Quibus quantisque

This is the stable version, checked on 17 Augusti 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quibus quantisque
1849
editio: incognita
fons: incognitus

XX APRILIS MDCCCXLIX.

S. S. DOMINI NOSTRI PII IX

ALLOCUTIO

IN CONSISTORIO SECRETO 20 APRILIS 1849, HABITA.

Venerabiles Fratres,

Quibus quantisque malorum procellis summo cum animi Nostri dolore Pontificia Nostra ditio, omnisque fere Italia miserandum in modum jactetur ac perturbetur, nemo certe ignorat, Venerabiles Fratres. Atque utinam homines tristissimis hisce rerum vicibus edocti aliquando intelhgant, nihil ipsis perniciosius esse posse, quam a veritatis, justitiae, honestatis et religionis semitis deflectere. ac nequissimis impiorum consiliis acquiescere, eorumque insidiis, fraudibus et erroribus decipi atque irretiri ! Equidem universus terrarum orbis probe noscit, atque testatur, quae quantaque fuerit paterni atque amantissimi animi Nostri curaetsollicitudo invera solidaque Pontificiae Nostrae editionis populorum utilitate, tranquillitate, prosperitate procuranda, et quis tantae Nostrae indulgentiae et amoris fructus extiterit. Quibus quidem verbis callidissimos tantorum malorum artifices dumtaxat danmamus, quin ullam maximae populorum parti culpam tribuere velimus. Verumtamen deplorare cogimui multos etiam e populo ita misere fuisse deceptos, ut aures suas a Nostris vocibus ac monitis avertentes, illas fallacibus quorumdam magistrorum doctrinis praebuerint, qui relinquentes iter rectum et per vias tenebrosas ambulantes[1] , eo unice spectabant. ut imperitorum praesertim animos mentesque magnificis falsisque promissis in fraudem et in errorem inducerent, ac plane compellerent. Omnes profecto norunt, quibus laudum praeconiis fuerit ubique concelebrata memoranda illa et amplissima venia a Nobis ad familiarum pacem , tranquillitatem, felicitatemque procurandam concessa. Ac neminem latet, plures ea venia donatos non solum suam mentem el minimum haud immutasse, quemadmodum sperabamus, verum etiam eorum consiliis et mohtionibus acrius in dies insistentes, nihil umquam inausum, nihilque intentatum reliquisse, ut civilem Romani Pontificis Principatum, ejusque regimen, uti jamdiu machinabantur, labefactarent et funditus everterent, ac simul acerrimum sanctissimae nostrae religioni bellum inferrent. Ut autem id facilius consequi possent, nihil antiquius habuere, quam multitudines in primis convocare, inflammare, easque assiduis magnisque motibus agitare, quos vel jNostrarum concessionum praetextu continenter fovere, et in dies augere summopere studebant. Hinc concessiones in ipso Nostri Pontificatus initio a Nobis ultro ac libenter datae non solum optatos fructus haud emittere, sed ne radices quidem agere umquam potuere , cum peritissimi fraudum architecti iisdem concessionibus ad novas concitandas agitationes abuterentur. Atque in hoc vestro consessu, venerabiles Fratres, facta ipsa vel leviter attingere, ac raptim commemorare ea sane menle censuimus, ut omnes bonae voluntatis homines clare aperteque cognoscant, quid Dei et humani generis hostes velint, quid optent, quidque ipsis in animo semper fixum destinatumque sit.

Pro singulari Nostro in subditos affectu dolebamus, ac vehementer angebamur, Venerabiles Fratres, cum assiduos illos populares motus tum publicae tranquillitati, et ordini, tum privatae familiarum quieti ac paci tantopere adversos videremus, nec perferre poteramus crebras iilas pecuniarias collectas, quae variis nominibus, non sine levi civium incommodo et dispendio, postulabantur. ltaque mense Aprili, anno 1847, per publicum Edictum Nostri Cardinalis a publicis negotiis omnes monere haud omisimus, ut ab ejusmodi popularibus conventibus et largitionibus sese abstinerent, atque ad propria pertractanda negotia animum mentemque denuo converterent, omnemque in Nobis fiduciam collocarent, ac pro cerlo haberent, paternas Nostras curas cogitationesque ad publica commoda comparanda unice esse conversas, quemadmodum jam pluribus ac luculentissimis argumentis ostenderamus. Verum salutaria haec Nostra monita, quibus tantos populares motus compescere, et populos ipsos ad quietis et tranquillitatis studia revocare nitebamur, pravis quorumdam hominum desideriis, et machinationibus vehementer adversabantur. Itaque indefessi agitationum auctores, qui jam alteri ordinationi jussu Nostro ab eodem Cardinali ad rectam utilemque populi educationem promovendam editxe obstiterant, vix dum monita illa Nostra noverunt, haud destitere contra ipsa ubique inclamare , et acriorius studio incautas multitudines commovere, eisque callidissime insinuare, ac persuadere, ne illi tranquillitati a Nobis tantopere exoptatae se umquam dare vellent, cum insidiosum in ea lateret consilium, ut populi quodammodo indormirent, atque ita in posterum duro servitutis jugo facilius opprimi possent. Atquc ex eo tempore plurima scripta lypis quoque edita, atque acerbissimis quibusque contumeliis, conviciis, miuisque plenissima ad Nos missa fuere, quae ublivione sempiterna obruimus, flanmnsque tradidimus. Ut autem inimici homines fidem aliquam facerent falsis periculis, qurc in populum impendere clamitabant, haud reformidarunt mentitae cuiusdam conjuralionis ab ipsis apposite excogitatae rumorem, ac metum in vulgus spargere, ac turpissimo mendacio vociferaii, ejusmodi conjurationem initam esse ad urbem Romam civili bello, ca?dibus ac funeribus funestandam, ut novis institutionibus penitus sublatis atque deletis, pristina gubernandi forma ilerum reviviseeret. Sedhujus falsissimae conjurationis prsetextu inimici homines eo spectabant, ut pnpuli contemptum, invidiam, furorem contra quosdam lettissimos quoque viros virtute, religione pnrstantes, et ecclesiastica etiam dignitate insignes nefarie commoverent atque excitarent. Probe nostis, in hoc rerum aestu civicam militiam fuisse propositam, ac tanta celeritate collectam, ut rectae illius institutioni et disciplinae consuli minime potuerit.

Ubi primum ad publicae administrationis prosperitatem magis magisque procurandam opportunum fore censuimus Status Consultationem instituere, inimici homines occasionem exinde statim arripuere, ut nova Gubernio vulnera imponerent ac simul efficerent, ut hujusmodi mstitutio, quae publicis populorum rationibus magnae utilitati esse poterat, in damnum, ac perniciem cederet. Et quoniam eorum opinio impune jam invaluerat, ea instiluiione et Pontificii regiminis indolem, ac naturam immutari, et Nostram auctoritatem Consultorum judicio subjici, idcirco eo ipso die, quo illa Status Consultatio inaugurata fuit, haud omisimus turbulentos quosdam homines, qui Consultores comitabantur, gravibus severisque verbis serio monere, eisque verum hujus institutionis finem clare aperteque manifestare. Verum perturbatores numquam desinebant deceptam populi partem majore usque impetu sollicitare, et quo facilius asseclarum numerum habere, et augere possent, tum in Pontificia Nostra ditione, tum apud exteras quoque gentes insigni prorsus impudentia atque audacia evulgabant, eorum opinionibus et consiliis Nos plane assentire. Memineritis, Venerabiles Fratres, quibus verbis in Nostra Consistoriali Allocutione, die 4 mensis Octobris anno 1847, ad vos habita, universos populos serio commonere, et exhortari haud omiserimus, ut ab ejusmodi veteratorum fraude studiosissime caverent. Interim vero pervicaces insidiarum et agitationum auctores, ut turbas metusque continenter alerent, et excitarent, mense Januario superioris anni incautorum animos inani externi belli rumore territabant, atque in vulgus spargebant, bellum idem internis conspirationibus et malitiosa gubernantium inertia foveri ac sustentatum iri. Nos ad tranquillandos animos, et insidiantium fallacias refellendas nulla quidem interposita mora, die 10 Februarii ipsiusanni, voces ejusmodi omnino falsas. et absurdas esse declaravimus illis Nostris verbis, quae omnes probe cognoscunt. Atque m eo tempore carissimis nostris subditis, quod nunc Deo bene juvante eveniet, praenuntiavimus, futurum scilicet, ut innumerabiles filii ad communis omnium fidelium Patris domum, ad Ecclesia? nempe Statum propugnandum convolarent, si arctissima illa grati animi vincula, quibus Italiae Principes, populique intime inter se obstringi debebant, dissoluta fuissent, ac populi ipsi suorum Principum sapientiam, eorumque jurium sanctitatem vereri, ac totis viribus tueri, et defendere neglexissent.

Etsi vero Nostra illa verba nuper commemorata tranquillitatem brevi quidem temporis spatio iis omnibusattulere, quorum voluntas continua? adversabatur perturbationi, nihil tamen valuere apud infensissimos Ecclesiae, et humanae societatis hostes, qui novas jam turbas, novos tumultus concitaverant. Siquidem calumniis insistentes, qua? ab ipsis, eorumve similibus contra Religiosos viros divino ministerio addictos, et bene de Ecclesia meritos disseminatae fuerant, populares iras omni impetu adversus illos excitarunt, atque inflammarunt. Neque ignoratis, Venerabiles Fratres, nihil valuisse Nostra verba ad populum die 10 Martii superioris anni habita, quibus religiosam illam familiam ab exilio, et dispersione eripere magnopere studebamus. Cum inter haec notissimae illee rerum publicarum conversiones in Italia et Europa evenirent, Nos iterum Apostolicam Nostram attollentes vocem die 30 Martii ejusdem anni haud omisimus universos populos etiam atque etiam monereet hortari, utet catholieae Ecclesise libertatemvereri,et civilis societatis ordinem tegere, et omnium jura tueri, et sanctissimae nostrse Religionis precepta exequi, et in primis christianam in omnes caritatem exercere omnino studerent, quandoquidem si haec ipsi agere neglexissent, pro certo haberent, quod Deus ostenderet, se populorum dominatorem esse. Jam vero quisque vestrum plane noscit quomodo in ltaliam Constitutionarii regiminis forma fuerit invecta, et quomodo Satutum a Nobis die 14 Martii superioris anni Nostris subditis concessum in lucem prodierit. Cum autem implacabiles publicae tranquillitatis, et ordinis hostes nihil antiquius haberent, quam omnia contra Pontificium Gubernium conari, et populum assiduis motibus, suspicionibus exagitare, tum qua scriptis in lucem editis, qua Circulis, qua Societatibus, et aliis quibusque artibus nunquam intermittebant Gubernium atrociter calumniari, eique inertiae, doli, et fraudis notam inurere, licet Gubernium ipsum omni cura et studio in id incumberet, ut Statutum tantopere exoptatum majore, qua fieri posset, vulgaretur celeritate. Atque hic universo terrarum orbi manifestare volumus eo ipso tempore homines illos in suo constantes proposito subvertendi Pontificiam ditionem, totamque Italiam Nobis proposuisse non jam Constitutionis, sed Reipublicae proclamationem, veluti unicum tum Nostrae, tum Ecclesiae Status incolumitatis perfugium atque praesidium. Subit adhuc nocturna illa hora, et versantur Nobis ante oculos quidam homines, qui a fraudum architectis misere illusi, ac decepti illorum ea iure causam agere atque eamdem Reipublicae proclamationem Nobis proponere non dubitabant. Quod quidem praeter innumera alia, et gravissima argumenta magis magisque demonstrat, novarum institutionum petitiones, et progressum ab hujusmodi hominibus tantopere praedicatum eo unice spectare, ut assiduae foveantur agitationes, ut omnia justitiae, virtutis, honestatis, religionis principia usquequaque penitus tollantur, atque horrendum et luctuosissimum, ac vel ipsi naturali rationi et juri maxime adversum Socialismi, vel etiam Communismi, uli appellant, systema cum maximo totius humanae societatis detrimento, et exitio quaquaversus inducatur, propagetur, ac longe lateque dominetur.

Sed quamvis haec teterrima conspiratio, velpotius ha?c diuturna conspirationum series clara esset et manifesta, tamen, Deo sic permittente, multis illorum fuit ignota, quibus communis tranquillitas tot sane de causis cordi summopere esse debebat. Atque etsi indefessi turbarum moderatores gravissimam de se suspicionem darent, tamen non defuere quidam bonae voluntatis homines, qui amicam illis manum praebuere, ea forsitan spe freti fore, ut eos ad moderationis et justitiae semitam reducere possent. Interim belli clamor per universam Italiam extemplo pervasit, quo Pontificiae Nostrae ditionis subditorum pars commota atque abrepta ad arma convolavit, ac Nostrae voluntati obsistens ejusdem Pontificiae ditionis fines praelergredi voluit. Nostis, Venerabiles Fratres, quomodo debitas tum Summi Pontificis, tum Supremi Principis partes obeuntes injustis illorum desideriis obstiterimus qui Nos ad illud bellum gerendum pertrahere volebant, quique postulabant, ut inexpertam juventutem subitario modo collectam, ac militaris artis peritia et disciplina numquam excultam, et idoneis ductoribus bellicisque subsidiis destitutam, ad pugnam, id est ad certam caedem compelleremus. Atque id a Nobis expetebatur qui, licet immerentes, incrustabili divinae Providentiae consilio ad Apostolicae Dignitatis fastigium evecti, ac vicariam Christi Jesu hic in terris operam gerentes a Deo, qui est auctor pacis, et amator caritatis, missionem accepimus, ut omnes populos, gentes, nationespari paterni amoris studio prosequentes, omnium saluti totis viribus consulamus, et non jam ut homines ad clades, mortemque impellamus. Quod si quicumque Princeps nonnisi justis de causis bellum aggredi nunquam potest, ecquis tam consilii, et. rationis expers unquam erit, qui plane non videat, catholicum orbem merito atque op-

timo jure longe majorem justitiam, gravioresque causas a Romano Pontifice requirere, si Pontificem ipsum alicui bellum indicere, et inferre conspiciat ? Quamobrem nostra Allocutione die 29 Aprilis superiori anno ad vos habita palam, publiceque declaravimus, Nos ab illo bello omnino esse alienos. Atque eodem tempore insidiosissimum profecto munus tum voce, tum scripto Nobis oblatum, ac non solum Personae Nostrae vel maximc injuriosum, verum etiam Italiae perniciosissimum repudiavimus, rejecimus, ut scilicet Italicae cujusdam Reipublicae regimini praesidere vellemus. Equidem singulari.Dei miseratione gravissimum loquendi, monendi. hortandiquc munus a Deo ipso Nobis impositum implendum curavimus, atque adeo confidimus, Nobis illud Isaiae improperari non posse: Vae mihi, quia tacui ! tinam vero paternis Nostris vocibus, monitis, hortationibus suas nostri omnes filii praebuissent aures !

Memineritis, Venerabiles Fratres, qui clamores, quique tumultus a turbulentissimae factionis hominibus excitati fuere post Allocutionem a Nobis nunc commemoratam, et quomodo civile Minislerium Nobis fuerit impositum Nostris quidem consiliis, ac principiis, et Apostolicae Sedis juribus summopere adversum. Nos quidem jam inde infelicem Italici belli exitum futurum animo prospeximus, dum unus ex illis Ministris asserere non dubitabat, bellum idem, Nobis licet invitis, ac reluctantibus, et absque Pontificia benedictione, esse duraturum. Qui quidem Minister gravissimam Apostolicae Sedi inferens injuriam haud extimuit proponere civilem Romani Pontificis Principatum a spirituali ejusdem potestate omnino esse separandum, Atque idem ipse haud multopost ea de Nobis palam asserere non dubitavit, quibus Summum Pontificem ab humani generis consortio ejiceret quodammodo, et dissociaret. Justus et misericors Dominus voluit Nos humiliare sub potenti manu Ejus, cum permiserit, ut plures per menses veritas ex una parte, mendacium ex altera acerrimo inter se dimicarent certamine, cui attulit finem novi Ministerii electio, quod postea alteri locum cessit, in quo ingenii laus cum peculiari tum publici Ordinis tutandi, tum legum observandarum studio erat conjuncta. Verum effraenata pravarum cupiditatum licentia, et audacia in dies caput altius extollens longe grassabatur, ac Dei hominumque hostes diuturna, ac sa?va dominandi, diripiendi, ac destruendi siti incensi nihil jam aliud optabant, quam jura quseque divina ethumana subvertere. ut eorum desideria possent explere. Hinc machinationes jamdiu comparata? palam, publiceque emicuere, et viae humano sanguine respersae, et sacrilegia numquam satis deploranda commissa, et inaudita prorsus violentia in nostris ipsis Quirinalibus axlibus infando ausu Nobis illata.

Quocirca tantis oppressi angustiis cum ne dum Principis, sed ne Pontificis quidem partes libere obirepossemus, non sine maxima animi Nostri amaritudine a Sede Nostra discedere debuimus. Quae luctuosissima facta in publicis Nostris protestationibus enarrata hoc loco iterum recensere pra?terimus, ne funesta illorum recordatione communis noster recrudescat dolor. Ubi vero seditiosi homines Nostras illas noverunt protestationes majore furentes audacia, et omnia omnibus minitantes, nulli neque fraudis, neque doli, neque violentiae generi pepercerunt, ut bonis omnibus jam pavore prostratis majorem usque terrorem injicerent. Ac postquam novam illam Gubernii formam ab

ipsis Giunta di Stato appellatam invexere, ac penitus sustulerunt duo Consilia a Nobis instituta, totis viribus allaborarunt, ut novum cogeretur Consilium, quod Constituentis Romanae nomine nuncupare voluerunt. Refugit quidem animus, ac dicere reformidat quibus quantisque fraudibus ipsi usi fuerint, ut ejusmodi rem ad exitum perducerent. Hic vero baud possumus, quin meritas majori Pontificiae ditionis Magistratuum parti iaudes tribuamus, qui proprii bonoris et officii memores munere se abdicare maluerunt, quam ullo modo manum operi admovere, quo eorum Princeps, et amantissimus Pater legitimo suo civili Principatu spoliabatur. Illud tandem consilium fuit coactum, et quidam Romanus advocatus, vel in ipso suae primae orationis exordio ad congregatos habitae, omnibus clare aperteque declaravit, quid ipse cunctique alii sui socii horribilis agitationis auctores sentirent, quid vellent, et quo spectarent. Lex, ut ille inquiebat, moralis progressus est imperiosa, et inexorabilis, ac simul addebat, sibi, ceterisque jamdiu in animo fixum esse, temporale Apostolicae Sedis dominium ac regimen funditus evertere, licet modis omnibus eorum desideriis a Nobis fuisset obsecundatum. Quam declarationem in hoc vestro concessu commemorare voluimus, ut omnes intelligant, pravam hujusmodi voluntatem non conjectura, aut suspicione aliqua a Nobis turbarum auctoribus fuisse attributam, sed eam universo terrarum orbi palam publiceque ab illis ipsis manifestatam, quos vel ipse pudor ab eadem proferenda declaratione revocare debuisset. Non liberiores igitur institutiones, non uliliorem publicae administrationis procurationem, non prcvidas cujusque generis ordinationes hujusmodi homines cupiebant, sed civilem Apostolica? Sedis principatum, potestatemque impetere, convellere, ac destruere omnino volebant. Ac ejusmodi consilium, quantum in ipsis fuit, ad exitum deduxerunt illo Romanae, uti vocant, Constituentis decreto die 9 Februarii hujus anni edito, quo nescimus, an majori injustitia contra jura Romanae Ecclesiae, adjunctamque illis Apostolici obeundi muneris libertatem, vel majori subditorum Pontificiae ditionis damno et calamitate, Romanos Pontifices a temporali Gubernio tum jure tum facto decidisse declararunt. Non levi quidem moerore ob tam tristia acta confecti fuimus, Venerabiles Fratres, atque illud in primis vel maxime dolemus, quod Urbs Roma Catholicae veritatis etunitatis centrum, virtutis ac sanctitatis Magistra per impiorum ad eam quotidie confluentium hominum operam, omnibus gentibus, populis, nationibus tantorum malorum auctrix appareat. Verumtamen in tanto animi Nostri dolore pergratum Nobis est posse affirmare, longe maximam tum Romani populi , tum aliorum Pontificiae Nostrae ditionis populorum partem Nobis, et Apostolica? Sedi constanter addictam a nefariis illis machinationibus abhorruisse, licet tot tristium eventuum spectatnx extiterit. Summae quoque consolationi Nobis fuit Episcoporum, et Cleri Pontificiae Nostrae ditionis sollicitudo, qui in mediis periculis, et omne genus difficultatibus ministerii et officii sui partes obire non destiterunt, ut populos ipsos qua voce, qua exemplo a motibus illis, nefariisque factionis consiliis averterent.

Nos certe in tanto rerum certamine, atque discrimine nihil intentatum reliquimus, ut publicae tranquillitati, et ordini consuleremus. Multo enim tempore antequam tristissima illa novembris facta evenirent, omni studio curavimus, ut Helvetiorum copia- Apostolicae Sedis servitio addictae, atque in Nostris

Provinciis degentes in urbem deducerentur, quae tamen res contra Nostram voluntatem ad exitum minime fuit perducta eorum opera, qui mense Maio Ministrorum munere fungebantur. Neque id solum, verum etiam ante illud tempus, nec non et postea tum publico praesertim Romae ordini tuendo, tum inimicorum hominum audaeise comprimendae curas nostras convertimus ad alia militum proesidia comparanda, quae, Deo ita permittente, ob rerum, ac temporum vicissitudines Nobis defuere. Tandem post ipsa luctuosissima Novembris facta haud omisimus Nostris litteris die quinta januarii datis omnibus indigenis Nostris militibus etiam atque etiam inculcare, ut religionis et militaris honoris memores, juratam suo Principi fidem custodirent, ac sedulam impenderent operam, quo ubique tum publica tranquilhtas, tum debita erga legitimum Gubernium obedientia, ac devotio servaretur. Neque id tantum, verum etiam Helvetiorum copias Romam petere jussimus, quae huic nostrae voluntati haudquaquam obsecutae sunt, cum praesertim supremus illarum ductor in hac re haud recte, atque honorifice se gesserit.

Atque interim factionis moderatores majorein dies audacia, et impetu opus urgentes tum Nostram Personam, tum alios, qui nostro adhaerent lateri horrendis cujusque generis calumniis et contumeliis lacerare non intermittebant ; ac vel ipsis sacrosancti Evangelii verbis et sententiis nefarie abuti non dubitabant, ut in vestimentis ovium cum intrinsecus sint lupi rapaces, imperitam multitudinem ad prava quaeque eorum consilia, et molimina pertraherent. atque incautorum mentes falsis doctrinis imbuerent. Subditi vero temporali Apostolicae Sedis ditioni, et Nobis immobili fide addicti merito atque optimo jure a Nobis exposcebant, ut eos a tot gravissimis, quibus undique premebantur, angustiis, periculis, calamitatibus, et jacturis eriperemus. Et quoniam nonnulli ex ipsis reperiuntur qui nos veluti causam (innocuam licet) tantarum perturbationum suscipiunt, iccirco isti animadvertant velimus, Nos quidem ut primum ad Supremam Apostolicam Sedem evecti fuimus, paternas nostras curas et consilia, quemadmodum supra declaravimus, eo certe intendisse, ut Pontificiae Nostrae ditionis populos omni studio in meliorem conditionem adduceremus, sed inimicorum, ac turbulentorum hominum opera factum esse, ut cousilia illa nostra in irritum cederent, contra vero factiosis ipsis, Deo permittente contigisse, ut ad exitum perducere possent quae a longo ante tempore moliri, ac tentare omnibus quibusque malitiae artibus numquam destiterant. Itaque id ipsum, quodjam alias ediximus, hic iterum repetimus iu tam gravi scilicet, ac luctuosa tempestate, qua universus fere terrarum orbis tantopere jactatur, Dei manum esse agnoscendam, Ejusque vocem audiendam, qui ejus- modi flagellis hominum peccata, et iniquitates punire solet, ut ipsi ad justitiae semitas redire festinent. Hanc igilur vocem audiant qui erraverunt a veritate, et derelinquentes vias suas convertantur ad Dominum ; audiant etiam illi, qui in hoc tristissimo rerum statu magis de privatis propriis commodis quam de Ecclesiae bono, et rei catholicae prosperitate solliciti sunt, ac meminerint nihil prodesse homini si mundum unwersum lucretur, animse vero sase detrimentum patiatur ; audiant et pii Ecclesiae filii, ac praestolantes in patientia salutare Dei, et majore usque studio emundantes conscientias suas ab omni inquinamento peccati, miserationes Domini implorare, Eique magis magisque placere, ac jugiter famulari contendant.

Atque inter haec Nostra ardentissima desideria liaud possumus eos non monere speciatim, et redarguere, qui decreto illi, quo Romanus Pontifex omni civilis sui Imperii honore, ac dignitate est spoliatus, plaudunt, ac decretum idem ad ipsius Ecclesia? libertatem, felicitatemque procurandam vel maxime conducere asserunt. Hic autem palam publiceque profitemur, nulla Nos dominandi cupiditate, nullo temporalis Principatus desiderio ha^c loqui, quandoquidem Nostra indoles, etingenium a quavis dominatione profecto est alienum, Verumtamen officii Nostri ratio postulat, ut in civili Apostolicae Sedis Principatu tuendo jura possessionesque Sanctae Romanae Ecclesiae, atque ejusdem Sedis libertatem, quae cum totius Ecclesiae liberlate, et utilitate est conjuncta totis vii ibus defendamus. Et quidem homines, qui commemorato plaudentes decreto tam falsa, et absurda affirmant, vel ignorant vel ignorare simulant, singulari prorsus divinae Providentiae consilio factum esse, ut Romano Imperio in plura regna, variasque ditiones diviso, Romanus Pontifex, cui a Christo Domino totius Ecclesiae regimen, et cura fuit commissa civilem Principatum hac sane de causa haberet, ut ad ipsam Ecclesiam regendam, ejusque unita- tem tuendam plena illa potiretur libertate, quae ad supremi Apostolici ministerii munus obeundum requiritnr. Namque omnibus compertum est, fideles populos, gentes, regna numquam plenam fiduciam, et observantiam esse praestitura Romano Pontifici, si il'um alicujus Principis, vel Gubernii dominio subjectum, ac minime liberum esse conspicerent. Siquidem fideles populi, et regna vehementer suspicari ac vereri numquam desinerent, ne Pontifex idem sua acta ad illius Principis vel Gubernii, in cujus ditione versaretur, vohmtatem conformaret, atque iccirco actis illis hoc prsetextu saepius refragari non dubitarent. Et quidem dicant vel ipsi hostes civilis Principatus Apostolicae Sedis, qui nunc Romae dominantur, quanam fiducia, et observantia ipsi essent excepturi hortationes, monita, mandata, constitutiones Summi Pontificis, cum illum cujusvis Principis, aut Gubernii imperio subditum esse cognoscerent, praesertim vero si cui subesset Principi, inter quem et Romanam Ditionem diuturnum aliquod ageretur bellum ? Interea nemo non videt quibus quantisque vulneribus in ipsis Pontificiae ditionis regionibus immaculata Ghristi Sponsa nunc afficiatur, quibus vinculis, qua turpissima servitute magis magisque opprimatur, quantisque angustiis visibile illius Caput obruatur. Ecquis enim ignorat, Nobis communicationem cum UrbeRoma, illiusque Nobis carissimo Clero, et universo Pontificiae ditionis Episcopalu, ceterisque fidelibus ita esse praepeditam, ut ne epistolas quidem de ecclesiasticis licet, ac spiritualibus negotiis agentes vel mittere, vel accipere libere possimus? Quis nescit, Urbem Romam. principem catholicse Ecclesiae Sedem, in praesentia, proh dolor ! silvam frementium bestiarum esse factam, cum ea omnium nationum hominibus redundet, qui vel apostatae, vel hoeretici, vel communismi , uti dicunt, aut socialismi magistri, ac summo contra catholicam veritatemodio animatitum voce, tum scriptis, tum aliisquibusque modis onmigenos pestiferos errores docere, disseminare, omniumque mentes et animos pervertere conantur, ut in urbe ipsa, si fieri umquam posset, catholicae Religionis sanctitas, et irreformabilis fidei regula depravetur? Cui jamnotum, auditumque non est, in Pontificia diticne, Ecclesia? bona, rcditus possessiones

ausu temerario et sacrilego occupatas, augustissima templa suis ornamentis nudata, religiosa coenobia in profanos usus conversa, virgines Deo sacras vexatas, lectissimos atque integerrimos Ecclesiasticos , Religiososque viros crudeliter insectatos, in vincula conjectos, et occisos, sacros clarissimos Antistites vel ipsa Cardinalitia dignitate insignes a propriis gregibus dure avulsos, et in carcerem abreptos ? Atque heec tanta facinora contra Ecclesiam, ejusque jura libertatem admittuntur tum in Pontificiae ditionis locis, tum alibi, ubi bomines illi, vel eorum similes dominantur, eo scilicet tempore, quo idem ipsi libertatem ubique proclamant, ac sibi in votis esse confingunt, ut suprema Summi Pontificis potestas a quovis prorsus vinculo expedita omni libertate fruatur.

Jam porro neminem latet in qua tristissima, ac deploranda conditione Carissimi Nostri versentur Subditi eorumdemhominuni opera, qui tanta adversus Ecclesiam flagitia committunt. Publicum enimararium dissipatum, exhaustum, commercium intermissum ac pene extinctum, ingentes pecunia summa optimatibus virisaliis que impositae,privatorum bona ab illis, qui se populorum rectores et effraenatarum cohortium ductores appellant, direpta, bonorum omnium tremefacta libertas, eorumque tranquillitas in summum discrimen adducta, ac vita ipsa sicarii pugioni subjecta, et alia maxima et gravissima mala ac damna, quibus continenter cives tantopere affliguntur atque terrentur. rhec scilicet sunt illius prosperitatis initia, quam Summi Pontificatus osores Pontificia Ditionis populis annunciant, atque promittunt.

In magno igitur, et incredibili dolore, quo ob tantas tum Ecclesiae, tum Pontificia Nostra ditionis populorum calamilates intime excruciabamur, probe noscentes officii Nostri rationem omnino postulare, ut ad calamitates ipsas amovendas ac propulsandas omnia conaremur, jam inde a die quarta Decembris proximi superioris anni omnium Principum, et Nationum opem, auxiliumque implorare, et exposcere haud omisimus. Ac Nobis temperare non possumus, quin vobiscum, Venerabiles Fratres, nunc communicemus singularem illam cousolationem, qua affecti fuimus, cum iidem Principes, et populi etiam illi, qui catholicae unitatis vinculo Nobis minime sunt conjuncti, propensissimam eorum erga Nos voluntatem luculentis sane modis testari, ac declarare studuerint. Quod quidem dum acerbissimum animi Nostri dolorem mirifice lenit, atque solatur, magis magisque demonstrat quomodo Deus Ecclesiae suse Sanctae semper propitius adsistat. Atque in eam spem erigimur fore ut omnes intelligant, gravissima illa mala , quibus iu hac tanta temporum asperitate populi, ac regna vexantur, ex sanctissima > nostra Rehgionis contemptu suam duxisse originem, nec aliunde solatium, ac remedium habere posse, quam ex divina Christi doctrina, ejusque sancta Ecclesia qua>, virtutum omnium foecunda parens, et altrix,atque expultrix vitiorum, dum hommes ad omnem veritatem ac justitiam instituit, eosque mutua caritate constringit, publico civilis societatis bono, et ordini mirandum in modum consulit, ac prospicit.

Postquam vero omnium Principum opem imploravimus, ab Austria, qua Pontificia Nostrae ditioni ad Septentriouem finitima est, auxilium eo sane libentius eftlagitavimus, quod ipsa nou solum temporali Apostolicae Sedis dominio tuendo egregiam suam semper operam navaverit, verum etiam quod nunc ea profecto spes afFulgeat fore, ut ab illo Imperio justa ardenlissima Nostra desideria, justissimasque Nostras postulationes notissima quaedam eliminentur principia ab Apostolica Sede perpetuo improbata, ac propterea inibi Ecclesia in suam restituatur libertatem cum maximo illorum fidelium bono, atque utilitate. Quod quidem dum non mediocri animi Nostri consolatione significamus, plane non dubitamus, quin id vobis non leve afferat gaudium. Idem auxilium a Gallica natione expostulavimus, quam singulari paterni animi Nostri benevolentia, et affectu prosequimur, cum illius nationis Clerus, populusque fidelis omnibus quibusque filialis devotionis et observantiae significationibus Nostras calamitates, et angustias lenire, ac solari studuerit.

Hispaniae quoque opem invocavimus, quae de Nostris angustiis vehementer anxia, atque sollicita, alias catholicas nationes primum excitavit, ut filiali quodam foedere inter se inito, communem fidelium Patrem ac Supremum Ecclesiae Pastorem in propriam Sedem reducere contenderent.

Hanc denique opem ab utriusque Sicilire regno efflagitavimus, in quo hospitamur apud illius Regem, qui in veram solidamque suorum populorum felicitatem promovendam totis viribus incumbens tanta religione, ac pietate refulget, ut suis ipsis populis exemplo esse possit. Etsi vero nullis verbis exprimere possimus quanta cura, et studio idem Princeps eximiam suam filialem in Nos devotionem omnium officiorum genere, et egregiis factis assidue testari, et confirmare laHatur, tamen pr.ieclara ejusdem Principis in nos merita nulla unquam delebit oblivio. Neque taciti ullo modo praeterire possumus pietatis, amoris, et obsequii significationes, quibus ejusdem Regni Clerus, et populus Nos prosequi numquam destitit, ex quo regnum ipsum attigimus.

Quamobrem in eam spem erigimur fore ut, Deo bene juvante, catholicae ille gentes Ecelesia, ejusque Summi Pontificis communis omnium fidelium Patris causam prce oculis habentes ad civilem Apostolicae Sedis Principatum vindicandum, ad pacem, et tranquillitatem subditis Nostris restituendam quam primum accurrere properent, ac futurum confidimus, ut sanetissima nostrae Religionis, et civilis societatis hostes ab urbe Roma, totoque Ecclesias statu amoveantur. Atque id ubi contigerit, omni certe vigilantia, studio, contentione a Nobis erit curandum, ut illi omnes errores, et gravissima propulsentur scandala, qua; cum bonis omnibus tam vehementer dolere debuimus. Atque in primis vel maxime allaborandum, ut hominum mentes, ac voluntates impiorum fallaciis, insidiis, et fraudibus miserandum in modum deceptae collustrentur sempiterna^ veritatis lumine, quo homines ipsi funestissimos errorum, et vitiorum fructus agnoscant, atque ad virtutis, justitia, etreligionis semitas amplectendas excitentur, et inflammentur. Optime enim noscitis, Venerabiles Fratres, horrenda illa, et omnigena opinionum monstra qure ex abyssi puteo ad exitium, et vastitatem emersa longe jam lateque cum maximo religionis, civilisque societatis detrimento invaluere, ac debacchantur. Quas perversas, pestiferasque doctrinas inimici homines seu voce, seu scriptis, seu publicis spectaculis in vulgus disseminare numquam intermittunt, ut effranata cujusque impietatis, cupiditatis, libidinis licentia magis in dies augeatur, et propagetur. Hinc porro illae omnes calamitates, exitia, et luctus, quibus humanum genus,

ac universus fere terrarum orbis tantopere est funestatus, et funestatur. Neque ignoratis cujusmodi bellum contra sanctissimam nostram religionem in ipsa quoque Italia nunc geratur, quibusque fraudibus, etmacbinationibus teterrimis ipsius religionis, et civilis societatis bostes imperitorum praesertim animos a fidei sanctitate, sanaque doctrina avertere, eosque aestuantibus incredulitatis fluctibus demergere, atque ad gravissima quneque peragenda facinora compellere conentur. Atque ut facilius eorum consilia ad exitum perducere, et horribiles cujusque seditionis, et perturbationis motus excitare, ac fovere possint haereticorum hominum vestigiis inhaerentes, suprema Ecclesiae auctoritate omnino despecta, plane non dubitant sacrarum Scripturarum verba, testimonia, sententias privato proprio, pravoque sensu invocare, interpretari, invertere, detorquere, ac per summam impietatem sanctissimo Christi nomine nefarie abuti non reformidant. Neque eos pudet palam publiceque asserere, tum cujusque sanctissimi juramenti violationem, tum quamlibet scelestam, flagitiosamque actionem sempiternae ipsi naturae legi repugnantem non solum haud esse improbandum, verum etiam omnino licitam, summisque laudibus efferendum, quando id pro patriae amore, ut ipsi dicunt, agatur. Quo impio ac praepostero argumentandi genere ab ejusmodi hominibus omnis prorsus honestas, virtus, justitia penitus tollitur, atque nefanda ipsius latronis, et sicarii agendi ratio per inauditam impudentiam defenditur et commendatur.

Ad ceteras innumeras fraudes, quibus catholieoe Ecclesiae inimici continenter utuntur, ut incautos praesertim et imperitos ab ipsius Ecclesiae sinu avellant, et abripiant, acerrimae etiam, ac turpissimae accedunt calumnia?, quas in Personam Nostram intendere, et cominisci non erubescunt. Nos quidem nullis licet Nostris meritis Illius his in terris vicariam gerentes operam, qui cum malediceretur non maledicebat, cum pateretur non comminabatur y acerbissima quaeque convicia in omni patientia, ac silentio perferre, et pro persequentibus, et calumniantibus Nos orare numquam omisimus. Verum cum debitores simus sapientibus, et insipientibus, omniumque saluti consulere debeamus, haud possumus, quin ad praecavendam praesertim infirmorum offensionem, in hoc vestro Consessu a Nobis rejiciamus falsissimam illam, et omnium teterrimam calumniam, quae contra Personam humilitatis nostrae per recentissimas quasdam ephemeridas est evulgata. Etsi vero incredibili horrore affecti fuimus ubi illud commentum legimus, quo inimici homines Nobis, et Apostolicae Sedi grave vulnus inferrecommoliuntur, tamen nullo modo vereri possimus, ne ejusmodi turpissima mendacia vel leviter offendere queant supremam illam veritatis Cathedram, et Nos, qui nullo meritorum suffragio in ea collocati sumus. Et quidem singulari Dei misericordia divinis illis nostri Redemptoris verbis uti possumus : Ego palam loquutus sum mundo.... et in occulto loquutus sum nihil. Atque hic, Venerabiles Fratres, opportunum ducimus ea ipsa iterum dicere et inculcare, quae in Nostra praesertim Ahocutione ad vos die 17 Decembris anno 1847, habita declaravimus, inimicos scilicet homines, quo facilius veram, germanamque catholicae religionis doctrinam corrumpere, aliosque decipere, et in errorem inducere queant, omnia comminisci, omnia moliri,

omnia conari, ut vel ipsa Apostolica Sedes eorum stultitiae particeps et fautrix quodammodo appareat. Nemini autem ignotum est, quae tenebricosissimae, atque ac perniciosissimae societates, et secta: a fabricatoribus mendaeii, et perversorum dogmatum cultoribus fuerint variis temporibus coactre, et institutae, ac variis nominibus appellatie, quo eorum deliramenta, systemata, molimina in aliorum animos tutius instillarent, incautorum corda corrumperent, ac latissimam quibusque sceleribus impune patrandis viam munirent. Quas abominabiles perditionis sectas non solum animarum saluti, verum etiam civilis societatis bono et tranquillitati vel maxime infestas atque a Romanis Pontificibus Decessoribus Nostris damnatas Nos ipsi jugiter detestati sumus, ac Nostris Encyclicis Litteris die 9 Novembris anno 1846 ad universos Catholicae Ecclesiae Antistites datis condemnavimus, et nunc pariter suprema Nostra Apostolica auctoritate iterum damnamus, prohibemus, atque proscribimus.

At hac Nostra Allocutione haud sane voluimus vel omnes errores enumerare, quibus populi misere decepti ad tantas impelluntur ruinas, vel singulas percensere machinationes, quibus inimicihomines, et catholicae religionis perniciem moliri, et arcem Sion usquequaque impetere, et invadere contendunt. Quse hactenus dolenter commemoravimus satis superque ostendunt ex perversis grassantibus doctrinis, atque et justitiae, et religionis contemptu eas oriri calamitates et exitia, quibus nationes, et gentes tantopere jactantur. Ut igitur tanta amoveantur damna, nullis neque curis, neque consiliis, neque laboribus, neque vigilis est parcendum, quo totperversis doctrinis radicitus evulsis, omnes intelligant, veram, solidamque felicitatem virtutis, justitiee, ac religionis exercitio inniti. Itaque et Nobis, et vobis, atque aliis venerabilibus Fratribus totius catholici orbis Episcopis summacura, studio, contentione in primis est allaborandum, ut fideles populi ab venenatis pascuis amoti, atque ad salutaria deducti, ac magis in diesenutritiverbis fidei,et insidiantium hominum fraudes, et fallacias agnoscant, devitent, ac plane intelligentes, timorem Domini bonorum omnium esse fontem, et peccata atque iniquitates provocare Dei flagella studeant omni cura declinare a malo, et facere bonum. Quocircainter tantas angustias non levi certe laetitia perfundimur, cumnoscamus quanta animi firmitate, et constantia venerabiles Fratres catholiciorbis Antistites Nobis, et Petri Cathedrae firmiter addicti una cum obsequente sibi Clero ad Ecclesire causam tuendam, ejusque libertatem propugnandam strenue connitantur, et qua Sacerdotali cura, et studio omnem impendant operam, quo et bonos magis magisque in bonitate confirment, et errantes ad justitiae semitas reducant, et pervicaces religionis hostes tum voce, tum scriptis redarguant, atque refellant. Dum autem has meritas, debitasque laudes ipsis venerabilibus Fratribus tribuere laaamur, eisdem animos addimus, ut divino auxilio freti pergant alacriori usque zelo ministerium suum implere, ac praliari praelia Domini, et exaltare vocem in sapientia, et fortitudine ad evangelizandam Jerusalem, ad sanandas contritiones Israel. Juxta hsec non desinant adire cum fiducia ad thronum gratiae, ac publicis, privatisque precibus insistere, et fidelibus populis sedulo inculcare, ut omnes ubique poenitentiam agant, quo misricordiam a Deo consequantur, et gratiam inveniant in auxilio opportuno. Nec vero intermittant viros ingenio, sanaque doctrina pra^stantes hortari, ut ipsi quoque sub eorum, et Apostolicae Sedis ductu populorum mentes illustrare et serpentium errorum tenebras dissipare studeant.

Hic etiam carissimos in Cbristo filios Nostros populorum Principes, et Rectores obtestamur in Domino atque ab ipsis exposcimus, ut serio, ac sedulo considerantes quae et quanta damna ex tot errorum ac vitiorum colluvie in civilcm societatem redundent, omni cura, studio, consilio in id potissimum incumbere velint, ut virtus, justitia, rehgio ubique dominantur, ac majora in dies incrementa suscipiant. Atque universi populi, gentes, nationes, earumque Moderatores assidue, ac diligenter cogitent, et meditentur, omnia bona in justitiae exercitio consistere, omnia vero mala ex iniquitate prodire. Siquidem justitia elevat gentem, miserosautem facit populos peccatum [2]1 . Antequam autem dicendi finem faciamus, haud possumus, quin gratissimi animi Nostri sensus illis omnibus carissimis, atque amantissimis Filiis palam publiceque testemur, qui de Nostris calamitatibus vehementer solliciti singulari prorsus erga Nos pietatis affectu suas Nobis oblationes mittere voluerunt. Etsi vero pia3 hujusmodi largitiones non leve Nobis afferant solatium, tamen fateri debemus, paternum cor Nostrum non mediocri angi angustia, cum summopere timeamus, ne in tristissima hac rerum publicarum conditione iidem carissimi filii suae in Nos caritati nimiumindulgentes, largitiones ipsas proprio etiam incommodo, ac detrimento facere velint. Denique, Venerabiles Fratres, Nos quidem investigabilibus sapientiae Dei consiliis, quibus gloriam suam operatur, plane acquiescentes, dum in humilitate cordis Nostri maximas Deo agimus gratias, quod Nos dignos habuerit pro nomine Jesu contumeliam pati, et aliqua ex parte conformes fieri imagini Passionis ejus, parati sumus in omni fide, spe, patientia, et mansuetudine acerbissimos quosque labores, a?rumnas perferre, atque ipsam animam nostram pro Ecclesia ponere, si pei' nostrum sanguinem ipsius Ecclesia? calamitatibus consulere possumus. Interim vero,Yenerabiles Fratres, ne intermittamus dies, noctesque assiduis, fervidisque precibus divitem in misericordia Deum humiliter orare, et obsecrare, ut per merita Unigeniti Filii sui omnipotenti sua dextera Ecclesiam suam sanctam a tantis, quibus jactatur procellis, eripiat, utque divinae suae gratiae lumine omnium errantium mentes illustret, et in multitudine misericordiae suae omnium praevaricantium corda expugnet, quo cunctis ubique erroribus depulsis, cunctisque amotis adversitatibus, omnes veritatis, et justitiae lucem adspiciant, agnoscant, atque occurrant in unitatem fidei, et agnitionis Domini Nostri Jesu Christi. Atque ab Ipso, qui facit pacem in sublimibus, quique est pax nostra, suppliciter etiam exposcere numquam desinamus, ut malis omnibus, quibus christiana respublica vexatur, penitus avulsis, optatissimam ubique pacem, et tranquillitatem facere velit. Ut vero facilius annuat Deus precibus nostris suffragatores apud eum adhibeamus, at que in primis sanctissimam Immaculatam Virginem Mariam, quae Dei Mater et nostra, quaeque Mater misericordire, quod quaerit invenit, et frustrari non potest. Suffragia quoque imploremus Beati Petri Apostolorum Principis, et Coapostoli ejus Pauli, omuiumque Sanctorum coelitum, qui jam facti amici Dei cum ipso regnant in coelis , ut clementissimus Dominus eorum intervenientibus meritis ac precibus fidelem populum ab iracundise suae terroribus liberet, semperque protegat, ac divinse suae propitiationis abundantia laetificet.

  1. Prov. c. 11, v. 13.
  2. Prov: c. Ik, v. 3k,