Quum optimo

This is the stable version, checked on 6 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quum optimo
1904

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1904-05 p. 81

PIUS PP. X

LITTERAE

QUIBUS PIUS PP. X GRATULATUR DE ITALICA VERSIONE

HISTORIAE UNIVERSALIS ECCLESIAE A CARDINALI HERGENRÖTHER CONSCRIPTAE*
DILECTIS FILIIS
IOSEPHO FARAONI SAC. ET TITO DINI


Dilecti Filii, salutem et Apostolicam benedictionem.

Quum optimo consilio institueritis, quae apud exteras gentes praeclarae in maioribus disciplinis lucubrationes hodie existerent, eas ad communem Italorum usum vulgando transferre, recte vos quidem non praetereundos censuistis Ioseph Hergenröther Cardinalis libros, quibus ille universam Ecclesiae Catholicae historiam complexus est. Id enim opus ob doctrinae copiam, gravitatem sententiarum, sinceritatem iudicii summis prudentium laudibus celebratum illustrem sane locum auctori suo vindicavit inter claros scriptores, qui recenti memoria, ita res Ecclesiae gestas tractarunt, ut a studio artis criticae debitam antiquitati reverentiam non seiungerent. Quoniam autem hoc intervallo, ex quo is excessit e vita, progressiones in hisce studiis factae sunt tam magnae, ut ipsius opus partim reconcinnandum videretur, non parva dilecto filio Ioanni Petro Kirsch habenda est gratia, qui eiusmodi sibi provinciam sumpserit in eaque exequenda exploratam suam sollertiam peritiamque demonstret.

Iamvero Eminentissimi viri scripta, hoc pacto ad monumentorum fidem restituta, vehementer gaudemus, quod vos italice conversa, interprete diligenti dilecto filio Henrico Rosa e Soc. Iesu, edere suscepistis. Itaque cum gratum vobis animum de accepto exemplari voluminis primi significamus, tum meritam tribuimus laudem propter institutam rem, quam valde fructuosam clero italico fore confidimus.

Auspicem coelestium munerum et benevolentiae nostrae testem, vobis, dilecti filii, ac ceteris omnibus, qui consociationem vestram participant, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die V Maii an. MCMIV, Pontificatus Nostri anno primo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXVII (1904-05), pp. 81-82.