EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quum tu
1906

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1906 p. 339

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PONTIFEX LAETATUR CUM P. LÉPICIER OB PLURA EDITA OPERA*

DILECTO FILIO
ALEXIO MARIAE LÉPICIER
SAC. EX ORDINE SERVORUM MARIAE
DOCTORI DECURIALI SACRAE THEOLOGIAE TRADENDAE
IN SCHOLIS COLLEGII CHRISTIANO NOMINI PROPAGANDO


Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

Quum tu magisterium sacrae theologiae in scholis Collegii Urbaniani iamdudum egregia cum laude obtineat, recte facis planeque secundum vota peritorum, ea vulgando quae his non paucis annis commentatus es in usum disciplinae. Sic enim non modo alumnis tuis melius consulis; sed multo pluribus copiam praebes de ingenio eruditione studioque tuo proiiciendi. Itaque existimare debes pergrata accidisse Nobis oblata a te nuper volumina, in quibus ad mentem Doctoris Angelici de Deo uno, de Sanctissima Trinitate, de Incarnatione Verbi tractas. Et quidem probari in his videmus vel subtiliter explanatam copioseque ex similibus locis illustratam doctrinam Aquinatis, vel nervose Scripturarum Patrumque fundamentis constituta dogmata, vel idoneos e scientiae incrementis petitos fructus, vel perspicuum ac tamquam pietatis odore imbutum scribendi genus. Nec minus placuisse doctis viris intelligimus caetera tua scripta, quae Nobis pariter obtulisti libros de Opere sex dierum ac Tractatum de Beatissima Virgine Maria Matre Dei, iterum a te emendatiorem auctioremque editum. Quare gratulamur tibi; atque etiam magnopere auctores sumus, ut quidquid praeterea in hoc genere confeceris, ne intra tuae scholae fines contineas, verum cum bono multorum emolumento in lucem proferas. Auspicem caelestium munerum ac testem singularis benevolentiae Nostrae tibi, dilecte fili, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXXI Maii an. MCMVI, Pontificatus Nostri tertio.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXIX (1906), pp. 339-340.