SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI
P I I
DIVINA PROVIDENTIA
PAPAE IX.
EPISTOLA ENCYCLICA
AD ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS REGNI BORVSSICI
VENBRABILIBVS FRATRIBVS ARCHIEPISCOP1S
ET EPISCOPIS REGNI BORVSSICI.
PIVS PP. IX.
Venerabiles Fratres
Salutem et Apostolicam Benedictionem.
Quod nunquam eventurum arbitrati sumus, animo reputantes ea, quae ab hac Apostolica Sede communi consilio cum suprema Borussiae Potestate anno huius saeculi vicesimo \v. imo pro rei catholicae incolumitate et bono constituta fuerant, id infeliciter his temporibus factum esse perspeximus. Venerabiles Fratres, in istis regionibus vestris, ubi tranquillitati, qua fruebatur Ecclesia Dei, saeva et inopinata successit tempestas. Legibus enim, quae non ita pridem adversus Ecclesiae iura latae fuerant, quaeque perculerunt complures e Clero et e fidelibus strenue officio perfunctos, aliae additae sunt, quae divinam Ecclesiae constitutionem penitus subvertunt, et omnino sacra Episcoporum iura pessumdant.
Ac sane his legibus facta potestas laicis iudicibus, ut Episcopos aliosque animarum curationi praepositos, e dignitate et muneris exercitio deiicerent ; multa et gravia impedimenta iis obiecta, qui pro Pastoribus absentibus ad legitimam iurisdictionem exercendam essent constituti ; indictum Capitulis Cathedralibus, ut Vicarios eligerent, nondum vacante,, iuxta canon 1 s. Episcopali Sede; denique, ut alia omittamus, demandala facultas provinciarum Praefectis, ut viros etiam acatholicos deputarent, qui Episcopis sofferti eorum vice parique iure in Dioecesibus administrationi bonorum temporalium praeessent, sive sacris personis, sive usui ecclesiastico eadem sint destinata. Probe scitis, Venerabiles Fratres, quae damna, et vexa tiones ex his omnibus legibus, et aspera earumdem exequutione fuerint insequnta Consulto haec praeterimus, ne communem dolorem luctuosa recolendo augeamus ; at reticere non possumus calamitatem Dioecesium Gnesnensis et Posnaniensis, ac Dioecesis Paderbonensis ; traditis enim in custodiam Venerabilibus Fratribus Miecislao Gnesnensi et Posnaniensi Anti stite, ac Conrado Episcopo Paderbonensi, ac in eos sententia lata, qua ab Episcopali sua Sede et auctoritate per summam iniuriam deiecti declarantur, memoratae Dioeceses subsidio egregiorum Pastorum suorum orbatae in gravium difficultatum et aerumnarum molem misere coniectae sunt. Atque ipsi qui dem praedicti Venerabiles Fratres non deplorandi Nobis, sed suspiciendi et gratulatone prosequendi videntur , quippe qui divini memores effati « Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis » [1](1) non solum detenuti non sunt impendenti periculo et legum animad versione, quin pro ministerii sui gravitate Ecclesiae iura et mandata custodirent, verum etiam decori sibi duxerunt et gloriae, sicut et alii istius regionis speditissimi Episcopi, quod damnationem immeritam et nocentium poenas propter iustitiam subirent, egregiam exhibentes virtutem in aedificationem totius Ecclesiae redundantem. At quamquam ipsis laudis ornamenta potius quam miserantis lacrymae debeantur; contem ptus tamen Episcopalis dignitatis, violatio libertatis et iurium Ecclesiae, vexationes, quae non modo supramemoratas illas, sed et alias Borussici Regni Dioeceses premunt, a Nobis flagitant, ut pro Apostolico munere, quod Nobis , quamvis im merentibus, concredidit Deus, querelas Nostras contra leges illa, unde tot mala parta sunt et adhuc plura timenda, offeramus, et libertatem Ecclesiae iniqua vi depressam , ea qua possumus ratione et saoeta divini iuris auctoritate vindicemus.
Ad Ii o s enimvero partes Nostri muneris implendas intendimus pei' _iasee literas aperta testatione denunciantes omnibus, ad quos ea res pertinet, et universo Catholico Orbi leges illas irritas esse, utpote quae divinae Ecclesiae constitutioni prorsus adversantur. Non enim potentes huius saeculi praefecit Dominus sacrorum Antistitibus in iis , quae ad sanctum ministe rium attinent ; sed Beatum Petrum, cui non modo agnos, sed et oves suas pascendas commendavit [2], proindeque a nulla quantumvis sublimi saeculi potestate episcopali officio privari possunt ii, quos Spiritus Sanctus,posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei [3].
illud porro accedit indignum illustri gente, idque ab acatholicis ipsis, partium studio haud obnoxiis, perspectum iri arbitramur, quod eae leges, severis munitae sanctionibus, acres animadversiones non obtemperantibus comminantes, et militarem manum paratam habentes ad executionem, pacatos atque inermes cives, merito ab iis aversos propter conscientiae dict amen, quod neque ignorare, neque contemnere ipsarum le gum latores poterant, in ea ferme conditione saepe constituant, in qua sunt miseri afflictique homines, quos premit atque urget vis maior, quam nequeant avertere. Quare eae leges non liberis civibus indictae videntur ad rationabile obsequium exi gendum ; sed quasi servis impositae, ut coactam obedientiam vi terroris extorqueant.
Haec tamen non ita volumus accipi, quasi iusta excusa tione purgatos eos censeamus , qui propter metum hominibus obedire maluerunt, quam Deo: multoque minus quasi impune habituri sint a Divino. Iudice improbi homines, siqui sunt, qui unius civilis auctoritatis praesidio suffulti, paroeciales Ecclesias temere occuparunt, et sacrum ministerium in iis capessere «nisi sunt. Imo perditos istos et quotquot in posterum sese in Ecclesiarum regimen simili crimine intruserint, in maiorem excommunicationem iuxta sacros canones incidisse, et in cidere ipso iure et facto declaramus ; monentes pios fideles, ut ad eorum sacra haud accedant, neque ab iis sacramenta suscipiant, atque ita ab eorum commercio consortioque prudenter abstineant, ne malum fermentum massam intaminataro corrumpat.
Has inter calamitates valuit ad leniendum dolorem Nostrum fortitudo et constantia Vestra, quam profecto. Venerabiles Fratres, in aspera dimicatione obeunda certatim aemulati sunt re liquus Clerus et fideles, quorum tanta fuit animarum firmitas in catholicis servandis officiis, tanta cuiusque in suo genere laus, ut omnium, vel alienissimorum, oculos et admirationem in se converterint. Nec secus fieri poterat: nam « quantum perniciosa res est ad sequentium lapsum ruina praepositi, in tantum contra utile est et salutare cum se Episcopus per firmamentum, fidei fratribus praebet imitandum, P [4] .
Utinam levamen aliquod in hisce rerum angustiis Vobis afferte valeremus! Firma interim hac Nostra protestatione quoad ea omnia, quae divinae Ecclesiae Constitutioni, eiusque legibus opponuntur, nec non quoad vim, quae iniuste vobis in fertur ; consilio certe, opportunisque monitis pro rerum circumstantiis Vobis non deerimus.
Illud autem sciant qui Vobis infesti sunt, quod renuentes vos praestare Caesari, quae Dei sunt, nullam Regiae auctoritati iniuriam allaturi estis, et nihil ex ea detracturi ; scri ptum est enim « Obedire oportet Deo magis, quam hominibus » [5]; ac simul noverint, unumquemque vestrum tributum et obsequium Caesari dare paratum esse, non propter iram, sed propter conscientiam in iis, quae civili subsunt imperio et potestati.
Sic utraque officia rite obeuntes. Deique ordinationi obsequentes, alacri estote animo, atque uti coepistis, sic pergite. Non enim modica lucrati estis, quod patientiam habetis et sustiniustis propter nomen Iesu et non defecistis [6]( 3 ). Ipsum su spicite, qui vos graviora patiendo praecessit, et « poenam pro brosae mortis oppetiit, ut membra Eius videlicet discerent favores mundi fugere, terrores minime timere, pro veritate adversa diligere, prospera formidando declinare » [7](1). Ipse, qui vos in hac acie constituit, pares cert imini vires praebebit. In illo spes est, ei nos subdamus et misericordiam precemur [8]. iam illud, quod ipse praenuntiavit evenisse, cernitis : quod igitur Ipse promisit, indubie ab Eo praestandum esse confidite. In mundo, ait, pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum [9](3).
Huic itaque victoriae confisi pacem interea et gratiam a Spiritu Si neto suppliciter adprecamur, et praecipuae dilectionis Nostrae testem Apostolicam Benedictioneai Vobis , universo Clero, et Fidelibus vigilantiae Vestrae commissis peramanter impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die 5. Februarii Anno 1875. Pontificatus Nostri An. XXIX.
PIVS PP. IX.