EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quum catholica
1860
editio: incognita
fons: incognitus

XXVI MARTII MDCCCLX.

SS. DOMINI NOSTRI PII IX

LITTERAE APOSTOLICAE

PIUS PAPA IX

Adperpetuam rei memoriam .

Quum Catholica Ecclesia a Christo Domino fundata et instituta, ad sempiternam hominum salutem curandam, perfectae societatis formam vi divinae suae institutionis obtinuerit, ea proinde libertate pollere debet, ut in sucro suo ministerio obeundo nulli civili potestati subjaceat. Et quoniam ad libere, ut par erat, agendum, iis indigebat praesidiis quae temporum conditioni ac neeessitati congruerent; idcirco singulari prorsus Divinae Providentiae consilio factum est, ut quum Romanum corruit Imperium et in plura fuit regna divisum, Rornanus Pontifex, quem Christus totius Ecclesiae suae caput centrum- que constituit, civilem assequeretur principatum. Quo sane a Deo ipso sapientissime consultum est, ut in tanta temporalium Principum multitudine ac varietate Summus Pontifex illa frueretur politica libertate, quae tantopere necessaria est ad spirilualem suam potestatem, auctoritatem et jurisdictionem toto orbe absque ullo impedimento exercendam. Atque ita plane decebat, ne Catholico Orbi ulla oriretur occasio dubitandi, impulsu fortasse civilium potestatum, vel partium studio duci quandoque posse in universali procuratione gerenda Sedem illam, ad quam « propter potiorem principalitatem necesse est omnem Ecclesiam convenire. » Facile autem intelligitur quemadmodum ejusmodi Romanae Ecclesiae Prin- cipatus, licet suapse natura temporalem rem sapiat, spiritualem tamen induat indolem vi sacrae, quam habet, destinationis, et arctissimi illius vinculi quo cum maximis Rei Christianae rationibus conjungitur. Quod tamen nil impedit, quominus ea omnia quae ad temporalem quoque populorum felicitatem conducunt perfici queant, quemadmodum gesti a Romanis Pontificibus per tot saecula civilis regiminis historia luculentissime testatur. Quum porro ad Ecclesiae bonum et utilitatem respiciat Principatus, de quo loquimur, mirum non est quodEcclesiae ipsiushostes persaepeillum convellere et labefactare multiplici insidiarum et conatuum genere contenderint : in quo tamen nefaria illorum molimina, Deo Ecclesiam suam jugiter adjuvante, in irritum serius ocius ceciderunt. Jam vero novit universus orbis quomodo luctuosis hisce temporibus infestissimi Catholicae Ecclesiae et hujus Apostolicae Sedis osores « abominabiles facti in studiis suis, ac loquentes in hypocrisi mendacium, » hanc ipsam Sedem, proculcatis divinis humanisque juribus, civili, quo potitur, Principatu spoliare nequiter adnitantur, idque assequi stu-


deant non manifesta quidem uti alias, aggressione, armorumque vi, sed falsis aeque ac perniciosis principiis callide iuductis, ac popularihus motibus malitiose excitatis. Neque enim erubcscuntnefandam populis suadere rebellionem contra legitimos principcs, quae ab Apostolo clare aperteque damnatur ita docente : « Onmis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo : quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque qui resislit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistuut, ipsi sibi damnationem acquirunt [1] . »Dumvero pessimi istiusmodi veteratorestemporalem Ecclesiae dominationem aggrediuntur ejusque venerandam auctoritatem despiciunt, eo impudentia? deveniunt, ut suam in Ecclesiam ipsam reverentiam et obsequium palam jactare non desinant. Alque illud vel maxime dolendum, quod tam prava agendi ratione sese polluerit non nemo etiam ex iis qui, uti catholicae Ecclesiae filii, in ipsius tutelam atque praesidium impendere debent auctoritatem qua in subjectos sibi populos potiuntur.

In subdolis ac perversis, quas lamentamur, machinationibus praecipuam habet partem Subalpiuum Gubernium, a quo pridem omnes norunt quanta et quam deploranda eo in Regno damna ac detrimenta Ecclesiae ejusque juribus, sacrisque ministris fuerint inlata, de quibus in consistoiiali potissimum Allocutione die XXII jammrii MDCCCLV habita vehementer doluimus. Post despectas hactenus Nostras ea de re justissimas reclamaliones Gubernium ipsum eo temeritatis modo progressum cst, utab irroganda universali Ecclesiae injuria minime abstinuerit, civilem impetens Principatum, quo Deus hanc B. Petri Sedem instructam voluit ad apostolici ministerii libertatem, uti ani- madvertimus, tuendam aque servandam. Primum sane ex manifestis aggressionis indiciis prodiit quum in Parisiensi Conventu anno MDCCCLVI acto, ex parte ejusdem Subalpini Gubernii, inter hostiles nonnullas expositiones , speciosa qua»dam ratio proposita fuit ad civile Romani Ponlificis dominium infirmandum, et ad Ipsius Sancta quehujus Sedis auctoritatem imminuendam. Ubi vero superiore anno Italicum exarsit bellum inter Austrise Imperatorem, et foederatos invicem Imperatorem Galliarum ac Sardiniae Regem, nihil fraudis, nihil sceleris praetermissum est, ut Pontificiae Nostrae ditionis popuh ad nefariam defectionem modis omnibus impellerentur. Hinc instigatores missi, pecunia largiter effusa, arma suppeditata, incitamenta pravis scriptis et ephemeridis admota, et omne fraudum genus adhibitum vel ab illis, qui ejusdem Gubernii legatione Romae fungentes, nulla habita gentium juris honestatisque ratione, proprio munere perperam abutebantur ad tenebricosas molitiones in Pontificii Nostri Gubernii perniciem agendas.

Oborta deinde in nonnullis ditionis Nostrae provinciis, qune dudum occulte comparata fuerat, seditione, illico per fautores regia dictatura proclamata est, statimque a Subalpino Gubernio commissarii adlecti , qui alio etiam nomine postea appellati provincias illas regendas sumerent. Dum haec agerentur, Nos gravissimi oificii Nostri memores non praetermisimus binis Nostris Allocutionibus die XX Junii , et XX VI Septembris superiore anno habitis de violato civili hujusce S. Sedis principatu altissime conqueri, simul-


que violatores serio monere de censuris ac poenis per canonicas sanctiones inflictis, in quas ipsi proinde misere inciderant. Existimandum porro erat, patratae violationis auctorcs per iteratas Nostras monitiones ac querelas ab iniquo proposito destituros - , praesertim cum universi catholici orbis sacrorum Antistites, et fideles cujusque ordinis, dignitatis, et conditionis eorum curae commissi suas nostris expostulationibus adjungentes unanimi alacritate Nobiscum huius Apostolicae Sedis, et universalis Ecclesiae justitiaeque causam propugnandam susceperint, cum optime intelligerent, quantopere civilis, de quo aoitur, principatus, ad liberam supremi Pontificatus jurisdictionem intersit. Verum (horrescentes dicimus !) Subalpinum Gubernium non solum Nostra monita, querelas, et ecclesiasticas poenas contempsit, sed etiam in sua persistens improbitate, populari suffragio pecuniis, minis, terrore aliisque callidis artibus contra omne jus extorto, minime dubilavit commemoratas Nostras provincias invadere, occupare, et in suam potestatem dominationemque redigere. Verba quidem desuntad tanlum improbandum facinus, in quo plura et maxima habentur facinora. Grave namque admittitur sacnlegium, quo una simul aiiena jura contra naturalem divinamque legem usurpantur, omnis justitiae ratio subvertitur, et cujusque civilis Principatus ac totius humanae societatis fundamenta penitus evertuntur.

Cum igitur ex una parte non sine maximo animi Nostri dolore intelhga- mus, irritas futuras novas expostulationes apud eos qui velut uspides surdse obturantes aures suas nihil hucusque monitis ac questibus Nostris commoti sunf, ex altera vero parte intime sentiamus quid a Nobis in tanta rerum iuiquitate omnino postulet Ecclesiae hujusque Apostolicae Sedis ac totius catholici orbis causa, improborum hominum opera tam vehemenler oppugnata, idcirco cavendum Nobis est ne diutius cunctando gravissimi officii Nostri muneri deesse videamur. Eo nempe adductares est ut illustribus Praedecessorum Nostrorum vestigiis inhaerentes suprema illa auctoritate utamur, qua cum solvere, tum etiam ligare Nobis divinitus datum est; ut nimirum debita in sontes adhibeatur severitas, eaque salutari ceteris exemplo sit. Itaque post Divini Spiritus lumen privatis publicisque precibus imploratum, post adhibitum selectae VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalium Congregationis consilium, auctoritate Omnipotentis Dei et SS. Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra denuo declaramus, eos omnes, qui nefariam in praedictis Pontificiae Nostrae ditionis provinciis rebellionem et earum usurpationem, occupationem et invasionem et alia hujusmodi, de quibus in memoratis Nostris Allocutionibus die XX Junii et XXVI Septembris superioris anni conquesti sumus, vel eornm aliqua perpetrarunt, itemque ipsorum mandantes, fautores, adjutores, consiliarios, adhaerentes vel alios quoscumque praedictarum rerum executionem quolibet praetextu et quovis modo procurantes, vel per seipsos exequentes, Majorem Excommunicationem, aliasque censuras ac poenas ecclesiasticas a sacris Canonibus, Apostolicis Constitutionibus, et Generalium Gonciliorum, Tridentini pra?sertim (Sess. XXII, cap. xi, De reform.) decretis infiictas incurrisse, et si opus est, de novo exccmmunicamus et anathematizamus; item declarantes, ipsos omnium, et quorumcumque privilegiorum , gratiarum, et indultorum sibi a Nobis, seu Romanis Pontificibus praedecesso-

soribus Nostris quomodolibet concessorum amissionis poenas eo ipso pariter incurrissc; nec a censuris hujusmodi a quoquam, nisi a Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente (praeterquam in mortis articulo, et tunc cum reincidentia in easdem censuras eo ipso quo convaluerint) absolvi ac liberari posse, ac insuper inbabiles, et incapaces esse, qui absolutionis beneficium consequantur, donec omnia quomodolibet attentata publice retractaverint, revocaverint, cassaverint, et aboleverint, ac omnia in pristinum statum plenarie et cum effectu redintegraverint, vel alias debitam , etcondignam Ecclesiae, ac Nobis, et huic Sanctae Sedi satisfactionem in praemissis praestiterint. Idcirco illos omnes etiam specialissima mentione dignos, nec non illorum successores in officiis a retractatione, revocatione, et abolitione omnium, ut supra, attentatorum per se ipsos facienda, vel alias debita et condigna Eccle


siae, ac Nobis, et dictae Sanctae Sedi satisfactione realiter et cum effectu in eisdem praemissis exhibenda , praesentium Litterarum , seu alio quocumque praetextu, minime liberos et exemptos, sed semper ad hanc obligatos fore et esse, ut absolutionis beneficium obtinere valeant, earumdem tenore praesentium decernimus et pariter declaramus. Dum autem hanc muneris Nostri partem, tristi Nos urgente necessitate, moerentes implemus, minime obliviscimur , Nosmetipsos Illius hic in terris vicariam operam agere , qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, quique in mundum venit quserere , et salvum facere quod perierat. Quapropter in humilitate cordis Nostri ferventissimis precibus Ipsius misericordiam sine intermissione imploramus et exposcimus, ut eos omnes, in quos ecclesiasticarum pcenarum severitatem adhibere coacti sumus, divinae suae gratiae lumine propitius illustret, atque omnipotenti sua virtute de perditionis via ad salutis tramitem reducat. Decernentes praesentes Litteras, et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod pra^fati, et alii quicumque in praemissis interesse habentes, seu habere quomodolibet praetendentes, cujusvis status, gradus, ordinis, praeeminentiae, et dignitatis existant, seu alias specifica et individua mentione et expressione digni illis non consenserint, sed ad ea vocati, citati et auditi, causaeque, propter quas prasentes emanaverint, sufficienter adductae , verificatae, non fuerint, aut ex alia qualibet causa, colore, praetexfcu, et capite, nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis, aut nullitatis vitio, aut intentionis Nostrae, vel interesse habentium consensus, ac alio quocumque defectu notari , impugnari, infringi , retractari, in controversiam vocari, aut ad terminos juris reduci, seu adversus illas aperitionis oris, restitutionis in integrum , aliudve quodcumque juris, facti vel gratiae remedium intentari, vel impetrari , aut impetrato, seu etiam motu, scientia et potestatis plenitudine paribus concesso, et emanato, quempiam in judicio, vel extra illud uti, seu juvari ullo modo posse ; sed ipsas prascntes Litteras semper firmas, validas, et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri, et obtinere, ac ab illis, ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spectabit, inviolabiliter , et inconcusse observari : sicque et non aliter in praemissis per quoscumque judiccs ordinarios et delegatos, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, et S. R. E. Gardi-

nales, etiam de Latere Legatos, et Sedis praedictae Nuncios, aliosve quoslibet quacumque praeeminentia et potestate fungentes, et functuros, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter judicandi et interpretandi facultate, et auctoritate, judicari, et definiri debere ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate , scienter, vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus proemissis, et quatenus opus sit, Nostra et Cancellariae Apostolicae rcgula de jure quaesito non tollendo, aliisque Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, nec non quibusvis etiam juramento, confirmatione Apostolica , vel quavis firmitate alia roboratis statutis, et consuetudinibus, ac usibus, et stylis ctiam immemorabilibus, privilegiis quoque, indultis et Lilteris Apostolicis praedictis, aliisque quibuslibet personis etiam quacumque ecclesiastica vel mundana dignitate fulgentibus, et alias quomodolibet qualificatis, et specialem expressionem requirentibus sub quibuscumque verborum tenoribus et formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriariam derogatoriis, aliisque efficacioribus, efficacissimis , et insolitis clausulis, irntantibusque, et aliis decretis, etiam motu, scientia, et potestatis plenitudine similibus , et consistorialiter, et alias quomodolibet in contrarium praemissorum concessis, editis, factis ac pluries iteratis et quantiscumque vicibus approbatis, confirmatis, et innovatis. Quibus omnibus et singulis, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa, et individua, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio, seu quaevis alia expressio liabenda, aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret, tenores hujusmodi, ac si de verbo ad verbum, nd penitus omisso, et forma in illis tradita observata exprimerentur, et insererentur, pra^sentibus pro plene et sufficienter expressis et insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad prsemissorum effeclum hac vice duntaxat specialiter, et expresse derogamus, et derogatum esse volumus, ceterisque contrariis quibuscumque non obstantibus. Cum autem eaedem prresentes Litterae ubique, ac prresertim in locis, in quibus maxime opus esset, nequeant tute publicari, uti notorie constat, volumus dlas, seu earum exempla ad valvas Ecclesi?e Lateranensis, et Basilicae Principis Apostolorum nec non Cancellariae Apostolicoe,Curireque Generalis in MonteCitatorio,et in Acie Campi Florae de Urbe, ut moris est, affigi et publicari, sicque pubhcatas etaffixasomnesetsingulos, quos illaeconcernunt, perinde arctare, ac si unicuique eorum nominatim, et personaliter intimatae fuissent. Volumus autem ut earumdem Litterarum transumptis , seu exemplis , etiam impressis, manu alicujus notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus personae in dignitate ecclesiastica constitutae. munitis , eadem prorsus fides ubique locorum et genlium tam in judicio, quam extra illud ubique adhi beatur, quae adhiberetur ipsis pra?sentibus, ac si forent exhibitae, vel ostensae .

Datum Romse apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die 26 Martii anno MDCCCLX, Pontificatus Nostri anno decimo quarto. Loco Sigilli.

PIUS PP. IX.

  1. 1. S. Paul. Ep. ad Rom., c. 13, v. 1 et seq.