EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quam tu
1908

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: AAS 1909 p.139

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUAM TU*

AD HENRICUM ARCHIEPISCOPUM HISPALENSEM


Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem. — Quam tu et Venerabiles Fratres, qui tecum in unum convenerant, misistis ad Nos epistolam, ea Nos valde delectavit, non solum quia vestram et populorum vestrorum declarabat in Nos pietatem, solemnibus sacerdotii Nostri gratülantium, sed' etiam quia pastorale studium vestrum indicabat. Intelleximus enim ob eam causam una vos fuisse, ut primum de sacris concetìtibus ad praescriptum Nostrum temperandis ageretis, deinde ut catholicorum coetum de re sociali, istic habitum, uti ässolet, per septenos dies, praesentia vestra honestaretis. Illud scilicet postulabat a vobis dignitas divini cultus, hoc utilitas christianae societatis: quod utrumque vobis esse cordi, gaudemus. Quare et de vestra muneris diligentia tribuimus vobis laudem, et pro vestro in Nos officio gratias agimus. Haec tu ceteris Venerabilibus Fratribus sighifices, mandamus; itemque cum iis Apostolicam benedictionem communices, quam divinorum munerum auspicem, tibi, Venerabilis Frater, collegis tuis, et uniuscuiusque vestrum gregi amantissime impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die VIII Decembris MCMVIII, Pontificatus Nostri anno sexto.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. I (1909), p. 139.