PIUS PP. X
EPISTOLA
PII X AD CONVENTUM ADIUTORUM SODALITATIS SALESIANAE*
- DILECTO FILIO
- PRAESIDI CONVENTUS GENERALIS
- ADIUTORUM SODALITATIS SALESIANAE - MEDIOLANUM
Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem.
Quotquot ex universis terrarum oris illustri censentur nomine Adiutorum rei Salesianae, valde equidem grate novimus conventum Mediolani esse acturos, de provehenda tum piae Sodalitatis tum sacri civilisque cultus opera sollicitos. Quam multis et quam libenter eiusmodi congressiones complectamur votis, admonet sane vos superiorum coetuum memoria, perspicueque declarat sive Nostra in Salesianos non intermissa unquam voluntas, sive earum enarratio rerum, de quibus conferre in coetu consilia praescripsistis. Etenim significata Nobis argumenta conventus gravitate praestare omnia et communi commendari gratia reperimus ; ut ecce conferendas in iuventutis commodum curas, sive litteris addicta illa sit, sive incumbat labori; impertienda populo, tum ad corpus tum ad animum sublevandum, auxilia; comparanda iis, qui e patria migrarint, omne genus adiumenta; suppeditandum demum ethnicis fidei catholicae atque adeo humanitatis lumen. Quod coetus studia in hisce collocare constitutum sit, magnopere gratulamur, laudemque auctoribus damus quum quia utilia Sodalitio parant, tum quia opportuna et congruentia tempori spectant. Quamobrem summo eventus uberrimi desiderio congressionem prosequimur, nihilque interea dubitamus, quin frequentia Sodalium et alacritas expectationi Nostrae respondeant. Quae autem consulenda vobis aut providenda in congressu erunt, iis benignitas Dei propitia et volens adspiret, donetque abunde munera coelestia. Horum vero auspex Nostrique animi testis Apostolica benedictio sit, quam tibi atque e coetu singulis peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die XXII Maii anno MCMVI, Pontificatus Nostri tertio.
PIUS PP. X
- AAS, vol. XXXIX (1906), pp. 407-408.