Quod habetur

This is the stable version, checked on 26 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quod habetur
1920

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: AAS 1920 p. 240

BENEDICTUS PP. XV

LITTERAE APOSTOLICAE

QUOD HABETUR*

VENERABILI DEI FAMULAE ANNAE MARIAE TAIGI, MATRIFAMILIAS, E TERTIO ORDINE SANCTISSIMAE TRINITATIS REDEMPTIONIS CAPTIVORUM, BEATORUM CAELITUM HONORES DECERNUNTUR.


Ad perpetuam rei memoriam. — Quod habetur in Sacris Litteris: « Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium eius. Fortitudo et decor indumentum eius: os suum aperuit sapientiae et lex dementiae in lingua eius. Surrexerunt filii et beatissimam praedicaverunt, vir eius et laudavit eam », id merito referri potest ad venerabilem Dei famulam Annam Mariam Taigi, matrem familias. Et sane haec ancilla Dei a divina Sapientia exhibitam absolutissimam hanc fortis mulieris imaginem ad amussim expressit, probavitque «exemplo suo nullam esse vitae conditionem, in qua ad christianam perfectionem praecludatur iter. Ecclesiae Dei Sponsae floribus « nec rosae desunt, nec lilia », sed dum eiusdem Ecclesiae fasti virginum nominibus abundant, multo minori coniugatarum numero pollent. Ex hoc facile argui potest, quo rarius in matrimonio occurrit absolutae sanctitatis exemplar, eo etiam pretiosius esse omnino existimandum. Quoniam vero christianum matrimonium Christi coniunctionem cum Ecclesia sua refert, dictumque propterea est ab Apostolo « Sacramentum magnum », haud raro Deus ostendere voluit, positum esse in hominis arbitrio, gratiae caelestis ope, pervenire ad fastigium perfectionis hac etiam in conditione, non obstante qualibet obiecta difficultate. Id praeteritis aetatibus ostendit per Elisabethas, Hedviges aliasque principes foeminas; id, nuper elapso saeculo, portendere voluit Altissimus per humilem mulierem, quae, licet matrimonii curis circumsepta et manuum labore sibi suisque victum comparare coacta, pretiosissima tamen edidit consummatae sanctitatis exempla. Senis, in Hetruriae urbe nobilissima, in lucem edita fuit serva Dei,die vicesimo nono mensis maii anno MDCCLXIX e piis atque honestis parentibus Aloisio Giannetti, qui pharmacopolam agebat, et Maria Sancta Masi, eique, sequenti die, salutari aqua ablutae, Annae Mariae Antoniae Iesualdae nomina indita sunt. Pater, ex mediocri fortuna ad egestatem cum de venisset, una cum uxore et puellula, relicta patria, Romam petiit, et vix sexennis Anna longum iter pedes emehsa est. Hic dum pia mater in famulatu degit penes honestam familiam, puella instituenda traditur magistris nomine Piis ad Sanctae Agathae Gothorum. In earum disciplina, bonis imbuta moribus atque in domesticis officiis, quae ad tenuis conditionis mulieres spectant, versata, grandiuscula iam effecta, parentibus suis suppetias ferendi desiderio acta, apud conspicuam dominam ancillae munus obire coepit. At venusta iuvenis continuo pericula experta est, quibus honestas obiicitur, ideoque nuptias ineundi consilium coepit, Deumque fervida prece rogavit ut virum sibi designaret propriae indoli respondentem, quocum in timore Domini atque in honesta paupertate vitam traduceret. Parentibus annuentibus conciliatae nuptiae, seque matrimonio coniunxit cum Dominico Taigi, iuveni e famulatu domus Chisiorum, patria Mediolanensi, pio quidem et probo, rudibus tamen incultisque moribus atque ingenio moroso. Quemadmodum de sancta Monica matre sua divus Augustinus scripsit, ita Anna Maria pudice ac sobrie viro suo obtemperavit sicuti Domino, eumque studuit lucrari Deo. Primis matrimonii annis, quod florentissima viginti annorum aetate inierat, ut viro satisfaceret, saeculi vanitatibus aliquantisper indulsit, nec renuit elegantes vestes induere comptoque crine incedere. Mox, intimas animadvertere coepit voces atque anxietates animo concipere, ex quibus persensit, se, dimissis rerum fluxarum blandimentis, ad perfectionis semitam decurrendam a Deo compelían. Et re vera, cum quodam die, concinnis ornata vestibus, Basilicam Vaticanam adivisset, sacerdos quidam ex Ordine Servorum Mariae mulierem conspiciens, interna voce se moneri sensit, ut vultum foeminae illius adnotaret, utpote quae brevi ad piacularem exedram ipsius foret accessura, brevique ad fastigium sanctitatis perventura. Anna autem, cum compescere minime posset stimulos conscientiae seque ad Deum trahi vividius experiretur, ut animi sui latebras Dei ministro aperiret, ad sancti Marcelli templum venit, ibique in illum ipsum sacerdotem, virtute ac vitae sanctimonia spectatissimum, incidit, qui prope Basilicam Vaticanam superno lumine fuerat praemonitus. Hic, simul atque exspectatam conspexit, paterna ancillam Dei caritate excepit, proditaque mirabili divina illustratione, dubium erexit animum, susceptum probavit consilium, eique calcaría addidit ad arduum atque asperum virtutis iter firmo pede terendum. Quare, quidquid in ornatu aut vestibus fastum redoleret a se penitus reiecit ancilla Dei et, consentiente viro atque annuente confessario, habitum recepit Tertii Ordinis SSmae Trinitatis Redemptionis Captivorum atque in sacra aede sancti Caroli in Monte Quirinali, cum ingenti sui cordis laetitia, in enunciatum Tertium Ordinem rite adiecta fuit. Religioso habitu induta, ieiuniis, cilicio, flagellis compescere coepit carnem, vitamque ad Christi Crucifixi exemplar componere; rigidamque vivendi rationem aggressa, cunctas edomuit cupiditates,quae, nisi parent, imperant. Saepenumero, quum in praeteritae vitae Ievitates detestandas ac defiendas nimio rigore raperetur, faciem in terram offendere, donec sanguis afflueret, consuevit; at confessarius, ne huiusmodi poenitentiae genere uteretur, vetuit, dictoque audiens Dei famula illico obtemperavit. Interea, optimae uxoris ac diligentissimae matris familias muneribus tam religiose perfuncta est, ut merito cunctis uxoribus ac matribus perfectum ac nitidissimum exstiterit exemplum. Summo mane e lecto surgebat, proximamque domui ecclesiam adibat, ut pietatem suam foveret, seque eucharistica recrearet mensa; sed vix illucescebat, se inter domesticos recipiebat parietes, ut familiaribus negotiis operam sedulam daret et proprii status officia impleret. Septem suscepit liberos, quatuor mares et tres foeminas; ex his, qui superfuerunt, nonnulli enim adhuc infantes occubuerunt, honestate vitae morumque, quamnam religiosam aptamque suae conditioni institutionem accepissent, ostenderunt. At, licet esset domesticis intenta laboribus, ut manuum opera filios aleret suos, venerabilis serva Dei assiduo studio superna meditabatur; et memoriae proditam est, eandem, dum oraret, caelesti delectatione ac iucunditate a Deo fuisse perfusam. Virtutes omnes tam theologicas quam morales coluit, atque in uniuscuiusque ex illis exercitatione adeo excelluit, ac si, reliquis posthabitis, illam unam toto corde adamasset. Coniugali tecto quasi in coenobium converso, venerabili ancillae Dei nec contumeliae defuerunt, neque calumniae; has vero pro Christo sustinuit intrepido animo, parcens obtrectatoribus, quibus pro malo bonum reddere studuit. Tanto in Deum aestuabat amore, ut ipsum vehementer cohibere cogeretur. Nec tamen, etsi caelesti illa flamma erat absumpta et latebat abdita in Christo, minus de proximis ac de civili societate meruisse dicenda est. Licet enim inopia rerum laboraret, nullam occasionem venerabilis Dei famula praetermisit, quominus egenorum necessitatibus opitularetur; eademque vel in publicis vel in privatis calamitatibus, superno lumine illustrata, divinae ultioni se victimam obtulit praeclaram, studens non intermissa prece impendentia aliorum cervicibus infortunia propulsare. Caelestibus signis ac divinis charismatibus ditata, in exstasim saepissime rapiebatur; Eucharistiae sedem per olfactum agnoscebat; sacras Species a non consecratis gusta distinguebat. Sed inter cetera dona illud sane mirabile quadraginta septem per annos experta est quasi solis ob oculos positi, qua in luce intueretur praesentia non minus quam absentia, eventura prospiceret, mentium latebras scrutaretur, quaelibet arcana, licet occultissima, significaret. Tot ac tantis gratiae thesauris cumulata, etiam cum in vivis ageret, summa sanctitatis fama enituit. Ut in spiritualibus aut in temporalibus negotiis consilium ab ea quaererent, ad venerabilem Dei servam omnis conditionis homines confluebant: nosque excipiebat comiter, domesticis intenta pensis, suoque tantum adspectu recreatos dimittebat. Saepe conclamatos a medicis infirmos ad sanitatem revocavit: saepe obstinatos peccatores ad bonam frugem reduxit. Principes viri, Praesules in ecclesiastica dignitate constituti, Sanctae etiam Romanae Ecclesiae Cardinales gravissimis in adiunctis ad se illam accire non dubitarunt: saepenumero humilis femella exterarum nationum Legatos arcana Status edocuit. Multis aerumnis iactata, infirmaque iam pridem valetudine, extremi morbi doloribus invicta patientia toleratis, tandem anno aetatis suae sexagesimo octavo, « cupiens dissolvi et esse cum Christo », tranquillissimo exitu in Ipso obdormivit v idus iunias anno MDCCCXXXVII, prouti ipsa praedixerat. Fama sanctitatis, qua vivens floruit, post obitum percrebuit, miraculorum splendore roborata. Corpus in Agro Verano primum sepultum, decem et octo post annos a romano clero honoris causa petitum incorruptumque repertum, ad sanctae Mariae Paciferae elatum est, ibique iacuit ad annum usque MDCCCLXV, donec, ut Ordinis SSmae Trinitatis votis satisfieret, eo quod ipsa venerabilis Dei famula vivens optaverat se in aliqua Ecclesia Ordinis sepeliri, in basilica sancti Chrysogoni conditum fuit, ubi in praesens singulari devotione asservatur. Hae sacri corporis translationes, ob frequentem civium Romanorum concursum, triumpho simillimae visae sunt. Quamobrem, collectis testimoniis et iuridicis inquisitionibus Ordinaria auctoritate rite absolutis, causa agitari coepta est penes sacrorum Rituum Congregationem de beatorum Caelitum honoribus venerabili servae Dei decernendis, et rec. me. Pius PP. IX, Praedecessor Noster, per decretum die VIII mensis ianuarii anno MDCCCLXIII datum, introductionis causae Commissionem signavit. Postea actum est auctoritate apostolica de virtutibus, quibus venerabilis Dei serva, dum mortalem vitam ageret, excelluit et, probationibus omnibus legitime sumptis, Pius PP. X, fel. rec., Noster Praedecessor, per decretum IV nonas martias anno MCMVI obsignatum, venerabilis servae Dei Annae Mariae Taigi virtutes heroicum fastigium attigisse sanxit. Inita dein actio est de miraculis quae, ea deprecante, divinitus patrata ferebantur, et, iuridicis disceptationibus rite peractis, Nos sollemni decreto VIII idus ianuarias anno MCMXIX edito, de duobus miraculis constare ediximus. Cum igitur esset de virtutibus in gradu heroico ac de duobus miraculis prolatum iudicium, unum illud supererat ut rogarentur Patres num venerabilis Dei famula inter beatos Caelites tuto foret accensenda. Hoc praestitit venerabilis frater Noster Antonius S. R. E. Cardinalis Vico, Episcopus Portuensis et Sanctae Rufinae, sacrorum Rituum Congregationi Praefectus et Causae Relator, in generali conventu coram Nobis in Vaticanis aedibus habito, die xi mensis februarii anno MCMXIX, omnesque tum S. R. E. Cardinales Ritibus sacris tuendis praepositi, tum qui aderant Patres Consultores, unanimi suffragio affirmative responderunt. Nos vero ab aperienda mente Nostra supersedimus, rati iterandas Deo esse preces ante edendum supremum in re tam gravi iudicium. Quod cum impense fecissemus, tandem Dominica prima Quadragesimae, idest VII idus martias eodem anno MCMXIX, Eucharistico litato Sacrificio, accitis adstantibusque praedicto venerabili fratre Nostro Antonio S. R. E. Cardinali Vico, Episcopo Portuensi et Sanctae Rufinae, sacrorum Rituum Congregationi Praefecto et Causae Relatore, nec non dilectis filiis Angelo Mariani, sanctae Fidei Promotore generali, et Alexandro Verde, enunciatae sacrorum Rituum Congregationis Secretario, sollemni decreto sanximus procedi tuto posse ad venerabilis Dei famulae Annae Mariae Taigi beatificationem. Quae cum ita sint, Nos, etiam permoti precibus universi Ordinis SSmae Trinitatis Redemptionis Captivorum, auctoritate Nostra Apostolica, harum Litterarum vi, facultatem facimus ut venerabilis Dei famula Anna Maria Taigi, mater familias, e Tertio Ordine SSmae Trinitatis Redemptionis Captivorum, Beatae nomine in posterum nuncupetur, eiusque corpus et lypsana, seu relliquiae, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae, publicae fidelium venerationi proponantur, atque imagines radiis decorentur. Praeterea eadem auctoritate Nostra Apostolica concedimus, ut de. illa recitetur Officium et Missa celebretur singulis annis de communi nec Virginum nec Martyrum, cum orationibus propriis per Nos approbatis iuxta rubricas Missalis ac Breviarii Romani. Eiusmodi vero Missae celebrationem et Officii recitationem fieri dumtaxat concedimus in hac alma Urbe eiusque districtu, nec non in templis omnibus atque oratoriis quibus ubique terrarum utitur Ordo SSmae Trinitatis Redemptionis Captivorum, ab omnibus fidelibus tam saecularibus, quam regularibus, qui horas canonicas recitare teneantur, et, quod ad Missas attinet, ab omnibus sacerdotibus ad tempia in quibus festum agitur confluentibus. Denique volumus, ut sollemnia beatificationis venerabilis Dei famulae Annae Mariae Taigi in hac alma Urbe eiusque districtu, nec non in templis supradictis, celebrentur cum Officio et Missa duplicis maioris ritus, quod quidem fieri praecipimus diebus ordinaria auctoritate designandis, intra annum postquam eadem sollemnia in Patriarchali Basilica Vaticana rite fuerint celebrata. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, ac decretis de non cultu editis, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem ut praesentium Litterarum transumptis, seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate vel officio constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XXX mensis maii, anno MGMXX, Pontificatus Nostri sexto.

P. Card.GASPARRI a Secretis Status

  • A.A.S., vol. XII (1920), n. 6, pp. 240-245