EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quod felices
1906

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1906 p. 579


PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PIUS X LAETATUR DE FELICI EXITU CONVENTUS
CATHOLICORUM GERMANIAE NUPER ESSENDIAE CELEBRATI*
DILECTO FILIO NOSTRO
ANTONIO TIT. SS. NEREI ET ACHILLEI
S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI FISCHER
COLONIENSIUM ARCHIEPISCOPO


Dilecte Fili Noster; salutem et Apostolicam benedictionem.

Quod felices exitus sortitus fuerit catholicorum Germaniae conventus Essendiae habitus superiori Sextili mense, id non una tantum ex parte comperimus, ac in primis ex iis quae coram diserteque retulit Ven. Frater Noster Praenestinus Episcopus, zelum et actuosam Germanorum sollertiam testatus. Opinionem, quae firma iamdiu Nostro inerat animo de gravitate filiorum qui Germaniam incolunt, firmiorem adhuc reddidit notitia disceptationum, quae in Essendiensi conventu habitae sunt. Haud tamen minor delectatio fuit quam hausimus ex proposito iterum iterumque prolato, quo actionem religiosam Apostolicae Sedis auctoritati obnoxiam velle catholici e Germania orti declararunt. Haec quidem obedientia, uti diuturna experientia constat, peramplam et integram, licet aliter nonnulli oblatraverint rei veritatis ignari, cuique relinquit libertatem quoad ea quae religionem non attingunt, ideoque eam gignit singulorum animorum concordiam quae, a singulis ad societatem progrediens, sociale firmat bonum duplici coalescens elemento, religioso scilicet ac civili. Hoc valde probari visum est Augustissimo Imperatori ac Regi, qui grati et benevolentis animi sensa professus est erga eos qui, ortu ipsi religione autem Nobis subditi, statim ac Essendiam convenissent quum ipsum tum Nos obsequio prosecuti sunt. Laetitiam igitur, quam ex Essendiensi conventu profitemur haustam, tibi, dilecte Fili Noster, testatam volumus, ac per te clero populoque Archidioeceseos tuae cunctisque Nostris e Germania filiis qui ad participandus praefati congressus labores multiplici sane modo confluxerunt. Grati insuper animi praecipuaeque benevolentiae Nostrae testis sit tibi ac illis Apostolica benedictio, quam caelestium munerum auspicem vobis impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXX Octobris MCMVI, Pontificatus Nostri anno quarto.


PIUS PP. X

AAS, vol. XXXIX (1906), pp. 579-580.