Quum certiores

This is the stable version, checked on 2 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quum certiores
1908

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: AAS 1909 p.140

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUUM CETERIORES*

AD MODERATORES ET LECTORES UTRIUSQUE COMMENTARII «MESSAGER CANADIEN DU SACRÈ COEUR» «CANADIAN MESSENGER OF THE SACRED HEART», ET UNIVERSOS SODALES AB APOSTOLATU PRECUM

Dilecti filii, salutem et Apostolicam benedictionem. — Quum certiores facti sumus earum omnium rerum, quas pie sancteque vos, ut solemnia sacerdotii Nostri celebraretis, egistis Nostra causa, ineundam sane, uti existimare potestis, cepimus animo voluptatem. Neque hoc solum gratum Nobis fuit, quod vos tam multi communem vestrum erga Nos amorem testati estis, sed etiam quod eo testimonii genere voluistis uti, quo nullum opportunius. Placuit enim vobis, nempe ex instituto vestro, collectos summa copia summaque varietate spirituales flosculos Deo pro Nobis offerre: quorum quidem florum quum ea sit natura, ut non spem duntaxat contineant caelestium fructuum, sed cum his ipsis coniuncti sint; licet coniicere quanta Nobis divinae bonitatis subsidia conciliaveritis. Eo magis quod Vos, inter sacra solemnia ob memoriam initi a Nobis sacerdotii et illa anni quinquagesimi, ex quo Virgo Immaculata ad oppidum Lourdes apparuit, necessitudinem quandam agnoscentes, eodem quasi pietatis impetu incubuistis ad honores Vicario Iesu Christi et magnae Christi Matri habendos; et quae in gratiani Nostri fecistis religionis opera, ea curastis, adhibito Mariae patrocinio, ut Deo suaviora acciderent. Grates vobis, dilecti filii, agimus ex animo; et quanquam non dubitamus, quin pro vestris in Nos officiis, atque etiam pro collata Nobis stipe Deum praeclare demeriti sitis, optima quaeque ab eo munera precamur. Quorum auspicem, et paternae Nostrae benevolentiae testem, Apostolicam vobis benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die XIV Decembris MCMVIII, Pontificatus Nostri anno sexto.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. I (1909), p. 140.