PIUS PP. X
EPISTOLA
QUOD NOBIS*
VENERABILI FRATRI ALFREDUM EPISCOPO TITULARI ARCENSI, ADMINISTRATORI APOSTOLICO DIOECESIS LUCANENSIS
Venerabilis Frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Quod Nobis nuntias, anno vertente, sacra solemnia in tua dioecesi fore ob memoriam institutae in pago Ticinensi hierarchiae ecclesiasticae, gratum est; praesertim quia Sedis Apostolicae paternam de vobis providentiam hac re cernimus illustratum iri. Decet autem tuos eo vel splendidius eius facti memoriam celebrare velle in gratiam tui, quem audimus abhinc annis viginti quinque a primo istius dioecesis antistite primum omnium esse creatum sacerdotem. Nos, quibus es merito carus, te faustis ominibus iam nunc prosequimur: novimus enim tuam pastoralis officii diligentiam, cuius quidem illa etiam sunt Nobis argumento, et quod vetustam nobilemque aedem, Lucani" principem, reficiendam novoque cultu exornandam curasti, et quod in ea ipsa aede, quae propediem patebit iterum celebritati sacrorum, dioecesanam habere Synodum decrevisti. Denique in saecularibus honoribus Carolo Borromaeo tribuendis - quoniam istius dioecesis pars maxima ditioni paruit sanctissimi Episcopi - valde probamus tibi esse curae, ut Lucanenses tui nemini cedant. Auspicem divinorum munerum ac testem benevolentiae Nostrae, tibi, Venerabilis Frater, et Clero populoque tuo apostolicam benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die IX Maii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.
PIUS PP. X
- AAS, vol. II (1910), n. 10, pp. 408-409.