Quinquagesimo propediem

This is the stable version, checked on 22 Iunii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quinquagesimo propediem
1923

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 343-344

PIUS PP. XI

EPISTULA

QUINQUAGESIMO PROPEDIEM*

AD R. P. D. THOMAM ESSER, O. P., EPISCOPUM TIT. SINIDENSEM: QUINQUAGESIMO EXEUNTE ANNO SACERDOTII EIUS.

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Quinquagesimo propediem exeunte anno postquam sacerdotio in archiepiscopali Seminario Coloniensi initiatus es, Nobis praecipue dignus videris, quem, hac occasione, publico benevolentiae Nostrae testimonio augeamus. Haec enim faustitas, quae solet cuicumque contigerit haud mediocrem afferre laetitiam, vix attinet dicere quantum tibi allatura sit gaudii, cui liceat in t am diuturnum sacerdotalis vitae curriculum, conscientia officii sancte actuoseque expleti, fidenter respicere. Nam sacerdos novensilis in ea incidisti tempora, quibus catholica Ecclesia acerrime apud Germanos divexari coepta est; cumque parocho cuidam adiutor datus esses, omne genus molestias atque insectationes et carcerem haud semel passus, tandem vi e paroecia es deturhatus. Iter mox Almae huius Urbis ingresso, illud tibi curae fuit, ut, dum sacro vacabas ministerio, altiora studia repeteres atque iterando perficeres: quod videtur auspicato contigisse, ut deinde, quam tibi comparasses multiplicium disciplinarum cognitionem ac scientiam, eam, et editis in vulgus scriptis et instituendo docendoque, utilissime cum studiosis communicares. Postquam enim, duodetriginta annos natus, in Ordinem Praedicatorum cooptatus es, primum in ipso, ubi degebas, coenobio, deinde in Hollandia apud tuos, denique in maximo Hiberniae ecclesiastico conlegio et in catholica studiorum Universitate Friburgensi sacras erudite disciplinas tradidisti, usque dum, huc accitus, gravibus in Romana Curia perfungi coepisti muneribus. Ceterum, quanti te fecerint operamque tuam decessores Nostri, si alia non suppeterent argumenta, vel ipsa comprobaret episcopalis dignitas ad quam sexto ante anno evectus es. Septimo igitur proximi mensis die, sodalibus amicisque stipatus, ad altare accedas laeto et quidem grato in Deum animo, qui tibi benignissime dederit, ut tam plenos bonorum operum quinquaginta hos annos traduceres. Nos autem tibi, ut faustum gratulamur eventum, ita etiam cupimus, ut bene valeas diuque pergas et consilio et sacri exercitatione muneris Urbano populo prodesse. Caelestium interea gratiarum auspicem et paternae caritatis Nostrae testem, tibi, venerabilis frater, apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXVII mensis Maii, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri secundo.

PIUS PP. XI

  • A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 343-344