XIV JULII MDCCCLXIV.
S. S. DOMINI NOSTRI PII IX
EPISTOLA.
VENERABILI FRATRI HERMANNO
- ARCHIEPISCOPO FRIBURGENSI IN BRISGOVIA,
PIUS PAPA IX.
Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem.
Quum non sine maxima animi Nostri aegritudine ex pluribus nunciis accepimus, in magno isto Badensi Ducatu de novo popularium scholarum regimine parari ordinationes, quae variis modis christianam juventutis institutionem, et educationem in magnum adducunt discrimen, propterea quod illas a salutari catholicse Ecclesise magisterio ac vigilantia quotidie magis amovent, nihil dubitavimus, quin tu, Venerabilis Frater, pro eximio tuo in animarum salute curanda studio, ac pro perspecta tua in Ecclesiae libertate, ejusque juribus tuendis constantia fortiter iis omnibus obsisteres, quae vel miuimum animarum saluti damnum afferre, vel quovis modo episcopalis tui ministerii liberam auctoritatem coarctare possent. Quod autem pro certo habebamus, id luculenter confirmarunt tuae Litterae super hoc tanti momenti negotio ad Nos data, et commentarius eisdem adjectus. Ac vehementer laetamur, cum videamus, te, Yenerabilis Frater, licet aetate gravem, pro Ecclesia strenue pugnare eadem illa fortitudine, qua in episcopalis tui ministerii decursu summopere praestitisti, ac Nostras, et hujus Sanctae Sedis laudes merito, optimoque jure tibi comparasti. Equidem inter maximas, quibus affligimur, acerbitates, summa utimur consolatione, noscentes quomodo divesin misericordia Deus Sacrorum Antistites eo majore divinae suae gratiae auxilio roboret ad Christi Jesu gregem tuendum, quo graviora in ipsum gregem luctuosisimis hisce temporibus damna inimicorum hominum opera irruunt et invadunt.
Nemo certe ignorare potest, tristissimam ac deplorandam conditionem, in quam hodierna societas magis in dies prolabitur, derivare ex tot funestissimis machinationibus, quae adhibentur, ut a publicis Institutionibus ac domesticis familiis quotidie magis sanctissima Christi fides, religio, ejusque salutaris doctrina amoveatur, et saluberrima ejus vis coangustetur, ac praepediatur. Quae perniciosissimae machinationes ex tot pravis doctrinis necessario originem habent, quas hac miserrima nostra aetate cum maximo christianae civihsque reipublicae damno undique majorem in modum invalescere, et caput altius extollere vehementer dolemus. Et sane cum veritates a Deo revelata? impudenter denegentur, vel humanaa rationis examini subjiciantur, evenit, ut illa naturalium rerum plane tollatur subjectio, quae supernaturali ordini omnino debetur, utque homines ab aeterno suo fine arceantur, eorumque cogitationes,
actionesque ad materialium, fugaciumque hujus mundi rerum limites redigantur. Et quoniam Ecclesia quae columna et firmamentum veritatis a Divino suo Auctore fuit constituta, ut omnes homines divinam edoceat fidem, ejusque depositum sibi traditum integrum inviolatumque custodiat, ac homines, eorumque consortia et actiones ad morum honestatem, vitreque integritateni juxta revelatse doctrinae normam dirigatet fingat, iccirco pravarum doctrinarum fautores et propagatores omnia conantur, ut ecclesiasticam potestatera sua erga humanam societatem auctoritate spolient. Quamobrem niliil intentatum, nihilque inexpertum relinquunt, ut omnem Ecclesia? potestatem, ejusque salutarem vim, quam ipsa Ecclesia ex divina sua institutione semper exercuit et in humanae societatis Instituta exerccre debet, vel magis in dies coarctent, vel ab eisdem Institutis arceant, et ipsa Instituta pleno civilis, politicaeque auctoritatis arbitrio subjiciant ad imperautium placita, et ad volubilium aetatis opinionum rationem. Nihil vero mirum si hujusmodi funestissimi sane conatus iu publicam juventutis institutionem educationemque in primis comparentur, nihilque dubitandum, quin humana societas gravissimis repleatur et vexetur damnis, ubi a publica et privata juventutis institutione, qua rei cum sacra?, tum publica? felicitas tantopere continetur , fuerit moderatrix Ecclesia? auctoritas ejusque salutifera vis amota. Hoc enim modo humana societas vero illo christiano spiritu sensira privatur, qui unus potest et publici ordinis, tranquillitatisque fundamenta stabiliter servare ac verum utilemque civilitatis progressum efficere ac moderari, et ea omnia hominibus praebere subsidia, qua? ad ultimum suum post mortalis hujusce vita? stationem finem assequendum, scilicet ad aeternam salutem obtinendam sunt necessaria. Et sane institutio, qua? non solum rerum dumtaxat naturalium scientiam, ac terrena? socialis vita? fines spectat, verum etiam a veritatibus a Deo revelatis decedit, in erroris, mendaciique spiritum prolabatur oportet, et educatio, qua? sine christiana? doctrinae morumque disciplina? auxilio teneras adolescentium mentes, eorumque cerea in vitium flecti corda informat, non potest non parere progeniem, quae pravis cupiditatibus propriisque rationibus tantum permota, et impulsa maximas tum privatis familiis, tum reipublica? alfert calamitates. At vero cum hujusmodi perniciosissima docendi ratio sejuncta a cathohca fide, et ab Ecclesiae potestate maximo sithominibus, et societati damno, dum agitur de litteris severioribusque disciplinis tradendis, ac de educatione curanda in scholis publicisque Institutis, qua? honestioribus societatis classibus sunt destinata, ecquis non videt, multo graviora mala et damna ex hac methodo derivare, si eadem in populares inducatur scholas? Etenim inhisce potissimum scholis oranes cujusque e populo classis pueri vel a teneris annis sanctissimae nostra? religionis mysteriis, ac praeceptionibus sedulo sunt erudiendi, et ad pietatem morumque honestatem, et ad religionem, civilemque vivendi rationem accurate formandi. Atque in eisdem scholis religiosa prassertim doctrina ita primarium in institutione, et educatione locum habere, ac dominari debet, ut aliarum rerum cognitiones, quibus juventus ibi imbuitur, veluti adventicia? appareant. Quapropter juventus maximis exponitur periculis, nisi ejus in memoratis scholis institutio arctissimo cum religiosa doctrina vin-
mur, benevolentiae pignus Apostolicam Benedictionem ex intimo corde profectam tibi ipsi, Venerabilis Frater, cunctisque Glericis laicisque fidelibus tuae vigilantiae concreditis peramanter impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die 14 Julii anno 1864, Pontificatus Nostri anno decimonono.
PIUS PP. IX.