Quod aliquantum

This is the stable version, checked on 5 Augusti 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quod aliquantum
1791
editio: incognita
fons: incognitus

Quod aliquantum differre ob ipsius rei gravitatem, nimiamque item urgentium negotiorum copiam coacti fuimus, nunc responsum damus, dilecti Filii nostri, ac Venerabiles Fratres, litteris die 10 octobris ad Nos datis, quibus multorum e vestris spectabilibus collegis nomen subscriptum est. E» renovarunt in Nobis immensum, nullaque consolatione levandum dolorem illum, quem jam perceperamus, ex quo tempore perlatum ad Nos erat istum nationis vostras conventum, ad publicae oeconomiae rationes ordinandas congregatum, adeo in suis decretis progressum esse, ut catholicam religionem impeteret ; a conspirantibus enim suorum plerisque jam in ipsum irruebatur sanctuarium. Ab initio judicabamus servandum Nobis esse cum hujusmodi inconsultis hominibus silentium, ne ipsi veritatis voce magis irritati ad multo deteriora adhuc proruerent. Nostrum hoc silentium tuebamur S. Gregorii Magni auctoritate, qui [1]« Discrete, inquit, vicissitudinum pensanda sunt tempora, ne cuni restringi lingua debet, per verba inutiliter defluat. Tamen verba nostra ad Deum convertimus, ac publicas statim indiximus peragendas preces, ut novis istis legum latoribus eum impetraremus animum, quo vellent ab lmjus saeculi philosophiae praescriptis recedere, atque ad religionis nostrao consilia regredi, iisque insistere. In quo Susannae exemplum secuti sumus, quae, ut exponit S. Ambrosius [2] 2 , plus egit tacendo, quam si esset locuta : tacendo enim apud homines, locuta est Deo ; conscientia loquebatur , ubi vox non audiebatur , nec quserebat pro se hominum judicium, quse habebat Domini testimonium.

Neque porro praetermisimus Venerabiles Fratres nostros S. R. E. Cardinaies in Consistorium convocare die 29 martii proxime elapsi ahni, eosque participes eorum facere quae istbic geri contra catholicam religionem jam coeperant, communicatnquecum ipsis nostri doloris acerbitate, illos itidem ad nostrarum lacrymarum, ac obsecrationum societatem excitare. Dum in hoc essemus intenti, repente adfertur adNos, prodiisse, circa mensis julii dimidium, a gallicae nationis conventu (cujus nomine solam partem uumero praevalentem semper intelligemus) prodiisse, inquimus, decretum, quod in titulo constitutionem cleri civilem praetexens, revera ad sacratiora dogmata. atque ad certissimam Ecclesiae disciplinam perturbandam, evertendamque deveniebat, hujus primas Sedis, Episcoporum, Sacerdotum, Regularium utriusque sexus, totiusque catholicae communionis jura abolebat, sacros supprimebat ritus, ecclesiasticos rcditus, et fundos arripiebat, eas demum inferebat aerumnas , quae credi non possent, nisi ipsa comprobarentur experientia. Istis ad Nos relatis, nou potuimus certe non abhorrescere ad ejus lectionem, idemque accidit nobis, quod olim Magno Gregorio Prpedecessori nostro evenit, qui cum codicem quemdam ab Episcopo Constantinopolitano recognoscendum accepisset, ac priores partes percurrisset, manifesta pravitatis venena testatus est in eo se reperisse [3]* : hinc animo nostro in summas aegritudines conjecto, ecce sub finem augusti mensis, nuntiatur Nobis carissimi in Christo filii nostri Ludovici christianissimi regis postulatio, qua summo apud Nos instabat studio, ut auctoritate nostra approbaremus, saltem per provisionis niodum, quinque ab illo conventu decretos articulos, suaque regta sanctione jam confirmatos. Cum autem illos regulis canonicis advcrsari videremus, lenius tamen ipsi regi respondendum judicavimus, Nos articulos illos examini subjecturos viginti Cardinalium congregationi; quorum singulorum sententias etiam scripto expressas deinceps cognoscere Nos ipsi, atque expendere pro rei gravitate satagebamus. Interim per nostras familiares litteras ipsum hortati sumus regem, ut universos regni Episcopos induceret ad sibi candide aperiendos sensus suos, Nobisque accuratas eorum eonsiliorum rationes proponendas, in quas ipsi convenirent, eaque Nobis patefacienda, quae m tanta l corum distantia Nos laterent, ne in ullam conscientiae nostrae labem possemus incurrere. Nondum quidem ad Nos inde pervenit ulla vestra hujusmodi gerendarum rerum explicatio; pervenerunt tamen aliquorum Episcoporum typis evulgatae pastorales litterne, sermones et monita evangelico spiritu plena, sed ea siugulariter a suisauctoribus perscripta, neque rationem, quid a nobis gerendum viderelur, indicantia, quam haec tanta rerum necessitas, summumque, in quo versamini, discrimen exposceret.

Verum ad Nos non ita pridem pervenit manuscripta expositio vestra super principiis constitutionis cleri, quam et typis postea accepimus, in cujus exordio perleguntur extracta nationalis conventus plura decreta, eaque multis conjuncta animadversionibus super eorumdem et invaliditate , et pravitate. Eodem pariter tempore redditae Nobis sunt recentes ipsius regis litterae, in quibus approbationem a Nobis postulat ad aliquod tempus valituram septem articulorum nationalis conveutus, cum primis illis quinque ad Nos augusto mense transmissis pene consentientium, unaque significat, se in angustias redigi pro interponenda sanctione novo executoriali decretodie 27 novembris edito, cujus jussu Episcopi, Vicarii, Parochi, seminariorum Praefecti, aliique ecclesiastieis fungentes officiis, coram generali municipalitatum consilio, intra praescriptum tempus juratam praestent constitutioni servandae fidem, et ni faciant, gravissimis sint poenis puniendi. Verum quemadmodum jam antea declaravimus nequaquam Nos velle nostrum expromere super hisce articulis judicium, nisi prius a majori saltem Episcoporum parte perspicue distincteque Nobis relatum esset, quid ipsi sentirent, id nunc etiam constanter repetimus, et confirmamus.

Dum rex ipse postulat a Nobis intercaetera, ut hortatione nostra Metropoli- tanos, et Episcopos inducamus ad consentiendum Ecclesiarum metropolitanarum, et episcopatuum divisioni, et suppressioni, nec non ut provisionali saltem modo indulgeamus, quo scilicet formae canonicae ab Ecclesia in novorum episcopatuum erectionibus hactenus servatae, nunc ex Metropolitanorum, Episcoporumque auctoritate fiant, et praesentatis ad vacantes curas, juxta novam electionum methodum, iidem illi institutionem praebeant, dummodo morum, doctrinaeque eligendorum ratio non obstet ; ex hac profecto regis delata po- stulatione facile perspicitur, ab eo ipso nimirum agnosci exquirendos esse in hujusmodi casibus Episcoporum sensus, aequumque plane esse, ne Nos quidquam, nisi ipsis auditis, statuamus. Vestra igitur consilia, vestras singulariter expositas consiliorum rationes a vobis vel universis, vel plerisque subscriptas exoptamus, atque agnoscimus, quo tanquam gravissimo monumento innixi consultationes nostras regere, moderarique possimus, ut ita vobis regnoque christianissimo salutare, ac congruum a Nobis judicium proferatur. Dum in hac de vobis expectatione sumus, interim illa quae it> vestris exponuntur litteris, sublevant Nos aliqua ex parte in peragendo examine omnium nationalis constitutionis articulorum.

Si primo perlegantur assertiones Concilii Senonensis inchoati anno 1527, contra Lutheranorum haereses, illud profecto quod basis est, et fundamentum decreti nationalis de quo agitur, expers esse ab haeresis nota videri non potest.

Sic enim se explicavit Concilium [4]' : « Posthos autem ignaroshomines, surrexit « Marsilius Patavinus, cujus pestilens liber, quod Defensorium pacis nuncupatur, in Christiani populi perniciem procurantibus Lutheranis, nuper excussus est. Is hostiliter Ecclesiam insectatus, et terrenis principibus impie applaudens, omnem Pra>latis adimit exteriorem jurisdictionem, ea dumtaxat excepta, quam saecularis largitus fueritmagistratus. Omnes etiam Sacerdotes, sive simplex Sacerdos fuerit, siveEpiscopus, Archiepiscopus aut etiam Papa, aequalis ex Christi inslilutione asseruit esse auctoritatis, quodque alius plus alio auctorite prsestet, id ex gratuita laici principis concessione vult provenire, quod pro sua voluntate possit revocare. Verum ex sacris Litteris coercitus est delirantis hujus hseretici immanis furor, quibus palam ostenditur non ex principum arbitrio dependere ecclesiasticam potestatem, sed ex jure divino, quo Ecclesiae conceditur leges ad salutem condere fidelium, etin rebelles legitima censura animadvertere ; iisdem quoque Litteris aperte monstratur Ecclesiae potestatem longe alia quavis laica potestate , non modo superiorem esse, sed et digniorem. Caeterum hic Marsilius et caeteri praenominati haeretici adversus Ecclesiarn impie debacchati , certatim ejus aliqua ex parte nituntur diminuere auctoritatem. »

Praeterea vobis etiam in mentem revocamus fel. record. Benedicti XIV consonam sententiam, qui cum in suis ad Primatum, Archiepiscopos, et Episcopos regni Poloniae die 5 martii 1752 datis Litteris ageret de opusculo polonico idiomate impresso, gallice vero prius edito sub titulo Principes sur lessence, la distinction et les limites des deux puissances, spirituelle et temporelle, ouvrage posthume du P, Laborde, de TOratoire, in quo auctor ecclesiasticum ministerium ita saeculari dominationi subjiciebat, ut ad hanc spectare pronunciaret de externa, ac sensibili Ecclesia? gubernatione cognoscere, ac judicare, « Pravum, inquit, ac perniciosum systema jam pridem ab Apostolica Sede reprobatum ac pro hxretico expresse damnatum, fallacibus ratiunculis, fucatis, atque ad religionem compositis verbis, contortisque Scripturarum, ac Patrum lestimoniis impudens scriptor obtrudit , quo simplicibus et minus cautis facilius imponat. » Igitur libellum proscripsit, notasque apposuit, captiosi, falsi, in/pii, atque hseretici, ejusque interdixit, ac prohibuit lectionem, retectionem, et usum omnibus et singulis christifidelibus, etiam specifica et individua mentione dignis, sub poena excommunicationis ipsd facto, absque alia declaratione incurrenda, a quo nemo a quoquam praeterquam Pontifice Romano pro tempore existente, nisi in mortis articulo constitutus, absolutionis beneficium obtinere valeat [5]2 .

Et sane quae unquam pertinere potest ad laicos jurisdictio super Ecclesiae rebus, ob quam ecclesiastici ipsi subjici eorum decretis teneautur ? Nemini porro, qui catholicussit, ignotum esse potest Jesum Christum in sure Ecclesiae institutione, dcdisse Apostolis , eorumque successoribus potestatem nuUi alii potestati obnoxiam, quam sanctissimi Patres universi voce concordi agnoverunt cum Osio et S. Athanasio monentibus [6]3 « Ne te rebus misceas ecclesiasticis, neu nobishisce rebus praecepta mandes, seda nobis potius haec ediscas : tibi Deus imperium tradidit, nobis quae suut ecclasiastica concredidit, ac quemadmodum qui tibi subripit, Deo ordinanti repugnat, ita metue ne, si ad te ceclesiastica pertrahas, majoris criminis reus fias. Ac propterea S. Joannes Chrysostomus, ut magis, quam id verum esse comprobaret, Ozae factum attulit [7] 1 : « Qui arcam alioquin subvertendam fulsit, e vestigio mortuus est, eo quod ministerium ipsi non congruens usurpavit; ergone sabbatum viulatum, et solus arcae tuiturae contactus ad tantam indignationem Deum provoeavit, ut qui hacc ausi fuerant, ne minimum quidem veniae sint consecuti : hic vero qui adoranda et ineffabilia dogmata corrumpit, excusationem habiturus est, et veniam consequetur? Non potest hoc fieri, non potest, inquam. » Id ipsum decrevere sacrosancta Concilia, consentientibus in idem vestris regibus usque ad regnantis avum Ludovicum XV, qui die 20 augusti anni 1731, se agnoscere declaravit « velut primum suum officium impedire, ne disputationum occasione, in dubium revocentur jura sacra illius potestatis quae a Deo solo accepit jus determinandi quaestiones doctrinae de fide, vel regula morum; condendi canones, vel disciplinae regulas quibus regantur Ecclesiae ministri, et fideles in ordine religionis, instituendi suos ministros, aut eos destituendi juxta easdem regulas, fideliumque ad obedientiam sibi praestandam adigendorum, ipsis imponendo , juxta ordinem canonicum, non solum poenitentias salutares, verum etiam veras pcenas spirituales, vel jndiciis, vel censuris quae primi Pastores jure suo ferre possunt. »

Et tamen conlra tam certam in Ecclesia sententiam, Conventus iste nationalis potestatem sibi Ecclesiae arrogavit, dum tot ac tanta constitueret, qua' cum dogmati, tum ecclesiasticae disciplinae adversantur, et dum Episcopos, et Ecclesiasticos omnes jurejurando ad sui decreti executionem adstnngeret.

Verum hoc minime mirum videri debet iis qui ex ipsa conventus constitu- tione facile intelligunt nil aliud ab illa spectari, atque agi, quam ut aboleretur catholica Religio, et cum eadem debita regibus obedientia. Eo quippe consilio decernitur, in jure positum esse, ut homo in societate constitutus, omnimoda gaudeat libertate, ut turbari scilicet circa religionem non debeat, in ejusque arbitrio sit de ipsius religionis argumento, quidquid velit, opinari, loqui, scribere, ac typis etiam evulgare : quae sane monstra ab illa hominum inter se a^qualitate naturaeque libertate derivari, ac emanare declaravit. Sed quid insanius excogitari potest, quam talem aequalitatem libertatemque inter omnes constituere, ut nihil rationi tribuatur, qua praccipue humanum genus a natura pneditum est, atque a caeteris animantibus distinguitur ? Cum hominem creasset Deus, eumque in paradiso voluptatis posuisset, nonne eodetn tempore ipsi mortis poenam indixit, si de ligno scientiae boni et mali comedissef, nonne statim hoc primo pr;ecepto ejus adstrinxit libertatem? Nonne deinceps cum per inobedientiam se reum effecisset, plura praecepta per Moysen adjunxit ? Et licet ipsum reliquisset in nianu consilii sui, ut bene seu male mereri posset, nihilominus adjecit mandata, et preecepta. ut si voluerit servare, conservasseut eum [8]*.

Ubi est igitur illa cogitandi, agendique libertas, quam conventus decreta tribuunt bomini in societate constituto, tanquam ipsius naturae jus immutabile ? Oportebit igitur ex eorum decretorum sententia juri contradicere Creatoris, per quem existimus, et cujus liberalitati, quidquid sumus, atque habemus, acceptum referre debemus. Prseterea quis jam ignoret creatos esse homines, ut non solum singuli sibi, sed et aliis vivant, ac prosint hominibus?

In hac enim naturse infirmitate mutuo indigent ad sui conservationem subsidio ; atque idcirco a Deo et rationem, et loquendi facultatem tenuerunt, ut et opem pctere, et petentibus prrostare scirent, ac possent; proinde ab ipsa natura- inductione in societatem communionemque coierunt. Jam cum hominis sit ita sua ratione uti, ne supremum Auctorem suum, non tantum agnoscere, verum et colere, admirari, ad eumque omnia referre debeat, curaque ipsuni subjici jam ab initio majoribus suis necesse fuerit, ut ab ipsis regatur, atque instruatur, vitamque suam ad rationis, humanitatis, religionisque normam instituere valeat; certe ab uniuscujusque ortu irritam constat, atque inanem esse jactatam illam inter homines rcqualitatem, ac bbertatem.

Necessitate subditi estote [9] 1 . Itaque ut homines in civilem societatem coalescere possent, gubernationis forma constitui debuit, per quam jura illa libertatis adscripta sunt sub leges supremamque regnantium potestatem; ex quo consequitur quod S. Augustinus docet in haec verba : « Generale quippe pactum est societatis humanae obedire regibus suis [10]2 . » Quapropter haec potestas non tam a sociali contractu, quam ab ipso Deo recti justique auctore repetenda est. Quod quidem confirmavit Apostolus in superius laudata epistola [11]3 : « Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; non est enim potestas nisi a Deo ; quae autem sunt, a Deo ordinatse sunt : itaque qui resistit potestati, Dei ordiuationi resistit : qui autem resistunt, ipsi sibi « damnationem acquirunt. » Atque hic referre libet canonem Concilii Turonensis II, habiti anno 567 , cujus verbis anathemate plectitur, non solum qui decretis Apostolicae Sedis contraire praesumit; sed et « quod pejus est, qui contra sententiam, quam vas electionis Paulus apostolus Spiritu sancto ministrante promulgavit , ahud conscribere ulla ratione praesumat, cum dicat ipse per Spiritum sanctum : « Qui praedicaverit praeter id quod praedicavi, anathema sit [12]4 . » Ast ad refutandum absurdissimum ejus libertatis commentum, satis hoc etiam esse potest, si dicamus hujusmodi ncmpe sententiam fuisse Valdensium et Beguardorum a Clemente V, sacro approbante cecumenico Concilio Viennensi [13]6 , damnatorum, quam deinde secuti sunt Wiclephistae , et postremo Lutherus illis suis verhis : Liberi sumus ab omnibus [14] 6 . Verumtamen quae de obedientia legitimis potestatibus debita asseruimus, nolumus eo accipi sensu, ut a nobis dicta fuerint animo oppugnandi novas civiles leges, quibus rex ipse

praestare potuit assensum, utpote ad illius profanum regimen pertinentes, ac si per nos eo consilio allata sint [15]1 , ut omnia ad pristinum civilem statum redintegrentur, juxta quorumdam calumniatorum evulgatas interpretationes, ad conflandam religioni invidiam : cum revera Nos, vosque ipsi id unum quaeramus, atque urgeamus, ut sacra jura Ecclesiae, et Apostolicae Sedis illsesa serventur. In quem sane finem nunc alia ratione nomen illud libertatis expendamus, discrimenque inspiciamus, quod intercedit inter homines qui extra gremium Ecclesioe semper fuerunt, quales sunt infideles, et Judsei, atque inter illos qui se Ecclesiae ipsi per susceptum baptismi sacramentum subjecerunt. Primi etenim constringi ad catholicam obedientiam profitendam non debent; contra vero alteri sunt cogendi. Id quidcm discrimen solidissimis, prout solet, rationibus exponit S. Thomas Aquinas [16]2 , ac multis ante seeculis Tertullianus exposuit in libro Scorpiaci adversus Gnosticos [17]3 , et paucis ante annis Benedictus XIV in opere de Servorum Dei Beatificatione, et Beatorum Canonizatione [18]; atque ut magis adhuc hujus argumenti pateat ratio, videndae sunt duae celeberrimae, ac pluries typis editae S. Augustini epistolae, una ad Vincentium Cartennensem [19] 6 , altera ad Bonifacium comitem [20]6 , per quas non veteres solum, sed et recentes haeretici plane refelluntur. Quare manifesto perspicitur aequalitatem, et libertatem a conventu isto jactatam in illud, ut jam probavimus, recidere, ut catholica subvertatur religio, cui propterea dominantis titulum in regno, quo potita semper est, detrectavit. Progredientibus nunc Nobis ad alios nationalis Conventus errores demon strandos, statim occurret Pontificii primatus, ejusque jurisdictionis abolitio, cum decretum sit, ut : « Novus Episcopus non poterit ad Papam recurrere, ut ab eo ullam confirmationem obtineat, sed ad eum scribet, velut ad caput Ecclesiae universalis, in testimonium unitatis fidei, et communionis, quam debet cum eo retinere. » Nova pra?seribitur jurisjurandi formula, in qua Romani Pontificis nomen suppressum est. Imo cum electus ex jurata fide teneatur decretis nationalibus, in quibus inhibitum est, ne a Pontifice elecI; nis conlirmatio postuletur, eo ipso omnis ejusdem Pontificis potestas prorsus exeluditur; atque hoc modo abscinduntur a fonte rivi, rami ab arbore, populus a primo Sacerdote. Hic vobiscum usurpare Nobis liceat, et exprimere illatas dignitati, autoritatique nostrae injurias, vocibus, quibus S. Gregorius Magnus [21] 7 indoluit apud Constantinam Augustam, de Joanne, qui nova praesumere coeperat, seque per toutes vos entrcprises, et dans la siute vous obtenir dc Dieu le pardon de loutcs vos offenses. »

Primatus adversarii ex verbo decuerat illam non nisi urbanitatis, et, ut ita dicamus , exuberantia- legationem fuisse contendunt. At ex toto epistota contextu, ex illis nempe verbis reparata Ecclesiarum — coruordia..., id flagitabat officium, quod regularum observantia viudicabat..., ut — vetustse consuetudinis formam rite compleres, quis jam contendat ob illud decuerat verbum, pontificia moderatione prolatum, in electi debito non fuisse ad Ponficem pro consequenda approbatione rccurrere ? Sed prorsus elidit oppositam interpretationem alia pontificia epistola, quae est S. Leonis IX, ad Petrum Episcopum Antiochienum, qui cum S. Pontifici suam denuntiasset ad episcopatum electionem , responsum accepit ! valde necessarium studium fuisse annuntiare et exponere secutam ejus electionem..., et quod maxime oportebat tibi, et « Eeclesia? cui temporaliter praesides , non distulisti efficere — mea vero humilitas in culmine apostolici Throni ideo exaltata, ut approbanda approbet, improbanda quoque improbet, tuae sanctissimoe fraternitatis episcopalem promotionem libens approbat, collaudat, et confirmat, et communem Dominum instanter exorat, ut quod humano ore jam diceris, ante ejus oculos existas. » Epistola haec, quae non ex privati doctoris interpretatione, sed ex judicio prodiit Pontificis sanctitate et doctrina insignis, nullum relinquit dubium super sensu, in quo Nos exposuimus epistolam S. Hormisda?, ut merito inter illustriora monumenta accensenda sit pro debita ab Episcopis petenda, et reportanda a RomanoPontificeconfirmatione, quam Tridentini Concilii munit auctoritas 2 , quamque ±Sos in responsione super nunciaturis vindicandam suscepimus 3 , pluresque alii ex vobis egregiis, doctisque scriptis propugnarunt 4 . At ut iidem adversarii nostri tueantur istius conventus decreta, ipsa dicunt ad disciplinam pertinere , quae cum sa?pe pro temporum varietate mutata fuerit, nunc itidem mutari potuit. Yerum inter decreta ipsa, non solum disci-

1. Epist. 5, in collect. Labbe, tom. II, p. 1334.
2. Siss. 23, can. 7, sess. 24, de reformat., cap. i.
3. Cap. vm, sess. 3, § 55 et 56, pag. 211.
k. Post transmissam hanc epistolam incidimus in litteras S. Pii V. qui numquam confirmare voluit electionem Friderici de Veda in arcbiepiscopum CJoloniensem, quia emittere noluerat fidei professionem, juxta formulam a Pio IV approbatam (qua prsescribitur Romanam

Ecclesiam agnoscendam esse omniumEcclesiarum matrem,et magistrara, RomanoquePontifici R. Petri apostolorum principis successori, ac Jesu Christi Vicario veram obedientiam profiten- dam et jurandam). Et quamvis electus Fridericus declarationem emisisset sua? ortbodoxiae, ac professus esset, sanguinem effiindere velle pro fide catboliea Romana; nibilominus S. Pius, post bortationes monitionesque adhibitas, inultam Friderici pervicaciam dintius pati noluit, ideoque mandavit, ut, vel pareret, vel Ecclesiam dimitteret; unde in angustiis positus Fri- dericus, maluit Coloniensem cathedram ahdicare, quam fidem pra?scripta forma profiteri, eiqne e pontificia benignitate permissum fuit , ut idtro dignitati potius eedere videretur, quara invitus expoliari; ut liquet ex monumentis relatis a Laderchio ad ann. 1566, num. 55, ad 59 et ad aan. 1567, «° 2k, ann. eccles., tom. XXIII. Hsec addidiraus secuti exemplum S. Leonis, qui nonnulla addidit suse dogmaticse] epistola;, adFlavianum Episcopum CoDstantinopolitanum scriptse, eaque vobiscum communicanda arbi- tramur, ne quod Gailiei Episcopi Ceretius, Salonius, et Veranus desiderarunt, et vos deside- retis ; haec enim sunt illorum verba : Si salutarem lectitris omnibus paginam aliquo studii vestri accumulastis augmento t id ipsum addi libello huic sollicita pietate jubeatis. (Inter epist. d;cret. S. Leonis colleet. a Rainaudo in Hept. prsesul. Christ. edit. Paris. 1761, pag. 177.)


plinaria, sed et alia non pauca in eversionem puri, immutabilisque dogmatis congeruntur, ut hactenus demonstravimus. Ast ut de disciplina agamus, quis unquam est inter catholicos, qui affirmet disciplinam ecclesiasticam immutari a laicis posse? Cum ipse etiam Petrus de Marca fateatur, quod ' de ritibus, eeremoniis, sacramentis, « cleri censura, conditionibus, et disciplina, canones a Conciliis et decreta a Pontificibus Romanis tanquam de materia sibi sub« jecta frequentissime edantur; et vix ulla proferri possit constitutio principum, cruae hac de re lata fuerit ex mero potestatis saecularis imperio. Secu« tas quidem hac in parte leges publicas videmus, sed non antecessisse. » Deinde cum anno 1560, facultas Parisiensis ad examen adduxisset ea quae Franciscus Grimaudet advocatus regius retulerat ad conventum , seu status apud Andegavenses collectos, inter multas propositiones ab ipsa reprobatas sequens etiam n° 6 reperitur : « Secundum punctum religionis est in politica « et disciplina sacerdotali, in quo reges et principes christiani habent potestatem illam statuendi, ordinandi, eamdemque corruptam reformandi. »> Haec propositio est falsa, schismatica, potestatis ecclesiaticae enervativa, et haeretica, et probationes ad illam sunt impertinentes 2 . Praeterea certum omnino cst disciplinam non posse temere et pro arbitrio variari; si quidem duo prima catholicae Ecclesiae lumina S. Augustinus % et S. Thomas Aquinas 4 perspicue docent materias ad disciplinam spectantes variandas non esse, nisi ex necessitate, vel magna utilitate, quoniam mutatio consuetudinis, etiam quae adjuvat utilitatc, novitate perturbat : « et non debent mutari (subjicit ipse S.Thomas) «> ni ex alia parte tantum recompensentur communi saluti, quantum ex ista « parte derogatur. » Romani Pontifices tantum abest, ut disciplinam unquam corrumperent, ut eamdem ex collata sihi a Deo auctoritate in aedificationem Ecclesia?, meliorem suavioremque semper redderent, contra quam ab istius conventus membris effectum esse dolemus, ut ex singulis eorum decretorum articulis, cum Ecclesiae diseiplina comparatis, facile deprehenditur. Sed priusquam articulos hosce attingamus, praemittendum ducimus, quantum saepe disciplina cohaereat dogmati, et ad ejus puritatis conservationem influat, necnon quam parum utilitatis attulerint. et quam brevi tempore perdurarint variationes a Romanis Poutihcibus ex indulgentia, quamvis raro, permissae. Ac profecto sacra Concilia pluribus in casibus disciplinre violatores ab Ecclesiae communione per anathema separarunt. Quandoquidem in Concilio Trullano 6 intticta fuit excommunicationis pcena iis qui suffocatorum anima- lium sanguinem comederint : « Si quis deinceps animaliumsauguinem quovis modo comedere aggrediatur, si sit quidem clericus, deponatur, si autem laicus, segregetur. » Multis in locis Tridentina Synodus anathemati subjicit ecclesiasticae disciplinae impugnatores. Nam can. 9, sess. 13, de Eucharistia, infligit poenam anathematis illi qui « negaverit omnes et singulos christifide- les utriusque sexus, cum ad annos discretionis pervenerint , teneri singulis

1. De Concord. sacerdot. et imper., lib. II, c. vu, num. 8.
2. Carol. d'Argentre, Collect. judieior., tom. II, oper. Paris. 1728, pag. 291, in fin.
3. Epist. 54, ad Jan., cap. v, tom. II, oper. edit. Maurin, pag. 126.
k. Prima seeundaj quest. 97, art. 2.
5. Can. 67, in Collect. Labbe, tom. VII, pag. 137S.

patus novos institui, etc. Quare non est, quod a communi universalis Ecelesiae sensu recedamus foeda in principes adulatione, ut contigit Marco Antonio de Dominis, qui episcopatuum institutionem regibus perperam, et contra ipsos canones asseruit; cujus sententiam recentiores aliqui amplexi sunt. Tota rei istius disponendae ratio ad Ecclesiam pertinet, quemadmodum dixi. » Verum, inquiunt, a Nobis postulatur, utdecretam dioecesium divisionem approbemus; at mature expendendum est, num a Nobis id fieri debeat, obstare siquidem videtur infecta origo, a qua ejusmodi hodiernae divisiones et suppressiones derivantur. Praeterea animadvertendum est, non agi hic de una aut altera dioecesi immutanda, sed de omnibus fere amplissimi regni dioecesibus subvertendis, deque tot tamque illustribus Ecclesiis e suo loco movendis, cum plures ex illis quae arcbiepiscopali honore fulgebant, ad episcopalem gradum dejiciantur, in quam novitatem acriter est Innocentius III invectus, ubi Patriarcham Antiochenum his verbis reprehendendum esse putavit, « quod.... novo quodam mutationis genere parvificasti majorem, et magnum quodammodo minorasti, episcopare archiepiscopum, imo potius de archiepiscopare praesumens [22]1 . » Quae item rei novitas tanti habita est ab Ivone Carnotensi, ut ad illam avertendam necessarium sibi esse duxerit ad Paschalem II confugere, eumque his verbis compellare [23].2 : « Ut statum Ecclesiarum, qui quadringentis ferme annis « duravit, inconcussum manere concedatis, ne hac occasione schisma,quod est in germanico regno adversus Sedem Apostolicam, in Galliarum regno suscitetis. » Eodem accedit, ut priusquam ad id deveniendum esset, interrogare Episcopos, de quorum agitur jure, debeamus, ne justitiae violasse leges contra ipsos arguamur : quod quantopere S. Innocentius I Pontifex delestetur, ex ejusdem perspicitur sequentibus verbis [24]3 : « Quis enim ferre possit ea qua? ab illis delinquuntur, quos prae caeteris decebat tranquillitatis et pacis, et concordiae esse studiosos? Nunc autem praepostero more sacerdotes innoxii e sedibus Ecclesiarum suarum exturbantur. Quod quidem primus injuste perpessus est frater et consacerdos noster Joaunes Episcopus vester, cum nulla ratione fuisset auditus. Nullum crimen affertur, nec auditur. Et quodnam est hoc perditum consilium? Ut non sit, aut quaaratur ulla species judicii, in locum viventium Sacerdotum alii substituuntur, quasi qui ab hujusmodi facinore auspicati sunt, aliquid recti aut habere, aut exegisse judicari possint. Neque enim talia unquam a patribus nostris gesta esse comperimus, sed potius prohibita, cum nemini licentia data sit in locum viventis alium ordinandi; nam reproba ordinatio honorem Sacerdotis auferre non potest: siquidem is Episcopus onmino esse nequit, qui injuste substituitur. » Postremo certiores ante fieri deberemus, quid ipsi sentiant populi qui eo privantur bono, suum Pastorem citius commodiusque adeundi.

1. Epist. 50, pag- 29, mim. 1, epistolar. edit. Paris. Baluz. 1682.
2. Epist. 238, pag. i03, part. II, oper. edit. Paris , 16^7.
3. Epist. 7, num. 2, ad clerum et popul. Constautinop., apud Coustant., pag. 798.

Sequitur jami alia mutatae, seu potius eversee disciplinae novitas, de nova scilicet inducenda electionum episcopalium ratione ; qua nimirum infringitur, ac violatur solemnis conventio, seu Concordatum inter Pontificem Leonem X, et regem Franciscum I initum, ac a generali Concilio Lateranensi V approbatum, in quo mutua promittitur pactorum fides quae certe jam per ducentos et quinquaginta annos constanter viguit, proindeque in regni legem constituta esse jure censetur. In illo scilieet Concordato convenerat inter partes, ratio conferendi episcopatus, praelaturas, monasteria, et beneficia. Illo igitur nunc posthabito, decernitur ab isto conventu, ut in posterum Episcopi eligantur a multitudine quorumcumque districtuum aut municipalitatum . Id quo sane conventus ille voluisse videtur falsas amplecti Lutheri et Calvini opiniones, quas secutus deinceps est Spalatensis apostata. Asserebant isti juris esse divini, ut Episcopi eligerentur a populo. Quam perfacile est deprehendere erroneam esse sententiam, si veteres memoria recenseamus electiones. Moyses enim, ut ab ipso incipiamus, constituit in pontificem sine suffragio, et consilio multitudinis Aaronem, et post eum Eleazarum; et Christus Dominus noster primum duodecim apostolos, deinde septuaginta duos discipulos sine populi elegit interventu, sanctusque Paulus Timotheum Ephesi, Titum insulae Creta Dionysium Areopagitam Corinthi, quem apostolus suis manibus ordinavit . Sanctus vero Joannes Polycarpum Smyrnae dedit Episcopum sine ullo plebis consensu 2 , ac prope innumerabiles missi fuerunt, ad populos absentes, et infideles qui per Pontum, Galatiam, Cappadociam, Asiam, atque Bithyniam solo apostolorum judicio Ecclesias ab ipsis fundatas pastorali officio gubernarent 3 . Quae electionum ratio quam vera sit, et sacrosanctis etiam comprobatur Conciliis, ut a Laodiceno P, atque a Constantinopolitano IV 5 . S. Athanasius creavit Frumentium Episcopum Indorum in concilio sacerdotum, populo inscio 6 . S. Basilius elegit in sua Synodo Euphronium Episcopum Nicopolitanum absque ulla petitione et consensu civium, et populi 7 . S. Gregorius II ordinavit S. Bonifacium Episcopum in Germania, nihil de ea re scientibus, cogitantibusque Germanis. Ipse Valentinianus Augustus, cum ad eum deferretur ab Episcopis electio Episcopi Mediolanensis respondit : « Majus est viribus meis istud negotium; vos vero qui divina gratia repleti estis, et qui divinum illud numen hausistis, melius electuri estis 8 . » Quas Valentinianus sensit, ea magis sentire, et declarare deberent gallici districtus et amplecti catholici imperantes. Adversus hactenus allata insurgunt Lutherus et Calvinus, eorumque assecla?, opponentes exemplum S. Petri, qui stans in medio fratrum dixit : (erat autem turba hominum simul fere centum viginti) « Oportet ex his viris, qui nobis sunt congregati in omni tempore, ut alius eligatur in locum minis-

1. Euseb. Hist. ecclesiastic. lib. III, cap. iv, n° 15, ibiq. not. 6.
2. S. Hieronymus, dc viris illustrib., cap. xvu, t. II, oper. pag. 843, edit. Vallars.
3. Euseb. citat., cap. iv, n° 5; S. Hieronym. comment. in cap. xxv Matthsei, tom. VII,

oper., pag. 207, edit. Vallars.

4. Can. 13.
5. OEcuinenic. VIII, act. 10, canon. 12.
6. Rufin., lib. X Histor., cap. i., sul) fin.
7. Epistol. 193 et 194.
8. Theodoret., lib. IV Histor. cap. vn

terii, et apostolatus de quo praevaricatus est Judas. » Sed perperam iusurgunt; nam primo Petrus non reliquit turbae libertatem eligendi quemcumque voluisset , sed praescripsit, et designavit unum ex his viris qui secum erant congregati. Omnem porro dissipat exceptionem Chrysostomus inquiens : « Quid ergo? an Petrum ipsum eligere non licebat? Licebat utique; sed ne videretur acl gratiam facere, abstinet 1 . » Quod magis roboratur ex aliis Petri subinde gestis, legendis in epist. S. Innocentii I ad Decentium Episcopum Fugubinum 2 . Postquam vero per vim Arianorum, quibus imperator favebat Constantius, exturbari a suis sedibus cceperunt catholici praesules, in easque sedes immitti illoium asseclae (ut S. Athanasius deplorat 3 , ipsa temporum coegit necessitas, ut in Episcoporum electionibus populus adesset, unde incenderetur ad tueudum in sua sede Episcopum quem coram se electum esse novisset. At non propterea clerus excidit electionisjure quam constat ad ipsum peculiari semper jure pertinuisse : neque unquam est agnitum, veluti modo contenderetur obtrudi, ad solum populum fuisse electionum jura delata. Neque ideo Romani Pontifices unquam suam auctoritatem otiosam quiescere pertulerunt; nam divus Gregorius magnus delegavit Joannem subdiaconum, qui Genuam proficisceretur, ubi plures erant Mediolanenses, ut eorum perscrutaretur voluntates supra Constantio, quae si in ipsius favorem perdurarent, eum inEpiscopumMediolani tunc a propriis Episcopis, cum pontificiae auctoritatis asseusu, faceret consecrari 4 . Rursus in epistola ad diversos Episcopos Dalmatiae 6 praecepit, ex B. Petri Principis Apostolorum aucloritate, ut nulli penitus extra consensum, permissionemque suam in Salonitana civitate manus imponere praesumerent, nec quempiam in civitate ipsa aliter quam ipse diceret, Episcopum ordinare; et si praeceptionem suam transgredirentur, dominici corporis, et sanguinis participatione privarentur, et quem ordinavissent, non haberetur Episcopus. Item epistola ad Petrum Episcopum Hydruntinum 6 , eidem mandavit, ut defunctis Episcopis Brundusii, Lupiae et Gallipolis, ad illas se conferret, et visitationem perageret, curaretque ut iis praeficerentur Sacerdotes tanto ministerio digni, qui ad Pontificem venirent, ut munus consecrationis reciperenl. Postmodum epistola ad Mediolanenses 7 approbat, quod in locum defuncti Episcopi Constantii eligerent Deusdedit, cui, si nihil esset quod per sacros canones posset obviare, decrevit, quod ex sua auctoritate solemniter ordmaretur. S. Nicolaus I non destitit increpare Lotharium regem, cpiod ad episcopatum viros sibi solum gratos in regno suo efferri studeret, adeoque apostolica auctoritate injunxit, sub divini judicii obtestatione, ut inTrevirensi urbe, et in colonia Agrippina? nullum eligi pateretur, antequam relatum super hoc pontificio esset apostolatui 8 . Insuper Innocentius III Sennensem antistitem recenter reprobavit, eo quod se ultro episcopali solio immiserit, ante-

1. Homil. 3 in Act. Apostol., toni. ix, oper. edit. Manrin., pag. 25, litt. B.
2. Epist. 25, apud Coustant., pag. 856, n°2.
3. Hislor. Arianor. ad nionach., n° 4, tom. I, oper. pag. 347, edit. Maurin.
4. Epist. 30, lib. III, pag. 646, edit. Maurin.
5. Epist. 10, lib. IV, pag. 689.
6. Epist. 21, tom. VI, pag. 807.
7. Epist. 4, lib. II, pag. 1094 et seq.
8. Ivon. Carnot. decret., part. V, cap. 357.

quam a Romano Pontifice ad illud vocaretur, vel in illo firmaretur 1 . Similiter quoque dejecit Conradum Episcopum a sede tum Hildesiensi, tum Wirtzburgensi, eo quod utramque inconsulto Romano Pontifice arroganter assumpserat 2 . Petiit humiliter S. Rernardus ab Honorio II, ut Albericum Catalaunensem suo suffragio electum confirmare dignaretur 8 , quod plane ostendit sanctum abbatem agnovisse nullius momenti Episcoporum electiones esse, nisi apostolica intercederet approbatio. Postremo cum continuae excitarentur discordiae, tumultus, caeterique abusus, oportuit populum ab electionibus removere, ejusque testimonium, et desiderium eirca personam eligendam praHerire. Quae quidem populi exclusio, si provide tunc est inducta, cum de solis catholicis ad electiones admittendis agebatur; quid dicendum erit de decreto nationalis conventus, cujus vi, posthabito clero, electiones hujusmodi gallicis districtibus tribuuntur, in quibus cum contineantur Judaei, haeretici, et multa heterodoxorum genera, quorum in episcopalibus electionibus non mediocris pars interessel, tunc illud consequeretur, quod maxime abhorruit, ac ferre noluit S. Gregorius Magnus, qui ad Mediolanenses scribens* , testatus est : « Nos in hominem qui non a catholicis, et maxime a Longobardis eligitur, nulla praebemus ratione consensum.... quia vicarius S. Ambrosii indignus evidenter ostenditur, si electus a talibus ordinatur. » Ita enim non solum renovarentur perturbationes omnes, offensionesque jam a tanto tempore abolitae, sed et facile in Episcopos deligerentur viri, qui illos in sua errorum corruptcla socios haberent, et magistros, vel qui saltem occulte in animo sensus foverent congruentes sensibus electorum, ut advertit S. Hieronymus 5 dicens : « Nonnumquam errat plebis vulgique judicium, et in sacerdotibus comprobandis unusquisque suis moribus favet, et non tam bonum, quam sui similem quaerit preepositum. » Quid autem ab hujus- modi Episcopis, qui aliunde intrarent quam per ostium, esset expectandum, immo quid non timendum in religionem mali, qui deceptionis laqueo detenti nullo modo a deceptione poterunt corrigere populum 6 ? Illi certe qualescumque essent, nullam haberent ligandi et solvendi potestatem, utpote legitima missione carentes, et extra Ecclesiee communionem esse statim declararentur ab hac Sancta Sede, quod semper facere in hujusmodi casibus in usu habuit, idque nunc etiam publico programmate declarat in omnibus Episcoporum Ultrajectensium electionibus '. Sed in decreto consequitur aliquid quod adhuc deterius videtur esse, nimirum electi a suis districtibus Episcopi jubentur Metropolitanum, vel seniorem adire Episcopum ad obtinendam ab illo coniirmationem, quam si ille concedere recusaverit, prsescribitur, ut hujus repulsae causam in scriptum redigat, utque exelusi interponere possint appellationem ex abusu apud magistratus

1. Rainald. ad ann. 1099, n° 19.
2. Albert. Krantz, metropol., lib. VII, e. xvn, § 1.
3. Epist. 13, tom. I, oper. p. 33, edit. Maurin.
4. Epist. 4. lib. II, pag. 1094 et seq.
5. Lib. I advers. Jovin., n° 14, pag. 292, tom. II, oper. edit. Vallars.
6. S. Damas. Epist. 3, n° 2, inter collect. a Coustant., pag. 482 et 486.
7. Benedict. XIV, ad univers. catbol. in fu?derato Belyio cummorantibus, in ejus Bullar.,

t. I, const. 11 .

civiles, qui judicaturi crunt super ipso Metropolitanorum, vel Episcoporum excludentium judicio, penes quos nempe residet de moribus et doctrina judicandi potestas, et qui, ut scribit S. Hieronymus*, constituti fuerunt, ut populum coerceant ab errore. Verum ut magis pateat, quam illegitima sit ac incompetens isthaec ad laicos appellatio, revocandum in memoriam est celeberrimum illud Constantini imperatoris exemplum. Cum enim multi advenissent Nicaeam ad celebrandum Concilium Episcopi, opportunum esse censebant, ut idem interesset imperator, ad quem posset Arianorum nomen dcferri. At imperator acceptis libellis qui ipsi erant oblati : « Mihi, inquit, cum homo sim, nefas est hujusmodi rerum cognitionem arrogare, cum et qui accusant, et qui accusantur, sacerdotes sint 2 . » Alia item multa adduci possent hujus generis exempla, sed nimii in re manifesta esse nolumus. Quod si contra afferatur ejus filius Constantius, catJiolicse certe Ecclesix Jioslis, qui sibi auctoritatem arrogabat, quam ipsius pater se non habere confessus fuerat, facile est ex SS. Athanasii 3 et Hieronymi 4 scriptis agnoscere quantopere illa sint facta detestati.

Demum quid aliud hisce decretis efficere conventus voluit, quam evertere, et ad nihilum redigere episcopatum ipsum, quasi in illius odium, cujus ministri sunt Episcopi ; quibus prseterea permanens decernitur concilium presbyterorum , qui vicarii nuncupandi sunt, atque hi, ut sexdecim numero esse debeant in civitatibus decem millia capitum continentibus, duodecim vero ubi minor esset numerus incolentium? Alios item adsciscere sibi coguntur Episcopi, illos nimirum qui suppressarum paroeciarum erant parochi, hique vicarii plenijuris appellantur, cujus vi juris, episcopis quibus addicti sunt, minime obnoxii esse, subjectique debeant. Quod ad primos pertinet, et si eorum deligendorum Episcopis relinquatur arbitrium, hi ipsi tamen inhibentur ad ullum jnrisdictionis actum sine illorum nutu, (prreterquam provisionaliter) devenire, et eorum quempiam a suo concilio, nisi ex pluribus ipsius eoncilii suf- fragiis amovere. Quid hoc aliud est scilicet. quam velle, ut unaqiueque dicecesis regatur a presbyteris, qui Episcopi jurisdictionem obruant? Nonne hunc in modtun illi contradicitur doctrinae, qua3 in Actis Apostolorum legitur 5 : cc Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo ; » omnisque sacroe hierarchiae ordo invertitur prorsus ac perturbatur? iEquantur nempe Episcopis presbyteri, quod primum as- seruit Aerius presbyter, JVicJephus porro et Marsilius de Padua, et Joannes de Janduno, quos demum consecutus est Calvinus, juxta collecta a Bene- dicto XIV in ejus oper. de Synod. dioecesan 6 .

Imo ipsis Episcopis anteponunturpresbyteri, cum illi nequeant horum quemque e concilio removere, aut quidquam decernere, nisi ex pluribus vicariorum deliberantium, ut diximus, sufFragiis. Et tamen canonici, qui capitula legitime fundata componunt, quique Ecclesiarum senatum constituunt, non alia, cum

1. Advers. Luciferian, n° 5, toni. II, oper. edit. Vallars, pag. 176.
2. Soz.omen. Histor. Eccles., lib. 1, cap. xvn, n°25.
3. Histor. Arian. ad monach., n° 52, tom. I, oper. edit. Maurin., pag. 376.
4. Advers. Luciferian., n° 19, tom. II, oper. edit. Vallars, pag. 191.
5. Cap. xx, vers. 28.
6. Lib. XIII, cap. i, n° 2.

in consilium adhibentur, ferre possunt suffragia, quam tantum ut appellant, consultativa, quemadmodum exduobus conciliis provincialibus Burdegalensibiis firmat Benedictus XIV[25] 1 . Quantum porro ad secundi generis vicarios pertinet, qui plenijuris nuncupantur, mirabile sane est, acprorsus inauditum, ut Episcopi teneantur illorum adhibere operam ad quam recusandam, justas habere possunt causas, et ut, qui non nisi subsidiarias partes gerant, locumque eorum, qui inhabiles non sunt, suppleant, non etiam iisdem, de quorum officio agitur, subjiciantur.[26] Sed ulterius adhuc est progrediendum. Cumconventus iste ad statuendam seminariorum regendorum legem devenerit, Episcopis, ut eligendorum vicariorum ex universo clero potestatem fecit, non ita etiam arbitrio reliquit superiorum, seu rectorum in seminariis electionem ; vult enim ut haec ab ipso una cum vicariis, ex majori suiFragiorum numero, peragatur, prohibetque illos ab imposito munere, nisi ex plurium vicariorum,ut diximus, consensu, removeri. Quis hic non videt quantum Episcopis diffidatur, quorum est curam habere institutionis et disciplinae illorum, qui in Ecclesiam adlegendi sunt, ejusque obsequiis addicendi? Et tamen nihil certum magis indubitatumque, quam quod caput et summus administer seminariorium sit Episcopus, et quanquam Tridentina Synodus [27] 3 mandet, ut duo canonici super ecclesiastica alumnorum disciplina instituantur, eorum tamen electio relinquitur Episcopis prout Spiritus Sanctus suggesserit, neque inhserere eorum judiciis, neque assentiri consiliis adstringuntur. Nunc vero quantam poterunt Episcopi fiduciam ponere in corum cura, qui electi ab illis fuerint, jurata fortasse obstrictis fide, ad infecta illa servanda conventus decreta ? Tandem, ad Episcopos in extremae abjectionis statum deprimendos, ac in omnium contemptum adducendos, decernitur, ut tribus quibusque mensibus, tantam mercenariam pracstantes operam tantam recipiant stipem, quanta non possent amplius indigentium, qui magnam populi partem constituunt, serumnas sublevare, multoque etiam minus suum tueri episcopalis characteris gradum. Haec nova congruae episcopalis institutio ab illaprorsusdissidet, quas attributa Episcopis ac Parochis fuerit in fundis stabilibus, quse ipsi admmistrarent, fructusque, tanquam domini, perciperent; ideoque ecclesiis unum mensum destinatumfuisse reperimus, utlegitur in Capitularibus et Caroli Magni[28] 4 , et regis Lotharii 6 : «Volumus ut secundum jussionem Domini, ac genitoris nostri, unus mensus cum duodecim bunnariis de terra arabili ibi detur. » Et cum assignatae aliquibus Episcopatuum mensis non sufficercnt dotes, augebantur abbatialium fundorum unione, ut saepius in Gallia, ac nostri etiam Pontificatus tempore factum esse recordamur. Nunc vero quo vitam ipsam Episcopi tueantur, erit in potestate laicorum, qui aerario praesunt, quique eos sua illa mercede fraudare valeant, si perversis quae memoravimus decretis adversentur. Huc accedit, ut, certa pecunite parte cuique Episcopo assignata, nemo ex ipsis unquam amplius po- . 80 BREF DE PIE VI.

terit, cum necessilas adiget, sibi suffraganeum seu coadjutorem adsciscere, siquidem ci, quod ad vitam dignitatemque tuendara conveniat, ex Ecclesiae fructibus suppcditare non valebit. Quam certe necessitatem non rarocontingere in dioecesibus novimus, vel ob provectam Episcopi aetatem, vel ob male affectam ejus valetudinem, ut quiclamLugdunensis Arcbiepiscopus ob ejusmodi causam, et petierat a Pontifice, et obtinuerat suffraganeum , assignata eidem congrua ex arcbiepiscopalis mensae proventibus [29]*. Cum jam viderimus, dilecti Filii nostri, et Venerabiles Fratres, valdeque mirati simus decretam istbic esse praecipuorum disciplinee ecclesiasticoe articulorum immutationem, suppressionis nempe, divisionis, eterectionis episcopalium sedium, nec non sacrilegae Episcoporum electionis, quaeque ex iis damna consequantur, nonne idem ob easdem rationes sentiendum erit de parochiarum suppressionibus, ut vos ipsi in vestra expositione jam animadvertistis? Sed facere non possumus, quin bic adjungamus, quod, praeter commissum provincialibus conventibus munus distribuendi, prout ipsis visum fuerit, suos paroeciis fines, in maximam Nos etiamadduxit admirationem innumerabilis earum suppressio, cum jam nationalis decreverit conventus, ut in urbibus, aut oppidis, in quibus sex capitum millia tantummodo censeantur, non nisi una constitueretur parcecia. Et quo unquam modo unus parocbus sufficere tanto curando populo poterit? Quamad rem opportunum bic videtur referre cardinalem Conradum a Gregorio IX, ad praesidendum Coloniensi Synodo delegatum, hisce verbis interrogasse quemdam, qui aderat parochum, quique vehementer contendebat, ne illuc Fratres ordinis Praedicatorum inducerentur : « Quis est nu« merus hominum in parcecia tibi subditorum ? » Cum ille esse novem millia respondisset, tum Cardinalis admiratione iraque commotus: « Quis es, inquit, tu miserrime, qui tot millibus sufficis debitam gubernationis curam impen« dere? Nescis, hominum perditissime, quia in illo debes tremendo judicio, ante tribunal Christi, de his omnibus respondere? Et tu, si tales habes vica« rios (Fratres Praedicatores), querularis, qui onus tuum gratis relevent, sub cujus pondere nescius conquassaris : quia igitur ex hac querela indignum te cura omnimode judicasti, ideo privo te omni beneficio pastorali [30] 2 . » Et quamvis illic de novem homiuum millibus agebatur, hic vero, nimirum a conventus decreto, sex tantummillia unius parochi curae tribuantur, nihilo tamen minus quis non fateatur talem etiam numerum longe longeque unius parochi vires excedere, ac consequi propterea debere, ut multi ex parochianis necessario priventur spiritualibus subsidiis, pro quibus ad regulares, qui jam suppressi sunt, confugere non valebunt? Transimus jam ad bonorum ecclesiasticorum invasionem, ad alterum scilicet errorem Marsilii Patavini, et Joannis de Janduno damnatum in constitutione Joannis XXII [31]3 ,etlonge ante decreto S.Bonifacii I Papae, a pluribus relat.[32] 4 Nulli licet ignorare, quod omne, quod Domino consecratur , sive fuerit homo, sive animal, sive ager, vel quidquid fuerit semel consecratum, sanc« tum sanctorum erit Domiuo, et ad jus pertinet sacerdotum. Propter quod

inexcusabilis erit omnis, qui ea qua: Domino, vel Ecclesiae competunt, aufert, vastat, et invadit, vel diripit, et usque ad emendationem, Ecclesioeque satisfactionem, ut sacrilegus judicetur; et si emendare noluit, excommunicetur ». Concil. Toletan. VI [33]1 , ibique not. Loaisae Litt. D, qui Concilii textum illnstrat : « Quantum piaculum sit res a fidclibus sincera fide ecclesiis datas, ab eis auferri, ac distrahi, multa hoc tempore exstant doctissimorum virorum scripta, quae brevitatis causa prudens omitto. Linum tantum subjiciam, quod in constitutionibus orientalibus scriptum invenio LL. Nicepliorum Phocam donationes monasteriis ac templis relictas prorsus abolevisse, lege etiam lata, ne Ecclesia immobilibus locupletaretur bonis , causatus Episcopos male pi'odigere ea, quae pauperibus darentur, militibus interim deficientibus : cujus temerariam lianc, impietatisque plenam legem Porphyrogeneta dominus Basilius junior alia lege lata sustulit, quam dignam, quae hic apponeretur, existimavi. Imperium nostrum, inquit, quod a Deo « profectum est, cum et a monachis, quorum pietas et virtus est testata, et a multis aliis, legem de Dei Ecclesiis, et sanctis domibus, vel potius contra Dei Ecclesias, et sanctas eorum domos a domino Nicephoro, qui imperium invasit, conditam, praesentium malorum causam fuisse, et radicem, et universalis hujus subversionis et confusionis, (ut quae ad injuriam et contumeliam non solum Ecclesiarum et sanctarum domorum, sed eliam ipsius Dei facta sit), intellexisset ', et maxime cum id reipsa expertum esset; ex quo enim haec lex est observata, nihil boni penitus in hodiernum usque diem vitae nostrae occurrit, sed contra nullum penitus calamitatis genus defuit, statuit per praesentem auream bullam, ut lex praedicta ab hoc prresenti die cesset, et deinceps infirma, et irrita permaneat, et locum habeant, et in usu sint, quae de Dei Ecclesiis et sanctis et religionis domibus factae sunt leges. » Hoc antiquissimum et constans fuit tam optimatum, quam populi Francorum desiderium. Obtulerunt enim anno 803 Carolo magno sequentes preces [34]2 « Flexis omnes precamur poplitibus majestatem vestram , ut Episcopi deinceps, sicut hactenus, non vexentur hostibus, sed quando vos, nosque in hostem pergimus, ipsi propriis resideant in parochiis illudtamen vobis et omnibus scire cupimus, quod non propterea hoc petimus, ut eorum res, aut aliquid ex eorum pecuniis, nisi ipsis aliquid sponte nobis dare placuerit, aut eorum Ecclesias viduari cupiamus, sed magis eis, si Dominus posse dederit, augere desideramus, ut et ipsi, et vos, et nos salviores simus, et Deo potius ipso adminiculante, placere mereamur. Scimus enim res Ecclesiae Deo esse sacratas ; scimus eas esse oblationes omnes fidelium, et pretia peccatorum; quapropter si quis eas ab Ecclesiis, quibus a fidelibus collatae, Deoque sacratae sunt, aufert, procul dubio sacrilegium committit; caecus enim est, qui ista non videt. Quisquis ergo nostrum suas res Ecclesiae tradit, Domino Deo illas offert, atque dedicat, suisque sanctis et non alteri, dicendo talia et agendo ita : facit enim scripturam de ipsis rebus, quas Deo dare desiderat, et ipsam scripturam coram altari, aut supra tenet in manu, di-

cens ejusdem loci sacerdotibus atque custodibus : Offero Deo, atque dedico omnes res quae hac in cartula teuentur iuserta pro remissione peccatorum meorum atque pareutum et filiorum Qui eas inde postea aufert, quid agit, nisi sacrilegium? Si ergo amico quid piam rapere furtum est, Ecclesiae vero fraudari, vel auferri, indubitanter sacrilegium est.. . Ut ergo haec omnia a vobis et a nobis, sive a successoribus vestris et a nostris, futuris temporibus, absque ulla dissimulatione, conserventur, scriptis ecclesiasticis inserere jubete, et inter vestra capitula interpolare praecipite. » Ad haec respondit imperator [35] : « Modo ista, sicut petiistis, concedimus... « Novimus enim multa regna, et reges eorum propterea cecidisse, quia Ecclesias spoliaverunt, resque earum vastaverunt, alienaverunt, vel diripuerunt, Episcopisque, et Sacerdotibus, atque, quod magis est, Ecclesiis eorum abstulerunt Et ut haec devotius per futura tempora conserventur, praecipientes jubemus, ut nullus tam nostris, quam futuris temporibus, a nobis, vel successoribus nostris ullo unquam tempore, absque consensu et voluntate Episcoporum, in quorum parochiis esse noscentur, res ecclesiarum petere, aut invadere, vel vastare, aut quocumque ingenio alienare praesumat ; quod si cjuis fecerit, tam uostris, quam et successorum nostrorum temporibus, poenis sacrilegii subjaceat, et a nobis, atque successoribus nostris, nostrisque judicibus, sicut sacrilegus, et homicida, vel fur sacrilegus legaliter puniatur, et ab Episcopis nostris anathematizetur. » Sed quisquis partem habet in hac usurpatione, perlegat vindictam quam Dominus fecit de Heliodoro, ejusque cooperatoribus, qui rapere tentaverant thesauros de templo, contra quos Spiritus omnipotentis Dei magnam fecit suae osteusionis evidentiam : ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei, ruentes Dei virtute in dissolutionem, et formidinem converterentur. Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus: isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit ; qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea. Alii etiam apparuerunt duo juvenes virtute decori, optimi gloria, speciosique amictu, qui circumsteterunt eum, et ex utraque parte flagellabant sine intermissione, multis plagis verberantes. Subito autem Heliodorus cecidit in terram, eumque multa caligine cireumfusum, rapuerunt, atque in sella gestatoria positum injecerunt. Ita legitur lib. II. Machabaeorum [36]3 , et tamen agebatur de pecuniis quae non pertinebant ad rationem sacrificiorum, nec proprioe templi erant, sed inibi asservatis pro alimonia pupillorum, viduarum et aliorum; nihilominus, ob violatam templi majestatem et sanctitatem, et rei alienae usurpationem, inflixit Dominus grayissimam illam Heliodoro, ejusque sociis pcenam. Hoc exemplo perterrefactus imperator Theodosius destitit abripere depositum cujusdam viduae asservatum in ecclesia Ticinensi, ut enarrat S. Ambrosius [37]

Atque hic quis unquam sibi persuadeat, quod cum occupentur, atque usurpentur ecclesiarum , ecclesiasticorumque catholicorum bona, praeserventur contra fundi protestantibus, quos ipsi in religionem rebellantes invaserant,

adducta conventionum causa? Scilicet penes nationalem conventum illae cum protestantibus conventiones valuerunt; sanctiones vero canonicae, sanctaeque hujus Sedis cum rege Francisco I pacta non valuerunt; placuitque illis in ea re gratificari, in qua Dei sacerdotium disperdebatur. Sed quis non facile intelligat, in hac bonorum ecclesiasticorum occupatione, inter cetera in animo baberi, spectarique ut sacra profanentur templa, ut Ecclesiae ministri in omnium contemptum adducantur, utque alii imposterum a sorte Domini deligenda deterreantur? vix enim ea usurpari bona coeperant, cum statim divini cultus abolitio consecuta est, occlusa templa, sacrae supellectiles amotae, et cessare jussus in ecclesiis divinorum officiorum cantus. Hactenus gloriari potui Gallia jam VI saeculo penes se introducta clericorum floruisse secularium collegia, seu capitula, ut videre est apud Gregorium Turonensem [38]*, patetque ex aliis monumentis quae a Mabillonio in veter. Analect. adducuntur [39]2 , atque a Concilio III Aurelianensi habito anno 538 [40]5 ; sed modo cogitur Gallia ipsa eorum deflere abolitionem adeo injuste, atque indigne in nationali conventu decretam. Erat praecipua canonicorum occupatio divinas laudes, quotidie in ecclesiis cancndo, conjunctim persolvere, ut habetur in Vitis Episcoporum Metentium [41] apud Paulum Diaconum, ubi legitur : « Episcopus Chrodegandus « clerum abundanter lege divina, romanaque imbutum cantilena, morem, « atque ordinem romana? Ecclesia? servare pra?cipit. » Cum imperator Carolus magnus ad Adrianum I transmisisset opus De sac. imagin., ut ab ipso examini subjiceretur, hac opportunitate Pontifex ipsum hortatus est, ut plures Galliarum Ecclesiae, quae quondam Apostolicae Sedis traditionem inpsallendo recipere recusabant, eam cum omni diligentia amplecterentur, ut cui adhreserant fidei munere , adhsererent quoque psallendi ordine. Verba Caroli magni longa enarratione legi possunt apud Georg. de litturgia Romani Pontificis [42] 5 . Ulterius idem imperator voluit, ut in monasterio Cenlulensi institueretur sehola cantorum ad instar illius quam Roma 1 mstituit S. Gregorius magnus, in eaque centum pueri alerentur, qui per tres choros divisi monachis inservirent in auxilium psallendi et cantandi [43]8 . Et consonat quod recenter confirmavit Colomanmis Sanfil, monachus bibliothecarius in monasterio S. Emmerami Ratisbonae,in disserlat. (Nobis dicata) in aureum, ac pervetustum SS. Evangeliorum codicem mss. ejusdem monasterii [44]' . « Principio id maxime curarunt Galiicani, Hispanique Episcopi, ut in quavis provincia uniformis in divinis offieiis ritus scrvaretur : exstant varia hac de re decreta apud Gallos, tum apud Hispanos : insignis est imprimis constitutio Toletani Concilii IV (habiti anno 531) cujus Patres, post expositam catholicam fidem, nihil antiquius habuerunt, quam ut uniformem psallendi modum adstruerent. « Canon. 2. » Ita antiquum hujusmodi ritum indicat Mabillonius in disquisitione de cantu gallicano [45]8 .

Quod igitur jam ab antiquissimis saeculis Ecclesia gallicana instruere ac stabiiire tantopere studuit, ut sui ecclesiastici in canonicorum gradu decora sacri muneris occupatione detinerentur, utque fideles tanto magis ad ecclesias, eorum perfunctione invitati concurrerent, ad contemplanda divina mysteria, ad consequendam Dei gratiae reconciliationem; idipsum modo nationalis conventus uno decreto suo, non sine plurima omnium offensione, repente sustulit , evertit, abolevit, qua in parte secutus est (sicut in cunctis decreti articulis) haereticorum dictamen, ac in praesenti deliria Wielefistarum, Magdeburgensium Centuriatorum, et Calvini, qui in cantus ecclesiastici antiquitatem, et usum debacchati sunt, contra quos copiose agit P. Martinus Gerbert abbas monasterii et congregationis S. Basilii in sylva nigra [46]*. Qui, cum anno 1782 Vindobonam religionis causa accessimus, pluries Nos adiit, Nobisque coram comprobavit, quam merito tam illustrem sui nominis famam sibi comparaverit. Sed expendant oportet decreti auctores, quid in synodo Atrebatensi, anni 1025 [47]2 , bujusmodi psalmodia? bostibus historice et dogmatice edicitur, ut majori semper verecundia perfundanlur : « Quis autem dubitet vos immundo spiritu agitari, dum hoc, quod per Spiritum sanctum prolatum, atque institutuni est, id est usum psallendi in sancta Ecclesia abjicitis, et quasi superstitiosum errori cultum imputatis? Sumpsit ergo hanc modulandi formam ordo ecclesiasticus, non ex ludicris aut jocularibus inspectationibus, sed ex Veteris et Novi Testamenti palribus Unde constat eos de gremio sanctoe Ecclesiae cxterminandos, qui hoc psallendi officium indicant nequaquam ad cultum divinum pertinere.... Patet igitm tales a capite suo, id est, diabolo non dissentire, qui est caput omnium iniquorum, qui ctiam Scripturam sacram intelligens, sinistra eaminterpretationepervertere molitur. » Demum si domus Dei decor, et cultus in isto regno prolabatur, necessario consequetur, ut ecclesiasticorum numerus deliciat, illudque contingat, quod S. Augustinus [48]3 , refert accidisse Juchcorum genti : « qure postquam coepit non habere prophetas, proeul dubio deterior facta est, eo scilicet tempore, quo sperabat futuram esse meliorem. Inceptam jam prosequeutes viam, gradum ad ipsos regulares facimus, quorum bona sibi conventus nationalis arrogavit, minus odiosum tamen prsetexens titulum, ut scilicet eorum fruclibus uti posset; quod reipsa quantulum a vera distat dominii propnetate. Si quidem, edito die 13 februarii decreto, ac post sex dies regia sanctione confirmato, suppressa omnia fuerunt regularium instituta, vetitumque etiam, ne ulla alia imposterum admitterentur. At vero quantam illa Ecclesirc utilitatem afferant, ex ipsa dcducit experieutia Concilium Tridentinum [49]4 : « Quoniam non ignorat S. Synodus quantum ex monasteriis pie institutis, et rccte administratis m Ecclesia Dei splendoris atque utilitatis oriatur. »

Ac profecto omnes Ecclesiae Patres regularium ordines summis laudibus exomarunt, inter quosS. Joannes Chrysostomus, qui tribus integns libris contra illorum oppugnatores acerrime decertavit [50]l ; et postquam S. Gregorius magnus monuerat Marinianum Ravennse Archiepiscopum, ne adversus monasteria gravamina exerceret, sed deberet ea defensare, et religiosos illuc summopere congregare [51]2 ,convocavit Concilium Episcoporum et Presbyterorum, in eoque decretum edidit « Quod nullus Episcoporum aut secularium ultra prasumat de redditibus, rebus, vel chartis monasteriorum, vel de cellis, vel villis, quee ad ea pertinent, quocumque modo, seu qualibet oceasione minuere, vel dolo malo, vel immissiones aliquas faccre [52]3 . » Insurrexit postmodum saeculo XIII Guillelmus de Sancto Amore, qui libro de Periculis novorum temporum, totus fuit in deterrendis hominibus a conversione, et a religionis ingressu; sed liber istein examen revocatus aPontifice Alexandro IV, iniquus, scelestus, execrabilis, et nefarius esse declaratus est [53]*. Adversus praefatum Guilielmum scripserunt, eumque refutarunt duo Ecclesiae doctores, S. Thomas Aquinas [54]6 , et S. Bonaventura [55]6 . Et quoniam eamdem damuatam sententiam renovavit Lutherus , damnationem et ipse subiit a Pontifice Leone X[56] 7 . Pariter in uno ex Coneiliis Rothomagensibus anni 1581 [57] 8 ), moniti fuerunt Episcopi, ut subsidiarios regulares tuerentur, et caros haberent, atque alerent sicut coadjutores, omnesque illis factas injurias et contumelias, suas esse existimarent et propulsarent. Memorabilia semper erunt pia vota divi Ludovici IX, Galliarum regis, cui in animo insederat, ut duo, quos in Orientali expeditione susceperat filios, cum ad annos discretionis pervenissent, intra septa monasterii enutrirentur, alter apud Dominicanos, apud Minoritas alter, ut saeris institutis, et litteris instruerentur, et ad amorem religionis inducerentur, desiderans toto corde, ut documentis salutaribus informati, Domino inspirante, loco, et tempore ipsas religiones intrarent [58]9 . Novissime vero auctores operis inscripti « Nouveau traitc de dip/omatique[59]* , « cum refellerent adversarios exemptionum regularium, ha?c in verba proruperunt : Quam attentionem possunt igitur mereri declamationes edita? ab historico juris publici ecclesiastici gallici, adversus privilegia monasteriis concessa ; privilegia , inquit, et exemptiones qure concedi non potuere, nisi eversa hierarchia, nisi violatis episcopatus juribus, et qua? sunt veri abusus, et maximos abusus invexerunt? Quanta temeritas sic insurgere adversus disciplinam tam antiquam, tantaque autorilate fuitam in Ecclesia et in regno ! »

Non hic inficiamur, neque mirum cuiquam videatur, apud aliquos regulares remissiorem aliquando, languidioremque effectum esse posse suorum institutorum spiritum, neque pristinum disciplinae ab iis praescriptae rigorem retineri. At propterea ne abolendi illi sunt ordines? Audiatur hanc ad rem, quod in concilio Basileensi objecit Petro Rayne, regulares oppugnanti, Joannes de Polemar. Iste minime quidem negavit invaluisse aliqua inter regulares reformatione digna : illud tamen adjunxit, quod, licet in religiosis multa sint, hoc tempore, quae reformatione indigent, sicut et in caeteris statibus; tamen nihilominus multum illuminant Ecclesiam praedicationibus, et doctrinie; et nemo prudens in caliginoso loco existens, lucernam extinguit non bene sibi lucentem; sed habentem succum, seu schoriam, curat aptare, quo melius potest. Nam melius est, quod aliquantulum turbide luceal, quam si penitus esset extincta [60]1 . » Quse plane sententia ab alia derivatur, quam S. Augustinus tanto ante protulerat, nimirum [61]2 :« Numquid ideo negligenda est medicina, quia nonnullorum insanabilis est pestilentia? »

Quapropter regularium abolitio a conventu nationali plaudente, haereticorum commentis decreta, lsedit statum publiese professionis consiliorum evangelicorum; Iaedit vivendi rationem in Ecclesia commendatam tanquam apostolicae doctrinae consentaneam ; leedit ipsos insignes fundatores, quos super altaribus veneramur, qui non nisi a Deo inspirati eas instituerunt societates. Sed ulterius etiam progreditur conventus nationalis, statuitque in decreto die 13 februarii 1790 : se nequaquam recognoscere solemnia religiosorum vota ; et consequenter declarat ordines et congregationes regulares in quibus illa emittuntur, suppressas esse in Gallia, et suppressas remanere, neque unquam restitui in posterum posse. Quod quid est aliud quam manus in vota majora ac perpetua immittere, eaque abolere, quae tantummodo ad pontificiam spectant auctoritatem? Vota euim majora, inquit S. Thomas [62] 3 , puta continentiae, etc. Summo Pontifici reservantur. Cumque agatur de promissione Deo solemniter facta ad nostram utilitatem, ideo in psalm. 75, vers. 12, legitur : « Vovete et reddite Domino Deo vestro; » et in Ecclesiaste [63]* : « Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere; displicet enim ei infidelis et statuta promissio, sed quodcumque voveris, redde. »

Praeterea, cum ipse etiam Summus Pontifex peculiaribus pro tempore inductus rationibus, existimet concedendam a se esse solemnium votorum dispensationem, in idipsum, non ex potestatis suae arbitrio, sed per modum declarationis procedit. Neque mirum hic videri debet Lutherum docuisse vota non reddere Domino Deo suo, cum ipse fuerit apostata, et religionis suae desertor. At ut ipsa conventus nationalis consultissima, ut sibi videntur, membra reprehensionem, exprobrationemque effugereut, quam ex tot dispersorum religiosorum conspectu in scse obventuram agnoscebant, iisdem suae professionis habitum ademerunt, ne ulla remaneret praeteriti status, a quo deturbati

erant, species, ac ipsa etiam aboleietur ordinum memoria. Suppressi igitur ipsi ordines sunt, tam ut m eorum invaderetur bona, quam ne amplius quisquam existeret, qui populos ab errore, ac a morum corruptione revocaret. Hoc ipsum tam pravum ac tam pestilens artificium graphice describitur, reprobaturque a Concilio Senonensi , quod ab initio laudavimus : « Monacliis et aliis voto obstrictis libertatem lasciviendi indulgent; quibus relicto velo, et abjecta cuculla ad saeculum redeundi facultatem relaxant, et apostasiam permittunt, Romanorum Pontificum decreta, decretales epistolas etiam, et canones conciliares enervare contendunt [64]1 . » Ad ea quae modo exposuimus de votis regularibus, adjicere oportet immane judicium latum adversus sacras Virgines, eas a suis claustris ejiciendo, ut egit Lutherus, qui sancta illa Deo vasa polluere non veretur, consecratasque Christo Virgines, et vitam monasticam professas extrabere e monasteriis suis, et mundo, imo diabolo, quem semel abjuraverunt, reddere [65]2 . Cum moniales (pars catholici gregis illustrior), srepe per suas orationes gravissima a civitatibus averterint pericula, ut suo tempore Romae evenisse S. Gregorius magnus agnoscit, « si ipsae, inquiens (moniales), non essent, nullus nostrum, jam per tot annos in hoc loco subsistere inter Longobardorum gladios potuisset [66]5 . » Et Benedictus XIV, loquens de suis monialibus Bononiensibus fatetur : « urbem Bononiae multis ab hinc annis tot calamitatibus jactatam stare non potuisse, nisi preces assidua? nostrarum monialium mcensam Dei iracundiam mitigassent[67]. » Interea moniales, quae nunc in Gallia maximis perturbationibus agitantur, in plurimam commiserationem Nos adduxerunt; cum magna earum pars ex universis istis provinciis dolorem Nobis suum per litteras exponerent, quod insuis retinendis institutis, votisque solemnibus servandis impedirentur, unaque declararent certum sibi, fixum, deliberatumque esse animo, prius quaecumque aspera subire ac pati, quam a vocatione sua recedere. Proinde non possumus apud vos, dilecti Filii nostri, ac Venerabiles Fratres, non amplissimum illarum constantiae, et fortitudinis testimonium exhibere, a vobisque vehementer petere, ut iisdemhortationis vestrae stimulos adjungatis, ac subsidia, quantum in vobis erit, omniadeferatis. Possemus adhuc ad alia animadvertenda pergere super illo conventus decreto, siquidem a principio usque ad illius exitum nihil fere in eo est, quod non sit cavendum, ac reprehendendum * omnesque ejus sensus inter se adeo nexi consentientesque sunt, ut vix ulia pars sit ab erroris suspicione libera. Sed cum jam declarassemus potiora quae in eo sunt errorum monstra, atque interim, quodminime expectabamus, in publicis foliis perlegissemusEpiscopum Augustodunensem suo se sacramento in ejus decreti verba obstrinxisse, tanto dolore pene exanimati fuimus, ut haec quae ad vos scribimus intermittere deberemus. Afflictio nostra mirum in modum augebatur, ut per diem ac noctem non tacuerit pupilla oculi nostri, cum videremus eum Episcopum ab aliis disjungi, separarique a collegis suis, unumque ex omnibus hactenus esse, qui

Deum in suorum errorum testem adduceret. Et quamvis ipse conatus sit tueri se, ac immunem praestare in uno tantum articulo attingente dioecesium restrictiones, populorumque ad alias dioeceses translationes, cum fucum facere ignaris vellet, atque illudere; illa prorsus inepta comparatione usus est, totius nimirum populi, qui ob publicas aerunmnas, aut alia urgente necessitate per civilem cogitur potestatein de una ad aliam transire dicecesiin. Differunt enim maxime inter se duo haec exempla; quoniam ubi populus sua dioecesi relicta, se transfert ad aliam, Episcopus ejus dicecesis, ad quam accedit, propriam et ordinariam exercet intra fines suae dioecesis in novos incolas jurisdictionem; jurisdictionem, inquimus, non a civili potestate quaesitam, sed quam juri suo referre debet acceptam. Juris quippe est, ut qui indicecesi degunt, ii omnes ratione domicilii et incolatus ad Episcopum pertineant, iu cujus dioecesi morantur, Quod si accidat, ut Episcopus dioecesis, a quo populus abscedit, sine plebe remaneat, uon idcirco fiet unquam, ut pastor sine grege desinat episcopus esse, aut Ecclesia nomen cathedralis amittat : sed tamEpiscopus, quam Ecclesia sua retinet jura episcopatus et cathedralis, uti est de Ecclesiis sive per Turcas, sive per alios infideles occupatis, quie Episcopis titularibus saepe conferuntur. Contra vero, ubi dicecesium fines ita variantur, ut vel integrae, vel earum partes ab Episcopo, ad quem pertinent, ad alium transferantur, tunc sane, deficiente legitima Ecclesiae auctoritate, nequit Episcopus, cui vel integra dicecesis adimitur, vel pars ejusdem decerpitur, deserere gregem sibi concreditum, et nequit alter Episcopus nova dioecesi illegitime auctus, suas alienae dioecesi manus immittere, et regimen alienarum ovium suscipere. Missio enim canonica, et jurisdictio, quam quisque habet Episcopus, certis septa est limitibus; nec unquam civilis auctoritas efficeie poterit, ut illa aut latius pateat, aut intra arctiores limites coerceatur. Nihil ergo magis insipienter exeogitari potuit illa comparatione, quae de transitu populi ad alienam dicecesim, deque nova dioecesium, earumque finium immutatione obtruditur. In primo enim casu, eam exercet Episcopus jurisdictionem, quam in sua dioecesi proprio sibi vindicat jure ; contra vero inaltero casu, eam ipse jurisdictionem extendit, quae in aliena dioecesi nulla ratione spectare ad illum potest. Nihil itaque, praestito ab Augustodunensi sacramento, reperimus, quo se possit ex catholico sensu in ulla impietatis parte defendere. Inter conditiones, quae ad licitum jusjurandum requiruntur, praecipua? sunt, ut verum illud sit et justum. Ubi nunc veritas, ubi justitia esse potest, quaudo ex jam superius adductis principiis, nihil illic, nisi falsum, atque injustum deprehenditur? Nec jam poterit Augustodunensis ullo se modo excusare, si dicat praecipitanter illhic atque inconsiderate se gessisse. Nonne consulto, cogitatoque ad sacramentum processit, cum ipsum falsis munire satageret rationibus, cumque jam intellexisset, quae caeterorum Episcoporum essent sententioe docte pieque impugnantium conventus decretum , cumque jam non possetnon prae oculis habere aliud plane oppositum in sua adhuc recenti consecratione emissum sacramentum? Itaque omnino dicendum est illum lapsum esse in voluntarium et sacrilegum perjurium, quod nempe Ecclesiae dogmatibus, ejusque certissimis juribus adversatur. Atque hic opportune commemoranda existimamus ea quae in Anglia, regis Henrici II tempore, acciderunt. Is plane simile decretum, paucioribus tamen

verbis exscriptum, fecerat, per quod Ecclesiae Anglicanae libertatem abolens, primatus sibi jura ibidem arrogabal. Ipsum Episcopis proponens imperavit, ut in ejus decreti verba jurarent, in avitas scilicet, ut appellabat, regni consuetudines. Illi cum parerent, in jurando tamen banc adjiciebant clausulam, salvo ordinc suo; sed ha:c clausula regi nonplacebat, cum diceret : Verbo illi venenum inesse, et captiosum esse illutl: salvo ordiue suo. Jubebatque, ut absolute et abstiue ttdjectione regias consuetudines observaturos promitterent. Etsi eo responso perculsi, metuque consternati essent Episcopi, tamen ad resistendum excitabantur ab Archiepiscopo Cantuariensi, postea martyre, sancto Thoma. Atque eos confortabat Pontifex, et ad constantiam iu munere pastorali cohortabatur. « Sed in dies gravissimis crebrescentibus vexationibus et malis, Episcopi aliqui exorabant Archiepiscopum, ut sui misereretur, et cleri, et quod pertinaciam relaxaret, ne ipse carcerem, et clerus exterminium pateretur. Vir invictse constantice, et in petra Christi fundatus, et usque tum, nec blanditiis emollitus, nec terroribus concussus, tandempotiussuper clerum,quam super se miseratione motus, a gremio veritatis, ac a sinu Matris avellitur. » Post eum alii jurarunt Episcopi ; sed Archiepiscopus cum agnovisset errorem suum, maximo oppressus dolore ingemuit, et suspirans ait : « Pcenitet, et graviter perhorrescens excessum, me ipsum indignum judico de caetero ad eum accedere in sacerdotio, de cujus Ecclesia contraxi tam vile commercium : silebo itaque sedens in mcerore, donec visitaverit me oriens ex alto, et per ipsum Deum, et dominum Papam merear absolvi: videre enim jam mihi videor, quod meis peccatis exigentibus, debeat ancillari Anglicana Ecclesia, quam mei praedecessores inter tot et tanta quse mundus novit pericula, rexerunt tam prudenter, pro qua inter hostes ejus militaverunt tam fortiter, et triumphaverunt tam potenter; scilicetquae ante me extitit domina, per me miserum videtur ancillanda, qui utinam cousumptus essem, ne oculus me videret ! » Festinanter misit Thomas litteras ad Pontificem, eique vulnus detexit ; medicinam qurerens absolutionem postulavit; et Pontifex agnoscens Thomam, non ex propria voluntate, sed ex improvida pietate juramentum emisisse, justa commotus miseratione, apostohca absolvit auctorilate. Litteras pontificias tanquam ccelitus sibi missas Thomas suscepit, nec destitit regem suaviter for- titerque monere, ea ingerens, qure ad Ecclesioe la?sionem currentem principem merito retardare debuissent. Interim rex certior factus quod Thomas ab inita promissione desciverat, misit litteras ad Pontificem, quibus duo sibi concedi postulavit. Primum, ut consuetudines regia; Romae probarentur; alterum ut apostolicae iegationis puerogativa a Cantuariensi Ecclesia ad Eboracensem transferretur. Primam petitionem Pontifex rejecit, ut ex litteris Thomae directis: alteram adnnsit, salva honestate ecclesiastici ordinis, et per alias apostolicas Litteras scriptas Episcopo Eboracensi mandavit, ut se abstineret ab actis jurisdictiouis in provincia Cantuariensi, neve in illam crucem deferret. Postmodum Thomas aufugit in Gallias, et deinde Romam, et a Pontifice humaniter

ac fidelitatem, cum revera abolitionem pontificiae auctoritatis includeret, ita nunc praevalens Gallicus Conventus praefigens suo illi decreto titulum super civili constitutione cleri, revcra omnem capitis Ecclcsiae potestatem abrogavit, proliibens Episcopis, ne alias Nobiscum partes peragerent, quam ut Nos eorum, quae jam sine Nobis acta, expletaque essent, facerent certiores. Quis illa Conventus membra in animo tum habuisse non existimet, sibiquc proposuisse adoptanda in sua Constitutione Angliae regum secundi et octavi Henrici decretae Secus enim qua ratione expressam horum formam assequi potuissent? Illud tamen discrimen intercedit, quodhaec recentia aliquanto sint pristinis illis deteriora.

Sed cum jam inter se contulerimus duorum Henricorum, et nationalis Conventus acta, progrediamur nunc ad pariter invicem comparandum Episcopum Augustodunensem eum aliis collegis suis; et ne minutim omnia persequendo delassemur, satis erit prae oculis habere ipsum conventus decretum, in cujus ille verba sine ulla exceptione juravit; ita enim facile judicabimus de diversa ejusdem, et ceterorum Episcoporum credendi ratione. Hi quidem immaculate ambulantes in lege Domini magnam praetulerunt animi constantiam in servando dogmate, doctrinaque suorum praedecessorum, inhaerendo primaa Petri Cathedrae, in suis exercendis, tuendisque juribus, in adversando novitatibus, in nostrum expectando responsum , unde, quid agendum sibi esset, agnoscerent : una eorum omnium vox fuit, una confessio, sicut una fides est, unaque traditio, et disciplina. His exemplis, ac episcoporum rationibus , obstupescimus , cum videamus Augustodunensem commotum non fuisse. Simili comparatione ante Nos usus erat Episcopus Meldensis Bossuetius apud vos celeberrimus, et non suspectus auctor [68]1 , inter duos , Thomam Cantuariensem unum , et Thomam Cranmerum alterum, quam hic inserendam ducimus, ut qui haec legent, quam haec nostroe similis sit animadvertant : « S. Thomas Cantuariensis regibus iniquis restitit ; Thomas « Cranmerus ipsis suam conscientiam prostituit, illorumque pravis affectibus adulatus est. Ille actus in exilium, bonis suis spoliatus, persecutionem passus « tam in suis, quam in propria persona , et omuibus modis afflictus , dicendae « veritatis, ut illam credebat, gloriosam emit libertatem, vita, ejusque commoditatibus fortiter contemptis. Hic, ut suo principi placeret, vitam omnem suam in turpi dissimulatione exegit, et in agendo suae fidei contraire non destitit. Unus usque ad sanguinem pugnavit, ut minima Ecclesias jura assereret, et dum illius defendit praerogativas, tam eas quas ipsi Jesus Christus suo sanguine acquisiverat, quam eas, quae ipsi a piisrcgibus concessae fuerant, ipsa sanctae civitatis exteriora tuitus est. Alterterrae regibus maximeintimum illius depositum tradidit, praedicationem nempe, cultutn, sacramenta, claves, auctoritatem, censuras, ipsamque fidem; denique nihil est, quod sub jugum non mittatur, omnique potestate ecclesiastica regali throno semel mancinata, Ecclesire nulla, nisi quantum saeculo placuerit, vis permanet. Prior denique, semper intrepidus, et quamdiu vixit, semper pius, majorem adhuc intrepiditate mac pietatem mortiproximus exhibuit. Posterior semper pusil-

lanimis ac semper pavidus, sed magis adhuc , cum mors inslaret, fuit; et sexagesimum secundum retatis annum agens, propter residuam miserae vitae partem, fidem suam et conscientiam abjecit. Idcirco ejus nomen apud homines odio habetur, ipsique ejus gregales non habent unde illum excusent, nisi adhibitis quibusdam contortis, ingeuiosisque ratiunculis, quibus facta opponuntur; sed gloria S. Thomoe Cantuariensis tamdiu quam ipsa Ecclesia permauebit, et virtutes ejus, quas Gallia et Anglia quasi certatim reveritae sunt, nunquam e memoria excident. » Ita Bossuetius.

Ast multo mirabilius est, quod Augustodunensis non percelleretur declaratione Capituli ecclesiae catbedralis sua? die prima deeembris proxime praeteriti emissa; neque erubesceret quod in ejusdem vituperationem incurrisset, atque ab eo instrui deberct clero, cui par erat, ut ipse exemplo, doctrinaque perluceret. Ea declaratione scilicet Augustodunensis clerus, verissimis Ecclesia 1 innixus principiis in hunc modum in decreti errores invehitur : « Capitulum Augustodunense declarat, 1° se formaliter adhaerere expositioni principiorum super constitutione cleri, quam in lucem ediderunt DD. Episcopi ad « Conventum nationalem depulati, die octobris proxime elapsi trigesima. Declarat 2°, non nisi abjecta conscientia sua, posse directe vel indirecte particeps fieri executionis novae constitutionis clero propositoe, et praesertim in iis quae spectant ecclesiarum cathedralium suppressionem ; ideoque se, sicut prius , sacra munera et canonialia obiturum, numerosisque fundationibus quibus Ecclesia sua oneratur, satisfacturum, donec ipsi omnino imposibile sit eas adimplere. 3° Declarat se , ut pote conservatorem natum bonorum et jurium episcopatus et virtute jurisdictionis spiritualis , quae, vacante sede episcopali, ad ecclesias cathedrales devolvitur, non posse onsentire ulli nova? circumscriptioni dioecesis Avgustodunensis, quae a sola auctoritate temporali procederet. » Interim ignorare nolumus Augustodunensem, ac cum eo quisquis alius ipsum interim imitatus fuerit pejerando, quod Episcopi, qui Ariminensi interfuerunt Concilio, subscripseruntque ambigune, captiosseque illi formulae ab Arianis, quo lidem deciperentur, inventre, intentatisque etiam ab imperatore Constantio minis perterriti, judicio Liberii Pontificis admoniti fuere, quod si in errore perseverassent, Ecclesise catholicse spirituali vigore essent plectendi [69] 1 . Studio quoque S. Hilarii Pictaviensis ab Ecclesia Arelatensi expulsus fuit Saturuinus Episcopus [70]2 , ut pote obstinate persistens in sensu Episcoporum Arianorum. Demum sententia Liberii confirmata per S. Damasum fuit Epistola synodica in Concilio nonaginta Episcoporum data, ut Orientales etiam palam declarare possent, se sui erroris poenitere, si catholici haberi atque esse voluissent. « Credimus autem languentes in isto conamine, non tarde a nostra separandos esse communione, et ab eis episcopatus nomen auferri, quatenus populi eorum liberati errore respirent [71]3 Negari .

quidem nullo modo potest Augustodunensem, suosque imitatores in eorum se conjecisse statum, qui, ut diximus, judicium subierant Liberii, et Damasi; atque idco, si suum illud sacramentum non revocaverint, sciant quid jam expectandum sibi sit.

Quae hactenus rccensuimus, ac pertractavimus, non ex mente nostra, sed ex purioribus sacrae doctrinse fontibus, ut videtis, eruimus. Nunc autcm ad vos convertimur, Fratres nostri carissimi, et desideratissimi, gaudium nostrum, et corona nostra, qui quamvis nullius bortationis stimulis indigeatis, cum Nos ipsi in vobis gloriemur pro vestra fide in cunctis serumnis, et pro egregiis evulgatis instructionibus, rationabilem comprobemus dissensum vestrum a decreto istius Conventus; nibilominus quia in eam temporum calamitosam conditionem devenimus, ut etiam bis qui sibi stare in Domino videntur, omnia diligenter pracavenda sint; ideo pro commisso Nobis, licet sine ullo merito nostro, curae pastoralis officio, Dilectiones Vestras, summa qua possumus contentione bortamur, ad servanda momni animorum fervore inter vos ipsos concordiam, ut conjunctis studiis, opera et consiliis, uno spiritu ab insidiis et conatibus novorum legislatorum, catholicam religionem tueri, Deo adjuvante, valeatis : ut enim ad locum adversariis patefaciendum nibil aptius esse posset, quam animorum vestorum inter se dissidentium disjunctio, sic ad intercludendos illis omnes aditus, omnesque evertendas molitiones nib.il concordia, vestrarumque voluntatum consensione opportunius est, atque efficacius. Hisce ferme verbis S. Pius V, praedecessor noster, excitavit Capitulum, et canonicos Ecclesiae Bisuntinae [72], qui in similia tempora inciderat. Forti igitur ac constanti animo estote, nec ullorum periculorum denunciatione, aut minis ab inccepto desistite, ac recordamini, ut David impavide respondit giganti, Machabaei intrepide Antiocho; sic Basilius Yalenti, Hilarius Constanti, Ivo Carnotensis Philippo regi. Jam, quod nostrarum est partium, publicas preces renovavimus; hortati regem sumus ne suam vellet interponere sanctionem; duos Archiepiscopos, qui eidem aderant regi, quid ab eis agendum esset monuimus, utque exarmare, quantum in Nobis erat, remissioremque reddere tertii istius quem appeilant status, rorem possemus, exactiones illas suspendi interim jussimus taxationum, pro Gallicis expeditionibus, ex pristinis conventionibus, perpetuaque consuetudine nostris officiis debitarum : ex qua liberalitate nostra illud per ingratissimam compensationem retulimus, ut excitatam atque auctam a nonnullis ex conventu, Avenionensium ab Apostolica Sede rebellionem doleremus, a qua os, sanctaque haec Sedes reclamare non cessabit. Prasterea Nos hactenus continuimus, ne abscissos ab Ecclesia catholica ^auctores male ominataj constitutionis civilis cleri declararemus. Demum ea effecimus ac pertulimus omnia, si quomodo lenitate, ac patientia nostra evitare possemus deplorabile schisma, ac pacem apud vos, vestramque nationem revocare. Quin et adhuc susceptis paternae caritatis consiliis inharentes, quae vos ipsi vobis esse proposita, in vestroe expositionis exitu cognovimus, a vobis petimus, vosque obsecramus, ut nobis exponere, ac declarare velitis quidnam esse judicetis, quod nunc prrestandum a Nobis sit, ad assequendam animorum conciliationem. Quod Nos certe in tanta locorum distantia agnoscere non possumus ; vobis vero

qui in re praesenti estis, occurrere fortasse poterit aliquid a catbolico dogmate, disciplinaque universali minime dissentaneum, quod Nobis proponatis in nostram deliberationem, atque examen adducendum. Quod reliquum est, Deum precamur, ut tam vigiles, et sapientes paslores Nobis, et Ecclesiae suse servet, quam diutissime sospites et incolumes, votumque boc nostrum Apostolica Benedictione prosequimur, quam universis vobis, dilecti Filii nostri, et Venerabiles Fratres, ex intimocorde profeclam peramanter impertimur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die X Martii MDCGXCI, Pontificatus nostri anno decimo septimo.

PIUS, qui supra.

  1. Regul. Pastor. tom. II oper. edit. Maurin., pag. 54.1
  2. Lib. I de Offic. cap. III, num. 9, tom. II oner. etlit. Maurin., pag 1
  3. Epist. 66, lib. VI, tom. II, pag.
  4. In collect. Labhe, tom. XIX, pag. 1154, edit. Venet. Coleti, qua semper utemui .
  5. Bullar. Benedict. XIV, tom. IV, Constitut. kk, edit. Roni.
  6. S. Athanas. in Histor. Arianor. ad Monachos, tom. I oper., pag. 371, edit. Maurin.
  7. Commentar. In cap. i Epist. aJ Galat. num. 6, tom. I, oper. edit. Maurin., pag. 668.
  8. Ecclesiastic. cap. xv, vers. 15 et 16.
  9. Apost. Epist. ad Roman., cap. xm, vers. 5.
  10. Lib. III Confession., cap. viii, tom. I, Oper. eilit. Maurin., pag. 94.
  11. Apost. Epist. ad Roman., cap. xiii, vers. 1 et 2. k. Canon 20, in collect. Labbe, tom. VI, pag. 54.
  12. Canon 20, in collect. Labbe, tom. VI, pag. 54.
  13. Cap. iii in Clementin. tit. de haereticis.
  14. Ut refert auctor appendic. ad S. Thomam, prima secundie, qusestion. 96, art. 5, edit. Neapol. 1763.
  15. Dans le Bref du 6 juillet 1791, adresse au roi. tom. III, Appendix, Pars II, n° 1, le Pape dit : Imploramus tibi receptam a te pristinam potestatem.... juraque onmia restituta, Dans celui du 25 fevrier 1792, tom. III, Appendix, pars II, n° 2, il souhaite le retablissement de la royaute en France, Regnumque illud ' [Galliae) ad pristina jura revertatur. Enfin. dans celui du 8 aout 1792, tom. III. appendix, pars II, n° 4, il engage 1'empereur d'Allemagne ut insuum referat statum non minus Ecclesiam, quam regnum Gallise. 11 faut concilier ces passages avec celui-ci : Nolumus eo accipi sensu ut omnnia ad pristinum civilem statum redintegrentur. Pour lever la contradiction appaxente, il faut entendre que le Pape ne veut point provoquer le retoblissement de l'ancien regime accompagne de ses abus.
  16. Secunda secundae quaest. 10, art. 8.
  17. Cap. II, n° 15.
  18. Lib. III, cap. VIII, n° 13
  19. Epist. 93, t. II oper., pag. 237, edit. Maurin.
  20. Epist. 185, tom. eod., pag. 652.
  21. Epist. 21, lib. V, pag. 751, tom. II, oper. eclit. Maurin.
  22. Epist. 50, pag- 29, mim. 1, epistolar. edit. Paris. Baluz. 1682.
  23. Epist. 238, pag. i03, part. II, oper. edit. Paris , 16^7.
  24. Epist. 7, num. 2, ad clerum et popul. Constautinop., apud Coustant., pag. 798.
  25. Cit. oper. de Synod. eod. lib. XIII, ca«p. n, n° 6.
  26. Sess. 23, de reformat., cap. XVIII.
  27. Capilular. an. 789, cap. xv, tom. I, pag. 253, edit. Paris., Baluz,
  28. Tit. 4, cap. i, tom. II, pag. 327, ejusd. edit.
  29. Benedictus XIV, de Synod. dicec., lib. XIII, cap. xi, n° 12.
  30. Abraham Bzov. Annal. Eccles. ad ann. 1222, § 6, edit. Colon., 1621.
  31. Apud Rainald. ad ann. 1327, n° 28 ac seq.
  32. Apud Coustant., pag. 1050, n° 3.
  33. Habit. ann. 638, can. 15, in collect. Labbe, tom. VI, pag. 1497 et 1502.
  34. Capitular., tom. I, pag. 405.
  35. Capitular., tom. eod., pag. 407 et 411.
  36. Cnp. m, vers. 24 ad 28.
  37. Lib. II, deOffic, cap. xxix, n os 150 et 1.51, t. II, opt-r., pag. 106, edit. Maurin.
  38. Hist. Fraacor., lib. X, § 16, pag. 535.
  39. Pag. 2-'i9. Paris. 1722.
  40. Canon. 11, pen. Labbe, tom. " , concil., pag. 1277.
  41. Tom. XIII, Bibliotb. PP. edit. Lugd., p. 321.
  42. Tom. II, dissertat. 1, cap. mi, § 6.
  43. Georg. loco cit., § 7.
  44. Part. I, Pra?liminar. § 1, part. 3 et k.
  45. In calce sux gallic. Liturg., § 5, n° 49, pag. 418, edit. Paris., 1729.
  46. De cantu et musica sacra., tom. II, lil). IV, cap. n.
  47. Cap. xn, depsallendi officio in collecr. Labbe, tom. XI, pag. 1181 et seq.
  48. De civit. Dei,ltb. XVIII, cap. xtv, n° 1, tom. VI, oper. pag. 527, edit. Maurin.
  49. Sess. 25, deregular., cap. i.
  50. Tom. I, opcr. edit. Maurin. a pag. kk ad 118, et opuscul. de eomparation. regis et monaebi, tom. eod. a pag. 116 ad 121.
  51. Epist. 29, litt. A, lib. VI, t. II, oper. edit. Maurin.
  52. In appendic. epistolar. S. Gregorii magni cit., tom. II, pag. 1294, n° 7.
  53. Constit. 35, int. Illas ejusd. Pont. in bullar. Rom., tom. III, p. 378, edit. Rom., 1740.
  54. Tom. XXV, oper. edit. Paris., 1660, pag. 533 ad 666.
  55. Libell. apolojjetic, lom. VII, oper. edit. Lngdun., 1668, pag. 346 ad 385.
  56. Bulla in collect. concilior. Labbe, tom. XIX, pag. 153.
  57. In ead. collect. Labbe, cap de curator. offic, n° 41, tom. XXI, pag. 651.
  58. Vita S. Ludovici, cap. XIV, inter Francor. script. collect. a Ducbesne , tom. V, pag. 448 in fin.
  59. Ou l'on examine les fondements dc cet art, t. V, p. 379, in fin. et 380, edit. Paris., 1762.
  60. In collect. Labbe, tom. XVII, pag. 1231.
  61. Epist. 93, n" 3, tom II, oper. pag. 231, edit Maurin.
  62. I, 2, quest. 88, art. 12, in iin.
  63. Cap. v, vers. 3.
  64. In collecl. Labbe, tom. XIX, pag. 1157 et 1158.
  65. Hadrianus VI. In brevi ad Frideric. Saxoniae duc. advers. Luther. in collect. Labbe, !o:n. XIX, pag. 10, lib. IV.
  66. Epist. 26, lib. VII, pag. 872, edit. Maurin.
  67. Institut. ecclesiastic. 29, pag. 142, edit. Rom., 1747.
  68. Histoire des variations des Eglises protestantes , lib. VII, n° 114, tom. III oper. edit. Paris. 1747.
  69. Epist. Liber. ad cathol. Episc. in Fragnient. ex oper. histoiie. S. Hilar. fragment. 12, pag. 1358, edit. Maurin.
  70. Sulpic. Sever. Histor. sac. lih. II, cap. xlv, tom. II, pag. 245, edit. Veron.
  71. Epist. ad Epis. Illyricos, epist. m, n° 2, apud Coustan., pag. 482 et486.
  72. Epist. 6, lib. III, eclit. Antuerp., 1640.