecti filii concanonici vestri ei pro bono pacis quadraginta malachinos per manus dilecti filii Mar. capellani et subdiaconi nostri dederunt. Ipse vero coram nobis omni juri renuntiavit quod adversus Compostellanam Ecclesiam pupillis competeret memoratis. Ne autem quod in praesentia nostra factum est, ulterius in dubium revocetur, praesentes vobis litteras in factae resignationis testimonium duximus concedendas.

Datum Laterani, II Idus Julii.

CXXXVIII. MART. BRACAREN. ARCHIEPISCOPO. Datas a rege Bracarensi Ecclesiae decimas confirmat. (Laterani, III Id. Julii.) Cum a nobis petitur, etc. usque ad verbum effectum. Sane significasti nobis in nostra praesentia constitutus quod cum charissimus in Christo filius noster Portugaliae rex illustris quasdam possessiones dilectis filiis fratribus militiae Templi concesserit, receptis ab eis in permutationem duobus castris, scilicet Mugatorio et Petrasroias, quae idem fratres habuerant in dioecesi Bracarensi, rex ipse tertiam partem decimarum quas dicti fratres prius perceperant in Ecclesiis castrorum ipsorum, pietatis intuitu concedi fecit Ecclesiae Bracarensi. Nos igitur tuis precibus annuentes, decimas ipsas, sicut legitime concessae sunt Ecclesiae Bracarensi, et tu eas juste possides, et quae tibi et per te ipsi Bracarensi Ecclesiae [ hic aliquid deest ], auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus. Nulli ergo, etc. nostrae confirmationis, etc.

Datum Laterani, III Idus Julii.

CXXXIX. PETRO COMPOSTELLANO ARCHIEPISCOPO EJUSQUE SUCCESSORIBUS CANONICE SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM. Ut Ecclesia Compostellana posthac metropolitana habeatur. (Laterani, II Id. Julii.) In eminenti apostolicae sedis specula disponente Domino constituti, etc., usque ad verbum assensu, ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis record. Calixti, Anastasii, Alexandri et Lucii Romanorum pontificum Compostellan. beati Jacobi ecclesiam, cujus in ea venerandissimum corpus est positum, apostolicae sedis privilegio communimus, et ob ipsius a Deo electi apostoli reverentiam archiepiscopalis cathedrae dignitatem, quam opulentissima quondam et famosi nominis Emeritana civitas, priusquam, peccatis exigentibus, ab impia Saracenorum tyrannide possideretur, habuisse dignoscitur, praesentis scripti pagina in perpetuum confirmamus, statuentes ut eadem Emeritana civitas, si ad potestatem Christianorum, Domino donante, redierit, episcopum habeat, qui Compostellano archiepiscopo sicut metropolitano suo debeat perpetuo subjacere. Omnem quoque pontificalis officii plenitudinem, quam ipsius Emeritanae Ecclesiae antistites antiquitus habuerunt, Compostellanensis praesul Ecclesiae integre semper obtineat et quiete. Suffraganei vero episcopi Emeritanensis metropolis, qui per Lusitaniam provinciam vel modo sedes proprias obtinent, vel in futurum per Domini misericordiam obtinuerint, Salamantinus videlicet, Abulensis, Cauriensis, Civitatensis, Placentinensis, Pacensis, Oxonobensis et praeterea Lamecensis, et Egitaniensis nec non Ulixbonensis et Elborensis, sicut in nostris sententiis continetur, Compostellano archiepiscopo, cujus consecratio ad Romanam tantum Ecclesiam spectat, obedientiam et reverentiam tanquam proprio metropolitano prorsus exhibeant. Ipse autem illos consecrandi ad sua concilia convocandi, cum ipsis etiam ecclesiastica negotia terminandi et eorum Ecclesias disponendi, auctoritate sedis apostolicae liberam omnino habeat facultatem. Prohibemus autem ut nulli canonicorum ejusdem Ecclesiae beati Jacobi, qui ad aliarum Ecclesiarum praelationem assumpti sunt, vel in posterum assumentur, honorem vel praebendam seu canonicatum in ipsa Ecclesia liceat retinere; sed alia idonea persona in loco ipsius subrogetur, quae ipsi Ecclesiae deserviat, et ejusdem beneficium sortiatur. Illum etiam censum qui vota dicitur, quem Hispanorum catholici reges ex singulis boum paribus a flumine Pisorga usque ad mare occidentale et per totam Lusitaniam provinciam atque etiam in Toleto et Transserram annuatim persolvendum pro salute totius terrae liberaliter statuerunt, eidem Ecclesiae confirmamus, et omnimodis interdicimus ut nulli fas unquam sit eum ipsi Ecclesiae qualibet occasione subtrahere. Obeunte vero te, etc. Praeterea quascunque possessiones, etc. usque ad verbum vocabulis. Civitatem ipsam Compostellam cum castro suo, cum ecclesiis et monasteriis infra eam vel ejus territorium constitutis, cum omni jure tam dioecesano quam regali et cum terminis totius episcopatus, videlicet cum archipresbyteratibus de Morracio et de inter ambos pontes de montibus utriusque, de Taberiolis et de Ciria, de Pilonio et de insula Laonii, de utroque Coronato, de Dormian. et Superaddo, et Aranga, et monte Jaurino quomodo dividitur, cum Parrega de Pruciis et de Bisauciis, cum tota interjacente dioecesi a castello Sancti Pelagii de Luco usque Transancos, monasteria quoque omnia, et conventuales seu alias ecclesias infra hos terminos constitutas, cum omni jure parochiali et quae intra regalia beati Jacobi continentur, cum omni seu patronatus seu alio jure quod ad reges pertineat, videlicet monasterium Sancti Pelagii de ante altaria, monasterium Sancti Martini de Foris, ecclesiam Sanctae Mariae de Sara, monasterium Sanctae Mariae de Canogio, monasterium Sancti Petri de Foris, monasterium Sancti Justi de Luania, monasterium de Superaddo, de Azivario, de Codeseda, de Mosonzo, de Ciniis, de Monteferro, de Borgondo, de Nogaria, de Solandres, de Calavario, de Siavia, de Rivomalo, de Moriame, de Ozon, de Savarde, de portu Orii, de Nometi, de Civitio, de Briviis, de Meeis, de Dormian, de Calago, de Podio, de Lerze, de Armentaria, de Harcos, et monasterium Sancti Joannis de Cavea, Sancti Christophori, Sancti Vereximi, Sancti Georgii, Sancti Thomae de Pimario et Sancti Jacobi de Ermello; praeterea regalem capellaniam et cancellariam quam bonae memoriae Alfonsus illustris Hispaniae rex Ecclesiae vestrae concessit et scripti sui pagina roboravit; castrum quoque quod vocatur Honestum et Iriam cum servis et omnibus appendiciis suis, castrum quod vocatur Sancta Maria de Lanceata cum ecclesiis et omnibus pertinentiis suis. Castrum quod vocatur Ciria cum ecclesiis et omnibus pertinentiis suis. Castrum quod dicitur Citofacta cum ecclesiis et omnibus pertinentiis suis; castrum quod dicitur Cathobadi cum pertinentiis suis; castrum Daravum cum villis et ecclesiis et omnibus pertinentiis suis; castrum quod dicitur Luparia cum ecclesiis et pertinentiis suis; territorium quod vocatur Amaea cum omnibus possessionibus quas ibi habetis; pistomarcos cum servis et possessionibus quas in eo habetis, bisetium cum servis quos ibi habetis; Dubriam cum possessionibus quas ibi habetis, Lanias cum pertinentiis suis, Lucrosam cum servis et pertinentiis suis, Montanos cum ecclesiis et possessionibus quas ibi habetis, Coronatum cum possessionibus quas ibi habetis, Ventosam cum insula de Laonio, Montes quos quandoque Suarius Friolae a vestra Ecclesia tenuit, cum altera medietate integros; burgum de Ponte Veteri, cum pertinentiis suis, Taveiriolos cum ecclesiis et possessionibus quas ibi habetis, ripam Uliae cum ecclesiis et possessionibus quas ibi habetis. Deciam cum possessionibus et ecclesiis regalibus et omnibus pertinentiis suis, terram de Superaddo integram cum pertinentiis suis. In eadem Decia monasterium Sancti Laurentii de Carbonario, quod Ecclesiae Compostellanae secundum jus patronatus adjudicatum est per sententiam dilecti filii nostri G. S. Angeli diaconi cardinalis, tunc apostolicae sedis legati; medietatem burgi de Faro cum pedagio navium et jure fisci. Villas de Ceeia in Nemancos, et de Oca in Bregantin., de Leiloio in Seia, de Avegundo, Piaveladegio, Liure et de Ruiis in Endis, de Tooure in Pruciis, cum cunctis ecclesiis et pertinentiis suis, et alias ecclesias seu possessiones quas jure proprietatis extra fines regalium vestrorum per eumdem episcopatum habetis. In episcopatu quoque Mindunien. ecclesiam Sancti Laurentii de Arbore, cum castro quod dicitur villa de Maures, et villam Petri cum ecclesia sua, et ecclesias de Rivo Averso, et Sanctae Eulaliae Altae, et de Radigosa, et Sanctae Mariae de Turre, et Sancti Martini de Palatiis, cum omnibus pertinentiis suis. In episcopatu Lucensi villas de Recelli et de Cesa. In episcopatu Auriensi, villas de Amarante, de Jouin, et de Vite, et de Villari Regis, et medietatem Souti de Parata. In episcopatu Tuden. castrum quod dicitur de Molis cum omnibus ecclesiis intra ipsum contentis, et monasterium de Cela, et villas de Lazorio, Baldranes, Lamala, et Nugaria. In episcopatu Bracaren. villas de Cornelian. cum ecclesiis suis, et Moaci, et Gandufi, cum montibus, exitibus et pertinentiis suis lu valle Carceris, hospitale quod dicitur Anglorum, cum ecclesia sua, et aliam ecclesiam quae ipsi ex eadem parte superjacet et villas de Tabladelo et de Parata. In episcopatu Astoricen. villas de Cacavell, cum ecclesia sua et de Carvallial, et ecclesiam Sancti Jacobi de Requeixo, de Sanabria. In episcopatu Legionen. domos quae fuerunt archidiaconi Thomae. In ipsa civitate villam de Ledigos cum ecclesia sua et partem villae de Furones, cum omni jure quod habetis in ecclesia. In ripa Estolae, villam Alexis et villam Leandri, cum ecclesiis suis; et juxta monasterium Sancti Facundi, villam Cerame. In episcopatu Palentin. ecclesiam Sancti Michaelis de Vallouria et villam dictam Sanugelo de Raaces, cum pertinentiis suis, et omni jure regali, sicut Alphonsus illustris Castellanorum rex ecclesiae Beati Jacobi eam donasse dignoscitur. In episcopatu Ovetensi, in villa Olerxida, omnes ecclesias; et in Benevento, ecclesiam Sanctae Mariae de Ventosa. In Asturiis, ecclesias Sancti Joannis de Cerreda et villam Armillum, cum hospitali quod est in Strata, cum montibus et omnibus pertinentiis suis. In episcopatu Zamoren. villas et ecclesias de Arquilinis et de Arcos, et ecclesiam Sancti Jacobi de Zamora, villas de Palatiis et de Spino et de Aldeola cum ecclesiis suis. In episcopatu Salamantin. villam de Munigno, Asnar cum ecclesiis suis, et villam quae dicitur Ecla, et villam Biluestre cum jure regali, et ecclesiam Sancti Martini de Ledesma et alias ecclesias vel possessiones quas in praedictis episcopatibus habetis. In episcopatu Caurien. castrum quod dicitur Attalaia Pelagii, videlicet cum terminis suis, et ecclesiam de Granataquae dicitur Sancti Jacobi cum domibus et piscariis et aliis possessionibus quas ibi acquisistis. Ecclesias quoque et possessiones quas in Vasconia et in Italia et in aliis partibus orbis per diversos episcopatus habetis. Decernimus ergo, etc. Salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate. Si qua igitur, etc.

Datum Laterani per manum Rainaldi Acheruntini archiepiscopi, cancellarii vicem agentis, secundo Idus Julii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1199, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno secundo.

CXL. MARTINO BRACARENSI ARCHIEPISCOPO. Quod sententiam Portugalensis episcopi in causa decimarum confirmet. (Laterani, XVI Kal. Augusti.) Cum a nobis petitur, etc. usque ad verbum assensu, sententiam a venerabili fratre nostro Portugallen. episcopo et dilecto filio I. cantore Tuden. a venerabili fratre nostro Tuden. episcopo delegato in causa quae inter te et abbatem de Castro super decimis Bracantiae vertebatur, apostolicae sedis auctoritate prolatam, sicut rationabiliter lata est, nec legitima appellatione suspensa, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus. Decernimus ergo, etc.

Datum Laterani, XVI Kal. Augusti.

CXLI. UNIVERSIS CHRISTI FIDELIBUS TAM IN URBE METENSI QUAM EJUS DIOECESI CONSTITUTIS. Laici non praedicent, nec occulta conventicula faciant, nec sacerdotes reprehendant. (Datum Laterani.) Cum ex injuncto nobis apostolatus officio facti simus, secundum Apostolum, sapientibus et insipientibus debitores, pro universorum salute nos oportet esse sollicitos; ut et malos retrahamus a vitiis, et bonos in virtutibus foveamus. Tunc autem opus est discretione majori, cum vitia sub specie virtutum occulte subintrant, et angelus Satanae se in angelum lucis simulate transformat. Sane significavit nobis venerabilis frater noster Metensis episcopus per litteras suas quod tam in dioecesi quam urbe Metensi laicorum et mulierum multitudo non modica tracta quodammodo desiderio Scripturarum, Evangelia, Epistolas Pauli, Psalterium, moralia Job et plures alios libros sibi fecit in Gallico sermone transferri, translationi hujusmodi adeo libenter, utinam autem et prudenter, intendens, ut secretis conventionibus talia inter se laici et mulieres eructare praesumant, et sibi invicem praedicare: qui etiam aspernantur eorum consortium qui se similibus non immiscent et a se reputant alienos qui aures et animos talibus non apponunt; quos cum aliqui parochialium sacerdotum super his corripere voluissent, ipsi eis in faciem restiterunt, conantes rationes inducere de Scripturis quod ab his non deberent aliquatenus prohiberi. Quidam etiam ex eis simplicitatem sacerdotum suorum fastidiunt; et cum ipsis per eos verbum salutis proponitur, se melius habere in libellis suis et prudentius se posse id eloqui, submurmurant in occulto. Licet autem desiderium intelligendi divinas Scripturas, et secundum eas, studium adhortandi reprehendendum non sit, sed potius commendandum, in eo tamen apparent merito arguendi, quod tales occulta conventicula sua celebrant, officium sibi praedicationis usurpant, sacerdotum simplicitatem eludunt et eorum consortium aspernantur qui talibus non inhaerent. Deus enim lux vera, quae omnem hominem venientem in hunc mundum illuminat, in tantum odit opera tenebrarum, ut apostolos suos in mundum universum praedicaturos Evangelium omni creaturae missurus, eis aperte praeceperit dicens: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta (Matth. X, 27); per hoc manifeste denuntians quod evangelica praedicatio non in occultis conventiculis, sicut haeretici faciunt, sed in ecclesiis juxta morem catholicum est publice proponenda. Nam juxta testimonium Veritatis, omnis qui male agit, odit lucem; et ad lucem non venit, ne ejus opera arguantur. Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. Propter quod, cum pontifex interrogasset Jesum de discipulis suis et de doctrina ejus, respondit: Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil (Joan. XVIII, 20). Porro, si quis objiciat quod juxta praeceptum Dominicum non est sanctum dandum canibus nec margaritae mittendae sunt ante porcos, cum et Christus ipse non omnibus quidem sed solis apostolis dixerit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis (Luc. VIII, 10), intelligat canes et porcos non eos qui sanctum gratanter accipiunt et margaritas libenter acceptant, sed illos qui sanctum dilacerant et margaritas contemnunt, quales sunt qui evangelica verba et ecclesiastica sacramenta non ut catholici venerantur, sed abominantur potius ut haeretici, oblatrantes semper et blasphemantes quos Paulus apostolus post primam et secundam commonitionem docet esse vitandos. Arcana vero fidei sacramenta non sunt passim omnibus exponenda, cum non passim ab omnibus possint intelligi, sed eis tantum qui ea fideli possunt concipere intellectu. Propter quod simplicioribus inquit Apostolus: Quasi parvulis in Christo lac potum dedi vobis, non escam (I Cor. III, 2). Majorum est enim solidus cibus, sicut aliis ipse dicebat: Sapientiam loquimur inter perfectos; inter vos autem nihil judicavi me scire nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2). Tanta est enim divinae Scripturae profunditas, ut non solum simplices et illitterati, sed etiam prudentes et docti non plene sufficiant ad ipsius intelligentiam indagandam. Propter quod dicit Scriptura: Quia multi defecerunt scrutantes scrutinio (Psal. LXIII, 7). Unde recte fuit olim in lege divina statutum ut bestia, quae montem tetigerit, lapidetur; ne videlicet simplex aliquis et indoctus praesumat ad sublimitatem Scripturae sacrae pertingere, vel eam aliis praedicare. Scriptum est enim: Altiora te ne quaesieris (Eccli. III, 22). Propter quod dicit Apostolus: Non plus sapere quam oporteat sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Sicut enim multa sunt membra corporis, omnia vero membra non eumdem actum habent: ita multi sunt ordines in Ecclesia, sed non omnes idem habent officium; quia secundum Apostolum: Alios quidem Dominus dedit apostolos, alios prophetas, alios autem doctores, etc. (Ephes. IV, 11.) Cum igitur doctorum ordo sit quasi praecipuus in Ecclesia, non debet sibi quisquam indifferenter praedicationis officium usupare. Nam, secundum Apostolum: Quomodo praedicabunt nisi mittantur? (Rom. X, 15.) Et Veritas ipsa praecepit apostolis: Rogate Dominum messis ut mittat operarios in messem suam (Luc. X, 2). Quod si forte quis argute respondeat quia tales invisibiliter mittuntur a Deo, etsi non visibiliter mittantur ab homine, cum invisibilis missio multo sit dignior quam visibilis, et divina longe melior quam humana. (Unde Joannes Baptista non legitur missus ab homine, sed a Deo, sicut evangelista testatur: Quia fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes (Joan. I, 6), potest et debet utique ratione praevia responderi quod cum interior illa missio sit occulta, non sufficit cuiquam nude tantum asserere quod ipse sit missus a Deo, cum hoc quilibet haereticus asseveret: sed oportet ut astruat illam invisibilem missionem per operationem miraculi vel per Scripturae testimonium speciale. Unde, cum Dominus vellet mittere Moysen in Aegyptum ad filios Israel, ut crederetur ei quod mitteretur ab ipso, dedit ei signum, ut converteret virgam in colubrum, et colubrum iterum reformaret in virgam. Joannes quoque Baptista suae missionis speciale testimonium protulit de Scriptura, respondens sacerdotibus et Levitis qui missi fuerant ad interrogandum quis esset et quare baptizandi sibi officium assumpsisset: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini; sicut dixit Isaias Propheta (Joan. I, 23). Non est ergo credendum ei qui se dicit missum a Deo, cum non sit missus ab homine, nisi de se speciale proferat testimonium de Scripturis, vel evidens miraculum operetur. Nam et de his qui missi leguntur a Deo evangelista testatur quod ipsi profecti praedicabant ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Licet autem scientia valde sit necessaria sacerdotibus ad doctrinam, quia juxta verbum propheticum labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem exquirunt ex ore ejus; non est tamen simplicibus sacerdotibus etiam a scholasticis detrahendum, cum in eis sacerdotale ministerium debeat honorari. Propter quod Dominus in lege praecepit: Diis non detrahes (Exod. XXII, 28), sacerdotes intelligens, qui propter excellentiam ordinis et officii dignitatem deorum nomine nuncupantur. Juxta quod alibi dicit de servo volente apud dominum remanere, ut dominus offerat eum diis. Cum enim juxta verbum Apostoli servus suo domino stet aut cadat, profecto sacerdos ab episcopo, cujus est correctioni subjectus, debet in mansuetudinis spiritu castigari, non autem a populo, cujus est correctioni praepositus, in spiritu superbiae reprehendi; cum juxta praeceptum Dominicum pater et mater non debeant maledici, sed potius honorari: quod de spirituali patre multo fortius debet intelligi quam carnali. Nec quisquam suae praesumptionis audaciam illo defendat exemplo, quod asina legitur reprehendisse prophetam, vel quod Dominus ait, Quis ex vobis arguet me de peccato? et si male locutus sum, testimonium perhibe de malo (Joan. VIII, 46), cum aliud sit fratrem in se peccantem occulte corripere (quod utique quisque tenetur efficere secundum regulam evangelicam: in quo casu sane potest intelligi quod Balaam fuit correptus ab asina), et aliud est patrem suum etiam delinquentem reprehendere manifeste, ac praecipue fatuum pro simplici appellare: quod utique nulli licet secundum evangelicam veritatem. Nam qui etiam fratri suo dixerit fatue, reus erit gehennae. Rursus aliud est quod praelatus se sponte, de sua confisus innocentia, subditorum accusationi supponit (in quo casu praemissum Domini verbum debet intelligi), et aliud est quo subditus, non tam animo corripiendi, quam detrahendi, exsurgit temerarius in praelatum, cum eum potius maneat necessitas obsequendi. Quod si forte necessitas postularit ut sacerdos, tanquam inutilis, aut indignus, a cura gregis debeat removeri, agendum est ordinate apud episcopum, ad cujus officium tam institutio quam destitutio sacerdotum noscitur pertinere. Illud autem, tanquam de supercilio Pharisaeorum procedens, debet ab omnibus aspernari [ sic ], quod tanquam ipsi soli sint justi, caeteros aspernantur; cum et hactenus ab initio nascentis Ecclesiae multi fuerint viri sancti, qui nec tales fuisse leguntur, nec talibus adhaesisse, cum de novo tales surrexisse legantur: qui nisi contenti sint doceri potius quam docere, ad illos forsitan pertinebunt quibus Dominus ait: Nolite fieri plures magistri (Jac. III, 1). Nos ergo, filii, quia paterno vos affectu diligimus, ne sub praetextu veritatis in foveam decidatis erroris, et sub specie virtutum in laqueum vitiorum, universitatem vestram rogamus attentius, monemus et exhortamur in Domino, in remissionem vobis peccatorum injungentes, quatenus ab iis quae superius reprehensibilia denotavimus, linguam et animum revocetis, fidem catholicam et regulam ecclesiasticam observantes, ne vos verbis fallacibus circumveniri vel etiam circumvenire contingat: quia nisi correctionem nostram et admonitionem paternam receperitis humiliter et devote, nos post oleum infundemus et vinum, severitatem ecclesiasticam apponentes; ut qui noluerint obedire spontanei, discant acquiescere vel inviti.

Datum Laterani.

CXLII. EPISCOPO ET CAPITULO METENSIBUS. De eodem argumento. (Laterani, IV Id. Julii.) Sicut Ecclesiarum praelatis incumbit ad capiendas vulpes parvulas, quae demoliri vineam Domini moliuntur, prudenter et diligenter intendere: sic est eis summopere praecavendum ne ante messem zizania colligantur, ne forsan, quod absit! cum eis etiam triticum evellatur. Sane sicut non debet haeretica pravitas tolerari, sic enervari non debet religiosa simplicitas; ne vel patientia nostra haereticis audaciam subministret, vel simplices impatientia multa confundat, ut nobis diruptis convertantur in arcum perversum, et in haereticos de simplicibus commutentur. Sane significasti nobis per litteras tuas, frater episcope, quod tam in dioecesi quam urbe Metensi, etc., ut supra usque ad verbum in occulto. Quia vero in dubiis non est de facili sententia proferenda, cum quod vel iidem errent in fide vel a doctrina discrepent salutari, nobis per tuas litteras, frater episcope, non duxeris exprimendum, cum opinionem et vitam eorum penitus ignoremus qui sacras Scripturas taliter transtulerunt, aut eorum qui docent taliter jam translatas, quorum neutrum potest fieri sine scientia litterarum, licet in his arguendi merito videantur quod occulta conventicula celebrant, officium sibi, etc., usque ad verbum non inhaerent; discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus eos commonere diligentius studeatis, rationibus et exhortationibus innitentes ut ab his in quibus apparent reprehensione notabiles, omnino desistant, nec officium sibi vindicent alienum. Inquiratis etiam sollicite veritatem: quis fuerit auctor translationis illius, quae intentio transferentis, quae fides utentium, quae causa docendi, si sedem apostolicam et catholicam Ecclesiam venerentur; ut super his et aliis quae necessaria sunt ad indagandam plenius veritatem per litteras vestras sufficienter instructi, quid statui debeat melius intelligere valeamus. Revocandi autem eos et convincendi secundum Scripturas super his quae reprehensibilia denotavimus, viam vobis in litteris, quas communiter illis dirigimus, aperimus.

Datum Laterani, IV Idus Julii.

CXLIII. ARCHIEPISCOPO, DECANO, ET CAPITULO COMPOSTELLAN. Concordiam quamdam confirmat. (Datum, ut supra. ) Ea quae concordia vel judicio, etc., usque ad verbum assensu, ad exemplar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri concordiam quae inter vos et Vu. vicecomitem et G. filium ejus Vercellen. cives, super hospitali et ecclesia Sancti Jacobi de Cassina, mediante venerabili fratre nostro Taurinen. episcopo et dilecto filio Hard. Mediolan. Ecclesiae canonico facta dignoscitur, sicut de beneplacito utriusque partis stabilita est et tuo, frater archiepiscope, subsequente assensu firmata, et hinc inde suscepta et hactenus observata, auctoritate vobis apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus. Statuentes ut, sicut in authentico scripto ipsius transactionis habetur, post decessum praedicti G. et Jacobi fratris ejus, nullum jus sive fundationis seu advocationis aut cujuslibet alterius rei quisquam de cognatione eorum in praedicta Ecclesia vel hospitali valeat vendicare; sed in potestate et regimine Compostellan. Ecclesiae, sine injuria Vercellen. episcopi, remaneant absolute. Praeterea, refutationem, quam super jure fundationis et advocationis vel alterius cujuslibet rei, quod sibi quocunque modo competere videbatur, in praefata Ecclesia sive hospitali praefatus Vu. pro se et haeredibus suis per instrumentum publicum spontanee fecit, ratam decernimus permanere. Nulli ergo, etc. confirmationis et constitutionis, etc

Datum, ut supra.

CXLIV. PETRO COMPOSTELLAN. ARCHIEPISCOPO. Ut abbas et monasterium de Antealtaria Compostellano [archi] episcopo subjectum sit. (Laterani, VII Id. Julii.) Cum olim esses in felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri praesentia constitutus cum abbate de Antealtaria, varias querelas contra eum prius in praesentia quorumdam cardinalium, quibus causa commissa fuerat audienda, et postmodum in ipsius auditorio proponebas, asserens quod praedictum monasterium quoad jus patronatus tibi et Compostellan. Ecclesiae subtrahere voluisset, alium ejusdem monasterii nominando patronum. Sed et ipse abbas aliqua contra te ac fratres tuos se dicebat habere. Tandem, cum ad compositionem per eumdem praedecessorem nostrum moniti fuissetis, elegit ipse abbas potius quae ad pacem erant quam disceptatione contendere, et coram eo publice recognovit praescriptum monasterium Compostellan. dioecesano simul et territorii jure subjectum; utpote quod non solum in coemeterio, verum etiam in parietibus praescriptae ecclesiae noscitur esse constructum, ut per ecclesiam ad monasterium transitus sine aliquo interstitio habeatur, et tu et fratres tui in processionibus ad coemeterium pertinentibus per claustrum monasterii transeatis. Interrogatus autem abbas respondit in solo ecclesiae Compostellanen. fundatum eamque solam jus in eo patronatus habere. Ne igitur quod eidem Alexandro de confessione abbatis in judicio facta innotuit, ulterius in recidivae contentionis scrupulum reducatur, idem monasterium, sicut abbas recognovit, ad exemplar ejusdem praedecessoris nostri decernimus Ecclesiae tuae dioecesano et territorii ac potronatus jure perpetuo subjacere, ipsumque tibi et Ecclesiae tuae auctoritate apostolica confirmamus. Nulli ergo, etc. constitutionis et confirmationis, etc.

Datum Laterani, VII Idus Julii.

CXLV. PETRO COMPOSTELLAN. ARCHIEPISCOPO. Ut rusticos Legionenses vota persolvere cogat. (Laterani, III Id. Julii.) Cum sit regula juris, qua dicitur ut actor forum rei sequatur, preces ex parte tua nobis super hoc obtinendo porrectas libenter admittimus quod tam canonicae quam legali consonat aequitati; maxime eum id quod petis, in favorem beati Jacobi et Compostellanae Ecclesiae debeat adimpleri. Innotuit siquidem nobis quod quidam laici rustici de regno illustris regis Legionensis, super votis beato Jacobo persolvendis nolunt in praesentia ipsius regis, qui ordinarius judex eorum existit, quando conveniuntur, aliquatenus respondere. Unde petitioni tuae gratum praestando assensum, ad exemplar felicis recordationis Coelestini papae praedecessoris nostri, fraternitati tuae praesenti pagina indulgemus ut tibi liceat rusticos ipsos tanquam votorum debitores, sub examine praedicti regis, quandoquidem tibi alias eorumdem votorum solutio debita denegatur, super eisdem votis, remoto cujuslibet appellationis vel contradictionis obstaculo convenire. Decernimus ergo, etc.

Datum Laterani, III Idus Julii.

CXLVI. TOLETAN. ET BRACAREN. ARCHIEPISCOPIS, ET SUFFRAGANEIS EORUM OBIEN. ET LEGIONEN. EPISCOPIS De eodem argumento. (Laterani, II Id. Julii.) Querelam venerabilis fratris nostri P. archiepiscopi Compostellan. accepimus quod ejus Ecclesiae ad mandatum etiam apostolicum saepius iteratum vota beati Jacobi a parochianis vestris non facitis, sicut debentur, exsolvi. Quoniam igitur ad servanda jura praescriptae Ecclesiae non decet vos existere negligentes, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus memorato archiepiscopo et Ecclesiae suae praescripta vota a parochianis vestris, ut debentur, solvi de caetero faciatis. Alioquin, venerabilibus fratribus nostris Zamorensi et Salamantinensi episcopis datum noveritis in mandatis ut parochianos vestros ad vota illa solvenda, sublato appellationis obstaculo, ecclesiastica districtione compellant. Vos itaque sententiam, quam iidem episcopi vel eorum alter in eos propter hoc rationabiliter tulerunt, usque ad dignam satisfactionem denuntiari faciatis et inviolabiliter observetis.

Datum Laterani, II Idus Julii.

Scriptum est super hoc Zamorensi et Salamantinensi episcopis.

CXLVII. MAGISTRIS ET FRATRIBUS SPATARIIS ET RELIGIOSIS PER HISPANIAS CONSTITUTIS. Ut censum Ecclesiae Compostellanae debitum solvant (Laterani, VI Id. Julii.) Ad audientiam apostolatus nostri transmissa conquestione Ecclesiae Compostellan. pervenit quod cum per totam fere Hispaniam auctoritate principum et praelatorum, favore etiam cleri et populi ecclesiae beati Jacobi, ob reverentiam ipsius apostoli, census quidam certus, qui vota dicitur, de singulis partibus boum antiquitus fuerit constitutus, plerique vestrum de terris vestris et hominum vestrorum eumdem censum praescriptae Ecclesiae pro sua tantum voluntate solvere contradicunt. Verum, quia valde periculosum est quibuslibet aliena tenere, nedum viris religiosis, qui perfectionis amore propria dimiserunt, per apostolica vobis scripta mandamus quatenus censum ipsum, secundum quod antiquitus statutus est, eidem Ecclesiae cum integritate solvatis. Caeterum si, quod non credimus, mandatum apostolicum in hac parte duxeritis contemnendum, noveritis nos venerabilibus fratribus nostris Salamantinensi et Zamorensi episcopis mandavisse ut ad id per interdicti et excommunicationis sententiam, sublata appellationis difficultate, sicut visum fuerit, vos compellant.

Datum Laterani, VI Idus Julii

Scriptum est super hoc eisdem episcopis.

CXLVIII, CAPITULO BALNEARIAE. Ne ex monachis quidquam restituatur, et de poena simoniacorum. (Laterani, XIV Kal. Augusti.) Olim ad instantiam W. presbyteri conquerentis quod Ecclesiam quam ei de consensu vestro prior vester sub annua pensione concesserat, et quam ipse animalibus multis ditaverat, abstulisset, et extendisset manum ad personam pariter et res ejus, astringens eum ferreis vinculis ad sedem apostolicam appellantem, causam ipsam venerabili fratri nostro Messan. archiepiscopo meminimus commisisse. Cum autem ad citationem ipsius, sicut ex litteris ejus accepimus, partes in ipsius essent praesentia constitutae, dictus presbyter ea quae priori in Ecclesiae receptione contulerat, prior vero quae ipsi presbytero pro concordia dederat sibi restitui postulabat. Cumque postmodum idem presbyter et sua sibi restitui et de violentia irrogata justitiam fieri postularet, prior ipsum conversum ac professum suum esse asseruit et ad id probandum quosdam testes induxit, quorum depositiones, priore postmodum appellante, idem archiepiscopus sub suis nobis litteris destinavit. Transcriptum etiam quoddam concessionis, quam idem prior dicto presbytero super Ecclesia de Castronovo cum omnibus ejus pertinentiis concedebat, tali tenore quod eam in domibus, hortis et vineis augmentaret, et sexaginta porcos, pullum unum equinum, mulam unam et quadringentos tarenos offerret. Caeterum, cum dictus frater W. propter hoc ad nostram praesentiam accessisset, prior vero non procuratorem idoneum sed nuntium minus sufficientem solummodo destinasset, nos venerabili fratri nostro Montis Regalis archiepiscopo et P. tunc regiae capellae canonico subdiacono nostro dedimus in mandatis ut dictum priorem in expensas legitimas condemnantes, inter partes, si fieri posset, concordiam reformarent, alioquin, auditis quae proponerentur hinc inde, et rationibus partium plenius intellectis, ita ut nihil restare nisi sententia videretur, gesta omnia redacta in scriptis sub sigillis suis ad nostram praesentiam destinarent, statuentes partibus terminum competentem quo praesentarent se nostro conspectui sententiam recepturae. Licet autem, sicut idem archiepiscopus nobis per suas litteras intimavit, conjudex ipsius antequam partes vocarentur ad causam, viam fuerit universae carnis ingressus, ipse nihilominus de consensu partium in causa processit, et priore in expensas, quas idem presbyter in via fecerat, condemnato, conquestionem ejusdem presbyteri super spoliatione, captione ac detentione sua, et prioris excusationem audivit, ac testes super conversione et susceptione habitus ipsius presbyteri ex parte prioris inductos mandavit recipi et audiri, licet idem presbyter, contra id quod prius promiserat, receptioni eorum noluerit interesse. Fuerunt etiam pro eodem presbytero quidam ad testimonium advocati, qui non jurati deposuerunt presbyterum ipsum fuisse carceri mancipatum. Verum, cum postmodum idem presbyter et frater Jo. canonicus Balneariae procurator ad hanc causam specialiter constitutus, ad nostram praesentiam cum ejusdem archiepiscopi litteris accessissent, nos eis dilectum filium nostrum G. Sanctae Mariae diaconum cardinalem concessimus auditorem: qui, cum omnia, quae coram eo recitata fuerant, ad nostram praesentiam retulisset, nos intelligentes sufficienter fuisse probatum per testes ipsum in domo Balneariae fecisse professionem, suscepisse habitum et portasse, ipsum esse professum ejusdem Ecclesiae per sententiam diffinivimus, et ab impetitione ipsius super his quae sibi restitui postulabat sententialiter absolvimus Ecclesiam memoratam; adjicientes, ut, quia pro Ecclesia de Castronovo, sicut ex assertione ipsius et concessione prioris patuit, reatum contraxerat Simoniae, ad eam de caetero nullatenus revertatur. Quia vero prior vester non minus imo magis in hoc deliquisse videtur, volumus et mandamus ut usque ad festum Omnium Sanctorum nostro se conspectui repraesentet, rationem nobis super contractu Simoniaco redditurus. Nulli ergo, etc., diffinitionis et absolutionis, etc.

Datum Laterani, XIV Kal. Augusti.

CXLIX. BRACAREN. ARCHIEPISCOPO. Ut concordiam inter Ecclesiam Compostellanam et Bracaren. initam servet. (Laterani, XIII Kal. Augusti.) Controversiam quatuor episcopatum, Colimbriensis videlicet, Visensis, Egitaniensis et Lamecensis inter Compostellanam et Bracarensem Ecclesias diutius agitatam, non sine multo labore nuper curavimus exacta diligentia terminare; sicut ex authentico sententiae liquido declaratur. In qua re causa quoque quinque episcopatuum Gallaeciae, scilicet Tudensis, Auriensis, Minduniensis, Lucensis et Astoricensis, qui a bonae memoriae Alexandro papa praedecessore nostro venerabili fratri nostro P. Compostellan. archiepiscopo pro illis fuerant assignati, terminata dignoscitur; cum principali quaestione sopita, et accessoria per consequentiam sit sublata. Ut autem super hoc nulla in posterum dubietas oriatur, fraternitati tuae auctoritate praesentium duximus concedendum ut super praefatis episcopatibus Gallaeciae indubitanter pertinentibus ad metropolim Bracarensem propter ea quae hactenus gesta sunt non valeas de caetero conveniri. Praesentibus quoque litteris duximus annotandum quod praefatus Compostellanus archiepiscopus archiepiscopatus sui nomine praemissis episcopatibus, Colimbriensi scilicet, Vicensi, Tudensi, Auriensi, Minduniensi, Lucensi et Astoricensi, ecclesiis etiam Sancti Victoris et Sancti Fructuosi, cum omnibus pertinentiis suis et medietati Bracaren. renuntiavit in perpetuum in praesentia nostra et fratrum nostrorum, super quibus fuerat a partibus litigatum.

Datum Laterani, XIII Kal. Augusti.

CL. VIMANENSI, DE COSTA, ET DE SANCTO TORNACO PRIORIBUS. Ut archiepiscopo Bracarensi obediant. (Laterani, XII Kal. Augusti.) Cum non liceat a capite membra recedere, non sufficimus admirari quod, sicut referente venerabili fratre nostro Bracarensi archiepiscopo nostris est auribus intimatum, licet Ecclesiae vestrae in ipsius sint dioecesi constitutae, vos tamen nullum exemptionis privilegium praetendentes, obedire sibi tanquam episcopo vestro contumaciter recusatis. Cum igitur crimen hariolandi sit repugnare, et scelus idololatriae nolle acquiescere, sustinere nolentes quod subditi praelatis suis non obediant, ut tenentur, de communi fratrum nostrorum consilio per apostolica vobis scripta mandamus et in virtute obedientiae districte praecipimus quatenus praefato archiepiscopo et Ecclesiae Bracarensi obedientiam et reverentiam debitam, sicut alii clerici suae dioecesis faciunt, de caetero sine contradictione qualibet impendatis, praescriptione temporis non obstante. Alioquin, sententiam quam idem in vos vel Ecclesias vestras propter hoc rationabiliter tulerit, ratam habebimus et faciemus, auctore Domino, inviolabiliter observari.

Datum Laterani, XII Kalendas Augusti.

CLI. PORTUGALLEN. ET LAMECEN. EPISCOPIS, ET ABBATI DE BURIO. Ut archiepiscopo Bracarensi priorem S. Martini de Castro obedire cogant. (Datum, ut supra. ) Intimante venerabili fratre nostro Bracarensi archiepiscopo, nostris est auribus intimatum quod dilectus filius prior Sancti Martini de Castro, occasione cujusdam privilegii quod, pendente lite, de novo, eodem archiepiscopo ignorante, a bonae memoriae Coelestino papa praedecessore nostro dicitur impetratum, obedientiam consuetam et reverentiam debitam denegat exhibere. Cum igitur de jure naturali procedat, et hoc ipsum in Evangelio Dominus manifestet quod, quaecunque volumus ut faciant nobis homines, et nos eadem eis facere debeamus, sicut nobis ab aliis debitum honorem impendi, sic fratribus et coepiscopis nostris a subditis deferri volentes, eidem priori de communi fratrum nostrorum consilio per scripta nostra praecipiendo mandamus ut non obstante hujusmodi privilegio, neque commissione ad te, frater episcope, et prius episcopum Lamecensem et dilectum filium priorem ecclesiolae postea impetrata, praefato archiepiscopo et Ecclesiae Bracarensi de caetero sine contradictione qualibet, sicut alii praelati suae dioecesis faciunt, humiliter obedire procuret. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus, si praedictus prior mandato nostro parere noluerit, vos eum ad id veritate cognita per censuram ecclesiasticam sine appellationis obstaculo compellatis. Quod si omnes, etc.

Datum, ut supra.

CLII. OXOMENSI, PORTUGALENSI, ET PLACENTINENSI EPISCOPIS. Ut causam Compostellani et Bracaren. archiepiscopi super Ecclesia Zamorensi cognoscant. (Datum, ut supra. ) Cum olim inter Toletanam et Bracarensem Ecclesias super Zamorensi episcopatu, quem tunc Toletanus archiepiscopus, ut dicitur, possidebat, quaestio verteretur, felicis recordationis Eugenius papa praedecessor noster, nec Compostellanensi archiepiscopo nec episcopo Zamorensi citato, nec denuntiatione aliqua, sicut venerabilis frater noster Compostellanensis archiepiscopus asseverat, super hoc facta eisdem, sententiam pro Bracarensi Ecclesia promulgavit, scribens episcopo, clero et populo Zamorensi ut ei et Ecclesiae Bracarensi tanquam suae metropoli humiliter obedirent ac postmodum possessionem ipsius Bracarensis archiepiscopus, sicut nobis ex parte sua fuit propositum, est adeptus. Postmodum vero idem Compostellanus archiepiscopus primo a bonae memoriae Alexandro papa ac demum a Lucio praedecessoribus nostris ad delegatos judices contra Zamorensem episcopum, qui tunc se juxta ejusdem archiepiscopi assertionem habebat pro libito, litteras impetravit; qui pro eo diffinitivam sententiam protulerunt: cujus inquisitionem felicis recordationis Urbanus papa praedecessor noster commisit ad petitionem venerabilis fratris nostri Bracarensis archiepiscopi faciendam. Nuper autem cum idem Compostellanus et idem Bracarensis archiepiscopi propter hanc et alias causas, quas habebant ad invicem, ad nostram praesentiam accessissent et super his fuisset ab eis aliquandiu disceptatum, de consilio fratrum nostrorum sententiando decrevimus ut illa sententia in nullo prorsus obsisteret archiepiscopo vel Ecclesiae Bracarensi. Ideoque fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus, sive adversus eumdem Compostellanum, sive adversus venerabilem fratrem nostrum Zamorensem episcopum, vel etiam adversus utrumque super hoc agere voluerit archiepiscopus Bracarensis, denuntiatione tamen facta prius a vobis Compostellano, ut, si voluerit, Zamorensem episcopum tueatur, si Bracarensis Zamorensem maluerit convenire, vos ad locum congruum accedentes, ad quem partes suos possint testes inducere, et de fama diligentius inquirentes, partibus convocatis, et ipsius causae meritis per earum assertionem plenius intellectis, ad sententiam, appellatione postposita, procedatis, facientes, etc. Testes cogantur. Quod si omnes, etc., tu, frater Oxomen., etc., ita quod si alterum vestrum, fratres Portugalen. et Placentin. decedere forte contigerit, liceat metropolitano suo in locum decedentis quem voluerit ex suis suffraganeis subrogare.

Datum, ut supra.

CLIII. CLERICIS SANCTI GRISOGONI, TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS, CANONICE SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, X Kal. Augusti.) Ea quae a praedecessoribus nostris Romanis pontificibus ratione praevia statuuntur, tanto volumus firmius observari, quanto de maturiori videntur consilio processisse; et ne inposterum alicujus valeant temeritate turbari, apostolico sunt munimine fulcienda. Sane cum bonae memoriae Joannes Crema Ecclesiae vestrae presbyter cardinalis in praesentia felicis recordationis Calixti papae praedecessoris nostri adversus clericos Sancti Salvatoris de Curte suam deposuisset querelam, pro eo videlicet quod tam ei quam Ecclesiae vestrae debitam obedientiam subtraxissent, et jura parochialia denegarent, idem praedecessor noster, utraque parte ad suam praesentiam evocata et rationibus utriusque diligenter auditis et cognitis, inspectis etiam privilegiis bonae memoriae tam Joannis XV papae, quod supradictam Ecclesiam Sancti Salvatoris de Curte in fundo Ecclesiae vestrae sub censu annuo constitutam monstrabat, quam Urbani II in quo evidenter diffinitum agnovit ut clerici praedictae Ecclesiae Sancti Salvatoris essent in canonica subjectione, et facerent vobis et Ecclesiae vestrae obedientiam et deberent scrutinium, baptisma, capitulum, processiones et clericorum ordinationes vobis et Ecclesiae vestrae sicut proprio titulo exhibere, quae idem cardinalis ad tuitionem suae causae in medium producebat, fratrum suorum habito consilio per sententiam diffinivit praefatam Ecclesiam Sancti Salvatoris debere in praedictis omnibus vestrae Ecclesiae respondere; quam videlicet sententiam bonae memoriae Innocentius et Lucius papa secundus postmodum confirmarunt, sicut eorum vidimus privilegiis contineri. Cumque postmodum praedicti clerici eamdem nollent sententiam observare, bonae memoriae Guido Ecclesiae vestrae Sancti Grisogoni presbyter cardinalis, in praesentia felicis memoriae Adriani papae, anno ejus primo, suam deposuit quaestionem. Qui, auditis et cognitis quae proponebantur hinc inde et inspectis privilegiis bonae recordationis tam Urbani quam Calixti Romanorum pontificum, et qualiter hanc eamdem controversiam, cum in suis temporibus inter ipsas Ecclesias emersisset, diffinierit, controversiae ipsi debitum finem imposuit et eorum sententias privilegii pagina confirmavit et clericos illius Ecclesiae vobis vestrisque successoribus et Ecclesiae vestrae beati Grisogoni parochialia jura sicut proprio titulo exhibere decrevit. Postmodum autem quinto anno pontificatus ejusdem Bonadies presbyter cardinalis Ecclesiae vestrae, cui praedicti clerici Sancti Salvatoris, tanquam contumaces et rebelles, subjectionem et obedientiam facere noluerunt, accessit ad eumdem pontificem praedecessorem nostrum Adrianum, et coram eo de illis suam deposuit quaestionem. Qui cum eamdem causam cognoscendam bonae memoriae Bernardo Portuensi episcopo commisisset, idem episcopus, praedecessoris nostri Calixti sententia diligenter inspecta, de mandato ejusdem pronuntiavit eamdem sententiam a dictis clericis Sancti Salvatoris debere inviolabiliter observari, sententiam ipsam proferens sicut in authentico scripto per manum scriniarii exinde facto continetur expresse, qua ad exhibitionem juris parochialis Joannem oeconomum praedictae Ecclesiae et omnes ejusdem Ecclesiae clericos condemnavit, videlicet in scrutinio, baptismate, capitulo, processione et clericorum ordinatione; et praefatum titulum Ecclesiae vestrae Sancti Grisogoni ad omne jus parochiale restituit, sicut in privilegiis vestrae Ecclesiae continetur. Caeterum cum, tempore felicis recordationis Alexandri papae III, saepedicti clerici contumaces existerent et rebelles nec latae sententiae vellent aliqua ratione parere, ad instantiam clericorum tunc Ecclesiae vestrae eos ad suam praesentiam evocavit; qui coram eo proponere curaverunt quod sententia illa non deberet aliqua ratione tenere, pro eo quod interposita fuerat, appellatione suspensa, et etiam lata contra libertatem Ecclesiae suae per privilegium apostolicae sedis indultam: in quo videlicet privilegio continebatur expressum, quod Ecclesia Sancti Salvatoris de Curte nulli alii nisi Romanae Ecclesiae subjaceret. Quod quidem privilegium, sicut in publico instrumento per manum scriniarii exinde facto habetur, ab oeconomo Ecclesiae vestrae in controversia illa quae actitata est coram praedicto Bernardo episcopo Portuensi et alia similiter privilegia quae pro libertate suae Ecclesiae praetendebant, sunt falsitate penitus confutata; tum quia recens junctura et incollatura evidentius apparebat et multa in se mendacia continebant; tum quia nullis aliis temporibus visa sunt vel exhibita. Auditis itaque et cognitis utriusque partis rationibus et privilegiis praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum diligenter inspectis, habito fratrum suorum consilio, praedicti episcopi sententiam confirmavit, et perpetuis temporibus firmam manere sancivit; quam etiam felicis recordationis Lucius papa III praedecessor noster ratam habuit cum duo ex clericis Sancti Salvatoris, quos ad suam propter hoc praesentiam evocarat, coram eo confessi fuissent sententiam fuisse prolatam, eamdem se servasse ac servare firmiter velle asserentes. Nos igitur eorumdem praedecessorum nostrorum Joannis, Urbani, Calixti, Honorii, Innocentii, Lucii, Adriani et Alexandri vestigiis inhaerentes, eamdem sententiam auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus. Vobis etiam vestrisque successoribus et per vos eidem Ecclesiae vestrae S. Grisogoni in perpetuum confirmamus ecclesias et capellas quae infra ejusdem beati Grisogoni parochiam continentur, videlicet saepedictam ecclesiam S. Salvatoris de Curte, quae etiam Felix Aquila nuncupatur, ecclesiam Sanctae Bonosae, ecclesiam Sanctae Agathae, cum pertinentiis earum; ecclesiam Sancti Stephani, quae utroque jure, parochiali videlicet et proprietatis, ad vestram dignoscitur Ecclesiam pertinere: ut quidquid dignitatis, quidquid reverentiae, quidquid parochialis juris matrix Ecclesia in suis habet ecclesiis et capellis, hoc vos in istis per Dei gratiam habeatis, tam in ordinationibus clericorum per easdem ecclesias collocandorum, sive ad ecclesiasticos ordines promovendorum, quam in scrutiniis, baptismatibus, processionibus, capitulis, et in criminalium quae publica sunt judiciis. Nullus ergo episcopus, nullus cardinalis, nullus abbas, nullus archipresbyter in praedicto beati Grisogoni titulo, in capellis et territoriis earum, parochialia sibi jura audeat vindicare; nec abbatum alicui facultas sit parochianos vestros, nisi forte ab eis deliberatum sit, in suis ecclesiis sepelire. Quod si viventes adhuc religionis intuitu apud eos sepeliri deliberaverint; cum vestra quoque praesentia salva matricis Ecclesiae justitia, tumulentur. Ad haec adjicientes, vobis vestrisque successoribus et per vos Ecclesiae vestrae perpetuo confirmamus ecclesiam Sancti Juliani, cum domibus, cellis, cryptis, hortis, vineis et arenariis suis, cum terris cultis vel incultis, silvis, pantanis et pratis suis, cum suis aquiniolis in rivo qui vocatur Arton: quae quidem ecclesia sita est juxta castrum quod vocatur de Guid; casale de Maliana, cum turri, vineis, agris cultis et incultis, pratis, silvis, aquis et aquarum decursibus; vineas quas in Marcello, in Rosario et in pratis papae possidetis, cum pratis et aliis pertinentiis suis; vineas etiam et terras in Virgine; molam quam in flumine Tiberis habetis et quartam partem alterius molae; casale in campo de Merulis, terras in Marcello, terras in Ventrebublo, cum aliis omnibus quae inpraesentiarum juste et canonice possidetis, vel in futurum, largiente Domino, poteritis adipisci. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat honores et bona saepefatae Ecclesiae vendere, in feudum dare, aut ab eadem Ecclesia modis quibuslibet alienare, ipsam Ecclesiam temere perturbare, etc. Salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur, etc.

Datum Laterani, per manum Rainaldi Acheruntini archiepiscopi, cancellarii vicem agentis, X Kal. Augusti, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1199, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno secundo.

CLIV. AIMERICO ABBATI CADUNIENSI. Ut reformatio istic edita et a leg. apost. probata, servetur. (Laterani, X Kal. Augusti.) Inter caeteras sollicitudines quae nobis ex officio creditae servitutis incumbunt, animum nostrum sollicitior cura perurget, cum eos qui terrenas illecebras sumendo habitum regularem deberent penitus abdicasse et obsequiis efficacius divinis insistere, audimus esse inquinamentis malitiae ac dissolutionis vitiis irretitos, et ad eorum correctionem studium efficax et promptam voluntatem nos convenit adhibere. Nimirum cum per insinuationem tuam ad apostolatus nostri audientiam pervenisset, zelo Dei conscientiam tuam, sicut credimus, excitante, quod ab antiquo abbatia Caduniensis non solum pastorem de ordine Cisterciensi suscepit, sed etiam habitum et observantiam regularem, per quam tam in temporalibus quam spiritualibus olim coelestium donorum profecerat incrementis, et tandem per quosdam indisciplinatos filios voluntatis propriae sectatores, qui cervices suas indomitas ab illo jugo suavi et salutari minus licenter excutere praesumpserunt, ad tantae dissolutionis miseriam peccatis exigentibus jam devenit, ut a malitia inhabitantium in ea, sicut etiam ex testimonio plurimorum didicimus, defectum minaretur pariter et ruinam; propter hoc bonae memoriae a Pictaven. et venerabili fratri nostro R. Petragoricensi episcopis et dilecto filio Arnaldo archidiacono Petragoricensi praecipiendo mandavimus ut ad locum pariter accedentes, quidquid corrigendum invenirent tam in capite quam in membris, auctoritate freti apostolica, solum Deum habentes prae oculis, praevia ratione corrigerent, et fratres ipsos diligentius commonentes ut redirent ad ordinem Cisterciensem, a quo formam religionis sumpserunt, procederint ad emendationem ipsius loci tam in capite quam in membris, prout expedire viderint, et quod statuerent, per censuram ecclesiasticam facerent firmiter observari, conspirationes etiam et vitium proprietatis penitus exstirpari, et fratres quos morientes in eo contingeret vitio deprehendi, Christiana sepultura carere. Adjectum fuit etiam quod si praedicti tres judices interesse non possent, reliqui duo praemissa exsequi non differrent. Unde praedicti episcopus et archidiaconus Petragoricenses, sicut tenor litterarum suarum nobis plenius intimavit, cum dictus episcopus Pictavensis jam esset morte praeventus, ad tuum monasterium accedentes, et intelligentes per famam publicam fratres ejusdem monasterii tam in propriis habendis quam in dissolutione vitae suae graviter diffamatos, et eosdem propter nimiam dissolutionem, in qua erant nimium obstinati, et admonitionem penitus contemnebant, ad debitum religionis statum nullatenus aliter nisi per ordinem Cisterciensem posse reduci, astantibus plurimis discretis viris tam clericis quam baronibus, ad quos locus ille ratione fundationis dignoscitur pertinere, ipsum monasterium Caduniense decreverunt ad Cisterciensem ordinem reducendum, et ipsum, cum omnibus abbatiis suis, abbatiae Pontiniacensi praesente ipso G. Pontiniacen. abbate, in perpetuum submiserunt; et quod ab eis statutum est et decretum, dilectus filius noster P. Sanctae Mariae in via Lata diaconus cardinalis, apostolicae sedis legatus, sicut nobis per suas litteras innotuit, auctoritate suae legationis postmodum confirmavit. Nos igitur tuis justis postulationibus grato et pio concurrentes assensu, quod ab ipsis judicibus et praedicto cardinali provida deliberatione factum est ratum et firmum habentes, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus, statuentes in praedicto monasterio tuo et aliis ei subjectis Cisterciensem ordinem futuris temporibus inviolabiliter observandum, et eadem Pontiniacensi abbatiae, sicut est superius praelibatum, perpetuo deinceps fore subjecta. Decernimus ergo, etc. confirmationis et constitutionis, etc.

Datum Laterani, X Kal. Augusti.

CLV. BURDEGALENSI ARCHIEPISCOPO, AGENNENSI ET PICTAVIENSI EPISCOPIS. De eodem argumento. (Laterani, VI Kal. Augusti.) Inter caeteras sollicitudines, etc., usque ad verbum fore subjecta. Quocirca fraternitati vestrae per apost. scripta mandamus atque praecipimus quatenus in monasterio Caduniensi et aliis abbatiis quae sunt illi subjectae, sub obedientia Pontiniacensis abbatis per censuram ecclesiasticam, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, Cisterciensem ordinem servari sine refragatione aliqua faciatis. Et quoniam abbas Faesiensis per abbatem Gundoniensem et quosdam Cadunienses monachos se in locum antedicti Aimerici Caduniensis abbatis intrusit et eo cassato, et excommunicatione promulgata tam in ipsum quam in abbatem Gundoniensem et complices eorum, Geraldus de la Costa cantor Caduniensem ipsam abbatiam per intrusionem similiter occupavit, qui licet cassatus fuerit auctoritate apostolicae sedis et cum fautoribus suis excommunicationis vinculo innodatus, saepedicto Aimerico Caduniensi abbate in corporalem possessionem abbatiae suae reducto, eamdem abbatiam per laicalem potentiam adhuc violenter nititur detinere; volumus nihilominus et mandamus ut juxta sententiam in eos rationabiliter latam faciatis ipsos et universos fautores eorum sicut excommunicatos usque ad condignam satisfactionem ab omnibus arctius evitari. Nullis litteris obstantibus harum tenore tacito. Quod si omnes, etc.

Datum Laterani, VI Kalendas Augusti.

CLVI. ASISINATI EPISCOPO, ET ABBATI S. PETRI PERUSINI. Ut archipresbytero purgationem canonicam super Simonia indicant. (Datum, ut supra. ) Cum civitatem Perusinam inter alias quae beati Petri juris existunt speciali diligamus affectu et utilitati cleri et populi velimus sollicitius imminere, quae inter eos scandalum generant de medio tollere cupimus, et ea fovere per quae pax inter eos valeat conservari. Sane, sicut ex litteris venerabilis fratris nostri episcopi et dilectorum filiorum cleri et populi Perusinorum nobis innotuit, ex discordia illa quae inter I. archipresbyterum et Hermannum canonicum est exorta, super eo quod dictus Hermannus intendebat de Simonia et dilapidatione praefatum archipresbyterum accusare, concepto jam et recepto libello tota fere civitas est commota; et si ea de medio tolleretur, grata inde posset ipsi civitati tranquillitas provenire. Nos ergo praedictorum episcopi et cleri et populi precibus inclinati, jamdicto Hermanno, qui, sicut suis nobis litteras intimavit, sponte vult a praefati archipresbyteri accusatione desistere, abolitionem duximus indulgendam, eum ab observatione nostri judicii absolventes. Ipsum archipresbyterum, qui etiam suis litteris purgationem canonicam obtulit, licet ei de rigore canonum septima sui ordinis manus esset purgatio indicenda, tertia manu duntaxat innocentiam suam purgari misericorditer indulgemus super crimine Simoniae; ita duntaxat, ut inter eos nullum omnino colludium intercedat; quod utique si foret admissum, gravissime puniremus. Volentes autem etiam in hac parte praedictis archipresbytero et canonico misericordiam exhibere, ne ad nos accedendo fatigentur laboribus et expensis, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus gratiam eis impensam in publicum proponentes, purgationem ab ipso archipresbytero, juxta quod praemissum est, publice recipere procuretis; ut ex hoc mala fama quiescat, quae aures resperserat populares. Quia vero dilapidationis vitium, propter enorme damnum Ecclesiae, remanere nolumus indiscussum, per apostolica vobis scripta mandamus quatenus appellatione remota, iniquitatis super eo diligentissime veritatem; et quod inveneritis, vestris nobis litteris intimetis: ut per inquisitionem vestram sufficienter instructi, melius procedere valeamus.

Datum, ut supra.

CLVII. ANDRAEAE ACHERUNTINO ARCHIDIACONO. Ipsi archidiaconatum cum omni jure tribuit. (Datum Laterani). Sacrosancta Romana Ecclesia, etc., usque ad vertum suscipimus. Specialiter autem archidiaconatum Acheruntinae Ecclesiae, cum omni jure, libertate ac dignitate, qua ipsum praedecessores tui hactenus habuisse noscuntur, sicut illum juste possides et quiete, devotioni tuae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti pagina communimus. Decernimus ergo, etc., protectionis et confirmationis, etc.

Datum Laterani.

CLVIII. VERONENSI PRESBYTERO CAPELLANO SANCTI MICHAELIS DE TROVALD. Ecclesiam S. Michaelis recipit sub protectione apostolica. (Laterani, II Kal. Augusti.) Ex parte tua et nobilium virorum Opithingorum et Cadulingorum patronorum ecclesiae Sancti Michaelis de Travald fuit a nobis precum instantia postulatum ut ecclesiam ipsam, quam Ecclesiae Romanae censualem facere volebatis, sub protectione apostolicae sedis et nostra recipere deberemus. Nos igitur tuis et praemissorum nobilium precibus inclinati, eamdem ecclesiam sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti pagina communimus. Ad indicium autem hujus ab apostolica sede protectionis obtentae, bizantius unus nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetur. Decernimus ergo, etc., protectionis, etc.

Datum Laterani, II Kal. Augusti.

CLIX. SUFFRAGANEIS ACHERUNTINAE ECCLESIAE. Quod ipsorum archiepiscopus brevi ad ipsos sit venturus, etsi pontifex illibenter eum dimittit. (Datum, ut supra. ) Quantum honoris et gratiae vobis in consecratione venerabilis fratris nostri R. Acheruntini archiepiscopi et in concessione pallii facta eidem, duxerimus exhibendum, vestra, sicut credimus, fraternitas satis intelligit per seipsam. Non enim in hoc vel utilitatem nostram, vel ipsius archiepiscopi commodum, sed necessitatem Ecclesiae vestrae duximus potius attendendam, cum non modicum obsequiis nostris ex ejus absentia, si ad vos accesserit, subtrahatur, et ipse, licet promotus videatur in ordine, in eo tamen intelligitur minoratus, quod a latere matris, circa quam longo tempore laudabiliter deservivit, ad filiae transfertur amplexus; in qua etsi sollicitudinem exercere debeat pastoralem, non tamen minus ei oneris ex hoc proveniet quam honoris. Intelligentes autem necessitatem Ecclesiae Acheruntinae, quae communi cum vicinis Ecclesiis gravatur excidio et bonae memoriae . . . quondam archiepiscopi Acheruntini exsilium sola deplorat, redacta in solitudinem et in diminutionem conversa, quae prius commissos sibi populos tam verbo quam exemplo muniebat pariter et monebat, inter ejusdem regionis Ecclesias inclyta quodammodo et praecellens, cum non invenisset consolatorem ex omnibus charis suis, dictum archiepiscopum, probatum vita, litteratura pollentem, honestate praeclarum, potentem in opere et sermone, regimini ejus duximus deputandum, subtrahentes non modicum commoditatibus nostri ut ipsius Ecclesiae possemus necessitatibus subvenire, ac sperantes quod per salubrem doctrinam ipsius sic in spiritualibus proficiat institutis, quod in temporalibus etiam per accuratam ejus sollicitudinem convalescat. Gratis igitur et humiliter factam vobis gratiam attendentes, ne videamini exhibitae vobis benignitatis ingrati, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus ad eum, sicut patrem et pastorem vestrum, pium geratis devotionis respectum; et licet propter inclementiam aeris et tempus impacatum obsequiis nostris detentus, nondum ad gerendam ejusdem Ecclesiae sollicitudinem, ob difficultatem itineris et viarum discrimina fuerit subire permissus, nihilominus tamen procuratorem et officiales ipsius sicut ipsum recipere ac de universis justitiis ejus ipsi curetis plenarie respondere, quoniam auctore Domino, vos in proximo visitabit. Sicut enim gratum habebimus, si ei curaveritis in omnibus humiliter et devote deferre, sic non poterimus aequanimiter sustinere, si inobedientes ei fueritis et rebelles.

Datum, ut supra.

CLX. CAPITULO ANGLONENSI. Ut suum archiepiscopum reverenter excipiant atque benigne tractent. (Laterani, IV Non. Augusti.) Quantum honoris, etc., ut supra, usque ad verbum convalescat. Cum igitur ipsum non solum in his in quibus ejus honoravimus decessorem, verum etiam in majoribus disposuerimus honorare, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus praeter id quod ei, tanquam metropolitano vestro, reverentiam tenemini debitam exhibere, de universis justitiis episcopalibus plene respondere curetis, donec de provisione Ecclesiae vestrae aliud statuamus. Procuratorem etiam et officiales ipsius sicut ipsum recipere ac de universis justitiis ejus ipsis curetis plenarie respondere: scituri quod non possemus in patientia sustinere, si mandatis nostris praesumeritis contumaciter refragari. Noveritis etiam nos venerabilibus fratribus nostris Cupersanensi et Gravinensi episcopis dedisse firmiter in mandatis ut personaliter ad vestram Ecclesiam accedentes et litteras nostras vobis assignent at vos ad id, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellant; ita quod si ambo, etc., alter eorum, etc.

Datum Laterani, IV Nonas Augusti.

Scriptum est illis episcopis super hoc.

CLXI. ACHERUNTINO ARCHIEPISCOPO. Ut affidationes hominum pro consuetudine istius loci recipiat. (Laterani, IV Kal. Augusti.) Probata in multis apud nos tuae sinceritas bonitatis inductione nos excitat speciali ut praeter commune debitum quo universis tenemur Ecclesiis, Ecclesiae tuae commodis et augmentis ratione personae specialiter intendamus. Eapropter, venerabilis in Christo frater, personam tuam gratam con. auctoritate tibi praesentium indulgemus ut homines qui se tibi vel Ecclesiae tuae recommendare voluerint, quod secundum terrae consuetudinem affidatio nuncupatur, cum in pluribus partibus parochiae tuae jus istud ecclesia Acheruntina ex antiqua consuetudine privilegiis regum obtineat, tibi recipere liceat et absque contradictione cujuslibet retinere. Decernimus ergo, etc., concessionis, etc.

Datum Laterani, IV Kalen. Augusti.

CLXII. CAPITULO ET UNIVERSIS CLERICIS DE MATERA. Ne a quoquam ad judicium saeculare trahantur. (Laterani, II Kal. Augusti.) Ordinis clericalis immunitas eo est libertatis privilegio insignita, ut cum suos judices habeat, sub quibus possit et debeat conveniri, a saeculari judicio penitus sit exempta: quae nimirum nullis publicarum functionum oneribus obligata, jugum saecularis effugit servitutis. Unde ut vos sub regimine venerabilis fratris Rainaldi archiepiscopi vestri, cujus sinceritas bonitatis apud nos approbata in multis ad provisionem vestram specialiter nos astringit, liberiores possitis Domino militare, atque sub eo amplioris libertatis beneficio vos et jura vestra tueri, auctoritate praesentium districtius inhibemus ne aliquis ad judicium saeculare vos trahere aliqua temeritate praesumat, aut publicis exactionibus et angariis fatigare; cum etiam super hoc principalis jussio, sicut dicitur, emanarit. Decernimus ergo, etc., inhibitionis, etc.

Datum Laterani, II Kal. Augusti.

In eumdem modum universis clericis per Acheruntinam dioecesim constitutis.

CLXIII. UNIVERSO POPULO DE MATERA. Ut a cleri injuriis abstineant. (Datum ut supra. ) Cum esse vos Ecclesiae filios non negetis, aut liberam esse dicetis Ecclesiam, aut vos non negabitis esse servos, utpote nati fueritis ex ancilla, cum conditionem matris sequatur filius, secundum legitimas sanctiones. Pervenit autem ad audientiam nostram quod vos Ecclesias publicis exactionibus et angariis aggravatis, et clericos ad forum interdum trahitis saeculare. Quia vero id in ecclesiasticae redundat libertatis injuriam, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus ab universis Ecclesiarum gravaminibus desistatis, nec super possessionibus aut aliis contra consuetudinem et specialem etiam concessionem eis indultam trahatis clericos ad judicium saeculare; cum, secundum verbum Apostoli, suo domino stent, aut cadant. Alioquin sententiam quam venerabilis frater noster R. archiepiscopus vester per se vel procuratorem suum in aliquos propter haec rationabiliter tulerit, nos ratam habebimus, et volumus usque ad satisfactionem congruam inviolabiliter observari.

Datum, ut supra.

CLXIV. ACHERUNTINO ARCHIEPISCOPO. Ut ecclesia S. Petri de Matera ad mensam archiepiscopi Acheruntini restituatur. (Laterani, VI Id. Augusti.) Ad audientiam apostolatus nostri pervenit quod cum ecclesia Sancti Petri de Matera, quae ad mensam dignoscitur Acheruntinae Ecclesiae pertinere, a bonae memoriae R. et P. Acheruntinae Ecclesiae archiepiscopis fuisset quibusdam minus licite infeudata, felicis recordationis P. ejusdem Ecclesiae archiepiscopus ad venerabilem fratrem nostrum Potentin. episcopum super hoc commissionis litteras a sede apostolica impetravit. Qui personaliter ad locum accedens, Ecclesiam ipsam mensae Acheruntinae restitui sententialiter judicavit. Nos igitur sententiam ipsam, sicut rationabiliter lata est, nec legitima appellatione suspensa, ratam habentes et firmam, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus. Nulli ergo, etc.

Datum Laterani, VI Idus Augusti.

CLXV. EIDEM. Ut decimae ecclesiis integre persolvantur. (Laterani, VI Id. Augusti.) Cum de latere nostro fueris in archiepiscopum Acheruntinum assumptus, tam te quam Acheruntin. Ecclesiam specialiter honorare disponimus, in his praesertim quae justitiam sapiunt et continent aequitatem. Sane significasti nobis in nostra praesentia constitutus, quod cum in quibusdam locis tuae dioecesis integre quondam decimae solverentur, dum praedia, de quibus decimae proveniebant, essent in saecularium potestate, postquam possessionum ipsarum dominium ad religiosos quosdam seu ecclesiasticos viros devenit, cultores earum, quia decimas ipsis religiosis seu ecclesiasticis viris exhibent terragii ratione, decimas Ecclesiis non persolvunt. Praeterea homines de Matera, licet decimas integre non persolvant, eas tamen quas solvunt pro motu voluntatis propriae dividentes, quamdam partem Ecclesiis, quamdam pauperibus, quamdam suis patrinis impendunt; per quod tam tuo quam Ecclesiarum juri non modicum derogatur. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis justis precibus annuentes, ut cultores possessionum, de quibus decimae Ecclesiis constitutis in dioecesi tua debentur, ad ipsas, non obstante eo quod pro terratico solvunt, cum integritate reddendas et ut homines de Matera eas de caetero aliter dividere vel distribuere non praesumant, sed ipsas Ecclesiis quibus debent sine diminutione persolvant, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compellere valeas, liberam tibi concedimus auctoritate apostolica facultatem. Ad haec, auctoritate tibi praesentium indulgemus ut possessiones spectantes ad mensam tuam alienatas illicite, legitime tibi liceat revocare. Praeterea concessiones ecclesiarum et praebendarum non vacantium a praedecessoribus tuis factas contra statuta Lateranensis concilii praeter apostolicae sedis mandatum, praesentium auctoritate cassamus; concessa tibi libera facultate testamentum de bonis Ecclesiae Acheruntinae a praedecessore tuo factum contra canonicas sanctiones auctoritate apostolica revocandi. Nulli ergo, etc., concess. et cassationis, etc.

Datum Laterani, VI Idus Augusti.

CLXVI. ASISINATI EPISCOPO. Quod excommunicati absolutionis litteras exhibere teneantur. (Laterani, II Id. Augusti.) Sicut nobis tuis litteris intimasti, cum aliquos tuae dioecesis clericos vel laicos culpis suis exigentibus excommunicationi supponis, ipsi postmodum ad te, nulla satisfactione praemissa, sine testimonialibus litteris redeuntes, dicunt se absolutionis beneficium recepisse. Quibus si credi debeat in hac parte, per nos instrui suppliciter postulasti; cum propter causam hujusmodi, sicut dicis, tuae sententiae a subditis contemnantur. Nolentes itaque malitiis hominum indulgere, fraternitati tuae taliter respondemus, quod, nisi excommunicati a te super absolutione sua litteras nostras vel illius cui vices nostras in hac parte commisimus reportarint, aut alio modo legitimo de illorum tibi absolutione constiterit, tu eorum absolutioni fide non habita, ipsos pro excommunicatis, ut prius, habeas et facias evitari.

Datum Laterani, II Idus Augusti.

CLXVII. ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, COMITIBUS, BARONIBUS, CIVIBUS, ET UNIVERSO POPULO IN REGNO SICILIAE CONSTITUTIS. De absolutione Marcowaldi. Ad reconciliationem et receptionem Marcowaldi debitum officii pastoralis, quo tenemur omnes ad viam rectitudinis revocare ac redeuntes recipere, nos induxit, et optata regni tranquillitas invitavit ut simul et humiliaremus hostem et humiliatum et poenitentem ejus reciperemus exemplo qui non vult mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat, qui Chananaeam et publicanum non solum vocavit ad poenitentiam, sed et traxit. Ut autem super modo reconciliationis ipsius non possit ab aliquo dubitari, formam excommunicationis et receptionis praesentibus duximus litteris explicandam. Forma excommunicationis haec fuit.

Excommunicamus et anathematizamus ex parte Dei omnipotentis et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus auctoritate et nostra Marcowaldum et omnes fautores ejus, tam Teutonicos quam Latinos, specialiter Diopuldum, Othonem, Siffredum et Othonem de Lavian. Hermannum et Castellanum Sorellae, qui principaliter adhaerent Marcowaldo: quia cum idem Marcowaldus a dilectis filiis nostris C. tituli Sancti Laurentii in Lucina et I. tituli Sanctae Priscae presbyteris cardinalibus, apostolicae sedis legatis, commonitus fuerit ut ab ecclesiarum et villarum incendio et vastatione cessaret, quae in eorum oculis committebat, et exercitum dimitteret, cujus occasione tota fere Marchia vastabatur, eorum monitis non satisfecit, propter quod ab eis excommunicatus fuit; et quia juramentum multoties nobis praestitum violare ac patrimonium Ecclesiae invadere ac detinere praesumpsit, et nunc regnum Siciliae, quod ad jus et proprietatem beati Petri pertinere dignoscitur, cujus balium cum regis tutela illustris memoriae C. imperatrix nobis testamento reliquit, infestat et innititur occupare. Omnes autem qui ei fidelitatis vel societatis juramento tenentur, denuntiamus penitus absolutos. Si quis autem clericus cujuscunque dignitatis et ordinis officia ecclesiastica vel sacramenta divina ei vel sequacibus suis ministrare praesumeret, sciat se dignitatis et ordinis periculum incurrisse. Item excommunicamus I. quondam electum Sanctae Severinae, qui eidem Marcowaldo adhaerens, administrationem Salernitanae Ecclesiae de ipsius manu recepit.

Forma receptionis haec fuit. Juravit Marcowaldus publice, sine pacto quolibet et tenore, super crucem et Evangelia, quod super omnibus pro quibus excommunicatus existit sine fraude mandatis nostris obediet universis, quae sibi per nos vel nuntios aut litteras nostras duxerimus facienda. Tenor vero mandati apostolici fuit talis. Mandatum est ei, sub debito praestiti juramenti, ut a balio regni, invasione quoque ac molestatione ipsius per se ac suos omnino desistat, nec ipsum aut patrimonium beati Petri per se vel alium ullo modo molestet; universa quae de regno per se vel suos invasit, quae detinentur ab ipso, restituat et ab omni prorsus obligatione absolvat; quae vero detinentur ab aliis pro posse suo restitui faciat bona fide. Super his autem quae nec ab ipso nec suis habentur, utpote super damnis et injuriis illatis praesertim nobis et monasterio Casinensi, satisfaciat competenter secundum dispositionem nostram et proprias facultates. In clericos de caetero et viros ecclesiasticos manus nec injiciat nec injici faciat violentas. Cardinales et legatos apostolicae sedis nec spoliet nec spoliari nec capi faciat, aut etiam obsideri: nisi forsan impugnatus ab eis, in defensionem propriam id facere cogeretur. Non quod id tunc ei licere dicamus, sed quia hoc ei non interdicimus ex debito juramenti. Accedens igitur Marcowaldus Verulas ad praesentiam venerabilis fratris nostri O. Ostien. episcopi et dilectorum filiorum G. tituli Sanctae Mariae trans Tiberim presbyteri et H. Sancti Eustachii diaconi cardinalium, legatorum apostolicae sedis, juxta modum expressum superius publice juramentum exhibuit et secundum Ecclesiae formam beneficio absolutionis obtento, mandatum sub eodem tenore recepit et se promisit fideliter impleturum. Quod autem ei nihil super terra illa mandavimus quam antequam nunc ultimo regnum intraret, ex concessione fuerat imperatoris adeptus, nullatenus admiremini, cum propter eam non fuerat excommunicatione notatus. De ipsa tamen dante Domino ad nostrum et charissimi in Christo filii nostri F. Siciliae regis illustris honorem vobis scientibus utiliter disponemus. Nullus igitur vos omnino seducat, nullus aliquatenus blandiatur quod secundum aliam formam idem Marcowaldus juramentum praestiterit aut aliter fuerit receptus a nobis; nec turbentur in aliquo corda vestra, sed potius solidentur; cum si servaverit quod ei est sub debito praestiti juramenti mandatum, ad statum totius regni et tranquillitatem vestram sit non modicum proventurum. Si autem, quod non credimus, non servarit, nihil sit auctoritati nostrae detractum, sed ejus sit potius potentia diminuta; et tam ex inclementia temporis quam ex forma mandati quam facimus, absoluti fautores ejus jugiter ad propria revertantur. Nos quoque non solum pro commissis excessibus, verum etiam pro reatu perjurii, eum et fautores ipsius, si forte contra factum et receptum mandatum veniret, in eamdem excommunicationis sententiam reducere curaremus et esset contra eum manus nostra ex virtute divina validior quam fuisset. Inspiret autem ei is qui vult omnes homines salvos fieri et neminem vult perire ut ita fideliter mandatum nostrum observet, ut nec Creatorem offendat nec nos oporteat contra eum gravius commoveri. Monemus igitur universitatem vestram ac per apostolica vobis scripta mandamus quatenus circa devotionem apostolicae sedis et ejusdem regis fidelitatem ex hoc ferventiores effecti, ea quae honorem ipsius, quietem vestram et statum regni respiciunt, sollicite procuretis, ab omnibus vobis praecaventes insidiis, ne per securitatem aut fraudem aliquid vobis sinistri valeat evenire. Nos enim, dante Domino, nec regi, nec regno, nec vobis ipsis aliqua occasione deerimus; sed ea curabimus promovere, quae totius regni respicient incrementum.

CLXVIII. NOBILI VIRO MARCOWALDO IMPERII SENESCALCO. Gratulatoria de conversione, et exhortatoria. Si multitudinem et magnitudinem excessuum tuorum inspicias et circa te mansuetudinem et benignitatem apostolicae sedis attendas, mandatum nostrum non solum justum intelliges, sed et pium. Creditur enim a multis religiosis viris et magnis quod pro tot et tantis excessibus, quos cum tuis fautoribus perpetrasti, satisfactio condigna non esset, si etiam jussus transfretare fuisses, in defensione terrae nativitatis Dominicae permansurus. Cum autem nos, non peccatorum tuorum magnitudinem attendentes, sed inspicientes potius solitam mansuetudinem apostolicae sedis, ea tibi dederimus in mandatis quae ad vitandum aeternum interitum deberes facere per te ipsum, non debes aliquid in contrarium postulare, cum id noveris in animae tuae perniciem convertendum. Quid enim prodest homini, si universum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? Licet enim ad reconciliationem tuam nos regni tranquillitas invitarit, amplius tamen debitum pastoralis officii nos induxit, quo tenemur errantes ad viam rectitudinis revocare. Plus igitur lucrum animae tuae quam terrae facere cupientes, cum spiritualia temporalibus a nobis praesertim sint merito praeponenda; salutem animae tuae potius quam corporis attendentes, super eo quod postulasti a nobis per litteras tuas ut mandatum tibi a venerabili fratre nostro O. Hostien. episcopo et dilectis filiis G. tituli Sanctae Mariae trans Tiberim presbytero et H. Sancti Eustachii diacono cardinalibus ut a balio regni et invasione ac molestatione cessares, curaremus misericorditer temperare, te modo cum Deo nequivimus exaudire. Miramur autem quod post factum et receptum mandatum te balium et procuratorem regni scribere non vereris, quanquam in litteris quas nobis misisti, id sub quodam involucro curaveris palliare. Monemus igitur nobilitatem tuam et exhortamur in Domino, ac per apostolica tibi scripta sub debito praestiti juramenti mandamus quatenus necessitatem in virtutem convertens, a balio, regni invasione ac molestatione desistas; caetera sub eadem tibi districtione mandata nihilominus servaturus; cum ipsa rerum experientia te certificare debuerit quod balium regni non poteris obtinere, pro quo tuus hactenus non profecit obtinendo conatus. Quia vero, sicut iidem episcopus et cardinales sua nobis relatione monstrarunt, quaedam nobis exponere velles quae nuntio nec litteris credere voluisti, gratum habemus, si ad praesentiam nostram accedas et ea efficias quae idem episcopus per suas litteras plenius intimabit. Nos enim cum per litteras tuas de adventu tuo certificati fuerimus, securum tibi faciemus praestari ducatum.

CLXIX PETRO COMPOSTELLANO ARCHIEPISCOPO. Quod episcopi absolvant eos qui manus in clericos injecerunt, nisi sit enormis laesio. (Datum Laterani.) Ad nostram noveris audientiam pervenisse quod in dioecesi tua manus injicientes in clericos violentas, cum a sede apostolica nimium sint remoti, propter aetatem et infirmitatem illuc nonnunquam vix accedere valent, absolutionis beneficium petituri. Ut autem excommunicatos hujusmodi ad nos non valentes, propter impedimenta quae praemisimus proficisci, et mulieres clericos verberantes absolvere tibi liceat in dioecesi tua, fraternitati tuae auctoritate praesentium indulgemus; nisi forte ipsorum excessus ita gravis fuerit et enormis, quod propter hoc censura sit sedis apostolicae requirenda. Nulli ergo, etc. nostrae concessionis, etc.

Datum, Laterani.

CLXX. PETRO ARCHIEPISCOPO ET CAPITULO COMPOSTELLAN. Justis petentium desideriis, etc. usque ad verbum assensu, sententiam dilecti filii nostri G. Sancti Angeli cardinalis, tunc apostolicae sedis legati, prolatam super votis beati Jacobi adversus P. abbatem et monasterium Cellae-Novae, sicut rationabiliter lata est, nec legitima appellatione suspensa ratam habentes, auctoritate apostolica confirmamus, etc., Nulli ergo, etc., confirmationis, etc.

CLXXI. PRIORI ET CAPITULO SAREN. (Laterani, II Non. Augusti.) Cum a nobis petitur, etc., usque ad verbum assensu, monasterium de Junquaria et jus quod illustris memoriae A. quondam Hispaniarum imperator vobis concessit in eo, cum jure patronatus concesso vobis a militibus patronis ipsius, sicut ea juste ac pacifice possidetis, vobis et per vos Ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus.

Datum Laterani, II Nonas Augusti.

CLXXII. ABBATI GEMBLACENSI. Non imputatur electo confirmato, si eo prohibente pro ipsius confirmatione pecunia data fuit. (Laterani, II Id. Augusti.) Sicut nobis tuis litteris intimasti, cum in Gemblacensi Ecclesia fueris a tenera nutritus aetate, monachus factus ibidem, in aetate matura consequenter promotus fuisti ad regimen Ecclesiae Florinensis. Verum abbate Gemblacensi de medio post sublato, Gemblacensis Ecclesia, quae prius te tanquam filium habuerat, inscium et absentem in patrem et pastorem per electionem te canonicam nominavit. Et quoniam pastore carebat Leodiensis Ecclesia cathedralis, postquam per dies aliquot moram feceras in Ecclesia Gemblacensi, ad Coloniensem Ecclesiam, quae tua est metropolis, proficiscens, ipsius auctoritate in Gemblacensi Ecclesia interim ministrasti. Caeterum postquam in Leodiensi Ecclesia fuit episcopus institutus, is a te requisitus electionem de te factam noluit confirmare, aliud non praetendens, nisi quod de minori loco translatus fueras ad majorem. Verum cum haec tibi fieri pro extorquenda pecunia comperisses, sub interminatione anathematis vetuisti ne pro facto hujusmodi aliqua pecunia offerretur. Et cum quidam de fratribus, timorem Dei prae oculis non habentes, interventu munerum ad ipsius abbatiae regimen aspirarent, seniores in Ecclesia quod malum imminens non nisi malo posset deprimi praevidentes, te inconsulto et penitus ignorante, contra excommunicationis a te factae sententiam venientes, promiserunt pecuniam et etiam exsolverunt, sicut tibi postmodum est relatum; et sic ab episcopo invitatus, institutionem libere accepisti ab eo, quemadmodum aestimabas. Super his ergo nos duxit tua discretio consulendos, si propter promissionem incognitam et prohibitam, quemadmodum est praemissum, tibi peccati macula infligatur, vel si de promissione nunc tibi cognita, tu cum fratribus, qui fecerunt eam, debeas poenitere, cum inhaerere nolueris Simoniacae pravitati, paratus pro grege Domini subire laborem, vel quamvis te conscientia non accuset, a suscepto regimine, si decreverimus, abstinere. Quamvis autem secundum sacrorum canonum instituta etiam parvuli qui cupiditate parentum Ecclesias per pecuniam sunt adepti, eas dimittere teneantur; quia tamen longe diversum est non praebere consensum et expressim aliquid prohibere, taliter tibi duximus respondendum, quoniam ex eo quod contra prohibitionem et voluntatem tuam, a qua postmodum minime recessisti, aliquis, te penitus ignorante, promisit pecuniam et exsolvit, praesertim cum is nulla tibi esset consanguinitate conjunctus, nihil tibi ad culpam vel poenam credimus imputari; nisi forte postea consenseris pecuniam solvendo promissam aut etiam reddendo solutam. Alioquin, contingeret quod alicujus factum insidias inimico parantis ei damnosum existeret cui penitus displiceret, et sic aliquis de fraude sua commodum reportaret. Illos autem qui dederunt pecuniam vel etiam receperunt, in tantum constat esse culpabiles, quod si excessus eorum esset Ecclesiae manifestus quae non judicat de occultis, poena essent canonica feriendi.

Datum Laterani, II Idus Augusti.

CLXXIII. C. ARCHIDIACONO, CANTORI, ET MAGISTRO SCHOLARUM TORNACENSIBUS. Definit controversiam de praebenda Ecclesiae Insulensis. (Laterani, III Id. Augusti.) Cum venissent ad apostol. sedem dilecti filii magister C. subdiaconus et P. presbyter pro controversia quam habebant adinvicem super praebenda Ecclesiae Insulanensis, nos eis dilectum filium nostrum G. Sancti Georgii diaconum cardinalem concessimus auditorem. Coram quo dictus magister C. proponere procuravit quod cum olim a bonae memoriae C. papa praedecessore nostro ad praepositum Ecclesiae Insulan. pro obtinenda in eadem Ecclesia praebenda litteras impetrasset, praepositus indulgentiam obtinuit ab eodem ne infra biennium aliquem in Ecclesiis suis recipere cogeretur. Iterum vero idem magister ad eumdem praepositum ipsius praedecessoris nostri litteras reportavit ut elapso biennio praebendam ei conferret in Ecclesia Insulanensi, interim tamen ei stallum in choro et locum in capitulo assignaret et de quotidianis stipendiis idem magister cum canonicis perciperet portionem, venerabili fratri nostro Atrebatensi episcopo et dilectis filiis Ursicampi et Longipontis abbatibus super hoc exsecutoribus delegatis. Qui cum vellent in negotio ipso procedere, praepositus coram eis, post secundam citationem, apparens, mandatum cum mandatore asseruit exspirasse et ad sedem apostolicam appellavit. Cumque postmodum idem magister ad sedem apostolicam accessisset, Nos ad litteraturam ipsius, qui scholas dicebatur in artibus Parisiis habuisse, pium habentes respectum, eidem praeposito dedimus in mandatis, quod cum idem magister, sicut proponebatur, oriundus de villa Insulana, aliquandiu in scholarum regimine deservisset et ad praesentationem ipsius Ecclesiae fuisset in subdiaconum ordinatus, in beneficio competenti, quod ad ejus donationem spectaret, in eadem ipsi Ecclesia provideret. Dilectis etiam filiis decano et cantori et magistro F. canonico Remen. dedimus in mandatis ut super hoc mandatum apostolicum exsequi procurarent. Deinde vero iidem exsecutores, sicut ex litteris eorum accepimus, cum in Ecclesia Insulana praebenda dimidia vacavisset, magistrum ipsum investiendum ad praepositum destinarunt, qui ei beneficium quoddam, non ecclesiasticum, sed quod posset laico etiam assignari, temporale videlicet et incertum, litteraturae et honestati ejusdem magistri non competens, quod etiam tunc temporis non vacabat, eidem curavit offerri. Ipsi vero eumdem magistrum vacuum a praeposito redeuntem et juxta onus eidem praebendae annexum, in ordinem sacerdotii promoveri paratum, de praedicta dimidia curarunt auctoritate apostolica investire. Post investituram vero praepositus ipse dicto magistro per nuntium suum quindecim librarum redditus fecit offerri; quos quia recipere noluit, nuntius praepositi ad sedem apostolicam appellavit. Exsecutores insuper eumdem magistrum ad Insulanum capitulum destinantes, ei stallum in choro et locum in capitulo assignari fecerunt; et canonici eum in fratrem suum et canonicum cum solita solemnitate receptum, ad possessionem admiserunt ejusdem beneficii corporalem. Verum dictus presbyter proposuit ex adverso quod olim praebenda quaedam instituta fuerat in Ecclesia Insulana, non nisi presbytero conferenda, qui ad honorem beatae Virginis divina diebus singulis celebraret. Verum praedecessor memoratus uni presbytero esse nimis onerosum attendens divina singulis diebus celebrare, praebendam ipsam divisit in duas: quas duobus diaconibus assignavit, juramento firmantibus quod in proximis quatuor temporibus ad presbyterii ordinem convolarent. Sed, ne ad consequentiam traheretur, statutum est a praeposito et canonicis et sub poena excommunicationis inhibitum ne beneficia ipsa conferrentur aliis nisi presbyteris jam promotis. Unde cum dicta dimidia vacavisset, saepedictus praepositus eam ad preces capituli sui dicto presbytero, qui ad praesentationem eorum fuerat in presbyterum ordinatus, concessit, et eidem magistro paratus fuit in competenti beneficio, videlicet quindecim librarum redditibus, providere. Super quo idem praepositus ad praedictos exsecutores Remen. per nuntium suum dicitur litteras impetrasse. Praeterea cum biennium a tempore obtentae indulgentiae tunc temporis non fuisset elapsum, praepositum ad eum recipiendum in Ecclesia Insulana proposuit non teneri, cum super hoc fuisset indulgentia impetrata. Caeterum magister C. indulgentiam ipsam sibi non obesse respondit cum de ipsa etiam in litteris nostris mentio facta fuisset. Praeterea ex quibusdam ab adversa parte inductis nixus est comprobare quod praedicta praebenda aliquando etiam fuerat aliis quam presbyteris assignata. Cum enim diceretur in litteris ipsis quod, secundum antiquam et magis usitatam consuetudinem Ecclesiae Insulanae, praebenda ipsa esset presbytero conferenda, usitatum etiam esse dicebat ut aliis conferretur; cum etiam dicere quod aliquid inusitato magis usitatum fuerit, sit absurdum. Cum autem cardinalis praedictus quae coram eo proposita fuerant, in nostra et fratrum nostrorum audientia fideliter retulisset, nos causam ipsam vestro examini duximus committendam, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandantes quatenus, nisi vobis sufficienter constiterit per praepositum et capitulum Insulanum fuisse concorditer institutum et sub poena excommunicationis inhibitum et hactenus observatum ne praedictae praebendae aliis quam presbyteris conferrentur, super praedicta dimidia dicto presbytero silentium imponatis, facientes per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, eumdem magistrum plena et pacifica ipsius possessione gaudere. Quia vero presbyter ipse ad praesentationem praepositi et capituli Insulan. fuit in presbyterum ordinatus, volumus nihilominus et mandamus quatenus praedictos quindecim librarum redditus ei assignari mandetis, donec ei per praepositum ipsius Ecclesiae fuerit in beneficio competenti provisum. Alioquin, si de praedictis constiterit, super ipsa praedicto magistro, cum non fuerit beneficium ipsi competens, silentium imponentes, eam ipsi presbytero per sententiam, appellatione postposita adjudicare curetis et faciatis per censuram ecclesiasticam ejus pacifica possessione gaudere. Verum, ne dictus magister laboris quem veniendo ad apostolicam sedem sustinuit mercede frustretur, ei faciatis praedictos quindecim librarum redditus a praeposito, monitione praemissa, sublato appellationis et dilationis obstaculo, per censuram ecclesiasticam assignari; praebendam quae primo vacabit in Ecclesia Insulana, donationi nostrae reservari mandantes personae idoneae conferendam: de qua si quid aliud fuerit ordinatum, nos illud irritum decernimus et inane. Nullis litteris obstantibus praeter assensum part. Quod si omnes, etc.

Datum Laterani, III Idus Augusti.

CLXXIV. CLERO ET POPULO REGINENSI. Ut archiepiscopo suo per pontificem confirmato obediant. (Laterani, XVII Kal. Septembris.) Cum dilectus filius noster G. Sanctae Mariae in porticu diaconus cardinalis, cui vices nostras tam super balio regni quam officio legationis commiseramus, apud Messanam pro ipsius regni negotiis moraretur, dilecti filii canonici Regin. eidem obitum., bo. mem Regin. archiepiscopi tam per litteras quam per suos concanonicos nuntiarunt. Postmodum autem ad propria revertentes et convenientes in unum, invocata Spiritus sancti gratia, vota sua in venerabilem fratrem nostrum I. tunc Regin. archidiac. contulerunt, eumdem sibi unanimiter eligentes in patrem suum pariter et pastorem. Cumque ad praedicti cardinalis praesentiam accessissent, ut ab eo tam assensum quam confirmationem etiam obtinerent, ipse assensum eis regia vice concedens et electionem examinans, cum eamdem invenisset canonice et de persona idonea celebratam, auctoritate apostolica confirmavit. Caeterum cardinalis praedictus pericula viarum diligenter attendens, ne dicti electi consecratio nimium differretur, venerabilibus fratribus nostris universis episcopis Reginensis Ecclesiae suffraganeis dedit auctoritate apostolica in mandatis ut eidem munus consecrationis impenderent, pallium a nobis, videlicet pontificalis officii plenitudinem, postmodum recepturo. In quibus praedictus cardinalis gratiam fecisse dignoscitur, cum idem archiepiscopus et pro duobus mittere et propter duo ad nostram praesentiam accedere debuisset. Mittere quidem, pro assensu et confirmatione pariter impetrandis. Accedere vero, propter munus consecrationis et donum pallii obtinenda. Inter caetera namque privilegia quae sibi sedes apostolica reservavit, unum est, et non minimum, quod patriarchae, primates, et metropolitani pro recipiendo pallio, pontificalis videlicet officii plenitudine, ad eam, tanquam ad magistram et matrem, debent habere recursum. Cum ergo idem archiepiscopus primo per nuntios et tandem per se ipsum, nuper ad sedem apostolicam accedens pro pallio institisset, nos attendentes quod ex gratia quam praedictus ei fecerat cardinalis, devotiorem se nobis et Romanae Ecclesiae deberet inposterum exhibere, fratrum nostrorum habito consilio diligenti, pallium ipsi de beati Petri corpore sumptum, pontificalis videlicet officii plenitudinem duximus concedendum. Nos igitur ipsum ad propria cum plenitudine nostrae gratiae remittentes, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus ejus salubria monita et mandata recipiatis humiliter, et eadem irrefragabiliter observetis.

Datum Laterani, XVII Kal. Septembris.

CLXXV. CONSULIBUS ET POPULO ARETINIS. Castrum S. Mariae prohibet reaedificari. Quantus in persona venerabilis fratris nostri O. Ostien. episcopi apud castrum montis Sanctae Mariae in divinae majestatis offensam, injuriam apostolicae sedis et cleri totius opprobrium fuerit commissus excessus vestra discretio non ignorat. Qualiter etiam in titulum memoriae sempiternae castrum ipsum de mandato nostro funditus sit eversum, ad vestram nolumus [Credimus] notitiam pervenisse Verum, sicut nostris est auribus intimatum, vos castrum ipsum reaedificare intenditis et memoriam vindicati excessus in reaedificatione ipsius penitus abolere; quod si fieret, in injuriam apostolicae sedis et nostram perpetuo redundaret. Quia vero de vestra discretione non credimus quod Romanam Ecclesiam laedere de conscientia certa velitis, universitatem vestram monemus et exhortamur attentius, ac per apostolica vobis scripta mandamus quatenus castrum ipsum nec vos reaedificetis ulterius nec reaedificari ab aliis permittatis. Alioquin, quantumcunque nobis molestum existeret vos in aliquo molestare, id non possemus in patientia tolerare.

CLXXVI. LITTERAE REGIS WLCANI DIOCLIAE ATQUE DALMATIAE AD DOMINUM PAPAM. Se et regnum suum pontifici commendat, et hortatur ut ad Ungariae regem scribat de expulsione haereticorum. Beatissimo atque sanctissimo Patri et domino INNOCENTIO Dei gratia sacrosanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici et universali papae, WLCANUS eadem gratia Diocliae atque Dalmatiae rex, salutem et devotionis affectum.

Venientibus ad nostram praesentiam domino Joanne capellano et domino Simone religiosis et discretis sanctae catholicae et apostolicae sedis legatis, amodo jucundati sumus: quia sicut solis splendor in virtute sua radians totum orbem videtur illustrare, ita illorum sancta et salubri praedicatione totum regnum nostrum creditur fore illustratum. Unde merito dicimus: Visitavit nos oriens ex alto (Luc. I, 78). Illorum itaque probitate et scientia nos informati, Deo et paternitati vestrae innumeras grates rependere curamus, qui tales ad nos misistis, quales in voto semper habuimus suscipiendos, divino munere praeditos, quia omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est. Praesentatis igitur litteris vestris, intelleximus, quia postulationibus nostris apostolatus vestri beatitudo misericorditer acquievit. Unde nos cum magna animi devotione praecepimus ut per totum regnum nostrum omnia quae secundum Deum sunt ordinent et confirment; quae autem contraria sunt, juxta illud propheticum, evellant et destruant. Accedentes itaque ad locum ubi antiquitus concilium celebrari solitum fuit, sanctum synodum celebrare studuerunt, de vitiis et virtutibus subtiliter disserentes, in communi Deo et beatissimae Mariae perpetuae virgini et beato Petro apostolorum principi nec non et apostolatui vestro laudem praeconia persolventes. Interea noverit paternitas vestra, quia augustali stemmate undique insignimur et, quod gloriosius et beatius est, vestri generosi sanguinis affinitatem habere cognovimus. Igitur innotescimus quia in voto habuimus nunc legatos nostros ad pedes beatitudinis vestrae transmittere. Sed quia terram illam turbatam esse audivimus, facere non potuimus: quia vestris legatis ubique debita reverentia exhibetur; sed nostri, dum illuc ire voluerint, cum magna honoris magnificentia, damna forsitan et exitium patientur. Sed dum opportunum aut congruum tempus affuerit, honorificentius faciemus; qui sanctae exhortationis vestrae verba perferant, quae dulciora nobis sunt super mel et favum. Siquidem sperantes et certum tenentes, quia ex quo vicarius Domini nostri Jesu Christi existis, ipse per te nobis aditum regni coelestis aperire dignetur. Et quia nullo in hoc saeculo indigemus, multum rogamus ut pro nobis peccatoribus preces ad Dominum fundatis. Demum vero paternitatem vestram nolumus latere quia haeresis non modica in terra regis Ungariae, videlicet Bessina pullulare videtur, in tantum quod peccatis exigentibus, ipse Bacilinus cum uxore sua et cum sorore sua, quae fuit defuncti Mirosclovichemensi, et cum pluribus consanguineis suis seductus, plusquam decem millia Christianorum in eamdem haeresim introduxit. Unde rex Ungariae exacerbatus, illos ad vestram praesentiam compulit venire a vobis examinandos. Illi autem simulatis litteris redierunt, dicentes a vobis concessam sibi legem. Unde rogamus ut regi Ungariae suggeratis ut eos a regno suo evellat, tanquam zizania a tritico.

CLXXVII. LITTERAE B. MAGNI JUPANI TOTIUS SERVIAE. Se pontifici offert atque commendat. INNOCENTIO Dei gratia summo pontifici et universali papae Romanae Ecclesiae beatorum apostolorum Petri et Pauli, S. eadem gratia et sancta oratione vestra Magnus Jupanus totius Serviae, salutem, tanquam patri suo spirituali.

Litteras sanctitatis vestrae recepimus et bene intelleximus ea quae venerabiles legati vestri, scilicet Joannes capellanus et Simon subdiaconus, tam in litteris quam in ore eorum narraverunt nobis. Gratulamur itaque magnae sanctitati vestrae quia non tradidisti nos in oblivionem filios tuos, sed recordatus es de nobis. Nos autem semper consideramus in vestigia sanctae Romanae Ecclesiae, sicut bonae memoriae pater meus et praeceptum sanctae Romanae Ecclesiae semper custodire; et in proximo legatos nostros vellemus transmittere ad sanctitatem vestram. Nos autem locuti sumus dictis venerabilibus tuis legatis, quoniam ipsi cum ore eorum narrabunt sanctitati vestrae eloquia mea.

CLXXVIII. LITTERAE JOANNIS DIOCLIEN. ET ANTIBAREN. ARCHIEPISCOPI. Gratias agit pro transmisso pallio, et quid legati apostolici in corrigendis moribus effecerint declarat. Sanctissimo Patri et domino INNOCENTIO Dei gratia summo pontifici, JOANNES Diocliensis et Antibaren. Ecclesiae humilis minister, tam debitam quam devotam obedientiam.

Gratias uberes refero sanctissimae paternitati vestrae de honore pallii et pontificalis officii plenitudine, quam mihi per dominum Joannem et dominum Simonem familiares et legatos vestros concedere dignati estis. Ego autem omni tempore vitae meae ad devotionem vestram et fidelitatem sanctae Romanae Ecclesiae promptum habeo animum modis omnibus et paratum. Notum siquidem facio sanctitati vestrae quod praefati legati vestri ea quae corrigenda et ordinanda fuerunt ita cum prudentia et honestate per Dei gratiam ad honorem vestrum et sanctae Romanae Ecclesiae tractaverunt, quod dominus rex et totus populus eorum opera commendantes, ad pedes vestrae sanctitatis effecti sunt modis omnibus promptiores. Ego vero in proximo nuntios meos ad pedes vestrae sanctitatis transmittam, qui devotionem meam paternitati vestrae plenius declarabunt.

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Nos Joannes capellanus et Simon subdiaconus domini Innocentii papae tertii, apostolicae sedis legati, ad evellenda nociva de agro Dominico et virtutum plantaria utiliter inserenda, videntes plura in clero et populo Dalmatiae et Diocliae corrigenda, de sanctorum Patrum conciliis decreta praesentia duximus innovanda. I. In primis itaque decernimus ut nullus episcopus aliquem ad sacros ordines per pecuniam promovere, seu ecclesiastica beneficia alicui pretio interveniente concedere praesumat. Cum enim Dominus praeceperit apostolis: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8), et Spiritus sancti gratia venalis esse non possit, quae in sacris confertur ordinibus, gravi puniendus est poena qui Spiritus sancti dona venalia exponere non veretur. Quocirca praesenti decreto statuimus ut quicunque episcopus hoc agere convictus fuerit, omni ecclesiastica careat dignitate, et sine spe restitutionis tam ille qui dederit, quam ille qui scienter sacros ordines pecunia intervenienter receperit, perpetuo deponatur.

II. Cum Domini sacerdotes et hi qui sacro altari deserviunt, continenter vivere debeant, juxta illud, Mundamini qui fertis vasa Domini (Isa. LII, 11), in partibus Dalmatiae atque Diocliae sacerdotes et uxores habere et ecclesias tenere dicuntur. Quocirca praesenti decreto statuimus ut sacerdotes et diacones ante susceptum officium, nisi eorum conjuges in manu episcopi votum fecerint continentiae, uxores habentes cum ipsis maneant et Ecclesias dimittant. Non enim possunt, secundum ordinem Romanae Ecclesiae, manentes in conjugio, nisi defunctis uxoribus aut continentiam voventibus, si digni inventi fuerint, ad sacerdotium promoveri. Illi vero qui, post susceptum sacerdotii vel diaconatus honorem, adulteras potius quam uxores accepisse probantur, nisi eas dimiserint, et dignam egerint poenitentiam, ab officio et beneficio ecclesiastico fiant penitus alieni. Prohibemus etiam ne aliquis episcopus, nisi in quatuor temporibus juxta sanctorum Patrum constitutionem, aliquem ad sacros ordines promovere praesumat. Solus enim Romanus pontifex Dominicis diebus subdiaconos ordinare potest. Cum autem episcopus ordinationem fecerit, non nisi unum ordinem a subdiacono et supra conferre praesumat. Ordinatus autem in subdiaconum ad minus per annum in eodem officio deserviat, et diaconus similiter faciat. Quicunque autem episcopus contra hoc venire praesumpserit, tandiu a conferendis ordinibus abstineat, donec a Romano pontifice misericordiam consequatur. III. Quoniam secundum gradus et ordines personarum beneficia ecclesiastica in domo Domini, secundum sanctorum Patrum constitutionem, distributa noscuntur; decernimus ut decimae seu oblationes fidelium tam pro vivis quam pro defunctis in quatuor partibus dividantur: quarum una sit episcopi, alia ecclesiarum, tertia pauperum, quarta clericorum. Portionem quidem pauperum episcopus administret; portionem vero ecclesiarum archipresbyter conservet et ex mandato episcopi in usibus Ecclesiae fideliter expendat. Quicunque autem clericorum contra hoc venire praesumpserit, sua portione privetur. IV. Districtius inhibemus ne aliquis sacerdos filii sui vel filiae spiritualis privatam confessionem alicui revelare praesumat. Quod si facere convictus fuerit, officio et beneficio ecclesiastico perpetuo spolietur. Idem dicimus de quolibet clerico qui de homicidio, adulterio, perjurio, falso testimonio publice accusatus fuerit et convictus. V. Cum terrenarum potestatum nuntiis sive ministris honor exhibeatur ab omnibus, multo magis ministris Dei honor a laicis exhibendus est; a quibus eis non solum divina celebrantur officia, verum etiam sacrum baptisma et corpus Domini et poenitentia et caetera ecclesiastica sacramenta jugiter ministrantur. Quapropter, juxta decretum domini Innocentii Papae II, districtius inhibemus ne aliquis in personam episcopi sive sacerdotis vel cujuslibet clerici vel religiosi viri violentas manus injicere praesumat. Quicunque autem hoc attentaverit, tandiu excommunicatus maneat, donec de tanta praesumptione satisfacturus, apostolico se conspectui repraesentet, vel ab ejus legato, praestita congrua satisfactione, absolutionis beneficium consequatur. Similiter sub excommunicatione prohibemus ne aliquis laicus clericum ad peregrina judicia trahere praesumat, veluti candentis ferri vel aquae vel cujuslibet alterius judicii. Non enim pertinet ad laicum clericum judicare. Si autem clericus peccaverit, ab archiepiscopo vel episcopo vel etiam praelato suo aut Romano pontifice, si necesse fuerit, judicetur. VI. Cum sacrosancta Romana Ecclesia, quae mater est omnium Ecclesiarum et magistra, decreverit ut nullus Christianus usque ad septimum consanguinitatis gradum conjugium contrahere praesumat, grave nimis est et divini dignum animadversione judicii quod, in partibus Dalmatiae ac Diocliae, a multis factum in veritate comperimus, ut homines Dei timorem non habentes cum consanguineis in quarto et quinto gradu, vel infra, contra sanctorum Patrum constitutionem, conjugia contrahere non formident. Quapropter praesenti decreto statuimus ut quicunque in quarto gradu praesertim, vel infra, conjugia habere convincitur, nisi ad mandatum Ecclesiae satisfecerit et a suae consanguinitatis incesta conjunctione recesserit, tandiu maneat excommunicatus et ab omnibus Ecclesiae sacramentis separatus, donec a nefaria copula separetur et ad mandatum Ecclesiae satisfaciat. VII. Item praecipimus ut clerici rasuram et tonsuram teneant clericalem. Qui autem hoc non fecerit, ab episcopo districtione canonica compellatur. VIII. Cum duae sint in terris potestates a Domino constitutae, spiritualis videlicet et saecularis; et una de spiritualibus et ecclesiasticis, altera de saecularibus habeat judicare, grave committit peccatum quicunque laicus vel Ecclesias donare vel ecclesiasticas personas judicare praesumit. Quocirca praesenti decreto statuimus auctoritate Dei omnipotentis et beatorum apostolorum Petri et Pauli et domini papae Innocentii, ut quicunque clericus de manu laica Ecclesiam vel ecclesiastica beneficia receperit, tam qui dederit quam qui receperit, tandiu excommunicationis vinculo teneatur astrictus, donec ad mandatum Ecclesiae plenarie satisfaciat; et quod contra sacros canones factum fuerit irritum habeatur et vacuum. Illos autem laicos, qui ante constitutionem istam Ecclesias donaverunt vel in ecclesiasticas personas manus injecerunt violentas, volumus per episcopos tertio commoneri; et nisi poenitentiam egerint competentem, eadem sententia teneantur astricti. IX. Excommunicamus omnes illos qui thesauros Ecclesiarum injuste detinent, donec restituant, et eos qui Latinos detinent in servitute, nisi, recepta pecunia quam dederunt, eos pristinae restituant libertati. X. Item excommunicamus omnes illos qui proprias dimiserunt uxores vel de caetero dimiserint sine judicio Ecclesiae, donec ad ipsas revertantur. XI. Prohibemus etiam ut filii presbyterorum et qui de legitimo non sunt nati matrimonio ad sacros ordines non accedant. XII. Similiter prohibemus ut nullus ordinetur in sacerdotem, nisi trigesimum expleverit annum. Ego frater Joannes domini papae capellanus, apostolicae sedis legatus, scripsi et subscripsi. Ego frater Simon domini papae subdiaconus, apostolicae sedis legatus, subscripsi. Ego Joannes Diocliensis et Antibarensis archiepiscopus subscripsi. Ego Dominicus archipresbyter Arban. subscripsi. Ego Petrus Scuarin. episcopus subscripsi. Ego Joannes Polatinen. episcopus subscripsi. Ego Petrus Arvastinen. episcopus subscripsi. Ego Dominicus Soacinen. episcopus subscripsi. Ego Natalis Dulcinen. episcopus subscripsi. Ego Theodorus Sareanen. episcopus subscripsi. CLXXIX. COMITIBUS, BARONIBUS, CIVIBUS ET UNIVERSO POPULO IN REGNO SICILIAE CONSTITUTIS. De absolutione Marcowaldi. Exoptata regni tranquillitas et debitum officii pastoralis, quo tenemur singulos ad viam rectitudinis revocare, nos ad Marcowaldi receptionem induxit: ne si poenitentem, sicut videbatur et exponentem se mandatis nostris super omnibus pro quibus fuerat excommunicatione notatus, recipere negaremus, non Christi vicarii videremur vel successores apostolorum Principis, sed inexorabiles potius nostrarum injuriarum ultores. Licet autem modum receptionis ipsius per alias vobis duxerimus litteras exponendum, ne tamen idem Marcowaldus aliqua nos calliditate seducat, idem adhuc audientiae vestrae duximus inculcandum. Juramenti tenor hic fuit. Juravit Marcolwaldus publice, etc. fere in eumdem modum ut supra in epistola CLXVII hujus libri, usque ad verbum debito juramenti. In tantum autem in primis idem Marcowaldus mandatum nostrum humiliter et devote recepit, ut super juramento exhibito et mandato recepto suas nobis in testimonium litteras destinarit, quas apud nos adhuc in testimonium suae confusionis habemus. Sed ad vomitum rediens et volens adhuc in stercore suo computrescere ut jumentum, nobis post absolutionem quasdam litteras destinavit: in quarum salutationis alloquio fraudem ejus intelleximus manifeste, in eo quod in salutatione ipsa perspeximus contineri sic: Marcowaldus imperii senescalcus, etc. Et in aliis sic erat expressum: Marcowaldus imperii senescalcus et id quod est; tanquam nec ex toto supprimeret nec exprimeret manifeste quod regni balius et procurator existeret. Supplicavit autem nobis per litteras ipsas ut ad tempus mandatum quod ei feceramus per venerabilem fratrem nostrum O. Hostiensem episcopum et dilectum filium G. tituli Sanctae Mariae trans Tiberim presbyterum et H. Sancti Eustachii diaconum cardinales, ut a balio regni et molestatione cessaret, curaremus misericorditer temperare. Sed nos id intelligentes in honoris nostri dispendium, detrimentum regni et petentis animae periculum redundare, non solum non concessimus quod petebat, sed denuo ei sub debito praestiti juramenti mandavimus, commonitionem canonicam praemittentes, ut a praedictis de caetero penitus abstineret. Postmodum vero idem Marcowaldus quasdam nobis litteras destinavit, in quibus in manifestum sui perjurii argumentum se balium et procuratorem regni Siciliae non erubuit nominare; scribens etiam fratribus nostris quod mandata quae sibi fecimus nec pro Deo nec pro homine observaret, Nos igitur fraudem ejus et versutias attendentes, qui putavit nos fallere, sed potius se decepit, propter omnia quae fuerant in forma excommunicationis prioris expressa et quia multoties contra nos et Romanam Ecclesiam perjurii reatum incurrit et mandata servare contempsit facta sibi sub debito praestiti juramenti, ipsum tanquam perjurum, sacrilegum, incendiarium, perfidum, sceleratum et invasorem, ex parte Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus sancti, auctoritate quoque beatorum apostolorum Petri et Pauli et nostra, excommunicamus, anathematizamus, maledicimus et damnamus; mandantes ut quicunque sibi de caetero auxilium praestiterit vel favorem, quicunque etiam ipsi vel exercitui ejus victualia, vestes, naves, arma vel alia quae ad commodum eorum pertineant, ausi fuerint ministrare, eadem cum eo maneant sententia innodati. Si quis autem clericus, cujuscunque dignitatis vel ordinis, divina eis praesumpserit officia celebrare, se sui ordinis et honoris noverit periculum incurrisse. Mandamus etiam sub debito praestiti juramenti omnibus de exercitu ejus, qui ad mandatum Ecclesiae redierunt, ut quam citius poterint, ab ipso recedant nec ad eum, quandiu in sua pertinacia perduraverit, revertantur, nec consilium ei praebeant in aliquo vel favorem. Erit etiam. dante Domino, manus nostra validior contra eum, quem publicum infamat perjurium, et reddit inconstantia multa suspectum, ne de caetero vel promissionibus ejus vel juramento credatur, qui fidem super crucem et Evangelia publice praestitam non erubuit infra unius hebdomadae spatium violare. Quia cum nobis juramentum fidei non servaverit, quomodo vobis promissionem aliquam observaret? Monemus igitur nobilitatem vestram et exhortamur attentius, ac per apostolica vobis scripta mandamus quatenus in devotione nostra et fidelitate charissimi in Christo filii nostri F. Siciliae regis illustris fideliter persistentes, a praedicto Marcowaldo et fautoribus ejus vobis caveatis et regno, qui sanguinem vestrum sitiunt et inducere vos nituntur in perpetuam servitutem, ne per insidias vel fraudem aliquid valeat machinari. Nec credatis mendaciis ejus, si forte se aliter a nobis receptum esse confingat aut nos in regno jurisdictionem sibi aliquam concessisse; sed ad defensionem regni viriliter assurgatis: quia virtus ipsius, per Dei gratiam, jam est pene penitus annullata. Nos enim, dante Domino, nec vobis nec regno aliqua deerimus ratione.

CLXXX. ANTIBARENSI ARCHIEPISCOPO. De Soacensi episcopo, homicidii reo. (Laterani, VII Id. Septembris.) Cum accessisset nuper ad apostolicam sedem venerabilis frater noster B. Soacensis episcopus, super eo quod dicebatur de homicidii crimine infamatus coram nobis et fratribus nostris misericordiam sedis apostolicae suppliciter implorabat. Cum autem nobis de facti serie non constaret, de processu ipsius a dilectis filiis Joanne capellano et Simone subdiacono nostris, qui rei veritatem plenius cognoverunt, dum in partibus Diocliae legationis officio fungerentur, inquisivimus diligenter; et quorum assertione tenuimus quod cum ingressi provinciam Dalmatiae superioris fuissent, a majore parte cleri et populi Soacensi de reatu homicidii dictum invenerunt episcopum infamatum. Cum autem ad ipsius Ecclesiam accessissent, in praesentia ejusdem cleri et populi Soacensis infra missarum solemnia quidam de civibus, S. nomine, libellum ipsis accusationis porrexit, asserens se testibus probatorum quod episcopus reus esset homicidii perpetrati. Episcopus vero per instrumentum purgationis oblatum, quo jurasse cum duobus episcopis dicebatur se nec fecisse homicidium illud nec fieri praecepisse, innocentiam suam ostendere satagebat. Quod tam tua quam illorum episcoporum assertione qui compurgatores fuisse dicebantur, falsum penitus repererunt, cum nullum a compurgatoribus exhibitum fuerit juramentum. Unde causam ipsam, ut populi scandalum sedaretur, duxerunt juris ordine pertractandam, et per receptionem testium productorum in concilio apud Antibarum congregato, voluerunt per confessionem ipsius intelligere plenius veritatem: cujus fuit tale responsum, quod nec fecerat neque praeceperat fieri homicidium perpetratum et tam accusatores quam testes inimicos suos existere capitales. Et cum homicidium illud a T. et l. presbyteris assereret perpetratum, objectum fuit ei ab accusatore praedicto quod praescriptum T. in praesbyterum ordinarat; in quo se confessus est peccavisse. Verum cum dicti legati pariter pertractarent super his quae coram eis fuerant actitata, die sequenti mitram eis et annulum in tua et episcoporum praesentia, qui convenerant ad concilium, resignavit; quae ab eisdem post aliquot dies repetiit, asserens se ob hoc velle ad sedem apostolicam proficisci; cui et adversariis pariter datis dimissoriis, certus fuit a jamdictis legatis terminus assignatus. Caeterum inter alia quae dictus episcopus in nostra et fratrum nostrorum praesentia recognovit, confessus est et non negavit se praefatum T. in presbyterum ordinasse postquam ipsum reatum homicidii audierat et crediderat commisisse; cujus factum, cum familiaris esset ipsius, non poterat penitus ignorare. Cum ergo, secundum Apostolum episcopus bonum testimonium debeat et ab his qui sunt intus et ab his qui sunt foris habere, qui ad curam positus aliorum, in se ipso debet ostendere qualiter alios in domo Domini oporteat conversari, nec perferens memorandi criminis labem, lucidam gerat sacerdotii dignitatem: Nos attendentes quod satius sit Domino inferiori ministerio deservire quam graduum sublimitatem appetere cum scandalo aliorum, episcopum ipsum monuimus diligenter ut postquam episcopalia insignia resignarat, citra pontificale fastigium Creatori suo devotum impenderet amodo famulatum; quod in humilitatis spiritu et contrito animo visus est acceptasse, unde ipsius propositum dignis laudibus commendamus. Caeterum quoniam non sine nostro et cleri posset opprobrio mendicare, cum de provisione ipsius propter locorum incertitudinem deliberare provide non possemus, ad petitionem ipsius, fraternitati tuae duximus apostolicas litteras destinare, praecipiendo mandantes quatenus de Soacensis episcopatus proventibus ei competenter in necessariis facias provideri, ne pro defectu temporalium rerum propositum ejus valeat impediri. Et quoniam quidam, coram te propriis nominibus designandi, eum dicuntur rebus propriis contra justitiam spoliasse, alii vero manus in eum sacrilegas injecisse; volumus et mandamus ut, si rem ita inveneris se habere, et primos ad ablata reddenda in integrum, appellatione remota, compellas, et alios excommunicatos publice nunties et sicut excommunicatos tamdiu facias evitari, donec passo injuriam s. c., etc. t. t. l. a. s. a. u. a.

Datum Laterani, VII Idus Septembris.

CLXXXI. CANTUARIENSI ARCHIEPISCOPO. Ut abusum quemdam in processionibus corrigat. (Laterani, Id. Septembris.) Cum bona sint coram Deo et hominibus secundum Apostolum, providenda, episcopis, qui successores apostolorum existunt, et lux mundi et sal terrae Veritatis testimonio perhibentur, est summopere attendendum ut, via regia incedentes nec declinantes ad dexteram vel sinistram, neque conscientiam propter famam neque famam pro conscientia derelinquant; sed sic inter ea irreprehensibiliter gradiantur, quod nec impii apud Deum qui videt in corde, nec crudeles apud homines qui vident in facie judicentur. Sane, conquerentibus dilectis filiis monachis Cantuariensibus, nostris est auribus intimatum quod, te praesente, in processionibus quae in ecclesia ipsa solemniter celebrantur, quandoque praecedunt quandoque sequuntur inter te ipsosque monachos, quasi separantes caput a membris, clerici saeculares, eorumdem insuper stalla in choro contra consuetudinem coarctantes. Ex hoc autem dignitati Cantuariensis Ecclesiae plurimum detrahitur et honori et scandalum, sicut dicitur generatur in cordibus infirmorum, ac quies Deo famulantium perturbatur et devotio deperit popularis, dum in eodem collegio diversae professionis et habitus cernuntur homines sociari: quorum alii vestiuntur vilibus, alii pretiosis; quidam velatis incedunt capitibus, alii denudatis. Cum igitur sit incongruum ut in uno et eodem officio professio dispar existat, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus circa ea quae praemisimus corrigenda sollicitudinem adhibeas pastoralem; ut et scandalum tollatur de medio propter quod multa sunt saepius omittenda, sicut jam alia vice tibi recolimus intimasse, atque in Cantuariensi Ecclesia regimini tuo commissa, quae celebrem locum obtinet inter Ecclesias Anglicanas, nihil reprehensione dignum occurrat, unde ad alias religionis et honestatis exemplum convenit derivari. Tunc enim melius, sicut tua fraternitas non ignorat, subditos tuos corrigere poteris et ad frugem reducere meliorem, cum in capite nihil inventum fuerit quod merito debeat reprehendi.

Datum Lat. Idibus Septembris.

CLXXXII. NOBILI VIRO R. COMITI LICII. Recipit illum sub protectione apostolica. Devotionis et fidei puritatem quam erga nos et Romanam Ecclesiam matrem tuam ac regiae sublimitatis coronam habere dignosceris diligentius attendentes, petitionibus tuis libenter annuimus et eas, quantum cum Deo et honestate nostra possumus, gratanti animo promovemus. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis precibus grato concurrentes assensu, personam tuam cum omnibus bonis quae inpraesentiarum rationabiliter possides, specialiter autem Licii comitatum, aut in futurum justis modis Deo propitio poteris adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti pagina communimus. Nulli ergo, etc.

CLXXXIII. TARVISINO EPISCOPO. Ne clerici comam nutriant, aut laicali veste utantur. (Laterani, XV Kal. Octobris.) Significasti nobis per litteras tuas quod quidam clerici tuae dioecesis, licet ecclesiastica beneficia sint adepti, comam nutriunt, quidam etiam incedunt in habitu laicali, laici quoque ascribi volentes militiae clericali, cum a te promoveri non possint, cum litteris archidiaconi tui ad episcopos vicinos accedunt, et ab eis se faciunt ordinari. Volentes igitur hujusmodi excessibus obviare, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus clericos qui comam nutriunt et incedunt in habitu laicali, nisi ad commonitionem tuam deposuerint comam et clericalem servaverint tam in vestibus quam in aliis honestatem, usque ad correctionem idoneam a beneficiorum suorum perceptione, sublato appellationis obstaculo, nostra et tua fretus auctoritate suspendas. Interdicas autem archidiacono tuo ne sine conscientia et auctoritate tua concedat suas litteras promovendis; et eis etiam districte prohibeas ne ad ordines taliter audeant convolare. Quod si contra prohibitionem tuam venire praesumpserint, exsecutionem eis ordinum susceptorum taliter interdicas.

Datum Laterani, XV Kalendas Octobris.

CLXXXIV. EPISTOLA FRIDERICI REGIS SICILIAE AD HOMINES DE MONTEFLASCONE. Hortatur eos ut sint obedientes summo pontifici. (Panormi, XXII mensis Junii.) FREDERICUS Dei gratia rex Siciliae, ducatus Apuliae et principatus Capuae, hominibus de Monteflascone fidelibus suis, salutem et dilectionem.

Cum charissimi in Christo patris nostri domini Innocentii summi pontificis et Ecclesiae Romanae circa nos et regnum nostrum non modica jugiter beneficia sentiamus, in quibus possumus grata sibi volumus filialis devotionis vicissitudine respondere et tam regaliter quam humiliter ejus implere beneplacitum voluntatis. Gaudemus autem quod, sicut accepimus, ad fidelitatem matris vestrae et ipsius summi pontificis humili curastis devotione redire et in ea fideliter et firmiter permanetis. Ne autem de juramento quod nobis praestitisse dicimini, inposterum dubitetis, praesentes vobis duximus litteras destinandas, quibus et affectum nostrum exprimimus, dum id gratum scribimus nos habere et tanquam Ecclesiae filii, vos ad fidelitatem ejus regaliter exhortamur; monentes ut sic in ea persistere procuretis, ut non ex temeraria levitate sed ex deliberatione discreta potius ad id videamini processisse.

Datum Panormi XXII mensis Junii, indictionis II.

CLXXXV. CAPITULO PENNENSI. Quod ipsorum electus episcopus, qui ante confirmationem ministrarat, privatus sit. (Laterani, XI Kal. Octobris.) Qualiter, post obitum bonae memoriae. Pennensis episcopi, Ecclesia vestra vacante, receptis prius super electione facienda litteris nostris, primicerium vestrum vobis elegeritis in pastorem, vos tanquam auctores electionis ipsius plenius cognovistis. Verum quoniam electus a vobis, ante confirmationem obtentam, administrationi episcopatus se irreverenter immiscuit et tam a clericis quam a laicis juramenta recepit, non attendens quod, secundum Apostolum, nemo sibi debeat honorem assumere, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron, nec donum scientiae pontifici conveniens fuerat assecutus, cum, juxta verbum Dominicum, qui fecerit et docuerit, magnus vocetur in regno coelorum, postquam nobis eumdem praesentastis electum, sufficienti examinatione praemissa, cummunicato fratrum consilio, electionem de ipso factam exigente justitia duximus irritandam, quidquid ob eam vel ex ea secutum est denuntiantes penitus non tenere. Ne autem gregi Dominico diu desit cura pastoris et ex defectu ipsius Ecclesia vestra incurrat dispendium et jacturam, universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus convenientes in unum, sicut moris est, et Spiritus sancti gratia invocata, virum idoneum et qui vita et scientia sit sufficiens pontificali oneri et honori, post receptionem praesentium infra mensem in patrem et pastorem animarum vestrarum per electionem vobis canonicam assumentes, electum ipsum nobis postea praesentetis, a nobis, ut dignum fuerit, vice regia petituri consensum et confirmationem auctoritate apostolica recepturi. Alioquin, aliquos ex vobis ad praesentiam nostram ex parte omnium transmitti volumus et mandamus, secundum assignationem nostram pastorem idoneum recepturos.

Datum Laterani, XI Kal. Octobris.

CLXXXVI. FESULANO EPISCOPO. Committitur ipsi cognitio cujusdam causae. (Laterani, IX Kal. Octobris.) Cum ex conquestione dilectorum filiorum fratrum Camaldulen. dudum ad nostram notitiam pervenisset quod praetextu cujusdam chartae, quam prior eorum, ipsis nescientibus, fecisse proponitur, filii R. de Galbin. castrum Castilionis sibi contenderent cum ejus curia vindicare, atque Camaldulen. eremum ex hoc multipliciter praegravarent. Nos, venerabili fratri nostro Aretin. episcopo dedimus in mandatis ut, nisi praefati nobiles possessiones easdem fratribus ipsis restituerent, quemadmodum tenebantur, ipse ad hoc eos per censuram ecclesiasticam cogeret, appellatione remota, justitia mediante. Verum, sicut idem nobis episcopus suis litteris intimavit, postquam praedicti nobiles ab ipso vocati nostras litteras transcripserunt, utraque partium praefixo termino in ejus praesentia constituta, et priore Camaldulensi plene factum narrante, unus eorum videlicet ad objecta respondit; et post multa provocantes et recusantes episcopum, scripturam sibi sub trium nominibus porrexerunt, qua eum tanquam patronum Camaldulensis eremi dicebant esse suspectum, et ne tempore praecipue messium eos sub suo cogeret examine litigare, sedem apostolicam appellarunt. Sed eis die sequenti reversis et renuntiantibus non recusationi quam fecerant, sed appellationi duntaxat, episcopus partibus alium terminum assignavit; in quo dum de recusatione contenderent coram ipso, potestas Aretin. superveniens et judicium illud ad se pertinere proponens, ne in causa procederet interdixit et ad nostram audientiam appellavit. Nos igitur deliberatione super hoc habita diligenti, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus causam inter praedictum nobilem et fratres Camaldulen. non obstante contradictione vel appellatione cujusquam audias et decidas, cogens partes per censuram ecclesiasticam, etc. Taliter autem Deum habens prae oculis, omni gratia et timore postpositis, in ipsa causa procedas, quod zelum justitiae videaris habere nosque tuae sollicitudinis studium debeamus merito commendare. Nullis litteris veritati et justitiae, etc.

Datum Laterani, IX Kal. Octobris, ponctificatus anno secundo.

CLXXXVII. PANORMITANENSI, MONTIS-REGALIS, ET MESSANENSI ARCHIEPISCOPIS, ET EPISCOPO TROIANO, REGNI SICILIAE CANCELLARIO, ET NOBILI VIRO B. DE LUCII. Ut de regni bonis alienata restituant. (Laterani, Kal. Octobris.) In quot et quantis vobis duxerimus deferendum, vos per experientiam operis credimus didicisse; cum licet regni balium nobis fuerit ex inclytae recordationis C. imperatricis testamento relictum, vos tamen administrationem ejus fere totam libere permiserimus exercere, sperantes quod et vos ad honorem apostolicae sedis et nostrum, salutem regis et statum regni specialius intendere debeatis. Jamdudum autem audivimus quod vos multa de dominio regis diversis personis in beneficium assignastis. Propter quod contra vos grave scandalum est subortum, et ad nos etiam per plurium litteras et nuntios et fama publica clamante delatum. Ne autem id de caetero vel ad culpam nobis, vel vobis imputetur ad poenam, praesertim cum distractiones hujusmodi fieri ad preces vestras litteris curaverimus apostolicis inhibere, discretionem vestram monemus et exhortamur attentius, ac per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus ea quae minus utiliter distraxistis, studeatis utiliter revocare, manus vestras de caetero ab hujusmodi compescentes; ne nos, licet invitos, statuere aliud compellatis. Pecuniam autem pro qua dilectum filium M. cam psorem nostrum direximus, et solvere non tardetis: quoniam tam eam quam aliam pro reprimendis regni hostibus, dante Domino, studebimus utiliter erogare. Ad haec, super custodia regis et regni volumus et mandamus vos efficaciter intendere ac sollicite vigilare.

Datum Laterani, V Kal. Octobris.

CLXXXVIII. MAGDEBURGENSI ARCHIEPISCOPO, ET DE BURGELIM ET DE CELLA SANCTAE MARIAE ABBATIBUS. De divortio ducis Bohemiae et uxoris ejus. Ex conquestione nobilis mulieris A. nobis innotuit quod cum dilectus filius dux Bohemiae illam duxisset legitime in uxorem et ipsam viginti annis et amplius velut uxorem legitimam pertractasset, filiis et filiabus ex ea susceptis, eamdem, suadente humani generis inimico, a suo consortio separavit et Pragen. episcopus, convocato quorumdam praelatorum concilio in quodam monasterio ad petitionem et mandatum ipsius ducis, ipsa volente ad eos accedere, ut suas coram eis proponeret rationes, militibus ejusdem ducis prohibentibus ei bis vel ter ingressum, ex parte illius appellatione ad sedem apostolicam interposita, sententiam inter eos divortii non est veritus promulgare, ac demum ipse dux, quamdam aliam, videlicet sororem charissimi in Christo filii nostri illustris regis Ungariae, superduxit. Quoniam igitur haec salva conscientia praeterire non possumus indiscussa, cum secundum Apostolum, simus omnibus debitores, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus, vocatis ad praesentiam vestram quos propter hoc noveritis esse vocandos, inquiratis diligentius veritatem; et quidquid inveneritis, nobis per litteras vestras intimare minime differatis; ut ex vestra relatione sufficienter instructi, liberius in ipso negotio, prout ad nostrum officium pertinet, procedere valeamus Nullis litteris, etc.

CLXXXIX. JEROSOLYMITANO PATRIARCHAE, LIDDENSI EPISCOPO, JEROSOLYMITANI HOSPITALIS ET MILITIAE TEMPLI MAGISTRIS. Ut collectam transmissamque eleemosynam fideliter distribuant et de statu terrae sanctae rescribant. Tam ex litteris nostris quam relatione multorum propositum quod de subventione terrae orientalis assumpsimus, vobis jam credimus patuisse: quae licet propter guerras et discordias, quae peccatis exigentibus fortius et frequentius solito pullulant in populo Christiano, aliquandiu differatur, non tamen vobis debet fiduciam speratae utilitatis auferre; cum etsi quidam, audito quod cum Saracenis treugas inissetis, ad tempus aliquantum tepuerint, nos non tepeamus in aliquo, sed proposito potius insistamus; quamvis propter impedimenta praedicta nec possibilitas voluntati plene respondeat nec affectus in omnibus concludat effectum. Quid autem super hoc a nobis et fratribus nostris, his praesertim quos ad hoc duximus specialiter deputandos, actum existat et qualiter sit processum discretionem vestram non credimus ignorare; cum per diversas provincias et litteras direxerimus et legatos ad exhortandos populos ad subsidium vestrum et Ecclesiarum praelatos ad id mandaverimus ecclesiastica districtione compelli. Apostolorum igitur vestigiis inhaerentes, qui collectas faciebant in gentibus, ut fratribus in Jerusalem indigentibus subvenirent, navim expensis propriis fieri fecimus et frumento collecto ex fidelium eleemosynis onerari: quod per dilectos filios Raymundum Jerosolymitani Hospitalis et M. militiae Templi fratres et I. monachum duximus destinandum, qui de consilio vestro illud magis indigentibus gratis distribuant et discrete. Speramus enim quod armis orationum et eleemosynarum adjuti, cum fuerit datum ab illo qui fortium arcus infirmat et manus humilium docet ad bellum, qui non in numerositate bellantium, sed in multitudine miserationum suarum salvos facit, de sua misericordia confidentes id obtinebimus quod alias non potuimus hactenus obtinere. Credimus etiam quod principibus et populis Christianis optata tranquillitate concessa, exspectatum in Christo subsidium sentietis. Ideoque discretionem vestram monemus et exhortamur attentius, per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus ad distribuendam gratis praedictam et eleemosynam indigentibus discretae provisionis aciem extendatis et statum Jerosolymitanae provinciae nobis per litteras vestras frequenter et veraciter intimetis. Sicut enim expedit ut veri nobis rumores saepius exponantur, sic est utile ut hi supprimantur penitus qui mixturam sapiunt falsitatis.

CXC. CAPITULO CAPUANO. Ut mature novum episcopum eligant non diu exspectatis his qui longius aberant. Cum inter universas metropoles Capuana sit apostolicae sedi vicinior, ad provisionem ipsius specialius aspiramus, talem ipsi personam praefigi cupientes, quae sicut alios metropolitanos loci vicinitate, sic et devotionis affectu praecellat, per quam et ipsa metropolis tam in spiritualibus quam temporalibus optatum suscipiat incrementum. Intelleximus autem, per dilectos filios L. et P. canonicos vestros et litteras quas ad sedem apostolicam detulerunt, quod ad decanum et alios concanonicos vestros Panormi manentes, cum ex eorum parte vobis fuisset per litteras intimatum ut, Ecclesiae Capuanae damna pensantes, sic tractaretis super electione substituendi pastoris, quod nullum deberetis in eorum absentia nominare, quemdam socium vestrum cum litteris destinastis, duodecim dierum terminum assignantes, infra quem, post receptionem litterarum vestrarum, iter arriperent redeundi, quamvis ecclesiastica consuetudo non exigat ut ad electionem pastoris canonici tam remoti vocentur et illi praecipue qui longe ante quam vos metropolitani vestri obitum praesentialiter cognoverunt, quorum aliqui post ejus decessum ad Capuanam Ecclesiam sunt reversi. Quia vero mora longior in electionibus est valde suspecta, imo saepe damnosa, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus invocatus Spiritus sancti gratia, personam idoneam per electionem canonicam concorditer assumatis ad regimen Ecclesiae Capuanae; consequenter ad nostram praesentiam nuntios idoneos transmissuri, per quos a nobis vice regia postuletis assensum, et apostolicae confirmationis gratiam requiratis; attentius provisuri ut eo discretionis et charitatis studio procedatis, quod nec in electione vitium nec in electo defectus valeat inveniri. Alioquin, et factum electionis revocaremus in irritum et personas eligentium puniremus.

CXCI. UNIVERSIS CHRISTI FIDELIBUS IN SAXONIA ET WESTPHALIA CONSTITUTIS. Ut Livoniensem episcopum, clerum et Ecclesiam contra paganos defendant. (Laterani, III Non. Octobris.) Sicut ecclesiasticae laesionis censura compelli non patitur ad credendum invitos, sic sponte credentibus apostolica sedes, quae mater est omnium generalis, munimen suae protectionis indulget et fideles ad defensionem eorum salubribus monitis exhortatur; ne si nuper conversis negatum fuerit defensionis auxilium, vel in primos revertantur errores vel eos saltem poeniteat credidisse. Accepimus enim quod cum bonae memoriae M. episcopus Livoniensis fuisset provinciam Livoniensem ingressus, in verbo Domini taxans praedicationis suae retia in capturam, inter populos barbaros, qui honorem Deo debitum animalibus brutis, arboribus frondosis, aquis limpidis, virentibus herbis et spiritibus immundis impendunt, usque adeo, Domino concedente, profecit, ut multos a suis erroribus revocatos ad agnitionem perduceret veritatis, et sacri baptismatis unda renatos doctrinis salutaribus informaret. Verum inimicus homo, qui tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret, invidens conversioni eorum pariter et saluti, persecutionem paganorum circumadjacentium in eos iniquis suggestionibus excitavit, cupientium eos delere de terra et de partibus illis Christiani nominis memoriam abolere. Ne igitur nostrae negligentiae valeat imputari si hi qui jam crediderunt retro cogantur abire, nec praesumant ( sic ) aliqui fidem nostram recipere, si illi qui jam receperunt, a paganorum incursibus remanserint indefensi: universitatem vestram monemus et exhortamur attentius, in remissionem vobis peccaminum injungentes, quatenus, nisi pagani circa Livoniensem Ecclesiam constituti cum Christianis treugas inire voluerint et initas observarint, ad defensionem Christianorum qui sunt in partibus illis potenter et viriliter in nomine Dei exercituum assurgatis. Nos autem in omnibus de partibus vestris qui sanctorum limina visitare voverunt, praesentium auctoritate concedimus ut in voti commutatione emissi, in defensionem Livoniensis Ecclesiae ad partes illas pro reverentia nominis Christiani procedant. Omnes siquidem qui ad defendendam Livoniensem Ecclesiam et Christianos in illis partibus constitutos divino zelo succensi duxerint transeundum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et eis apostolici patrocinii beneficium impertimur.

Datum Laterani, III Nonas Octobris.

In eumdem modum universis Christi fidelibus in Sclavia constitutis. In eumdem modum universis Christi fidelibus trans Albiam constitutis.

CXCII. CIVITATENSI EPISCOPO, BARONIBUS, MILITIBUS, ET UNIVERSO POPULO IN COMITATU CIVITATENSI CONSTITUTIS. Ut Theatino praefecto obediant et obsequantur. (Laterani, VII Id. Octobris.) Cum defensio vestra pariter et tutela specialiter ad nos, non solum ex sollicitudine pastoralis officii, verum etiam balii ratione pertineat, praeter id etiam quod regnum Siciliae ad jus et proprietatem apostolicae sedis dignoscitur pertinere ne ab aliquo sustinere possitis molestiam vel gravamen, paterna duximus sollicitudine providendum. Inde est quod dilecto filio nobili viro R. comiti Theatino, viro utique provido et prudenti, nostris dedimus litteris in mandatis ut ipse, qui vicinitate vobis ad defensionem et tuitionem melius potest intendere, vos protegat et defendat nec permittat vobis gravamen aliquod irrogari. Quocirca universitati vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus eidem nomine regio tanquam procuratori nostro a nobis super hoc constituto de caetero intendentes, in omnibus necessitatibus vestris ejus consilium et auxilium requiratis.

Datum Laterani, VII Idus Octobris.

CXCIII. CAPITULO FUNDANO. De electione episcopi Fundani. (Laterani, V Id. Octobris.) Cassata olim electione Joannis de Pastina, quem vobis elegeratis in pastorem, tam propter electionis vitium quam electi defectum, vobis dedimus in mandatis ut conveniretis in personam idoneam pariter et honestam. Sed vos in vestra diutius contumacia persistentes, cassatam electionem nitebamini denuo innovare. Nos autem, licet potuissemus consulere per nos ipsos Ecclesiae tandiu viduatae pastore, adhuc tamen vos ad electionis concordiam curavimus invitare. Tandem cum nihil apud vos proficere videremus, vobis dedimus in mandatis ut infra certum terminum ad nostram praesentiam veniretis, episcopum recepturi. Venerabili etiam fratri nostro Terracinensi episcopo mandasse meminimus ut, nisi vos mandatum apostolicum impleretis, in vos tam officii quam beneficii suspensionis sententiam promulgaret. Caeterum vos adhuc contra vetita venientes, dilectum filium P. primicerium vestrum adhuc acolythum, cum jam nullum vobis liceret eligere, in episcopum elegistis. Quamvis autem personam ejusdem primicerii ad majora etiam reputemus idoneam, utpote cujus scientiam et conversationem olim in scholis intelleximus plenius per nos ipsos; quia tamen propter defectum ordinis et contra interdictum apostolicum est electus, electionem ipsius, velut contra sanctiones canonicas attentatam, de fratrum nostrorum consilio duximus irritandam. Quia igitur vos non ad recipiendum episcopum juxta mandatum nostrum, sed ad repraesentandam nobis electionem, quam feceratis, ad sedem apostolicam accessistis et ex hoc non implevisse mandatum nostrum, sed illud probamini potius fuisse transgressi, dicto Terracinensi episcopo dedimus in mandatis ut ita in vos secundum formam priorum litterarum procedat, sicut contra vos, si non accessissetis ad Romanam Ecclesiam, fuerat processurus.

Datum Laterani, V Idus Octobris.

Illi scriptum est super hoc.

CXCIV. ABBATI DE WALCHENRIETH. Ut Gerlacus monachus, qui indicem sibi praecidit, a celebratione missarum arceatur. (Laterani, II Id. Octobris.) Accedens ad praesentiam nostram Gerlacus monachus tui monasterii, humili nobis insinuatione monstravit quod cum missarum officia celebraret, animi negligentia faciente, verba canonis frequenter inordinate protulit. Propter quod ipsa verba et quaedam quae presbyter in ipso sacramento Dominici corporis secundum ecclesiasticam constitutionem diligenti cura debet peragere, aliquoties iteravit. Unde vehementi dolore commotus, sibi summitatem digiti sinistrae manus, qui index dicitur, amputavit. Nos autem ei praecipimus ut a missarum celebratione deinceps abstineat, concedentes eidem ut injunctam sibi poenitentiam peragens, de indulgentia nostra possit in aliis officiis ministrare; ipsumque tibi duximus remittendum, per apostolica scripta mandantes quatenus eum fraterna studeas charitate tractare.

Datum Laterani, II Idus Octobris.

CXCV. EPISCOPO, DECANO, ET CAPITULO PICTAVEN. Ut W. camerae apostolicae scriptorem in canonicum recipiant. (Laterani, X Kal. Octobris.) Si debita sollicitudine pensaretis quid honoris et reverentiae Romanae Ecclesiae debeatis, cui si non obeditur, nulla vobis reverentia poterit exhiberi; et quomodo vos in vestris petitionibus curaverit exaudire, in exsequendis illis quae vobis injungit nequaquam vos exhiberetis difficiles vel rebelles. Unde cum tempus advenerit opportunum, vestra duritia nos plenius informabit qualiter in postulationibus vestris communibus vel privatis debeatis nos benignos vel propitios invenire. Verumtamen si vigeret in vobis devotionis affectus et discretionis acumen, possetis in pluribus cognovisse non esse utile vel fructuosum Ecclesiis mandatis apostolicis temeritate qualibet reluctari. Vos autem, filii canonici, nihil horum intelligentiae spiritu capientes, mandatum apostolicum, quod tam a felicis memoriae C. papa praedecessore nostro quam a nobis ipsis postmodum pro dilecto filio W. camerae nostrae scriptore canonicando in vestra Ecclesia emanavit, contempsistis hactenus adimplere. Sane cum venerabilis frater noster episcopus et dilectus filius archidiaconus Engolismenses, sicut ex litteris ipsorum accepimus, eumdem W. de mandato ejusdem praedecessoris nostri canonicum instituissent in Ecclesia Pictaviensi, procuratori suo locum in choro ejus nomine assignantes, omnes contradictores eadem auctoritate nuntiarunt excommunicationis sententia detineri, nobis postmodum approbantibus quod factum fuerat ab eisdem. Cumque bonae memoriae A. quondam episcopus Pictavien. in nostra praesentia ipsum scriptorem in fratrem et canonicum ejusdem Ecclesiae recepisset, eidem episcopo viva voce, deinde vero dilectis filiis decano, cantori et I. Morel canonico Xanctonensibus nostris litteris districte dedimus in mandatis ut eum canonicam ipsam facerent plene ac pacifice possidere, contradictores et rebelles per districtionem ecclesiasticam compescentes. Nos etiam irritantes si quid eo non admisso prius in elusionem mandati nostri foret ab aliquo attentatum, eisdem injunximus ut vobis districtius inhiberent ne praesumeretis in aliqua canonicorum ordinatione procedere, donec de ipso mandatum nostrum esset plenius adimpletum. Iidem autem exsecutores, sicut ex eorum litteris perpendimus manifeste, cum post tertiam et quartam etiam commonitionem nihil possent apud vos commonendo proficere, vestram supposuerunt Ecclesiam interdicto; et personas omnium receptioni ejus contradicentium excommunicationis vinculo innodantes, utramque praeceperunt sententiam firmiter observari; inhibentes districtius ne, ante receptionem saepedicti scriptoris, aliquos praesumeretis in vestra Ecclesia ordinare. Interea vero cum dilecti filii N. subdiaconus, I. Arnaudi et P. de Lauduno canonici et nuntii Ecclesiae vestrae ipsum in canonicum et in fratrem in nostra praesentia recepissent et nos vobis injunxissemus districte ut eum recipere minime differretis, procuratori ejus stallum in choro et locum in capitulo cum plenitudine honoris canonici assignantes, licet vobis fuissemus graviter comminati quod, si illa vice vestra non posset duritia emolliri, manus nostras in vos curaremus durius aggravare, vos haec omnia pro nihilo reputantes, non solum id efficere noluistis, verum etiam divina officia in interdicta Ecclesia celebrare et, ut contumacia vestra manifestius appareret, duos canonicos, post inhibitionem ex parte nostra factam, in eadem Ecclesia in elusionem mandati nostri instituere praesumpsistis. Nos igitur haec in patientia nolentes ulterius sustinere, ne contumacibus et rebellibus contradicendi et reluctandi materiam praebeamus, cum inobedientia, secundum Prophetam, idololatriae comparetur, per apostolica vobis scripta mandamus et in virtute obedientiae districte praecipimus quatenus eumdem scriptorem, omni contradictione, dilatione et appellatione seposita, in fratrem vestrum et canonicum admittentes, procuratori ejus stallum in choro et locum in capitulo cum plenitudine honoris canonici assignetis, nec solitae dilationis obstaculum praetendatis, propter quod ejus institutio differatur. Alioquin, noveritis nos venerabili fratri nostro archiepiscopo et dilecto filio cancellario Turonen. districte et in virtute obedientiae nostris litteris injunxisse ut, nisi infra viginti dies post commonitionem ipsorum praedictum scriptorem nostrum juxta formam mandati nostri receperitis in canonicum et in fratrem, te, frater episcope, si forte, quod non credimus, reluctari praesumpseris, cum etiam non sis veritus celebrare in Ecclesia interdicta, veritate super hoc cognita denuntient esse suspensum, et vos, filii canonici, excommunicationis vinculo non differant innodare, cassantes penitus quidquid de institutione canonicorum ipsorum in elusionem mandati nostri per vos noscitur attentatum, eosdem excommunicationis vinculo innodantes et exspoliantes beneficiis, si qua habent, si pro canonicis Pictaven. praesumpserint se habere. Eisdem etiam dedimus in mandatis ut tam interdictum Ecclesiae Pictaven. quam utramque sententiam tandiu inviolabiliter, appellatione remota faciant observari, donec mandatum nostrum fuerit adimpletum, et cum testimonio suarum litterarum pro satisfactione nobis praestanda nuntios idoneos ad nostram praesentiam duxeritis transmittendos.

Datum Laterani, X Kal. Octobris.

Illis scriptum est super hoc.

CXCVI. BRACARENSI ARCHIEPISCOPO, ET PRIORI ECCLESIOLAE ET F. MENENDI MONACHO DE ALCOBATIA. Ut controversiam episcopi Colimbriensis contra Templarios dijudicent. (Laterani, II Id Octobris.) Referente venerabili fratre nostro Colimbriensi episcopo, apud sedem apostolicam constituto, nostris est auribus intimatum quod cum quaestio dudum inter Colimbriensem Ecclesiam et Templarios agitata super Ecclesiis de Palumbario, Rodina et Ega, ex conquestione ipsius Colimbriensis Ecclesiae ad felicis recordationis Lucii papae praedecessoris nostri audientiam pervenisset, bonae memoriae C. Bracarensi archiepiscopo et F. Portugalen. episcopo eam commisit fine canonico terminandam; ut si dicti Templarii ad eorum praesentiam non accederent aut eorum judicio contemnerent obedire, absque appellationis diffugio in eosdem severitatem canonicam exercerent. Cum autem judices ipsi partes tandem edicto peremptorio citavissent, Templarii obtentu appellationis in prima citatione ad sedem apostolicam interpositae, licet in commissoriis litteris remedium esset appellationis sublatum, ad diem peremptorium nec venerunt nec pro se miserunt aliquem responsalem; quos infra certum tempus coram se juri stare mandarunt, alioquin jura episcopalia in dictis Ecclesiis adjudicarunt Colimbriensi Ecclesiae judices antedicti; et nisi eorum sententiae pareretur, tam Ecclesias quam earum parochianos supposuerunt ecclesiastico interdicto, Christiana sepultura etiam interdicta. Consequenter vero Templariorum nuntius a bonae memoriae Urbano papa praedecessore nostro sub ea forma commissionis litteras impetravit, ut ante ingressum causae a Templariis sufficienti cautione recepta quod super his juri parerent, delegati solverent interdictum, et si alterutra pars duceret appellandum, usque ad diffinitivam sententiam procedentes, gesta omnia transmitterent sigillorum suorum munimine roborata et diem partibus assignarent, quo venirent ad sedem apostolicam sententiam recepturae. Ex quarum nimirum litterarum tenore non fuit processum; quoniam pars quae rescriptum impetraverat illud judicibus non ostendit. Unde in Ecclesiis memoratis interdictum postea non exstitit relaxatum, quod Templarii, sicut dicitur, non servarunt. Cumque processu temporis dilectus filius noster G. Sancti Angeli diaconus cardinalis in Hispaniae partibus legationis officio fungeretur, episcopo et archidiacono Ulixbonen. suis dedit litteris in mandatis ut aut causam eamdem fine dedito terminarent, vel sententias a prioribus judicibus promulgatas vice sua ratas habentes, quae continebantur in eis facerent a partibus firmiter observari. Sed responsalibus Ecclesiae Colimbriensis ad diem peremptorium venientibus coram eis et Templariis, sicut prius fecerant, venire contemnentibus vel mittere responsalem, judices latas a prioribus sententias confirmarunt, ne scilicet divina celebrarentur officia in ecclesiis antedictis neque sepelirentur in eis corpora defunctorum, nec primitiae, decimae, vel mortuaria militiae Templi fratribus solverentur: excommunicationi subdentes qui contra hoc facere attentarent. Sed dicti fratres in sua contumacia nequiter permanentes observare praefatas sententias penitus contradicunt. De venerabilibus quoque fratribus nostris Lamecensi, Ulixbonensi, et Visensi episcopis, Ecclesiae Colimbriensi afflictae afflictionem addentibus, quorum primus ecclesias supradictas, alter ecclesiam de Thomar in Colimbriensi dioecesi constitutam, tertius vero ecclesias de Larena praesumpsit, spreta prohibitione Colimbriensis ecclesiae, consecrare, memoratus Colimbriensis episcopus gravem in auditorio nostro proposuit quaestionem, obnixe deposcens ut tam ipsorum quam aliorum praedictorum excessus animadversione vellemus canonica castigare, per quos saepedicta Colimbriensis Ecclesia enormem sustinuerat laesionem. Nos igitur ab ipsius clamoribus, qui apud nos, sicut vestra novit discretio, moram fecerat longiorem, auditum avertere non valentes et de prolatis delegatorum sententiis, quantum patuit per authentica scripta, certiores effecti, sed utrum observatae fuerint ignorantes, quamvis jamdictus Colimbriensis episcopus eas constanter assereret non servatas, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus solum Deum habentes prae oculis, gratia quoque ac timore postpositis, inquirentes super his quae praemissa sunt diligentius veritatem, si jamdictis delegatorum sententiis auctoritate postmodum apostolica minime relaxatis inveneritis paritum non fuisse, Templarios in legitimis expensis vestrae discretionis arbitrio moderandis factis ob hanc causam per Colimbriensem Ecclesiam condemnetis; ad quarum praestationem eos per excommunicationis sententiam, appellatione remota, cogi volumus et mandamus; a quibus sufficienti cautione recepta quod coram vobis juri parebunt, interdicta soluto audiatis causam et eam, appellatione cessante, fine canonico decidatis. Si vero nominati fratres praemissam praestare noluerint cautionem, vos sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, in possessionem earumdem ecclesiarum causa rei servandae Colimbriensem mittatis Ecclesiam et tueamini per districtionem ecclesiasticam introductam. Sacerdotes quoque et alios clericos, quos in illis ecclesiis interdictis inveneritis officia celebrasse divina, excommunicationis gladio percellatis et tandiu faciatis sicut excommunicatos arctius evitari, donec cum vestrarum testimonio litterarum nostro se conspectui praesentarint. Episcopos autem praedictos, si, juxta quod superius est expressum, ecclesias illas inveneritis temere consecrasse, appellatione cessante, a pontificali officio suspendatis. Sic autem in praemissis articulis juxta rescripti nostri continentiam, non obstante rescripto aliquo veritate tacita per subreptionem lite pendente a sede apostolica impetrato, fideliter ac prudenter, appellatione postposita, procedatis, nec processum causae impediat si super hoc se dixerint certum nuntium ad nostram praesentiam transmisisse, quod protractas diutius controversias per vestram gaudeamus sollicitudinem terminatas. Testes, etc. cogantur. Quod si omnes, etc. tu, frater archiepiscope, cum eorum altero.

Datum Laterani, II Idus Octobris.

CXCVII. ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ABBATIBUS, PRIORIBUS ET UNIVERSO CLERO IN REGNO FRANCIAE CONSTITUTIS. Ut regem suum hortentur ut apostolicis mandatis obtemperet et, repudiata pellice, legitimam uxorem recipiat. Anxiatur in nobis ex amaritudine spiritus et cor nostrum prae dolore turbatur, dum in causa matrimonii charissimi in Christo filii nostri Philippi Francorum regis illustris declinare ad sinistram vel dexteram pertimescimus, ne videamur plus homini deferre quam Deo, et rursus regia via in regem ipsum procedere molestamur, cum in eo, propter praerogativam dilectionis et gratiae, nos ipsos reputemus offendi. Monet enim et movet nos vehementius contra eum et debitum pastoralis officii et fortius Phinees zelantis legem Domini notum vobis exemplum inducit; sed angit nos plurimum et retrahit aliquantum gratia specialis quam ad eumdem regem habemus et quam non solum circa ipsum, sed circa totum regnum Francorum opportunitate concessa proposuimus exhibere. Reducentes enim ad mentem et infra nos ipsos saepius recolentes beneficia nobis olim in ipso regno scholasticis insistentibus disciplinis impensa, et a Deo donum scientiae quantaecunque collatum, praeter debitum officii pastoralis, quo sumus singulis debitores, nos tam regi quam regno specialiter teneri fatemur et non solum a regis gravaminibus, quantum licet, manum retrahimus, sed ad honorem ipsius et regni ejus augmentum ardentius aspiramus. Caeterum attendentes quod nos Dominus, licet immeritos, in sede justitiae collocaverit et vicarios sui et apostolorum Principis constituerit successores, ne videamur acceptorum beneficiorum ingrati, si ei qui nos de pulvere suscitatos inter principes, imo supra principes sedere voluit et de principibus judicare, hominem praeferamus, ne sine causa etiam accepisse dicamur ligandi et solvendi per beati Petri merita potestatem, dissimulare non possumus quin exhibeamus justitiam postulantibus et errantes ad rectitudinis tramitem revocemus, ferrum etiam apponentes vulneribus quae fomentorum non sentiunt medicinam. Considerantes praeterea quod salus animae praeferenda sit corporis voluptati et utilitati quam voluntati potius deferendum, cum multa beneficia praestentur invitis, ne vel odisse filium, si virgae parcamus, vel aegro videamur causam interitus praestitisse, si vulneribus fotis oleo vinum superinfundere differamus, saluti regis ipsius consulere disposuimus et honori: credentes quod quantumcunque contra nos, imo licet injuste forsitan moveatur, ad mentem tamen reversus, cum remedium senserit medicinae, tanto nobis reddetur et apostolicae sedi devotior, quanto in corrigendo excessu, per quem Deum sibi reddit offensum, per quem ad excusandas excusationes in peccatis et in contemnendis Ecclesiae sacramentis factus est aliis praevaricationis exemplum, per quem etiam fama ejus est apud bonos, ne dicamus penitus, plurimum offuscata, majorem in nos ex charitate fuerit severitatem expertus. Ecce enim dux Bohemiae, sicut accepimus, ipsius secutus exemplum, uxore relicta legitima, simili modo adulteram superinducere non expavit. Sed et alii principes et privatae personae judaizare, dando libellum repudii suis uxoribus, sunt parati, nisi principiis citius occurratur. Licet enim bonae memoriae Coelestinus papa praedecessor noster sententiam illam divortii, quin potius illius ludibrii fabulam, de fratrum consilio duxerit penitus irritandam, diligenter eum admonens et frequenter ut praedictam reginam reciperet in gratiam conjugalem: ipse tamen pravo usus consilio, post inhibitiones multiplices, in gravem contemptum Ecclesiae aliam superinducere non expavit. Nos autem volentes olim regem ipsum tractare in spiritu lenitatis et eum ad tramitem rectitudinis salubribus monitis revocare, ipsum circa nostrae promotionis initia per venerabilem fratrem nostrum Parisiensem episcopum fecimus commoneri, et postmodum per litteras nostras diligenter induximus, ut, superinducta de finibus regni Francorum amota, reginam reciperet memoratam, quam a se duxerat irrationabiliter amovendam; juris ei licentiam non negantes quo minus, facta prius restitutione, audiremus et exaudiremus si quid duceret rationabiliter proponendum. Cur enim non potius eligat quod justum est et honestum et declinet quod iniquum est et damnosum; ut si forte desuper datum non fuerit quod praedictam reginam retinere velit in gratia conjugali, remota ea quam contra interdictum Ecclesiae superduxit et recepta illa quam a se contra juris ordinem separavit, ex tunc, si de justitia et veritate confidit et ista judicio dimittatur, si fuerit dimittenda, et illa, si reducenda fuerit, reducatur; ne, si secus agi contigerit, et animae periculum praedictus rex incurrat per adulterium quod committit et in genere suo scandalum ponat, cum protes, si quae fuerit hoc modo suscepta, non debeat censeri legitima sed spuria potius judicari. Licet autem nondum super hoc monitis nostris paruerit et mandatis, ne tamen salutem ipsius negligere videamur, si quod incoepimus relinquerimus imperfectum, adhuc eum per dilectum filium nostrum P. Sanctae Mariae in Via Lata diaconum cardinalem, apostolicae sedis legatum, ad hoc ipsum mandavimus commoneri, dantes eidem legato firmiter in mandatis ut, nisi rex ipse monitis nostris et ejus aurem curaverit facilem adhibere et ipse adhuc ei forsitan voluerit super interdicto generali deferre, tam regi quam superinductae ac eorum familiis, praeter poenitentias morientium, omni prorsus appellatione remota, interdicat omnia divina officia et ecclesiastica sacramenta et ubicunque praesentes fuerint, eis praesentibus, praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium, tam sacramenta divina quam ecclesiastica prohibeat officia celebrari. Ideoque universitati vestrae per apostolica scripta mandamus et ex parte Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus sancti, auctoritate quoque beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac nostra, in virtute obedientiae districte praecipimus quatenus sententiam quam idem cardinalis in regem, superinductam et eorum familias vel in regnum etiam duxerit proferendam, et vos sublato cujuslibet appellationis obstaculo, firmiter observetis et faciatis ab aliis inviolabiliter observari. Si quis enim cujuscunque dignitatis vel ordinis eis post interdictum nostrum vel officia celebrare divina vel ecclesiastica praesumpserit impendere sacramenta, se noverit ipsius dignitatis et ordinis periculum incursurum. Cum enim ex hoc quaeramus sollicite salutem regis ipsius et amplius eum quam ipse se diligat diligamus, utpote quem nos in Domino diligimus ad salutem, ipse in animae suae perniciem diligit contra Deum, non timemus si quod pro veritate ac justitia contra nos scandalum oriatur; quoniam si Deus nobiscum, quis contra nos? nec poterit adversus nos aliquorum machinatio praevalere, quia veritas et justitia nos defendent. Cum autem de praerogativa scientiae ac honestatis vestrae non modicum confidamus, ne praeter spem omnium eis comparari possitis, de quibus dicitur, Canes muti non valentes latrare (Isa. LVI, 10), cum hactenus libertas ecclesiastica maxime viguerit in regno Francorum, volumus et mandamus ut vos, fratres archiepiscopi et episcopi, et vos, filii abbates, apud eumdem regem exhortationibus assiduis insistatis; quatenus affectum nostrum attendens, qui licet salutem sollicite quaeramus ipsius, eum tamen molestamus inviti, eligat parere potius monitis nostris, imo divinis quam severitatem ecclesiasticam experiri; cum si nec sic potuerit revocari, ne plaga remaneat incurata, severitatem ecclesiasticam proposuerimus districtius exercere. Tanto autem his exsequendis sollicitius intendatis, quanto apud multos fama vestra est non modicum aggravata quod mediantitibus quibusdam vestrum tantus sit perpetratus excessus. Quod si ad tempus omissum sit hactenus, non tamen est omnino dimissum quin possit et debeat adversus eos, si negligentes fuerint, retorqueri.

Scriptum est autem super hoc praedicto cardinali apostolicae sedis legato.

CXCVIII. ARCHIEPISCOPO HIDRUNTINO, ET EPISCOPO LICIENSI. Committitur illis causa archiepiscopi Tarentini contra ecclesiam S. Mariae de Galeso. (Laterani, IV Kal. Novembris.) Significavit nobis venerabilis frater noster A. Tarentinus archiepiscopus quod cum ecclesia Sanctae Mariae de Galeso, sita prope civitatem Tarentinam, Ecclesiae Tarentinae parochiali jure subjecta esset, R. logotheta Tarentinus in praejudicium juris Ecclesiae Tarentinae, quae pernimium parochialibus terminis angustatur, a sede apostolica rescriptum exemptionis obtinuit, occasione cujus dictus archiepiscopus non solum ecclesia illa sed quibusdam aliis capellis injuste se asserit destitutum. Quia vero apostolica sedes ab universis Ecclesiis injurias tenetur repellere, non inferre, mandamus vobis praecipientes quatenus ad locum ipsum pariter accedentes, si vobis ita esse constiterit, non obstante memorato rescripto per subreptionem obtento, eamdem ecclesiam cum praedictis capellis fore subjectam, sicut primo fuerat Tarentinae Ecclesiae, sublato appellationis obstaculo, auctoritate apostolica decernatis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari.

Datum Laterani, IV Kal. Novembris.

CXCIX. DE LACU, DE HERMENROD, ET DE HEISTERBACH ABBATIBUS. Ipsis committitur causa et lis super praepositura Coloniensi. (Laterani, III Non. Novembris.) Cum pro controversia majoris praepositurae Coloniensis, quae vertitur inter dilectum filium T. praepositum Sanctorum Apostolorum ex una parte et E. praepositum Sancti Georgii in Colonia ex altera, dilecti filii T. canonicus Sancti Gereonis et H. sacerdos, procuratores praedicti praepositi Sanctorum Apostolorum, et G. Majoris Ecclesiae et E. Sancti Severini canonici, procuratores praefati praepositi Sancti Georgii, ad sedem apostolicam accessissent et utriusque partis nobis litteras praesentassent, nil aliud postmodum de ipso negotio in conspectu nostro proponere curaverunt; sed post repraesentationem litterarum, secundo ad nostram praesentiam accedentes, unanimiter postulaverunt a nobis ut causam ipsam vobis committere deberemus. Nos igitur ad petitionem ipsorum causam vobis committentes eamdem, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus vocatis ad praesentiam vestram partibus, audiatis quae fuerint hinc inde proposita; et si fuerit de voluntate ipsarum ut ad diffinitivam sententiam procedatis, vos solum Deum habentes prae oculis, omnia gratia, odio vel timore postpositis, causam ipsam, appellatione remota, fine canonico terminetis. Si vero in hoc partes noluerint consentire ut per vos diffinitiva sententia proferatur, vos nihilominus usque ad sententiae calculum, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, procedentes, allegationes et gesta omnia utriusque partis, sigillorum vestrorum munimine roborata, nobis dirigere procuretis; terminum competentem partibus praefigentes, quo recepturae sententiam nostro se debeant conspectui praesentare; ad quem si qua partium forte venire contempserit, nos nihilominus in ipso negotio procedemus. Nullis litteris obstantibus praeter assensum partium, etc. Quod si omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani, III Nonas Novembris.

CC. UNIVERSIS AD QUOS LITTERAE ISTAE PERVENERINT. De facultatibus archiepiscopi Tarentini, legati apostolici. (Laterani, VIII Id. Novembris.) Universitatem vestram volumus non latere quod nos venerabilis fratris nostri Tarentini archiepiscopi fidem et prudentiam attendentes, ipsum una cum nuntiis nostris aliis ad succursum et dispositionem regni Siciliae destinamus, dantes ei liberam potestatem ut illis qui cum eo ad obsequium nostrum et Ecclesiae Romanae processerint et fideliter ac devote perstiterint, beneficia et praemia condigna retribuat, et si quid damni acciderit in equis vel armis, quod absit, integre studeat resarcire.

Datum Laterani, VIII Idus Novembris.

CCI. CONRADO MAGUNTINO ARCHIEPISCOPO, EPISCOPO SABINEN. Ut beneficia per Hildesemensem episcopum in dioecesi Herbipolensi collata, ipsi aliis conferre liceat, priori collatione non obstante. (Laterani, V Kal. Novembris.) Inter excessus alios animadversione dignissimos, suo loco et tempore auctore Domino puniendos, illud est etiam nostro apostolatui reseratum, quod C. quondam Hildesemen. episcopus Herbipolensem Ecclesiam ausu propriae temeritatis usurpans, in ejus dioecesi nonnullis beneficia conferre praesumpsit, in contemptum apostolicae sedis et ipsius Herbipolensis Ecclesiae detrimentum. Nos igitur quod ab ipso factum est in hac parte denuntiantes irritum et inane, quia devotionem tuam sumus in multis experti, ut beneficia ipsa personis idoneis, appellatione remota, valeas assignare auctoritate tibi praesentium indulgemus; firmiter inhibentes ne vel illis qui de manu ejus beneficia receperunt, vel aliis qui ei jam excommunicato participare non sunt veriti vel etiam obedire, tanquam indignis, hujusmodi beneficia conferre praesumas. Nulli ergo, etc.

Datum Laterani, V Kalendas Novembris.

CCII. CASTELLANO, PERUSINO, CLUSINO ET EUGUBINO EPISCOPIS, ET DILECTIS FILIIS ABBATIBUS, PRIORIBUS ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS IN EORUM DIOECESIBUS CONSTITUTIS. Ut legatum apostolicum reverenter excipiant. (Laterani, Id. Octobris.) Apostolica sedes, quae, disponente Domino, inter omnes Ecclesias obtinet principatum, alios vocavit in partem sollicitudinis, retenta sibi plenitudine potestatis; ut quoniam Romanus pontifex pro defectu conditionis humanae per se ipsum omnia expedire non potest, juvetur subsidiis aliorum quibus vices suas committit, ad exemplum Domini et magistri, qui discipulos suos per mundum universum transmisit, salutem nostram in medio terrae personaliter operatus. Sane cum nos et fratres nostros, propter curam et sollicitudinem apostolici patrimonii, ab occupationibus variis, quas pro statu Ecclesiarum omnium indesinenter subimus, saepius nos contigerit evocari; nolentes, sicut nec velle debemus, temporalia spiritualibus anteferre, de consilio fratrum nostrorum viam elegimus tutiorem qua et curam temporalium non negligimus et spiritualem, sicut convenit, praeferimus dignitatem, dilectum filium nostrum G. Sancti Georgii ad Velum Aureum diaconum cardinalem, apostolicae sedis legatum, virum utique providum et prudentem et honestate morum et generositate natalium commendandum, quem inter fratres nostros speciali charitate diligimus, ad ea quae praemisimus exsequenda duximus assumendum, concessa sibi nihilominus potestate ut in Ecclesiis et parochiis vestro regimini deputatis evellat et destruat, aedificet et plantet quae in eis evellenda et destruenda, aedificanda occurrerint et plantanda. Quocirca universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus ipsum, tanquam honorabile membrum Ecclesiae et legatum apostolicae sedis, recipientes humiliter et devote, ipsius salubria monita et statuta et vos ipsi diligenter servetis et a subditis vestris faciatis efficaciter observari. Nos enim sententiam quam in rebelles et contumaces rationabiliter duxerit promulgandam, ratam habebimus et faciemus, auctore Domino, firmitatem debitam obtinere.

Datum Laterani, Idibus Octobris.

Scriptum est super hoc in eumdem modum Spoletan., Fulginat., Asisinat., Nucerinen., Reatinen., Narnien.

CCIII. CONSULIBUS ET POPULO SUTRINIS. De eodem argumento. Cum praeter solitum, imo plus solito, multis et magnis simus negotiis occupati quae per nos ipsos facere non valemus, per alios cogimur adimplere. Sane inter alias occupationes et sollicitudines nostras, curam et provisionem apostolici patrimonii non modicas reputamus, tam ad spiritualem jurisdictionem nostram spectantis quam etiam temporalem. Unde nobis posset non immerito imputari, si super ordinatione ipsius essemus tepidi vel remissi, qui cunctorum fidelium sollicitudinem gerimus pastoralem. Novimus enim, quod tristes et dolentes referimus, quoniam in eo multi quae sua sunt, non quae Jesu Christi, quaerentes et abutentes per insolentiam sedis apostolicae patientia, pacem perturbant, corrumpunt justitiam, stratam violant et terram offendunt; unde nobis et vobis non modicum derogatur. Cum igitur super his quae praemisimus emendandis cum fratribus nostris tractatum hahuerimus diligentem, de ipsorum consilio dilectum filium nostrum G. Sancti Georgii ad Velum Aureum diaconum cardinalem, virum nobilem et prudentem, quem inter alios fratres nostros speciali diligimus charitate, operi tam utili et necessario deputantes, ut melius et facilius injunctum sibi officium valeat exercere, dilectum filium P. praefectum urbis, virum nobilem et potentem, sibi duximus adjungendum; quibus dedimus in mandatis ut stratam custodiant, pacem procurent, justitiam faciant et terram defendant, alia quoque nihilominus operentur quae ad honorem Dei, profectum Ecclesiae, utilitatem vestram et aliorum nostrorum fidelium noverint pertinere. Ut autem dominium sedis apostolicae, quae de se vere dicere potest: Jugum meum suave est et onus meum leve (Matth. XI, 30), diebus nostris dulcedinem non deponat et nulli fiat penitus odiosum, eis viva voce praecepimus ut vos diligant et honorent, nullum sine causa laedentes vel contra justitiam aggravantes, sed a vobis potius iniquitatem et violentiam satagant propulsare. Unde quoties necessitas postulaverit, ad eos vice nostra pro justitia consequenda vel aliis expediendis negotiis poteritis habere recursum. Et ut melius quae ad pacem et utilitatem vestram a nobis et fratribus nostris sunt salubriter ordinata perduci valeant ad effectum, universitatem vestram monemus attentius et hortamur in Domino, per apostolica scripta praecipiendo mandantes quatenus ipsis vice nostra, imo nobis in ipsis intendentes humiliter et devote, quod super praemissis articulis et aliis emergentibus negotiis utiliter duxerint statuendum, salvo in omnibus apostolicae sedis mandato, teneatis firmiter et servetis, de universis justitiis et rationibus Ecclesiae Romanae sibi plenarie respondentes.

In eumdem modum consulibus et populo Nepesinis. In eumdem modum consulibus et populo Oritanis. In eumdem modum Amelien. castellan. In eumdem modum Tudertin., Asisinatibus. In eumdem modum Perusin., Fulginat. In eumdem modum Spol., Narnien., Reatin., populo civitatis Castellanae, Tuscan., Vetrallen., Balneoregen., Centumcellen., Urbevetan., Cornetan.

CCIV. MAGDEBURGEN. ARCHIEPISCOPO ET SUFFRAGANEIS EJUS. Ut Hildesemensis episcopus publice excommunicatus nuntietur. Cum sine capite nulla possint membra subsistere, si quispiam impune posset apostolicae sedis privilegia violare, nulla caeteris Ecclesiis de suis privilegiis fiducia remaneret. Verum inter caetera privilegia quae primatum apostolicae sedis ostendunt, illud non modicum reputatur quod depositiones, cessiones et translationes episcoporum fieri sine speciali auctoritate Romani pontificis interdicit. Hoc autem C. quondam Hildesemen. episcopus non attendens, licentia nostra non solum non obtenta, sed nec etiam expetita, Herbipolensem Ecclesiam occupavit, praesumens ad eam propria temeritate transire, cum per illam non possit indulgentiam excusari quam a bonae mem. C. papa praedecessore nostro se asserit impetrasse, quae potius impetranti turpem ambitionis notam ingessit, ut si videlicet eum ad majorem dignitatem contingeret invitari, eam sibi liceret assumere, dummodo nihil ei de statutis canonicis obviaret. Licet enim ei videatur indultum ut invitatus majorem possit assumere dignitatem, per hanc tamen indulgentiam ad parem sibi transire non licuit, cum longe facilius in uno casu quam in alio dispensetur. Praeterea cum et postulatio, sicut electio, examinari debeat diligenter, antequam per eum, cui facienda fuerat, examinata fuisset, non debebat ulla ratione transire, cum non solum examinationem postulationis sed ipsius quoque personae videatur tenor indulgentiae reservasse, statim subjungens: dummodo nihil appareat quod tibi de canonicis obviet institutis. Licet autem tantae praesumptionis excessus ad aures nostras, publica referente fama, venisset, distulimus tamen procedere contra ipsum, donec litteras ejus recepimus, in quibus se nobis Herbipolensem episcopum appellabat. Unde postmodum praesumptionem ipsius debita volentes animadversione punire, vobis et aliis archiepiscopis et episcopis in Teutonia constitutis districte praecepimus ut cum factum hujusmodi non posset in partibus vestris non esse notorium, nisi dictus C. infra viginti dies post susceptionem litterarum nostrarum ab Herbipolensis Ecclesiae administratione cessaret, eum excommunicatum auctoritate nostra non differetis publice nuntiare, et excommunicationem ejus faceretis, pulsatis campanis et candelis accensis, festivis diebus et Dominicis innovari. Tu autem, Magdeburgensis, in eum juxta tenorem mandati apostolici, sicut accepimus, processisti et alii etiam, sicut credimus, processerunt. Quamvis autem in manifestis non sit ordo judiciarius requirendus et ipse videretur confessus de crimine, cum in litteris ad nos directis se praesumpsisset Herbipolensem episcopum nominare: nos tamen, ad evitandam omnem malitiam, in litteris nostris commonitionem canonicam duximus praemittendam; et eum postmodum etiam ad bonum obedientiae revocare volentes, ipsi non praemissa salutatione mandavimus ut, omni excusatione cessante, si apud nos vellet gratiam invenire, mandatum apostolicum adimpleret. Quia vero nec sic ei vexatio praebuit intellectum quin eo fortius in sua pertinacia perduraret quo amplius nos videbat de sua correctione sollicitos, cum postquam alius de mandato nostro fuit in episcopum Hildesemensem electus, se ipse praesumeret Hildesemensem episcopum nominare, apostolicae sedis injuriam dissimulare nolentes, ipsum in festo Principis apostolorum proxime praeterito, praesentibus nuntiis ejus, inter missarum solemnia excommunicatum publice nuntiavimus et mandavimus ab omnibus evitari. Ideoque universitati vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus latam in eumdem C. a nobis excommunicationis sententiam publicantes, ipsum singulis diebus Dominicis et festivis, pulsatis campanis et candelis accensis, denuntietis excommunicatum et ab omnibus tanquam contemptorem apostolicae jussionis arctius evitandum, donec, si desuper datum fuerit, absolutionis gratiam mereatur; vestris nobis litteris intimantes, si forte sententiam nostram contemnens, divina praesumpserit officia celebrare.

In eumdem fere modum capitulo et suffraganeis Eccl. Magun. In eumdem modum Herbipolen. capitulo. In eumdem fere modum Treveren. et suffraganeis ejus.

CCV. NOBILI VIRO B. COMITI LAURETI. ET CUPERSAN. MAGISTRO JUSTITIARIO APULIAE ET TERRAE LABORIS. Ut promissionibus suis satisfaciat et pacem initam conservet. Jam olim firmiter proposuimus, ecce et nunc sumus in exsecutione propositi, aliquem a latere nostro ad regni partes dirigere cum subsidio opportuno, ut excludantur et penitus repellantur ab eo tam regni quam Ecclesiae inimici et pax reformetur in regno et justitia conservetur. Quia vero in praesentia dilecti filii I. tituli Sancti Stephani in Coelio monte presbyteri cardinalis et Philippi notarii nostri exercitum juravisti, sicut eorum nobis relatio patefacit; volentes te, tanquam virum nobilem et egregium, ad id esse sollicitum et paratum, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus quatenus te ad eundum cum legato nostro contra inimicos regni et Ecclesiae ita honorifice praepares ac viriliter accingaris, quod fidelitas et dilectio quam ad charissimum in Christo filium nostrum F. Siciliae regem illustrem et devotio quam ad Romanam Ecclesiam te habere proponis elucescat in opere, et proinde ipsum regem et nos ipsos ad dilectionem tuam reddere valeas promptiores. Praeterea cum super omnibus quaestionibus quae inter te et dilectos filios nobiles viros G. et M. comites de Manuplello vertuntur, praedictis cardinali et notario stare mandato nostro juraveris, et ipsi etiam ex parte sua se simili astrinxerint juramento, sicut jam tibi scripsisse recolimus; ita iterato tibi duximus sub debito juramenti praesentibus litteris injungendum ut treugas initas coram praedicto cardinali inviolabiliter observare procures, donec per legatum nostrum, cui vices nostras tam in spiritualibus quam in temporalibus committimus exsequendas, qui est ad partes ipsas in proximo accessurus, super quaestionibus quae inter te et ipsos comites vertuntur, mandatum ex parte nostra recipias, quod tam a te quam ab ipsis volumus sine refragatione servari; salvo nimirum si quid aliud super hoc, utilitate vel necessitate pensata, duxerimus statuendum. Nos enim ipsis comitibus consimiles litteras duximus destinandas, volentes, sicut convenit, utriusque partis indemnitatibus praecavere.

CCVI. EDUENSI EPISCOPO. Ut Judaeis recens baptizatis benevolentia exhibeatur. (Laterani, Non. Novembris.) Ad provisionem P. quondam Judaei latoris praesentium ad fidem Christi nuper, eodem inspirante, conversi per litteras apostolicas et mandatum te recolimus invitasse. Sed quod ea penitus obaudieris, ejusdem labor indicat iteratus, sicut decuit non attendens quod personis hujusmodi, ne propter opprobrium paupertatis, quod non consueverunt aequanimiter sustinere, post Judaicam perfidiam derelictam retro aspicere compellantur, ab universis sit fidelibus propensius succurrendum, nedum episcopali praeditis dignitate, quorum debet esse propositum indigentibus subvenire, teque in hac parte illa saltem ratione oportuit existere proniorem, quod pro eodem P. tuas nobis preces et litteras destinasti. Nisi autem specialis gratia quam ad personam tuam habuimus et habemus motum nostri animi mitigasset, pro contemptu mandati praemissi prius ad te districta ultio quam iterata monitio pervenisset; cum satis appareat qualem in aliis te geris virtutibus, quandoquidem in operibus pietatis, quae, secundum apostolum, promissionem habet vitae quae nunc est et futurae, te negligis vel contemnis ad mandatum apostolicum exercere. Ne igitur praefatus P. provisionis apostolicae solatio defraudetur aut tua negligentia remaneat in sopore, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus ejus paupertati taliter studeas providere quod praedictus P. ac M. filia sua, quae cum eo unda baptismatis est renata, per tuae liberalitatis gratiam victus et vestitus necessaria se gaudeant congrue sine dilatione qualibet assecutos; faciens nihilominus ut quod eis propter necessitates suas duxeris, quemadmodum praemissum est, assignandum, valeant sine perturbatione qualibet, cum Deus hilarem datorem diligat, obtinere. Alioquin noveris nos venerabili fratri nostro episcopo et dilecto filio abbati Sancti Martini Nivernensis praecipiendo mandasse ut, si mandatum nostrum neglexeris adimplere, ipsi te ad ea quae praemisimus exsequenda per districtionem ecclesiasticam, omni contradictione et appellatione remota, compellant.

Datum Laterani, Nonis Novembris.

CCVII. POTESTATI, CONSULIBUS, ET JUSTITIARIIS VITERBIENSIBUS. Ut concordiam cum Romanis initam conservent. Sicut per alias litteras vobis intimasse meminimus, ex discordia quae inter vos et Romanos peccatis exigentibus est suborta, gravia timemus pericula proventura: quae praevidentes olim et ab ipsis vobis praecavere volentes, primo per dilectum filium G. Centii nobilem civem Romanum apostolici patrimonii rectorem in Tuscia, secundo per dilectum filium G. archipresbyterum Sancti Angeli subdiaconum nostrum, tertio per venerabilem fratrem notrum O. Ostien. episcopum vos fecimus diligentissime commoneri ut nostro super hoc consilio crederetis; quod quale fuerit, non estis obliti. Tandem cum tu, fili potestas, cum quibusdam civium ad nostram praesentiam accessisses, licet multa essemus debilitate gravati, te tamen et ipsos ad idem efficaciter, quantum in nobis fuerat, duximus inducendos, sed in his omnibus non fuimus exauditi. Quamvis autem postmodum receptio Biturclani fuerit prorogata, non tamen potuit penitus impediri quin reciperetur a Romanis et eorum committeretur potentiae protegendum. Debueratis autem et vos nobiscum mala hujusmodi praevidere nec tantum vires vestras inspicere, sed inimicorum etiam potentiam intueri, cum non sit tutum committere vos fortunae. Verendum est autem nobis et vobis ne duritia vestra, qui nobis credere noluistis et culpa nostra, quam ex eo contraxisse videmur, quod querelas hominum de Biturclano ad nos clamantium ab oppressionibus vestris et ad fidelitatem nostram redire volentium non curavimus exaudire, plus forte vobis quam expedierit deferre volentes, nos et vos in gravem necessitatem induxerint, quam vitare de facili non possimus. Romani siquidem, sicut quidam ex vobis, qui nuper ad nostram venerunt praesentiam, super hoc noverunt plenius veritatem, a nobis et petebant et petunt instanter ut vel vos a molestatione hominum de Biturclano compesceremus juxta debitum officii pastoralis, vel cogeremus ad justitiam in nostra praesentia exhibendam. Quod quacunque peteretur intentione, quia nos de manifestis judicamus, Dominus autem judicat de occultis, non vidimus qua possemus ratione negare; licet cum eisdem nuntiis vestris et aliis super hoc diutius tractassemus. Cum enim, secundum verbum Apostoli, sapientibus simus et insipientibus debitores et omni petenti teneamur justitiam exhibere, id praesertim debemus efficere, cum fideles nostri de nostris fidelibus conqueruntur. Propter quod dictum subdiaconum et dilectum filium Hugonem panetiarium nostrum ad vos duximus destinandos: universitati vestrae per apostolica scripta mandantes quatenus ea quae possunt ex hoc facto pericula provenire diligentius attendentes, nostro vos committeretis judicio vel mandato. Vos autem aliud quam exspectaremus nobis dedistis responsum, scilicet quod usque ad quintam feriam proxime praeteritam exspectaretis venerabilem fratrem nostrum episcopum Vulterranum, de ipsius nobis consilio responsuri. Judicet ergo Dominus inter nos et vos, qui nec monitis nec mandatis nostris toties requisiti parere volentes, nos et vos in gravem necessitatem, quam evitare non possumus, induxistis. Cum igitur de caetero contemptum nostrum non possimus aequanimiter sustinere, nisi usque ad proximum diem Dominicum vel judicium nostrum subieritis vel mandato apostolico, quod vobis potius credimus expedire, duxeritis exponendos, cautionem sufficientissimam exhibentes, ex tunc vos noveritis excommunicationis vinculo innodatos. Nos etiam universis fidelibus nostris dabimus in mandatis ut non solum vobis assistere non praesumant, sed ad edomandam contumaciam vestram potenter et viriliter procedant in subsidium Romanorum.

CCVIII. EPISTOLA PATRIARCHAE CONSTANTINOPOLITANI AD PAPAM. De primatu et praerogativa Ecclesiae Romanae. INNOCENTIO sanctissimo papae Romano et in Christo Domino dilecto fratri nostro JOANNES divina misericordia Constantinopolitanus archiepiscopus, Novae Romae patriarcha, amorem et pacem a Domino nostro Jesu Christo et Salvatore nostro.

Scriptum a tua sanctitate per prudentissimos legatos Albertum subdiaconum et Albertinum notarium nostrae humilitati directum quam gaudenter suscepimus, et quod in eo continebatur diligentius rimatus, impossibile habuimus quomodo non omnino tuam laudaremus sanctitatem pro vestro divino zelo et ignito proposito de nostrum et vestrum secundum fidem unione, cum et haec nostram humilitatem tuae virtutis constantia, et tua digni pontificatus diligentia nos clare docuerint. Et quid enim de pluribus faciet quisquam nobis traditam ex Patribus et longo jam tempore de pia confessione traditionem, quam Christus quidem communis doctor et praedicator Christianorum populis suis tradidit vocibus. Hunc autem videntes et discipuli, et eorum ex tunc successores sancti Spiritus inspiratione illuminati et ab eo docti, suis scriptis docentes ampliaverunt, sic nostra humilitas non modice laetata est super tuae sanctitatis pro divini cultus sollicita cura. Quod autem mihi in tuae sanctitatis scripto non modicam superinduxit ambiguitatem, non abscondam. Nam et pro miro habeo quomodo unam et universalem Romanorum vocasti Ecclesiam, ut quasi jam divisam in species quasdam specialissimas, et haec uno existente grege, ovilium Christi nobis quodam modo pastoribus sub eo constitutis pastorum principe communique doctore. Et quomodo erit quod apud vos Romanorum Ecclesia mater, ut dixisti, communis aliarum Ecclesiarum, et secundum quas aliquas rationes et per quas unquam causas quaero addiscere dubitans. Quod autem mihi et plus extendit ambiguitatem dicam; et indulge mihi, sacerrime papa, si nunc primo hunc patriarchalem sacrum thronum me ascendentem, nondum de tali hac dubitatione diligentem solutionem addiscere accidit. Audiens enim quis in Psalmis David dicentem matutinis, Sion dicet: Homo et homo natus est in ea (Psal. LXXXVI, 5), secundum verum utique verbi et justitiae aequitatem Jerosolymitanam Ecclesiam matrem aliarum Ecclesiarum nominabit, praerogantem secundum fidem tam tempore quam et dignitate. In ea enim utique ut novissimus omnium Christus et natus est secundum carnem et conversatus, et docens atque praedicans nostram fuit salutem, novissime per crucem pro nobis mortem sustinens, lapidem in quo corpus hujus fuit sepultum, depositum ibi reliquit. Clare utique signum suae in terris conversationis ibi Christo discipuli occurrentes crediderunt, hunc filium Deo et Patri consubstantialem esse; quamvis perfectam humanam naturam indutus, sibi secundum substantiam homo tantum in superficie videbatur. Inde Christi mirabilium fons emanavit et inde, ut ex quodam principio, alii quidam exorti sunt divina fluentes fluvii et universum orbem irrigantes, rivos etiam Ecclesiae quae apud vos est replentes. Igitur nunquid ob haec et alia talia quis Jerosolymitanam Ecclesiam matrem omnium dicet Ecclesiarum? Aut non praeornatam praedicationem audisti Pauli? A Jerusalem clare debes incipi. Dicit enim: et usque ad Illyricum praedicare Evangelium (Rom. XV, 19). Haec quidem dicet quis, audiens Ecclesiam quae apud vos est generalem et universalem nominatam. Ego vero laetanter addiscam causam et acceptabo eam sine contradictione rationem habentem. Reprehensionem autem a tua sanctitate nobis superinductam silere nequeo, ut scindentibus quasi unam et desuper contextam Christi vestem, et sic a vobis usque nunc et discissis: dicente enim in Evangeliis Salvatore Christo de modo essentiae sancti Spiritus ei consubstantialis, qui ex Patre procedit et duas has substantiales proprietates dicente, de sui ipsius et Spiritus generatione dico et processione, et sibi quidem de paterna substantia testanti ineffabilem omnibus et ignotam generationem, sancto vero Spiritui ex eadem paterna substantia processionem insensibilem, et hanc omnibus et Patribus in Nicaeam concurrentibus immutabiliter sic ex Patre Spiritus processionem ampliantibus, ex tunc universi orbis synodis sacro symbolo et doctrinae nil apponentibus, in quibus et quidam tunc pontificalem thronum veteris Romae gubernantes per se ipsos interfuere, in quibusdam vero et quidam alii vestrum locum tenentes, vestris tunc pontificibus acceptantibus ea quae confirmata fuerunt et ea rata per proprias confessiones habentibus et daemoni credendi constitutionem. Hac quoque fide usque et ad nos sine aliqua interruptione perveniente, quid nos oporteat facere non parum est haesitandum in ambiguitatem atque discessionem non parvam incidere, donec de hoc quaestio solvatur. Quaero nunc hinc addiscere causam, quae divisa est et indivisibilis vestis Christi. Potentem autem nostrum moderatorem tua noscat sanctitas a se ipso prosilientem ad omnem boni notitiam et maxime ad religionis cultum. Omnia enim quibus ornatur vere homo Dei et quaecunque divinitus coronatum ornant imperatorem, haec omnia Deus ei donavit. Et ut breviter imperatoris ostendam majestatem, nosce hunc prae omnibus ejus antecessoribus imperatorem benignum et patientem, simul atque strenuum: cujus tam spiritualia quam et corporalia benigna si dicere inciperem, mensuram excederet verbum necnon et epistolae modum.

CCIX. PATRIARCHAE CONSTANTINOPOLITANO. Respondet superiori epistolae. (Laterani, II Id. Novembris.) Apostolicae sedis primatus, quem non homo sed Deus, imo verius Deus homo constituit, multis quidem et evangelicis et apostolicis testimoniis comprobatur, a quibus postmodum constitutiones canonicae processerunt, concorditer asserentes sacrosanctam Romanam ecclesiam in beato Petro apostolorum Principe consecratam, quasi magistram et matrem caeteris praeeminere. Hic enim cum interroganti Domino quem homines esse dicerent Filium hominis, aliis referentibus opiniones aliorum, ipse velut inter caeteros primus eum esse Christum Dei vivi Filium respondisset, audire promeruit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18); et post pauca: Tibi dabo claves regni coelorum (ibid., 19). Nam licet primum et praecipuum Ecclesiae fundamentum sit unigenitus Dei Filius Jesus Christus, juxta quod dicit Apostolus: quia fundamentum positum est, praeter quod aliud poni non potest, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11); secundum tamen et secundarium Ecclesiae fundamentum est Petrus, etsi non tempore primus, auctoritate tamen praecipuus inter caeteros, de quibus Paulus apostolus inquit: Jam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum (Ephes. II, 20); quos et fundamenta esse in montibus sanctis David propheta testatur. Hujus etiam primatum Veritas per se ipsam expressit, cum inquit ad eum: Tu vocaberis Cephas (Joan. I, 42): quod etsi Petrus interpretetur, caput tamen exponitur; ut sicut caput inter caetera membra corporis, velut in quo viget plenitudo sensuum, obtinet principatum, sic et Petrus inter apostolos et successores ipsius inter universos Ecclesiarum praelatos praerogativa praecellerent dignitatis; vocatis sic caeteris in partem sollicitudinis, ut nihil eis de potestatis plenitudine deperiret. Huic Dominus oves suas pascendas vocabulo tertio repetito commisit; ut alienus a grege Dominico censeatur qui eum etiam in successoribus suis noluerit habere pastorem. Non enim inter has et illas oves distinxit, sed simpliciter inquit: Pasce oves meas (Joan. XXI, 17), ut omnes omnino intelligantur ei esse commissae. Jacobus enim frater Domini, qui videbatur esse columna, Jerosolymitana sola contentus, ut ibi semen fratris praemortui suscitaret ubi fuerat crucifixus, Petro non solum universam Ecclesiam sed totum reliquit saeculum gubernandum. Quod ex eo etiam evidenter apparet, quia cum Dominus apparuisset in littore discipulis navigantibus, sciens Petrus quod Dominus esset, se misit in mare ac aliis navigio venientibus, ipse sine beneficio navis ad Dominum festinavit. Cum enim mare mundum designet, juxta verbum Psalmistae dicentis: Hoc mare magnum et spatiosum, illic reptilia quorum non est numerus (Psal. CIII, 25); per hoc quod Petrus se misit in mare, privilegium expressit pontificii singularis, per quod universum orbem susceperat gubernandum; caeteris apostolis ut vehiculo navis contentis, cum nulli eorum universus fuerit orbis commissus, sed singulis singulae provinciae vel Ecclesiae potius deputatae. Iterum etiam ut se unicum Christi vicarium designaret, ad Dominum super aquas maris mirabiliter ambulantem et ipse super aquas maris mirabiliter ambulavit. Nam cum aquae multae sint populi multi, congregationesque aquarum sint maria, per hoc quod Petrus super aquas maris incessit, super universos populos se potestatem accepisse monstravit. Pro eo Dominus se orasse fatetur, inquiens in articulo passionis: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua. Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos (Luc. XXII, 32); ex hoc innuens manifeste quod successores ipsius a fide catholica nullo unquam tempore deviarent, sed revocarent magis alios et confirmarent etiam haesitantes; per hoc sic ei confirmandi alios potestatem indulgens, ut aliis necessitatem imponeret obsequendi. Quod et tunc Petrus agere coepit, quando quibusdam ex discipulis abeuntibus retro et Durus est hic sermo (Joan. VI, 61) dicentibus, cum dixisset Jesus ad duodecim: Nunquid et vos vultis abire? (ibid., 68) solus ipse respondit pro caeteris: Domine, verba vitae aeternae habes et ad quem ibimus? Huic praeterera dictum in Evangelio et audisti saepius et legisti: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI, 19). Quod si omnibus etiam apostolis simul dictum esse reperias, non tamen aliis sine ipso, sed ipsi sine aliis attributam esse cognosces ligandi et solvendi a Domino facultatem; ut quod non alii sine ipso, ipse sine aliis posset ex privilegio sibi collato a Domino et concessa plenitudine potestatis. Ad quod nimirum videtur illud non incongrue pertinere quod ipse solus legitur interrogasse Jesum: Si peccaverit in me frater meus, dimittam ei usque septies? (Matth. XVIII, 21), et ei soli Jesus legitur respondisse: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagesies septies (ibid., 22); quia profecto septenarius universitatis est numerus, eo quod omne tempus septenario dierum numero noscitur comprehendi. Septenarius ergo numerus in se ipsum multiplicatus, in hoc loco significat universorum universa peccata; quia solus Petrus potest non solum omnia, sed omnium crimina relaxare. Demum post passionem suam Dominus Petro dixisse legitur: Tu me sequere (Joan. XXI, 22), quod utique non tam de sequela perferendae passionis quam creditae dispensationis debet intelligi, cum et Andraeas et quidam alii praeter Petrum sicut Dominus fuerint crucifixi; sed solum Petrum sustinuit sibi Dominus et in officio vicarium et in magisterio successorem. Unde post Ascensionem Domini Petrus, velut successor ipsius, regere coepit Ecclesiam, ad complendum duodenarium discipulorum numerum loco Judae praevaricatoris ex verbis Prophetae alium instituens et faciens subrogari, et recepto Paracleto, discipulos non musto repletos, sed Spiritus sancti gratia illustratos, ex verbis Joelis apertius comprobavit. Hic poenitentiam agere jussit, et baptizari credentes. Hic inter discipulos, curando claudum, primus fuit miraculum operatus; et in Ananiam et Saphiram uxorem ipsius, tanquam primus et praecipuus inter eos, quia mentiti fuerant Spiritui sancto, mortis sententiam promulgavit. Hic Simoniacae pestis radicem contra primitivam Ecclesiam pullulantem apostolica falce succidit, solus in Simonem magum sententiam damnationis promulgans, licet non ei soli sed omnibus communiter pecuniam obtulisset. Ipse praeterea, cum in eum mentis cecidisset excessus, vidit coelum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis in terram de coelo submitti, quod omnia quadrupedia et serpentia terrae ac coeli volatilia continebat. Et cum facta esset vox dicens ad eum, Surge, Petre, macta, et manduca (Act. X, 13), respondit: Absit, Domine, quia nunquam immunda et communia manducavi (ibid., 14). Et vox ad eum est facta secundo: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris (ibid., 15). Per quod innuitur manifeste quod Petrus praelatus fuerit populis universis; cum vas illud orbem, et universitas contentorum in eo universas significet tam Judaeorum quam gentium nationes. Qui licet postmodum ex revelatione divina ab Antiochia fuerit translatus ad Urbem, non tamen concessum sibi primatum deseruit, sedem secum potius cathedrae transtulit principatum, cum Dominus eum nullatenus minorare voluerit quem Romae praeviderat martyrio coronandum. Sane cum ipse postmodum (imo Dominus potius, qui se in eo pati asseruit: Venio, inquit, ad eum, Romam iterum crucifigi ) Romanam Ecclesiam suo sanguine consecrasset, primatum cathedrae successori reliquit, totam in eo transferens plenitudinem potestatis. Pro patre siquidem nati sunt ei filii, quos Dominus principes super omnem terram constituit. Sane cum per navim Petri Ecclesia figuretur, tunc Petrus juxta praeceptum Dominicum navim duxit in altum, laxans praedicationis retia in capturam, cum ibi posuit Ecclesiae principatum ubi vigebat saecularis potentiae altitudo et imperialis monarchia residebat, cui fere singulae nationes, sicut flumina mari, tributa solvebant certis temporibus constituta. Ipse quidem primus Judaeos, ipse quoque primus gentiles post Ascensionem Christi convertit ad fidem, ut super utrosque fideles se primatum accepisse monstraret, cum ipso die Pentecostes ad verbum exhortationis ipsius circiter tria millia Judaeorum baptismi receperint sacramentum, ac deinde Cornelium centurionem et suos quasi primitias gentium ad revelationem angelicam baptizarit. Cum autem inter apostolos ad consultationem credentium magna fieret conquisitio utrum oporteret circumcidi fideles et legem Mosaicam observari, Petrus principali fretus auctoritate respondit: Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervicem discipulorum, quod neque potres nostri neque nos portare potuimus? (Act. XV, 10). Cujus sententiam subsecutus, apostolicum super ipsa quaestione decretum Jacobus promulgavit. Paulus etiam postquam abiit in Arabiam et iterum rediit in Damascum, deinde post tres annos venit Jerosolymam, ut Petrum videret, cum eo Evangelium quod in gentibus praedicaverat collaturus, ne forte in vacuum curreret aut etiam cucurrisset, cum etiam singularis apostolatus privilegium recognoscens, antonomastice scribit de illo: Qui operatus est Petro in apostolatum, operatus est et mihi inter gentes (Galat. II, 8). Ut autem quem Dominus caeteris praefecit privilegio dignitatis, prae caeteris quoque virtutis privilegio decoraret, tantam ei contulit potestatem, quod ad umbram ejus sanabantur infirmi; ut in eo intelligatur esse completum quod Dominus dixerat: Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet (Joan. X, 12). Haec autem non idcirco praemisimus ut nos, qui ei, licet indigni, successimus in apostolatus officio, extra nos ambulare velimus in magnis aut super nos in mirabilibus exaltare, cum a Domino dictum esse noverimus: Omnis qui se humiliat exaltabitur, et qui se exaltat humiliabitur (Luc. XIV, 11). Unde cum inter discipulos ejus quaestio de majoritate fuisset exorta, respondit: Qui major est inter vos, erit omnium servus; et qui praecessor, tanquam ministrator (Luc. XXII, 26); seipsum in exemplo proponens, quia Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (Matth. XX, 28). Propter quod et ipse Petrus aiebat: Non quasi dominantes in clero, sed forma gregis facti ex animo (I Pet. V, 3). Nam et alia dicit Scriptura: Quanto major es, humilia te in omnibus (Eccli. III, 20). Et iterum: Principem te constituere; noli extolli; esto in illis quasi unus ex illis (Eccli. XXXII, 1). Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV, 6).

Sed quia per haec et alia, sicut credimus, quae tua non debet fraternitas ignorare, apostolicae sedis magisterium recognoscens, eam super quibus dam dubitationum articulis consulere decrevisti: quod utique gratum gerimus et acceptum, et tuam exinde prudentiam commendamus; non quod existimemus nos quasi sufficientes ex nobis, sed nostra sufficientia est ex Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, qui linguas infantium facit disertas et aperit ora mutorum. Quaesivisti etenim dubitans et addiscere volens qua ratione Romanam Ecclesiam unam et universalem in nostris litteris vocaverimus, velut in quasdam species specialissimas jam divisam; cum et unus sit pastor et unum ovile, licet sub uno pastorum principe Christo plures sint constituti pastores. Nos autem inquisitioni tuae taliter respondemus, quod Ecclesia duabus de causis universalis vocatur. Intelligentia namque dictorum ex causis est assumenda dicendi; cum non res sermoni, sed rei sit sermo subjectus. Dicitur enim universalis Ecclesia quae de universis constat Ecclesiis, quae Graeco vocabulo catholica nominatur. Et secundum hanc acceptionem vocabuli, Ecclesia Romana non est universalis Ecclesia, sed pars universalis Ecclesiae, prima videlicet et praecipua, veluti caput in corpore; quoniam in ea plenitudo potestatis existit, ad caeteros autem pars aliqua plenitudinis derivatur. Et dicitur universalis Ecclesia illa una quae sub se continet Ecclesias universas. Et secundum hanc nominis rationem Romana tantum Ecclesia universalis nuncupatur, quoniam ipsa sola singularis privilegio dignitatis caeteris est praelata; sicut et Deus universalis Dominus appellatur, non quasi jam divisus in species specialissimas, aut etiam subalternas, sed quoniam universa sub ejus dominio continentur. Est enim una generalis Ecclesia, de qua Veritas inquit ad Petrum: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Et sunt multae particulares Ecclesiae, de quibus Apostolus ait: Instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum (II Cor. XI, 18). Ex omnibus una consistit, tanquam ex particularibus generalis; et una praeeminet omnibus, quoniam cum unum sit corpus Ecclesiae, de quo dicit Apostolus: Omnes unum corpus sumus in Christo (Rom. XII, 5), illa, velut caput, caeteris membris excellit.

Quaesivisti etiam et te asseruisti non modicum dubitare, cupiens addiscere causam, quam accceptabis sine contradictione rationem habentem, cum David de Jerusalem dicat in psalmis matutinis, Sion dicet: Homo et homo factus est in ea (Psal. LXXXVI, 5), utpote in qua Christus dignatus est conversari, praedicare pariter et docere, ac nostram operari salutem, in ea nostrae ponens fidei fundamenta, propter quod mater debet merito nuncupari, cum ex ea doctrina processerit salutaris, cur mater omnium Ecclesiarum Ecclesia Romana dicatur, quae ab Jerosolymitana Ecclesia orthodoxae fidei sacramenta recepit, cum Apostolus etiam inquiens se usque ad Illyricum Evangelium praedicasse, quod quasi a Jerusalem incoeperit evidenter ostendat. Licet autem ex praemissis intelligatur et huic inquisitioni responsum, cum Ecclesia Romana mater dicatur, non ratione temporis, sed ratione potius dignitatis (nam etsi secundum Joannem Andraeas prius venerit ad fidem quam Petrus, praelatus est tamen Petrus Andraeae, cum et in apostolorum catalogo semper primus quasi praecipuus praemittatur; non quod Petrus sit prior tempore, sed potior dignitate), ad omnem tamen dubietatem tollendam tua fraternitas debet distinguere secundum diversas nominis rationes inter Romanam et Jerosolymitanam Ecclesias, quod illa dicenda sit mater fidei, quoniam ab ea sacramenta fidei processerunt; ista vero dicenda sit mater fidelium, quoniam privilegio dignitatis universis fidelibus est praelata. Sicut enim Synagoga dicitur mater Ecclesiae, quoniam et ipsa praecessit Ecclesiam, et Ecclesia processit ab ipsa; (juxta quod eadem dicit in Canticis: Filii matris meae pugnavere adversum me (Cant. I, 5); rursumque: Paululum cum pertransissem, inveni quem diligit anima mea; tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae (Cant. III, 4) nihilominus tamen Ecclesia mater est generalis, quae novo semper foetu fecunda concipit, parit et nutrit; concipit catechizando quos instruit; parit baptizando quos abluit; nutrit communicando quos reficit. De qua Propheta dicit in Psalmo: Habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem (Psal. CXII, 9). Et alius item Propheta. Leva, inquit, in circuitu oculos tuos, et vide omnes isti congregati sunt, venere tibi; filii tui de longe venient, et filiae tuae de latere consurgent (Isa. LX, 4).

Gaudemus autem non modicum, et utinam in te ac super te nostrum gaudium impleatur, quod apostolatus nostri sollicitudinem super unione Latinorum et Graecorum Ecclesiae commendasti, pro divino zelo et ignito proposito quae nos expressisti habere in tuarum serie litterarum. super qua etiam imperialis nobis celsitudo rescripsit, quod, ut verbis ejus utamur, nostrae sanctitatis est secundum praecedentes synodales operationes pro requisitis dogmatibus synodalem conventionem fieri dispensare, et nostra sic sanctitate faciente, sanctissima quae apud vos est Ecclesia non ad conventum tardabit. Licet autem, sicut ex praedictis apparet, Ecclesia Romana non tam constitutione synodica quam divina caput et mater omnium Ecclesiarum existat, et ideo nec pro disparitate rituum nec dogmatum diversitate differre debueris quin nobis, sicut tuo capiti, secundum antiquum et canonicum statum benignius et devotius obedires, cum certa non sint pro dubiis relinquenda: nos tamen pro multis necessitatibus ecclesiasticis disposuimus, auctore Domino, generale convocare concilium et synodalem celebrare conventum: ad quem si vocatus a nobis juxta ipsius imperatoris promissionem occurreris, cum haec sint dogmata quae nostris litteris requisivimus, ut scilicet membrum ad caput et ad matrem filia revertatur, Ecclesiae Romanae reverentiam et obedientiam debitam impensurus, te sicut fratrem charissimum et praecipuum membrum Ecclesiae benigne ac hilariter admittemus; de caeteris auctoritate sedis apostolicae ac sacri approbatione concilii, cum tuo et aliorum fratrum nostrorum consilio quae statuenda fuerint statuentes. Alioquin cum scandalum Ecclesiae non debeamus ulterius sustinere, qui de area Domini zizania debemus et paleas exsufflare, dissimulare non poterimus quin in ipso concilio, si desuper datum fuerit, in hoc negotio de fratrum nostrorum consilio procedamus. Monemus igitur fraternitatem tuam et exhortamur in Domino et per apostolica tibi scripta mandamus, quatenus per te, vel si forte justa praepeditus occasione nequiveris, per procuratores idoneos et aliquos de majoribus Ecclesiarum praelatis, statuto tempore ad concilium vocatus accedas, apostolicae sedi reverentiam et obedientiam secundum statum canonicum praestiturus; ne si secus actum fuerit, quod non credimus, tam in imperatorem ipsum, qui potest, si voluerit, efficere quod mandamus, quam in te et Graecorum Ecclesiam procedere compellamur. Super caeteris autem dilectum filium I. capellanum et familiarem nostrum, apostolicae sedis legatum, virum providum et discretum, nobis et fratribus nostris obtentu suae religionis et honestatis acceptum, ad imperialem excellentiam duximus destinandum, monentes et exhortantes attentius quatenus eum sicut legatum apostolicae sedis benigne recipias et honores, et ea sine dubitatione qualibet credas quae tibi ex parte nostra duxerit proponenda.

Datum Laterani, II Idus Novembris.

CCX. ALEXII IMPERATORIS CP. EPISTOLA AD PAPAM. De reverentia et officio suo erga Romanam Ecclesiam, ac de recuperanda terra sancta. (Mense Februarii, die . . . , ind. II.) ALEXIUS in Christo Deo fidelis imperator divinitus coronatus, sublimis, potens, excelsus, semper augustus, moderator Romanorum COMNENUS, INNOCENTIO sanctissimo papae Romano, honorem condecentem, ut patri spirituali et votum orationum ejus.

Per prudentissimos legatos tuae sanctitatis Albertum subdiaconum et notarium Albertinum meo directum imperio tuae sanctitatis scriptum oblatum fuit atque perlectum. Et quod quidem de imperii mei coram Deo humilitate ac exaltatione ex humilitate procedenti per tale scriptum paterne meum monuisti imperium et acceptavit nostra majestas, et in Deo confidit quod et ipsa in sua gloriabitur humilitate; quia et ipsa directa fuit et ex nunc dirigi sperat atque orat. Nec enim nostra tranquillitas prophetae David verbis credere non potest, Nunc quidem humiliatus sum, et salvavit me (Psal. CXIV, 6), ad Deum dicentis, nunc autem cor contritum et humiliatum non despicere Deum. Nec etiam inefficaciter nostra serenitas parabolam Evangelii de humilitate auscultavit; descensionem enim Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi a coelis et usque ad ipsum infernum, ubi nostra ponet sublimitas. Propter haec igitur omnia quam valde imperium nostrum humiliter sapere amplectitur, et in ipsius humilitate Deum ejus non recordari nullo modo credit. Quoniam vero de humiliter sapere in tuae sanctitatis admonitionis verbo et quaedam scintilla passionis humilitati contraria sublatebat, hoc quidem alius forte non immolestum sentiret. Quid enim quod sanctitas tua voluit tam docendo quam et increpando nostrae induci magnificentiae, ut nec a se ipsa nec etiam a divinis et nostris Scripturis bonum intelligere vel addiscere valenti, neque zelum pro Dominico sepulcro et ex proprio suo corde aestuantem portanti pro misericordia quam circa Christianos habet accensum et exarsum, et ut flamma materiem combustibilem ipsam cremantem, et ut vermis ejus ossa corrodentem. Propter quae et secundum perfectum prophetam Oziam dicere est: Et consolatio abscondita est ab oculis meis (Osee XIII, 14). Igitur etsi alii talia tuae sanctitatis verba ut intranquilla placuere, tamen imperio meo et haec firma et amabilia ad unum et solum respicienti, quod Deo placitum, et tuam mentem conjicienti, quoniam non ex elata sapere, sed ex cura quam pro Dominico habet sepulcro, talia scribere induxit. Nam et ipsum imperium meum tali zelo fervens his similia quae magni Pauli, non diffidit et ipsum et anathema quidem a Christo esse, pro fratribus meis Christianis non orat. Verumtamen propriam suam libertatem Dominici sepulcri liberationi libenter supponeret, et non solum imperiali altitudini et maximarum divitiarum potentiae multorumque hominum potestati, qualia et quanta nulli hodie superstitum principum subjacent, sed et ipsi propriae vitae pro liberatione Dominici sepulcri de manu impiorum praejudicaret. Sed quoniam non in multitudine exercitus nec in divitiarum gravedine meum confidit imperium, sed divitias, voluntates et dispensationes imitari apud se judicavit, judicia vero Dei, ut ex visis et operatis conjici potest, Deum nondum nostris peccatis placatum esse demonstrant, nec nostra despexisse delicta, propter quae et saltare in sanctis illis locis Agarenis permisit et per longum jam tempus et usque nunc a profanis et immundis pedibus conculcari sancta illa sustinet, ut videatur nunc a Deo perfici quae de Jerusalem dicta sunt per Zachariam: Ponam Jerusalem lapidem conculcatum in omnibus gentibus. Omnis eam conculcans, illudens, illudetur; et congregabuntur in ea omnes gentes terrae, et percutiam omnem equum in stupore, et omnem ascensorem ejus in desipientia: super domum autem Judae aperiam oculos meos, et omnes equos populorum percutiam in caecitate (Zachar. XII, 3-5). Ob haec et multum promptum imperium meum seipsum coercet et impetens cohibet. Timet enim ne sic ante tempus faciens et tali operae secundum suum desiderium se apponens, verba Oziae ut a Deo loquentis audiat: Sibi regnaverunt, et non per me dominati sunt, nec etiam me cognoverunt (Osee VIII, 4). Diligenter enim meum credit imperium quod secundum Deum nobis ambulantibus, et quae Christi sunt, pro beneplacito Christi ulcisci festinantibus, non solum millenariis exercitus multitudinibus indigebimus, nec etiam inevacuabilium thesaurorum evacuatione, sed parva pars exercitus est, et modica pecunia cito totum perficere poterit. Hoc ex Ezechiele regis Jerusalem me docet lacryma centum octoginta millia Assyriorum cum duce Rampsaki Jerusalem obsidentium una nocte per evangelicam virtutem interficiens, et Rampsaki ad Deum blasphemiam, nec non et Senacheri eum mittentis elationem in luctum convertens. Hoc et trecenti sub Gedeon proni bibentes, et sub unius lampadis solius lumine omnia millia alienigenarum convertentes. Sanctissimi etiam Moysi manus ad Deum elevatas et a duobus sacerdotibus sustentatas et Amalec vertentes, et septem sacerdotum. Jesu Nave tubas sono tantum muros Jerico subvertentes, meum omittit imperium; ne et contra hodie tam sacerdotes quam et milites currere videantur; talia nostris peccatis exigentibus miracula non operari valentes. Quod enim non secundum Deum nobis cogitationes, quae pro Deo sunt, sed oribus consentientes cordibus dissentimus, et labiis osculantes animo ad invicem dividi volumus, ob hoc non prosperi nobis pro Dominico gressus sepulcro. Non enim tua ignorat sanctitas quantam subversionem quantamque occisionem nobilissimus quidem rex Alemaniae Fredericus imperii mei superinduxit regionibus, sacramentis rigidissimis se alligans, pacifice et sine pugna terras imperii mei pertransire jurans et sic imperium meum sine aliquo impedimento intrans et omne in eo pessimum operans et Christianos ut impios expugnavit; et hinc et a via qua ipse proposuerat ire exclusus et insperate fluvio et vetularum vado submersus est. Quomodo igitur imperium meum sic non bene circa Romaniam sentientibus adjuvare debebat, et cum ejus via ambulare, tamen quamvis sic mala meo imperio illi retribuere, tamen imperium meum eis mala retribuere noluit: integram, quam ad Dominicum sepulcrum habet, reverentiam sibi reservans. Omnium enim necessariorum allationem ipsis ex regionibus imperii mei et per se ipsos eis acquirere permisit et ipsum eis administravit, et nunquam eis defecit, necessariorum copia circa inimicos crucis hos armans. Non igitur inculpabilem tua causetur sanctitas, sed contra illos suam vertat increpationem qui pro Christo quasi laborare ostendentes, contraria divinis operantur voluntatibus. Quare igitur pro Dominico sepulchro ad bellum meum usque nunc distulit imperium, sufficienter haec tuae sanctitati respondit imperium. Det autem Deus per tuas sanctas orationes nostrae potentiae tranquillitati, secundum imperii mei cor, finem pro Dominico sepulchro conatui apponi tempore congruo. De unione autem Ecclesiarum non longam responsionem tuae sanctitatis discretioni facit, quia levissima est unio, prout meo videtur imperio, si humanis voluntatibus ex nobis deficientibus, voluntas Dei tantum in nobis est mediatrix. Nam Ecclesia, quae universalis una est, et non est divisa, sub uno pastore pro nobis suum sanguinem effundenti Christo ordinata, quamvis ab aliis et aliis quae per partes sunt Ecclesiae dispensentur et agantur, quibus secundum voluntates et scientias eas agentium et fides confirmatur vel movetur, et hodierni Ecclesiarum throni et honores a mundanis principibus, et non aliunde, ipsis advenere. Si igitur Ecclesiarum praelati omnem carnalem prudentiam suam expulerint, soli autem sancto Spiritui per scrutationem exquisitorum dogmatum imposuerint, impossibile est de facili solutionem dubiorum non persequi et distantia pervenire ad unionem et ad pacem litigantia. Si vero propria sua voluntate fuerint separati, operatio contrarii spiritus patenter et inconjungibile discissis et immistibile divisis sequetur. Quemadmodum enim solis radii omnibus omnes aequaliter effunduntur, si vero quis sub testeo quodam corpore abscondatur, huic et sole bene lucente non splendens nec lucens erit dies; sic pure et sine passione intellectus, quae Dei sunt requirentibus, veritatis lumen a sancto Spiritu lucet, et orthodoxae fidei lumen ipsos illuminat; non spiritualiter autem spiritualia requirentibus, veritatis inventio fit incomprehensibilis. Non enim complectuntur incomplexibilia nec miscentur incommistibilia. Tuae igitur sanctitatis est secundum praecedentes synodales operationes pro requisitis dogmatibus synodalem conventionem fieri dispensare, et tua sic sanctitate faciente, sanctissima quae apud nos est Ecclesia, non ad conventum tardabit. Et hoc quod de negotiis in scripto tuae sanctitatis meo imperio directo declaratis. De secretioribus autem a praedictis legatis meo imperio dictis secretius responderi tuae sanctitati praeceptum est praesenti homini imperii mei Venetico Joanni Georgio; cui et tua credat sanctitas in omnibus quae ipse dixerit ei, ut ex parte imperii mei. Noscat etiam tua sanctitas quoniam quam magne delectatum est imperium meum in tuae sanctitatis prudentissimorum legatorum prudentia, quamplurimum etiam et eorum sapientiam et pro tuae sanctitatis honore certamen acceptavit simul atque laudavit. Sciat autem tua sanctitas quoniam, prout et sui legati diligenter noverunt, quod et homines de melioribus suae curiae debeat mittere, et cum ipsa sentire amicabiliter. Ob viae autem difficultatem ac infidelitatem non potuit sic facere, et ob hoc praesentem item hominem suum Veneticum Joannem Georgium ad te transmisit fidelem existentem, et ipsum imperio meo annulo et solo per hunc amicabiliter sentiens tecum. Det autem Deus secundum intentionem imperii mei cum tua sanctitate sentire amicabiliter. Mense Februarii, die . . . , indictione II.

CCXI. ALEXIO ILLUSTRI CONSTANTINOPOLITANO IMPERATORI. Respondet epistolae superiori. (Laterani, Id. Novembris.) Multae nobis attulit exsultationis affectum quod, sicut ex litteris excellentiae imperialis accepimus, legatos et litteras nostras recepit humiliter imperatoria celsitudo, et ad ea quae super Ecclesiae unitate nos scripsisse meminimus, etsi non omnino sufficienter et evidenter, benigne tamen et devote respondit, et exhortationes et commonitiones nostras suum rescripsit imperium acceptasse. Is enim a quo, secundum Apostolum, est omnis potestas, scrutator scilicet renum et cordium, Jesus Christus, qui habet cor principum in manu sua, qui aperit et nemo claudit, aures tuae serenitatis aperuit, et eum tibi devotionis spiritum inspiravit, ut quae per nos, licet insufficientes vicarios suos et immeritos apostolorum Principis successores, imperiali magnificentiae. litteris fuerant exarata et audires humiliter et benignius acceptares; licet super subventione terrae orientali hactenus non impensa magnificentiam tuam nos credideris increpasse, cum tamen id non increpando scripserimus, sed potius commonendo; quamvis increpationis alloquium a pontificali non sit officio alienum, juxta quod Paulus ad Timotheum scribens aiebat: Praedica verbum, insta importune, opportune, argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina (II Tim. IV, 2). Miramur autem quod imperialis prudentia pro recuperatione terrae sanctae nondum esse laborandum visa est suis litteris innuisse: quia, sicut ex detentione ipsius terrae poterat evidenter agnosci, nondum Dominus peccatis nostris fuerat complacatus, qui non in multitudine, nec in arcu, sed in virtute sua salvos facit de sua misericordia confidentes. Times enim, sicut tuae litterae continebant, ne si tempus a Deo ejusdem terrae liberationi praevisum, imperialis serenitas voluerit praevenire, se frustra laborasse deploret et increpetur a Domino per Prophetam dicentem: Sibi regnaverunt, et non per me: dominati sunt, nec me noverunt (Osee VIII, 4). Verum, ut non tam ad reprehensionem quam instructionem loquamur, si diligenter consideres et inspicias veritatem, longe aliter intelliges sentiendum. Bonorum enim omnium dator, qui reddet unicuique secundum opera sua, cui servitia coacta non placent, liberum homini concessit arbitrium, ut super his in quibus humanum posset invenire remedium, Dominum non tentaret. Scriptum est enim: Non tentabis Dominum Deum tuum (Matth. IV, 7). Est igitur in tanta necessitate populi Christiani vel potius Jesu Christi tam tibi quam universis sacri baptismatis unda renatis libero utendum arbitrio et subveniendum exsuli crucifixo; ne si redemptionis ejusdem terrae tempus ignotum hominibus exspectare volueris et nihil agere per te ipsum, sed universa relinquere dispositioni divinae, sepulcrum Dominicum a Saracenorum manibus praeter tuae subventionis auxilium liberetur et inde per negligentiam imperialis magnificentia divinam incurrat offensam, unde per sollicitudinem suam gratiam Domini poterat promereri. Nunquid enim sensum Domini cognovisti? Nunquid consiliarius ejus es, ut certus de dispositione divina, tunc primum arma moveas in paganos, et ad liberationem Hierosolymitanae provinciae accingaris, cum Dominus misereri disposuerit populi Christiani et haereditatem suam de Saracenorum manibus liberare? Nonne legisti, de altitudine divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus et investigabiles viae ejus? Sane si divinae mentis arcana praescires et liberationem sepulcri Dominici occultae revelationis oculo praevideres, nunquid tibi meritorium esset tunc primum in terrae sanctae subsidium proficisci, quasi velles Dominum in suae dispositionis exsecutione juvare, quae per te nec impediri posset nec etiam prorogari? Qui hoc sentiunt, dicere compellentur desipuisse prophetas, qui eos poenitentiam agere praedicabant, quorum peccatum ex eorum contemptu Deus praeviderat aggravandum. Ut cum Moyses jussus a Deo monuerit Pharaonem ut dimitteret populum, induratum sic tamen cor ejus ut populum dimittere nollet, est flagellatus; non erit etiam, secundum opinionem talium, vel desistendum a vitiis vel virtutibus insistendum, sed standum potius dispositioni divinae, quae damnandos praevidit singulos aut salvandos. Legit, sicut credimus, imperialis excellentia vel audivit quod propter peccatum Israelitici populi, quadraginta dies, quibus debuerat terram repromissam intrare, in annos totidem Dominus commutavit et e contrario ad contritionem et lacrymas Ezechiae, vitam ejus in ter quinos annos extendit. Ex quo potest plene perpendi quod et tempus possit persecutionis Saracenicae breviare qui in Evangelio de Antichristi persecutione locutus adjecit: Nisi breviati fuissent dies illius, salva non fuisset omnis caro (Matth. XXIV, 22). Praeterea inter caeteras arcanas et inscrutabiles causas invasionis et detentionis terrae orientalis, hanc etiam Dominus sua forsan miseratione praevidit, ut multi relictis parentibus et amicis, imo etiam omnibus quae habebant, Christum assumpto salutiferae crucis signo sequentes, in defensione terrae ipsius martyrio coronentur et inde triumphans Ecclesia laetetur et augeatur in coelis, unde militans dolere ac minorari videtur in terris. Nolumus autem in hujusmodi rebus amplius immorari, cum recte attendentibus et inspicientibus diligenter veritas pateat per se ipsam. Imperialis autem celsitudinis erit sic de caetero Christo exsuli subvenire, ut et obloquentium detractionem evitet, et in ultimae discussionis examine illud evangelicum contra se audire non possit: Hospes fui, et non collegistis me: infirmus, et in carcere, et non venistis ad me (Matth. XXV, 43). Gaudemus autem quod super Ecclesiae unione, pro qua imperatoriae magnificentiae specialiter litteras nostras direximus et legatos, sicut ex litteris tuis accepimus, promptum videris habere affectum, et ad consummandum quod scripsimus intendere diligenter. Rescripsisti enim per litteras tuas, ut tuis verbis utamur, quod nostrae sanctitatis est secundum praecedentes synodales operationes pro requisitis dogmatibus synodalem conventionem fieri dispensare, et nostra sic sanctitate faciente, sanctissima, quae apud vos est, Ecclesia non ad conventum tardabit. Licet autem apostolica sedes non tam constitutione synodica quam divina caput et mater omnium Ecclesiarum existat, sicut ex tenore litterarum quas venerabili fratri nostro patriarchae Constantinopolitano dirigimus, et quarum tibi destinamus exemplar, celsitudini tuae plenius poterit apparere, ideoque patriarcha praedictus nec pro disparitate rituum nec dogmatum diversitate differre debuerit quin nobis, sicut suo capiti, secundum antiquum et canonicum statum benignius et devotius obediret, cum certa non sint pro dubiis relinquenda: nos tamen pro multis necessitatibus ecclesiasticis disposuimus auctore Domino generale convocare concilium et synodalem celebrare conventum: ad quem si vocatus a nobis juxta suam promissionem occurrerit, cum haec sint dogmata quae nostris litteris requisivimus, ut scilicet membrum ad caput et ad matrem filia revertatur, Ecclesiae Romanae reverentiam et obedientiam debitam impensurus, eum sicut fratrem charissimum et praecipuum membrum Ecclesiae benigne ac hilariter admittemus; de caeteris auctoritate sedis apostolicae ac sacri approbatione concilii cum suo et aliorum fratrum nostrorum consilio quae statuenda fuerint statuentes. Alioquin, cum scandalum Ecclesiae non debeamus ulterius sustinere, qui de area Domini zizania debemus et paleas exsufflare, dissimulare non poterimus quin in ipso concilio, si desuper datum fuerit, in hoc negotio de fratrum nostrorum consilio procedamus. Monemus igitur magnificentiam tuam et exhortamur attentius, et in remissionem injungimus peccatorum quatenus sic efficias, ut idem patriarcha per se, vel si forte justa praepeditus occasione nequiverit, per procuratores idoneos et aliquos de majoribus Ecclesiarum praelatis statuto tempore ad concilium vocatus accedat, apostolicae sedi obedientiam et reverentiam secundum statum canonicum praestiturus; ne si secus actum fuerit, quod non credimus, tam in te, qui potes, si volueris, efficere quod mandamus, quam in eum et Ecclesiam Graecorum procedere compellamur. Super caeteris autem dilectum filium I. capellanum et familiarem nostrum, apostolicae sedis legatum, virum providum et discretum, nobis et fratribus nostris obtentu suae religionis et honestatis acceptum ac tuae serenitati devotum, ad imperialem excellentiam duximus destinandum; monentes et exhortantes attentius quatenus eum sicut legatum apostolicae sedis benigne recipias et honores, et ea sine dubitatione qualibet credas quae tibi ex parte nostra duxerit proponenda: sciturus pro certo quod si nostris volueris consiliis acquiescere, gravi tempestate sedata, grata tibi poterit tranquillitas provenire.

Datum Laterani, Idibus Novembris.

CCXII. L. VICARIO NOSTRO APUD CONSTANTINOPOLIM Sacramentum confirmationis administrari non potest nisi ab episcopo. (Laterani, XVI Kal. Decembris.) Quanto de benignitate sedis apostolicae locum obtines celsiorem, tanto tibi est sollicitius procurandum ut te talem exhibeas in agendis, non declinans ad dexteram vel ad sinistram, quod non minus re quam nomine vices apostolicas gerere videaris. Pervenit sane ad audientiam nostram quod quidam simplices sacerdotes apud Constantinopolim ea sacramenta praesumunt fidelibus exhibere quae ab apostolorum tempore rite fuerunt solis pontificibus reservata, ut est sacramentum confirmationis, quod chrismando renatos soli debent episcopi per manus impositionem conferre, ad excusandas excusationes in peccatis et sui erroris fomentum solam consuetudinem praetendentes, cum diuturnitas temporis peccata non minuat, sed augmentet: quae tanto graviora existunt, quanto infelicem animam diutius detinent alligatam. Volentes igitur haec et alia quae oculos divinae majestatis offendunt de agro Dominico exstirpari, discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus omnibus Latinis presbyteris apud Constantinopolim constitutis districte prohibeas ne talia de caetero sua temeritate praesumant, quae licet non sint a fidelibus contemnenda, tutius tamen est ea sine periculo ex necessitate, quae legem non habet, omittere, quam ut ab his quibus ea conferre non licet ex temeritate, quae lege damnatur, non sine gravi periculo inaniter conferantur; cum umbra quaedam ostendatur in opere, veritas autem non subeat in effectu. Alios quoque subjectos tuos et ab illicitis revocare satagas et ad facienda bona verbo et exemplo pariter invitare: quibus quales pro te litteras destinemus, ex rescripti nostri serie perpendere poteris evidenter.

Datum Laterani, XVI Kal. Decembris.

CCXIII. OMNIBUS LATINIS TAM CLERICIS QUAM LAICIS APUD CONSTANTINOPOLIM CONSTITUTIS. Ut legato apostolico obtemperent. (Laterani, XVI Kal. Decembris.) Quam magnum sit bonum obedientiae, quantumque ab omnibus fidelibus appetendum, ex contrario ejus evidenter apparet, cum teste Propheta peccatum hariolandi sit repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere, sitque in illos graviter vindicatum qui schisma in populo facientes, inobedientes exstitere suis superioribus et rebelles. Ad hujus autem virtutis eminentiam nullus attingere poterit subditorum, nisi praelatis suis curaverit humiliter obedire. Sane quoniam praesentiam suam non potest Romanus pontifex omnibus exhibere, dilecto filio magistro L. cujus virtutes et merita plenius cognovistis, vices suas apud Constantinopolim duxit sedes apostolica committendas, ut absens corpore, praesens spiritu, per ipsum, quem tanto deputavit oneri et honori, vos tanquam membra sibi capiti firmiter couniret. Ut igitur ei qui factus est Deo Patri obediens usque ad mortem, per obedientiam placere possitis, monemus universitatem vestram et attentius exhortamur in Domino, per apostolica scripta praecipiendo mandantes, quatenus pro reverentia beati Petri et nostra praefato magistro unanimiter intendentes, salutaria ipsius monita et praecepta teneatis firmiter et servetis, scituri quod nos illi concessimus, ut quia communis deposcit utilitas, non obstante rescripto, si quod a bonae memoriae C. papa praedecessore nostro proponitur impetratum, ad eum, quoties necesse fuerit, libere appelletur, et ipse causas, super quibus ad eum fuerit appellatum, canonico fine decidat, enormes etiam et graves excessus per censuram ecclesiasticam corrigat et castiget. Circa quem cum sine vestra non posset injuria mendicare, in subsidiis etiam corporalibus conferendis, qui vobis spiritualia subministret, vos esse convenit liberales; ut de bonis vobis a Deo collatis eidem in vita et morte hilariter conferentes, orationum illius sitis participes qui vicarius noster existit, et per haec et alia bona, quae in terris Domino inspirante feceritis ad aeterna gaudia pervenire possitis.

Datum Laterani, XVI Kalendas Decembris.

CCXIV. PRIORI ET FRATRIBUS SANCTAE CRUCIS. Citantur ad audiendam sententiam inter ipsos et episcopum Colimbriensem. (Laterani, VIII Kal. Decembris.) Pro quaestionibus gravibus et diversis, quas venerabilis frater noster Colimbriensis episcopus adversus vos et quosdam alios religiosos habere dignoscitur, longo tempore jam elapso fuit apud Romanam Ecclesiam constitutus, sperans per censuram sedis apostolicae finem litibus imponendum. Sed ecce desiderium ejus, facientibus vobis, in praesentiarum duci non potuit ad effectum, cum in absentia partis alterius, quantumcunque nobis grave fuerit et molestum, ad diffinitivam sententiam non duxerimus procedendum. Quamvis autem tantam inobedientiam vestram gravi possemus animadversione punire; volentes tamen regia via semper incedere, non declinantes ad dextram vel sinistram, universitati vestrae in virtute obedientiae districte praecipiendo mandamus quatenus omni contradictione et appellatione cessante usque ad festum Omnium Sanctorum proxime futurum per vos ipsos, vel per sufficientes et idoneos responsales, ad nostram praesentiam accedatis, super privilegiis omnibus et libertatibus quae a Romanis pontificibus vel a Michaele quondam Colimbriensi episcopo vos habere proponitis super aliis quaestionibus adversum vos a Colimbriensi Ecclesia intentatis, diffinitivam sententiam recepturi. Et ut veritas facilius reveletur, authentica et originalia cum bullis suis nobis sub praemissa districtione ad eumdem terminum exhiberi praecepimus per eosdem. Interim autem vobis, sicut et alteri parti, licebit, si volueritis, alius ab his quae fecistis hactenus allegare pariter et probare coram dilectis filiis . . . . de Alcobatia et . . . . de Seiza abbatibus et Fer. Menandi monacho Alcobatiae, sedis apostolicae delegatis; quibus super hoc nostras litteras destinamus. Sane praefixum vobis terminum peremptorium assignamus: ad quem si venire vel mittere, sicut praemissum est, contempseritis, nos nihilominus in causa ipsa, quantum de jure poterimus, procedemus.

Datum Laterani, VIII Kal. Decembris.

CCXV. DE ALCOBATIA . . . . DE SEIZA ABBATIBUS, ET F. MENANDI MONACHO ALCOBATIAE De eodem argumento. (Ut supra, VIII Kal. Decembris.) Quid scribamus priori et fratribus Sanctae Crucis super controversiis gravibus et diversis quae inter ipsos et Colimbriensem Ecclesiam agitantur ex litteris apostolicis patentibus, eis directis, perpendere poteritis evidenter, quas per sollicitudinem vestram ipsis omni contradictione et appellatione cessantibus exhiberi volumus et jubemus. Quamvis autem coram vobis, quibus examinationem negotii sub certa forma recolimus commisisse, testes utrinque producti fuerint et recepti; quia tamen de causa non constitit nobis ad plenum, per apostolica vobis scripta districte praecipiendo mandamus quatenus, receptis adhuc aliis testibus, si de ipsarum partium processerit voluntate, si quos super privilegiis, libertatibus vel aliis articulis duxerint producendos, et usque ad diffinitivam sententiam, remoto appellationis obstaculo, procedentes, gesta omnia nobis sub sigillorum testimonio per vestrum fidelem nuntium transmittatis, ad festum Omnium Sanctorum proxime futurum diem peremptorium assignantes, quo recepturae sententiam per se vel per procuratores idoneos nostro se conspectui repraesentent: ad quem si qua earum venire contempserit, nos nihilominus, quantum de jure poterimus, procedemus. Testes, etc., per censuram ecclesiasticam cogantur. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum, ut supra, VIII Kal. Decembris.

CCXVI. ARCHIEPISCOPO MAGUNTINO, EPISCOPO SABINENSI. Ut ab injusto et illicito juramento canonici Herbipolenses absolvantur. (Laterani, VIII Kal. Decembris.) Officium creditae nobis administrationis exposcit ut non solum corrigamus ea quae perperam fuerint attentata, verum etiam illos qui contra ecclesiasticam honestatem et sanctorum Patrum constitutiones temeritatem suam non metuunt exercere, ne impunitas nocentium pariat delinquentes, animadversione debita puniamus. Ad audientiam siquidem apostolatus nostri pervenit quod C. quondam Hildemensis episcopus, cum Herbipolensem Ecclesiam temere occupasset, inter alia quae nimia temeritate ductus nequiter attentavit, a canonicis ejusdem Herbipolensis Ecclesiae exigit ut post ejus obitum familiae suae duo millia marcharum se promitterent soluturos, et ab eis juramentum obtinuit quod antequam illae marchae solverentur illis quibus ipse persolvi mandaret, successori ejus nullatenus obedirent; subsequenter etiam suggerens eis quod pro successione Herbipolensis episcopatus quidam conspirassent in mortem illius, similiter postulavit ab eis, ut eidem eligerent successorem. Cujus petitioni canonici annuentes, ad electionem hujusmodi faciendam sex de suis confratribus elegerunt. Qui cum Monasteriensem episcopum elegissent, praefatus C. fecit canonicos ipsos tactis sacrosanctis Evangeliis juramento firmare quod electioni jam dictae nullo unquam tempore obviarent. Quoniam igitur tam enormem praesumptionem nec possumus nec debemus sub dissimulatione transire, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus, si praemissis veritas suffragatur, omni contradictione et appellatione postposita, auctoritate nostra praedicta juramenta tanquam illicita denunties non tenere, et illis quos ibi constiterit taliter juravisse, de illicitis juramentis condignam poenitentiam et satisfactionem injungas. Si qui vero contra formam hujus mandati nostri tibi duxerint resistendum, eos ecclesiastica severitate compellere non omittas.

Datum Laterani, VIII Kal. Decembris.

CCXVII. LITTERAE FIDELITER INTERPRETATAE DE ARMENICO IN LATINUM, QUAS CATHOLICUS ARMENIORUM DOMINO PAPAE INNOCENTIO DESTINAVIT. De coronatione regis Armeniae. Vobis, qui estis caput post Christum, consecrati ab eo et caput catholicae Ecclesiae Romanae, matris omnium Ecclesiarum, adeo prudentes et sancti quod debetis esse in loco apostolorum sublimis papa, et vobis sanctis archiepiscopis, episcopis, cardinalibus, presbyteris, clericis et omnibus qui sunt de vestra sancta Ecclesia, salutem et fraterniatem. Pax Dei sit inter vos. GREGORIUS, homo Jesu Christi, per gratiam Dei catholicus totius Ecclesiae Armeniorum, filius vestrae sanctae Ecclesiae, quae est fundamentum legis totius Christianitatis.

Sciatis quod nos archiepiscopi, episcopi, presbyteri et clerici oramus Jesum Christum, qui est caput omnium nostrum, ut servet vos et vestros ab omnibus malis: quia cum vos, qui estis caput, estis incolumes, nos, qui sumus corpus, bene valebimus per vestram benedictionem. Noveritis, domine, quod ad nos venit nobilis, sapiens et sublimis archiepiscopus Maguntinus: qui nobis attulit ex parte Dei et ex parte sublimitatis Ecclesiae Romanae et ex parte magni imperatoris Romanorum, sublimem coronam et coronavit regem nostrum Leonem, et nobis reddidit coronam quam nos perdidimus a longo tempore, unde nos fuimus elongati a vobis et nos recepimus eam libenter et cum magno gaudio; et inclinamus et regratiamus Deo et sanctae Romanae Ecclesiae et alto imperatori Romanorum. Sciatis, domine, quod ipse nobis monstravit vestra praecepta, et nos ea multum libenter audivimus et libenter volumus legem et fraternitatem sublimis Ecclesiae Romanae, quae est mater omnium Ecclesiarum; et nos solebamus eam habere, et nunc eam habemus; et libenter volumus esse ad vestrum mandatum; et firmiter sunt ad mandatum vestrum omnes archiepiscopi, episcopi et omnis clerus nostrae Ecclesiae, qui sunt in multis terris et sunt multi per Dei gratiam. Et nos rogamus vos ut oretis Deum pro nobis, quia nos sumus in ore draconis et in medio inimicorum crucis et inter eos qui sunt naturaliter inimici nostri. Et nos vos rogamus per Deum quatenus nobis mittatis tale adjutorium et tale consilium quod nos possimus conservare honorem Dei et Christianitatis et vestrum. Quia postquam nos sumus vestri et vos estis memores nostri, efficiatis tantum erga nos, quod nos gratias referamus Deo, qui nos redemit sanguine suo et quod gratiam agamus sanctae cruci Domini nostri, qui fecit totum mundum, Jesus Christus defendat vos et omnes vestros ab omni malo et nobis det vestram benedictionem.

CCXVIII. GREGORIO CATHOLICO ARMENIORUM. Respondet superiori epistolae. (Laterani, IX Kal. Decembris.) Ex eo te radicatum in fide catholica et esse Catholicum non tam nomine quam merito experimur, quod apostolicae sedis magisterium recognoscens, eam Ecclesiarum omnium matrem et nos caput universorum fidelium confiteris; sicut ex tuarum nobis innotuit serie litterarum. Nosti etenim privilegium Petri, quod sibi Dominus universas oves suas pascendas, vocabulo tertio repetito, commisit, Pasce, inquiens, oves meas (Joan. XXI, 17), et super universos ei ligandi et solvendi contulit potestatem, dicens ad eum: Quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI, 19). Nosti etiam praerogativam apostolicae sedis, quae per merita beati Petri, etsi non tempore, auctoritate tamen inter apostolos primi, non constitutione synodica sed divina inter omnes Ecclesias magisterium obtinuit et primatum, fundata super immobili fundamento, de quo Paulus apostolus inquit: Fundamentum positum est praeter quod aliud poni non potest, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11), et de quo Veritas in Evangelio inquit ad Petrum: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI, 18). Petrus siquidem post Christum potest intelligi pastor unus, et Ecclesia universalis ovile unum: de quibus Dominus in Evangelio protestatur, Alias, dicens, oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor (Joan. X, 16). Sane lapis ille angularis quem reprobaverunt aedificantes factus postmodum in caput anguli, faciens utraque unum Judaeorum populos et gentium nationes in unitate Christianae fidei counivit, Ecclesiam ex utrisque constituens non habentem maculam neque rugam: quae ne post ascensionem ejus secaretur in partes et ne unitum in ejus fide divideretur ovile, uni commisit apostolorum Principi gubernandam, quem solum sibi Dominus et in officio vicarium et in magisterio constituit successorem. Hoc autem tua fraternitas diligenter attendens, ac sciens quod secundum Apostolum, omnes unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra, nos, quos Dominus, licet immeritos, vicarios suos esse voluit et apostolorum Principis successores, caput Ecclesiae confiteris et te ac fratres et coepiscopos tuos partem nostri corporis recognoscis: sciens quod sicut palmes non potest fructum facere a semetipso, nisi manserit in vite, sic et membrum et sensu caret et actu, si non in corporis permanserit unitate. Gaudemus ergo non modicum quod in fide catholica perseverans circa nos piae geris devotionis affectum et filium te esse apostolicae sedis innuis, dum eam esse matrem omnium protestaris, recognoscens a nobis magisterium ecclesiasticae disciplinae; quam etsi receptam longo tempore prius, ex parte tamen per venerabilem fratrem nostrum Maguntinum archiepiscopum, episcopum Sabinensem, unum ex septem episcopis qui nobis in Ecclesia Romana collaterales existunt, suscepisse te gaudes et desideras observare. Fuit autem et est magnum tuae devotionis indicium quod eumdem archiepiscopum magnifice recepisti et curasti non modicum honorare, sicut et tuae litterae continebant et ipsius nobis relatio patefecit. Monemus igitur fraternitatem tuam et exhortamur in Domino, ac per apostolica tibi scripta mandamus quatenus in devotione sedis apostolicae firmiter perseveres et in lege Domini die mediteris et nocte, quae sanae doctrinae congruunt praedicans, et quae praedicaveris, quantum Dominus permittit, adimplens; ut in te nec opera verbis nec verba operibus contradicant. Esto circa subjectos magister, ut doceas; ut corrigas, pater; mater, ut foveas; doceas minus doctos, superbos corrigas, humiles foveas et devotos; justitiam misericordia temperans et aequitatem in judicio non relinquens. Super subventione vero Hierosolymitanae provinciae nosse te volumus quod jam per Dei gratiam ad commonitionem nostram multi crucis signaculum receperunt et plures Domino dante recipient, in defensionem orientalis provinciae opportuno tempore transituri. Jam etiam duo ex fratribus nostris de manibus nostris vivificae crucis assumpsere vexillum, exercitum Domini praecessuri. Confide igitur et esto robustus; quia citius forsitan quam credatur, orientalis provincia subsidium sentiet exspectatum.

Datum Laterani, IX Kal. Decembris.

CCXIX LITTERAE LEONIS REGIS ARMENIAE AD PAPAM INNOCENTIUM. Petit subsidium adversus paganos (Tharsis, Maii die 23.) Reverendissimo in Christo patri et domino INNOCENTIO, Dei gratia summo pontifici et universali papae et tanto tali honore dignissimo, LEO, per eamdem et Romani imperii gratiam rex omnium Armeniorum, cum salutatione se ipsum et quidquid potest.

Gloria, laus et honor omnipotenti Deo, qui vos tantum et talem pastorem Ecclesiae suae praeesse voluit, vestris bonis meritis exigentibus, et tam fructuosam et firmam fabricam super fundamentum apostolorum componere, et tantum lumen super candelabrum positum toto orbi terrarum, ad salutem totius Christianitatis, effundere dignatus est. In vestri vero luminis gratia salutaribus monitis reverendissimi patris nostri archiepiscopi Maguntini instructi et informati, omne regnum nobis a Deo commissum amplissimum et spatiosum et omnes Armenios huc illuc in remotis partibus diffusos, ad unitatem sanctae Romanae Ecclesiae, divina inspirante clementia, revocare cupimus et exoptamus. Ad haec, calamitates, miserias, paupertates et imbecillitatem regni Syriae et nostri per ipsum praedictum Maguntinum (quia difficilior labor erat scripto retexere) pietati vestrae patefacimus. Ipse vero per singula rei veritatem vobis explicabit, in cujus notitiam ista non praeterere. Hanc utique contritionem et collisionem in valle destituti lacrymarum jamdiu sustinuimus, quam de caetero sine spe subsidii et auxilii vestri sustinere nequimus. Verum quia zelus domus Dei tepescere non debet in cordibus, tam vestro quam nostro, non ut personam instruentis geramus, ejusdem domus decorem diligere et pro cadem domo murum nos oportet opponere, ut impetus quos super eam faciunt inimici crucis, cooperante Dei gratia, collectis in unum animi viribus resistendo excludamus. Hinc est quod vestram flexis genibus imploramus pietatem quatenus lacrymabilibus domini Maguntini precibus et nostris divino intuitu aures misericordiae porrigatis et miseriis Christianitatis compatientes, subsidium Christianissimum nobis accurrendo mittatis antequam irremeabile, quod absit, incurramus diluvium; imo cum Dei et vestro auxilio, evaginato ense, de Hur Chaldaeorum et persecutione Pharaonis liberari possimus.

Datum Tharsis, anno ab Incarnatione Domini 1199, mense Maio, die vigesima tertia.

CCXX. LEONI ILLUSTRI REGI ARMENIORUM. Respondet superiori epistolae. (Laterani, VIII Kal. Decembris.) Is Ecclesiam suam congregatam ex gentibus non habentem maculam neque rugam, super gentes et regna constituit, is extendit palmites ejus usque ad mare, et usque ad terminos terrae ipsius propagines dilatavit, cujus est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in ea. Ipse etiam Romanam Ecclesiam non solum universis fidelibus praetulit, sed super caeteras etiam Ecclesias exaltavit; ut caeterae ab ea non tantum vivendi normam et morum sumerent disciplinam, sed et fidei etiam catholicae documenta reciperent et ejus servarent humiliter instituta. In Petro enim apostolorum Principe, cui excellentius aliis Dominus ligandi et solvendi contulit potestatem, dicens ad eum: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI, 19), Ecclesia Romana sedes ejus et sessores ipsius Romani pontifices successores Petri et vicarii Jesu Christi, sibi invicem per successivas varietates temporum singulariter succedentes, super Ecclesiis omnibus et cunctis Ecclesiarum praelatis, imo etiam fidelibus universis, a Domino primatum et magisterium acceperunt; vocatis sic caeteris in partem sollicitudinis, ut apud eos plenitudo resideat potestatis. Non enim in Petro et cum Petro singulare illud privilegium exspiravit quod successoribus ejus futuris usque in finem mundi Dominus in ipso concessit; sed praeter vitae sanctitatem et miraculorum virtutes, par est in omnibus jurisdictio successorum: quos etsi diversis temporibus, eidem tamen sedi et eadem auctoritate Dominus voluit praesidere. Gaudemus autem quod tu, sicut princeps catholicus apostolicae sedis privilegium recognoscens, venerabilem fratrem nostrum Maguntinum archiepiscopum, episcopum Sabinensem, unum ex septem episcopis qui nobis in Ecclesia Romana collaterales existunt, benigne ac hilariter recepisti, et non solum per eum institutis salutaribus es instructus, quibus juxta continentiam litterarum tuarum totum regnum tuum. licet amplissimum, desideras informari, et universos Armenos ad Ecclesiae Romanae gremium revocare; sed ad honorem et gloriam apostolicae sedis, quam constitutam esse novisti super gentes et regna, diadema regni recepisti de manibus ejus et cum curasti devote ae humiliter honorare, et nos per ipsum et litteras tuas ad orientalis terrae subsidium invitasti. Ei ergo a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, qui habet corda principum in manu sua, quas possumus gratias referentes, qui tibi tantae humilitatis animum inspiravit, rogamus serenitatem regiam et exhortamur in Domino ac per apostolica tibi scripta mandamus quatenus in timore Domini et apostolicae sedis devotione persistens, ad expugnandam barbariem paganorum et vindicandam injuriam Crucifixi tanto potentius et efficacius studeas imminere, quanto fraudes et versutias hostium vicinius positus melius cognovisti; non in exercitus multitudine aut virtute, sed de ipsius potius miseratione confidens qui docet manus ad praelium et digitos movet ad bellum, qui arcus fortium superat et robore accingit infirmos. Jam enim per Dei gratiam ad commonitionem nostram multi crucis signaculum receperunt et plures, Domino dante, recipient, in defensionem orientalis provinciae opportuno tempore transituri. Jam etiam duo ex fratribus nostris de manibus nostris vivificae crucis assumpsere vexillum, exercitum Domini praecessuri. Confide igitur et esto robustus, quia citius forsitan quam credatur, orientalis provincia subsidium sentiet exspectatum.

Datum Laterani, VIII Kal. Decembris.

CCXXI. NOBILIBUS VIRIS COMITIBUS, BARONIBUS, CIVIBUS ET UNIVERSIS PER SICILIAM CONSTITUTIS. Ut Marcowaldum tyrannum et Saracenorum socium opprimant. (Laterani, VIII Kal. Decembris.) Quod futura sint novissima Marcowaldi, quantum in eo fuerit, pejora prioribus, quod non solum contra regnum Siciliae sed universum fere conjuraverit populum Christianum, quod factus sit contra vos alius Saladinus, nequitia ejus testimonium perhibet veritati, licet nulla veritas sit in eo. Egressus enim olim homo ille iniquus, vel potius immundus spiritus, Siciliam et totum regnum, cum non inveniret in Marchia requiem, sed obsidione hostium saepius vallaretur, revertar, inquit, in domum, regnum videlicet quo exivi, et assumens secum alios spiritus nequiores, Diopuldum scilicet fratrem, et fautores ipsius, ante tempus rediit vos torquere ac reliquias transmigrationis et desolationis prioris, imo totius regni excidium innovare. Disposuit siquidem, sicut quondam, diruere muros urbium, redigere civitates in villas, captivare nobiles, torquere ac mutilare potentes, spoliare divites, pauperes flagellare, trucidare coram patribus filios et adulterare conjuges ante viros, per vim violare virgines et gladio perimere repugnantes. Non credatis haec nobis, nisi fueritis talia jam perpessi, nisi nobiles vestri, ante quorum faciem terra tremere videbatur, longo macerati exsilio, facti sunt tandem membrorum mutilatione deformes, nisi quidam viri et mulieres, imo etiam, quod dolentes dicimus, sacerdotes in mare praecipitati fuerint, quidam flammis adulti, multi quoque liquenti sagimine concremati. Nos autem olim ejus malitiam praevidentes et malum vincere volentes in bono, cum se universis mandatis nostris exponeret, ut tentaremus spiritum si esset ex Deo, sicut saepe per litteras nostras vobis meminimus intimasse, recepto ab eo per quosdam fratrum nostrorum publice super crucem et Evangelia juramento quod super omnibus, pro quibus excommunicatus fuerat, mandatis apostolicis sine contradictione qualibet obediret, fecimus eum a vinculo excommunicationis absolvi et inter caetera praecipi absoluto ut penitus a balio regni et molestatione cessaret; quod se scripsit postmodum nec pro Deo, nec pro homine servaturum; quod sub praedicta forma juraverit prius per suas nobis litteras intimasset, quas apud nos, in certum infidelitatis ejus indicium, in testimonium reservamus. Caeterum nos fraudes ejus et versutias attendentes, ipsum cum universis fautoribus suis, nominatim autem Diopuldo et fratribus ejus, Odone de Lavian. Willielmo Crasso et sequacibus et fautoribus ejus, excommunicationis curavimus vinculo innodare; et universos a juramento fidelitatis, societatis vel hominii ei praestiti absolventes, omnem terram ad quam ipse vel aliquis de principalibus fautoribus ejus devenerit, sententiae subjecimus interdicti, et mandavimus praedictos omnes per fratres et coepiscopos nostros et alios Ecclesiarum praelatos singulis diebus Dominicis et festivis excommunicatos publice nuntiari. Dictus vero Marcowaldus a simili sibi quaerens auxilium, a pirata praedo et raptor, a marino non jam latrunculo sed latrone, Willielmum Crassum, quem ei tam poena quam facinus coaequabat, ascivit; et quasi non sufficeret ei quod charissimus in Christo filius noster F. Siciliae rex illustris suo fuerat patrimonio spoliatus, nisi eum faceret etiam matris possessione privari (sicut nobis ex transcripto litterarum quas Phy. mittebat, innotuit), Siciliam est ingressus, et non regni, sed regis etiam (oblitus beneficiorum patris, qui eum erexit de pulvere et de stercore suscitavit) excidium meditatur, quasi suis dicens fautoribus: Hic est haeres; venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem ipsius (Marc. XII, 16). Si nobis non creditis, operibus credite. In ipso namque ingressu suo quibusdam Saracenis confoederatus, eorum sibi contra regem et Christianos convocavit auxilium; et ut eorum animos ad stragem nostrorum amplius excitaret et sitim augeret eorum, jam ipsorum fauces Christiano sanguine cruentavit et mulieres Christianas captas per violentiam eorum exposuit voluntati. Quem igitur, etsi non pueri regis, Regis regum causa non moveat et non tangat injuria Crucifixi? Quis non insurgat in illum qui contra omnes insurgit et inimicis crucis se jungit ut fidem crucis evacuet, et factus infideli deterior infidelibus nititur subjugare fideles? Zelum igitur divinae legis habentes, cum Phinee festinetis accingi, ut Judaeum divertentem ad Madianitam, cum ea uno unius ictu gladii feriatis et regni Siciliae defendatis honorem, quem defensuros vos fidei religione firmastis. Licet enim Saraceni [ f. Saracenos], si in fidelitate praedicti regis permanserint, diligere ac manutenere velimus et bonas eis consuetudines adaugere, sustinere tamen nec volumus nec debemus ut cum Marcowaldo regni excidium machinentur. Monemus igitur universitatem vestram et exhortamur in Domino, et in remissionem vobis injungimus peccatorum quatenus in dictum Marcowaldum inimicum Dei et Ecclesiae, persecutorem regis, inde solummodo fortiorem hostem Christianae religionis unde familiaris est inimicus, in nomine Domini exercituum potenter et viriliter assurgatis, non timentes ante faciem ejus, quoniam ex quo recessit a Domino, invenient eum multa mala, quoniam et Dominus ab ipso recessit nec derelinquet ulterius virgam peccatoris super sortem justorum. Nos enim attendentes perfidiam Marcowaldi, qui cum non potuerit cum Christianis hactenus praevalere, cum Saracenis, ut praelibavimus, nititur opprimere Christianos, universis procedentibus contra eos in hac nequitia perdurantes illam concedimus veniam peccatorum quam in defensionem terrae orientalis transfretantibus indulgemus. Per Siciliam enim subveniri poterit facilius terrae sanctae: quae si, quod absit, in Saracenorum potentiam deveniret, nulla de caetero recuperationi Hierosolymitanae provinciae fiducia remaneret. Nos autem dilectum filium C. tituli Sancti Laurentii in Lucina presbyterum cardinalem, apostolicae sedis legatum, et venerabiles fratres nostros Neapolitanum et Tarentinum archiepiscopos in regni subsidium cum copioso exercitu destinamus. Mementote igitur opprobrii totius regni, quod vobis a cunctis gentibus exprobratur, scilicet quod citius totum regnum fuerit occupatum quam una soleat civitas occupari. Quid ergo dicetur de servo, cum de domino id dicatur? Eritis enim de caetero, nisi fideliter persistatis et resistatis potenter, opprobrium hominum et abjectio plebis et ludibrium gentium et fabula populorum.

Datum Laterani, VIII Kal. Decembris.

CCXXII. PIPIONI CLERICO. Cum a nobis petitur, etc., usque ad verbum assensu, personam tuam cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis, etc., usque ad verbum suscipimus. Specialiter autem praebendam Sancti Georgii de Canaceto, sicut eam juste possides et quiete, auctoritate tibi apostolica confirmamus, etc. Nulli ergo, etc.

In eumdem modum pro Azone subdiacono super ecclesia Sancti Sylvestri de Roncalia.

CCXXIII. DE LUCEDIO ET SANCTI SALVATORIS ABBATIBUS PAPIENSIBUS. Ut monasterium S. Columbani instaurent. (Datum Laterani. Jam saepius nostrum pulsavit auditum quod monasterium Sancti Columbani Bobiensis et in spiritualibus usque adeo sit collapsum et in temporalibus etiam diminutum, quod, nisi per auxilium divinae gratiae nostraeque sollicitudinis interventu, vix speretur ipsius reparatio proventura. Et quoniam instantia nostra quotidiana est secundum Apostolum, omnium Ecclesiarum sollicitudo continua, nec omnes possumus personaliter visitare, majoribus occupati, nostras vobis vices in hac parte duximus committendas, concessa vobis plenaria potestate corrigendi tam in capite quam in membris quae fuerint corrigenda et puniendi per censuras ecclesiasticas, si qui vobis contumaces exstiterint et rebelles. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus ad dictum coenobium pariter accedentes, super statu ipsius inquiratis plenius veritatem et Deum habentes prae oculis, sine personarum acceptione quidquid ibidem inveneritis corrigendum, requisito consilio venerabilis fratris nostri episcopi Bobiensis, nostra freti auctoritate, remoto appellationis obstaculo, corrigatis; cujus electum si minus utilem inveneritis ad regimen abbatiae, sine praejudicio tam episcopi quam etiam monasterii ejus resignatione recepta, talem ibidem pastorem per electionem canonicam instituere procuretis qui et prodesse noverit et praeesse; attentius provisuri ut mandatum apostolicum taliter exsequamini quod sollicitudo vestra debeat in Domino commendari.

Datum Laterani.

CCXXIV. BOBIENSI EPISCOPO. De libertate monasterii S. Columbani. (Laterani, Kal. Decembris.) Accedens ad apostolicam sedem dilectus filius electus Sancti Columbani Bobiensis de te in auditorio nostro graviter est conquestus quod cum monasterium sibi commissum a tempore beati Gregorii ad Romanam Ecclesiam usque ad moderna tempora pleno jure spectaverit, tu occasione cujusdam sententiae a felicis recordationis Eugenio papa praedecessore nostro contra monasterium ipsum per abbatis illius temporis imperitiam vel fraudem forsitan promulgatae, quam bonae memoriae L. papa successor ipsius postea confirmavit, Bobiensi Ecclesiae abbatiam ipsam niteris subjugare; de cujus possessionibus et redditibus cum episcopium et canonica ditata sint pariter et dotata, non videbatur consonum rationi ut cum jactura temporalium rerum, libertatis etiam suae dispendium pateretur et coenobium, quod prius ad Romanam Ecclesiam nullo pertinuerat mediante, postquam ibi factus fuit episcopus multitudine fidelium excrescente, subjectum fieret Ecclesiae Bobiensi. Post hanc autem divisionem monasterium idem, sicut prius fuerat, proponebatur in libertate pristina permansisse; in quam non sine multis molestiis et damnis innumeris per Bobienses episcopos irrogatis, abbates, qui pro tempore fuerant, se usque ad haec tempora vindicarunt. Petebat igitur idem electus monasterium ipsum in sua libertate ac speciali apostolicae sedis subjectione servari, et ipsius renuntiatione recepta, qui se proponebat insufficientem ad regimen abbatiae, eidem coenobio de pastore idoneo provideri, vel si forte judicaretur idoneus; sibi munus benedictionis conferri, et sicut de antecessore ipsius factum fuerat, per Romanam Ecclesiam benedici, quemadmodum ex litteris authenticis apparebat. Sane praemissis objectionibus dilectus filius . . . nuntius tuus, licet praesens affuerit, nihil voluit respondere, ob alia quae sequuntur se asserens ad nostram praesentiam destinatum; quamvis venerabilis frater noster Vercellen. episcopus, olim Ecclesiae Bobiensis electus, multa pro ipsa studuerit allegare. Cum enim praefatum monasterium de multa quae in eo religionis viguit observantia, jam ad tantam sit dissolutionem ordinis monastici devolutum, quod vix in abbate ac monachis aliquod valeat religionis vestigium inveniri; tu quoniam idem monasterium tuae sollicitudini est commissum, electo dedisti etiam in virtute obedientiae, quam tibi praestiterat manualem, saepius in mandatis ut in claustro, a vesperis praecedentis diei donec die sequenti missarum solemnia finirentur, silentium servaretur, fratres in refectorio ab esu carnium abstinerent, cibos religioni aptos, non sine lectione sacrae Scripturae, cum silentio comesturi, et dimissis singularibus cameris, in dormitorio pariter recubarent, ipse vero, qui ordinem presbyterii non susceperat, clericos non praesumeret tonsurare. Caeterum, quoniam in praemissis post multas commonitiones et preces superbe nimis tibi obedire contempsit, excommunicationi eum in Coena Domini subjecisti, si usque ad octavas Resurrectionis sequentis tuam non implevisset super his omnibus jussionem. Sed neque sic electus ipse obedientiam debitam recognovit; sed in sua obstinatione perdurans, excommunicationis sententiam, a venerabili fratre nostro Januensi archiepiscopo etiam confirmatam, sicut ex ipsius litteris colligitur evidenter, non observat. Unde idem clericus tuo nomine postulavit quatenus eamdem sententiam confirmantes, per clerum et populum Bobiensem faceremus ipsam usque ad satisfactionem congruam custodiri; auctoritate tibi apostolica indulgentes, ut si usque ad certum terminum ad tuam obedientiam non rediret, ex tunc tibi liceret eum ab abbatiae officio removere et alium in ea idoneum ordinare; eidem etiam electo ac monachis daremus firmiter in mandatis ut, in praemissis praeceptis et aliis regularibus et honestis, tibi tanquam suo pontifici obedirent; alioquin sententiam quam ferres in eos, ratam haberemus et faceremus firmiter observari. Sane super his quae praemisimus tractatum habuimus diligentem, quibusdam asserentibus ex praefata sententia Ecclesiae Romanae praejudicium generatum; cum idem praedecessor noster, quasi ex certa scientia ipsius, monasterium speciale Bobiensi Ecclesiae decreverit subjacere, cum coram eo super libertate ipsius fuerit allegatum; nonnullis in contrarium sentientibus eamdem sententiam in nullo apostolicae sedi praejudicare debere, cum eum ex officii debito et juris necessitate, super quaestione de qua cognoverat, oportuerit judicare nec res judicata illis obesse poterat inter quos non exstitit judicatum. Cum igitur deferendi fraternitati tuae, quantum cum Deo possumus, voluntatem et propositum habeamus, in absentia partis tuae super subjectione vel libertate monasterii ad praesens nec statuendum aliquid duximus nec mutandum; fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, si munimentum aliquod habes per quod dictum coenobium ex concessione sedis apostolicae tuo doceatur episcopio fuisse subjectum, usque ad Dominicam qua cantatur Laetare Hierusalem, illud nobis non differas per proprium nuntium destinare, ut, intellecta plenius veritate, Bobiensem Ecclesiam in sua justitia tueamur. Alioquin, quoniam, etsi suam velimus justitiam Ecclesiae Bobiensi servare, jura tamen apostolicae sedis habita custodire satagimus et invasa recuperare tenemur, communicato consilio ex tunc in ipso negotio, quemadmodum divinus nobis motus ingesserit procedemus. Sane renuntiationem ipsius electi, ne juris tui ex ea dispendium aliquod sustineres, cum in possessione dicaris subjectionis ipsius monasterii constitutus, non duximus admittendam; sed dilectis filiis . . . de Luceio et . . . Sancti Salvatoris Papien. abbatibus, quibus correctionem commisimus monasterii tam in capite quam in membris, concessa eisdem nihilominus potestate rebelles per censuram ecclesiasticam coercendi, dedimus in mandatis ut ad locum pariter accedentes, una cum tuo consilio utilitatibus antedicti coenobii studeant imminere; ita quod, si electum inutilem invenerint ad regimen abbatiae, sine praejudicio tuo ipsius resignatione recepta, talem ibi per electionem canonicam praefici faciant in pastorem qui praeesse noverit pariter et prodesse.

Datum Later., Kal. Decemb.

CCXXV. CENTIO SUBDIACONO ET NOTARIO NOSTRO, RECTORI, JUDICIBUS, CONSULIBUS, ET POPULO BENEVENTAN. De poena illius qui consulem interemit. Cum impunitas scelerum parere consueverit audaciam delinquendi, sic malefactorum excessus animadversione sunt debita puniendi, ut et ipsi poeniteant de commissis et caeteri qui audierint, suam: consimilibus metu poenae retrahant voluntatem. Licet enim ex apostolicae servitutis officio sollicitudo nobis immineat generalis, de illis tamen qui spiritualiter et temporaliter nostrae sunt jurisdictioni subjecti, nos oportet sollicitius cogitare; quatenus sub nostro regimine boni digna recipiant praemia meritorum, et malos debitae ultionis poena castiget. Audivimus equidem et non potuimus non moveri quod Ger. filius Roffridi, civis Beneventanus, diabolico inebriatus veneno, Dei et nostro timore postposito et honore Beneventanae civitatis abjecto, Jacobum de Sculdasio, dum consulatus fungeretur officio, interfecit; et pater ac frater interfectoris, qui tam atroci sceleri personaliter interfuisse dicuntur, licet in praesentia vestra se nostro juraverint conspectui praesentare, ad nos tamen sicut credimus, non venerunt; imo tam praedictus homicida quam ipsi in civitate Beneventana non metuunt, sicut audivimus, commorari. Volentes igitur ut malefactorem praedictum et fautores ipsius debita poena percellat et civitas Beneventana similem in posterum valeat evitare jacturam, praesentium auctoritate statuimus ut memoratus homicida de caetero Beneventanam civitatem non audeat introire, nec haereditatis paternae percipiat aliquam portionem; imo pars ejus, si patrem praemori forte contigerit, ad opus curiae reservetur; nec unquam in eadem civitate praevaleat aliquod officium gerere dignitatis, nisi forte fuerit illi concessum ex indulgentia sedis apostolicae generali. Hoc etiam idem futuris temporibus decernimus observandum de illis qui judices, consules, regalenses vel alios ministeriales curiae vulnerare aut interficere qualibet temeritate praesument. Patrem autem et fratrem homicidae jam dicti tandiu extra civitatem vestram praecipimus permanere, donec ad praesentiam nostram accedant et ad vos cum litterarum nostrarum testimonio revertantur. Salvo nihilominus apostolicae sedis mandato, si quid super hoc fuerit severius statuendum. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae constitutionis, etc.

CCXXVI. UNIVERSIS SARACENIS IN SICILIA CONSTITUTIS, IN DEVOTIONE NOSTRA ET FIDELITATE REGIA PERMANERE. Ne contra verum Siciliae regem adhaereant Marcowaldo. (Datum Laterani.) Cum vos audivimus et gaudemus in ritu vestro servasse hactenus et adhuc servare rigorem, ut fidem dominis vestris juxta morem vestrum exhibitam servaveritis et servetis illaesam, nec eam duxeritis aliquando violandam quod in facto Marcowaldi optamus manifestius experiri, ut vos nec promissionibus allicere possit nec minis aut violentia deterrere, quin in fidelitate charissimi in Christo filii nostri F. Siciliae regis illustris fideliter persistatis et ipsius Marcowaldi resistatis conatibus viriliter et potenter. Illa etenim in temporalibus discretione vigetis, ut et bona discernentes a malis et a bonis etiam meliora, despectis et abjectis possimis, optima quaelibet eligatis. Nostis siquidem, sicut credimus, ex auditu mansuetudinem apostolicae sedis, quae sic superbis resistit ut humilibus et subjectis det gratiam. Nostis et per experientiam tyrannidem Marcowaldi, quae his solis parcit quibus nocere non potest, sed saevit tanto fortius in subjectos, quanto se amplius in ejus curaverint humiliare conspectu, retribuens mala pro bonis et odium pro dilectione rependens, sicut ex ejus patet operibus manifeste. Scitis etenim qualiter eos quorum vocatione olim cum domino suo regnum intraverat, quorum proditione occupaverat regni arces, imo etiam totum regnum, non solum omnibus bonis fecerit spoliari, sed animadvertens etiam in personas, eos in exsilium destinaverit et tandem fecerit mutilari. Audistis etiam et vidistis immanitatem ipsius, qualiter sacerdotes et alios praecipitarit in mare, qualiter multos flammis exusserit, qualiter omnes et singulos flagellarit. Intelligere quidem vos credimus et pro firmo tenere quod si Christianis ejus oculus non pepercit, non parceret etiam Saracenis, in quos tanto saeviret liberius, quanto se majus crederet obsequium praestare Deo, effundendo sanguinem paganorum. Qui enim in dominum suum et domini sui filium (qui eum de pulvere suscitavit et erexit de stercore), conjuravit, et eum materna nititur possessione privare, malignaretur severius in alienigenas, imo in alterius ritus et observantiae disparis nationes, quarum sanguine suas sitit inebriare sagittas et gladium cruentare; et qui contra salutem animae suae Christianorum diripit spolia, si contra vos vel violentia vel astutia praevaleret, ad suum vos subsidium vanis promissionibus invitando, divitias vestras penitus exhauriret et suis daret in praedam. Sane nec juramentum vobis nec promissiones aliquas observaret, qui juramentum nobis publice praestitum non servavit. Intelligentes igitur intelligite veritatem, et in solita progenitorum vestrorum et vestra fidelitatis constantia permanentes, non subjiciatis vos et vestros posteros jugo ejus: quod etsi videretur in initio leve, colla tamen gestantium in fine confringeret; et vel nullus vel inutilis esset poenitentiae locus, postquam cancer vitalibus irrepsisset. Cogitare debetis quod cum contra Saracenos multi jam conjuraverint principes Occidentis et multa populi multitudo, assumpto crucis signaculo, in proximo disposuerit transfretare; si vos contra Christianos Marcowaldo et Marcowaldum vobis contra regem puerum contingeret adhaerere, in vos arma converterent; et Marcowaldus, cum vires eorum sustinere non posset, ipsos animo volens vel invitus sanguine vestro placaret, et vitam suam redimeret morte vestra. Monemus igitur universitatem vestram, consulimus et hortamur, per apostolica vobis scripta districte praecipiendo mandantes, quatenus in hoc progenitorum vestrorum constantiam imitantes, nec ingrati beneficiorum quae vobis reges Siciliae contulerunt, attendentes etiam mansuetudinem apostolicae sedis, quae vos non solum manutenere vult in bonis consuetudinibus, sed augere, in devotione nostra et fidelitate regia persistatis, nec credatis promissionibus et fallaciis Marcowaldi, qui ad hoc solum promittit ut fallat, ad hoc fallit ut vos possit suae tyrannidi subjugare. Nos autem in defensionem vestram et expugnationem ipsius, dilectum filium C. tituli Sancti Laurentii in Lucina presbyterum cardinalem et venerabiles fratres nostros Neapolitanum et Tarentinum archiepiscopos et dilectos filios nobiles viros Ja. Marescalcum et O. de Palumbria consanguineos nostros, in regnum dirigimus cum exercitu copioso; ante cujus conspectum Marcowaldus subsistere, dante Domino, non valebit, sed cum universis sequacibus et fautoribus suis irreparabiliter conteretur. Dedimus autem eidem legato et omnibus nuntiis nostris districtius in praeceptis ut vos manuteneant et defendant et in bonis curent consuetudinibus adaugere.

Dat. Laterani.

CCXXVII. NIVERNIENSI EPISCOPO. De absolutione sacerdotis, qui hostibus indicaverat hominem, quem illi laqueo strangularunt. (Datum Laterani.) Pervenit ad audientiam nostram, I. sacerdote de Naizin ordine Cisterciensi novitio intimante, quod, cum adhuc esset in habitu saeculari, quidam servientes, quo quidam homo quem quaerebant abiisset, ab eo cum instantia quaesiverunt: qui cum ad quid eum quaererent ignoraret, illic eum esse respondit; ad quem locum illi protinus venientes, nec eum invenientes ibidem, postea inventum alibi patibulo suspenderunt. Verum quia eum aliquantulum conscientia remordebat, bonae memoriae H. Bituricensi archiepiscopo, qualiter factum fuerat, intimavit, qui eum a missae celebratione prohibuit donec uteretur consilio saniori. Nunc autem quoniam ad ordinem Cisterciensem se transtulit, a nobis misericordiam postulat et requirit. Cum igitur praefatus sacerdos in hoc commendandus existat quod a nobis duxit consilium requirendum, quia bonarum mentium est ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est; fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus inquiras de praemissis diligentius veritatem, et si rem inveneris taliter se habere, cum ex hoc praefatus sacerdos dignoscatur nullius culpae maculam contraxisse, auctoritate nostra des ei licentiam celebrandi.

Datum Laterani.

CCXXVIII. VERONENSI EPISCOPO, ROMANAE ECCLESIAE CARDINALI. Ut pertinaces haeretici puniantur, et resipiscere volentibus gremium Ecclesiae non praecludatur. (Laterani, VIII Id. Decembris.) Licet in agro patris familias evangelici zizania saepe pullulent inter messes, et vineam Domini Sabaoth interdum nitatur tinea demoliri; sic tamen prudens agricola vinitorque discretus salubre debet remedium invenire, ne vel triticum evellatur inter zizania, vel in dejectione tineae vinea corrumpatur. Similiter etiam, licet ad abolendam haereticam pravitatem invigilare debeat sollicitudo pastoris, sollicite tamen debet attendere ne vel damnet innoxios vel nocentes absolvat. Accepimus autem quod auctoritate litterarum nostrarum, quas dilectis filiis nostris archipresbyteris et canonicis Ecclesiae tuae contra Gazaros [Cataros], Arnaldistas, Pauperes de Lugduno et Humiliatos, qui nondum redierunt ad mandatum apostolicae sedis et haereticos universos direximus, dictus archipresbyter tam contra Humiliatos quam universos haereticos, sine distinctione quam posueramus in litteris nostris, excommunicationis sententiam promulgavit; cujus occasione sententiae nonnulli quosdam qui, licet inviti, a populo Humiliati dicuntur, licet nullam haeresim sed fidem, sicut dicitur, sapiant orthodoxam et in humilitate cordis et corporis studeant Domino famulari, qui etiam in manibus tuis stare mandatis Ecclesiae juraverunt, evitant et eis tanquam excommunicatis communicare sicut hactenus non praesumunt. Quia vero non est nostrae intentionis innoxios cum nocentibus condemnare, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus tales ad tuam praesentiam convoces et inquiras tam ab aliis de vita et conversatione ipsorum quam ab eis de articulis fidei et aliis quae videris inquirenda; et si nihil senserint quod sapiat haereticam pravitatem, eos Catholicos esse denunties et praedicta sententia non teneri. Quod si forsan aliquid contra fidem sapiant orthodoxam et parati fuerint ab errore discedere ac mandatis apostolicis obedire, recepto ab eis juxta formam Ecclesiae juramento, quod solet a talibus exhiberi, beneficium eis absolutionis impendas: mandans eisdem sub debito juramenti praestiti ut errorem quem approbaverant, publice improbent et in aliis studeant pro viribus confutare; de caetero etiam fidem orthodoxam servent, et sedem apostolicam venerentur.

Datum Laterani, VIII Idus Decembris.

CCXXIX. B. PISTORIENSI EPISCOPO. Qualiter decima persolvenda sint. (Laterani, IV Non. Decembris.) A nobis tua fraternitas requisivit utrum ab illis decimas exigere debeas qui possessiones dant vel recipiunt ad affictum, cum alii se conentur per alios excusare quo minus cogantur ad decimas persolvendas; quid etiam sit de mulieribus in episcopatu tuo presbyteris in capellis sub conversationis specie cohabitantibus faciendum, unde infamia irrogatur ordini clericorum. Cum igitur quilibet decimas solvere teneatur, nisi a praestatione ipsarum specialiter sit exemptus, fraternitati tuae duximus respondendum quod a dantibus possessiones et accipientibus ad affictum, de fructibus quos percipiunt decimae sunt solvendae, nisi ab eis aliquid ostendatur quare ab hujusmodi sint immunes. Cum clericis quoque non permittas mulierculas habitare; nisi forte de illis personis existant in quibus naturale foedus nihil permittit scaevi criminis aestimari.

Datum Laterani, IX Nonas Decembris.

CCXXX. LEGLENNENSI EPISCOPO. Quod non facile excommunicari possit. (Laterani, XII Kal. Decembris.) Cum facti simus, secundum Apostolum, sapientibus et insipientibus debitores, honori fratrum et coepiscoporum nostrorum, quos apostolica sedes in partem sollicitudinis evocavit, tanto abundantius deferre volumus et optamus, quanto propter eminentiam dignitatis a nobis et aliis sunt propensius honorandi. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis justis petitionibus inclinati, praesenti pagina tibi duximus indulgendum ne quispiam praelatorum, nisi pro manifesta et rationabili causa, excommunicationis vel suspensionis in te, quem nos, licet indigni, propriis manibus consecravimus, sententiam valeat promulgare. Nulli ergo, etc.

Datum Laterani, XII Kal. Decembris.

CCXXXI. LEGLENNENSI EPISCOPO. Ut injuste spoliatus archidiaconus restituatur. (Laterani, VII Id. Decembris.) Sicut nostro est apostolatui reseratum, inter alia multa et gravia quae H. fugitivus monachus Cantuariensis excommunicatus et maledictus in praejudicium Ecclesiae Leglennensis et animae suae perniciem nequiter attentavit, post exsecrationem suam dilectum filium Ecclesiae tuae archidiaconum in tantum metu suspensionis illato coegit, eum exire de ipsa Ecclesia non permittens, quod ipsum archidiaconatus officium, vellet nollet, oportuit resignare: in cujus locum alius quidam fuit violenter intrusus. Cum igitur idem monachus, tanquam fur et latro, non per ostium sit ingressus nec aliquid de rebus episcopi quod invasit, per eum de jure conferri valeat vel disponi, omnibus ordinationibus et dispositionibus factis ab eo penitus irritis, ut de praemisso archidiaconatu et aliis dignitatibus et officiis canonice valeas, appellatione remota, tanquam proprius pontifex ordinare, quod ab eodem intruso factum est non obstante, liberam tibi appellatione remota tribuimus auctoritate praesentium facultatem. Nulli ergo, etc.

Datum Laterani, VII Idus Decembris.

CCXXXII. ULIXBONENSI ET COLIMBRIENSI EPISCOPIS. Non facile qualiscunque metus et vis votum rescindit. (Laterani, Kal. Decembris.) Insinuante V. nobili muliere, nostro est apostolatui reseratum quod dudum puella et in annis teneris constituta, M. Sancii accepit in virum, qui ab inimicis crucis Christi fuit parvo post tempore interfectus; post cujus obitum a quibusdam curialibus fuit regi Legionensi pro relictae copula supplicatum. Quod cum ad consanguineorum ejus notitiam devenisset, ut maritum acciperet ei sub obtestatione regia suggesserunt. Ipsa vero quod tunc nollet nubere protestante, consilium accepit ab eis quod votum emitteret castitatis. Hoc autem in manibus cujusdam de fratribus Sancti Augustini eo fecit adjecto tenore, ut in domo propria cum omni sua substantia remaneret. Sane in ejusdem ordinis habitu biennio post permansit; licet in se invitam fecisse asserat et coactam tam metu regio quam parentum. Posthaec eidem regi quod fecerat indicavit. Quod approbans vetuit ne quis, ea nolente, domum intraret ipsius vel exinde aliquid asportaret. Interim vero tempore modico elabente, P. curialis regias litteras secum portans et F. Ferdinandi, dictae mulieris domum intrantes, ut ipse P. vi saltem eam duceret in uxorem, acceperant ab ipsa quod si eam idem P. duceret, ipsius manibus interiret. Posthaec vero dimissis domo et omnibus quae habebat, in domo cujusdam Judaei per tres, in ecclesia vero Sanctae Mariae de Veiga per sex latuit septimanas; ita quod exinde propter necessitates humanas etiam egredi non auderet; tandem se coactam videns et omnibus destitutam, et attendens nihilominus quod invita votum emiserit, eo dimisso de parentum consilio, P. Michaelis publice fuit matrimonialiter copulata, de qua quatuor sustulit filios tempore procedente. Verum quia salutem animae omnibus desiderat anteferre ac metuens quod hujusmodi conjunctio licita non existat, quid super his tenere debeat edoceri responso nostro suppliciter postulavit. Nos ergo attendentes quod in emissione voti, quod praecessit, nulla vel modica coactio affuisset, quam patientia et perseverantia sequentis temporis penitus profugavit, et quod sequens conjunctio potius iniqua fuit et violenter extorta, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus inquisita diligentius veritate, si praemissis veritas suffragatur, praefatam feminam ad male dimissum religionis habitum resumendum et servandum quod vovit monere ac inducere procuretis, et si opus fuerit, per censuram ecclesiasticam coercere. Quod si ambo, alter vestrum, etc.

Datum Lat., Kal. Decembris.

CCXXXIII. MANNENSI EPISCOPO, ARCHIDIACONO BANGORENSI ET PRIORI DE INSULA GLANNAVO. Ne ante septennium sponsalia contrahantur. (Laterani, VIII Kal. Decembris.) Postulavit a nobis dilectus filius vir nobilis R. princeps Norwaliae, ut de concessione nostra sibi liceret filiam dilecti filii principis Insularum subarrhatam ab ipso accipere in uxorem, non obstante quod patruo ejus eadem infra nubiles annos exstitit desponsata, cum tamen a neutro traducta fuisset. Verum quoniam nobis constare non potuit cujus aetatis puella tempore subarrhationis vel desponsationis exstiterit et cui antea fuerit, puta nepoti vel patruo, desponsata, cum secundum diversitates factorum jura etiam sint diversa, in hujusmodi certum non potuimus dare responsum, quoniam juxta canonicas sanctiones in rebus ambiguis non est absolutum judicium proferendum. Volentes autem, quantum cum Deo possumus, justas postulationes praefati principis sine difficultate qualibet exaudire, inquisitionem eorum quae praemisimus sub certa forma examini vestro duximus committendam, quid juris sit in singulis articulis supponentes. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus vocatis ad praesentiam vestram quos videritis evocandos, sollicite inquiratis utrum puella septennium non attigerit quando subarrhata exstitit a nepote, vel patruo desponsata. In utroque namque istorum casuum, quia tam subarrhatio quam desponsatio de jure non tenuit, quae non potest septennium praevenire, quod factum est a patruo primo vel postea non obstante, nisi aliud quid impediat, puella eadem legitime contrahere poterit cum nepote. Si vero tam subarrhationis quam desponsationis tempore septennis exstitit vel majoris aetatis, cum ex tunc incipiant placere sponsalia, si praecessit desponsatio patrui, non potuit contrahere cum nepote; quoniam secundum traditiones et observantias regulares nullus potest sponsam consanguinei sui accipere in uxorem, et hi duo casus non ad imparia judicantur. Si autem subarrhatio facta cum nepote praecessit, quod secutum fuit postea non tenente, cum per secundum factum non potuerit primum dissolvi, quod quantum ad sponsalia sortitum fuerit firmitatem, volentibus personis principalibus, matrimonium inter eas poterit consummari. Si vero nepos eam ante septennium subarrhavit et patruus in septennio vel post septennium desponsavit eamdem, nepos eam propter rationem praemissam ducere non poterit in uxorem, sin, vice versa, eam sibi legitime poterit copulare. Pro iis quae praemisimus memoriae commendatis, cum de facto vobis constiterit, de jure non poteritis dubitare. Vos ergo, appellatione remota, secundum praemissas distinctiones injunctum vobis curetis negotium diffinire. Quod si omnes, etc., tu, frater episcope, cum eorum altero.

Dat. Lat., VIII Kal. Decembris.

CCXXXIV. ABBATI ET CONVENTUI SANCTAE MARIAE DE PRATO DE LEICESTRE. Ut pauperem quemdam, ex Judaeo Christianum, alant. (Laterani, Non. Decembris.) Quanto populus Judaicae caecitatis superficiem divinarum Scripturarum attendens et negligens puritatem medullae quae doctrinae spiritualis in se continet intellectum, damnabilius in sua contumacia perduravit et se ipsos adhuc involvi permittunt in barathro tenebrarum, tanto his qui tenent et amplectuntur fidei veritatem et desiderant propagationem nominis Christiani, amplius est in Domino congaudendum, si qui gratia sancti Spiritus illustrati, abrenuntiato errore Judaico, a tenebris se convertunt ad lucem et fidem recipiunt Christianam; et attenta est sollicitudine providendum ne inter alios Christi fideles inedia deprimantur, cum plerique horum pro indigentia necessariarum rerum, post receptum baptismum, in confusionem non modicam inducantur, ita ut plerumque, faciente illorum avaritia qui, cum ipsi abundent, Christum pauperem respicere dedignantur, retro cogantur abire. Hinc est quod cum dilectus filius R. lator praesentium ad commonitionem cujusdam nobilis viri, spretis et postpositis omnino divitiis quas habebat, Christum potius sequi volens quam in luto divitiarum putrescere, baptismi receperit sacramentum, et nunc praefato nobili viro viam universae carnis ingresso, qui sufficienter ei necessaria ministrabat, ita pauperpate gravetur, ut non habeat unde vitae sustentationem possit habere per vos ipsius necessitati provideri volentes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus, ob reverentiam illius per quem ipse lucem veritatis accepit, taliter ei necessaria ministretis, quod in victu et vestitu convenienter sit ei provisum: scituri pro certo quod graviter et moleste ferremus, nec possemus sub dissimulatione transire, si mandatum nostrum, quod opus continet in se pietatis, relinqueretis aliquatenus imperfectum.

Datum Lat., Nonis Decembris.

CCXXXV. CISTERCIENSI, MORIMUNDENSI, ET DE CRISTA ABBATIBUS. Ut cum Metensi episcopo de haeresi suspectos examinent. (Laterani, V Id. Decembris.) Ea est in fovendis virtutibus et vitiis exstirpandis a praelatis Ecclesiarum servanda discretio et circumspectio adhibenda, ne vel internascentium densitate spinarum enormiter frumenta laedantur, vel insuper seminatorum zizaniorum evulsione triticum evellatur. In abscidendis etiam et curandis corporibus infirmorum sic oculi diligentia praecedere debet manus officium et ferrum digitus praevenire, ne si cauterium adhibeatur incaute, non tam partes infirmas non sanet quam sanas infirmet: quod tanto diligentius in mentis languoribus est servandum, quanto animam novimus corpore digniorem et spiritualia carnalibus praeponenda. Hoc autem infra nos ipsos diligentius attendentes, cum olim venerabilis frater noster Metensis episcopus per suas nobis litteras intimasset quod tam in dioecesi quam in urbe Metensi laicorum et mulierum non modica multitudo Gallicae cuidam translationi divinorum librorum intendens, secretis conventiculis etiam inter se invicem eructare praesumerent, aliorum aspernantes consortium et in faciem redarguentibus presbyteris resistentes, quorum simplicitatem fastidiunt, in suae translationis peritia confidentes, non protinus ad vindictam nos res accendit incognita, sed universis tam in urbe quam in Metensi dioecesi constitutis sub eo tenore litteras curavimus apostolicas destinare, qui vobis ex transcripti earum poterit inspectione patere. Eidem insuper episcopo et capitulo Meten. dedimus in mandatis ut inquirerent sollicite veritatem quis fuerit auctor translationis illius, quae intentio transferentis, quae fides utentium, quae causa docendi; si utentes ipsa venerarentur apostolicam sedem, et catholicam Ecclesiam honorarent; ut super his et aliis quae necessaria sunt ad indagandam plenius veritatem per eorum litteras sufficienter instructi, plenius intelligeremus et planius quid super his statui oporteret. Nuper autem idem episcopus per suas nobis litteras intimavit quod quidam eorum quos notabiles prioribus litteris denotarat mandatis recusant apostolicis obedire; quibusdam eorum clanculo, quibusdam vero jam publice obediendum esse dicentibus soli Deo; ab occultis etiam conventiculis non cessantes, officium praedicationis occulte, licet a nullo mittantur, prohibiti etiam, sibi non metuunt usurpare; aspernantes sibi dissimiles et translationi eidem usque adeo insistentes, ut se nec episcopo nec metropolitano suo nec nobis ipsis asserant parituros, si eam decreverimus abolendam. Licet autem tales in eo reprehendi merito videantur quod occulta conventicula celebrant, officium praedicationis usurpant, simplicitatem despiciunt sacerdotum et eorum consortia qui dictam translationem non recipiunt aspernantur; ne quid tamen subito facere videamur, discretioni vestrae, de qua plene confidimus, per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus ad civitatem Meten. pariter accedentes, cum eodem episcopo convocetis coram vobis talia sapientes, et adhaerentes translationi praedictae, et si fieri poterit, quae in eis reprehensibilia fuerint, auctoritate freti apostolica, sublato appellationis obstaculo corrigatis. Quod si correctionem vestram recipere forte noluerint, inquiratis super capitulis illis quae in litteris quas episcopo miseramus expressa fuisse superius vobis expressimus et aliis etiam diligentius veritatem, et quod inveneritis, per nuntium vestrum et litteras plenius intimetis; ut per vos certiores effecti, prout procedendum fuerit procedamus. Cum enim in hoc universalis Ecclesiae vertatur negotium et agatur causa fidei Christianae, ad exsequendum apostolicae sedis mandatum cum summa diligentia et cautela vos studiosos et promptos esse volumus et mandamus. Ad haec, M. Crispinum presbyterum et R. socium ejus, si super his quae dictus episcopus eis duxerit opponenda, inveneritis esse reos, ipsos appellatione remota, canonice puniatis. Alioquin, eum dem episcopum ad remittendam poenam, si quam eis forsan inflixit, cum nihil contra eum vel clerum in nostra proposuerint audientia, monitione praemissa, districtione qua convenit, remoto appellationis obstaculo, cogere non tardetis. Quod si non omnes, etc., duo vestrum.

Datum Laterani, V Idus Decembris.

CCXXXVI. NEAPOLITANO ARCHIEPISCOPO, ET C. SANCTI LAURENTII IN LUCINA PRESBYTERO CARDINALI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Ut contra Beneventanum archiepiscopum inquirant. Nihil est pene quod magis debeat formidare praelatus quam vitium negligentiae; quia si, juxta testimonium Veritatis, de omni verbo otioso in die judicii redditurus est rationem, quanto magis de omni bono neglecto, cum eum etiam qui opus Dei agit negligenter, Scripturae divinae sententia maledicat. Heli namque sacerdos, licet in se bonus existeret, quia tamen filiorum excessus efficaciter non corripuit, et in se pariter et in ipsis animadversionis divinae vindictam excepit, dum filiis ejus in bello peremptis, ipsa de sella corruens, contractis cervicibus exspiravit. Ad corrigendos ergo subditorum excessus tanto diligentius debet praelatus assurgere, quanto damnabilius correctionem eorum negligeret; contra quos, ut de notoriis excessibus taceatur, etsi tribus modis procedere possit, per accusationem videlicet, denuntiationem et inquisitionem ipsorum; ut tamen in omnibus diligens adhibeatur cautela, sicut accusationem legitima praecedere debet inscriptio, sic et denuntiationem charitativa commonitio et inquisitionem clamosa debet insinuatio praevenire. Descendam, inquit Dominus, et videbo utrum clamorem, qui venit ad me, opere jam compleverint (Gen. XVIII, 21). Tunc enim clamor pervenit ad praelatum, cum per publicam famam aut insinuationem frequentem subditorum sibi referuntur excessus, et tunc debet descendere et videre, id est, mittere, et inquirere utrum clamorem veritas comitetur. Nam juxta canonicas sanctiones, si quid de quocunque clerico ad aures praelati pervenerit, quod eum juste possit offendere, non facile credere debet, nec ad vindictam eum res accendere debet incognita, sed diligenter est veritas perscrutanda, ut si rei poposcerit qualitas, districta ultio culpam feriat delinquentis. Cum ergo de venerabili fratre nostro Beneventano archiepiscopo, quod dolentes referimus, ea nobis relata fuissent quae a pontificali honestate nimium dissonabant, propter frequentem clamorem multorum ad inquirendum de ipsis plenius fuimus excitati, ne dissimulatio negligentiae vitium inducere videtur. Ipse namque, sicut fuit nobis expositum, post multas et graves culpas nequiter commissas ab eo, domum Hospitalis ad susceptionem pauperum et infirmorum olim a praedecessoribus suis rerum opulentia praemunitam, civilis belli socius et magister effectus, fecit nequiter demoliri: de cujus videlicet Hospitalis proventibus, tertia portio Ecclesiae Beati Bartholomaei perpetuo debebatur; occasione cujusdam equitaturae suae a W. Guarna canonico ejusdem Ecclesiae sibi redditae sine freno, per satellites suos seditionem fecit in populo; ex qua suborto praelio, quod praecepit invocato diabolo inchoari, plures tam clerici quam laici interfecti fuerunt. Cumque quoddam castrum Hugonis de Feniculo post destructionem terrae ipsius, integrum remansisset, idem populum concitavit; cum quo in ipsum castrum insurgens, illud cum nonnullis mulieribus et pueris incendio devastavit. Molendinum, vineas et alia multa ad suam Ecclesiam spectantia destrui omnino permisit, coquum suum propria manu percutiens interfecit; rusticum quemdam hostiliter insecutus, pro eo quod puerum in ulnis deferens, importune pro confirmatione illius instabat, suoque clerico resistebat, ab eo violenter impulsus, ita vulnerari praecepit, quod vitam illius vulneris occasione finivit. Beneficia ecclesiastica minus canonice, juxta suae voluntatis arbitrium, dispensare praesumit. Sacerdotes et clericos absque causa rationabilii officiis et beneficiis destitutos non prius restituit quam cupiditati ejus recepta pecunia satisfiat. Angmentationi possessionum et ornamentorum Ecclesiae suae non solum, ut tenebatur ex officio non intendit, verum etiam adeo in spiritualibus et temporalibus eam laesit, ut consilio destituta et pravorum pedibus jaceat conculcata. Cum autem haec et alia per quosdam Ecclesiae suae canonicos nobis denuntiata fuissent, contra quos tamen multa, ut eos a denuntiatione repelleret, opponebat; nos officii nostri debitum prosequentes, de communi fratrum consilio vobis inquisitionem eorum duximus committendam; per apostolica vobis scripta praecipiendo mandantes quatenus, ad locum congruum utrique parti securum pariter accedentes, sine personarum acceptione, Deum habentes prae oculis, super his inquiratis appellatione remota, nostra freti auctoritate, diligentissime veritatem; et quod inveneritis, sub testimonio litterarum vestrarum nobis fideliter intimetis; ut per inquisitionem vestram sufficienter instructi, melius in ipso negotio procedere valeamus.

CCXXXVII. CAPITULO CHELCOENSI. Ne in alios quam donata sunt usus bona Ecclesiae suae conferantur. (Laterani, III Kal. Decembris.) Cum monasterium vestrum specialiter beati Petri juris existat et ad nostram, nullo mediante, jurisdictionem pertineat et tutelam, paci et tranquillitati vestrae sollicitius nos convenit providere et in quibus salva conscientia possumus petitiones vestras libentius debemus et volumus exaudire. Dilecto namque filio nostro H. monacho vestro referente, accepimus quod abbates qui pro tempore in vestro monasterio administrant Ecclesias quae illi monasterio ad sustentationem fratrum et hospitum susceptionem ac pauperum concessae sunt canonice et collatae, in dispendium vestrum quibusdam personis conferunt et assignant, pro quibus illarum proventus sustentationi fratrum et pauperum indebite subtrahuntur. Unde quoniam indignum est admodum et absurdum ut fratrum ac pauperum stipendia per aliquorum praesumptionem eis illicite subtrahi debeant quorum sunt usibus deputata, ad exemplar felicis recordationis Lucii papae praedecessoris nostri praesentium auctoritate statuimus et firmiter prohibemus ut nullus de caetero Ecclesias vestras aliquibus conferre praesumat, per quos ipsorum proventus ad alium usum transferri debeant, nisi ad eum pro quo piis desideriis ac devotione laudabili vestro monasterio sunt concessae. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae constitutionis et inhibitionis, etc.

Datum Laterani, III Kalend. Decembris.

CCXXXVIII. EPISCOPIS ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS PER REGNUM SCOTIAE CONSTITUTIS. Ut ab injuria monasterii Chelcoensis abstineant. (Laterani, Kal. Decembris.) Licet universa loca religiosa ex commissi nobis officii debito fovere et diligere debeamus, illorum tamen profectibus specialem nos oportet curam impendere quae ad jurisdictionem beati Petri et nostram noscuntur nullo mediante spectare. Inde siquidem est quod nos libertates et jura monasterii Chelcoensis et ea maxime quae ipsi ab apostolica sede indulta sunt, integra volentes et illaesa servare, felicis recordationis Lucii papae praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus nullus vestrum in abbatem et fratres praetaxati monasterii excommunicationis, suspensionis vel interdicti sententiam audeat promulgare. Cum autem sententia in parochianos alterius ab aliquo vestrum prolata de jure non teneat, multo minus illa quae in speciales Ecclesiae Romanae filios, qui scilicet nulli nisi Romano pontifici sunt subjecti, profertur, debet ab aliis observari. Quod si aliquis vestrum attentare praesumpserit, ejus in hac parte factum nullas vires obtineat, sed irritum potius et vacuum habeatur. Nos enim universa quae pronominato abbati et fratribus vel monasterio ipsorum apostolicae sedis privilegiis indulta noscuntur, firma volumus et inconcussa teneri, et eadem a vobis inviolabiliter praecipimus observari. Statuimus etiam ut cum ad aliqua ecclesiastica sacramenta in praelibata Ecclesia impendenda fueritis quandolibet evocati, ad hoc exsequendum celeriter accedatis, nec ibidem aliquod jus propterea vindicetis.

Datum Laterani, Kal. Decembris.

CCXXXIX. STEPHANO ABBATI ET CONVENTUI SANCTI SYLVESTRI. Quod laici nullam in res, bona, vel personas ecclesiasticas jurisdictionem habeant. (Laterani, V Kal. Decembris. Ecclesia Sanctae Mariae in Via Lata contra J. de Atteia, qui quasdam possessiones ipsius dicebatur contra justitiam detinere, movit tempore B. Carosomi dicti senatoris sub L. judice quaestionem. In ipso autem judicio praefato J. de Atteia syndicus monasterii vestri astitit et ab eo testes producti quidam de monachis exstiterunt. Judex vero, auditis rationibus partium, pro eodem Joanne absolutionis sententiam promulgavit; a cujus sententia pars altera vocem appellationis emisit. Super hoc igitur quaestione suborta, proponente parte victrice quod non potuerit appellari, cum dictus L. non ut judex sed tanquam arbiter fuisset electus; victa e contrario asserente quoniam cum arbitrio fuerit contradictum, quod partes non nisi metu poenae constringit, quae in praemisso arbitrio non fuerat comprehensa, merito potuit appellari et fortius, si judicium exstitisset. De hoc igitur ad jam dictum B. Carosomi quaestione perlata, causam appellationis S. primicerio judicum delegavit; in cujus praesentia partibus constitutis, dictus Joannes de Atteia proposuit se conveniendum non esse, cum non possideret id quod pars altera requirebat, sed monasterium Sancti Sylvestri possideret rem petitam. Dictus autem B. Carosomi, quoniam statutum quoddam emiserat, a populo Romano approbatum pariter et acceptum, quod si quis post litem contestatam, rem a se petitam transferret in alium, daretur possessio petitori et alter fieret de possessore petitor, et idem J. post litem contestatam rem ipsam in monasterium transferre praesumpsit, possessionem rei petitae assignavit ecclesiae memoratae. Verum quoniam dictus J. de possessionibus ipsis monasterio Sancti Sylvestri annuam reddiderat pensionem, adjecit ut hoc ipsum ab ecclesia Sanctae Mariae fieret, donec de proprietate fundi cognosceretur; sed solutio quae fieret pensionis, ecclesiae Sanctae Mariae in Via Lata in jure suo penitus non noceret. Hanc autem possessionem ecclesia Sanctae Mariae usque ad tempora Joannis Petri Leonis senatoris Urbis inconcusse possedit; qui supplicatione monasterii vestri clementer admissa, R. judici causam commisit eamdem; qui, auditis hinc inde propositis, pro monasterio ipso sententiam promulgavit, revocans quod praefatus B. Carosomi statuerat contra ipsum. Per quam sane sententiam quoniam ecclesia Sanctae Mariae se laesam enormiter querebatur, et ipsa senatori supplicavit praedicto: qui causam commisit R. judici cognoscendam. Et quoniam ejus jurisdictio erat in proximo desitura, supplicatum fuit ob eamdem causam successoribus ejus senatoribus jam electis; et ab eis causa ipsa eidem judici delegata. Judex vero ex veteris et novorum pariter senatorum delegatione cognoscens, quod a jamdicto B. statutum fuerat approbans, ecclesiae Sanctae Mariae possessionem restituit antedictam. Et cum novem consiliarios haberet senatus, per octo ipsorum exsecutioni fuit sententia demandata; sed unus ex iis, qui et nepos erat abbatis Sancti Sylvestri, quorumdam senatorum favore suffultus, ecclesiae Sanctae Mariae possessionem violenter ablatam, monasterio tribuit nominato. Ex hoc ergo rixa crescente, usque ad armorum strepitum est processum. Ne vero deterius quid contingeret, bonae memoriae C. papa praedecessor noster totum negotium ad suam sollicitudinem revocavit. Et quoniam tempus colligendorum fructuum imminebat, fructus praecepit apud colonos in sequestro deponi; circa quos si qua partium violentiam inferre praesumeret, causae suae dispendium pateretur; venerabilibus fratribus nostris P. Portuensi et I. nunc Albanensi tunc vero Tusculanensi episcopis tituli Sancti Clementis et dilecto filio nostro G., Sancti Angeli diacono cardinalibus, causam committens eamdem. In quorum praesentia partibus constitutis, pro ecclesia Sanctae Mariae fuit contra monasterium vestrum objectum quod violentiam pars vestra commiserat in fructibus sequestrandis. Et cum super hoc testes fuissent utrinque producti, quia violentia liquido probata non fuit, et in dimidio ruglo hordei dicebatur admissa, abbate nihilominus prohibente ne delictum personae redundaret in damnum Ecclesiae, facta hordei restitutione provisum est ut ad quaestionem possessionis fieret in causa processus; de qua coram eisdem productis testibus et attestationibus publicatis, fuit diutius disceptatum. Consequenter vero post decessum praefati praedecessoris nostri, partibus in nostra praesentia constitutis, ecclesiae Beatae Mariae possessionem, qua fuerat praetermisso juris ordine spoliata, sibi restitui postulabat. Et quoniam alii senatorum sententiam pro monasterio, alii latam pro ecclesia processu temporis confirmarant, nos quidquid ab eis factum fuit postquam dictus praedecessor noster ad curam suam idem negotium revocavit, de consilio fratrum nostrorum irritum decrevimus et inane. Cum ergo nobis constiterit et ex ipsa confessione partium tenuerimus quod unus consiliariorum contra sententiam de voluntate octo exsecutioni mandatam de facto, quia de jure non poterat, veniens, ecclesiam ipsam possessione sua spoliaverit violenter, et nihilominus attendentes quod etiam injusto possessori violenter ejecto restitutionis sit beneficio succurrendum, spoliatam ecclesiam in eo statu decrevimus reponendam in quo fuerat tempore violentiae perpetratae. Verum quoniam praefatam possessionem, post restitutionem factam ab J. de Atteia, monasterium alii locationis titulo assignarat, neque restituere poterat ecclesiae spoliatae, loco illius tantumdem possessionum aequivalentium, secundum arbitrium dilectorum filiorum I. Tineosi capellani et P. ostiarii nostrorum, eidem ecclesiae fecimus assignari; quae quoniam alii fuerant jure pignoris obligatae, a creditoribus eas fecimus liberari, qui nobis instrumentum pignoris postea resignarunt. Et quia saepe fatum monasterium vestrum se querebatur a praemisso B. Carosomi contra justitiam spoliatum et ipsum per officium nostrum restitui suppliciter postulabat, quod statutum ejus nullius valoris exstiterit multipliciter asseverans. Saepe fatus enim B. cum seipsum intruserit in senatoriam dignitatem nec apostolicae sedis favorem habuerit, ad quam institutio pertinet senatorum, statutum non potuit emittere quod valeret; qui, etiamsi fuisset legitime institutus, ipsius statutum, quamvis sibi subjectos, Ecclesias tamen nullatenus obligaret; praesertim cum juri civili esset adversum, quod aliam poenam litigiosas res transferentibus statuit imponendam; illa distinctione inter contrahentes adhibita, ut si quis sciens ad donationes, venditiones seu alios contractus accesserit, non solum redimere rem compellitur, sed etiam pretium ejus amittit; non ut lucro cedat alienanti, a quo etiam alia tanta quantitas est fisci juribus inferenda; sin autem ignorans rem litigiosam emerit vel per aliam speciem contractus acceperit, tunc alienatione rei facta irrita, pretium ejus cum alia tertia parte recipiet; instrumentis etiam nullam vim obtinentibus quae super contractibus hujusmodi statuuntur. Verum eos qui dotis nomine, vel ante nuptias donationis, transactionis vel divisionis rerum haereditariarum factae vel per legati vel fidei commissi causam hujusmodi dederint vel acceperint, a praemissis poenis eadem constitutio excipit nominatim. Quod si etiam obligare posset Ecclesias, monasterium in illa constitutione nequaquam inciderat; cum antedictus J. nullam in illud penitus possessionem transtulisset, qui tanquam colonus terras illas tenuerat et eas non suo sed monasterii nomine possidebat: quod etiamsi fecisset, quoniam prius conventus a monasterio quam ab Ecclesia fuerat et per arbitrium, et nihilominus jure transactionis, per quam citra poenam litigiosi contractus res potest in alium lite contestata transferri, res restituit antedictas, in statutum praemissum nullatenus incidisset; quin potius, etsi contra illud fecisset statutum, quoniam nec conventum, nec confessum in judicio vel convictum, possessione sua monasterium fuerat spoliatum, instanter eam sibi restitui postulabat, quam ex nulla vel saltem injusta causa pars altera detinebat. Has autem rationes oeconomus Sanctae Mariae nitebatur multifariam infirmare. Quamvis enim dictus B. circa praelationis suae primordia gratiam sedis apostolicae non habuerit; quia tamen ab ea fuit tempore procedente receptus et ratihabitio retrotrahitur, perinde habendus erat tanquam ab initio legitime fuerit institutus; qui tanquam alienus judex non poterat a monasterio evitari, cum nec novum sit, nec insolitum, quod ubi clerici sunt actor et reus, causas civiles in Urbe coram judicibus per sedem apostolicam institutis ex delegatione senatorum ab ea jurisdictionem habentium prosequantur. Unde nec in alieno foro intelliguntur, sed in proprio Romani pontificis litigare, cujus auctoritate sortiri videntur effectum quae ab hujusmodi senatoribus vel judicibus statuuntur. Quod si forum senatorium fuisset monasterio penitus alienum, quia tamen oeconomus dicti monasterii sub L. judice a praefato B. inter ecclesiam Sanctae Mariae et dictum J. de Atteia delegato ipsi J. astitit et eum in jure defendit, judicium ejus non potuit ulterius declinare. Statutum autem ipsius B. de quo saepius est praemissum et quod non juri adversum sed consonum potius existebat (cum etiam in jure canonico caveatur quod res in litigio posita non sit in personam aliam transferenda), non ad possessores solos sed etiam ad illos dicebat extendi qui tenore saltem detentionis cujusquam poterant conveniri; quales constat esse colonos etiam temporales. Perpetui namque utilem saltem possessionem habentes et conveniri possunt, et in alium transferre quod habent, sicut J. fecerat antedictus; cujus factum neque praemissum arbitrium poterat nec transactio excusare, cum in dolum et fraudem fuerint attentata. Judex namque in quem fuit a partibus compromissum, consanguineus ipsius J. et infeudatus monasterii dicitur exstitisse nihilque fecisse in publicum, sed omnia in secreto, quamvis instar judiciorum sint arbitria introducta. Coegit quoque partes ad transigendum, sicut ex rescripto transactionis apparet; et cum de transactione non fuerit compromissum, quae non est necessitatis, sed liberae potius voluntatis, dolo quasi ex perspicuis insidiis jam probato, transactionem inefficacem penitus asserebat. Illa quoque ratione dicebat Ecclesia petitionem monasterii repellendam, quod cum possessionem ipsam sine dolo et culpa sua obtinuerit auctoritate praetoris, et per hoc jus sibi fuerit acquisitum, monasterium vestrum super possessorio audiri ulterius non debebat, cui parata erat in petitorio respondere. His ergo et similibus in nostra et fratrum nostrorum praesentia prudenter a partibus allegatis, nos attendentes quod laicis etiam religiosis super Ecclesiis et personis ecclesiasticis nulla sit attributa potestas, quos obsequendi manet necessitas, non auctoritas imperandi, a quibus si quid motu proprio statutum fuerit quod ecclesiarum respiciat etiam commodum et favorem, nullius firmitatis existit nisi ab Ecclesia fuerit approbatum (unde statutum Basilii de non alienandis praediis rusticis vel urbanis ministeriis et ornamentis ecclesiarum illa reprobatum fuit potissimum ratione, quod auctoritate Romani pontificis non fuit roboratum), ne in exemplum transeat similia praesumendi, quod a saepedicto B. factum fuerat in praejudicium monasterii non conventi nec confessi etiam vel convicti prorsus in irritum revocantes, possessiones easdem restituendas sibi sententialiter diffinimus, nec ipsas quae in locum et jus illarum quas ab J. de Atteia Ecclesia Sanctae Mariae petierat successerunt, interim alienare valeat prohibentes; ut si Ecclesia Sanctae Mariae vel de vitio litigiosi contractus vel de proprietate forsitan voluerit experiri, ne si obtinuerit in judicio, in vanum laboret, monasterio minime possidente, sit quod evincere valeat et habere.

Datum Laterani, V Kal. Decembris.

Scriptum est super hoc in eumdem modum clericis Sanctae Mariae in Via Lata.

CCXL. OLDEBERTO SUBDIACONO NOSTRO, PRAEPOSITO SANCTI GAUDENTII NOVARIENSIS. Ut habeat jurisdictionem in suos fratres. (Laterani, Id. Decembris.) Ad hoc in domo Domini statuta fuisse noscuntur officia praelatorum, ut ipsi speculatores solliciti existentes, excessus puniant subditorum et de agro Domini zizania colligant ad comburendum et triticum in ipsius horreis studeant congregare. Ut igitur commissum tibi praepositurae officium utilius prosequi valeas, devotioni tuae auctoritate duximus praesentium indulgendum ut liceat tibi excessus fratrum tuorum secundum Deum et justitiam, non obstante appellatione, si qua forsan fuerit facta in elusionem ecclesiasticae disciplinae, corrigere et eos bonis actibus informare. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae concessionis, etc.

Datum Laterani, Idibus Decembris.

CCXLI. VERCELLENSI EPISCOPO. Excommunicati nec eligere possint nec eligi. (Laterani, III Id. Decembris.) Ad audientiam nostram te significante pervenit quod cum casale Sancti Evasii, quod ad jus et dominium pertinet Ecclesiae Vercellensis, propter multas et enormes injurias quas habitatores ipsius casalis eidem Ecclesiae intulerunt, jamdudum sit interdicto suppositum et majores ejusdem loci excommunicationis sententia innodati, clerici casalis ejusdem quosdam scholares, qui cum aliis sunt ecclesiastico interdicto suppositi, in fratres et clericos elegerunt. Quia vero quibus ecclesiastica sunt officia interdicta, dum tales existunt eligi non debent ad ecclesiastica beneficia, cum officiorum intuitu beneficia conferantur, fraternitati tuae, si praemissis veritas suffragatur, cassandi electionem hujusmodi, non obstante contradictione vel appellatione qualibet, liberam tibi concedimus auctoritate apostolica facultatem. Praeterea quia, sicut tua nobis insinuatio patefecit, quidam miles de melioribus ipsius loci tibi fideliter astitit in persecutione quam tibi et Ecclesiae tuae alii faciebant, propter quod incurrit odium vicinorum, damna plurima est perpessus, cujus filio, scholari scilicet bonae indolis, ut testaris, in Ecclesia casalensi desideras providere; volentes, quantum cum Deo possumus, tuae fraternitati deferre, ut scholarem ipsum in Ecclesia memorata, sublato contradictionis et appellationis obstaculo, instituere valeas auctoritate tibi praesentium indulgemus.

Datum Laterani, III Idus Decembris.

CCXLII. VERCELLENSI EPISCOPO. Ut decimae ab omnibus persolvantur. Tua nobis fraternitas intimavit quod quidam laici tuae dioecesis et alii plures episcopatuum adjacentium, decimas Ecclesiis et clericis tuis perversis machinationibus subtrahere moliuntur et conceptae perversitatis audaciam non curant satisfactione debita emendare. Quidam enim ex eis semen et sumptus qui fuerint in agricultura primitus deducendos et de residuo impendendam esse decimam asseverant. Alii vero de portione fructuum, quam a colonis accipiunt, partem decimae separantes, eam capellanis suis, vel aliis clericis seu Ecclesiis, aut etiam pauperibus conferunt, vel in usus alios pro sua voluntate convertunt. Nonnulli clericorum vitam tanquam abominabilem detestantes, decimas eis ob hoc subtrahere non verentur. Quidam insuper asserentes se possessiones et omnia jura sua cum omni honore atque districto per imperialem concessionem adeptos, decimas sub hujusmodi generalitate detinere praesumunt. Occasione praeterea veteris decimationis quam asserunt sibi concessam, aliqui decimas novalium sibi non metuunt usurpare. Verum si ad eum a quo bona cuncta procedunt assertores hujusmodi debitum respectum haberent, jus ecclesiasticum diminuere non contenderent, nec decimas, quae tributa sunt egentium animarum, praesumerent detinere. Cum enim Deus, cujus est terra et plenitudo ejus orbis terrarum et universi qui habitant in ea, deterioris conditionis esse non debeat quam dominus temporalis, cujus statutum debitum de terris quas exhibet aliis excolendas, non quidem deductis sumptibus aut semine separato, necessarium esse dignoscitur cum integritate persolvi, nimis profecto videtur iniquum si decimae, quas Deus in signum universalis dominii sibi reddi praecepit, suas esse decimas et primitias asseverans, occasione praemissa vel excogitata magis fraude diminui forte valerent. Cumque Deo debita sit solutio decimarum, in tantum ut ad eas clericis exhibendas, quibus eas ipse pro suo cultu concessit, laici, si moniti forte noluerint, ecclesiastica sint districtione cogendi, praetextu nequitiae clericorum nequeunt eas aliis, nisi quibus ex mandato divino debentur, pro suae voluntatis arbitrio erogare, cum nulli sit licitum aliena cuicunque concedere praeter domini voluntatem, quanquam per sollicitudinem officii pastoralis clerici sint a sua nequitia coercendi; et cum de cunctis omnino proventibus decimae sint reddendae, sicut colonus de parte fructuum quae sibi remanet ratione culturae, sic et dominus de portione quam percipit ratione terrae, decimam reddere sine diminutione tenetur. Porro cum laicis nulla sit de spiritualibus rebus concedendi vel disponendi attributa facultas, imperialis concessio, quantumcunque generaliter fiat, neminem potest a solutione decimarum eximere, quae divina constitutione debentur, nec occasione decimationis antiquae, licet in feudum concessae, decimae sunt novalium usurpandae, cum in talibus non sit extendenda licentia, sed potius restringenda. Quoniam igitur pati nolumus nec debemus ut Ecclesiarum et clericorum jura praesumptione qualibet minuantur, fraternitati tuae auctoritate praesentium indulgemus quatenus omnes qui ratione personarum aut etiam praediorum decimas Ecclesiis et clericis tuae dioecesis exhibere tenentur, ad eas cum integritate reddendas sublato appellationis obstaculo auctoritate apostolica per excommunicationis vel interdicti sententiam compellendi liberam habeas facultatem. Praeterea ut clericos tuae dioecesis, de quibus fuerit in auditorio tuo querela proposita, de decimis antedictis et fructibus perceptis ex eis ad plenam sub tuo examine justitiam faciendam compellere valeas, non obstante appellationis objectu interpositae in elusionem ecclesiasticae disciplinae, devotioni tuae praesentis scripti pagina duximus indulgendum. Decernimus ergo, etc., hanc paginam nostrae concessionis, etc.

CCXLIII. CANTUARIENSI ARCHIEPISCOPO, EPISCOPO LONDONIENSI, ET MAGISTRO W. DE SUMERCOTE CANONICO LINCOLNIENSI. De poena illius qui in judicem apostolicum manus violentas injecit. Dilectus filius magister B. clericus in nostra praesentia constitutus sua nobis conquestione monstravit quod, cum causa quae inter ipsum et R. clericum vertitur super vicaria Ecclesiae de Heminton, qua fuerat contra justitiam spoliatus, a bonae memoriae C. papa praedecessore nostro dilectis filiis Fordensi abbati, archidiacono Dorsete et magistro T. canonico Wellensi, sicut iidem judices suis nobis litteris intimarunt, commissa fuisset et pro ipso magistro B. sententia promulgata, idem R. clericus in annis etiam nunc minoribus constitutus, prout in eisdem continetur litteris, procuravit quod ad dictos judices praeceptum regium emanaret ne mandatum apostolicum adimplerent. Sed ipsi magis placere Deo quam hominibus cupientes, id facere noluerunt. Quapropter tam judices quam magister antedictus rebus propriis jussi sunt spoliari. Sed pater praefati R. et Ecclesiam incastellare praesumpsit, et quominus praefatus Fordensis abbas sententiam auctoritate apostolica promulgatam exsecutioni mandaret, per violentiam impedire, quam adhuc detinere dicitur occupatam; et quod gravius est, ipse ac pater ejus manus in dictum abbatem fecerunt injici violentas; quapropter in eos fuit ab eisdem judicibus excommunicationis sententia promulgata. Processu vero temporis idem R. ad dilectos filios abbatem de Garrera et conjudices suos, saepedicto magistro B. certa ratione suspectos, cum ad eos sine periculo mortis accedere non valeret, litteras impetravit: per quas asserens litteras falsas fuisse antedictis judicibus destinatas (quas nobis exhibitas in nullo invenimus esse culpabiles), quod ab eis legitime factum fuerat nitebantur in irritum revocare. Licet autem falsitatis vitium acerrime persequamur, ne tamen ex hoc poena innocentibus infligatur, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus omni contradictione et appellatione cessante memoratam sententiam exsequi minime postponatis; contradictores, si qui fuerint, vel rebelles ut a sua praesumptione desistant, per excommunicationis sententiam compescentes; in irritum etiam reducentes quidquid, obtentu praedictarum litterarum ad dictos abbatem de Garrera et ejus conjudices directarum, in praejudicium saepedicti magistri B. inveneritis immutatum. Illos vero qui manus in dictum abbatem temerarias injecerunt vel etiam injici praeceperunt tandiu excommunicatos publice nuntietis et faciatis ab omnibus arctius evitari, donec passo injuriam satisfecerint competenter, etc. usque absolvendi. Sic autem diligenter quae praemisimus exsequi studeatis, quod vigilantiam vestram possimus propterea commendare, nec super his ad nos ulterius quaestio perferatur. Quod si fieret, grave nobis existeret et molestum. Quod si omnes, etc., duo vestrum, etc.

CCXLIV. ADRIANO ULTRASYLVANENSI EPISCOPO. A sententia et re judicata non appellatur quidem, sed judex suspectus semper recusari potest. (Laterani, XIX Kal. Januarii.) Quoniam ea quae per ordinem judicialis examinis rationabiliter sunt decisa, nulla debent temeritate rescindi, sed perpetuae stabilitatis robore confirmari, praesentium litterarum auctoritate statuimus ut si aliquod scriptum contra sententiam quae contra Flandrenses sacerdotes, qui positi sunt in terra Sancti Michaelis quondam decimali, super jure parochiali pro te lata est, per subreptionem appareat impetratum, viribus careat et tuis inposterum rationibus non obsistat. Illud quoque decernimus et per praesentes tibi litteras indulgemus ut, si venerabilis frater noster Strigoniensis archiepiscopus vel Gibiniensis praepositus, aut ipsi Flandrenses presbyteri, praeter conscientiam tuam et procuratoris tui in gravamen tuum judices aliquos impetraverint, quos vel habeas adversarios vel manifeste possis probare suspectos, ad recusandum illos liceat tibi sedem apostolicam appellare, etiamsi in commissionis litteris appellationis sit remedium interclusum.

Datum Laterani, XIX Kal. Januarii.

CCXLV. CLERO, MILITIBUS, ET POPULO CAPUANIS. De negotio regni Siciliae. (Datum Laterani.) Inter innumeras sollicitudines nostras, quantum ad occupationes mundanas, illam quasi praecipuam reputamus quam de provisione regni Siciliae concepimus et tenemus; cum praeter debitum officii pastoralis, et jure dominii et ratione balii dignoscatur ad nos ejus provisio specialiter pertinere. Ut autem propositum nostrum evidentius prodeat in effectum, licet hactenus non sine multis anxietatibus et expensis tam spiritualiter quam temporaliter ad defensionem ejus intenderimus diligenter, et per Dei gratiam profecerimus, ecce nunc ad contritionem hostium et defensionem fidelium, ad exercendam justitiam et pacem servandam vices nostras, quas per nos ipsos nondum possumus praesentialiter exercere, dilecto filio nostro C. tituli Sancti Laurentii in Lucina presbytero cardinali, viro nobili, provido et honesto, quem inter fratres nostros speciali charitate diligimus, duximus committendas: quas ut melius possit implere, venerabiles fratres nostros Neapolitan. et Tarentin. archiepiscopos (quorum fidem et discretionem in multis sumus experti, et qui constitutiones et consuetudines regni plenius agnoverunt), et dilectos filios Jacobum marescalcum nostrum, et Odonem de Palumbaria, viros nobiles et prudentes, linea nobis consanguinitatis astrictos, ei super exsecutione balii duximus adjungendos, cum eis et per eos necessarium destinantes auxilium et praesidium opportunum; sperantes in eo qui non deserit sperantes in se quod dummodo studeatis eis, sicut debetis, intendere, fructum facient exoptatum. Quia vero per opera potius quam per verba vos ad devotionem sedis apostolicae et fidelitatem regiae celsitudinis necnon et regni defensionem amplius inducere disposuimus et fortius confirmare, remota prolixitate sermonum, cum tempus agendi sit potius quam loquendi, universitatem vestram monemus attentius et sub debito juramenti quod nobis praestitistis de balio, districte praecipimus quatenus eis, sicut vicariis nostris, plenissime intendatis; ita quod vestro studio suffragante, per eorum industriam tempestate sedata, diu desiderata tranquillitas reducatur. Ut autem temporalis potestas per spiritualem auctoritatem efficacius adjuvetur, cum simul omnibus vices balii committamus, praedicto cardinali etiam legationis officium per totum regnum Siciliae duximus concedendum; volentes pariter et mandantes ut quidquid omnes simul aut aliqui vel aliquis eorum cum ipso, super administratione temporali statuerint ad honorem et profectum apostolicae sedis et regiae celsitudinis, recipiatur ab omnibus et servetur. Quidquid autem ipse super administratione temporali decreverit, plenam obtineat firmitatem.

Datum Laterani.

In eumdem modum archiepiscopo, clero, militibus et populo Tranensibus; archiepiscopo, clero, militibus et populo Cusentinis; episcopo, clero, militibus et populo Melfien.; episcopo, clero, militibus et populo Florentin.; episcopo, clero, militibus et populo Cupersanen.; clero, militibus et populo Casalis Novi; clero, militibus et populo Sancti Severi; episcopo, clero, militibus et populo Civitaten.; episcopo, clero, militibus et populo Polinianen.; clero, militibus et populo de Baroli; episcopo, clero, militibus et populo Treventin.; archiepiscopo, clero, militibus et populo Acherontin.; episcopo, clero, militibus et populo Salpen; episcopo, clero, militibus et populo Theatin.; episcopo, clero, militibus et populo Bitetten.; episcopo, clero, militibus et populo Asculan.; archiepiscopo, clero, baronibus, militibus et populo Hydrontin.; episcopo, clero, militibus et populo Jucenacien. Juvenacien.; episcopo, clero, militibus et populo Botentin.; episcopo, clero, militibus et populo Andren.; episcopo, clero, militibus et populo Licien.; episcopo, clero, militibus et populo Rivellen.; episcopo, clero, militibus et populo Aversan.; episcopo, clero, militibus, et populo Vestan.; clero, militibus et populo de Fogia; episcopo, clero, militibus, et populo Rapollen.; archiepiscopo, clero, militibus et populo Baren.; clero, militibus et populo Tarentin.; clero, militibus, et populo Montis Corbin.; archiepiscopo, clero, militibus et populo Regin.; episcopo, clero, militibus et populo Manturanen.; episcopo, clero militibus et populo Monopolitan.; episcopo, clero, militibus et populo Venusin.; episcopo, clero, militibus et populo Potentin.; clero, militibus et populo Brundusin.; episcopo, clero, militibus et populo Baianen.; clero, militibus et populo Alarinen.; episcopo, militibus et populo Termulan.; archiepiscopo, clero, militibus et populo Surrentin.; episcopo, clero, militibus et populo Policastren.; episcopo, clero, militibus et populo Neocastren.; episcopo, clero, militibus et populo Avellinen.; clero, militibus et populo Neapolitan.; archiepiscopo, clero, militibus et populo Sipontin.; episcopo, clero, militibus et populo Scalen.; clero, militibus et populo Trojan.; episcopo, clero, militibus et populo Cassanen.; clero, militibus et populo Gargan.; comitibus, baronibus, justitiariis et universis populis per regnum Siciliae constitutis; archiepiscopis, episcopis et caeteris Ecclesiarum praelatis et universis clericis per regnum Siciliae constitutis.

CCXLVI. CANONICIS BRUNDUSINIS ET UNIVERSO CLERO BRUNDUSINAE DIOECESIS. Ut electo suo, qui sese apud pontificem de objectis criminibus purgarat, obtemperent. (Laterani, XVI Kal. Januarii.) Nuntios vestros et litteras, filii canonici, saepe recepimus, per quas venerabili fratri nostro electo vestro multa et gravia objecta fuerunt; propter quod ipsum aliquanto tempore apud sedem apostolicam detinuimus, exspectantes si forte aliquis qui vellet prosequi accusationes adversus eum propositas compareret. Cumque post diutinam exspectationem nullus apparuisset in nostra praesentia qui contra ipsum in accusatione procederet, licet quosdam vestrum acceperimus usque Beneventum venisse, sed propter viarum discrimina non potuisse transire, et ipse de injusta ejectione sua coram nobis pluries querimoniam replicasset et in locum suum restitui postularet instanter: tandem pro eo dilecti filii capitulum et universus clerus Horitan. suas nobis litteras destinarunt, ipsum velut episcopum suum remitti postulantes ad ecclesiam Horitan. cum plenitudine potestatis; et nobis etiam humiliter supplicarunt ut daremus in mandatis eidem quod dignitates et jura Ecclesiae Horitan. illibata conservans, in ea chrisma conficiat et clericorum ordinationes necnon et solemnes festivitates ibidem non postponat alterna vicissitudine celebrare. In qua petitione Horitanae Ecclesiae nequaquam duximus annuendum, imo eam prorsus decrevimus repellandam, cum statum possessionis Ecclesiae Brundusinae sine cognitione nolimus per alicujus astutiam immutari. Verum quoniam querelas praefati electi saepius iteratas nequivimus sur dis auribus pertransire, tam ei quam Ecclesiae Brundusinae, prout justitiae tenor expostulat, providere volentes, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, eo reducto in eum statum in quo erat quando recessit ab Ecclesia Brundusina, ei aut procuratori suo de pontificalibus justitiis plene respondere curetis et ipsi, tanquam pastori vestro, devote atque humiliter obedire; ut cum destitutus ante restitutionem juxta legitimas et canonicas sanctiones accusari non debeat, ne status tam Ecclesiae quam personae sine periculo diutius maneat in suspenso, restitutione praemissa, si quis voluerit et valuerit, in accusationem ipsius recte procedat; super quo tam vobis quam ipsi Dominicam qua cantatur Laetare Hierusalem proxime venturam terminum assignamus. Noveritis autem nos venerabili fratri nostro Cupersanensi episcopo in mandatis dedisse ut si vos juxta mandatum nostrum ei nolueritis obedire, vos ad hoc per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellat.

Datum Laterani, XVI Kal. Januarii.

Illi scriptum est super hoc.

CCXLVII CAPITULO ET CLERO HORITANENSI. (Datum, ut supra. ) Nuntios, etc., usque ad verbum obedire. Ideoque universitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus ei jura pontificalia, debitam etiam reverentiam et obedientiam, sicut praelato vestro, exhibere minime postponatis. Noveritis autem nos, etc., ut supra.

Datum, ut supra.

CCXLVIII. MAGISTRO HENRICO ARCHIDIACONO CLUSIENSI. (Laterani, XVIII Kal. Januarii.) Justis petentium desideriis, etc., usque ad verbum assensu, personam tuam cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis, etc., usque ad verbum suscipimus. Specialiter autem archidiaconatum Clusiensem cum omnibus pertinentiis suis, sicut illum juste possides et quiete, devotioni tuae auctoritate apostolica confirmamus, etc. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc.

Datum Laterani, XVIII Kal. Januarii.

CCXLIX. HILARIO ARCHIDIACONO DE QUIZ. Cum a nobis petitur quod justum est, etc., archidiaconatum de Quiz cum omnibus pertinentiis suis, sicut ipsum juste possides et quiete, etc., ut supra. Nulli ergo, etc.

CCL. MAGISTRO HENRICO CANONICO ECCLESIAE SANCTAE MICHAELIS ULTRASYLVANENSIS. (Laterani, XVIII Kal. Januarii.) Cum a nobis petitur, etc., usque ad verbum annuentes, praebendam ecclesiae Sancti Michaelis Ultrasylvanen. cum omnibus pertinentiis suis, sicut eam juste et quiete possides, auctoritate tibi apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc.

Datum Laterani, XVIII Kal. Januarii.

CCLI. ILLUSTRI REGI FRANCORUM. Ut regi Hierosolymitano contra Sarracenos auxilia mittat et Graecorum imperatori scribat ut ab intestinis contra Christianos bellis abstineat. Nuper ad nos charissimus in Christo filius noster A. rex Hierosolymitanorum illustris suos cum litteris nuntios destinavit, per quos miserias et necessitates terrae Orientalis, quae graviores et plures sunt solito, nobis exposuit, et festinatum subsidium postulavit. Cum enim pauci sint ibi ad custodiam terrae relicti, quae fere nunc tota peccatis exigentibus est viris et viribus spoliata, nisi eis fuerit cito subventum, tam terrae quam populi periculum formidatur, quod ex discordia Sarracenorum, qui seipsos impugnant, videtur Dominus hactenus misericorditer impedisse. Si vero antequam redeant ad concordiam, congruum subsidium mitteretur, speratur pro certo quod facile posset hoc tempore Hierosolymitana provincia liberari. Sin autem prius redierint ad concordiam quam subsidium destinetur, timetur ab omnibus quod residuum terrae de facili debeant obtinere. Monemus igitur serenitatem regiam et exhortamur in Domino, et in remissionem injungimus peccatorum quatenus sicut Christianissimus princeps, cujus obsequium Jesus Christus in tanta necessitate requirit, ad subsidium terrae sanctae diligenter ac potenter intendens, universos crucesignatos de terra tua transfretare non solum moneas sed compellas, et tu ipse ad defensionem terrae ipsius competentem in expensis tuis dirigas numerum bellatorum, quasi decimas saltem Christo persolvens, ita quod ex hoc divinam gratiam possis plenius promereri. Quod si forsan multitudo in brevi transfretare non poterit, aliquot saltem milites armis, equis et aliis bene muniti quam citius dirigantur, qui in ejus defensione usque ad aliorum adventum humiliter et devote persistant et eam ab incursu hostium tueantur. Considera, fili charissime, considera diligenter, quod si rex aliquis temporalis de terra suae dominationis ejectus, in captivitatem forsitan deveniret, nisi vassalli ejus pro liberatione regia non solum res suas exponerent sed personas, nonne cum restitueretur pristinae libertati et acciperet tempus justitiam judicandi, infideles eos et proditores regios et velut laesae majestatis reos damnabiles reputaret et quosdam eorum damnaret suspendio, quosdam mucrone feriret et excogitaret etiam mortis hactenus inexcogitata tormenta quibus malos male perderet, et in bona eorum fideles aliquos subrogaret? Nonne similiter Jesus Christus Rex regum et Dominus dominantium, cujus te servum esse non negas, qui et corpus et animam tibi contulit, qui te suo sanguine pretioso redemit, qui regnum tibi concessit, qui et vivere tibi contulit et moveri, et universa quae habes bona donavit, cum nihil habeas quod de ipsius munere acceperis, de ingratitudinis vitio et velut infidelitatis crimine te damnaret, si ei ejecto de terra quam pretio sui sanguinis comparavit et a Sarracenis in salutiferae crucis ligno quasi captivo detento negligeres subvenire? Cum etiamsi quondam ei tam in te quam in tuis potenter subveneris, quia tamen nondum est liberatus et omnia bona quae habes, ipsius possideas dono collata, in districto novissimae discussionis examine, quando reddet unicuique secundum opera sua, te coram eo non posses aliquatenus excusare, nisi ei curaveris in tantae necessitatis articulo subvenire. Mittimus autem ad te nuntium regis ipsius, qui screnitati tuae plenius Orientalis provinciae necessitates exponat et reddat de omnibus certiorem. Quia vero Constantinopolitanus imperator adversus eumdem regem procedere occasione Cypri minatur, vel dirigere contra eum exercitum copiosum, et vires ejusdem regis non suppetunt ad defensionem Hierosolymitanae provinciae, nedum quod eidem imperatori valeat obviare; volumus nihilominus et monemus quatenus eidem imperatori litteras tuas sub eo tenore transmittas, ut in hoc articulo tempestatis et necessitate totius populi Christiani non molestet regem eumdem, cui deberet potius subvenire. Addas etiam, quod si super hoc preces tuas duxerit audiendas, apud nos precibus instare curabis ut ei faciamus justitiam exhiberi et tu nihilominus partes tuas efficaciter interponas. Nos etiam ad eumdem imperatorem propter hoc specialiter curavimus nuntium destinare.

In eumdem fere modum scriptum est super hoc illustri regi Anglorum.

CCLII. LITTERAE LEONIS REGIS ARMENIORUM AD PAPAM INNOCENTIUM. Apostolicum auxilium implorat. Reverendo in Christo Patri et domino INNOCENTIO Dei gratia summo pontifici et universali papae, tanto talique honore dignissimo, LEO per eamdem et Romani imp. gratiam rex Armeniorum, Romanae Ecclesiae honorem et excellentiam pro posse promovens, grata servitia et pedum oscula.

Quoniam sedes apostolica omnium pene pulsantium necessitatibus occurrit, ab omnibus filiis pro defensione domus Israel labores et sudores patientibus tanquam ad maternae viscera consolationis concurritur, ut ab ea lac parvulis, solidus cibus ablactatis pro necessitate ministretur cujusque. Unde nos in remotis partibus ab inimicis crucis circumvallati, pro honore sanctae Romanae Ecclesiae totiusque Christianitatis contra barbaricas nationes contendentes, ad pedes sanctitatis vestrae recurrimus, rogantes et deprecantes ut secundum juris tenorem precibus et petitionibus nostris aures misericordiae porrigere dignemini. Restat utique ut causae nostrae seriem per singula paternitati vestrae patefaciamus. Credimus enim vestram non latere notitiam Raymundum filium illustris principis Antiochiae, majorem natu Alizam neptem nostram divina disponente clementia sibi in uxorem duxisse et ex ea filium nomine Rupinum genuisse, quem in honore Dei venerabilis Maguntinus archiepiscopus baptizavit. Contigit nempe peccatis exigentibus, quod dolendo dicimus, ipsum Raymundum viam universae carnis ingredi. Sed ante decessum, dum in sua bona erat memoria, patrem suum nobilissimum principem rogavit ut jus haereditarium sibi pertinens unico filio suo reservaret. Cujus preces illustris princeps non tradens oblivioni, nepotem suum Rupinum, filium Elidis neptis nostrae, coram se adduci fecit et circumastantibus omnibus baronibus et quampluribus aliis ad hoc specialiter convocatis, manifestavit et confirmavit praetaxatum Raymundum suum in plena curia esse haeredem legitimum; dehinc conversus ad nepotem suum, similiter coram omnibus circumastantibus affirmavit ipsum jure haereditatio sibi debere succedere. Unde in sua memoria et sua bona voluntate ab omnibus hominibus suis ligiis, tactis sacrosanctis Evangeliis et cruce Dominica, eidem nepoti suo jurari et ligium hominium fieri fecit, salva tamen fidelitate sua quoad vixerit. Post haec ipsum puerum de Antiochia et toto principatu saisivit: quod manifestius patet per privilegium sigillo principali munitum, unde ad audientiae vestrae pietatem transcriptum mittimus. Hac etiam de causa pristinae amicitiae inter nos et principem divina mediante clementia sunt renovatae, veteresque inimicitiae, per quas patriae ruinam et personarum et rerum jacturam formidabamus, post terga sunt repositae. His ita peractis, ecce comes Tripolitanus, magister et conventus Templi, magister et conventus Hospitalis, Antiochiam venerunt, nos ei terram nostram expugnare et pro posse laedere praemeditati. Contra quorum nequissimam praesumptionem de Deo confidentes, qui nunquam in se sperantes deserit, collectis animi viribus viriliter resistendo nos murum opposuimus; atque in hunc modum per tres menses huc illuc deducentes, et blandis verbis tentantes, a servitio et defensione domus Israel nos removerunt. Et dum tantis excessibus suis ad regni nostri defensionem opportunitatem non haberemus, quaedam incurrimus damna metis et finibus nostris a barbaris irrogata. Post haec videntes et dolentes Deo defendente nos minime laedere posse, habito consilio cum communia dominum principem R. (proh dolor!) exclusere et tam contumeliis minarum quam injuriis detractorum exasperaverunt Exsulato itaque principe, quidam ficti amici comitis, et pretio et precibus ipsi comiti alligati, populum Antiochiae venenoso instinctu suo subverterunt, dicentes comitem esse legitimum haeredem principis, quod nefas est praedicare. Sic autem contra dominum suum, fractis legitimis sacramentis, calcaneum erigentes, nos speraverunt expugnasse et non modicum laesisse. Super quibus ad Romanam appellavimus audientiam, ad exsequendum et recipiendum justitiam sub juris et aequitatoris amatore: quod Antiocheni omnino neglexerunt. In his Templarii, Hospitalarii, a rationis tramite non dissentientes, praemissa mala postposuerunt et nobiscum pacem inierunt. Postea congregato exercitu nostro, tandiu laboravimus invigilantes, quoad usque principem in principali sede sua sedere et in civitatem suam honorifice recipi cognovimus. Ad haec, praesentium latorem R. de Margat nomine, fidelem et dilectum nostrum militem, ad pedes sanctitatis vestrae dirigimus, rogantes et deprecantes ut eum nostri contemplatione in cunctis agendis nostris recommendatum habeatis et quidquid ex parte nostra dixerit tam de negotiis et persecutionibus totius patriae quam de nostris, credere non dubitetis. Igitur vestram suppliciter et flexo genu exposcimus clementiam quatenus ante submersionem Syriae periclitanti manum subsidii porrigere festinetis et causam nepotis principis et nostri juxta juris tenorem exsecutioni mancipare non differatis; quatenus ea quae ex adversaria parte minus juste pullulant, apostolica falce sint resecata; et pars nostra de pietate vestra confidens, per Dei et vestrum auxilium delectabiles exitus matutini et vespere gaudeant reperisse. Cupimus praeterea et exoptamus ut extensis in coelum manibus, et fusis in monte precibus, vincatur Amalech; quatenus post multa flagella filiorum Israel, arca Dei liberata tempore sacerdotii vestri revertatur in Silo, ubi populus pacificas hostias possit immolare et pro offensionibus suis sacrificio contriti cordis Deum placare. Mittat etiam Salvator et propugnator noster David fidelem in auxilium nostrum, qui numerosa Philistinorum praeputia circumcidat et in sortem Israeliticae plebis abducat; quatenus haec terrena Hierusalem non serviat ut ancilla cum filiis suis, sed supernam, quae libera est, imitetur; cujus cives sunt non tantum qui in hac valle lacrymarum peregrinantur, sed etiam hi qui ad supernae visionis pacem pertinere merentur. De caetero commendamus sollicitudini vestrae reliquias Syriae, quae quotidie vestrum exspectant et interpellant subsidium.

CCLIII. LEONI ILLUSTRI REGI ARMENIAE. Respondet epistolae superiori. (Laterani, VIII Kal. Jan.) Ei a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, qui corda principum habet in manu sua et a quo est omnis potestas, quas possumus gratiarum referimus actiones quod te usque adeo in devotione apostolicae sedis radicavit, ut non solum in spiritualibus, sed in temporalibus etiam ad auxilium Ecclesiae Romanae recurras et in tuendis justitiis tuis per appellationem interpositam opem ejus implores. Veniens enim ad apostolicam sedem dilectus filius nobilis vir Robertus de Margato miles nuntius tuus plene nobis exposuit tuae devotionis affectum et regiae serenitatis litteras nobis obtulit continentes quod cum R. primogenitus quondam filius nobilis viri R. principis Antiocheni A. neptem tuam duxerit in uxorem, ex ea mascula prole suscepta, dum ageret in extremis, eidem principi supplicavit ut successionem quae ipsi jure haereditario competebat, Rupino unico ejus filio conservaret. Qui post mortem filii non immemor precum ejus, convocatis ligiis hominibus suis, quod dictus Raymundus legitimus fuisset haeres ipsius, et post mortem ejus Rupinus, praedicti Raymundi filius, ipsius principis legitimus haeres esset, publice recognovit, et ei ab universis hominibus suis, salva fidelitate qua ei tenentur, dum vixerit, ligium fecit homagium exhiberi. Deinde quoque praedictum Rupinum de civitate Antiochia et toto principatu Antiochiensi tenendo post ejus obitum, salva dote I. uxoris ipsius et omnibus donis quae fecerat et in posterum est facturus, et dum vixerit totius principatus dominio sibi salvo, saisivit, et eum Raymundi patris nomine appellavit sicut in litteris ad nos a te transmissis perspeximus contineri. Caeterum nobilis vir comes Tripolitanus, filius principis memorati, moleste ferens se patria haereditate privari, cum dilectis filiis Hierosolymitanensis Hospitalis et militiae Templi magistris te voluit molestare. Sed quod adversum te praevalere non posset inspiciens, conversus in principem, favore Antiochensis communiae, filius patrem exclusit et domino suo contumelias praesumpsit et injurias irrogare. Interea etiam quidam amici Tripolitani comitis corrupti pretio et precibus circumventi, comitem ipsum legitimum haeredem principis asserentes, falsis suggestionibus obtinuerunt a populo ut abjurato quodammodo juramento priori, eidem comiti hominium exhiberent; propter quod ad sedem apostolicam regia serenitas appellavit et Templariis et Hospitalariis ad cor redeuntibus, principem in sede restituit principali. Licet autem, quantum cum Deo possumus, tuae velimus serenitati deferre, quia tamen in dubiis certum nec volumus nec debemus proferre judicium, cum etsi etiam nobis de veritate constaret, in absentia tamen partis alterius, nondum incoepto judicio, ad sententiam procedere non possemus, causam ipsam legatorum nostrorum, qui dante Domino in proximo transfretabunt, examini duximus reservandam; quibus et verbis et scriptis dabimus firmiter in mandatis ut ipsam diligenter examinent et sine personarum acceptione, praevia ratione decidant, nolentes causam delegare judicibus qui alterutri partium et tuae praesertim esse possent de ratione suspecti. Rogamus igitur celsitudinem tuam et exhortamur attentius, ac per apostolica tibi scripta mandamus quatenus communem causam privatae praeponens et propriis commodis negotium praeferens Crucifixi, quantum in te fuerit pacem ad universos Christianos observans, ad defendendam haereditatem Domini et expugnandam barbariem Sarracenorum potenter intendas, nec ob hoc adversus comitem vel alium bellum moveas, praesertim vivente principe, qui, sicut in ejusdem litteris continetur, sic nepotem tuum de principatus successione saisivit ut sibi proprietatem et dominium quoad viveret retineret. Cum autem ad partes illas legati nostri pervenerint, causam tuam non armis, sed legibus, non gladio vindice, sed justitia judice prosequaris. Nos enim eidem comiti per apostolica scripta mandamus ut causa ipsa in suo statu manente, nihil in praejudicium juris alterius attentare praesumat, sed legatorum nostrorum, quibus cognitionem et diffinitionem ipsius duximus committendam, exspectet adventum. Ad haec, dilectum filium nuntium tuum serenitati regiae propensius commendamus, ut de charo eum habeas de caetero chariorem. Praeterea serenitati tuae gratiarum referimus actiones quod nos per eumdem nuntium tuum magnifice ac liberaliter visitasti.

Datum Laterani, XVI Kalend. Januarii.

CCLIV. PAGANO ET ARRONI COMITIBUS, UNIVERSIS ALIIS BARONIBUS, MILITIBUS ET POPULO IN REGNO CHARISSIMI IN CHRISTO FILII NOSTRI LEONIS ILLUSTRIS REGIS ARMENIAE CONSTITUTIS. Ut cum suo rege contra Sarracenos fortiter se gerant. (Laterani, XVI Kal. Januarii.) Etsi modernis temporibus apostolicae sedis receperitis instituta, secundum ea Domino in puritate cordis ac corporis servientes; is tamen qui matutinos et vespertinos operarios vineae suae singulorum denariorum mercede remunerat, faciens novissimos primos et primos novissimos, bravium vobis largietur aeternum, si Catholicam Ecclesiam, sponsam veri Salomonis, sub cujus capite, secundum quod ipsa protestatur in Canticis canticorum, laeva ejus et dextra ejus ipsam jugiter amplexatur, fueritis humiliter venerati, et usque adeo vos zelus domus Domini comederit ut ad vindicandam injuriam Crucifixi et templum et haereditatem ejus de paganorum manibus liberandam, et res exposueritis et personas, Christum vobis vitam et mortem lucrum cum Apostolo reputantes. Gaudemus autem quod etsi nova sitis Ecclesiae Romanae plantatio, novitas tamen in vobis virtutis operatur augmentum, et usque adeo vos reddit in fide ferventes, ut tanto ferventiores, in Christianorum omnium, imo Christi auxilium assurgatis, quanto estis viciniores hostibus et ex vicinitate melius et scitis et vultis eorum conatibus obviare. Nos autem de chariss. in Christo filii nostri Leonis Armeniae regis illustris sinceritate ac vestra devotione confisi, ei ad petitionem dilecti filii nobilis viri R. militis, nuntii ejus, in nostrae dilectionis indicium, vexillum beati Petri dirigimus, quo in hostes crucis duntaxat utatur et eorum superbiam, suffragantibus apostolorum Principis meritis, Domino concedente conculcet. Monemus igitur universitatem vestram et exhortamur in Domino, et in remissionem vobis injungimus peccatorum quatenus ad liberandum funiculum haereditatis Dominicae de manibus paganorum, et eorum refrenandam audaciam et barbariem edomandam, cum eodem rege vestro, sicut bene coepitis, potenter et viriliter intendatis; ut ejus sitis remissionis participes quam de Dei omnipotentis et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus transfretantibus indulgemus.

Datum Laterani, XVI Kalend. Januarii.

In eumdem fere modum nobilibus viris Hug. de Tubaria, Rodulpho et Ottoni fratribus.

CCLV. ILLUSTRI REGI ARMENIAE. Transmittit vexillum beati Petri, quo contra crucis inimicos utatur. (Laterani, XVI Kal. Januarii.) Et tibi congaudemus et nobis, imo etiam universo populo Christiano, quod eum tibi Dominus inspiravit affectum, ut apostolicae sedis instituta devote reciperes et praecepta fideliter observares et contra inimicos crucis propositum illud assumeres ut in eos vindicare cupias injuriam Crucifixi et haereditatem ejus de ipsorum manibus liberare. Nos igitur de tuae devotionis sinceritate confisi, ad petitionem dilecti filii Roberti de Margat militis, nuntii tui, in nostrae dilectionis indicium, vexillum beati Petri tuae serenitati dirigimus, quo in hostes crucis duntaxat utaris et eorum studeas contumaciam, cum Dei auxilio, suffragantibus apostolorum Principis meritis, refrenare.

Datum Laterani XVI Kal. Januarii.

CCCVI. UNIVERSO POPULO CASTELLAN. CIVITATIS. Concedit rectorem juxta civium postulata. (Laterani, XI Kalend. Januarii.) Dilectos filios nobiles viros nuntios vestros ad sedem apostolicam venientes benigne recepimus, dilectum filium nobilem virum I. praefecti concedi vobis postulantes humiliter in rectorem. Cum igitur tam de ipsius quam ejus patris industria non modicum confidamus, utpote cui universum fere apostolicae sedis patrimonium in partibus ipsis duximus committendum, petitionem vestram libenter admisimus, et eum vobis in rectorem duximus concedendum, dummodo communiter ab universitate populi postuletur.

Datum Laterani, XI Kalend. Januarii.

CCLVII. PATRIARCHAE HIEROSOLYMITAN. ET TYRENSI ARCHIEPISCOPO ET ACONENSI EPISCOPO. Ut injuste latam excommunicationis sententiam rescindant, temereque excommunicantem episcopum puniant. (Laterani, XVIII Kalend. Januarii.) Cum olim venerabilis frater noster Tiberiadensis episcopus suam nostro transmisisset apostolatui quaestionem, quod dilecti filii magister et fratres militiae Templi mille trecentos bisantios et alia quaedam bona Tiberiadensis Ecclesiae, quae praedecessor ipsius apud quosdam fratres Templi deposuerat, detinerent et ei reddere denegarent, ipsis per scripta nostra mandavimus ut eidem episcopo depositum illud, si praemissis suffragaretur veritas, non postponerent resignare; venerabilibus fratribus nostris Sidoniensi et Bibliensi episcopis dantes firmiter in mandatis ut ipsi eos ad hoc veritate cognita per censuram ecclesiasticam compellere non tardarent. Verum, sicut praedicti magister et fratres militiae Templi, tam per litteras suas quam per quosdam fratrum suorum, quos ad nostram praesentiam direxerunt, non sine multo dolore nobis intimare curarunt, praefatus Sidoniensis episcopus commissionis nostrae tenorem transgrediens, cum ipsi de terra Antiochiae, ubi pro guerra quae erat inter dilectos filios nobilem virum principem Antiochiensem et dominum Alapiae fuerant aliquandiu commorati, redirent et quadam die Martis applicuissent ad civitatem Tyrensem, eis sequentem diem Jovis terminum assignavit, quo in ejus praesentia praefato Tiberiadensi episcopo accederent de deposito responsuri. Quia vero pro aliis negotiis imminentibus praefatus magister diei praefixae non poterat interesse, duos de fratribus suis viros idoneos, pro eodem negotio dereliquit; qui ad diem statutam coram eodem episcopo venientes, dixerunt se paratos esse praelibato Tiberiadensi episcopo, si contra eos vellet proponere, juxta tenorem mandati apostolici respondere; et licet praefatus Bibliensis episcopus conjudex suus absens existeret, ipsi tamen volebant firmiter observare sententiam quam idem Sidoniensis episcopus, auditis utriusque partis rationibus, super eadem causa duceret legitime promulgandam. Hoc autem audito, idem episcopus modestia pontificali neglecta, suo absente conjudice, nullis auditis rationibus, in multorum praesentia dixit in impetu: Nisi vos usque ad proximam diem Dominicam supradictos bisantios reddideritis, auctoritate Dei Patris et omnium sanctorum magistrum vestrum et omnes fratres domus Templi citra et ultra mare nec non et participes atque amicos ejusdem, vinculo excommunicationis innodo. Caeterum cum sequenti sexta feria praenominati duo fratres, qui apud Tyrum pro causa praedicta remanserant, cum festinatione adiissent Acon et quae gesta erant per antedictum episcopum per ordinem enarrassent, ipse magister cum fratribus ad te, frater patriarcha, continuo accesserunt et tecum de illo negotio diligentius pertractantes, de tuo tandem consilio cum praefato Tiberiadensi episcopo amicabiliter curaverunt componere, ad majus scandalum evitandum. Sed praefatus Sidoniensis episcopus sequenti dia Dominica, post compositionem peractam, ecclesiam Sanctae Crucis Tyrensem ingressus, post generalem processionem coram omni clero et populo qui astabat, accensis candelis, ipsum magistrum nominatim et omnes fratres Templi citra et ultra mare, nec non et amicos et participes domus, sententia excommunicationis astrinxit. Quod fratres postmodum audientes, tantam illatam eis injuriam sic ad animum revocarunt, quod fere assumptae religionis propositum relinquere voluerunt, et relicta Hierosolymitana provincia, disponebant ad propria remeare. Sed in eo tandem ponentes fiduciam cui promiserant toto vitae suae tempore deservire, suasione tam tua quam aliorum virorum prudentium, ad ipsius terrae custodiam remanserunt, a nobis vindictam de illata eis injuria postulantes. Verum cum non sibi soli causa eadem fuerit delegata, sed habuerit praefatus Sidoniensis episcopus in commissione collegam, nec in ea fuerit expressum quod si ambo interesse non possent, alter nihilominus mandatum apostolicum adimpleret, non poterat sine illo procedere ad illam vel aliam sententiam proferendam. Item etsi ei vices suas in hac parte conjudex alius commisisset, vel etiam partes spontanee post commissionem nostram suum subiissent examen, ipse tamen non debuit sine causae cognitione procedere; praesertim cum in forma commissionis contineretur expressum quod si praemissis suffragaretur veritas, magistrum et fratres ad restitutionem depositi per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellere non tardarent, et ipsi fratres, qui apud Tyrum pro negotio remanserant praelibato, sententiam ejusdem episcopi, quam auditis utriusque partis rationibus duceret legitime promulgandam, tunc demum se dixerint servaturos. Praeterea, cum multi fratrum militiae Templi tam circa quam ultra mare consistant, qui super ipso deposito sunt penitus sine culpa, profecto talis excommunicatio non solum indiscreta fuit, sed etiam effrenata, qua ligare voluit innocentes, et nos etiam ac fratres nostros juxta formam verborum visus est inclusisse, qui sumus ejusdem domus participes et amici. Rursus, postquam controversia saepedicta amicabili fuerat compositione sopita, deviavit omnino; quod etiam adversario per suas litteras prohibente processit ad sententiam proferendam, cum boni judicis sit lites minuere, non augere. Ad haec, cum praedicti fratres assidue multis laboribus et periculis se opponant pro servitio Jesu Christi, si etiam magister aut procuratores inventi fuissent culpabiles, non tamen fuissent ita generaliter omnes excommunicationis sententia feriendi. Cum igitur, si praemissa veritate nituntur, saepedictus episcopus vel de grandi fatuitate vel de gravi malignitate sit animadversione debita castigandus, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus, inquisita diligentius veritate, si vobis constiterit eumdem episcopum, ut praedictum est, praefatam sententiam protulisse, vos eum auctoritate nostra, sublato appellationis obstaculo, ab exsecutione pontificalis officii tandiu faciatis manere suspensum, donec a nobis indulgentiam consequatur; ut qui fuit stultus in culpa, sapiens efficiatur in poena. Quod si forte, servato juris ordine, praevia ratione processit, quos vobis constiterit excommunicationis sententiae subjacere, secundum formam Ecclesiae absolvatis, in ipso postmodum negotio legitime processuri. Testes, etc., Quod si omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani, XVIII Kalend. Januarii.

CCLVIII. CLERO ET POPULO CIVITATENSI Ut comitem Theatinum in custodem suum recipiant. (III Kal. Januarii.) Per apostolicas litteras vobis dudum recolimus mandavisse ut . . . quondam Civitaten. comite sublato de medio, nobili viro R. comiti Theatino intenderetis de custodia comitatus, qui propter potentiam et quoniam vicinus est vobis, comitatum ipsius et homines ejus potenter poterat defensare. Post haec autem, sicut ex litteris vestris intelleximus, per nuntios vestros, quos ad Panormitanam curiam destinatis, mandatum sub nomine regio recepistis ut nobili viro P. de Celano, sororio regii cancellarii, tanquam vestro comiti juraretis. Unde quid super his faciendum esset vobis non immerito dubitastis, igitur, sicut vestra universitas non ignorat, et regis tutela et regni balium ad nos de jure pertineat et dispositioni nostrae vos alii juraveritis obedire, devotioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus, non obstante mandato contrario (quod non debet aliquatenus contraire, cum nos vices regias exsequamur, secundum quod vobis per alias litteras dedimus in mandatis), jamdicto comiti Theatino de custodia comitatus unanimiter intendatis; quia licet praefatum nobilem P. videlicet Celanen. sincero diligamus affectu, et ad honorem et profectum ipsius efficaciter intendamus, ad custodiam tamen et defensionem vestram hoc tempore praenominatum comitem Theatin. necessarium credimus et idoneum reputamus.

Datum III Kal. Januarii.

CCLIX. ILLUSTRI REGI ARMENIORUM Ut castrum Gaston Templariis restituat. Cum ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, materialem acceperis gladium, non in domesticos fidei, sed hostes crucis potius exerendum, et nuper per Dei gratiam instituta receperis apostolicae sedis et promiseris observare, non credimus quod in exaudiendis precibus nostris te velis difficilem exhibere, praesertim cum id petimus quod ad pacem pertinet et respicit honestatem, et cum Christianorum commodo in Sarracenorum dispendium redundabit. Ad audientiam siquidem apostolatus nostri pervenit quod cum castrum quod Gaston dicitur, ad domum Militiae Templi de jure pertineat et fratres ejusdem domus illud olim possederint sine lite, tempore invasionis terrae Orientalis ipsum Sarraceni per violentiam occuparunt; quod cum dimisissent postmodum metu regum qui ad partes transfretaverant transmarinas, tu illud habitatore vacuum et custode intrasti, et quasi liberatum de manibus paganorum adhuc detines velut tuum. Cumque dilecti filii magister et fratres militiae Templi cum nuntiis venerabilis fratris nostri patriarchae et illustris principis Antiochensis, Tripolitanensis comitis et totius Antiochensis communiae supplicassent ut castrum ipsum Templariis resignares, tu patriarcham ipsum et principem ad communiae colloquium citavisti, promittens per nuntios et litteras tuas quod super facto castelli secundum eorum consilium procedere non tardares, quod non solum, cum ad colloquium ventum esset, noluisti juxta tenorem factae promissionis implere; imo, sicut dicitur, quorumdam seductus consilio, quod illud in gravamen Antiochiae retineres, quod vix credimus, respondisti. Cumque postmodum nuntius tuus ad Romanam Ecclesiam accessisset, castrum ipsum Milonis quondam avunculi tui fuisse proposuit, et te illud de. Sarracenorum manibus liberasse ac respondisse fratribus militiae Templi te impetentibus super hoc quod ipsis coram nobis justitiam exhiberes. Propter quod idem nuntius supplicabat ut nihil contra te non commonitum statuere curaremus. Cum igitur nostrae intentionis existat te, sicut charissimum Ecclesiae filium et regem Catholicum, honorare, cum et credamus quod simplices preces nostras velis efficaciter exaudire, serenitatem regiam rogamus, monemus et exhortamur in Domino, quatenus divinae retributionis obtentu, ob reverentiam apostolicae sedis et nostram, castrum ipsum fratribus militiae Templi sine difficultate restituas et permittas ab eis pacifice possideri nec eos super ipso vel aliis ad eos pertinentibus inquietes. Nos enim, si super ipso castro vel aliis adversus eos aliquid proponere volueris quaestionis, in praesentia nostra vel legatorum nostrorum, qui, dante Domino, in proximo transfretabunt, tibi faciemus justitiae plenitudinem exhiberi, dommodo super his quae ipsi duxerint proponenda paratus sit eis facere rationem.