PIUS PP. X
EPISTOLA
- QUA PONTIFEX MONET FRATRES A SCHOLIS CHRISTIANIS
- UT PRIMAS PROFESSIONI RELIGIOSAE TRIBUANT*
- DILECTO FILIO
- GABRIELI MARIAE
- FRATRUM A SCHOLIS CHRISTIANIS
- ANTISTITI GENERALI - PARISIOS
Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem.
Quum propediem, ut accepimus, sollemnem Ordinis conventum habituri sitis, hac utimur occasione libenter, tibi tuisque omnibus paternam Nostram significandi voluntatem ; quamquam eam vobis probe perspectam putamus. Namque his miseris Galliae temporibus, quum bellum in Ecclesiam tam atrox geritur, opus esse intelligimus, ut ad aures bonorum pro iustitia et veritate certantium, crebro Summi Ducis sonet vox, quae ipsorum sive approbando sive admonendo, contentionem exacuat. Quare vos, qui, uti peculiarem in modum bene estis de civibus vestris meriti, ita praecipuos quosdam ab inimica vi iamdudum toleratis impetus, magnis erectisque animis iubemus esse, rationemque instituti vestri, quantum per has rerum asperitates licet, retinere. Omnino nolimus, apud vos ceterosque vestri similes, quorum religiosum munus est erudire adulescentulos, ea quam pervulgari audimus, quidquam valeat opinio, institutioni puerili primas vobis dandas esse, religiosae professioni secundas; idque aetatis huius ingenio et necessitatibus postulari. Etsi enim his tantis malis, quae premunt, quoad potest, medendum est, proptereaque in multis rebus cedendum tempori, non eatenus tamen descendendum, ut de sanctissimorum institutorum dignitate atque adeo de ipso doctrinae sacrae patrimonio quid decedat. Itaque in vestra causa illud maneat, religiosae vitae genus longe communi vitae praestare; atque, si magno obstricti estis erga proximos officio docendi, multo maiora esse vincula, quibus Deo obligamini. Ceterum liquet, ideo vos usque adhuc magistros educatoresque iuventutis extitisse eximios (adeo ut vel publice amplissimis laudibus ornaremini), quia tales Ordinis vestri disciplina conformant ac finxerit. — Quam quidem colite et diligite, ut facitis, summa erga antistites vestros fide studioque, summe inter vos coniuncti; quod autem reliquum est, conscientiae officii obsequimini, freti Deo. Divinae auspicem opis, itemque peculiaris Nostrae benevolentiae testem, tibi, dilecte fili, et sodalibus tuis universis Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XXIII Aprilis MDCCCCV, Pontificatus Nostri anno secundo.
PIUS PP. X
- AAS, vol. XL (1907), pp. 658-659.