VI |
LIBER SEPTIMUS
QUAESTIONES IN IUDICES
A quo tempore incipiat liber Iudicum.
- In fine libri Iesu Nave breviter narrator porrexit historiam, quo usque filii Israel ad colendos deos alienos declinaverunt 1: in hoc autem libro ad ordinem reditur, quomodo consequentia gesta fuerint post mortem Iesu Nave. Non ergo ab illo tempore incipit liber, quo populus ad colenda simulacra defluxit; sed a prioribus interpositis temporibus, quibus ea gesta sunt, post quae ad illa pervenit.
De eo quod quaeritur quis sit dux ad bellandum..
- (1, 1-3) Et factum est postquam defunctus est Iesus, interrogabant filii Israel in Domino dicentes: Quis ascendet nobiscum ad Chananaeum dux ad bellandum in eo? Et dixit Dominus: Iudas ascendet; ecce dedi terram in manu ipsius. Hic quaeritur utrum aliquis homo Iudas vocabatur, an ipsam tribum, ita ut solet, sic appellavit. Sed illi qui interrogaverant Dominum, post mortem Iesu Nave ducem requirebant; unde putatur unius expressum hominis nomen. Verum, quia non solet duces nominare Scriptura cum constituuntur, nisi commemorata etiam origine parentum, et constat post Iesum duces habuisse populum Israel, quorum primus est Gothoniel filius Cenez; rectius intellegitur nomine Iudae, tribum Iuda fuisse significatam. Ab ipsa enim tribu voluit Dominus incipere conteri Chananaeos. Et cum populus de duce interrogasset, ad hoc valuit responsio Domini, ut scirent Deum noluisse ab universo populo bellari adversus Chananaeos. Dixit ergo: Iudas ascendet. Et sequitur Scriptura narrans: Et dixit Iudas ad Simeon fratrem suum: utique tribus ad tribum. Non enim adhuc vivebant illi filii Iacob qui dicti sunt Iudas et Simeon, inter caeteros fratres suos propriis nominibus appellati; sed dixit tribus Iuda ad tribum Simeon: Ascende mecum in sortem meam, et bellemus in Chananaeo, et ibo etiam ego tecum in sortem tuam. Manifestum est auxilium sibi tribum Iuda alterius tribus postulasse, quod redderet, cum et illi in sua sorte habere inciperent necessarium.
Quo tempore quod narratur de Caleb promittente filiam factum sit.
- (1, 9-12) Et dixit Caleb: Quicumque percusserit Civitatem litterarum, et ceperit eam, dabo ei filiam meam Axam uxorem. Iam hoc et in libro Iesu Nave commemoratum est 2: sed utrum Iesu vivente factum sit, et nunc per recapitulationem repetitum; an post eius mortem posteaquam dictum est: Iudas ascendet, et coepit Iudas debellare Chananaeos, in quo bello ista omnia gesta narrantur, merito quaeritur. Sed credibilius est post mortem Iesu factum, tunc autem per prolepsim, id est per praeoccupationem commemoratum, quemadmodum et alia. Nunc enim cum res gestae adversus Chananaeos tribus Iuda exponerentur, ita se narrationis ordo continet, inter caetera Iudae facta bellica, de quo post mortem Iesu dixerat Dominus: Iudas ascendet. Et postea descenderunt filii Iuda pugnare ad Chananaeum, qui habitabat in montana et austrum et campestrem. Et abiit Iudas ad Chananaeum inhabitantem in Chebron, et exiit Chebron ex adverso. Nomen autem erat Chebron Cariatharbocsepher, et percussit Sesi et Achiman et Cholmi filios Enach: et ascenderunt inde ad inhabitantes Dabir. Nomen autem Dabir quod erat ante Civitas litterarum. Et dixit Caleb: Quicumque percusserit Civitatem litterarum, et acceperit eam, dabo ei filiam meam in uxorem. Constat ergo ex hoc ordine gestarum rerum tam perspicuo, post mortem Iesu hoc esse factum. Tunc vero cum civitates datae ipsi Caleb commemorarentur, progressus ex occasione narrator, quod postea factum est praeoccupavit. Nec tamen frustra arbitror hoc de filia Caleb data in victoris praemium, bis numero Scripturam commemorare voluisse.
Quaestio de filia Caleb.
- (1, 14-15) Alia nascitur quaestio de filia Caleb, quod in libro Iesu Nave sic de illa dicitur: Et factum est, cum ingrederetur ipsa, et consilium habuit cum eo dicens: Petam patrem meum agrum. Et exclamavit de asino, et caetera: ubi agrum petiit a patre, atque concessus est 3. Hic autem: Et factum est, inquit, cum ingrederetur ipse, monuit eam Gothoniel, ut peteret a patre suo agrum. Sed in eo quod dictum ibi est, cum ingrederetur ipsa; et hic dictum est: cum ingrederetur ipse, nihil contrarium est: simul enim ingrediebantur viam. Quod vero ibi dictum est: consilium habuit cum eo, id est cum viro suo, dicens: Petam patrem meum agrum; et exclamavit de asino, et petiit; in eo quod habuit consilium, ibi monita est ut peteret: quorum alterum ibi dictum est, alterum hic. Utrumque autem ita diceretur: " Et consilium habuit cum eo dicens: Petam patrem meum agrum: ille autem monuit eam; et exclamavit de asino ". Porro autem quod ibi agrum refertur petiisse, nec nomen ipsius agri tacitum est; hic vero cum agrum petere monita fuerit a viro suo, non agrum petiisse dicitur, clamans de subiugali, quod ibi dictum est de asino, sed redemptionem aquae, eo quod in terram austri fuisset tradita; subiecitque Scriptura: Et dedit ei Caleb secundum cor eius redemptionem excelsorum et redemptionem humilium; quid sibi velit obscurum est: nisi forte ager ipse ideo petebatur, ut haberet de fructibus eius unde aquam redimeret, cuius inopia in illis regionibus erat, quo nupta ducebatur. Sed, dedit ei Caleb redemptionem excelsorum, et redemptionem humilium, non video quid subaudiamus, nisi fluentorum, excelsorum videlicet in montanis, humilium in campestribus sive in vallibus.
Cum omnis terra dicatur filiis Israel data, quomodo multae dicantur non datae.
- (1, 18-19) Et non haereditavit Iudas Gazam et finem eius, et Ascalonem et finem eius, et Accaron et finem eius, et Azotum et adiacentia eius. Et erat Dominus cum Iuda, et haereditavit montem, quoniam non potuit haereditare inhabitantes in valle, quoniam Rechab obstitit eis, et currus erant ei ferrei. Quod in libro Iesu Nave, cum illum locum tractarem, ubi scriptum est: Et dedit Dominus Israeli omnem terram 4, cum multas eius partes nondum possiderent, dixi ita posse intellegi omnem terram datam, quia ea quae data non est in possessionem, data est in quamdam exercitationis utilitatem 5: hoc multo evidentius hic apparet, quandoquidem commemorantur civitates quas non haereditavit Iudas, et dicitur: Et erat Dominus cum Iuda, et haereditavit montem, quoniam non potuerunt haereditare inhabitantes in valle. Quis enim non intellegat etiam hoc ipsum ad id pertinuisse, quod erat Dominus cum Iuda, ne totum repente obtinendo extolleretur? Quod enim adiungit, quoniam Rechab obstitit eis, et currus erant ei ferrei; quos currus timuerit, dictum est, non Dominus qui erat in Iuda, sed ipse Iudas: cur autem timuerit, cum quo Dominus erat, si quaeritur, hoc est quod prudenter intellegendum est, refringere Deum propitium etiam in cordibus suorum nimiae prosperitatis excessus, ut in usum eorum convertat inimicos, non solum quando vincuntur inimici, sed etiam quando metuuntur; illud ad commendandam largitatem suam, illud ad eorum reprimendam elationem. Nam utique inimicus sanctorum est angelus satanae; quem tamen sibi datum colaphizantem dicit Apostolus, ne magnitudine revelationum extolleretur 6.
Quomodo gesta tempore Iosue narrentur.
- (1, 20) Et dederunt Caleb Chebron, sicut locutus est Moyses; et haereditavit inde tres civitates filiorum Enach, et abstulit inde tres filios Enach. Iam hoc dictum est in libro Iesu Nave 7, quoniam illo vivo factum est; sed hic recapitulando commemoratum est, cum de tribu Iuda, unde fuit Caleb, Scriptura loqueretur.
Quomodo Hierusalem dicatur non devicta nec Iebusaeus cum prius contrarium dictum sit.
- (1, 21. 8) Quaeritur quomodo dictum sit: Et Iebusaeum habitantem in Ierusalem non haereditaverunt filii Beniamin, et habitavit Iebusaeus cum filiis Beniamin in Ierusalem usque in hodiernum diem, cum superius legatur eadem civitas a Iuda capta et incensa, interfectis in ea Iebusaeis? Sed cognoscendum est istam civitatem communem habuisse duas tribus, Iudam et Beniamin, sicut ostendit ipsa divisio terrarum, quae facta est a Iesu Nave 8. Ipsa est enim Iebus quae Ierusalem 9: ideo duae istae tribus remanserunt ad templum Domini, quando caeterae, excepta Levi quae sacerdotalis fuit et terras in divisionem non accepit, separaverunt se a regno Iuda cum Ieroboam 10. Intellegendum est ergo a Iuda quidem civitatem captam et incensam, interfectis eis qui illic reperti fuerant: sed non omnes Iebusaeos esse extinctos; sive quia erant extra illam civitatem, sive quia fugere potuerunt: quos reliquos Iebusaeos admissos esse a filiis Beniamin, quibus cum Iuda erat civitas illa communis, in ea simul habitare. Quod ergo dictum est: Non haereditaverunt Iebusaeum filii Beniamin, intellegendum est quod nec tributarios eos facere potuerunt, sive voluerunt. Aut certe non haereditavit Iebusaeum, dictum est, quia non sine illo tenuit terram quae ab illo possidebatur.
Quomodo Bethsan dicatur Scytharum civitas.
- (1, 27) Et non haereditavit Manasses Bethsan, quae est Scytharum civitas. Ipsa hodie perhibetur Scythopolis dici. Potest autem movere, quomodo in illis partibus multum ab Scythia diversis potuerit esse Scytharum civitas. Sed similiter potest movere, quomodo tam longe a Macedonia Macedo Alexander condiderit Alexandriam civitatem; quod utique fecit longe lateque bellando: ita etiam, cum Scythae aliquando bellando in longinqua progrederentur, istam condere potuerunt. Nam legitur in historia gentium, universam pene Asiam Scythas aliquando tenuisse, cum regi Aegyptiorum illi qui eis ultro bellum indixerat, irent obviam, quorum adventu territus, in suum se regnum recepit.
De filiabus Bethsan.
- (1, 27) Et non haereditavit Manasses Bethsan, quae est Scytharum civitas, neque filias eius. Filias eius dicit civitates quas ipsa quasi metropolis instituerat.
Quomodo repetatur quod in libro Iosue dictum est.
- (1, 28) Et factum est, quando praevaluit Israel, et posuit Chananaeum in tributarium et auferens non abstulit eum. Iam tale aliquid dictum est in libro Iesu Nave, pene ipsis verbis 11. Proinde aut hic per anacephalaeosim dicitur, aut illic per prolepsim dictum est; id est, aut hic recapitulando, aut illic praeoccupando.
Quomodo quod sequitur similiter repetitum sit.
- (1, 34) Et contribulavit Amorrhaeus filios Dan in monte, quoniam non permisit eos descendere in vallem. Et hoc similiter, aut in libro Iesu Nave praeoccupando commemoratum est 12, aut hic recapitulando.
Quomodo dicitur de monte plorationis et quae sequuntur an praeoccupando dicantur.
- (2, 1) Et ascendit angelus Domini super Clauthmontem. Scriptor libri hoc nomine appellavit locum, quia postea scripsit: nam quando angelus Domini super eum ascendit, nondum sic appellabatur. A ploratione quippe nomen accepit, eo quod graece ploratio dicitur. Ibi enim populus flevit, cum audisset ab hoc angelo verba Domini vindicantis in eos, quod inobedientes fuissent, quia non exterminaverunt populos secundum praeceptum eius, quibus praevaluerunt, eligentes eos facere tributarios 13, quam interimere et perdere, quemadmodum iusserat Dominus 14. Quod sive contempto Dei mandato, sive timore fecerint, ne hostes adversum se acrius pugnare pro salute obtinenda, quam pro tributo non dando cogerent, sine dubio peccaverunt, vel spernendo quod divinitus imperatum est, vel non praesumendo quod eos posset, qui imperaverat, adiuvare. Quod ideo per Iesum noluit eis dicere (si tamen adhuc eo vivente iam coeperat fieri, et non potius praeoccupando commemoratum fuerat quod illo mortuo fieri coepit), quia hoc omnibus voluit exprobrare per angelum: nondum autem omnes id fecerant vivente Iesu, etsi aliqui forte iam coeperant. Credibilius est tamen nihil tale fieri coeptum vivente Iesu Nave, tantumque terrarum sub illo tenuisse filios Israel, quantum eis ad considendum sufficeret, quamvis in sortibus suis haberent unde crescendo et convalescendo adhuc adversarios exterminarent. Proinde post mortem Iesu, posteaquam praevaluerunt ut hoc possent facere, maluerunt eos habere tributarios secundum voluntatem suam, quam interimere et perdere secundum voluntatem Dei: propter hoc ad eos corripiendos angelus missus est. Quod vero commemoratum est in libro Iesu Nave 15, magis existimo praeoccupando commemoratum, quod post eius mortem vel futurum esse iam ipse noverat prophetico spiritu, si ab illo liber conscriptus est, qui appellatur Iesu Nave; vel si ab alio scriptus est, iam factum esse sciebat post mortem Iesu, quod in illo libro praeoccupando commemoravit.
An dici possit etiam de ira Dei quaedam pervenire peccata ex verbis angeli comminantis.
- (2, 3) Quid est quod angelus Domini inter caetera divinae comminationis dicit: Non adiiciam transmigrare populum quem dixi eiicere; non auferam eos a facie vestra: et erunt vobis in angustias, et dii eorum erunt vobis in scandalum 16; nisi ut intellegamus nonnulla etiam de ira Dei venire peccata? Ut enim dii gentium, inter quas non a se exterminatas Israelitae habitare voluerunt, essent eis in scandalum, id est, facerent eos scandalizari in Domino Deo suo, eoque offenso vivere, indignans hoc comminatus est Deus; quod certe manifestum est magnum esse peccatum.
Quomodo per recapitulationem populus dicatur ire quisque in domum suam.
- (2, 6. 8) Et dimisit Iesus populum, et abierunt filii Israel unusquisque in domum suam, et unusquisque in haereditatem suam, haereditare terram. Hoc per recapitulationem iterari nulla dubitatio est 17. Nam et mors ipsius Iesu Nave etiam in hoc libro commemoratur, ut tamquam ab exordio cuncta breviter insinuarentur, ex quo eis Dominus dedit terram, et quemadmodum sub ipsis iudicibus vixerint, quaeve perpessi sint; atque iterum reditur ad ipsorum iudicum ordinem, ab eo qui primus est constitutus.
Quomodo exponatur: non scierunt Dominum.
- (2, 10) Et surrexit generatio altera post eos, qui non scierunt Dominum, et opera eius quae fecit Israel. Exposuit quomodo dixerit: non scierunt Dominum; in illis videlicet praeclaris et mirabilibus operibus, per quae factum est ante illis ut Israel sciret Dominum.
Quomodo nomina idolorum accipi debeant.
- (2, 13) Et servierunt Baal et Astartibus. Solet dici Baal nomen esse apud gentes illarum partium Iovis, Astarte autem Iunonis, quod et lingua punica putatur ostendere. Nam Baal Punici videntur dicere Dominum; unde Baalsamen, quasi Dominum coeli intelleguntur dicere: Samen quippe apud eos coeli appellantur. Iuno autem sine dubitatione ab illis Astarte vocatur. Et quoniam istae linguae non multum inter se differunt, merito creditur hic de filiis Israel hoc dicere Scriptura, quod Baal servierunt et Astartibus, quia Iovi et Iunonibus. Nec movere debet quod non dixit Astarti, id est Iunoni; sed tamquam multae sint Iunones, pluraliter hoc nomen posuit. Ad simulacrorum enim multitudinem referri voluit intellectum, quoniam unumquodque Iunonis simulacrum Iuno vocabatur; ac per hoc tot Iunones, quot simulacra intellegi voluit. Varietatis autem causa existimo Iovem singulariter, Iunones pluraliter commemorare voluisse. Nam eadem causa plurium simulacrorum etiam Ioves pluraliter dici possent. Hoc autem, id est, nomine plurali Iunones, in graecis secundum Septuaginta reperimus, in latinis autem singulariter erat. Quorum in illo qui non habebat Septuaginta interpretationem, sed ex hebraeo erat, Astaroth legimus; nec Baal, sed Baalim. Quod si forte aliud in hebraea vel syra lingua nomina ista significant, deos tamen alios fuisse constat et falsos, quibus Israel servire non debuit.
Quomodo dicatur: Et vendidit...
- 1. (2, 14. 20-23; 3, 1-4) Et vendidit eos in manu inimicorum suorum in circuitu. Quaeri solet quare dixerit, vendidit, tamquam aliquod pretium intellegatur datum. Sed et in Psalmo legitur: Vendidisti populum tuum sine pretio 18; et apud prophetam: Gratis venditi estis, et non cum argento redimemini 19. Quare ergo venditi, si gratis et sine pretio, et non potius donati? An forte Scripturarum locutio est, ut venditus etiam qui donatur dici possit? Hic autem sensus est optimus in eo quod dictum est: Gratis venditi estis; et: Vendidisti populum tuum sine pretio: quia illi quibus tradidisti populum, impii fuerunt, non Deum colendo tradi sibi illum populum meruerunt, ut ipse cultus tamquam pretium videretur. Quod vero dictum est: Neque cum argento redimemini; non ait: Neque cum pretio, sed: Neque cum argento; ut pretium redemptionis intellegamus, quale dicit apostolus Petrus: Non enim argento et auro redempti estis, sed pretioso sanguine Agni immaculati 20. In argento enim propheta omnem pecuniam significavit, ubi ait: Non cum argento redimemini; quoniam pretio quidem sanguinis Christi, non tamen pretio pecuniario fuerant redimendi.
- 2. In eo quod Dominus dicit: Et ego non apponam auferre virum a facie ipsorum de gentibus quas reliquit Iesus filius Nave, et dimisit ad tentandum in eis Israel, si observabunt viam Domini abire in ea, quemadmodum custodierunt patres eorum, an non: et dimisit Dominus gentes has, ut non auferret illas tunc; et non tradidit illas in manu Iesu, satis ostenditur causa, quare non Iesus omnes illas gentes bellando deleverit; quia hoc si fieret, non essent in quibus isti probarentur. Poterant autem esse ad utilitatem ipsorum, si tentati in eis, non reprobi invenirentur; eisque talibus inventis, quales eos esse debere praeceperat Dominus, iam gentes illae auferrentur a facie eorum, si ita viverent, nec bellis eos exerceri oporteret. Verba enim Domini huc usque accipienda sunt: Propter quod tanta dereliquit gens haec testamentum meum, quod mandavi patribus eorum, et non obedierunt voci meae: et ego non apponam auferre virum a facie ipsorum, id est adversarium. Caetera vero verba scriptoris sunt, exponentis unde dixerat Dominus non se ablaturum virum de gentibus quas reliquit Iesus filius Nave. Deinde subiungens qua causa dereliquerit: Et dimisit, inquit, ad tentandum Israel, si observent viam Domini abire in ea, quemadmodum custodierunt patres eorum, an non; eos volens intellegi patres custodisse viam Domini, qui fuerunt cum Iesu, id est eo tempore quo ille vivebat. Generationem quippe alteram superius 21 retulit surrexisse post illos, qui vixerunt cum Iesu, et ab ipsis coepisse transgressiones quae offenderunt Dominum; pro quibus tentandis, id est probandis, relictae fuerant gentes, nec exterminatae per Iesum.
- 3. Deinde ne putaretur hoc Iesus consilio suo tamquam humano egisse, ut gentes illae relinquerentur, subiungit Scriptura: Et dimisit Dominus gentes has, ut non auferret illas celeriter; et non tradidit eas in manu Iesu. Deinde sequitur: Et hae gentes quas reliquit Iesus, ut tentaret in eis Israel, omnes qui nescierunt omnia bella Chanaan: verum, propter generationes filiorum Israel, docere illos bellum. Erat ergo ista causa in eorum tentatione, ut bellare discerent; id est, ut tanta pietate et obedientia legis Dei bellarent, quanta patres eorum qui Domino Deo etiam bellando placuerunt: non quia optabile aliquid est bellum, sed quia pietas laudabilis est in bello. Quod autem sequitur: Verum qui ante illos nescierunt illas; quid, nisi gentes vult intellegi, quas nescierunt bellando qui fuerunt ante istos; quorum tentationi, hoc est probationi relictae sunt? Deinde commemorans quae sint: Quinque, inquit, satrapias alienigenarum; quas in libris Regnorum manifestius exprimit 22. Satrapiae autem dicuntur quasi parva regna, quibus satrapae praeerant: quod nomen in illis partibus cuiusdam honoris est, sive fuit. Et omnem, inquit: Chananaeum, et Sidonium, et Evaeum inhabitantem Libanum, ante montem Hermon usque ad Laboemath: et factum est, ut tentaretur in ipsis Israel; tamquam diceret: Hoc autem factum est, ut tentaretur in ipsis Israel: scire si audient mandata Domini; non ut sciret Deus omnium cognitor, etiam futurorum 23, sed ut scirent ipsi, et sua conscientia vel gloriarentur, vel convincerentur utrum audirent mandata Domini, quae mandavit patribus eorum in manu Moysi. Quoniam ergo manifestati sibi sunt non se obedisse Deo, in iis gentibus quae ad eorum tentationem, id est exercitationem atque probationem, fuerant derelictae; propterea dixit Deus vel illa in quibus aperte missus angelus et locutus expressius est, vel paulo ante, ubi ait: Propter quod tanta dereliquit gens haec testamentum meum, quod mandavi patribus eorum, et non obedierunt voci meae: et ego non apponam auferre virum a facie ipsorum.
- 4. Dictum est autem in Deuteronomio ex persona Dei loquentis de istis gentibus adversariis: Non eiiciam illos in anno uno, ne fiat terra deserta, et multiplicentur in te bestiae ferae: paulatim eiiciam illos, donec multiplicemini, et crescatis et haereditetis terram 24. Poterat hanc promissionem suam servare Dominus erga obedientes, ut exterminatio gentium illarum, crescentibus Israelitis partibus fieret, cum eorum multitudo terras unde adversarii exterminarentur desertas esse non sineret. Quod autem ait: ne multiplicentur in te bestiae ferae, mirum si non bestiales quodammodo cupiditates et libidines intellegi voluit, quae solent de repentino successu terrenae felicitatis existere. Neque enim Deus homines exterminare poterat, et bestias non poterat, vel perdere, vel nasci potius non permittere.
De verbis: Et excitavit Dominus salvatorem Israel...
- (3, 9) Et excitavit Dominus salvatorem Israel, et salvavit eos. Deinde velut quaereretur quem salvatorem: Gothoniel, inquit, filium Cenez. Accusativum enim casum hic debemus accipere, tamquam diceretur Gothonielem. Advertendum est autem quod salvatorem dicat etiam hominem, per quem Deus salvos faciat. Nam clamaverunt filii Israel ad Dominum: et excitavit Dominus salvatorem Israel, et salvavit eos, Gothoniel filium Cenez, fratrem Caleb iuniorem ipsius: et exaudivit eos. Inter illa autem quae appellantur , hoc genus rarum est, quoniam habet et illud quod Graeci vocant . Quod enim ait postea: et exaudivit eos, si prius ponatur, fit sermo lucidior. Nam ordo est: Et clamaverunt filii Israel ad Dominum, et exaudivit eos, et excitavit Dominus salvatorem Israel. Deinde quod hic interpositum est: et salvavit eos, et postea dictum est: Gothoniel, aut Gothonielem filium Cenez, si ita diceretur, planius fieret: Et excitavit Dominus salvatorem Israel Gothoniel filium Cenez, et salvavit eos.
Quomodo XL annis terra quievisse dicatur.
- (3, 11) Quadraginta annos quievisse terram promissionis a bellis sub Gothoniele iudice Scriptura testatur: quantum temporis primordia Romani imperii sub Numa Pompilio tantummodo rege pacata habere potuerunt.
An Aod mentitus sit quando occidit Eglom.
- (3, 19-20) Quaeri potest utrum mentitus fuerit Aod iudex, quando occidit Eglom regem Moab. Cum enim solus soli insidiaretur ut eum percuteret, hoc illi ait: Verbum occultum mihi est ad te, rex; ut ille a se omnes qui cum illo fuerant removeret. Quod cum factum esset, iterum dixit Aod: Verbum Dei mihi ad te, rex. Sed potest non esse mendacium, quandoquidem verbi nomine solet etiam factum appellare Scriptura; et revera ita erat. Quod autem dixit: Verbum Dei, intellegendum est hoc illi Deum ut faceret praecepisse, qui eum populo suo excitaverat salvatorem, sicut illis temporibus talia fieri divinitus oportebat.
Quomodo rex Eglon dicatur esse exilis valde.
- (3, 17. 22) Merito quaeritur quomodo fuerit exilis valde rex Eglom, et concluserunt adipes vulnus, quando percussus est. Sed intellegendum est ea locutione dictum, quae solet a contrario intellegi, sicut dicitur lucus, quod minime luceat; et abundare respondetur, quod non est; et benedixit regi, pro maledixit, sicut scriptum est in Regnorum libro de Nabuthe 25. Nam in ea interpretatione quae non secundum Septuaginta, sed ex hebraeo est, ita invenimus: Erat autem Eglom crassus nimis.
Quomodo sequentia recapitulando dicantur.
- (3, 23) Et exiit Aod foras et transiit observantes, et clausit ianuas domus superioris super eum, et coarctavit. Hoc recapitulando dictum est, quod fuerat praetermissum. Nam prius hoc fecisse intellegendum est, et sic de superioribus descendisse, et transiisse observantes.
Quomodo pueri regis Eglom clavi aperuerint quod Aod clavi non clauserat.
- (3, 25) Quomodo pueri regis Eglom clavi aperuerint quod Aod clavi non clauserat, potest movere: aut si ille clavi clauserat, quomodo secum eam non auferret, ut isti nec clavi aperire possent. Proinde aut alia clavis allata est, aut tale clusurae genus fuit quod sine clavi posset claudi, nec sine clave aperiri. Nam sunt quaedam talia, sicut ea quae veruclata dicuntur.
Sub Aod LXXX annos pacem habuit Israel.
- (3, 30) Sub iudice Aod octoginta annos pacem habuit Israel in terra promissionis, duplicato scilicet tempore quam fuit memorabile sub Romanorum rege Numa Pompilio.
De iudice Samegar.
- (3, 31) Et post eum surrexit Samegar filius Anath, et percussit alienigenas in sexcentos viros praeter vitulos boum; et salvavit Israel. Quomodo post Aod iste pro Israel pugnaverit, et dictus sit salvasse Israel, potest esse quaestio. Non enim rursus fuerant captivati, vel iugo servitutis innexi. Sed intellegendum ita dictum: salvavit, non quia nocuerit aliquid hostis, sed ne permitteretur nocere; quem credendum est bello coepisse tentare, et huius victoria fuisse depulsum. Sed quid sibi velit quod addidit: praeter vitulos boum, obscurum est. An forte et boum stragem pugnando fecit, et ita dictum est eum occidisse sexcentos viros, praeter illud quod fecit de bobus occisis? Sed quare vitulos? An graecae locutionis consuetudo est, etiam vitulos eos appellare, qui grandes sunt? Nam ita loqui vulgo in Aegypto perhibentur; sicut apud nos pulli appellantur gallinae cuiuslibet aetatis. Non autem habet interpretatio ex hebraeo, praeter vitulos boum, sicut ista quae secundum Septuaginta est: sicut habet illa ex hebraeo, vomere occisos sexcentos viros, quod ista non habet.
Quid est quod respondit Barac Debborae.
- (4, 8) Quid est quod respondens Barac Debborae ait: Si ibis, ibo; et si non ieris mecum, non ibo: quoniam nescio diem in qua prosperat angelum Dominus mecum; quasi a prophetissa diem audire non potuerit? nec illa diem respondit, sed perrexit cum illo. Et quid est: prosperat angelum Dominus mecum? An hic demonstratum est, quia et Angelorum actus prosperantur, id est adiuvantur a Domino, ut feliciter cedant? an locutionis est: prosperat angelum mecum, id est, facit mecum prospera per angelum?
Quomodo pavefecit Dominus Sisaram.
- (4, 15) Et pavefecit Dominus Sisaram et omnes currus eius. Ecce quemadmodum commendat Scriptura agere Deum in cordibus, ut det exitum rebus, quem constituit. Utique enim pavefecit vel obstupefecit Sisaram, ut traderet eum.
De Barac quomodo intravit ad Iahel.
- (4, 22) Ubi Iahel mulier quae occidit Sisaram, cum locuta esset ad Barac qui eum quaerebat, scriptum est de ipso Barac, quia intravit ad eam: animadvertendum est non esse consequens ut cum Scriptura dicit de viro quod intravit ad aliquam feminam, iam etiam concubuisse credatur. Assidue quippe sic loquitur Scriptura: intravit ad eam, ut nolit intellegi nisi quod ei mixtus sit. Hic ergo proprie dictum est: intravit ad eam, id est in domum eius intravit, non ut per haec verba intellegatur concubitus.
Ordo verborum in cantico Debborae obscuritatem facit et movet quaestionem.
- (5, 7-8) In cantico Debborae dicitur: Defecerunt habitantes in Israel, defecerunt donec surrexit Debbora, donec surrexit mater in Israel, elegerunt ut panem hordeaceum deos novos: tunc expugnaverunt civitates principum. Hic intermixtus ordo verborum obscuritatem facit, et quaestionem movet. Quomodo enim intellegatur: Elegerunt ut panem hordeaceum deos novos, tunc expugnaverunt civitates principum; quasi tunc eis faverit Deus ad expugnandas civitates principum, quando elegerunt ut panem hordeaceum deos novos? Sed in aliis iam Scripturarum locis saepe didicimus quemadmodum fiant hyperbata; quorum directione cum verba ad ordinem redeunt, sensus explanatur. Iste ergo est ordo: Defecerunt habitantes in Israel; defecerunt, elegerunt ut panem hordeaceum deos novos, donec surrexit Debbora, donec surrexit mater in Israel: tunc expugnaverunt civitates principum.
De verbis: Elegerunt ut panem hordeaceum deos novos.
- (5, 8) Quaeri potest quomodo dictum sit: Elegerunt ut panem hordeaceum deos novos; cum panis hordeaceus quamvis sit in comparatione triticei panis abiiciendus, tamen etiam ipse pascat, et vitale alimentum sit: dii autem novi, quos dicuntur elegisse, qui defecerunt a Deo vivo, non possunt in alimentis animae deputari, sed potius in venenis. An hactenus accipienda est similitudo, quatenus valet, ut propter hoc solum dictum intellegatur, quia sicut plerumque fastidio fit, ut eligenda reiiciantur, et aspernanda delectent; ita vitio pravae voluntatis tamquam languore fastidii, cum esset Deus eorum verus, in falsis elegerunt nihil aliud quam novitatem spreta veritate; atque ita cibum mortiferum tamquam panem hordeaceum elegerunt, non se arbitrantes inde perituros, sed etiam inde vitam velut esca innoxia licet viliore sumpturos? Secundum opinionem ergo eorum similitudo posita est, animique languorem, non secundum veritatem. Nam dii illi novi nullis sunt cibis vitalibus comparandi.
Cur non exprimatur nomen prophetae qui dicitur missus a Deo ad populum.
- (6, 7-8. 11) Et factum est, quando clamaverunt filii Israel ad Dominum propter Madian, et misit Dominus virum prophetam ad filios Israel, et dixit eis. Cur non dicatur nomen huius prophetae, quod valde Scripturis inusitatum est, latens causa est; non tamen nullam esse arbitror. Sed quia post verba quibus exprobravit inobedientiam populo, sequitur Scriptura dicens: Et venit angelus Domini, et sedit sub quercum, quae erat in Ephra 26: non absurde intellegitur iste angelus significatus nomine viri, ut posteaquam haec verba dixit, venerit ad quercum memoratam, et ibi sederit. Nomine enim virorum solere appellari Angelos notum est 27: quamvis eum qui esset angelus, appellatum esse prophetam, non facile nec evidenter occurrat: eum sane qui propheta esset, dictum angelum legimus 28: sed si Angelorum dicta prophetica nota sunt, id est quibus futura praenuntiaverunt; cur non possit angelus prophetae nomine nuncupari? Verumtamen, ut dixi, expressum et manifestum de hac re testimonium non occurrit.
Verba angeli ad Gedeon.
- (6, 12) Quod angelus dicit ad Gedeon: Dominus tecum potens in fortitudine, nominativus casus est, non vocativus. Hoc est: Dominus potens tecum est; non, tu potens.
Ex auctoritate Dei angelus loquitur.
- (6, 14) Advertendum est dixisse angelum tamquam ex Domini auctoritate: Nonne ecce misi te? cum loqueretur ad Gedeon. Quis enim eum misit, nisi qui ad eum angelum misit? Debbora vero non ait ad Barac: Nonne mandavi tibi? Sed ait: Nonne mandavit Dominus Deus Israel tibi? 29 Hic autem non dictum est: Nonne ecce misit te Dominus? sed: Nonne ecce misi te?
De eo quod respondet Gedeon ad angelum.
- (6, 15) Ubi respondet Gedeon ad angelum: In me, Domine; hoc est: In me intende: In quo salvabo Israel? ecce mille mei humiliores in Manasse: intellegitur praepositus fuisse mille hominum, quos graece appellat Scriptura? an quid aliud?
De eo quod Gedeon non ait angelo.
- (6, 18-22) Animadvertendum est quod Gedeon non ait angelo: Offeram tibi sacrificium; sed ait: Offeram sacrificium meum, et ponam in conspectu tuo. Unde intellegendum est non eum angelo, sed per angelum sacrificium offerre voluisse. Quod et ipse angelus evidenter ostendit, qui non ab eo sacrificium tamquam sibi sumpsit; sed ait illi: Accipe carnes et azymos, et pone ad petram illam, et ius effunde. Et cum hoc fecisset Gedeon, extendit angelus Domini summum virgae quae erat in manu eius, et tetigit carnes et azymos; et accensus est ignis de petra, et comedit carnes et azymos. Ita etiam ipse Angelus in sacrificio quod obtulit Gedeon, officium ministrantis implevit: ignem quippe homo minister ut homo sine miraculo subiecisset, quem mirabiliter ut angelus iste subiecit. Denique tunc cognovit Gedeon quod Angelus Domini esset: nam hoc Scriptura continuo subdidit: Et vidit Gedeon quoniam angelus Domini est 30. Prius ergo tamquam cum homine loquebatur, quem tamen hominem Dei credidit, ut coram ipso sacrificium vellet offerre, velut adiuvandus eius praesentia sanctitatis.
Quare Gedeon ausus fuerit offerre sacrificium Deo praeter locum ubi iusserat Deus.
- (6, 20) Quaeri potest quare Gedeon ausus fuerit sacrificium offerre Deo praeter locum ubi iusserat Deus? Praeter tabernaculum quippe suum Deus prohibuerat sacrificari sibi 31; cui tabernaculo templum postea successit: tempore autem quo fuit Gedeon, tabernaculum Dei erat in Silo; atque ideo illic tantum legitime posset sacrificari. Sed intellegendum est quod illum angelum primo prophetam putaverat, et tamquam Deum in illo consuluerat de offerendo sacrificio: quod ille si prohibuisset, non utique fieret; sed quoniam approbavit, et ut fieret annuit, Dei auctoritatem Gedeon in faciendo secutus est. Ita quippe Deus legitima illa constituit, ut leges non sibi, sed hominibus daret. Unde quodcumque praeter illa ipse praecepit, non a transgressoribus, sed potius a piis et obedientibus impletum intellegendum est: sicut Abraham de immolando filio 32. Nam et sic Elias extra tabernaculum Domini ad convincendos sacerdotes idolorum sacrificavit 33: quod ex praecepto Domini fecisse intellegendus est, qui ei tamquam prophetae revelatione atque inspiratione iussit ut faceret. Quamquam tanta consuetudo praeter tabernaculum sacrificandi crebuerat, ut etiam Salomon in excelsis sacrificasse inveniatur, nec eius sacrificium fuisse reprobatum 34. Et tamen notantur reges, qui inter opera laudabilia sua non destruxerunt excelsa, ubi contra Legem Dei populus sacrificare consueverat: et qui destruxit, maiore praedicatione laudatur. Ita Deus consuetudinem populi sui, qua praeter eius tabernaculum, tamen non diis alienis offerebant, sed Domino Deo suo, sustinebat potius quam vetabat, etiam sic exaudiens offerentes. Hoc autem quod Gedeon fecit, quis non intellegat per angelum procuratum, ut prophetice fieret, in qua prophetia petra illa commendaretur? Cui quidem petrae non sacrificatum est, sed de illa ignis commemoratur exiisse, quo sacrificium consumeretur. Sive enim per aquam, quam percussa petra effudit in eremo 35, sive per ignem, donum Spiritus Sancti significatur, quod ditissime Dominus Christus effudit super nos. Nam et in Evangelio significatum est hoc donum per aquam, ubi ipse Dominus ait: Si quis sitit, veniat et bibat: qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae; ubi Evangelista subiunxit: Hoc autem dicebat de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum 36. Significatum est et per ignem, ubi veniente illo super congregatos legitur: Visae sunt illis linguae divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum 37: et ipse Dominus ait: Ignem veni mittere super terram 38.
An utrumque positum putetur manu et lingua dicendo: lambuerunt trecenti viri.
- (7, 6) Et factus est numerus eorum qui lambuerunt manu sua, lingua sua, trecenti viri. Plerique latini codices non habent: manu sua, sed tantummodo: lingua sua, quoniam sic intellexerunt quod supra dictum est: sicut canes: graecus autem habet utrumque: manu sua, lingua sua, ut intellegatur quod manu aquam raptam in os proiiciebant; et hoc erat simile bibentibus canibus, qui non ore apposito, sicut boves, aquam ducunt quam bibunt, sed lingua in os rapiunt, sicut etiam isti intelleguntur fecisse, sed cum manu in os aquam proiicerent, quam lingua exciperent. Nam et interpretatio ex hebraeo planius id habet his verbis: Fuit itaque numerus eorum qui manu in os proiiciente aquam lambuerant, trecenti viri. Neque enim solent homines ita bibere, ut sine ope manus, lingua, sicut canes, aquam hauriant: aut vero istis praeceptum fuerat ut hoc facerent: sed cum ad bibendum descendissent ad aquam, multi genu flexo biberunt, quod facilius et minore labore fieret; pauci vero quia non flexo genu se incurvaverunt, ut canes biberunt, sed aquam manu in os iactam. Quorum numerus, quia trecenti erant, signum insinuat crucis propter litteram T graecam, qua iste numerus significatur; per quam etiam gentes magis in crucifixum credituras praefiguratum est, quod littera graeca est. Unde Graecorum nomine Apostolus omnes gentes significat, cum dicit: Iudaeo primum et Graeco 39, et: Iudaeis et Graecis 40; saepe ita commemorans circumcisionem et praeputium, quod in linguis gentium graeca ita excellat, ut per hanc omnes decenter significentur. Iste numerus et in vernaculis Abrahae animadvertendus est, per quos fratrem ab hostibus liberavit, quando eum Melchisedech in magno mysterio benedixit. Quod enim exuberant illic decem et octo (nam trecenti decem et octo fuisse referuntur 41); videtur mihi significatum quo etiam tempore fieret, id est tertio, quod futurum erat sub gratia. Nam primum est ante Legem, secundum sub Lege, tertium sub Gratia. Singula vero tempora senario numero significata sunt propter perfectionem: nam ter seni, decem et octo sunt. Unde et illa mulier decem et octo annos habebat in infirmitate, quam curvam Salvator cum invenisset, erexit, et a diaboli alligamento, ut Evangelium indicat, solvit 42. Nam quod ita isti probati sunt, per quos vinceret Gedeon, ut similes in bibendo canibus dicerentur, significat quod contemptibilia et ignobilia elegit Dominus 43: pro contemptu enim habetur canis. Unde dicit: Non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus 44: et David ut se tamquam contemptibilem abiiceret, canem se appellavit loquens ad Saul 45.
Quomodo Gedeon dicitur descendisse in partem quinquaginta ipse et puer eius, etc.
- (7, 11) Quid sibi vult quod scriptum est de Gedeon: Descendit ipse, et Phara puer eius, in partem quinquaginta, qui erant in castris: quod latini quidam codices habent: in eam partem in qua erant quinquageni custodes in castris; alii vero: in partem quinquagesimam in castra? Obscurum quippe dictum plures sententias interpretum fecit. Sed aut ea pars castrorum erat, quam servabant quinquaginta custodes; aut, si quinquageni intellegendi sunt circumquaque servasse, in unam partem isti descenderunt ubi erant quinquaginta.
Quid mensa panis hordeacei.
- (7, 13) Quod ille qui proximo suo somnium narravit, quod audivit Gedeon, ut de victoria futura confirmaretur, dixit se vidisse mensam panis hordeacei, volventem in castris, et percutientem tabernaculum Madian, et subvertentem; hoc intellegendum arbitror quod de canibus 46, quia per contemptibilia mundi (quod significat mensa panis hordeacei) Salvator superbos fuerat confusurus 47.
Quid quod exclamari iussit Gedeon.
- (7, 20) Quod exclamari iussit Gedeon a trecentis suis: Gladius Domino et Gedeon, id est huic Gedeon, hoc significat, quod gladius id erat operaturus quod Domino placeret et Gedeon.
Quid sit Ephod.
- 1. (8, 26-27) Quaeri solet quid sit Ephud, vel Ephod: quod quidem si sacerdotale est indumentum, quod plerique dicunt, vel potius superindumentum, quod graece dicitur, vel quod magis superhumerale interpretari latine potest; merito movet quomodo de tanto auro Gedeon id fecerit. Nam ita scriptum est: Et factum est pondus inaurium aurearum quas petierat, sicli mille septingenti auri, praeter brachialia et torques et operimenta purpurea, quae erant super reges Madian, praeter torques quae erant in cervicibus camelorum ipsorum: et fecit illud Gedeon in ephud, et statuit illud in civitate sua in Ephra; et fornicatus est omnis Israel post illud ibi; et factum est Gedeon et domui eius in scandalum. Quomodo ergo ista vestis de tanto auro fieri potuit? Nam et mater Samuelis fecit filio suo, sicut legimus, ephud bar, quod nonnulli interpretati sunt ephud lineum, quando eum dedit Domino in templo nutriendum 48: ubi evidentius apparet hoc genus esse indumenti. An ideo dictum est: statuit illud in civitate sua, ut hinc intellegeretur aureum fuisse factum? Non enim dictum est: posuit, sed: statuit; quoniam ita erat solidum et validum ut statui posset, hoc est, positum stare.
- 2. Hoc ergo illicitum cum fecisset Gedeon, fornicatus est post illud omnis Israel, id est, sequendo illud contra Legem Dei: ubi non frustra quaeritur, cum idolum non fuerit, id est, cuiusquam Dei falsi et alieni simulacrum, sed ephud, id est, unum de sacramentis tabernaculi quod ad vestem sacerdotalem pertineret, quomodo fornicationem Scriptura dicat populi ista sectantis atque venerantis. Ideo scilicet quod praeter tabernaculum Dei, ubi erant ista quae ibi fieri iusserat Deus, extra simile aliquid fieri fas non erat. Ideo sequitur et dicit Scriptura: Et factum est Gedeon et domui eius in scandalum, id est, ut ab offenso Deo discederet: quia et hoc quoddam genus idoli quodam modo erat, quod extra Dei tabernaculum quodlibet manufactum pro Deo coleretur; cum illa ipsa quae iussa sunt in tabernaculo fieri ad Dei potius cultum referrentur, quam pro Deo aliquid eorum, aut pro Dei simulacro colendum haberetur.
- 3. Quamquam per ephud vel ephod, ea locutione quae significat a parte totum, omnia possint intellegi quae constituit Gedeon in sua civitate, veluti ad colendum Deum similia tabernaculo Dei: et propterea per hoc, quia hoc est sacerdotalis honoris insigne, quod saepe Scriptura commemorat 49; ut hoc sit peccatum Gedeon, quod extra Dei tabernaculum fecerit aliquid simile, ubi coleretur Deus: non quod solido auro velut adorandum constituerit ephud; sed quod ex auro ipso, quod esset de praeda, fecerit ea quae pertinerent ad ornamenta vel instrumenta sacrarii, quae omnia per ephud significata sunt, propter excellentiam, ut dixi, vestis sacerdotalis. Nam et ipsum ephud non quidem ex auro solo fieri praeceptum est, si hoc est superhumerale sacerdotalis vestis: verumtamen etiam aliquid auri habet. Nam ex auro et hyacintho et purpura et coccino et bysso ut fieret, divinitus imperatum est 50: sed quia hoc ita posuerunt Septuaginta interpretes, ut commemoratis omnibus quae de spoliis acceperat Gedeon, inferrent: Et fecit illud Gedeon in ephud; videtur ita dictum, tamquam ex toto illo quod commemoratum est, hoc factum esse credatur: cum possit etiam illic intellegi locutio quae significat a toto partem, ut quod dictum est: Fecit illud in ephud, intellegatur: fecit inde ephud, vel: fecit ex eo ephud; non scilicet illud totum consumens in ephud, sed ex illo quantum sufficiebat impendens. Nam in illa interpretatione quae ex hebraeo est, sic legitur: Fecitque ex eo Gedeon ephod. Quod enim apud Septuaginta scriptum est ephud, hoc in hebraeo perhibetur dici ephod. Non autem omnes sacerdotes tali utebantur superhumerali, quod esset ex auro et hyacintho et purpura et coccino et bysso, sed solus summus sacerdos. Unde illud quod de Samuele commemoravimus factum illi ab eius matre, non erat utique tale: quoniam cum datus est nutriendus, non erat summus sacerdos, utique puer. Unde, ut dictum est, ephud bar appellatur, vel potius ephud bat, sicut asserunt qui hebraeam linguam noverunt, et interpretatur ephud lineum. Sed Gedeon existimo illud fecisse, quod erat praecipuum summi sacerdotis indumentum atque ornamentum, per quod et caetera significata sunt opera sacrarii, quod in sua civitate praeter Dei tabernaculum constituerat; et propter hoc peccatum factum est illi et domui eius in scandalum, ut sic interiret (quod postea Scriptura narrat) tanta eius numerositas filiorum 51.
Quomodo quieverit terra XL annos in diebus Gedeon.
- (8, 27-28) Non praetereunda oritur quaestio, quomodo quieverit terra quadraginta annos in diebus Gedeon, cum post victoriam qua liberavit Hebraeos, ex auro spoliorum fecerit abominationem, et post illam fornicatus sit omnis Israel, et fuerit illi et domui eius in scandalum. Quomodo ergo post hoc tantum nefas, quod et Gedeon et populus admisit, requievit terra quadraginta annos; cum hoc Scriptura soleat ostendere, cum a Domino Deo populus fornicaretur, tunc potius pacem illos perdere, non acquirere; et hostibus subiugari, non ab hostium infestatione muniri? Sed intellegendum est, sicut solet Scriptura, per prolepsim, id est per praeoccupationem dixisse, quod fecerit ephud contra Dei Legem Gedeon ex illo auro, quod fuerat hostibus devictis atque prostratis ablatum, quia uno loco dicere voluit et unde erat aurum, et quid de illo factum sit: sed postea factum est in fine dierum Gedeon hoc peccatum, quando consecuta sunt etiam mala quae deinde Scriptura contexuit, posteaquam commemoravit quot annis in diebus Gedeon terra conquieverit; quos annos recapitulando commemoravit, id est, ad ordinem rediens quem praeterverterat, prius dicendo de illo scandalo quod novissime factum est.
Quibus idolis post mortem Gedeon servierunt filii Israel.
- (8, 33) Et factum est cum esset mortuus Gedeon, et aversi sunt filii Israel, et fornicati sunt post Baalim: et posuerunt ipsi sibi Baalberith testamentum, ut esset eis ipse in deum. Et Baalim et Baalberith idola intellegenda sunt. Maior itaque transgressio et fornicatio commissa est a populo post mortem Gedeon, quam illo vivo propter ephud: quoniam et illud, etsi illicite factum erat, tamen de sacramentis tabernaculi erat; ista vero post idola fornicatio non habet vel falsam paternae religionis defensionem. Unde etiam si illud ephud non in fine temporis Gedeon, sed ante factum est, ita Deus patienter tulit, ut pax in terra perseveraret; quia licet factum erat quod prohibuerat, non tamen longe recessum erat ab illo, qui tale aliquid in tabernaculo suo atque in honorem suum fieri iusserat. Nunc vero graviora commissa, et apertissimam post idola fornicationem populi esse noluit impunitam.
Quae distinctio sit facienda in verbis rhamni.
- (9, 14-15) Quod inducitur rhamnus, id est quoddam spinarum genus, in similitudinem dicere omnibus lignis convenientibus eam ut regnaret super ea: Si in veritate ungitis me vos regnare super vos, venite, confidite in protectione mea: et si non, exeat ignis de rhamno, et comedat cedros Libani: obscurus sensus est, sed eum inventa distinctio manifestat. Non enim ita legendum est: Et si non exeat ignis de rhamno: sed subdistinguendum: Et si non, ac deinde inferendum, exeat ignis de rhamno; id est: Et si non confiditis in protectione mea, aut: Et si non in veritate ungitis me regnare super vos, exeat ignis de rhamno, et comedat cedros Libani. Comminantis enim verba sunt quid facere possit, si noluerint eam regnare super se. Verum quia non ait: Exibit ignis de rhamno, et manducabit cedros Libani, sed ait: Exeat, et manducet; obscurius factum est quam si sola distinctio lateret. Vehementioris autem comminationis est, et quodam modo praesentioris efficaciae, si quis dicat: Si non vis facere quod volo, saeviat in te ira mea, id est iam saeviat; utquid eam teneo? quam si dicat: saeviet, promissivo modo poenam intentans futuram.
De verbis: Et emisit Deus spiritum malignum.
- (9, 23) Et emisit Deus spiritum malignum inter Abimelech et inter viros Sichimorum. Hoc verbum, utrum imperantem, an permittentem Deum significet, non facile definiri potest. Quod enim hic positum est: Emisit, graecus habet quod etiam est in Psalmis ubi legitur: Emitte lucem tuam 52: quamquam in quibusdam locis interpretes nostri, et ubi est in graeco , misit interpretati sunt, non, emisit. Potest ergo et sic intellegi, ut spiritum malignum Deus tamquam ire inter eos volentem emiserit, id est, potestatem dederit maligno spiritui ad eorum pacem perturbandam. Usque adeo autem etiam mitti a Domino malignum spiritum propter iustitiam vindicandi non absurdum visum est, ut quidam id quod est , etiam immisit interpretati sint.
Verba quae misit ad nuntios Abimelech Zebul.
- (9, 32-33) Verba quae misit ad nuntios Abimelech Zebul princeps civitatis Sichimorum, etiam id habent: Et nunc surge nocte tu et populus tuus tecum, et insidiare in agro. Et erit mane simul ut oritur sol, maturabis, et tendes super civitatem. Quod latini quidam habent maturabis, quidam vero manicabis, graecus habet quod dici posset non uno verbo, diluculo surges. Et fortasse hinc sit dictum, maturabis, a matutino tempore, quamvis etiam aliis temporibus dici soleat ad rem accelerandam. Manicabis autem latinum verbum esse mihi non occurrit. Sed illud movet, quod cum dixisset: simul ut oritur sol, addidit: diluculo surges; cum ipsum diluculum quod graece dicitur , tempus ante solem significet, quod iam usitatissime dicitur, cum albescere coeperit. Sic itaque intellegendum est, ut quod positum est mane, ipsum diluculum intellegatur. Additum est autem: simul ut oritur sol, ut exprimeretur non iam orto sole faciendum, sed ubi fulgor apparuerit solis orientis. Non enim aliunde albescit diluculum; nisi cum coeperit partem coeli, quam videmus ab oriente, lux solis ad eam redeuntis attingere. Hinc est quod etiam in Evangelio unam atque eamdem rem alius evangelista dicit diluculo factam, cum adhuc obscurum esset 53, alius oriente sole 54; quia et ipsa lux quantulacumque diluculi sole utique fiebat oriente, id est ad ortum veniente, et fulgorem suum de suae praesentiae propinquitate iactante. Quam lucem quidam idiotae solis non esse putaverunt, sed illam esse quae primitus condita est, antequam Deus quarto die conderet solem.
De iudice Thola.
- (10, 1) Et surrexit post Abimelech, qui salvum faceret Israel Thola filius Phua, filius patris fratris eius, vir Issachar. Filium patrui eius dixit filium patris fratris eius, cum ordinatius et usitatius atque apertius diceretur: filium fratris patris eius: filius enim erat patrui eius, sicut evidentius in ea interpretatione quae ex hebraeo est, invenitur. Non ergo quod dictum est patris fratris, ab eo declinatum est quod est in nominativo pater fratris, sed ab eo quod est patris frater, hoc est enim patruus. Nam sive ponatur in nominativo, hic pater fratris, sive ponatur hic patris frater, genitivum facit huius patris fratris. Verum altera oritur quaestio, quomodo fuerit patruus Abimelech vir Issachar, id est vir de tribu Issachar, cum Abimelech patrem habuerit Gedeon, qui Gedeon de tribu fuit Manasse. Quomodo ergo Phua et Gedeon fratres fuerunt, ut possit esse Phua patruus Abimelech, cuius patrui filius Thola succederet, secundum istam narrationem, ipsi Abimelech? Potuerunt ergo Gedeon et Phua unam habere matrem, ex qua diversis patribus nascerentur, et fratres essent unius matris filii, non unius patris. Solebant enim nubere feminae de aliis tribubus in alias tribus. Unde et Saul cum esset de tribu Beniamin, dedit filiam suam David homini de tribu Iuda 55: et sacerdos Ioiade, utique homo de tribu Levi, duxit filiam Ioram regis, hominis de tribu Iuda 56. Hinc factum est, ut Elizabeth et Maria cognatas in Evangelio legamus 57, cum fuerit Elizabeth de filiabus Aaron: ex quo intellegitur de tribu Levi et filiabus Aaron aliquam nupsisse in tribum Iuda, unde ita fieret inter ambas illa cognatio, ut Domini caro non solum de regia, verum etiam de sacerdotali stirpe propagaretur.
De eo quod Iephte mandat regi filiorum Ammon.
- (11, 24) Inter caetera quae Iephte mandat per nuntios regi filiorum Ammon, etiam hoc dicit: Nonne quaecumque haereditavit tibi Chamos deus tuus, haec haereditabis; et omnia quaecumque haereditavit Dominus Deus noster a facie vestra, haec haereditabimus? Quod quidam latini sic interpretandum putaverunt, ut dicerent: Nonne quaecumque dedit tibi in haereditate Chamos deus tuus, haec possidebis? ubi videri potest confirmasse Iephte deum istum, qui vocatur Chamos, potuisse aliquid dare in haereditate cultoribus suis. Quidam vero sic habent: Nonne quaecumque possedit Chamos deus tuus, haec possidebis? et hoc ita sonat, quasi aliquid potuerit possidere. An forte secundum hoc dictum est, quod sub Angelis constitutae sunt gentes, iuxta Canticum Moysi famuli Dei 58? Numquidnam ergo ille angelus, sub quo erant filii Ammon, Chamos appellatus est? Quis hoc audeat affirmare, cum possit intellegi secundum eius opinionem dictum, quia putabat deum suum hoc possidere, vel in possessionem sibi dedisse? Magis autem iste sensus elucet in iis verbis quae graecus habet: Nonne quaecumque haereditavit tibi Chamos Deus tuus, haec haereditabis? ut in eo quod positum est: tibi, intellegatur ita dictum, ac si diceretur: sicut videbitur tibi. Tibi enim haereditavit qui hoc putas, non quod ille aliquid posset haereditare. Denique in eo quod sequitur: Et omnia quaecumque haereditavit Dominus Deus noster, non dixit: haereditavit nobis, tamquam diceret: sicut nobis videtur; sed vere haereditavit: a facie vestra; quoniam abstulit ipsis, et his dedit: haec inquit, haereditabimus.
De immolatione filiae Iephte.
- 1. (11, 29-35) De filia Iephte quod eam pater in holocaustoma obtulit Deo - quoniam in bello voverat, si vicisset, eum se haulocaustoma oblaturum, qui sibi de domo exiens occurrisset; quod cum vovisset, vicit; et occurrente sibi filia, quod voverat reddidit - solet esse magna et ad diudicandum difficillima quaestio; quibusdam quid sibi hoc velit nosse cupientibus et pie quaerentibus; quibusdam vero qui Scripturis his sanctis imperita impietate adversantur, hoc maxime in crimen vocantibus, quod Legis et Prophetarum Deus etiam humanis sacrificiis fuerit delectatus. Quorum calumniis sic primitus respondemus, ut Deum Legis et Prophetarum, atque ut expressius dicam, Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob 59 nec illa sacrificia delectaverint, ubi pecorum holocausta offerebantur; sed quod significativa fuerint et quaedam umbrae futurorum, res ipsas nobis quae his sacrificiis significabantur, commendare voluisse: fuisse autem etiam istam utilem causam cur illa mutarentur, nec modo iuberentur, imo prohiberentur offerri, ne vere secundum carnalem affectum talibus Deum delectari putaremus.
- 2. Sed utrum etiam humanis sacrificiis significari futura oportuerit, merito quaeritur: non quo mortes hominum quandoque moriturorum in hac causa exhorrescere et formidare deberemus, si illi qui haec de se fieri gratanter acciperent, in aeternam remunerationem commendarentur Deo: sed si hoc verum esset, hoc genus sacrificiorum Deo non displiceret; displicere autem Deo satis evidenter eadem Scriptura testatur. Nam cum omnia primogenita sibi dicari, et sua esse voluerit atque praeceperit; redimi tamen a se voluit primogenita hominum 60, ne immolandos Deo crederent filios suos, quos natos primitus suscepissent. Deinde hoc apertius ita loquitur, quod humana holocausta sic Deus improbet, ut prohibeat, detestans ea in aliis gentibus, et populo suo praecipiens ne audeat imitari: Si autem, inquit, exterminaverit Dominus Deus tuus gentes, in quas tu intras haereditare terram eorum a conspectu tuo, et haereditabis eos, et habitabis in terra eorum; attende tibi ipsi, ne exquiras sequi eos, postquam exterminati fuerint a facie tua, ne exquiras deos eorum dicens: Quemadmodum faciunt gentes diis suis, faciam et ego: non facies ita Domino Deo tuo. Abominamenta enim quae Dominus odit, fecerunt diis suis; quoniam et filios suos et filias suas comburunt igni diis suis 61.
- 3. Quid evidentius ostendi potest his sanctae Scripturae testimoniis, ut alia huiuscemodi omittam, quam Deum a quo haec Scriptura humano generi contributa est, non solum non diligere, verum etiam odisse talia sacrificia, in quibus homines immolantur? Illa plane diligit et coronat, cum quisque iustus iniquitatem patiens usque ad mortem pro veritate decertat, vel ab inimicis, quos pro iustitia offendit, occiditur, retribuens eis bona pro malis, id est pro odio dilectionem. Talem dicit Dominus sanguinem iustum, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae 62. Praecipue autem quod sanguinem fudit ipse pro nobis, et sacrificium seipsum obtulit Deo; sic utique obtulit, ut ab inimicis pro iustitia occideretur: hunc imitata martyrum millia usque ad mortem pro veritate certarunt, et ab inimicis saevientibus immolata sunt; de quibus dicit Scriptura: Tamquam aurum in fornace probavit illos, et sicut holocausta hostiam accepit illos 63. Unde et Apostolus dicit: Ego enim iam immolor 64.
- 4. Sed non sic Iephte de filia fecit holocaustoma Domino; sed sicut praeceptum fuerat pecora offerri, et prohibitum fuerat homines immolari. Magis hoc illi simile videtur quod fecit Abraham, quod Dominus specialiter fieri praecepit 65, non generali lege ut talia sibi sacrificia fierent aliquando mandavit, imo etiam fieri omnino prohibuit. Distat itaque hoc quod Iephte fecit a facto Abrahae, quoniam ipse iussus obtulit filium: iste autem fecit quod et Lege vetabatur, et nullo speciali iubebatur imperio. Deinde non solum in sua Lege postea, verum etiam tunc Deus in ipso Abrahae filio talibus sacrificiis quam non delectaretur ostendit; cum patrem cuius fidem iubendo probaverat, a filii tamen interfectione prohibuit, et arietem, quo sacrificium licite secundum veterum congruam temporibus consuetudinem compleretur, apposuit.
- 5. Si autem hoc quemquam movet, quomodo pie crediderit Abraham Deum sacrificiis talibus delectari, si haec illicite offeruntur Deo; et ideo putat recte credidisse etiam Iephte quod tale sacrificium Deo posset esse acceptum: primo consideret aliud esse ultro vovere, aliud iubenti obtemperare. Non enim, si aliquid praeter morem in domo a domino institutum servo iubetur, atque id laudabili obedientia facit, ideo non est plectendus, si hoc facere sponte praesumpserit. Deinde habebat quod crederet Abraham, ut propter divinum imperium non parceret filio, non credens Deum tales victimas libenter accipere, sed hoc eum propterea iussisse, ut resuscitaret occisum, et hinc aliquid tamquam Deus sapiens demonstraret. Nam hoc de illo etiam in Epistola legitur, quae inscribitur ad Hebraeos; et fides eius, quia hoc de Deo crediderit, quod posset filium eius suscitare, laudatur 66. Iste vero et Deo non iubente neque poscente, et contra legitimum eius praeceptum, ultro sacrificium vovit humanum. Sic enim scriptum est: Et vovit Iephte votum Domino, et dixit: Si traditione tradideris mihi filios Ammon in manu mea, et erit quicumque exierit de ianuis domus meae in obviam mihi, in revertendo me in pace a filiis Ammon, et erit Domino offeram eum halocaustoma.
- 6. Non utique his verbis pecus aliquod vovit, quod secundum Legem holocaustoma posset offerre. Neque enim est aut fuit consuetudinis, ut redeuntibus cum victoria de bello ducibus pecora occurrerent. Quantum autem attinet ad muta animalia, canes solent dominis blando famulatu alludentes currere in obviam: de quibus ille in suo voto cogitare non posset, ne in iniuriam Dei aliquid, non solum illicitum, verum etiam contemptibile et secundum Legem immundum vovisse videretur. Nec ait: Quodcumque exierit de ianuis domus meae in obviam mihi, offeram illud holocaustoma; sed ait: quicumque exierit offeram eum: ubi procul dubio nihil aliud quam hominem cogitavit; non tamen fortasse unicam filiam: quamquam illam in tanta paterna gloria quis posset anteire, nisi forte uxor? Nam quod non dixit, quaecumque, sed quicumque exierit de ianuis domus meae, solet Scriptura masculinum genus pro quolibet sexu ponere: sicut de Abraham dictum est: Surgens a mortuo 67; cum eius uxor mortua fuisset.
- 7. Quia ergo de hoc voto atque facto nihil videtur Scriptura iudicasse, sicut de Abraham, quando filium iussus obtulit, apertissime iudicavit; sed tantummodo scriptum reliquisse legentibus iudicandum, quemadmodum de facto Iudae filii Iacob, quando ad nurum quidem suam nesciens intravit, verum quantum in ipso fuerat fornicatus est, quia meretricem putavit 68, neque approbavit hoc Scriptura, neque reprobavit, sed iustitia et lege Dei consulta aestimandum pensandumque dimisit: quia ergo de isto Iephte facto in neutram partem sententiam Scriptura Dei protulit, ut noster intellectus in iudicando exerceretur, possemus iam dicere Deo displicuisse tale votum, et ad illam perductum esse vindictam, ut patri potissimum filia unica occurreret; quod si sperasset atque voluisset, non continuo, ut eam vidit, scidisset vestimenta sua, et dixisset: Heu me, filia mea, impedisti me; in offendiculum facta es in oculis meis. Deinde sexaginta dierum tam longa dilatione data filiae suae Dominus eum ab unicae carissimae nece cum non prohibuerit, sicut prohibuit Abraham, donec perficiendo quod voverat seipsum percuteret orbitate gravissima 69, Deum autem nequaquam hominis immolatione placaret: et ideo huiuscemodi patri poenam fuisse retributam, ne impunitum talis voti relinqueretur exemplum, ut aut magnum aliquid se vovere Deo putarent homines, cum victimas humanas voverent, et, quod est horribilius, filiorum; aut non vera, sed potius simulata eadem vota essent, cum velut exemplo Abrahae sperarent qui vovissent, Deum prohibiturum talia vota compleri.
- 8. Possemus, inquam, haec dicere, nisi ab ista sententia duo nos praecipue divinarum Scripturarum testimonia retardarent; ut hanc rem gestam et in libris tantae auctoritatis memoriae commendatam, diligentius quantum Dominus adiuvat, et cautius perscrutemur, ne in ullam partem iudicium temerarium proferamus. Unum, quod in Epistola ad Hebraeos iste Iephte inter tales commemoratur, ut eum culpare vereamur, ubi sic scriptum est: Et quid adhuc dicam? Deficit enim me tempus enarrandi de Gedeon, Barac, Samson, et Iephte, et David, et Samuel, et Prophetis; qui per fidem vicerunt regna, operantes iustitiam consecuti sunt promissiones 70. Alterum, quod ubi de illo ista narrantur, quod tale voverit et impleverit votum, praemisit Scriptura dicens: Et factus est super Iephte Spiritus Domini, et perrexit Galaad et Manasse, et transiit speculam Galaad, et de specula Galaad ad trans filios Ammon, et votum vovit Iephte Domino 71, et caetera ad hoc ipsum votum pertinentia; ut omnia quae deinceps facta sunt, tamquam opera Spiritus Domini, qui super eum factus est, intellegenda videantur. Ista testimonia nos compellunt quaerere potius cur factum sit, quam facile improbare quod factum est.
- 9. Sed primo illud quod ex Epistola quae ad Hebraeos est, commemoravi, inter illos laudabiles viros qui ibidem recoluntur, non solum est Iephte, verum etiam Gedeon, de quo similiter Scriptura dicit: Spiritus Domini confortavit Gedeon 72: et tamen eius factum, quod de illo auro praedae operatus est ephud, et fornicatus est post illud omnis Israel, et factum est domui Gedeon in scandalum 73, non solum laudare non possumus; verum etiam quia Scriptura hic apertissime iudicavit, reprobare minime dubitamus: nec tamen ex hoc ulla fit iniuria Spiritui Domini, qui eum confortavit, ut hostes populi eius tanta facilitate superaret. Cur ergo inter eos commemoratur, qui per fidem vicerunt regna, operantes iustitiam; nisi quia sancta Scriptura, quorum fidem atque iustitiam veraciter laudat, non hinc impeditur eorum etiam peccata, si qua novit, et oportere iudicat, notare veraciter? Nam et in eo quod idem Gedeon signum petens, sicut ipse locutus est, tentavit in vellere 74, nescio utrum non fuerit transgressus praeceptum quo scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum 75: verumtamen etiam in eius tentatione Dominus quod praenuntiare volebat ostendit; in compluto scilicet vellere et area tota circumquaque sicca, figurare primum populum Israel, ubi erant sancti cum gratia coelesti, tamquam pluvia spiritali; et postea compluta area sicco vellere, figurare Ecclesiam toto orbe diffusam, habentem non in vellere tamquam in velamine, sed in aperto coelestem gratiam, illo priore populo velut ab eiusdem gratiae rore alienato atque siccato. Nec tamen frustra inter fideles et operantes iustitiam, propter bonam fidelemque vitam, in qua eum credendum est esse defunctum, tale in Epistola ad Hebraeos meruit testimonium.
- 10. Utrum autem quia posteaquam dictum est: Factus est super Iephte Spiritus Domini, ea secuta sunt, ut votum illud voveret, atque hostes vinceret, et quod voverat redderet, Spiritui Domini omnia deputanda sint, ut perinde habeatur et hoc sacrificium, tamquam id Dominus sicut Abrahae fieri iusserit, non facile dixerim; cum utique de Gedeon possit haec afferri differentia, quia post peccatum quod fecit, quando fecit ephud post quod universus populus fornicatus est, nulla est eius commemorata prosperitas: postea vero quam Iephte votum vovit, illa est insignis eius victoria consecuta, propter quam adipiscendam voverat, et qua adepta quod voverat solvit. Rursus enim considerandum est, quia Gedeon, etsi non posteaquam fecit ephud, tamen posteaquam tentavit Dominum, quod utique peccatum est, magna strage hostibus caesis atque superatis populo acquisivit salutem. Sic enim scriptum est: Et dixit Gedeon ad Dominum: Non irascatur indignatio tua in me, et loquar adhuc semel, et tentabo adhuc semel in vellere 76. Iram quippe Dei metuebat, quia noverat tentando se peccare, quod Deus in Lege sua manifestissime prohibet 77. Hoc tamen peccatum eius et mirabilis signi evidentia et magna victoriae prosperitas liberationisque populi consecuta est. Iam enim Deus statuerat afflicto populo subvenire, atque huius ducis, quem ad hoc opus assumpserat, utebatur animo non solum fideli et pio, verum etiam subdeficiente et delinquente, et ad praenuntianda quae volebat, et complenda quae dixerat.
- 11. Non enim per istos tantum, qui etiamsi peccaverunt, inter iustos tamen narrantur, sed etiam per ipsum Saulem omni modo reprobatum, multa Deus populo suo praestitit, in quem insilivit etiam Spiritus Dei, et prophetavit; non cum iuste ageret, sed cum in virum sanctum David innocentemque saeviret 78. Agit enim Spiritus Domini et per bonos et per malos, et per scientes et per nescientes, quod agendum novit, et statuit: qui etiam per Caipham acerrimum Domini persecutorem, nescientem quid dixerit, insignem protulit prophetiam, quod oporteret Christum mori pro gente 79. Quis enim egit nisi Spiritus Domini, curans praenuntiare ventura, ut iudici Gedeon tentare volenti Dominum, et non credenti quod ei fuerat per manum eius de salute populi iam locutus, hoc potissimum de vellere prius compluto, postmodum sicco, et de area primum sicca, postea rigata veniret in mentem? Ut quod subdefecit a fide, infirmitati eius delictoque deputetur; quod vero etiam tali eius animo ad hoc quod generi humano significari oportebat usus est Deus, ad eius intellegatur misericordiam et mirabilem providentiam pertinere.
- 12. Si quis autem dicit omnia scientem fecisse et dixisse Gedeon ex revelatione prophetica, ut per eum signa talia monstrarentur; nec defecisse a fide; et quod ei iam promiserat Dominus credidisse; sed actione prophetica in vellere voluisse tentare, atque ita illius tentationem fuisse inculpabilem, sicut dolum Iacob 80; et illud quod Domino ait: Non irascatur indignatio tua in me 81, non ideo dixisse quod iram eius timeret, sed quod eum confideret non irasci, cum ea faceret quae Spiritu eius dictante facienda esse tamquam propheta sentiret: dicat ut videtur, dum modo illud quod de facto ephud Scriptura ipsa culpavit, quodlibet significet, non audeat excusare a peccato. Nam et illud quod trecenti viri ad signum crucis ipso numero pertinentes, hydrias fictiles acceperunt, eisque ardentes faculas incluserunt, quibus hydriis fractis repente lumina numerose micantia tantam hostium multitudinem terruerunt, tamquam ex suo arbitrio videtur fecisse Gedeon; non enim Scriptura dicit Dominum admonuisse ut hoc faceret: et tamen tam grande signum quis eius animo atque consilio faciendum, nisi Dominus, inspiravit? Qui praefiguravit sanctos suos thesaurum evangelici luminis in vasis fictilibus habituros, sicut Apostolus dicit: Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus 82: quibus in passione martyrii tamquam vasculis fractis, maior eorum gloriae fulgor emicuit, quae impios evangelicae praedicationis inimicos inopinata illis Christi claritate superavit.
- 13. Seu ergo per scientes, seu per nescientes, praefigurationem praedicationemque futurorum Spiritus Domini propheticis temporibus operatus est 83: nec ideo peccata eorum dicendum est non fuisse peccata; quia et Deus, qui et malis nostris bene uti novit, etiam ipsis eorum peccatis usus est ad significanda quae voluit. Proinde si propterea peccatum non fuit, sive cuiuslibet necis humanae, sive etiam parricidale sacrificium vel vovere, vel reddere, quia magnum aliquid et spiritale significavit; frustra Deus talia prohibuit, et se odisse testatus est; quoniam et illa quae fieri iussit, utique ad aliquam significationem rerum spiritalium magnarumque referuntur. Cur ergo illa prohiberet, quandoquidem poterant propter eamdem rerum earumdem significationem, propter quam et ista licite fiebant, nihilominus licite fieri; nisi quia nec tale aliquid significantia quale expedit credere, humana Deo sacrificia placuerunt, quando non pro iustitia quisque ab inimicis, quia recte vivere voluit aut peccare noluit, interimitur, sed homo ab homine tamquam electa hostia more pecoris immolatur?
- 14. Quid si, ait aliquis, quoniam pecorum victimae iam eo ipso quo fuerant usitatae, quamvis et ipsae a recte intellegentibus ad significationem spiritalium referrentur, minus tamen faciebant intentos ad magnum sacramentum Christi et Ecclesiae requirendum; propterea Deus re insigni et inopinata volens quasi dormientes hominum animos excitare, eo magis quod talia sibi sacrificia offerri vetuerat, curavit sibi eiusmodi aliquid offerendum, ut ipsa admiratio magnam gigneret quaestionem, et magna quaestio ad perscrutandum magnum mysterium studium piae mentis erigeret, pie vero scrutans mens hominis altitudinem prophetiae, velut hamo piscem Dominum Christum de profundo Scripturarum levaret? Huic nos rationi et considerationi non obsistimus. Sed alia quaestio est de animo voventis, alia de providentia Dei qualicumque animo eius optime utentis. Quamobrem si Spiritus Domini qui factus est super Iephte, ut hoc voveret omnino praecepit, quod quidem Scriptura non aperuit; tamen si hoc ille praecepit, cuius non licet iussa contemnere, non solum insipientia culpanda non est, verum etiam laudanda obedientia est. Hoc enim, etiamsi se homo ipse interimat, quod utique humana voluntate atque consilio facere nefas est, profecto intellegendum est obedienter fieri potius quam sceleste, si divinitus iussum est: de qua quaestione satis in primo libro de Civitate Dei disputavimus 84. Si autem Iephte humanum secutus errorem, humanum sacrificium vovendum putavit, eius quidem peccatum de unica filia iure punitum est, quod etiam ipse verbis suis satis videtur ostendere, ubi ait: Heu me, filia mea, impedisti me; in offendiculum facta es in oculis meis; discissis etiam vestimentis suis. Verumtamen etiam hic eius error habet aliquam laudem fidei, qua Deum timuit, ut quod voverat redderet, nec divini in se iudicii sententiam declinavit; sive sperans Deum prohibiturum, sicut fecit Abrahae, sive eius voluntatem etiam non prohibentis intellectam facere potius quam contemnere statuens.
- 15. Quamquam et hic merito quaeri potest utrum verius intellegitur hoc Deum nolle fieri, et in eo potius Deo, si non fieret, obediretur, quoniam hoc se nolle et in Abrahae filio 85 et in legitima prohibitione monstraverat. Verumtamen si propterea Iephte non faceret, sibi potius in unica pepercisse, quam Dei voluntatem secutus esse videretur. Magis ergo intellexit in eo quod illi filia occurrit, ultorem Deum, iustaeque poenae se fideliter subdidit, timens saeviorem tamquam de tergiversatione vindictam. Credebat enim etiam bonae et virginis animam filiae bene recipi, quod non seipsa voverat immolandam, sed voto et voluntati non restiterat patris, et Dei fuerat secuta iudicium. Mors enim sicut nec sibi a quoquam sponte nec cuiquam sponte inferenda est; ita Deo iubente recusanda non est, cuius constitutione quocumque tempore subeunda est: nec quisquam qui eam perpeti detrectat, ut omnino evitetur, sed tantummodo ut differatur, laborat.
- 16. Nunc iam quid Spiritus Domini, sive per nescientem Iephte sive per scientem, sive per eius imprudentiam sive per obedientiam, sive per offensionem sive per fidem, in hac re gesta praefiguraverit, quantum Deus adiuvat, requiramus, breviterque pendamus. Admonet enim nos et urget quodam modo iste sanctarum Scripturarum locus cogitare quemdam potentem virtute. Talis enim dicitur Iephte, quod nomen interpretatur Aperiens. Dominus autem Christus, sicut indicat Evangelium 86 discipulis suis aperuit sensum, ut intellegerent Scripturas 87. Hunc Iephte fratres eius reprobaverunt, et de paterna domo expulerunt, obiicientes ei quod esset filius fornicariae 88, tamquam ipsi essent de uxore legitima nati. Hoc etiam egerunt adversus Dominum principes sacerdotum et Scribae et Pharisaei, qui de Legis observatione gloriari videbantur, tamquam ille solveret Legem 89, et ideo veluti non esset legitimus filius. Et quamquam de sancta quidem Virgine corpus assumpserat, quod fidelibus notum est; tamen eius mater, quantum ad gentem pertinet, etiam illa Iudaica synagoga dici potest. Revolvat qui voluerit propheticos Libros, et videat quoties et quanta verbi severitate atque indignatione Domini, illa gens velut impudica mulier de suis fornicationibus arguatur. Unde est etiam illud in hoc libro recentissimum, vel cum post ephud quod fecit Gedeon, omnis Israel legitur fornicatus 90, vel quod abierunt post deos gentium quibus erant circumdati 91. Unde in illos divina ira commota est, ut per annos decem et octo contererentur a filiis Ammon 92. Sed numquid non ex eadem gente Israel etiam illi nati erant sacerdotes, et Scribae, et Pharisaei, quos in eis diximus fuisse praefiguratos, qui Iephte, tamquam isti Dominum Christum, veluti non legitimum filium persecuti expulerunt? Sed in eo similitudo adumbrata est, quod isti, ut dixi, veluti Legis observatores, eum qui contra praecepta Legis facere videbatur, tamquam legitimi non legitimum, iure sibi visi sunt eiecisse. Secundum hoc enim plebs illa dicta est fornicari, quod Legis praecepta non servans, tamquam viro non exhibebat fidem.
- 17. Sic autem scriptum est de Iephte: Et creverunt filii uxoris, et eiecerunt Iephte 93. Verbum quod positum est: creverunt, significat in figura: praevaluerunt: quod in Iudaeis impletum est, qui praevaluerunt infirmitati Christi, quia ita voluit, ut ab eis quae oportebat passione perferret; sicut hoc idem significans Iacob praevaluit angelo, cum quo ut idipsum portenderet luctabatur 94. Dixerunt ergo ad Iephte: Non haereditabis in domo patris nostri, quoniam filius mulieris fornicariae tu 95. Tamquam dicerent quod Evangelium loquitur: Non est iste homo a Deo, qui sic solvit sabbatum 96: se autem velut iactantes legitimos filios Domino dixerunt: Nos ex fornicatione non sumus nati; unum patrem habemus Deum 97. Et fugit Iephte a facie fratrum suorum, et habitavit in terra Tob 98. Fugit, quoniam se quantus esset abscondit; fugit, quoniam eos saevientes latuit: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 99. Fugit, quoniam morientis infirmitatem viderunt, virtutem autem resurgentis non viderunt. Habitavit autem in terra bona, vel, ut expressius dicamus, optima. Quod enim graece , hoc latine optimum dicitur: id autem interpretatur Tob. Ubi mihi videtur intellegenda eius a mortuis resurrectio. Nam quae terra magis opima, quam terrenum corpus excellentia immortalitatis et incorruptionis indutum 100?
- 18. Quod autem dicitur de Iephte, quia posteaquam fugiens a facie fratrum suorum habitavit in terra Tob, colligebantur ad eum viri latrones, et obambulabant cum ipso 101; quamquam et ante passionem obiectum fuerit Domino, quod cum publicanis et peccatoribus manducaret, quando respondit, non esse necessarium sanis medicum, sed aegrotis 102; et inter iniquos deputatus est 103, quando inter latrones crucifixus est, et unum ex eis de cruce in paradisum transtulit 104: tamen posteaquam resurrexit, et esse coepit, secundum id quod supra exposuimus, in terra Tob, collecti sunt ad illum scelerati homines propter remissionem peccatorum; qui cum illo ambulabant, quia secundum eius praecepta vivebant. Neque hoc fieri desinit usque nunc, et deinceps, quousque ad eum confugiunt mali, ut iustificet impios qui ad eum convertuntur, et discant iniqui vias eius 105.
- 19. Iam illud, quod hi qui abiecerant Iephte (erat enim Galaadites), conversi sunt ad eum, et quaesiverunt eum, per quem liberarentur ab inimicis suis; quam clara praefiguratione significat, quod hi qui abiecerunt Christum, ad eum rursus conversi, in illo reperiunt salutem! Sive illi intellegantur quos Petrus apostolus cum de ipso scelere arguisset, sicut in Actibus Apostolorum legitur 106, et hortatus esset ut ad eum converterentur, quem fuerant persecuti, compuncti sunt corde, et ab illo quem a se alienaverant, desideraverunt salutem (quid est autem liberari ab inimicis, nisi a peccatis? sic enim illis ait: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Iesu Christi; et remittentur vobis peccata vestra 107: sive illa potius significetur, quae in fine speratur vocatio gentis Israel 108. Magis quippe ipsa videtur apparere in eo quod dicitur: Et factum est post dies 109: quod utique post tempus significat; et per hoc insinuat non illud intellegendum quod recenti Domini passione est, sed quod postea futurum est. Quo videtur etiam id pertinere, quod seniores Galaad venerunt ad Iephte 110, ut per aetatem senilem posteriora et novissima tempora accipienda sint. Interpretatur autem Galaad Abiiciens, sive Revelatio. Quorum utrumque satis apte huic rei congruit; quia primo Dominum Christum abiecerunt, eisque postea revelabitur.
- 20. Quod vero contra filios Ammon dux quaerebatur Iephte 111, quibus victis liberarentur, qui eo duce adversus illos bellare cupiebant, quoniam interpretatur Ammon Filius populi mei, sive Populus moeroris; profecto aut illi significantur inimici, qui ex ipsa gente perseverantes in infidelitate praedicti sunt; aut omnino omnes gehennae praedestinati, ubi erit eis fletus et stridor dentium 112, tamquam populo moeroris. Quamquam populus moeroris, etiam diabolus et angeli eius non inconvenienter intelleguntur; sive quia aeternam miseriam eis quos decipiunt acquirunt; sive quia et ipsi aeternae miseriae deputati sunt.
- 21. Eleganter sane, ad exprimendam multo evidentius prophetiam, Iephte respondit senioribus Galaad: Nonne vos odio habuistis me, et eiecistis me de domo patris mei, et emisistis me a vobis? et quid est quod venistis, quando tribulati estis? 113 Tale aliquid figuratum est in Ioseph, quem fratres vendentes abiecerunt 114; et cum fame tribularentur, ad eius opem misericordiamque conversi sunt 115. Hic vero multo amplius elucet significatio futurorum, quod non ipsi prorsus fratres qui eiecerunt Iephte, ad eum venerunt; sed Galaad seniores pro universo illo populo eidem supplicantes. Sicut eadem gens dicitur Israel, sive in eis qui tunc fuerunt, Christumque reprobaverunt, sive in eis qui ad eius opem postea reversi sunt. Populo enim dicitur inimico, sive in maioribus sive in posteris suis longa odia trahenti atque servanti, tandemque converso in eis qui tunc convertendi sunt: Nonne vos odio habuistis me, et eiecistis me de domo patris mei? Hoc enim eis visum est qui persecuti sunt, quod eiecerunt Christum de domo David, in qua regni eius non erit finis 116.
- 22. Et dixerunt seniores Galaad ad Iephte: Non sic modo venimus ad te 117. Tamquam dicerent Iudaei conversi ad Christum: Tunc venimus ut persequeremur, modo venimus ut sequamur. Profitentur etiam adversus inimicos eum futurum sibi caput. Respondet ille, si eorum vicerit inimicos, quod erit eis in principem 118: quod Gedeon noluit, cum id Israelitae voluissent 118. Respondit quippe illis: Princeps vester Dominus erit 119. Rex enim nomine principis significatur: quod nondum habebat gens illa tempore Iudicum. Coeperunt autem habere Saulem 120 et deinceps successores eius alios, qui in libris Regnorum leguntur. Nam in Deuteronomio cum eis praecipitur qualem debeant habere regem, si hoc eis placuerit, non ibi rex, sed princeps appellatur 121. Sed quia iste Iephte illum figurabat, qui verus est rex, quod etiam in titulo scriptum fuit, qui cruci eius affixus est, quem Pilatus delere vel emendare non ausus est 122; ideo credendum est esse dictum: Ero vobis in principem 123. Illi autem dixerant: Eris nobis in caput 124: quoniam caput viri Christus 125, et ipse est caput corporis Ecclesiae 126. Denique posteaquam eos liberavit Iephte ab omnibus inimicis, non eis factus est rex, ut intellegeremus, illud quod dictum est, ad prophetiam potius pertinuisse de Christo, quam ad ipsum proprie Iephte, de quo Scriptura narrationem ita concludit: Et iudicavit Iephte Israel sex annis, et mortuus est Iephte Galaadites, et sepultus est in civitate sua Galaad 127. Iudicavit ergo Israel sicut caeteri Iudices: non ibi regnavit ut princeps, sicut hi qui Regnorum voluminibus continentur.
- 23. Iam vero quod posteaquam eis idem Iephte dux constitutus est, misit nuntios ad hostes prius pacis verba portantes 128, illud ostenditur quod ait Apostolus, in quo Christus loquebatur: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes 129. Verba porro ipsa quae mandavit Iephte, omnia pertractare nimis longum est, festinantibus nobis: videntur tamen mihi sic intellegenda, quantum attinet ad significationem futurorum, ut in eis advertatur doctrina Christi, admonens nos quemadmodum sit ambulandum, hoc est, vivendum inter eos qui non secundum propositum vocati sunt 130. Novit enim Dominus qui sunt eius 131.
- 24. Iam vero quod cum esset debellaturus inimicos, factus est super eum Spiritus Domini 132, significatur Spiritus sanctus impertitus membris Christi.
- 25. Quod autem pertransiit Galaad et Manasse, et transiit speculam Galaad, et ab specula Galaad ad trans filios Ammon 133, proficientia significantur membra Christi ad victoriam de inimicis reportandam. Galaad quippe interpretatur Abiiciens, Manasse Necessitas. Transeundi sunt ergo a proficientibus abiicientes, id est contemnentes: transeunda et necessitas, ne forte cum transierit qui proficit contemnentes, cedat terrentibus. Transeunda etiam specula Galaad, quoniam Galaad etiam Revelatio interpretatur. Est autem specula altitudo ad prospiciendum, vel despiciendum, id est desuper aspiciendum. Specula itaque Galaad congruenter mihi videtur significare superbiam revelationis: unde dicit Apostolus: Et in magnitudine revelationum ne extollar 134. Ergo et ipsa transeunda est, id est, non est in ea manendum propter cadendi periculum. His pertransitis, facile superantur inimici: quod significat dicendo: Et ab specula Galaad transiit ad filios Ammon, de quibus inimicis iam supra dictum est.
- 26. Et vovit Iephte votum, et dixit: Si traditione tradideris mihi filios Ammon in manu mea, et erit quicumque exierit de ianuis domus meae in obviam mihi in revertendo me in pace a filiis Ammon, et erit Domino, et offeram eum holocaustoma 135. Quemlibet in hoc loco cogitaverit Iephte secundum cogitationem humanam, non videtur unicam filiam cogitasse; alioquin non diceret, cum illam cerneret occurrisse: Heu me, filia mea, impedisti me; in offendiculum facta es in oculis meis 136. Impedisti enim ita dictum est, tamquam ad hoc se impeditum indicaverit, ne illud quod cogitarat impleret. Sed quem potuit cogitare primitus occurrentem, qui filios alios non habebat? An coniugem cogitavit, et ut hoc fieret Deus noluit, et ut non relinqueret impunitum, ne quis deinceps id auderet; et ut magna providentia, ex hoc quoque ipso quod accidit, sacramentum Ecclesiae figuraret? Ex utroque igitur prophetia coaptata est; et ex eo quod vovens cogitavit, et ex eo quod nolenti contigit. Si enim coniugem cogitavit, coniux Christi Ecclesia est. Propterea relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, inquit Apostolus, ego autem dico in Christo et in Ecclesia 137. Sed quia huius Iephte coniux virgo esse non potuit, in eo quod filia potius occurrit, et inulta non remansit prohibitum sacrificium voventis audacia, et virginitas Ecclesiae figurata est. Nec abhorret a vero, quod filiae nomine eadem significatur Ecclesia: nam cuius alterius typum gerebat etiam illa mulier, cui post tactam fimbriam suam sanatae, ait Dominus: Filia, fides tua te salvam fecit; vade in pace 138? Et certe, unde nullus ambigit, discipulos suos ipse sponsi filios appellavit, se apertissime indicans sponsum: Non possunt, inquit, ieiunare filii sponsi, quamdiu cum illis est sponsus; venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt 139. Holocaustoma ergo erit Ecclesia, quam virginem castam beatus Apostolus appellat 140, quando in resurrectione mortuorum fiet in universa, quod scriptum est: Absorpta est mors in victoriam 141. Tunc tradet regnum Deo et Patri 142. Quod regnum ipsa Ecclesia est, rex ipse cuius figuram vovens ille gestabat. Sed quoniam tunc fiet, cum completa fuerit sexta aetas saeculi, ideo sexaginta dierum a virginitate dilatio postulata est 143. Ex omnibus quippe aetatibus Ecclesia congregatur. Quarum prima est, ab Adam usque ad diluvium: secunda a diluvio, id est, a Noe usque ad Abraham: tertia ab Abraham usque ad David: quarta a David usque ad transmigrationem in Babyloniam: quinta ab hac transmigratione usque ad Virginis partum: sexta inde usque in huius saeculi finem. Per quas sex aetates tamquam per sexaginta dies flevit sancta virgo Ecclesia virginalia sua: quia licet virginalia, tamen fuerant peccata deflenda; propter quae universa ipsa virgo toto orbe diffusa quotidie dicit: Dimitte nobis debita nostra 144. Eosdem autem sexaginta dies, duos menses maluit appellare, quantum existimo, propter duos homines; unum per quem mors, alterum per quem resurrectio mortuorum 145; propter quos etiam duo Testamenta dicuntur.
- 27. Quod vero factum est in praecepto in Israel, ex diebus in dies conveniebant lamentari filiam Iephte Galaaditem, quatuor dies in anno 146: non puto significare aliquid post impletum holocaustoma, quod erit in vitam aeternam; sed praeterita tempora Ecclesiae, in quibus erant beati lugentes 147. Quatriduo autem figurata est eius universitas, propter quatuor partes orbis, per quas longe lateque diffusa est. Ad historiae vero proprietatem, non arbitror hoc decrevisse Israelitas, nisi quia intellegebant in ea re iudicium Dei magis ad percutiendum patrem fuisse depromptum, ne tale vovere sacrificium deinceps ullus auderet. Nam quare luctus et lamentatio decerneretur, si votum illud laetitiae fuit?
- 28. Si autem et illud, quod populus Ephraem postea ab eodem Iephte debellatus est 148, ad iudicium Dei, quod erit in fine, referendum est, sicut ipse Dominus dicit: Eos qui noluerunt me regnare sibi, adducite et interficite coram me 149; nec ibi quadraginta duo millia, quae ceciderunt, vacanti numero commemorata sunt 150. Sicut enim illi duo menses propter sexaginta dies senarium numerum sex aetatum significant: ita et ibi sexies septenarius ductus hoc idem figurat, quantum ad sex aetates saeculi pertinet; sexies enim septeni quadraginta duo sunt. Nec frustra et ipse Iephte sex annis populum iudicavit 151.
Quomodo praecipiatur matri Samsonis ne manducet quid immundum sit.
- (13, 4) Quaeri potest quomodo dixerit angelus ad matrem Samson, cum annuntiaret ei filium futurum, quia sterilis erat: Et nunc observa, et non bibas vinum et siceram, non manduces omne immundum. Quid est enim immundum? nisi forte dissolutio disciplinae, quae esse coeperat in Israel, etiam ad ea manducanda eos labefecerat, quae prohibuerat Deus in generibus animalium 152. Cur enim non credatur etiam hoc eos multo proclivius facere potuisse, qui etiam ad cultum idolorum transgrediebantur?
Quomodo mater Samsonis plura dicat sibi dicta ab angelo.
- (13, 6) Quod mater Samson viro suo indicans quemadmodum illi angelus annuntiaverit filium futurum, dixit: Et interrogabam eum unde esset, et nomen suum non annuntiavit mihi, quaeri potest utrum verum dixerit; quoniam hoc non legitur, cum ei angelus loqueretur. Sed intellegendum est hoc ibi Scripturam tacuisse, hic autem commemorasse quod ibi tacuerat. Illud etiam quod non ait: Interrogavi eum quid vocaretur, et nomen suum non annuntiavit mihi, sed ait: Interrogavi unde esset; videtur inconsequens quod addidit, et nomen suum non annuntiavit mihi. Non enim nomen eius interrogaverat, cum quaereret unde esset, sed locum vel civitatem, cum hominem putaret. Nam et hominem Dei eum appellavit, specie tamen vel habitu angelo similem, hoc est, quia tam praeclarum vidit, sicut ipsa narravit. Sed si ita distinguatur: Et interrogabam eum unde esset, et nomen suum, ut subaudiatur, interrogabam eum, et postea inferatur: non annuntiavit mihi, non habet quaestionem: ad utrumque enim referri potest, quod ait: non annuntiavit mihi, id est, nec unde esset, nec nomen suum.
Quomodo et plura et pauciora recitat quam audivit.
- (13, 7. 5) Item quod ait eadem mulier, dictum sibi esse ab angelo, quoniam Nazaraeus Dei erit puer a ventre usque ad diem mortis suae, non legitur ab angelo dictum. Et quod legitur dictum: Ipse incipiet salvum facere Israel de manu Philistiim, non est a muliere commemoratum. Itaque et aliquid non dixit, quod audivit; et tamen nihil credenda est dixisse quod non audivit: sed Scripturam potius non omnia verba angeli posuisse, cum ipsum mulieri loquentem insereret narrationi. Ideo autem dictum est: a ventre usque ad diem mortis suae, quia Nazaraei dicebantur in Lege, ad tempus qui votum habebant, secundum ea quae Scriptura per Moysen praeceperat 153. Unde est hoc, quod huic iussum est ut ferrum non ascenderet in caput eius, et vinum et siceram non biberet. Hoc enim tota vita sua observavit Samson, quod illi qui vocati sunt Nazaraei certis diebus observabant, voventes votumque reddentes.
Quomodo Manue ignoravit quia angelus Dei est.
- (13, 15-16) Quod dicit Scriptura: Quoniam ignoravit Manue quia angelus Dei est, manifestum est etiam eius uxorem hominem credidisse. Quod ergo ei dixit: Vim faciamus tibi nunc, et faciamus in conspectu tuo haedum caprarum, tamquam hominem invitavit, sed ita ut hoc cum illo epularetur, quod sacrificium fecisset. Nam facere haedum caprarum non solet dici, nisi cum fit sacrificium. Denique et ille ita respondit: Si vim feceris mihi, non manducabo de panibus tuis; ubi ostendit se fuisse ad epulas invitatum. Deinde addidit: Et si feceris holocaustum, Domino offeres illud. Utique ideo dixit: Si feceris holocaustum, quia ille dixerat: Faciamus in conspectu tuo haedum caprarum. Non autem omne sacrificium holocaustum erat; nam de holocausto non manducabatur, quia totum incendebatur, et ideo vocabatur holocaustum. Sed angelus etiam non manducaturus, holocaustum potius fieri admonuit, non tamen sibi, sed Domino: propter hoc maxime, quia gens Israel illo tempore consueverat, quibuslibet diis falsis sacrificare; unde et tunc offenderat Deum, ut traderetur inimicis per quadraginta annos 154.
Quomodo viso angelo dicuntur se Deum vidisse.
- (13, 16-23) Quid sibi vult, quod posteaquam manifestatus est Manue et uxori eius angelus, qui cum eis loquebatur, dixit idem Manue uxori suae: Morte moriemur, quoniam Deum vidimus; ex illa scilicet Legis sententia, ubi scriptum est: Nemo potest faciem meam videre et vivere 155? Opinabantur ergo ut homines, Deum se vidisse, tanto utique miraculo facto, quod in igni sacrificii stetit, qui cum illis prius quasi homo loquebatur. Sed Deum in angelo, an Deum ipsum angelum appellabant? Sic enim scriptum est: Et sumpsit Manue haedum caprarum, et sacrificium; et obtulit super petram Domino mirabilia facienti; et Manue et uxor eius exspectabant. Et factum est dum ascenderet flamma desuper altare ad coelum, et ascendit angelus Domini in flamma. Et Manue uxorque illius exspectabant; et ceciderunt super faciem suam super terram. Et non apposuit ultra angelus Domini apparere ad Manue et ad uxorem eius. Tunc cognovit Manue quoniam angelus Domini est; et dixit Manue ad uxorem suam: Morte moriemur, quoniam Deum vidimus. In his ergo verbis quia non dixit: Morte moriemur, quoniam angelum Domini vidimus, sed: Deum vidimus, oritur quaestio, utrum in angelo intellegebant Deum, an eumdem angelum Deum vocabant. Illud enim tertium, quod Deum putaverant qui erat angelus, dici non potest, apertissime dicente Scriptura: Tunc cognovit Manue quoniam angelus Domini est. Sed unde metuebant mortem? Non enim Scriptura in Exodo dixerat: Nemo videt faciem angeli, et vivet, sed: faciem meam dixit, cum Deus loqueretur. An et in hoc ipso quod in angeli praesentia Deum cognoverat Manue, ita perturbatus est, ut mortem timeret? Quod autem illi uxor sua respondit: Si vellet Dominus mortificare nos, non accepisset de manu nostra holocaustoma et sacrificium, nec illuminasset nos omnia haec; sed nec audita fecisset nobis haec: utrum ipsum angelum crediderunt accepisse sacrificium, quia viderunt eum in altaris flamma stetisse? an per hoc intellexerunt accepisse Dominum, quia hoc fecit angelus, ut se ostenderet angelum? Quodlibet autem horum sit, iam tamen angelus dixerat: Si autem facis holocaustum, Domino offeres illud; hoc est, non mihi, sed Domino. Quod ergo stetit angelus in altaris flamma, magis significasse intellegendus est illum magni consilii Angelum 156 in forma servi 157, hoc est, in homine quem suscepturus erat, non accepturum sacrificium; sed ipsum sacrificium futurum.
Quomodo dicatur Samson percussisse alienigenas tibiam super femur.
- (15, 8. 15) Quid est quod dictum est, quod percussit alienigenas Samson tibiam super femur? Quis enim habet tibiam super femur, cum tibia deorsum versus non sit, nisi a genu usque ad talum? Deinde si locum corporis significaret, ubi eos vulneravit, numquidnam omnes quos percussit, in uno corporis loco fuerant vulnerati? Quod si esset credibile, possemus forsitan suspicari eum pugnasse tibia alicuius animalis tamquam fuste, et ea illos super femur percussisse: sicut de illo scriptum est, quod maxilla asini mille occiderit. Sed neque illud, ut dixi, credibile est, quod pugnans unum tantum locum observaverit ubi eos percuteret: et non ait Scriptura: Percussit eos tibia super femur, sed tibiam super femur. Nimirum ergo inusitata locutio facit obscuritatem. Ita enim dictum est, ac si diceretur: Percussit eos valde mirabiliter, id est, ut admirando stupentes tibiam super femur ponerent; tibiam scilicet unius pedis super femur alterius, sicut solent sedere, qui mirando stupent. Tamquam si diceretur: Percussit eos manum ad maxillam; id est, tanta caede, ut manum ad maxillam tristi admiratione ponerent. Hunc sensum ita se habere etiam interpretatio quae est ex hebraeo, satis edocet: nam ita legitur: Percussit eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori imponerent. Tale est enim, ac si diceret, tibiam femori imponerent; quoniam sura utique retrorsus cum tibia est.
Quod ait Samson viris Iuda: Iurate mihi ne interficiatis me vos...
- (15, 12) Quid est quod ait Samson viris Iuda: Iurate mihi ne interficiatis me vos, et tradite me eis, ne forte occurratis in me vos? Quam locutionem ita nonnulli interpretati sunt, ne forte veniatis adversum me vos. Sed hoc eum ne ab his interficeretur dixisse, illud indicat, quod in Regnorum libro scriptum est, iubente Salomone ut homo occideretur, et dicente: Vade, occurre illi 158. Quod ideo non intellegitur, quia non est consuetudinis apud nos ita dici. Sic enim quod militares potestates dicunt: Vade, alleva illum, et significat: Occide illum, quis intellegat, nisi qui illius locutionis consuetudinem novit? Solet et vulgo apud nos dici: Compendiavit illi; quod est, occidit illum: et hoc nemo intellegit, nisi qui audire consuevit. Haec est enim vis generalis omnium locutionum, ut quemadmodum ipsae linguae non intellegantur, nisi audiendo vel legendo discantur.