Quo genere cultus SS. Martyres venerandi sunt (ed. Migne)

This is the stable version, checked on 19 Ianuarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quo genere cultus SS. Martyres venerandi sunt
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Quo genere cultus SS. Martyres venerandi sunt (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Quo genere cultus SS. Martyres venerandi sunt

(0179A)Populus Christianus memorias martyrum religiosa solemnitate concelebrat, et ad excitandam imitationem, et ut meritis eorum consocietur, atque orationibus adjuvetur: ita tamen, ut nulli martyrum, sed ipsi Deo martyrum, quamvis in memoriis martyrum constituamus altaria. Quis enim antistitum in locis sanctorum corporum assistens, altari aliquando dixit: Offerimus tibi Petre, aut Paule, aut Cypriane? Sed quod offertur, offertur Deo, qui martyres coronavit, apud memorias eorum quos coronavit; ut ex ipsorum locorum admonitione major affectus exsurgat, ad augendam charitatem, et in illos quos imitari possumus, et in illum quo adjuvante possimus. Colimus ergo martyres eo cultu dilectionis et societatis, quo et in hac vita coluntur sancti homines Dei, quorum (0179B)cor ad talem pro evangelica veritate passionem paratum esse sentimus; sed illos tanto devotius, quanto securius post incerta omnia superata; quanto etiam fidentiori laude praedicamus jam in vita feliciori victores, quam in ista adhuc usque pugnantes. At illo cultu, qui Graece λατρεία dicitur, Latine uno verbo dici non potest, cum sit quaedam proprie divinitati debita servitus, nec colimus, nec colendum docemus, nisi unum Deum. Cum autem ad hunc cultum pertineat oblatio sacrificii (unde idololatrae dicuntur, qui hoc etiam idolis exhibent) nullo modo tale aliquid offerimus aut offerendum praecipimus, vel cuiquam martyri, vel cuiquam sanctae animae, vel cuiquam angelo, et quisquis in hunc errorem delabitur, corripitur per sanam doctrinam, sive ut corrigatur, (0179C)sive ut caveatur. Etiam ipsi sancti, vel homines, vel angeli, exhiberi sibi nolunt, quod uni Domino deberi norunt. Apparuit hoc in Paulo et Barnaba (Act. XIV), cum commoti miraculis, quae per eos facta sunt, Lycaonii tanquam diis immolare voluerunt: conscissis enim vestimentis suis, confitentes et persuadentes se deos non esse, ista sibi fieri vetuerunt. Apparuit et in angelis, sicut in Apocalypsi legimus (Capp. XIX et XXII), angelum se adorari prohibentem ac dicentem adoratori suo: Conservus tuus sum et fratrum tuorum, Dominum adora. Ista sibi plane superbi spiritus exigunt, diabolus et angeli ejus, sicut per omnia templa (0180A)et sacra gentilium. Quorum similitudo in quibusdam etiam superbis hominibus expressa est: sicut de Babyloniae quibusdam regibus memoriae commendatum tenemus. Unde sanctus Daniel accusatores ac persecutores pertulit, quod regis edicto proposito, ut nihil a quoquam Deo peteretur nisi a rege solo, Deum suum, hoc est unum et verum Deum adorare deprecarique deprehensus est: qui autem se in memoriis martyrum inebriant, quomodo a nobis approbari possunt, cum eos, etiamsi in domibus suis id faciant, sana doctrina condemnet? Sed aliud est quod docemus, aliud quod sustinemus, aliud quod praecipere jubemur, aliud quod emendare praecipimur, et donec emendemus, tolerare compellimur; alia est disciplina Christianorum, alia luxuria vinolentorum, (0180B)vel error infirmorum, verumtamen et in hoc ipso distant plurimum culpae vinolentorum et sacrilegorum. Longe quippe minoris peccati est, ebrium redire a martyribus, quam vel jejunum sacrificare martyribus. Sacrificare martyribus dixi, non dixi sacrificare Deo in memoriis martyrum: quod frequentissime facimus, illo duntaxat ritu, quo sibi sacrificari Novi Testamenti manifestatione praecepit: quod pertinet ad illum cultum qui λατρεία dicitur, et uni Deo debetur. [Proinde verum sacrificium, quod uni vero debetur Deo, quo ejus altare solus Christus implevit, in victimis pecorum imitata daemonia sibi arroganter exposcunt, unde Apostolus dicit: Quae immolant gentes daemoniis immolant, et non Deo (I Cor. X), non quod offerebatur culpans, sed quia illis offerebatur. (0180C)Hebraei autem in victimis pecorum quas offerebant Deo multis et variis modis, sicut re tanta dignum erat, prophetiam celebrabant futurae victimae, quam Christus obtulit. Unde jam Christiani peracti ejusdem sacrificii memoriam celebrant sacrosancta oblatione et participatione corporis et sanguinis Christi.] Hujus sacrificii caro et sanguis ante adventum Christi per victimas similitudinem promittebatur; in passione Christi per ipsam veritatem reddebatur; post ascensum Christi per sacramentum memoria celebratur.