Quia quorundam

This is the stable version, checked on 19 Augusti 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quia quorundam
1323

editio: ed. B. Tauchnitz, Leipzig,1879.
fons: franciscan-archive

1. Quia quorundam mentes sic pater mendacii dicitur excaecasse, quod nostris constitutionibus, quarum una incipit: "Ad conditorem canonum," alio vero: "Quum inter nonnullos," utique tam cum fratribus nostris sanctae Romanae ecclesiae cardinalibus, quam cum multis archiepiscopis et episcopis, aliisque ecclesiarum praelatis, nec non et compluribus sacrae theologiae magistris, ac utriusque iuris professoribus deliberatione praehabita diligenti digestis, ac de praemissorum fratrum nostrorum consilio promulgatis, non absque multa temeritate plectibili nisi sunt detrahere, et nituntur veritatem, quam continent, per falsas insanias obfuscare: nos tam perniciosis ausibus, ne eorum doctrina pestifera simplicium animos labefacere, ac in sui erroris devium deducere valeat de eorundem fratrum consilio decernimus super hoc salubriter, (ut sequitur,) providere. Ad impugnandas autem constitutiones praedictas subscripta ratione tam verbo quam scripto usi sunt publice, sicut fertur. Illud, inquiunt, quod per clavem scientiae, in fide ac moribus semel diffinierunt Romani Pontifices, adeo immutabile perseverat, quod illud successori revocare non licet in dubium, nec contrarium affirmare, licet de iis, quae per clavem potestatis ordinaverint, asserant secus esse.

2. In confirmatione autem regulae ordinis fratrum Minorum Honorii III., Gregorii IX., Innocentii IV., Alexandri IV., Nicolai IV. , praedecessorum nostrorum summorum Pontificum, haec verba asserunt contineri: "Haec est regula evangelica Christi, et Apostolorum imitatrix, quae nihil in hoc mundo habet proprium vel commune, sed in rebus, quibus utuntur, habent simplicem usum facti:" his addere praesumentes, praefatos summos Pontifices et multa concilia generalia per clavem scientiae diffinisse, paupertatem Christi et Apostolorum constitisse perfecte in expropriatione cuiuslibet temporalis dominii civilis et mundani, et sustentationem eorum in solo et nudo usu facti etiam constitisse, ex quibus nituntur concludere, non licuisse nec licere ipsorum successoribus contra praemissa aliquid immutare. Ideoque quum constitutio nostra in ratione praedicta contra diffinitiones praedictorum praedecessorum nostrorum (sicut asserunt) diffinierit, Christum et Apostolos in iis, quae habuerunt, habuisse non tantum simplicem usum facti, sed ius faciendi de ipsis, eosque ipsos fecisse scriptura sacra testatur, pertinacem assertionem dicentium, ipsos ius huiusmodi minime habuisse, quum actus illorum fuisse concludant non iustos quod de Christo nefas est dicere, haereticam declarando concludere satagunt, licet falso, nobis non licuisse declarare vel statuere supra dicta. Item, quia constitutio: "Ad conditorem canonum," contra diffinitiones praedictas fratres Minores asserit non posse habere in re aliqua simplicem usum facti: nituntur similiter concludere contra ipsam.

Quod autem, quod in ratione praedicta praemittitur, videlicet, quod illa, quae per clavem scientiae in fide ac moribus a summis Pontificibus semel sunt diffinita, eorum successoribus revocare non licet in dubium, nec contrarium affirmare, licet secus sit (sicut dicunt) in iis, quae per clavem potestatis per summos Pontifices ordinantur, prorsus sit contrarium veritati, patet ex sequentibus evidenter. Primo quidem secundum illos, qui tenent, clavem spiritualem nequaquam esse scientiam, sed ligandi atque solvendi potestatem, patet, assertores praedictos, ponendo esse scientiam, erravisse. Pro quibus facit clavis dlffinitio, quae a doctoribus datur: "Clavis est specialis potestas ligandi atque solvendi, qua iudex ecclesiasticus dignos recipere, et indignos excludere debet a regno." Item, quia claves, de quibus agimus, in collatione sacerdotalis ordinis conferuntur, constat autem, quod ordinato in sacerdotem scientia communiter non confertur: quare secundum illos videtur, quod scientia non est clavis, sed potentia tantum ligandi atque solvendi debeat dici clavis. Adhuc secundum illos, qui ponunt, unam clavem spiritualem esse scientiam, et secundum illos, qui auctoritatem discernendi inter lepram et lepram esse asserunt clavem , et aliam potestatem ligandi atque solvendi, noscuntur evidenter errasse. Supponunt enim, per claves huiusmodi circa ea, quae fidei sunt, et alia, posse per constitutionem aliquam diffiniri. Claves autem, quae in sacerdotali conferuntur ordine, ad talia minime se extendunt, alias sequeretur, quod circa praemissa possent constitutionem sacerdotes simplices facere: quod falsum est evidenter. Si autem intendant claves istas extendere ad generalem potestatem, attributam beato Petro, suisque successoribus in personam eiusdem in commissione officii pastoralis, per quam utique videtur evidenter ipsis omnia concessisse, sine quibus pastoris universalis convenienter cura nequit seu officium expediri: adhuc claret , ipsos etiam errasse. Dicunt enim, alium affectum habere illa, quae per clavem scientiae, et alium illa, quae per clavem potentiae statuuntur, supponentes, alia per clavem scientiae, et alia per clavem potentiae statui, seu etiam diffiniri: quod evidenter est falsum. Per clavem enim scientiae, sive per auctoritatem discernendi seu cognoscendi inter lepram et lepram, (si ipsam dixerimus esse clavem,) nil aliud per ipsum illi cui datur, tribuitur, nisi auctoritas cognoscendi. Ei autem, cui datur auctoritas de re aliqua cognoscendi, de illa diffiniendi non intelligitur esse data. Quare restat, quod ad convenienter statuendum, seu aliquid diffiniendum, utraque clavis, scilicet cognoscendi et diffiniendi necessario requiratur; vel quod soli clavi potentiae statuere competat, et etiam diffinire; sed, sicut lumen materiale clavigerum in usum clavis materialis dirigit, et quasi quantum ad hoc obtineat scientia vicem lucis. Et hoc Salvator noster in promissione clavium facta beato Petro sensisse videtur expresse, quum post illam immediate subiunxerit: "Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis," nulla de scientia habita mentione.

3. Quod autem subsequenter proponitur in ratione praedicta, videlicet, quod in confirmatione et declaratione regulae fratrum Minorum nonnullorum praedecessorum nostrorum, videlicet Honorii III., Gregorii IX., Innocentii IV., Alexandri IV., Nicolai IV. , verba huiusmodi continentur: "Haec est regula evangelica," etc. supra posita, usque ibi: "in nudo usu facti etiam constitisse patet:" prorsus obviat veritati. Honorius quidem praefatam regulam absque declaratione aliqua confirmavit, in cuius confirmatione de verbis praedictis mentio aliqua non habetur, ut liquere potest cuilibet confirmationem huiusmodi intuenti: nisi quatenus de vita evangelica habetur mentio in ipsa regula confirmata ibi, quum dicit: "Haec est regula fratrum Minorum, videlicet Domini nostri Iesu Christi sanctum evangelium observare, vivendo in obedientia, sine proprio, et in castitate." Ex quibus verbis concludi non potest, quod per ipsum praedecessorem nostrum ea, quae ipsi in verbis praedictis asserunt, fuerint diffinita. Immo potest concludi potius, quod vita evangelica, quam Christus et Apostoli tenuerunt, habere in communi aliqua non excludat, quum sine proprio vivere non exigat, quod sic viventes nihil habeant in communi. In declarationibus quoque Gregorii, lnnocentii et Alexandri praedictorum, qui eandem regulam absque confirmatione alia declarant, similiter nulla prorsus fit mentio de praedictis; immo per eas evidenter ostenditur, eorum, quae habere licet ipsis fratribus, usum iuris ad ipsum ordinem pertinere. Gregorius quidem in sua declaratione, quantum ad hoc, interseruit, quae sequuntur: "Dicimus, quod nec in speciali, nec in communi debent habere proprietatem, sed utensilium, librorum, et rerum mobilium, quas licet habere, ordo usum habeat, et fratres, secundum quod generalis minister et provinciales ordinandum duxerint, his utantur." Innocentius autem et Alexander praefati in suis declarationibus sic dixerunt: "Dicimus insuper, quod, quum in ipsa regula contineatur expresse, quod fratres nihil sibi approprient, neque domum, neque locum, neque aliquam rem, quod nec in communi, nec in speciali debent proprietatem habere; sed locorum, et domorum, et utensilium, et librorum, et eorum, quae licet habere, ordo usum habeat, et fratres, secundum quod generalis et provinciales ministri ordinandum duxerint, his utantur." Quum enim dicatur in declarationibus supra dictis, quod ordo usum rerum habeat praemissarum: ad usum iuris necesse est hoc referri. Facta quidem, quae singulorum sunt, personam veram exigunt et requirunt: ordo autem vera persona non est, sed repraesentata et imaginaria potius est censenda. Quare quae sunt facti sibi vere convenire nequeunt: licet ei possint congruere quae sint iuris. Adhuc licet declaratio Nicolai IV. praedicti contineat quae sequuntur: "Hi sunt illi sanctae regulae professores, qui evangelico fundantur eloquio, vitae Christi roborantur exemplo, fundatorumque militantis ecclesiae Apostolorum eius sermonibus et actibus firmantur," et post in eadem declaratione subiunxit , dicens, "quod abdicatio proprietatis omnium rerum, tam in speciali quam in communi, propter Deum meritoria est et sancta, quam et Christus, viam perfectionis ostendens, verbo docuit et exemplo firmavit, quamque primi fundatores militantis ecclesiae, prout ab ipso fonte hauserant, in volentes perfecte vivere per doctrinae ac vitae ipsorum alveos direxerunt:" ex verbis tamen praedictis nequaquam potest colligi, quod praefati praedecessoris nostri Nicolai intentio fuerit, dicere, quod dicta regula quoad omnia, quae continentur in ea, evangelico fundetur eloquio, ac vitae Christi roboretur exemplo, nec quod Apostolorum vita et actibus sit firmata. Constat enim, multa contineri in dicta regula, quae nec Christus verbo docuit, nec exemplo firmavit, utpote, quod praecepit conditor regulae fratribus universis, ut nullo modo denarium vel pecuniam recipiant per se vel per interpositam personam, nec non et de multis aliis contentis in dicta regula, quae utique nec Christus, nec Apostoli verbo docuerunt, nec firmaverunt exemplo. Nec obstat, quod Christus portare pecuniam Apostolis et discipulis, dum ipsos ad praedicandum mitteret, interdixit: quod tamen, antequam eos mitteret, ipsis fuisse legimus interdictum. Quodque post reditum pecuniam portaverunt, in plerisque locis evangelica veritas et apostolica dicta testantur. Praeterea Augustinus dicit expresse, quod illud non fuit praeceptum, sed potestas recipiendi necessaria ab iis, quibus praedicabant evangelium, quam servare Apostolis licuit, vel etiam non servare.

4. Sed hoc Romanus Pontifex praedecessor noster, Nicolaus, quoad principalia tria vota, scilicet in obedientia vivere, et sine proprio, et in castitate, ac alia, si qua evangelio reperiantur expressa, in dicta regula videtur intellexisse dicere in declaratione praedicta, quod utique declarationibus nostris in nullo obviat supra dictis. Adhuc non apparet, ipsum dixisse, sustentationem Christi et Apostolorum eius in solo et nudo simplici consistere usu facti, quum quoad Christum et Apostolos nullam praefatus praedecessor noster Nicolaus in sua declaratione facerit mentionem. Immo sensisse satis videtur expresse, quod ius aliud a proprietate habuisse potuerunt, quum de sola abdicatione proprietatis, non juris alterius, in praefata declaratione, quantum ad ipsos attinet, mentio habetur. Adhuc idem Nicolaus praedecessor noster videtur sensisse, quod Christus et Apostoli etiam quoad proprietatem habuerint aliquid in communi. Quum enim in sua declaratione praedicta verba de abdicatione proprietatis dixisset: respondens obiectioni tacitae, quae sibi de loculis, quos Christus habuisse in evangelio legitur, poterat fieri, statim quae sequuntur, subiunxit: "Nec his quisquam putet obsistere, quod interdum dicitur, Christum loculos habuisse." Nam sic ipse Christus, cuius perfecta sunt opera, in suis actibus viam perfectionis exercuit, quod interdum, infirmorum imperfectioni condescendens, et viam perfectionis extollerret, et imperfectorum infirmas semitas non damnaret: sic et infirmorum personam Christum asserit in loculis suscepisse. Alias impertinens de loculis fuisset obiectio, nisi intellexisset, Christum etiam quoad proprietatem loculos habuisse. Praeterea si diceretur, Christum in loculis habuisse tantumodo simplicem usum facti: frustra diceretur, quod in persona infirmorum ipsos Christus habuit loculos, quum secundum eum perfectis etiam conveniat habere simplicem usum facti. Et, si quaeratur, propter quos infirmos istos loculos habuerit, Augustinus, cuius dictum insertum est in Decretis , respondet, dicens: "Habebat Dominus loculos a fidelibus oblata conservans, et suorum necessitatibus, et aliis indigentibus tribuebat." Unde constat , ipsus de suis discipulis hoc sensisse. Nec hoc, scilicet in communi et quoad proprietatem aliqua habere, derogat iuxta dictum Gregorii IX. praedicti altissimae paupertati, qui in quadam sua decretali dicit expresse, fratres praedicatores et Minores in altissima pauperate Christo pauperi famulari; et tamen constat, ipsos Praedicatores habere in communi etiam quoad proprietatem aliqua, quod eorum regulae et statui non repugnat. Hoc etiam Alexander, praedecessor noster praefatus in condemnatione libelli contra statum Praedicatorum et Minorum editi videtur sensisse, in qua aliquando de dictis fratribus quae sequuntur subiunxit, quum insuper respondet , quod iidem fratres omnia propter Deum dereliquerint , exsilia vitae subsidia mendicantes, Christumque imitentur pauperuem, perfectionem evangelicam amplexando. Propter quod evidenter apparet, eos non solum in statu salvandorum exsistere, sed etiam perfectorum, et per suae religionis observantiam, quae quidem ipsius perfectionis evangelicae tenet formam, in aeternae retributionis praemio praecellentem gloriam promereri. Ubi quidem expresse dicit, Praedicatores Christum pauperem imitari, ipsosque perfectionem evangelicam amplexari, et in statu exsistere perfectorum, quodque ipsorum religionis observantia perfectionis evangelicae tenet formam; et tamen constat, ipsos habere posse etiam quoad proprietatem aliqua iuxta eorum regulam in communi. Nec obstat, quod dicunt, Innocentium (alias Coelestinum) quintum praedecessorem nostrum dixisse, altam paupertatem esse, habere pauca propria propter Deum; altiorem, quae nulla habet propria, tamen habet in communi; altissimam, quae nihil habet in hoc mundo, nec in proprio, nec in communi. Dicimus quidem, quod hoc dixerit, non ut Papa, sed ut frater Petrus de Tarantasia in quadam postilla sua, quare dicta praemissorum summorum Pontificum sunt ei merito praeferenda. Dicunt etiam, quod Apostolus de tali altissima loquitur paupertate, dicens : "Et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum." Quod evidenter est falsum quia ibi loquitur de paupertate Macedonum, qui etiam in speciali bona temporalia obtinebant, de quibus Apostolus asserit, quod supra vires suas miserant eleemosynas sanctis. Quod autem dicitur in declaratione Nicolai praedecessoris nostri contineri, quod fratres Minores in rebus, quae eis obveniunt, habent tantum simplicem usum facti: dicimus, quod, si ipse intellexerit simplicem usum facti denudatum omni iure, ita, quod fratres ispsi seu ordo nullum ius habeant utendi, hoc et expresse contra declarationem Gregorii, Innoc., Alex., summorum Pontif. praedictorum, quibus expresse, quod talium bonorum ordo usum habeat, continetur: quod de usu iuris est intelligendum necessario, ut superius est probatum. Adhuc dicimus, quod est hoc impossibile, scilicet usum facti simplicem absque iure aliquo, (quod nihil aliud quam ipsum uti proprie potest dici,) posse in re aliqua etiam usu non consumptibili ab aliquo obtineri, prout in decretali "Ad conditorem canonum," est probatum, et Augustinus in lib. XI. de actu tenet expresse. Praeterea si simpliciter usus denudatus ab omni iure haberi posset ab aliquo: constat, quod actus utendi huiusmodi esset reputandus non iustus, quum ille usus fuerit, cui ius non competebat utendi; usus autem non iustus ad perfectionis statum nequaquam pertinet , nec perfectioni aliquid adiicit, sed sibi repugnare potius noscitur manifest. Quod autem usum talem non iustum conditor canonis fratribus ipsis intellexerit reservare, probabile no videtur. Immo, quod de iusto intellexerit, ex eo potest evidentius apparere, quod in eadem ordinatione adiicit, quod illarum rerum dumtaxat in se et etiam Romanam ecclesiam recipiebat dominium, quarum usum facti liceret habere fratribus seu ordini ante dictis, subiungens, quod non rerum omnium usum habere debeant fratres ipsi. Quantum autem ad usum facti simplicem absque omni iure utendi attinet: nulla rerum potest censeri differentia quoad fratres. Sic enim uti de facto possunt prohibitis, ut premissis. Ex quo sequitur, quod usus facti, de quo ordinatio loquitur, de tali intelligi debeat, qui iustus sit, et pro quo competat ius utendi. Et ipse videtur conditor canonis ex eo etiam senssise, quod in eadem ordinatione subiunxerit, quod moderatus usus in expensis prius rebus ipsis fratribus est concessus. Rursus impugnatores contitutioneum huiusmodi asserere publice perhibentur, quod libellum et dicta magistrorum, asserentium, dictam paupertatem et vitam dictorum fraturm non esse evangelicam et apostolicam, summi Pontifices damnaverunt, districtius per apostolicas literas inhibentes, ne quisquam praemissa vel aliquid praemissorum contumaciter adstruere, seu quomodolibet praesumeret defensare, statuentes, quod praesumens contrarium tanquam contumax, ecclesiae Romanae rebellis, ac ut haereticus haberetur. Ad quod dicimus, assertionem huiusmodi falsam esse. Non enim continetur in sententia supra dicta, quod contra faciens ut haereticus haberetur, quae quidem quoad hoc continet quae sequuntur: "Nos enim nihilominus auctoriatate praesentium destrictius inhibemus, ne quiquam praemissa vel aliquod praemissorum pertinaciter asserere vel quomodolibet defensare praesumat. Quicunque vero hoc praesumpserit, tanquam contumax et ecclesiae Romanae rebellis ab omnibus fidelibus habeatur." Non fuit adiectum, quod ut haereticus haberetur, ut patet in serie sententiae condemnationis praedictae.

5. Rursus asseruisse dicuntur publice huiusmodi assertores, quod abdicatio iuris in cuiuscunque rei proprietate et in usu eius est sancta et meritoria propter Deum, et a Christo in se ipso servata, Apostolis imposita, et ab ipsis sub voto assumpta. Nec propter hac usus facti ad sustentationem naturae in Christo et Apostolis convincitur esse non iustus, sed tanto iustior atque perfectior, et Deo acceptior, et mundo exemplarior, quanto plenius renunciatum fuerit omni iuri, per quod potest sic utens pro usus huiusmodi quomodolibet contendere vel in iudicio litigare. Quae quidem assertio continet multa falsa, quum neque Christum expropriationem praedictam omnis iuris in cuiuscunque rei proprietate, et in eius usu in se servasse, nec eam imposuisse Apostolis, neque sub voto ab ipsis fuisse receptam, evangelica seu apostolica doceat historia, sed contrarium evidentius manifestat. Quod autem in praedicta assertione adiicitur, quod per abdicationen iuris praedicti, videlicet proprietatis, is usus facti ad sustentationem naturae in Christo et Apostolis non convincitur esse non iustus, sed tanto iustior etc., impossibilitatem includit, et errorem dictum huiusmodi evidenter. Impossibile enim est, actum humanum extrinsecum esse iustum, si exercens actum ipsum nullum ius habeat illum exercendi: immo non iustus seu iniustus necessario convincitur talis usus. Item, est absurdum et erroneum, quod actus alicuius, non habentis ius actum huiusmodi faciendi, sit iustior et Deo acceptior, quam habentis, quum concludat actum iniustum iustiorem et Deo acceptiorem exsistere, quam sit iustus. Ex praemissis autem inferre nituntur, (ut fertur,) quod praedictorum summorum Pontificum diffinitio, quam diffinierunt de paupertate Christi et Apostolorum, ac fraturm Minorum praedictorum regula, (prout superius expresserunt,) per nos non potuit mutari, procul dubio falsa asserunt, dicendo, praedecessores nostros diffinivisse talia, ut superius est probatum, et adhuc sic loquentes, dum per talia constitutiones nostras impugnare satagunt, constitutiones illas, quibus se adiuvant, ostendunt, (si eorum falsae assertiones verae exsisterent,) fore invalidas, erroneas et infirmas. Si enim nobis non licuit contra constitutionem Nicolaei IV. praedecessoris nostri, in qua se fundant praecipue, aliquid statuere commune: nec sibi licuit contra statuta Gregorii, Innocentii et Alexandri praedictorum statuere aut aliquid declarare; quo tamen ipsum fecisse, secundum eorum assertionem, noscitur evidenter. Quum enim illi declaraverint, quo ordo Minorum habet usum earum rerum, quas licet eis habere, quod ad usum iuris est referendum necessario, ut superius est probatum, ipse vero secundum ipsos statui, quod nec ordo, nec fratres ius utendi habeant, sed tantummodo simplicem usum facti, et insuper ordinavit, decrevit et statuit, huiusmodi constitutionem, ordinationem et declarationem, suam dumtaxat a fratribus ipsis praecise et inviolabiliter perpetuis temporibus observandam: constat non solum, quod contra declarationes praedecessorum praedictorum ordinaverit, sed ipsum illas, quantum ad ea, quae sua declaratio continet, etiam revocasse. Ipse quoque praedecessor noster in sua declaratione subiunxit, ad sedi apostolicae delcarationem et ordinationem eorum, et circa ea quae ipse declaraverat, pertinere, sic dicens: "Si quid in praedictis ambiguitatis emerserit, hoc ad culmen sedis apostolicae deducatur, ut ex auctoriate apostolica sua in hoc manifestetur intentio, cui solum concessum est in his statuta condere, et condita declarare." cuius tamen contrarium asserunt husumodi assertores. Adhuc patet, quod asserunt, esse falsum. Licet enim Innocentius III. praedictus in generali consilio interdixisset, novas religiones institui: tamen successores ipsius, (non obstante interdicto hiusmodi,) plures leguntur ordines confirmasse, qui etiam, (aliquibus exceptis) fuerunt postea per Gregorium IX. praedecessorem nostrum dissoluti certo modo in concilio generali.

6. Si igitur post interdictum generalis concilii licuit summis Pontificibus non confirmatos ordines confirmare, et eorum succesoribus sic confirmatos in totum dissolvere: non est mirum, si, quod declarat circa regulas ordinum solus summus Pontifiex, vel ordinat, liceat eius successoribus declarare seu alias immutare. Patet autem, quod neque Honorii confirmatio, neque Gregorii, neque Alexandri, neque Nicolai praedictorum facta fuerit in concilio generali, quum per nullum ipsorum fuerit generale concilium clelebratum. Licet Innocentius IV. celebravit concilium generale: tamen in illo nec auctoritate alicuius concilii facta fuit ipsius declaratio supra dicta. Nicolaus autem IV. nec celebravit generale concilium, nec aliquid circa dictam regula declaravit. Gregorius autem IX. praedictus nec confirmavit, nec declaravit dictam regulam, sed in generali concilio, ubi cassati fuerunt nonnulli mendicantium ordines, dictorum fratrum Minorum, et Praedicatorum ordines non cassavit, set asseruit approbatos, sic dicens: "Ad eos, quos evidens ex eis utilitas ecclesiae universali proveniens perhibet approbatos, praesentem non patimur constitutionem extendi." Praeterea dicant nobis, ubi legunt assertiones huiusmodi, quod ad fidem vel mores pertineat, Christum et Apostolos non habuisse in his, quae habuerunt, nisis simplicem usum facti? Profecto directe hoc ad fidem non pertinet, quum de hoc articulus non sit aliquis, nec sub quo valeat comprehendi, ut patet in symbolis, in quibus articuli fidei continentur, nec etiam reducte, ne quasi hoc sacra scriptura contineat, quo negato tota scriptura sacra redditur dubia, et per consequens articuli fidei, qui habent per scripturam sacram probari, redduntur dubii et incerti. Hoc enim in scriptura sacra non poterit, sed contrarium reperiri. De fratribus autem Minoribus praedictis constat, quod de ipsorum paupertate et simplici usu facti, seu de dominio eorum quae ipsis offeruntur, quod summus Pontifex illud sibi et Romanae ecclesiae reservaverit vel potuerit reservare. Nec quod illud reservatum successori abiicere non liceat, si hoc expedire viderit, seu quod procuratores constitutos auctoritate summi Pontificis pro negotiis ordinis praedicti successor revocare non valeat, in praedictis symbolis, evangelio, neque Actibus Aposotlorum et epistolis mentio aliqua non habetur. Unde non possunt ex praedictis concludere, nisi falso, quin contra ordinata per summos Pontifices circa talia valeat successor aliud ordinare, quod Nicolaus praefatus expresse in sua declaratione inseruit, ut superius plenius continetur.

7. Nos itaque, ne fabricatores mendaciorum huiusmodi ac etiam assertores de tam pestifere, erronea et damnata doctrina, confutatione ac confusione utique omni digna, gloriari valeant et alios trahere in errorem, quum ausu arreptando ac petulantia improba ausi defendere publice fuerint damnatam per constitutionem praedictam haeresin ac etiam probare , videlicet quod Christus et eius apostoli in iis, quae habuisse leguntur, tantum habuerint absque iure aliquo simplicem usum facti, ex quo (si verum esset) sequeretur, usum Christi fuisse non iustum, quod profecto blasphemiam continet, et catholicae fidei inimicum, quum hoc de pertinaci animositate ac erronea non sit dubium processisse, omnes et singulos, qui verbo ac scripto per se vel alium seu alios talia publice praesumperunt, ipsos quoque, qui eos docuerunt in talibus et ut praemissa facerent , in damnatam incidisse haeresin, ac ut haereticos evitandos fore, de fraturm nostrorum consilio declaramus. Si quis autem damnatas per constitutionem: "Quum inter praedictam," haereses, vel ipsarum alteram, deinceps scienter verbo vel scripto defendere vel approbare praesumpserit: de fratrum eorundem consilio decernimus, ut tamquam haereticus ab omnibus evidenter habeatur . Adhuc quod constitutionem nostram: "Ad conditorem canonum," supra dictam insano ausu impugnare nisi sunt, sicut fertur, districtius de eorundem fratrum consilio inhibemus, ne quisquam contra diffinita, ordinata seu facta per ipsam, verbo vel scripto scienter approbet aliquid vel defendat. Si quis vero contra praesumpserit, tanquam contumax et rebellis Romanae ecclesiae ab omnibus habeatur. Nulli ergo etc.

Data Avinion. IV Idus Novembris Pont. nostri Ao. IX [1324.]