Quum, haud

This is the stable version, checked on 2 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quum, haud
1905

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1907 p. 452

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PIUS PP. X GRATULATUR RECTORI ET
ALUMNIS COLLEGII URBANI AMERICAE FOEDERATAE*


DILECTO FILIO
THOMAE HENNEDY
PONTIFICIAE DOMUS ANTISTITI
RECTORI URBANI COLLEGII
PRO ALUMNIS FOEDERATARUM AMERICAE CIVITATUM


Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

Quum, haud ita pridem, te, una cum alumnis tuo regimini creditis, admissione Nostra donavimus, placuit testari coram amplissimis verbis qua existimatione quaque benevolentia Collegium vestrum prosequeremur. Et merito id quidem. Videramus enim, ex annuo in scholis periculo stataque praemiorum distributione, sic alumnos istos in disciplinarum sacrarum studia incubuisse strenue, ut tulisse primas laetarentur. Aliunde vero non ignorabamus diligentiae huic in sacris excolendis doctrinis parem esse et disciplinae servandae constantiam et exercendae pietatis ardorem. Libet igitur iterum per litteras gratulari tibi, qui egregie Rectoris munere fungeris; gratulari simul alumnis omnibus, qui optime industriis tuis obsecundant. Crescat, hoc plane optamus et ominamur, crescat adolescentium numerus, qui ex America e foederatis Civitatibus huc transmeent, catholicam sapientiam in ipso fidei centro apud Cathedram Beati Petri Apostolorum Principis hausturi. Equidem ex vestro Collegio, ut multa apud vestrates in Religionis utilitatem provenisse scimus, sic ampliora in posterum proventura confidimus. Hoc ut eveniat, tibi, dilecte fili, tuisque in Collegio moderando adiutoribus nec non alumnis singulis, Apostolicam benedictionem, caritatis Nostrae pignus et munerum divinorum auspicem, amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXVII Februarii MCMV, Pontificatus Nostri anno secundo.


PIUS PP. X


  • AAS, vol. XL (1907), pp. 452-453.