QUAESTIONUM SEPTENDECIM IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM LIBER UNUS
Quaestio 1. Quod dictum est: Occisos infantes a bimatu et infra, significatum est humiles habentes geminam caritatem 1, tamquam parvulos bimos posse mori pro Christo.
2. Quod dico vobis in tenebris, id est cum adhuc in timore carnali estis, quia in tenebris est timor, dicite in lumine, hoc est in fiducia veritatis accepto Spiritu Sancto; et quod in aure auditis praedicate super tecta, id est quod in secreto auditis calcato carnis domicilio praedicate.
3. Nolite arbitrari quia venerim pacem mittere in terram. Non veni pacem mittere sed gladium; veni enim separare hominem adversus patrem suum, quia renuntiat quis diabolo, qui fuit pater eius 2, et filiam adversus matrem suam, plebem Dei adversus mundanam civitatem, hoc est perniciosam societatem generis humani, quam nunc Babylonia, nunc Aegypto, nunc Sodoma 3, nunc aliis atque aliis nominibus Scriptura significat, nurum adversus socrum, Ecclesiam adversus Synagogam, quae secundum carnem Christum peperit 4 sponsum Ecclesiae; dividuntur autem gladio spiritus, quod est verbum Dei 5, et inimici hominis domestici eius, cum quibus antea consuetudine implicatus erat.
4. Quod autem descendens de monte, posteaquam praecepta illic discipulis et multitudini dedit 6, leprosum statim extendens manum suam curat, significat eos qui de illis implendis dubitabant suo auxilio ab huiusmodi varietate mundari.
5. Quod Dominus dixit scribae qui eum sequi voluit: Vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula, Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet, intellegitur miraculis Domini commotus propter inanem iactantiam eum sequi voluisse, quam significant aves; finxisse autem discipuli obsequium, quae fictio vulpium nomine significata est. Reclinatione vero capitis humilitatem suam significavit, quae in illo simulatore ac superbo non habebat locum.
6. Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Mortuos hic non credentes dicit, mortuos suos autem qui nihilo minus sine fide de corpore exierunt.
7. Excutite pulverem de pedibus vestris, aut ad contestationem laboris terreni, quem pro illis inaniter suscepissent, aut ut ostenderent usque adeo se ab ipsis nihil terrenum quaerere, ut etiam pulverem de terra eorum non sibi paterentur adhaerere.
8. Estote ergo prudentes sicut serpentes ad cavendum malum in capite custodiendo, quod est Christus 7, nam serpens pro capite totum corpus obicit persequenti; vel quod per angustias se coartans vetere tunica exutus innovatur, quod imitantur quibus dictum est: Intrate per angustam portam 8, cum vetere homine exuuntur 9. Nam si cavendum malum ita moneret, ut violenter resistendum esset malis, non supra dixisset: Mitto vos sicut oves in medio luporum. Simplices autem sicut columbas esse voluit ad nulli nocendum. Nam hoc genus avis nullum omnino animalium necat, non solum grandium contra quae vires non habet, sed etiam minutissimorum quibus etiam perparvi passeres aluntur. Est autem omnibus irrationalibus animantibus una quaedam inter se societas, sicut etiam rationalibus sua id est hominibus, non solum secum sed etiam cum Angelis. Discant ergo ex similitudine columbarum nulli prorsus nocere ad societatem suam pertinenti participatione rationis.
9. Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae. Notandum confessionem poni in laudem Dei; non enim peccata Dominus confitebatur, quae nulla habebat 10, praesertim quia eum exultantem hoc dixisse alius evangelista commemorat 11, quamquam et verba ipsa quae dicit non habeant dubitationem quod in laudem Dei dicantur. Ergo confessionem vocat Scriptura generaliter quidquid manifeste sicut cernitur enuntiatur. Nam illud quod ait: Si quis me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo 12, vel sicut alibi est: coram Angelis Dei 13, non utique peccata confitetur qui Christum confitetur. Quod si propterea putant aliqui confessionem vocari, quia pro crimine obiciebatur Christi nomen tempore persecutionis, numquid ita etiam Christus coram Patre vel coram Angelis hominem qui se confessus fuerit confitetur? Est etiam in Ecclesiastico ita positum: Et haec dicetis in confessione: Opera Domini universa, quoniam bona valde 14, quo loco indubitanter Dei laudes exaggerantur. Haec dicta sunt propter imperitiam fratrum, qui cum legente lectore audiunt hoc verbum, pectora statim tundunt non attendentes quo loco dicatur, quasi non possit nisi peccatorum esse confessio.
10. Notandum de eo quod illicite factum videretur Iudeis quod discipuli sabbato spicas evulsissent, unum exemplum datum regiae potestatis de David, alterum sacerdotalis de his qui per ministerium templi sabbatum violant, ut multo minus ad ipsum evulsarum sabbato spicarum crimen pertineat qui verus rex et verus sacerdos est et ideo Dominus sabbati.
11. 1. Cum autem dormirent homines venit inimicus eius, et superseminavit zizania in medio tritici et abiit. Cum neglegentius agerent praepositi Ecclesiae, aut dormitionem mortis acciperent Apostoli, venit diabolus et superseminavit eos quos malos filios Dominus interpretatur. Sed recte quaeritur, utrum heretici sint an male viventes catholici. Possunt enim dici filii mali etiam heretici, quia ex eodem Evangelii semine et Christi nomine procreati pravis opinionibus ad falsa dogmata convertuntur. Sed quod dicit eos in medio tritici seminatos, quasi videntur illi significari qui unius communionis sunt; verumtamen quoniam Dominus agrum ipsum non Ecclesiam sed hunc mundum interpretatus est, bene intelleguntur heretici, quia non societate unius Ecclesiae vel unius fidei, sed societate solius nominis christiani in hoc mundo permiscentur bonis, ut illi qui in eadem fide mali sunt palea potius quam zizania 15 deputentur, quia palea etiam fundamentum ipsum habet cum frumento radicemque communem. In illa plane sagena, qua concluduntur et mali et boni pisces 16, non absurde mali catholici intelleguntur. Aliud est enim mare, quod magis mundum istum significat, aliud sagena, quae unius fidei vel unius Ecclesiae communionem videtur ostendere. Inter hereticos et malos catholicos hoc interest, quod heretici falsa credunt, illi autem vera credentes non vivunt ita ut credunt.
11. 2. Solet autem quaeri etiam schismatici quid ab hereticis distent, et hoc inveniri quod schismaticos non fides diversa faciat, sed communionis disrupta societas. Sed utrum inter zizania numerandi sint, dubitari potest. Magis enim videntur spicis corruptis esse similiores, sicut scriptum est: Vento autem corrumpetur filius iniquus 17, vel paleis aristarum fractis vel scissis et de segete abreptis. Quo enim altiores, id est superbiores, eo fragiliores levioresque sunt. Nec tamen consequens est ut omnis hereticus aut schismaticus ab Ecclesia corporaliter separetur. Si enim falsa de Deo credit vel de aliqua parte doctrinae, quae ad fidei pertinet aedificationem 18, ita ut non quaerentis cunctatione temperatus sit, sed inconcusse credentis nec omnino scientis opinione atque errore discordans, hereticus est et foris est animo, quamvis intus corporaliter videatur. Multos enim tales portat Ecclesia, quia non ita defendunt falsitatem sententiae suae, ut intentam multitudinem faciant; quod si fecerint, tunc pelluntur. Item quicumque invident bonis, ita ut quaerant occasiones excludendi eos aut degradandi, vel crimina sua sic defendere parati sunt, si obiecta vel prodita fuerint, ut etiam conventiculorum segregationes vel Ecclesiae perturbationes cogitent excitare, iam schismatici sunt et ab unitate corde discissi, etiamsi non inventis occasionibus aut occultatis factis suis sacramento Ecclesiae corporali conversatione socientur.
11. 3. Quapropter illi soli catholici mali recte deputantur, qui quamvis vera credant, quae ad fidei doctrinam pertinent, et si quid forte nesciunt et quaerendum existimant, salva pietate discutiunt sine aliquo praeiudicio veritatis, et bonos vel quos bonos putant amant atque honorant quantum possunt, tamen flagitiose et facinorose vivunt, contra quam vivendum esse credunt. Tales enim etiamsi prodantur aut accusentur, pro disciplina Ecclesiae salutisque suae correpti vel a communione suspensi, nullo modo sibi recedendum esse a communione catholica existimant, quomodocumque permissi fuerint satisfactionis quaerentes locum. Et aliquando per paenitentiam in frumenta mutantur, sive correpti aut remoti, sive etiam verbo Dei nullo nominatim accusante aut increpante perterriti. Aliquando autem etiam sub nomine penitentium ita vivunt ut solent aut non multo minus, quidam etiam amplius; nullo modo tamen a catholica unitate discedunt. Quibus ita viventibus si mors obrepserit, paleae deputantur usque in finem. Hoc etiam ipsi credunt; nam si aliter credunt et inconcusse tenent, iam inter hereticos numerandi sunt, putantes omnibus Deum etiam in magna iniquitate usque in finem vitae perseverantibus, tantum quia Ecclesiae unitatem non sincera dilectione (nam bene viverent), sed magis poenarum timore tenuerunt, veniam daturum. Isti ergo non hoc credunt vel non firmiter opinantur, etsi adhuc forsitan quaerunt; sed magis eos decipit spes dilationis, dum se diutius victuros putant et perditos mores aliquando in melius mutaturos. Contra quos dicitur: Ne tardes converti ad Deum, neque differas de die in diem; subito enim veniet ira eius, et in tempore vindictae disperdet te 19; illi enim convertuntur qui recte vivere incipiunt. Hoc est enim redire in Deum. Qui autem concupiscentias suas perseveranter sequuntur, dorsum quodammodo habent ad Deum 20, quamvis in unitate constituti saepe illum retorto collo conentur aspicere. Ergo et isti, ut ait propheta, caro sunt et spiritus ambulans et non revertens 21. Sed tamen, ut dictum est, propter eamdem fidem atque unitatem Ecclesiae neque inter zizania, quoniam illa extra radicata sunt, neque inter aristarum paleam, quae se etiam frumentis audet aspera dissensione et fragili elatione superimponere, sed quamvis subiectam frumentis, tamen inter paleam quae ultima ventilatione separanda est, numerantur 22.
11. 4. Boni autem catholici sunt qui et fidem integram sequuntur et mores bonos. Quod autem ad fidei doctrinam pertinet, ita quaerunt, si quid quaerendum habent, ut absit concertatio periculosa vel quaerenti vel ei cum quo quaeritur vel eis qui disserentes audiunt. Ita autem docent, si quid docendum habent, ut usitata et confirmata securissime et fidentissime et lenissime ut possunt insinuent, inusitata vero, etiamsi veritatis manifestatione liquidissima perceperunt, quaerendi potius quam praecipiendi aut affirmandi modo propter audientis infirmitatem. Si enim tantum habet pondus aliquod verum, ut vires discentis excedat, suspendendum est ut extendat crescentem, non imponendum ut obterat parvulum. Inde est illud Domini: Sed Filius hominis cum venerit, putas inveniet fidem in terra? 23 Aliquando autem et occultandum est, sed cum spe hortatoria, ut non faciat desperatio frigidiores, sed desiderium capaciores. Inde est illud eiusdem Domini: Multa habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo 24. Quod vero ad mores pertinet, hoc bene et breviter dicitur: aut confligendum est cum amore temporalium bonorum, ut non vincat; aut etiam edomitus subditusque esse debet, ut cum surgere coeperit facile reprimatur, aut ita extinctus, ut se omnino nulla ex parte commoveat. Ex quo fit ut ipsam etiam mortem propter veritatem alii fortiter obeant, alii aequanimiter, alii libenter. Quae tria genera fructus sunt fertilis terrae, triceni et sexageni et centeni 25. In horum aliquo genere inveniendus est tempore mortis suae, si quis de hac vita recte cogitat emigrare.
11. 5. Toleranda sunt autem non solum zizania usque ad messem, quae cum diabolus aspersis pravis erroribus falsisque opinionibus superseminasset, hoc est praecedente nomine Christi hereses superiecisset, magis ipse latuit atque occultissimus factus est, hoc est enim et abiit, sed etiam palea usque ad ventilationem 26. Nec probatur fortius gravitas frumentorum nisi paleae perturbationibus, quas cum premere non potuerit veritate defensa, cesserit unitate servata. Quamquam in hac parabola Dominus, sicut in eius expositione conclusit, non quaedam sed omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem zizaniorum nomine significasse intellegitur.
11. 6. Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. Cum enim spiritalis homo esse coeperit diiudicans omnia 27, tunc ei errores incipiunt apparere. Servi autem dixerunt ei: Vis imus et colligimus ea? Utrum ipsi sunt servi quos paulo post messores appellat? An quia in expositione parabolae messores dixit esse Angelos, nec quisquam facile dicere ausus fuerit Angelos nescisse quis zizania superseminaverit, et ea tunc apparuisse Angelis cum herba fructum fecisset, magis oportet intellegi homines ipsos fideles servorum nomine hoc loco significatos, quos etiam bonum semen dicit? Nec mirum si et bonum semen ipsi dicuntur et servi patris familias, sicut et de se ait quod et ipse sit ianua, ipse sit pastor 28 ex diversis enim significationibus una res etiam plures et diversas similitudines recipit, praesertim quia cum ad servos loqueretur, non ait: In tempore messis dicam vobis: Colligite primum zizania, sed dicam, inquit, messoribus. Unde intellegitur colligendorum zizaniorum ad conburendum alia esse ministeria, nec quemquam Ecclesiae filium debere arbitrari ad se hoc officium pertinere.
11. 7. Cum igitur esse quisque spiritalis coeperit, cognoscit errores hereticorum et omnino diiudicat atque discernit quidquid audierit aut legerit abhorrere a regula veritatis; sed donec in eisdem spiritalibus perficiatur et quodammodo maturescat in fructum quem herba dedit, potest eum movere, quare sub nomine christiano tam multae hereticorum extiterint falsitates. Inde est quod servi dicunt: Nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania? Deinde cum cognoverit hanc excogitasse diabolum fraudem, cum contra tanti nominis auctoritatem nihil se valere sentiret, ut fallacias suas eodem nomine obtegeret, potest ei voluntas suboriri, ut tales homines de rebus humanis auferat, si aliquam temporis habeat facultatem; sed utrum facere debeat, iustitiam Dei consulit, utrum hoc ei praecipiat vel permittat et hoc officium esse hominum velit. Hinc est quod servi dicunt: Vis, imus, et colligimus ea? Quibus Veritas ipsa respondet non ita hominem constitutum esse in hac vita, ut certus esse possit, qualis quisque futurus sit postea cuius in praesentia cernit errorem, vel quid etiam error eius conferat ad profectum bonorum, et ideo non esse tales auferendos de hac vita, ne cum malos interficere conatur bonos interficiat, quod forte futuri sunt, aut bonis obsit quibus et inviti forte utiles sunt; sed tunc opportune fieri, cum iam in fine non restat vel tempus commutandae vitae vel proficiendi ad veritatem ex occasione atque comparatione erroris alieni, tunc autem hoc non ab hominibus sed ab Angelis fieri. Inde est quod respondet paterfamilias: Non, ne forte colligentes zizania eradicetis simul et triticum. Sed in tempore messis dicam messoribus et cetera; atque hoc modo eos patientissimos et tranquillissimos reddit.
11. 8. Quaeri autem potest quod ait: Alligate fasciculos ad comburendum, cur non unum fascem aut unum acervum zizaniorum fieri dixerit, nisi forte propter varietatem hereticorum, et non solum a tritico verum etiam a se ipsis discrepantium ipsa uniuscuiusque hereseos propria conventicula, in quibus singillatim sua communione devincti sunt, nomine fasciculorum significavit, ut iam tunc incipiant alligari ad comburendum, cum a catholica communione segregati suas proprias quasi ecclesias habere coeperint, ut combustio earum sit in fine saeculi, modo alligatio fasciculorum. Sed si ita esset, non iam multi resipiscendo et in catholicam remeando ab errore desciscerent. Quapropter et alligatio fasciculorum in fine futura est, ut non confuse sed pro modo perversitatis suae uniuscuiusque erroris pertinacia puniatur.
11. 9. Ne forte colligentes zizania eradicetis simul et triticum. Utrum quia etiam boni, cum adhuc infirmi sunt, opus habent in quibusdam malorum permixtione, sive ut per eos exerceantur, sive ut eorum comparatione magna illis exhortatio fiat ut nitantur ad melius, quibus sublatis altitudo caritatis quasi evulsa marcescat, quod est eradicari - nam sic ait Apostolus: Ut in caritate radicati et fundati possitis comprehendere 29 -; an forte ideo simul eradicatur triticum cum auferuntur zizania, quia multi primo zizania sunt et postea triticum fiunt, qui nisi patienter cum mali sunt tolerentur, ad laudabilem mutationem non perveniunt; itaque si evulsi fuerint, simul eradicatur et triticum, quod futuri essent si eis parceretur.
12. [13.] Simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam. Quaestio est cur a numero plurali ad singularem transierit, ut cum quaerat homo bonas margaritas unam inveniat pretiosam, quam venditis omnibus quae habet emat. Aut ergo iste bonos homines quaerens, cum quibus utiliter vivat, unum pro omnibus invenit, sine peccato 30, mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum 31. Aut praecepta quaerens, quibus servatis cum hominibus recte conversetur, invenit dilectionem proximi, in quo uno dicit Apostolus omnia contineri, ut non occides, non moechaberis, non furaberis, non falsum testimonium dices et si quod est aliud mandatum singulae margaritae sint, quae in hoc sermone recapitulantur: Diliges proximum tuum tamquam te 32. Aut bonos intellectus homo quaerit et invenit unum illum quo cuncti continentur: In principio Verbum et Verbum apud Deum, et Verbum Deum 33, lucidum candore veritatis et solidum firmitate aeternitatis et undique sui simile pulchritudine divinitatis, qui Deus penetrata carnis testudine intellegendus est. Ille enim ad margaritam ipsam iam pervenerat, quae in tegumentis mortalitatis quasi concharum obstaculo in profundo huius saeculi atque inter duritias saxeas Iudeorum aliquando latuerat; ille ergo ad ipsam margaritam iam pervenerat qui ait: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed nunc iam non novimus34. Nec ullus omnino intellectus margaritae nomine dignus est, nisi ad quem discussis omnibus carnalibus tegminibus pervenitur, quibus sive per verba humana sive per similitudines circumpositas operitur, ut purus et solidus et nusquam a se dissonans certa ratione cernatur. Quos tamen omnes veros et firmos et perfectos intellectus unus ille continet, per quem facta sunt omnia 35, quod est verbum Dei. Quodlibet autem horum trium sit, vel si aliud occurrere potuerit quod margaritae unius et pretiosae nomine bene significetur, pretium eius est nos ipsi, qui ad eam possidendam non sumus liberi, nisi omnibus pro nostra liberatione contemptis quae temporaliter possidentur. Venditis enim rebus nostris nullum maius earum accipimus pretium quam nos ipsos, quia talibus implicati nostri non eramus, ut rursus nos ipsos pro illa margarita demus, non quia vel tanto valet, sed quia plus dare non possumus.
13. 1. [14.] Et oculos suos clauserunt, ne quando oculis videant, id est ipsi causa fuerunt, ut Deus eis oculos clauderet. Alius enim evangelista dicit: Excaecavit oculos eorum. Sed utrum ut numquam videant, an vero ne vel sic aliquando videant, caecitate sua sibi displicentes et se dolentes et ex hoc humiliati atque commoti ad confitenda peccata sua et pie quaerendum Deum ? Sic enim Marcus hoc dicit: Ne quando convertantur et dimittantur eis peccata 36. Ubi intelleguntur peccatis suis meruisse ut non intellegerent, et tamen hoc ipsum misericorditer eis factum, ut peccata sua cognoscerent et conversi veniam mererentur. Quod autem Iohannes hunc locum ita dicit: Propterea non poterant credere quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum et induravit cor eorum, ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos 37, adversari videtur huic sententiae et omnino cogere, ut quod hic dictum est: Ne quando oculis videant non accipiatur: ne vel sic aliquando oculis videant, sed prorsus: ut non videant, quando quidem aperte ita dicit: Ut oculis non videant. Et quod ait: Propterea non poterant credere, satis ostendit non ideo factam illam excaecationem, ut ea commoti et dolentes se non intellegere converterentur aliquando per penitentiam; non enim possent hoc facere, nisi prius crederent, ut credendo converterentur, conversione sanarentur, sanitate intellegerent, sed ideo potius excaecatos, ut non crederent; dicit enim apertissime: Propterea non poterant credere.
13. 2. Quod si ita est, quis non exurgat in defensionem Iudeorum, ut eos extra culpam fuisse proclamet, quod non crediderunt? Propterea enim non poterant credere, quia excaecavit oculos eorum 38. Sed quoniam Deus potius extra culpam debet intellegi, cogimur fateri aliis quibusdam peccatis eos ita excaecari meruisse; qua tamen excaecatione non potuerunt credere. Verba enim Iohannis ista sunt: Propterea non poterant credere quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum. Frustra itaque conamur intellegere ideo fuisse caecatos ut converterentur, cum ideo converti non poterant, quia non credebant, et ideo credere non poterant, quia excaecati erant. An forte non absurde dicimus quosdam Iudeorum fuisse sanabiles, sed tamen tanto superbiae tumore periclitatos, ut eis expedierit primo non credere et ad hoc fuisse caecatos, ut non intellegerent loquentem Dominum per parabolas, quibus non intellectis non in eum crederent, non credentes autem cum ceteris desperatis crucifigerent eum, atque ita post eius resurrectionem converterentur, quando iam de reatu mortis Domini amplius humiliati vehementius diligerent a quo sibi tantum scelus dimissum esse gauderent, quoniam tanta erat eorum superbia, ut tali esset humiliatione deicienda? Quod incongrue dictum esse quilibet arbitretur, si non ita contigisse in Actibus Apostolorum manifestissime legerit 39. Non ergo abhorret quod ait Iohannes: Propterea non poterant credere, quia excaecavit oculos eorum, ut non videant, ab ea sententia qua intellegimus ideo excaecatos ut converterentur 40, hoc est ideo eis per obscuritates parabolarum occultatas sententias Domini, ut post eius resurrectionem salubriore penitentia resipiscerent, quia per obscuritatem sermonis excaecati dicta Domini non intellexerunt, et ea non intellegendo non in eum crediderunt, non credendo crucifixerunt eum; atque ita post eius resurrectionem miraculis, quae in eius nomine fiebant, exterriti maiore criminis reatu compuncti sunt et prostrati ad penitentiam, deinde accepta indulgentia ad oboedientiam flagrantissima dilectione conversi.
13. 3. Nam quibus non profuit ad conversionem illa caecitas, quae per linguam parabolarum fiebat, ita de illis propheta alio loco dicit, quod Apostolus etiam commemoravit, cum de obscuritate linguarum ageret: In aliis linguis et in aliis labiis loquar populo huic, et nec sic me exaudient, dicit Dominus 41. Non enim diceretur: Nec sic me exaudient, nisi ad hoc fieret, ut vel sic exaudirent, id est ut eis ad humilem confessionem et sollicitam inquisitionem et oboedientem conversionem et ferventem dilectionem valeret. Est vero ista ratio etiam medicinae corporalis. Nam et pleraque medicamenta prius affligunt ut sanent, et ipsa colliria quae ad oculos pertinent si ea opus est intrinsecus infundi, nisi sensum videndi prius claudant et perturbent, prodesse non possunt.
13. 4. Nec moveat quod idem propheta dicit: Nisi credideritis non intellegetis 42, quasi contrarium sit quod Iohannes ait: Propterea non poterant credere, quia excaecavit oculos eorum 43, id est quia illae parabolae ita dicebantur, ut ab eis non possent intellegi. Dicit enim aliquis: Si ut intellegerent credere debebant, quomodo propterea non poterant credere, quia non intellegebant, hoc est quia excaecavit oculos eorum? Sed quod ait Isaias: Nisi credideritis non intellegetis, de illa intellegentia dictum est in qua semper manebitur, rerum ineffabilium; cum autem dicitur quod credatur, nisi quod dicitur intellegatur, credi non potest. Intellegenda sunt ergo dicta, ut credantur quae dici potuerunt; credenda autem quae dici potuerunt, ut intellegantur quae dici non possunt.
14. [15.] Et sine parabolis non loquebatur eis, non quia nihil proprie locutus est, sed quia nullum fere sermonem explicavit, ubi non aliquid per parabolam significavit, quamvis in eo aliqua et proprie dixerit, ita ut saepe inveniatur totus sermo eius parabolis explicatus, totus autem proprie dictus nullus inveniatur. Explicatos autem sermones dico, quando ex aliqua occasione rerum incipit loqui quousque terminet quidquid ad ipsam rem pertinet et transeat ad aliud. Nonnumquam sane alius evangelista contexit, quod alius diversis temporibus dictum indicat. Non enim omnimodo secundum rerum gestarum ordinem, sed secundum suae quisque recordationis facultatem, narrationem quam exorsus est ordinavit.
15. [16.] Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Utrum ista conclusione exponere voluit quem dixerit thesaurum in agro absconditum 44, quoniam sanctae Scripturae intelleguntur, quae nomine duorum Testamentorum, Novi et Veteris, concluduntur, quemadmodum apud alium evangelistam gladium bis acutum 45 tali conclusione videtur exponere; an quia in parabolis ista locutus est et, cum quaesisset ab eis utrum intellexissent, responderunt se intellexisse, fortasse ista ultima similitudine patris familias proferentis de thesauro nova et vetera ostendere voluit eum doctum habendum esse in Ecclesia, qui etiam Scripturas veteres parabolis explicatas intellexerit, ab istis novis accipiens regulas, quia et ista Dominus per parabolas enuntiavit quamvis ipse Christus esset finis illorum 46, id est ut in eo illa vetera complerentur, ut si ipse, in quo illa complentur et manifestantur per parabolas adhuc loquitur, donec eius passio velum discindat 47, ut nihil sit occultum quod non reveletur 48, multo magis illa quae ad commendandam tantam salutem tam longe de illo scripta sunt parabolis operta esse noverimus, quae Iudei cum ad litteram accipiunt, noluerunt esse docti in regno caelorum, neque transire ad Christum, ut auferretur velamen quod supra cor eorum positum est 49.
16. 1. [17.] Fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas, et sorores eius nonne omnes sunt apud nos? Unde ergo huic omnia ista? Et scandalizabantur in eo. Fratres apud Iudeos dici solere cognatos usque adeo probatur, ut non solum ex aequo generationis gradu, sicut sunt filii fratrum et sororum, qui etiam apud nos usitatissime fratres dicuntur, sed etiam avunculus et sororis filius, sicut sibi erant Iacob et Laban, fratres appellati inveniantur 50. Non ergo mirum est dictos esse fratres Domini ex materno genere quoscumque cognatos, cum etiam ex cognatione Ioseph dici potuerunt fratres eius ab eis qui illum patrem Domini esse arbitrabantur.
16. 2. Generalem iustitiam non violat quis nisi libidine transgressus fuerit aut placitum societatis humanae, sicut est furtum, rapina, adulterium, incestum et huiusmodi; aut naturam, sicut est contumelia, caedes, homicidium, concubitus masculorum vel pecorum; aut modum in concessis, sicut est servum amplius verberare quam oportet vel filium, edere vel bibere amplius quam oportet, cum ipsa coniuge concumbere amplius quam oportet, et similia.
16. 3. Bene intellegitur Spiritus Sanctus ideo primum linguarum donum dedisse hominibus 51, quae pacto et placito hominum institutae sunt, et forinsecus per sensus corporis consuetudine audiendi discuntur, ut eis ostenderet quam facile posset sapientes facere per sapientiam Dei quae in eis interna est.
16. 4. Item voluntas Verbi sempiterni stabilis est semper quia simul habet omnia: nostra autem voluntas ideo non stat, quia non habet simul omnia; ideo modo hoc, modo illud volumus. Item sic fuerunt in illo Verbo omnia quae facta sunt, et ipsa susceptio hominis sic ab eo praecognita est, quomodo si pictor velit pingere totam domum et cogitet vel noverit locum ubi etiam se pingere debeat: totum in arte habet et in praeparatione et in voluntate, quamvis certis et suis quaeque temporibus explicet. Sic omnis creatura et ipse homo qui eiusdem Sapientiae personam mystice et inenarrabili susceptione gestaturus erat in ipsa sapientia tamquam Dei arte sempiterna semper erat, quamvis suis quaeque temporibus efficiat, quae pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter 52 atque in se manens innovat omnia 53.
16. 5. Item quomodo quis velit velle mori, si sic velle mori pervenerat, qui iam habet sanam fidem et videt quo sibi perveniendum sit ad hoc iam proficit, ut libenter de hac vita discedat. Non enim hoc est videre quo sibi perveniendum sit, quod est etiam amare illud et ibi iam esse desiderare, quod in cuius animo effectum fuerit necesse est ut libenter moriatur. Frustra itaque dicunt quidam qui iam sanam fidem tenent ideo se nolle mori ut proficiant, cum ipse profectus eorum in eo profectu sit, ut mori velint. Si ergo verum loqui volunt, non dicant: Ideo mori nolo ut proficiam, sed: Ideo mori nolo quia parum profeci. Itaque mori nolle fidelibus non consilium est ut proficiant, sed indicium quod parum profecerint. Proinde quod nolunt ut perfecti sint, velint et perfecti sunt.