LITTERAE APOSTOLICAE IN FORMA BREVIS, QUIBUS PERMITTITUR UT PETRUS ALOISIUS MARIA CHANEL NUNCUPETUR NOMINE BEATI, EIUSQUE RELIQUIAE PUBLICAE VENERATIONI PROPONANTUR*
Quemadmodum Christiana religio ab ipsa origine innumerorum martyrum firmata sanguine adolevit, ita ex divinae sapientiae consilio per consequentes aetates eodem pariter sanguine perfusa succrevit, ut divina eius veritas novo semper lumine, omnium hominum oculos percelleret, Christi vero asseclae eandem et tenacius amplecterentur et longe cariorem haberent. Iique ferme ante alios, morte constanter tolerata, Christianam doctrinam confirmarunt, qui eam divini verbi praedicatione evulgaverant proprio videlicet sanguine quam verbo et sudore severant arborem irrigantes. Diuturna id saeculorum historia, et mirifica totius pene orbis ad Christianam fidem conversio luculenter ostendit. Verum ne quid aetatibus anteactis aevum hoc nostrum invideret, illud diebus nostris divina providentia servavit, ut novissimis hisce annis, ultimas ad Oceaniae plagas hominesque toto orbe seiunctos Evangelica lux per divini verbi nuncios eniteret, qui veterum Apostolorum vestigiis haerentes doctrinam Christi quam propagaverant effuso etiam sanguine asserere optarent. Nobilissimi voti compos fuit hos praestantissimus inter heroas venerabilis Dei famulus Petrus Aloisius Maria Chanel, cuius vita in exemplum, mors vero in Christiani nominis decus extitit. Hic in Bellicensis dioeceseos pago, cui vulgo « Cuet » nomen, die duodecima Iulii anno MDCCCIII natus est, talemque se a puero vitae innocentia exhibuit, qualem deinde exitus confirmavit. Sacris ordinibus, Deo vocante, initiatus, fidei zelo, pietatis studio, animi modestia, morum suavitate, effusa in egenos charitate, et aliis egregiis laudibus insignis, veteris Ecclesiae ministris sese omnigenae virtutis exemplar ostendit, adeo ut qui plurimum cum eo versabantur, nihil in illo vel minimum reprehendendum animadverterent, et idem Bellicensis Antistes quanti eum haberet non dubiis indiciis demonstraverit. Ei scilicet primum quidem parochiale munus, tum minoris seminarii praefecturam concredidit ; quibus in officiis, et omnium sibi amorem conciliasse, et virtutum quibus sacerdos ornatus sit oportet, absolutissimum exemplum iugiter exhibuisse solemniter est testatus. Sed illum ad potiora vocabat Deus. Annis natus tribus et triginta cum Societati Maristarum nomen dedisset, cui Societati ab hac Sancta Apostolica Sede Oceaniae Occidentalis missiones creditae essent, omnibus valedicens, nec matris amore eum detinente, nec patria charitate, e Gallia in dissitas illas oras, volens, libens solvit, Antistiti Pompallier vicarii generalis nomine ac dignitate addictus. Decem mensium navigatione confecta, anno MDCCCXXXVII insulam Futunam in Polinesia appulit, et ibi Sodalibus Missionariis per alias regionis insulas dispertitis, solus cum socio laico permansit, quo tempore totus in insulae lingua ediscenda ingrati otii moram solabatur, insulam quaquaversus discurrens, ut infantulos morti proximos quaerens lustralibus undis ablutos caelo transmitteret. Sed ut primum linguae fuit peritus, in id constanter intendit, ut ad Christi fidem converteret gentis regem cuius hospitio biennio feliciter utebatur. Regulus, qui et populi sui sacerdos maximus supremum imperium ab ipsa sacerdotali dignitate obtinebat, Petri Aloisii verbis superstitionem labefieri, atque convelli perspicies, de auctoritate imminuta sollicitus, amorem in suspicionem primum, deinde in odium convertit. Quare digressus a Dei famulo in alium pagum domicilium suum transfert, alimentis, omnique ope eum destituii. Nihil inde commotus evangelicus operarius, e soli scultura et sudore vultus victum sibi parat; sed barbari homine christiani nominis hostes omnia diripiunt, eum fame enecare, aut ad fugam compellere connitentes. Quae interea perpessus sit, quantaque animi alacritate, et fortitudine difficillimum ministerium tanto in discrimine sit prosequutus, docuerunt quotquot sive advenae, sive indigenae Futunam insulam tunc temporis incoluerunt; docuit maxime unicus ille laborum Socius qui ei semper adstitit ; docent ipsae ephemerides quibus Dei famulus nascentis Ecclesiae historiam in dies singulos consignabat. Nullis fractus laboribus, nullis perculsus adversis, in periculis, in angustiis, in aerumnis sibi semper constans, nunquam animo cessit, et totas iugiter vires impendit, ut « animas in tenebris, et in umbra mortis sedentes » per evangelicam lucem Christo lucrifaceret. Neque in irritum labores cessere. Complures enim Christianae doctrinae aures praebent, frequens eorum ad Petrum Aloisium conventus, magna morum conversio. Inde proceram immanis ira concepta, quae, cum ipsius regis filium inter cathecumenos adscitum esse constitit, in cladem et exitium prorupit. Consilio itaque inito ad religionem cum sacerdote ipso penitus exterminandam, furentes satellites, primum fidelium domos pervadunt, insontes male mulctant, disperdunt, tum ad Petrum Aloisium properant, et solum domi repertum clavae ictibus horrendum in modum confundunt, hasta saucium sternunt, et humi iacentem securi conficiunt. Sic eodem quo victimae mactari solent ritu, hostia haec Deo acceptissima immolata est; sic bonus pastor mortem pro grege crudeliter illatam in summi beneficii loco laetissimos accepit ; sic inclytus Oceaniae protomartyr die vigesima octava mensis Aprilis anni MDCCCXLI decoro sanguine perfusus, migravit in caelum. Paulo post et regis, et fratris eius, et aliorum aliquot persecutorum teterrima mors subsecuta est, quae uti poena criminis divinitus inflicta, ab omnibus habita fuit. Verum tam illustre martyrium nec seros nec exiguos fructus protulit; vix enim quinque a Petri Aloisii martyrio effluxerant menses, iamque tota insula ad christianam veritatem conversa nihil avidius expectabat, quam ut Sacerdos, fidei mysteriis plenius enarratis, universum populum per baptismum Christi familiae adiiceret. Illud vero prorsus singulare existimandum est ipsum caedis auctorem principem, atque instigatorem, qui et reguli propinquus, paulo post morbo correptum, et divina simul gratia factum, profusis lacrimis cum nefarii criminis veniam tum sacrum baptisma enixe postulasse, deinde divinitus morbo recreatum, cum rite acta conficerentur, martyrii invicte tolerati, cuius et spectator, et auctor fuerat, testimonium quo nullum excogitari potest luculentius, una cum coeteris carnificibus edidisse. Quod divinae sapientiae, et bonitatis prodigium eiusdem obitus cumulavit, cum enim se morti proximum praesensit, in conclave, ubi Petrus Aloisius martyrium fecerat, se transferri iussit, et sceleri admisso expiando, ibi voluit obire, ubi Dei famulum atroci clade peremerat. Ita illustrius apparuit, vere sanguinem martyrum semen esse Christianorum. Nec caelestia signa defuerunt, quae martyris gloriam nova luce decorarent. Quapropter tum ex verbali, processu quem Futunalis Praefectus Apostolicus condere sollicitus fuit, tum ex aliis authenticis documentis a Vicario Apostolico Oceaniae ad Almam hanc Urbem Nostram transmissis, iis omnibus expositis quae in huiusmodi iudiciis necessaria sunt, ex Sacrorum Rituum Congregationis consulto Pius Papa IX recol. mem. Decessor Noster, die XXIV Septembris mensis an. MDCCCLVII introductionis causae commissionem signavit. Propterea Apostolicis actis confectis, aliisque quaestionibus rite solutis, signisque, sive miraculis, quae ad eiusdem Venerabilis famuli intercessionem a Deo patrata ferebantur, una cum martyrio, et caussa martyrii, triplici disceptatione ad trutinam de more revocatis, Nos per eiusdem Sacrorum Rituum Congregationis decretum, die XXV Novembris mensis, superioris anni datum, eadem signa, necnon martyrium niartyriique caussam constare declaravimus. Illud supererat, ut VV. Fratres Nostri eiusdem Congregationis Cardinales ligarentur, num stante, ut superius dictum est, approbatione martyrii et caussae martyrii, pluribus signis, ac miraculis a Deo illustrati et confirmati, tuto procedi posse censerent, ad Beatorum honores eidem Venerabili Dei famulo decernendos : iique in generali conventu pridie idus Martii mensis, anni vertentis, coram Nobis habito, tuto id fieri posse unanimi consensione responderunt. Attamen in tanti momenti re Nostram aperire mentem distulimus, donec fervidis precibus a Patre luminum subsidium posceremus. Quod cum impense fecissemus, tandem huius pariter anni die XXX Maii solemni decreto pronunciavimus procedi tuto posse ad sollemnem Petri Aloisii Mariae Chanel Beatificationem. Quae cum ita sint, Nos precibus permoti plurium tum sacrorum Antistitum, tum etiam S. R. Ecclesiae Cardinalium, simul universae Congregationis Maristarum votis annuentes, Auctoritate Nostra Apostolica, harum litterarum vi, facultatem facimus, ut idem Venerabilis Dei servus Petrus Aloisius Maria Chanel, dictae Societatis Mariae sacerdos, Beati nomine in posterum nuncupetur, eiusque corpus, et lypsana seu reliquiae, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae, publicae fidelium venerationi proponantur, atque imagines radiis decorentur. Praeterea eadem auctoritate Nostra concedimus, ut de illo recitetur Officium et Missa de communi martyrum, cum orationibus propriis, iuxta rubricas Missalis et Breviarii Romani per Nos approbatis. Eiusmodi vero Officii recitationem, Missaeque celebrationem fieri concedimus intra fines tum dioecesis Bellicensis, tum Vicariatus Apostolici Oceaniae Occidentalis, itemque omnibus in templis religiosarum domorum Societatis Mariae ab omnibus Christifidelibus qui horas canonicas recitare teneantur die XXVIII mensis Aprilis ; et quod ad Missas attinet ab omnibus sacerdotibus tam saecularibus quam regularibus ad Ecclesias in quibus festum agitur, confluentibus. Denique concedimus ut sollemnia Beatificationis Venerabilis Dei famuli Petri Aloisii Mariae Chanel supradictis in templis celebrentur cum Officio et Missis duplicis maioris ritus; quod quidem fieri praecipimus die per ordinarium definienda intra primum annum postquam eadem sollemnia in Aula superiori porticus Basilicae Vaticanae celebrata fuerint. Non obstantibus constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, ac decretis de non cultu editis, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem, ut harum litterarum exemplis etiam impressis, dummodo manu Secretarii Sacrorum Rituum Congregationis subscripta sint, et sigillo Praefecti munita, eadem prorsus fides in disceptationibus etiam iudicialibus habeatur, quae Nostrae voluntatis significationi, hisce litteris ostensis haberetur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die XVI Novembris MDCCCLXXXIX, Pontificatus Nostri Anno decimo secundo.
M. CARD. LEDOCHOWSKI.
- ASS, vol. XXII (1889-1890), pp. 257-261.