PIUS PP. X
EPISTOLA
QUA PIUS X LAETATUR DE HABITO CONCILIO PROVINCIALI BURGENSI*
VENERABILI FRATRI GREGORIO MARIAE ARCHIEPISCOPO BURGENSIUM - BURGÜM DE OCA
Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem.
Quem Burgensem Antistitem manu tantum Romani Pontificis regendum Urbanus II dec. Noster edixit, eum Nos, in tua digne persona perseverantem, eiusdem Pontificis Romani voce dilaudandum arbitramur. Si quid enim laudi ornamentoque est sacro clero tribuendum, id indubitanter voluntas, id eo vel magis sollertia est, unde fidei tuendae, relligionique pro temporum ingenio amplificandae adlaborat. Iam has tales tibi decernendas publice esse significationes honoris, acta docent et decreta Concilii Provincialis Burgensis primi, tuo studio coacti, tuisque maxime auspiciis absoluti atque editi. Gravia quidem et cum utilitate populorum apprime coniuncta Concilii opera extitere; quae sane dum libentibus delibaremus oculis, animo etiam laetanti intelleximus. Nunc autem, revisis a Sancta Sede decretis, admittendum executioni est, quam quidem multiplex vitae pietatique vestrae parituram fore emolumentum confidimus. Egregiis autem deducendis ad usum rebus eandem vos adhibituros sedulitatem certo speramus, quam afferre ad deliberandum studuistis. At quoniam incrementum dat Deus, illi vehementes a Nobis convolant preces, tibi ut facilis ac propitius, quem ad actionem te dedes, adspiret, ceterosque e Provincia Praesules simili gratiarum munere adiuvet. Ad haec testem benevolentiae Nostrae et solatii caelestis auspicem Apostolicam benedictionem tibi populoque tuo peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XXV Iunii a. MDCCCCV, Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. X
- AAS, vol. XLI (1908), pp. 20-21.