Quota generatione licitum sit connubium (Rabanus Maurus)

This is the stable version, checked on 16 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quota generatione licitum sit connubium
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 110

Documenta Catholica Omnia pdf

Quota generatione licitum sit connubium (Rabanus Maurus), J. P. Migne 110.1086D

Quota generatione licitum sit connubium

110.1083D| Domino vere sancto ac beatissimo Patri HUMBERTO gratia Dei episcopo, RABANUS, vilissimus servorum Dei servus, in Christo salutem.

Nuper venerunt ad me litterae de tua sanctitate directae, quae inter alia ex quibus mecum tua dilectio decrevit tentare, continebant de nuptiis: ut quota generatione legitimum esse posset, tibi edicerem: ubi et commemorabas te quaedam capitula legisse papae Gregorii ad Augustinum gentis Anglorum episcopum: nec non et decreta Zachariae de eadem re: similiter quoque quid Isidorus, Hispalensis episcopus, in Etymologiis suis inde senserit, notum habere: et quid ego super haec omnia sentirem, tibi a me rescribi postulabas. Unde ego tunc videns quantitatem 110.1084D| negotii, breviter respondi: quod tanta res, et spatium temporis, et otium scribentis quaereret: nec cito me posse ad ea quae rogabas, in multis occupatum condigne respondere: sed multorum dicta et sacrorum librorum volumina ante perscrutari velle: et sic ad rescribendum, manum mittere. Sed cum postmodum te sentirem ad primissa exequenda avidius anhelare, praeoccupavi tempus, et festinanter tuae voluntati obtemperare decrevi: breviter haec commemorans, quae legisse me recordatus sum: vel quae subito dictanti in mentem venerant. Igitur de nuptiis quid licitum sit vel illicitum, Dominus per legem et Evangelium innotuit, qui bono conjugali uti concessit: atque omnem incestum et fornicationem 110.1085A| omnino prohibuit. Quomodo autem consanguinitas honoranda sit, liber Leviticus ostendit: « Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester: juxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis, non facietis: et juxta morem regionis Chananaeae, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis: nec in legitimis eorum ambuletis: facietisque judicia mea et praecepta servabitis, et ambuletis in eis. Ego Dominus Deus vester: custodite leges meas atque judicia, quae homo faciens, vivet in eis. Ego Dominus. Omnis homo ad proximum sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem ejus, ego Dominus. Turpitudinem patris tui, et turpitudinem matris tuae non 110.1085B| discooperies. Mater tua est: non revelabis turpitudinem ejus. Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est. Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est, non revelabis. Turpitudinem filiae filii tui, vel neptis ex filia non revelabis: quia turpitudo tua est. Turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis. Turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui. Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis: eo quod caro sit matris tuae. Turpitudinem patrui tui non revelabis: nec accedes ad uxorem ejus, quae tibi affinitate conjungitur. Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est: nec discooperies 110.1085C| ignominiam ejus. Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est. Turpitudinem uxoris tuae et filiae ejus non revelabis: filiam filii ejus, et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus: quia caro illius sunt, et talis coitus incaestus est. Sororem uxoris tuae in pellicatum illius non accipies: nec revelabis turpitudinem ejus (Levit. XVIII). » Cum enim Dominus populum suum de contaminationibus gentium voluisset separare, primum generali vocabulo ad proximitatem sanguinis prohibuit quemquam accedere, ne revelaret turpitudinem ejus. Deinde ipsam generalitatem ferme in duodecim species subdivisit: quae tamen ultra tertiam vel quartam generationem non procedunt: ac ideo reor dominum Gregorium papam 110.1085D| Augustino interroganti, tertia vel quarta generatione jam illicite connubia jungi respondisse. Similiter et in Theodori archiepiscopi gentis Anglorum capitulis, quae de necessariis rebus conscripsit invenimus, quod in tertia propinquitate carnis secundum Graecos liceat nubere: in quinta vero secundum Romanos. Qui tamen conjugia in tertia propinquitate facta non solverent, si antea ab inscientibus compacta fuissent: aequaliterque conjungerentur in matrimonia eis, qui sibi consanguinei sunt, et uxoris suae consanguineis post mortem uxoris. Hunc autem Theodorum Tarso Ciliciae natum, Vitellianus papa, Romae episcopum ordinans, Britanniam misit: unde 110.1086A| etiam Orientalium ecclesiarum consuetudinibus pleniter institutus fuerat: nec eum aliqua latere potuerunt, quae in observationibus legitimis Graeci vel Romani eo tempore habuerunt: maxime cum in utraque lingua perfecte instructus esset. Quod autem proximis temporibus Romanorum pontificum scripta contineant, usque ad sextam vel septimam generationem conjugii usum differendum, magis ex consuetudine humana, quam ex lege divina hoc eos praecepisse credendum est. Quod ita sentiens beatus Bonifacius martyr, nosterque patronus de eadem re episcopos gentis suae credidit consulendos: ut ipsi quid in sanctorum Patrum sententiis inde explanatum invenirent, sibi rescriberent. Nam quod Isidorus in Etymologiis suis, usque ad sextam generationem consanguinitatis 110.1086B| abstinendum, et sic legitime connubio conjungendum asseruit, inde reor eum fecisse, quod genealogiae seriem retexens, quousque ordinem numerando perduxit, eo cognationem sanguinis servandam aestimavit: sicque ad novationem generis et amicitiae ejus confirmandam, redire ad connubium sancivit quando jam cognationis ordo numerari desivit. Caeterum ante omnia considerandum est, ut sic censura disciplina temperetur, ne per immoderationem correptionis, peccati cumulus augeatur. Scimus enim, quod qui in lege cognationis jus observare constituit, ipse in Evangelio foedus conjugii non dissolvendum praecepit: ita sane, « ut si quis dimitteret uxorem excepta causa fornicationis, faceret eam moechari: et qui dimissam duceret, 110.1086C| moecharetur (Matth. V). » Sic et Apostolus eamdem rationem sequens in Epistola sua (I Cor. VII), jussit « mulierem a viro non discedere: quod si discederet, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. » Si enim ubicunque aliquid proximitatis vel consanguinitatis licet longinquae, inter conjugatos inveniri potest, statim matrimonium dissolvitur, ne (reor) quod adulterium et fornicationis scelus multiplicetur, qui cum conjugato adolescenti vel juveni societas comparis suae denegatur: nec aliquid ei solatii impenditur, unde continentiam servare possit, libidine inflammatus, per diaboli instigationem, multiplici fornicatione forsan polluitur: ac sic in praecipitium mortis aeternae, anima demergitur. Unde Apostolus hujuscemodi vitium amputare volens, scripsit 110.1086D| dicens (Ibid.): « Bonum est mulierem non tangere: « propter fornicationem autem, unusquisque uxorem suam habeat. Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro; » et paulo post: « Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; » et iterum: « Revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam. » His ergo omnibus consideratis, bonum mihi videtur, ut legis divinae constitutio inviolata servetur: et scandalum quantum ad homines pertinet, pro facultate virium declinetur, ubi autem sine majori detrimento scandalum toleretur; quoniam maximum propter. . . incaute jam efficiatur. 110.1087A| Igitur quia a mea parvitate voluisti, quid sentirem de hac re, ubi rescribi, propter infirmitatem instantis temporis, reor hoc quod Theodorus archiepiscopus inter Gregorium et Isidorum medius incedens, in suis capitulis diffinivit, magis sequendum: ut post quintam generationem jam licitum connubium fiat: quia lex divina hoc non contradicit: nec etiam sanctorum Patrum dicta hoc prohibent. Si autem et in quinta ab insciis copula fuerit peracta, melius 110.1088A| mihi videtur, ut cum poenitentiae humiliatione, si se uxoratus continere non vult, Deo satisfaciat: et tamen ei praedicetur, quoniam bonum sit, ut ab hujuscemodi copula semetipsum abstineat: si forte det illi Deus poenitentiam, et resipiscat a diaboli laqueis: gratamque continentiae suae spontanea voluntate oblationem, postmodum offerat Deo: et sic ni fallor, cautela erit in judicio: atque justitia servatur in facto.