II |
LIBER PRIMUS
QUAESTIONES IN GENESIM
PROOEMIUM
Cum Scripturas sanctas, quae appellantur canonicae, legendo et cum aliis codicibus secundum Septuaginta interpretationem conferendo percurreremus, placuit eas quaestiones, quae in mentem venirent, sive breviter commemorando, vel etiam pertractando tantummodo proponerentur, sive etiam qualitercumque tamquam a festinantibus solverentur, stilo alligare, ne de memoria fugerent. Non ut eas satis explicaremus, sed ut, cum opus esset, possemus inspicere; sive ut admoneremur quid adhuc esset requirendum, sive ut ex eo quod iam videbatur inventum, ut poteramus, essemus et ad cogitandum instructi, et ad respondendum parati. Si quis igitur haec legere propter incultum in nostra festinatione sermonem non fastidierit, si quas quaestiones propositas invenerit nec solutas, non ideo sibi nihil collatum putet. Nonnulla enim pars inventionis est, nosse quid quaeras. Quarum autem solutio placuerit, non ibi vile contemnat eloquium, sed de aliqua participatione doctrinae potius gratuletur. Non enim disputatio veritate, sed veritas disputatione requiritur. Exceptis ergo his quae a principio, ubi Deus caelum et terram fecisse narratur, usque ad dimissionem duorum primorum hominum de paradiso, tractari multipliciter possunt, de quibus alias, quantum potuimus, disseruimus 1; haec sunt quae legentibus nobis occurrentia voluimus litteris attinere.
QUAESTIONES
De civitate quam condidit Cain.
- (4, 17) Quomodo Cain potuerit condere civitatem, cum civitas alicui utique constituatur hominum multitudini, illi autem duo parentes et duo filii fuisse referantur, quorum filiorum ab altero alter occisus est, in cuius occisi locum alius natus esse narratur. An ideo quaestio est, quoniam qui legunt, putant solos tunc fuisse homines quos divina Scriptura commemorat, nec advertunt eos qui prius sunt conditi duos, vel eos etiam quos genuerunt, tam diu vixisse, ut multos gignerent? Non enim et Adam ipse eos solos genuit, quorum nomina leguntur, cum de illo Scriptura loquens ita concludat, quod genuerit filios et filias 2. Proinde cum multo pluribus illi vixerint annis, quam Israelitae in Aegypto fuerunt, quis non videat quam multi homines nasci potuerunt, unde illa civitas impleretur, si Hebraei multo minore tempore ita multiplicari potuerunt?
De longitudine vitae Mathusala.
- (5, 25-27) Quaeri solet quomodo Mathusalam secundum annorum computationem vivere post diluvium potuerit, cum omnes, praeter eos qui in arcam ingressi sunt, periisse dicantur 3. Sed hanc quaestionem plurium codicum mendositas peperit. Non solum quippe in Hebraeis aliter invenitur; verum etiam in Septuaginta interpretatione, Mathusalam in codicibus paucioribus, sed veracioribus, sex annos ante diluvium reperitur fuisse defunctus.
De eo quod scriptum est, filios Dei intrasse ad filias hominum et inde natos gigantes.
- (6, 4) Item quaeritur quemadmodum potuerint angeli cum filiabus hominum concumbere, unde gigantes nati esse perhibentur; quamvis nonnulli et latini et graeci codices non angelos habeant, sed filios Dei; quos quidam ad solvendam istam quaestionem, iustos homines fuisse crediderunt, qui potuerunt etiam angelorum nomine nuncupari. Nam de homine Ioanne scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam 4. Sed hoc movet, quomodo vel ex hominum concubitu nati sint gigantes, vel feminis misceri potuerint, si non homines, sed angeli fuerunt? Sed de gigantibus, id est, nimium grandibus atque fortibus, puto non esse mirandum quod ex hominibus nasci potuerunt; quia et post diluvium quidam tales fuisse reperiuntur; et quaedam corpora hominum in incredibilem modum ingentia, nostris quoque temporibus exstiterunt, non solum virorum, verum etiam feminarum. Unde credibilius est homines iustos appellatos vel angelos, vel filios Dei, concupiscentia lapsos peccasse cum feminis 5, quam angelos carnem non habentes usque ad illud peccatum descendere potuisse; quamvis de quibusdam daemonibus, qui sint improbi mulieribus, a multis tam multa dicantur, ut non facile sit de hac re definienda sententia.
De capacitate arcae Noe.
- (6, 15) De arca Noe quaeri solet utrum tanta capacitate quanta describitur, animalia omnia quae in eam ingressa dicuntur, et escas eorum ferre potuerit. Quam quaestionem cubito geometrico solvit Origenes 6, asserens non frustra Scripturam dixisse quod Moyses omni sapientia Aegyptiorum fuerit eruditus 7, qui geometricam dilexerunt. Cubitum autem geometricum dicit tantum valere quantum nostra cubita sex valent. Si ergo tam magna cubita intellegamus, nulla quaestio est, tantae capacitatis arcam fuisse, ut posset illa omnia continere.
Utrum arca tam magna centum annis potuerit fabricari a quattuor hominibus.
- (6, 15) Item quaeritur utrum arca tam magna centum annis potuerit fabricari a quattuor hominibus, id est, Noe et tribus filiis eius. Sed si non potuit, non erat magnum fabros alios adhibere; quamvis operis sui mercede accepta non curaverint, utrum eam Noe sapienter, an vero inaniter fabricaretur; et ideo non in eam intraverint, quia non crediderunt quod ille crediderat.
Quid sit quod scriptum est: Inferiora bicamerata et tricamerata facies ea.
- (6, 16) Quid ait, cum de arcae fabricatione loqueretur: Inferiora, bicamerata et tricamerata facies eam? Non enim inferiora futura erant bicamerata et tricamerata. Sed in hac distinctione totam instructuram eius intellegi voluit, ut haberet inferiora, haberet et superiora inferiorum quae appellantur bicamerata; haberet et superiora superiorum, quae appellavit tricamerata. In prima quippe habitatione, id est in inferioribus, semel camerata erat arca; in secunda vero habitatione supra inferiorem iam bicamerata erat, ac per hoc in tertia supra secundam sine dubio tricamerata erat.
De escis animalium quae in arca intraverunt.
- (6, 21) Quoniam non solum vivere, sed etiam pasci in arca animalia Deus dixit, et iussit ut Noe ab omnibus escis sumeret sibi et illis, quae ad illum fuerant ingressura; quaeritur quomodo ibi leones vel aquilae, quae consuerunt carnibus vivere, pasci potuerint; utrum et animalia praeter illum numerum propter aliorum escam fuerint intromissa, an aliqua praeter carnes - quod magis credendum est - a viro sapiente, vel Deo demonstrante provisa sint, quae talium quoque animantium escis convenirent?
Quod ait: Duo duo intraverunt ad Noe in arcam.
- (7, 8-9) Quod scriptum est: Et a volatilibus mundis et a volatilibus immundis, et a pecoribus mundis et a pecoribus immundis, et ab omnibus serpentibus in terra; quod deinde non additur, subauditur mundis et immundis; et adiungitur: Duo duo intraverunt ad Noe in arcam, masculus et femina. Quaeritur quomodo superius distinxerit duo duo ab immundis, nunc autem sive a mundis sive ab immundis duo duo dicat intrasse. Sed hoc refertur non ad numerum mundorum vel immundorum animalium, sed ad masculum et feminam; quia in omnibus sive mundis sive immundis duo sunt, masculus et femina.
Quod ait: In quo est spiritus vitae.
- (7, 15) Notandum quod scriptum est: In quo est spiritus vitae, non solum de hominibus, sed etiam de pecoribus dictum, propter illud quod quidam de Spiritu Sancto volunt intellegere, ubi scriptum est: Et insufflavit Deus in faciem eius spiritum vitae 8, quod melius quidam codices habent: flatum vitae.
De montium altitudine, quam omnem scriptum est transcendisse aquam.
- (7, 20) De montium altitudine, quam omnem scriptum est trascendisse aquam cubitis quindecim, quaeritur propter Olympi montis historiam 9. Si enim terra invadere potuit spatium tranquilli illius aeris, ubi dicitur nec nubes videri, nec ventos sentiri, cur non et aqua crescendo?
Quod ait: Exaltata est aqua super terram centum quinquaginta dies.
- (7, 24) Quod scriptum est: Et exaltata est aqua super terram centum quinquaginta dies; quaeritur utrum usque ad hunc diem creverit, an per tot dies in altitudine qua creverat manserit; quoniam alii interpretes planius videntur hoc dicere. Nam Aquila dixit: Obtinuit; Symmachus: Praevaluerunt, id est aquae.
De eo quod scriptum est, post centum quinquaginta dies adductum esse spiritum super terram.
- (8, 1-2) Quod scriptum est, post centum quinquaginta dies adductum esse spiritum super terram, et desiisse aquam, et conclusos fontes abyssi, et cataractas caeli, et detentam pluviam de caelo; quaeritur utrum post centum quinquaginta dies haec facta sint, an per recapitulationem omnia commemorata sint, quae post quadraginta dies pluviae fieri coeperunt; ut hoc solum ad centum quinquaginta dies pertineat, quod usque ad ipsos aqua exaltata est, aut de fontibus abyssi cessante iam pluvia, aut quia mansit in altitudine sua, dum nullo spiritu siccaretur; cetera vero quae dicta sunt, non post centum quinquaginta dies omnia facta sint, sed commemorata sint omnia, quae ex fine quadraginta dierum fieri coeperunt.
De eo quod scriptum est, dimissum esse corvum nec rediisse.
- (8, 6-9) Quod scriptum est, dimissum esse corvum, nec rediisse; et dimissam post eum columbam, et ipsam rediisse, quod non invenisset requiem pedibus suis; quaestio solet oboriri, utrum corvus mortuus sit, an aliquo modo vivere potuerit. Quia utique si fuit terra ubi requiesceret, etiam columba requiem potuit invenire pedibus suis. Unde conicitur a multis quod cadaveri potuit corvus insidere, quod columba naturaliter refugit.
Quomodo columba non invenerit ubi resideret.
- (8, 9) Item quaestio est quomodo columba non invenerit ubi resideret, si iam, sicut narrationis ordo contexitur, nudata fuerant cacumina montium 10. Quae videtur quaestio aut per recapitulationem posse dissolvi, ut ea posterius narrata intellegantur, quae prius facta sunt; aut potius quia nondum siccata fuerant.
Quod ait: Non adiciam adhuc maledicere terram, etc.
- (8, 21) Quid sibi vult quod Dominus dicit: Non adiciam adhuc maledicere super terram propter opera hominum; quia apposita est mens hominis ad maligna a iuventute. Non adiciam ergo adhuc percutere omnem carnem vivam, quemadmodum feci; et deinde adiungit quae secundum largitatem bonitatis suae donat hominibus indignis? Utrum hic Testamenti Novi indulgentia figurata sit 11, et praeterita ultio ad Vetus pertineat Testamentum; hoc est, illud ad Legis severitatem, hoc ad gratiae bonitatem?
Quid est: Et de manu hominis fratris exquiram animam hominis.
- (9, 5) Quid est: Et de manu hominis fratris exquiram animam hominis? An omnem hominem fratrem omnis hominis intellegi voluit, secundum cognationem ex uno ductam?
Cur Cham in filio suo, non in se, maledicitur.
- (9, 25-27) Quaeritur quare peccans Cham in patris offensa, non in seipso, sed in filio suo Chanaan maledicitur; nisi quia prophetatum est quodammodo terram Chanaan, eiectis inde Chanaanaeis et debellatis, accepturos fuisse filios Israel, qui venirent de semine Sem?
Quid est: Hic coepit esse gigans super terram.
- (10, 8) Quaeritur quomodo dictum sit de Nembroth: Hic coepit esse gigans super terram; cum gigantes et antea natos Scriptura commemoret. An forte quia post diluvium novitas generis humani reparandi denuo commemoratur, in qua novitate hic coepit esse gigas super terram?
De Phalech, quomodo in diebus eius divisa sit terra.
- (10, 25) Quaeritur quid sit: Et Heber nati sunt filii duo; nomen unius Phalech, quia in diebus eius divisa est terra; nisi forte in diebus eius linguarum illa diversitas exstiterit, per quam factum est ut gentes dividerentur.
Quod ait: Et erat omnis terra labium unum.
- (11, 1) Et erat omnis terra labium unum, quomodo hoc potest intellegi, quando superius dictum est quod filii Noe, vel filiorum eius distributi essent per terram secundum tribus et secundum gentes, et secundum linguas suas 12, nisi quia per recapitulationem postea commemorat quod prius erat? Sed obscuritatem facit quod eo genere locutionis ista contexit, quasi narratio de iis quae postea facta sunt, consequatur.
Quod ait: Aedificemus nobis turrem cuius caput sit usque in caelum.
- (11, 4) Venite, aedificemus nobis civitatem, et turrem cuius caput erit usque in caelum. Si hoc se posse crediderunt, nimium stulta audacia et impietas deprehenditur. Et quia ob hoc Dei vindicta secuta est, ut eorum linguae dividerentur, non absurde hoc cogitasse creduntur.
Quibus dicat Dominus: Venite descendamus et confundamus linguam eorum.
- (11, 7) Venite, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ne audiat unusquisque vocem proximi; utrum ad Angelos Dominus hoc dixisse intellegitur? An secundum illud accipiendum est, quod in exordio libri legitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram 13? Nam et quomodo postea dicitur singulari numero: Quia ibi confudit Dominus labia terrae 14; sic et illic cum dictum esset: Faciamus ad imaginem nostram; in consequentibus tamen non dictum est: Fecerunt, sed: Fecit Deus 15.
De eo quod scriptum est: Et vixit Arphaxad annos trecentos, propter illud quod dictum erat: Erunt anni eorum centum viginti.
- (11, 12-13) Quod scriptum est: Et erat Arphaxad annorum centum triginta quinque, cum genuit Chainan; et vixit Arphaxad postquam genuit Chainan annos quadringentos, vel, sicut in graeco invenimus: annos trecentos; quaeritur quomodo dixerit Deus ad Noe: Erunt anni vitae eorum centum viginti 16. Nondum enim natus erat Arphaxad quando dixit hoc Deus, nec fuit in arca cum parentibus suis; quomodo ergo intelleguntur deinceps anni vitae humanae praedicti centum viginti, cum inveniatur homo vixisse amplius quadringentis annis? Nisi quia intellegitur, ante viginti annos quam inciperet arca fieri, quae centum annis facta reperitur, hoc Deum dixisse ad Noe, cum iam praenuntiaret facturum se esse diluvium, nec vitae humanae deinceps futurae in iis qui post diluvium nascerentur spatium praedixisse, sed vitae hominum quos fuerat diluvio deleturus.
Quare scriptum est: Sem erat pater omnium filiorum Heber.
- (10, 21) Quaeritur quare scriptum sit: Sem erat pater omnium filiorum Heber; cum inveniatur Heber quintus a Sem filio Noe17, utrum quia ex illo Hebraei dicuntur appellati? Per illum enim generatio transiit ad Abraham. Quid ergo probabilius sit, Hebraeos tamquam Heberaeos dictos, an tamquam Abrahaeos, merito quaeritur.
Veritas super numero annorum Tharrae patris Abrahae.
- 1. (11, 26) Quomodo accipiendum sit, quod cum esset Tharra, pater Abrahae annorum septuaginta, genuit Abraham, et postea cum suis omnibus mansit in Charran, et vixit annos ducentos quinque in Charran, et mortuus est 18; et dixit Dominus ad Abraham ut exiret de Charran, et exiit inde, cum esset idem Abraham septuaginta quinque annorum 19? Nisi quia per recapitulationem ostenditur, vivo Tharra locutum esse Dominum; et Abraham vivo patre suo secundum praeceptum Domini, exiisse de Charran, cum esset septuaginta quinque annorum, centesimo et quadragesimo quinto anno vitae patris sui, si dies vitae patris eius anni ducenti quinque fuerunt; ut ideo scriptum sit: Fuerunt anni vitae Tharrae ducenti quinque in Charran20, quia ibi complevit omnes annos totius vitae suae. Solvitur ergo quaestio per recapitulationem, quae indissolubilis remaneret, si post mortem Tharrae acciperemus locutum esse Dominum ad Abraham ut exiret de Charran, quia non poterat esse adhuc annorum septuaginta quinque cum pater eius iam mortuus esset, qui eum septuagesimo aetatis suae anno genuerat; ut Abraham post mortem patris sui annorum esset centum triginta quinque, si omnes anni patris eius ducenti quinque fuerunt. Recapitulatio itaque ista, si advertatur in Scripturis, multas quaestiones solvit, quae indissolubiles possunt videri secundum etiam superiorum quaestionum expositionem, per eamdem recapitulationem factam.
De aetate Abrahae.
- 2. Quamquam et aliter ista quaestio a quibusdam solvatur, ex illo computari annos aetatis Abrahae, ex quo liberatus est de igne Chaldaeorum, in quem missus ut arderet, quia eumdem ignem superstitione Chaldaeorum colere noluit, liberatus inde, etsi in Scripturis non legitur, Iudaica tamen narratione traditur. Potest et sic solvi, quoniam Scriptura quae dixit: Cum esset Tharra annorum septuaginta, genuit Abraham et Nachor et Arran 21; non utique hoc intellegi voluit, quia eodem anno septuagesimo aetatis suae omnes tres genuit, sed ex quo anno generare coepit, eum annum commemoravit Scriptura. Fieri autem potest ut posterior sit generatus Abraham, sed merito excellentiae, qua in Scripturis valde commendatur, prior fuerit nominatus; sicut Propheta priorem nominavit minorem: Iacob dilexi, Esau autem odio habui 22; et in Paralipomenon cum sit quartus nascendi ordine Iudas, prior est commemoratus, a quo Iudaicae genti nomen est, propter tribum regiam 23. Commodius autem plures exitus inveniuntur, quibus quaestiones difficiles dissolvantur.
Narratio Stephani de hac re.
- 3. Consideranda est sane narratio Stephani de hac re 24, cui magis harum expositionum non repugnet. Et illud quidem cogit ut non sicut narrari videtur in Genesi 25, post mortem Tharrae locutus sit Deus Abrahae, ut exiret de cognatione sua et de domo patris sui; sed cum esset in Mesopotamia priusquam habitaret in Charran, iam utique egressus de terra Chaldaeorum, ut in illo itinere intellegatur ei locutus Deus. Sed quod Stephanus postea sic narrat: Tunc Abraham egressus de terra Chaldaeorum habitavit in Charran; et inde, postquam mortuus est pater eius, collocavit eum in terra hac 26; non parvas affert angustias huic expositioni, quae fit per recapitulationem. Videtur enim habuisse imperium Domini, quod ei fuerat locutus in itinere Mesopotamiae, egresso de terra Chaldaeorum, et eunti in Charran, et hoc imperium post mortem patris sui oboedienter implesse, cum dicitur: Et habitavit in Charran; et inde, postquam mortuus est pater eius, collocavit illum in terra hac. Ac per hoc manet quaestio, si septuaginta quinque annorum - sicut evidenter Scriptura Geneseos loquitur - fuit, quando egressus est de Charran, quomodo esse possit hoc verum, nisi forte quod ait Stephanus: Tunc Abraham egressus est de terra Chaldaeorum et habitavit in Charran, non sic accipiatur: Tunc egressus est posteaquam ei locutus est Dominus; iam enim erat in Mesopotamia, sicut supra dictum est, quando illud audivit a Domino; sed ipsa regula recapitulationis contexere voluit Stephanus, et simul dicere, unde egressus, ubi habitaverit, cum ait: Tunc Abraham egressus est de terra Chaldaeorum, et habitavit in Charran. In medio autem, id est, inter egressum de terra Chaldaeorum, et habitationem in Charran, locutus est ei Deus. Postea vero quod adiungit Stephanus: Et inde, postquam mortuus est pater eius, collocavit illum in terra hac; intuendum est, quia non dixit: Et postquam mortuus est pater eius, egressus est de Charran, sed: Inde collocavit eum Deus in terra hac; ut post habitationem in Charran collocaretur in terra Chanaan, non post mortem patris egressus, sed post mortem patris collocatus in terra Chanaan, ut ordo verborum sit: " Habitavit in Charran; et inde collocavit illum in terra hac, postquam mortuus est pater eius ", ut tunc intellegamus collocatum vel constitutum Abraham in terra Chanaan, quando illic eum nepotem suscepit, cuius universum semen illic fuerat regnaturum, ex promisso Dei haereditate donata 27. Nam ex ipso Abraham natus est Ismael de Agar, nati et alii ex Cethura, ad quos illius terrae non pertineret haereditas. Et ex Isaac natus est Esau, qui similiter ab illa haereditate alienatus est. Ex Iacob autem filio Isaac, quotquot filii nati sunt, id est universum semen eius, ad illam haereditatem pertinuit 28. Sic ergo collocatus et constitutus in illa terra Abraham, quoniam vixit usque ad nativitatem Iacob, si recte intellegitur; soluta quaestio est secundum recapitulationem; quamvis et aliae solutiones non sint contemnendae.
De Sara, ubi se dixit sororem Abrahae.
- (12, 12. 14) Erit ergo cum te viderint Aegyptii, dicent quia uxor illius haec. Factum est autem statim ut intravit Abraham in Aegyptum, videntes Aegyptii mulierem quia speciosa erat valde. Quomodo accipiatur, quod Abraham veniens in Aegyptum celare voluit uxorem suam esse Saram, secundum omnia quae de hac re scripta sunt, utrum hoc convenerit tam sancto viro, an subdefectio fidei eius intellegatur, sicut nonnulli arbitrati sunt; iam quidem et Contra Faustum de hac re disputavi 29; et diligentius a presbytero Hieronimo expositum est 30, quare non sit consequens ut cum aliquot dies apud regem Aegypti Sara fecerit, etiam eius concubitu credatur esse polluta; quoniam mos erat regius, vicibus ad se admittere mulieres suas, et nisi lomentis et unguentis diu prius accurato corpore, nulla intrabat ad regem. Quae dum fierent, afflictus est Pharao manu Dei, ut viro redhiberet intactam 31, quam ipsi Deo maritus commiserat, tacens quod uxor esset, sed non mentiens quod soror esset; ut caveret quod poterat, quantum homo poterat, et Deo commendaret quod cavere non poterat; ne si et illa quae cavere poterat, Deo tantum dimitteret, non in Deum credere, sed Deum tentare potius inveniretur.
De terra Sodomorum, quomodo ante poenam suam comparetur paradiso Dei.
- (13, 10) Quod terra Sodomorum et Gomorrhae, antequam deleretur, comparatur paradiso Dei, eo quod erat irrigua, et terrae Aegypti quam Nilus irrigat; satis, ut opinor, ostenditur quomodo intellegi debeat ille paradisus quem plantavit Deus, ubi constituit Adam 32. Quis enim alius intellegatur paradisus Dei, non video. Et utique si arbores fructiferae in paradiso virtutes animi accipiendae essent, sicut nonnulli exsistimant, nullo corporali in terra paradiso veris lignorum generibus instituto, non diceretur de ista terra: sicut paradisus Dei.
Quod ait: Omnem terram quam tu vides, tibi dabo et semini tuo usque in saeculum.
- (13, 14-15) Respiciens oculis tuis, vide a loco in quo nunc tu es ad Aquilonem et Africum, et Orientem et mare, quia omnem terram quam tu vides, tibi dabo eam et semini tuo usque in saeculum. Quaeritur hic quomodo intellegatur tantum terrae promissum esse Abrahae et semini eius, quantum poterat oculis circumspicere per quattuor cardines mundi. Quantum est enim quod ad terram conspiciendam acies corporalis visus possit attingere? Sed nulla est quaestio, si advertamus non hoc solum esse promissum; non enim dictum est: Tantum terrae dabo tibi quantum vides; sed: Tibi dabo terram quam vides. Cum enim et ulterior undique dabatur, profecto haec praecipue quae videbatur dabatur. Deinde attendendum est quod sequitur, quoniam ne putaret etiam ipse Abraham hoc solum promitti terrae quod aspicere vel circumspicere posset: Surge, inquit, et perambula terram in longitudine eius et latitudine, quia tibi dabo eam 33; ut perambulando perveniret ad eam, quam oculis uno loco stans videre non posset. Significatur autem ea terra quam primus populus accepit Israel, semen Abrahae secundum carnem; non illud latius semen secundum fidem, quod ne taceretur, dictum est ei futurum sicut arenam maris, secundum hyperbolen quidem, sed tamen tantum quod numerare nullus posset 34.
Quare appellatus sit Abraham transfluvialis. PL 556
- (14, 13) Et nuntiavit Abrahae transfluviali. Transfluvialem Abraham appellatum etiam graeca exemplaria satis indicant, sed cur ita appellatus sit, haec videtur causa, quod ex Mesopotamia veniens, transito flumine Euphrate, sedes constituit in terra Chanaan, et transfluvialis appellatus est ex ea regione unde venerat. Unde Iesus Nave dicit Israelitis: Quid? Vultis servire diis patrum vestrorum qui sunt trans flumen? 35
Propter eos qui contendunt perturbationes istas non cadere in animum sapientis.
- (15, 12) De eo quod scriptum est: Circa solis autem occasum pavor irruit super Abraham, et ecce timor magnus incidit ei; tractanda est ista quaestio, propter eos qui contendunt perturbationes istas non cadere in animum sapientis; utrum tale aliquid sit quale A. Gellius commemorat in libris Noctium Atticarum 36, quemdam philosophum in magna maris tempestate turbatum, cum esset in navi et animadversum a quodam luxurioso adolescente; qui cum ei post transactum periculum insultaret, quod philosophus cito perturbatus esset, cum ipse neque timuerit neque palluerit; respondit, ideo illum non perturbatum, quia nequissimae animae suae nihil timere deberet, quod nec digna esset pro qua aliquid timeretur. Ceteris autem studiosis, qui in navi fuerant, exspectantibus protulit librum quemdam Epicteti stoici, ubi legebatur non ita placuisse Stoicis, nullam talem perturbationem cadere in animum sapientis, quasi nihil tale in eorum appareret affectibus, sed perturbationem ab eis definiri, cum ratio talibus motibus cederet; cum autem non cederet, non dicendam perturbationem. Sed considerandum est quemadmodum hoc dicat A. Gellius, et diligenter inserendum.
Quomodo dictum sit dari terram Abrahae in possessionem aeternam, cum et ipsi et semini eius temporaliter data sit.
- (17, 8) Dabo tibi et semini tuo post te terram in qua habitas, omnem terram cultam in possessionem aeternam. Quaestio est quomodo dixerit aeternam, cum Israelitis temporaliter data sit; utrum secundum hoc saeculum dicta sit aeterna, ut ab eo quod est graece, quod est " saeculum " significat, dictum sit: , tamquam si latine dici posset " saeculare "; an ex hoc aliquid secundum spiritalem promissionem hic intellegere cogamur, ut aeternum dictum sit, ideo quia hinc aeternum aliquid significatur; an potius locutionis est Scripturarum, ut aeternum appellent, cuius rei finis non constituitur; aut non ita fit ut deinceps non sit faciendum, quantum pertinet ad curam vel potestatem facientis; sicut ait Horatius: Serviet aeternum, qui parvo nesciet uti 37. Non enim potest in aeternum servire, cuius ipsa vita, qua servit, aeterna esse non potest. Quod testimonium non adhiberem, nisi locutionis esset. Verborum quippe illi sunt nobis auctores, non rerum vel sententiarum. Si autem defenduntur Scripturae secundum locutiones proprias, quae idiomata vocantur, quanto magis secundum eas quas cum aliis linguis communes habent?
Quomodo dictum sit: Et reges gentium ex illo erunt.
- (17, 16) Quaeritur quomodo dictum sit ad Abraham de filio eius: Et reges gentium ex illo erunt; utrum quia non provenit secundum regna terrena, secundum Ecclesiam accipi debeat; an propter Esau etiam ad litteram contigit.
Quomodo intellegatur quod Abraham tres videns unum tamen Dominum appellat.
- (18, 2-3) Et videns procucurrit in obviam illis ab ostio tabernaculi sui, et adoravit super terram, et dixit: Domine, si inveni gratiam ante te, ne praetereas servum tuum. Quaeritur cum tres viri essent qui ei apparuerant, quomodo singulariter Dominum appellet, dicens: Domine, si inveni gratiam ante te; an intellegebat unum ex eis Dominum, et alios angelos; an potius in angelis Dominum sentiens, Domino potius quam angelis loqui elegit; quia uno ex tribus cum ipso Abraham postea remanente, duo mittuntur in Sodomam, et illis sic loquitur Loth tamquam Domino?
Quomodo si angelos intellexit esse, ad mortalium refectionem invitaverit.
- (18, 4-5) Sumatur aqua, et lavem pedes vestros, et refrigerate sub arbore, et sumam panem, et manducate. Quaeritur si angelos intellegebat, quomodo potuerit ad hanc humanitatem invitare; quae refectioni refectio mortalis carnis necessaria est, non immortalitati angelorum.
Quaeritur de miraculo quod filios genuerit Abraham.
- (18, 11) Abraham autem et Sara seniores, progressi in diebus; defecerant autem Sarae fieri muliebria. Seniorum aetas minor est quam senum, quamvis et senes appellentur seniores. Unde si vera sunt quae a nonnullis medicis asseruntur, quoniam senior vir cum muliere seniore filios facere non potest, etiamsi adhuc feminae muliebria veniant; secundum hoc admiratum Abraham de promissione filii 38, et miraculum posuisse Apostolum 39, accipere possumus, ubi dixit emortuum corpus Abrahae. Emortuum quippe corpus non ita intellegendum est, ac si omnino nullam vim generandi habere posset, si mulier iuvenilis aetatis esset; sed secundum hoc emortuum, ut etiam de provectioris aetatis muliere non posset. Nam ideo de Cethura potuit, quia et iuvenilis illam invenit aetatis. Sic enim medici tradunt, quoniam cuius corpus viri secundum hoc iam defecit, ut cum femina provectioris aetatis, quamvis menstrua adhuc patiatur, generare non possit, de iuvencula potest. Et rursus mulier quae iam provectae aetatis est, quamvis adhuc menstrua fluant, ut de seniore parere non possit, de iuvene potest. Illud itaque ideo miraculum fuit, quia secundum id quod diximus, emortuo corpore viri, femina quoque tam provectae aetatis fuit, ut ei destitissent fieri muliebria. Nam si quod ait Apostolus: corpus emortuum, verbo quis premat, quia dixit: emortuum; iam ergo nec animam habuisse, sed cadaver fuisse intellegi debet; quod absurdissimae falsitatis est. Sic itaque solvitur ista quaestio. Alioquin merito movet quomodo cum esset Abraham prope mediae aetatis, secundum quam homines tunc vivebant, et postea filios de Cethura fecerit, dicatur ab Apostolo, corpore emortuo, et pro miraculo, quia genuit, praedicetur?
Quare Saram ridentem redarguit Dominus.
- (18, 13) Et dixit Dominus ad Abraham: Quare risit Sara in semetipsa dicens: Ergo vere pariam? Ego autem senui. Quaeritur quare istam redarguat Dominus, cum et Abraham riserit, nisi quia illius risus admirationis et laetitiae fuit, Sarae autem dubitationis; et ab illo hoc diiudicari potuit, qui corda hominum novit 40.
Quomodo ausa sit Sara negare quod riserit.
- (18, 15) Negavit Sara, dicens: Non risi; timuit enim. Quomodo intellegebant Deum esse qui loquebatur, cum etiam negare ausa sit Sara quod riserit, tamquam hoc ille posset ignorare; nisi forte Sara homines eos putabat, Abraham vero Deum intellegebat? Se etiam ipse illa humanitatis officia praebendo, de quibus supra dixi, quae necessaria nisi infirmae carni esse non possent, mirum nisi homines prius esse arbitratus est; sed fortassis in quibus Deum loqui intellexit, quibusdam divinae maiestatis exsistentibus et apparentibus signis, sicut in hominibus Dei saepe apparuisse Scriptura testatur. Sed rursus quaeritur, si ita est, unde Angelos fuisse postea cognoverint, nisi forte cum eis videntibus in caelum iissent.
Quod oboedientiam quoque filiorum Abrahae Deus promiserit.
- (18, 19) Scio enim, quia constituet filiis suis, et domui suae post se, et custodient vias Domini, et facere iustitiam et iudicium, ut adducat Dominus in Abraham omnia, quae locutus est ad illum. Ecce ubi promittit Dominus Abrahae non solum praemia, sed etiam oboedientiam iustitiae filiorum eius, ut circa eos etiam praemia promissa compleantur.
Quomodo Deus, qui cuncta scit, voluit experiri descendendo.
- (18, 21) Descendens ergo videbo si secundum clamorem ipsorum venientem ad me consummantur, si autem non, ut sciam. Verba haec si non dubitantis quid duorum potius eventurum sit, sed irascentis et minantis accipiamus, nulla quaestio est. More quippe humano Deus in Scripturis ad homines loquitur, et eius iram noverunt sine perturbatione eius intellegere qui noverunt. Solemus autem etiam sic minaciter loqui: Videamus si non tibi facio, aut: Videamus si non illi fecero, et: Si non potuero tibi facere, vel: Sciam, id est, hoc ipsum experibor, utrum non possim; quod cum minando non ignorando dicitur, irati apparet affectus, sed perturbatio non cadit in Deum. Mos autem humanae locutionis et usitatus est, ut humanae infirmitati congruit, cui Deus coaptat locutionem suam.
Quid sit quod Deus dixit non se perditurum Sodomam si invenisset in ea decem iustos.
- (18, 32) Quaeri solet, utrum quod de Sodomis dixit Deus, non se perdere locum, si invenirentur illic vel decem iusti, speciali quadam sententia, de illa civitate, an de omnibus intellegendum sit generaliter, parcere Deum loco, in quocumque vel decem iusti fuerint? In qua quaestione non est quidem necesse, ut hoc de omni loco accipere compellamur; verumtamen de Sodomis potuit et sic dici, quia sciebat Deus ibi non esse vel decem; et ideo sic respondebatur Abrahae, ut significaretur, nec tot ibi posse inveniri, ad exaggerationem iniquitatis illorum. Non enim necesse erat Deo tam sceleratis hominibus parcere, ne cum illis perderet iustos, cum posset, iustis inde liberatis, reddere impiis digna supplicia; sed, ut dixi, ad ostendendam malignitatem multitudinis illius, dixit: Si decem ibi invenero, parcam universae civitati, tamquam si diceret: Certe possum nec pios cum impiis perdere, nec tamen propterea impiis parcere, quia liberatis et separatis inde piis, possum impiis digna rependere; et tamen si ibi inveniantur, parco, hoc est quia nec tot ibi possent inveniri. Tale aliquid est apud Ieremiam, ubi ait: Circuite vias Hierusalem, et videte, et quaerite in plateis eius, et cognoscite si invenietis hominem facientem iustitiam et quaerentem fidem, et propitius ero peccatis eorum 41; id est, invenite vel unum, et parco ceteris; ad exaggerandum et demonstrandum, quod nec unus ibi posset inveniri.
De angelis quos suscepit Loth hospitio.
- (19, 1) Quod occurrit Loth angelis, et adoravit in faciem, videtur intellexisse quod angeli essent; sed rursus cum eos ad refectionem corporis invitat, quae mortalibus necessaria est, videtur putasse quod homines essent; ergo quaestio similiter solvitur, ut soluta est in tribus qui venerunt ad Abraham, ut aliquibus signis appareret eos divinitus missos, qui tamen homines crederentur. Nam hoc et in Epistola quae est ad Hebraeos, cum de hospitalitatis bono Scriptura loqueretur, ait: Per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos 42.
De eo quod filias suas Sodomitis obtulit Loth ut incorruptos servaret hospites suos.
- (19, 8) Quod ait Sodomitis Loth: Sunt mihi duae filiae quae nondum noverunt viros, producam illas ad vos, utimini illis quomodo placuerit vobis, tantum in viros istos ne faciatis iniquum; quoniam prostituere volebat filias suas hac compensatione, ut viri hospites eius nihil a Sodomitis tale paterentur, utrum admittenda sit compensatio flagitiorum vel quorumque peccatorum, ut nos faciamus mali aliquid, ne alius gravius malum faciat; an potius perturbationi Loth, non consilio tribuendum sit quia hoc dixerit, merito quaeritur. Et nimirum periculosissime admittitur haec compensatio; si autem perturbationi humanae tribuitur, et menti tanto male permotae, nullo modo imitanda est.
Quali caecitate percussi sint Sodomitae ab angelis.
- (19, 11) Viros vero qui erant ad ostium domus percusserunt caecitate. Graeci habent: quod magis significat, si dici posset " avidentia ", quae faciat non videri non omnia, sed quod non opus est. Nam merito movet quomodo potuerunt deficere quaerendo ostium, et tali erant caecitate percussi, ut omnino nihil viderent; hoc enim modo sua calamitate turbati ulterius ostium non requirerent. Hac et illi percussi sunt, qui quaerebant Elisaeum 43. Hanc et illi habuerunt, qui Dominum post resurrectionem cum illo ambulantes in via non cognoverunt 44, quamvis ibi non sit hoc verbum positum, sed res ipsa intellegatur.
Quomodo Loth Domino quem agnoscebat, in angelis non credebat.
- (19, 18-19) Dixit autem Loth ad illos: Oro, Domine, quia invenit puer tuus misericordiam ante te, et magnificasti iustitiam tuam, quam facis in me, ut vivat anima mea; ego autem non possum salvus fieri in monte, ne forte comprehendant me mala et moriar. Hac perturbatione timoris non credebat ipsi Domino, quem in angelis cognoscebat, qua etiam illud de filiabus suis prostituendis dixerat: ut intellegamus non pro auctoritate habendum quod dixit de turpitudine filiarum; non enim et hoc pro auctoritate habendum est, Deo non esse credendum.
Loth liberatus ob meritum Abrahae.
- (19, 29) Et recordatus est Deus Abraham, et exemit Loth de medio eversionis. Commendat Scriptura meritis magis Abrahae liberatum esse Loth, ut intellegamus iustum Loth dictum secundum quemdam modum, maxime quod unum verum Deum colebat, et propter comparationem scelerum Sodomorum, inter quos vivens ad vitam similem non potuit inclinari.
De eo quod ascendit Loth de Segor et sedebat in monte.
- (19, 30) Ascendit autem Loth de Segor, et sedebat in monte. Mirum nisi ipse mons est, in quem sponte ascendit, quo admonente Domino ascendere noluit; aut enim nullus est alius, aut non apparet.
De eo quod timuit habitare in Segor.
- (19, 30) Timuit enim habitare in Segor. Infirmitati eius Dominus et timori concesserat civitatem, quam Loth ipse delegerat, et in ea promiserat ei securitatem, quod propter illum parceret civitati; tamen etiam ibi esse timuit, ita fides eius non magni roboris fuit.
Quomodo timuit Abraham dicere de Sara quod esset uxor sua.
- (20, 2) Dixit autem Abraham de Sara uxore sua: Soror mea est. Timuit enim dicere: Uxor mea est, ne forte occiderent eum viri civitatis propter illam. Quaeri solet, quomodo adhuc in illa aetate pro Sarae pulchritudine Abraham periclitari metuebat. Sed magis formae illius vis miranda est, quae adhuc amari poterat, quam quaestio difficilis putanda.
De eo quod scriptum est Deum dixisse ad Abimelech propter Saram.
- (20, 6) Quod ait Deus ad Abimelech, propter Saram: Et peperci tibi ut non peccares in me, quando eum admonuit uxorem Abrahae esse, quam putabat sororem; advertendum est et notandum, in Deum peccari, quando talia committuntur, quae putant homines leviter habenda, tamquam in carne peccata. Quod autem dixit ei: Ecce tu morieris 45, etiam hoc notandum est, quomodo dicat Deus tamquam praedicens sine dubio futurum, quod admonendum dicit, ut a peccato abstinendo caveatur.
Cur eo die quo ablactavit filium Abraham epulum fecerit.
- (21, 8) Merito quaeritur, cur Abraham nec die quo natus est ei filius, nec die quo circumcisus est, sed die quo ablactatus est, epulum fecerit. Quod nisi ad aliquam spiritalem significationem referatur, nulla solutio quaestionis est, tunc scilicet esse debere magnum gaudium spiritalis aetatis, quando fuerit factus homo novus spiritalis, id est non talis qualibus dicit Apostolus: Lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis, sed nec adhuc potestis, adhuc enim estis carnales 46.
Quare contristatus Abraham sit de prophetia Sarae qua dixerat ei: Eice ancillam et filium eius.
- (21, 10) Quaeritur Sara dicente: Eice ancillam et filium eius, non enim erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac, quare contristatus sit Abraham, cum ista fuerit prophetia 47, quam utique magis debuit nosse ipse quam Sara? Sed intellegendum est, vel ex revelatione hoc dixisse Saram, quia prius illi fuerat revelatum; illum vero quem de hac postea Dominum instruit, paterno affectu pro filio fuisse commotum; vel ambos prius nescisse, quidnam illud esset, et per Saram nescientem hoc prophetice dictum esse, cum illa mota esset muliebri animo propter ancillae superbiam.
Etiam Ismael dictum fuit semen Abrahae.
- (21, 13) Notandum quod et Ismael dictus sit a Deo semen Abrahae, propter illud quod sic accipiendum docet Apostolus quod dictum est: In Isaac vocabitur tibi semen 48; id est, non filii carnis, sed filii promissionis deputantur in semine 49; ut hoc proprie pertineat ad Isaac, qui non fuit filius carnis, sed filius promissionis, ubi promissio fit de omnibus gentibus.
Quomodo accipiendum sit quod in humeros Agar etiam filius eius tam grandis putatur impositus.
- (21, 14) Surrexit autem Abraham mane, et sumpsit panes et utrem aquae, et dedit Agar, et imposuit in humeros, et puerum, et dimisit illam. Fieri quaestio solet quomodo imposuerit in humeros et puerum tam grandem. Nam qui fuerat antea quam natus esset Isaac, tredecim annorum circumcisus, cum esset Abraham nonaginta novem 50, et natus sit Isaac centenario patre, ludebat autem Ismael cum Isaac quando Sara commota est, utique cum grandiusculo, qui iam fuerat ablactatus; profecto annorum fuit Ismael, quando cum matre sua de domo patris expulsus est, amplius sedecim 51. Sed ut hoc quod cum parvulo lusit, per recapitulationem dictum accipiamus, antequam ablactaretur Isaac; profecto etiam sic amplius quam tredecim annorum puer in humeros matris, cum utre et panibus, nimis absurdum est ut impositus esse credatur. Facile autem solvitur quaestio, si non subaudiamus: imposuit, sed: dedit. Dedit enim Abraham, sicut scriptum est, matri eius panes et utrem, quae illa imposuit in humeros suos. Cum autem adiunctum et dictum est: et puerum, subaudimus: dedit, qui panes et utrem dederat; non: in humeros imposuit.
Quomodo puerum tam grandem potuerit Agar sub arborem proicere ne videret eum morientem.
- (21, 15-18) Defecit autem aqua de utre, et proiecit puerum sub unam abietem, et discessit, et sedere coepit contra illum longe quantum arcus mittit; dixit enim: Non videbo mortem filii mei; et sedit contra eum. Exclamans autem puer ploravit; et exaudivit Deus vocem pueri de loco ubi erat, et vocavit angelus Dei Agar de caelo, et dixit ei: Quid est, Agar? Noli timere, exaudivit enim Deus vocem filii tui de loco in quo est. Surge, et accipe puerum, et tene illum in manu tua; in magnam enim gentem faciam illum. Solet quaeri quomodo, cum puer esset annorum amplius quindecim, proiecerit eum mater sub arborem, et ierit longe quantum arcus mittit, ne videret eum morientem; quasi enim quem portabat proiecerit, ita videtur sonare quod dicitur, maxime quia sequitur: Flevit puer. Sed intellegendum est proiectum esse non a portante, sed ut fit, ab animo, tamquam moriturum. Neque enim quod scriptum est: Proiectus sum a facie oculorum tuorum 52, portabatur qui hoc dixit. Et est in quotidiano loquendi usu, cum proici dicitur aliquis ab aliquo cum quo erat, ne ab illo videatur aut cum illo maneat. Intellegendum est autem quod Scriptura tacuit, ita discessisse matrem a filio, ut puer ignoraret quo mater abierit, et eam in silvestribus stirpibus latuisse, ne filium siti deficientem videret. Ille autem etiam illa aetate, quid mirum si matre diutius non visa et tamquam perdita, eo loco, ubi solus remanserat, flevit? Quod ergo postea dicitur: Accipe puerum, non ut eum de terra velut iacentem tolleret, dictum est, sed ut ei coniungeretur, et eum manu teneret deinceps comitem, sicut erat; quod plerumque faciunt simul ambulantes cuiuslibet aetatis.
Quomodo Agar expulsa iuxta puteum iurationis errabat, cum videatur nondum fuisse ille puteus.
- (21, 22) Factum est autem in tempore illo, et dixit Abimelech, etc. Quaeri potest, quando cum isto Abimelech pactum fecit Abraham 53, et appellatus est puteus quem fodit: " Puteus iurationis " 54, quomodo congruat veritati. Agar enim de Abrahae domo expulsa cum filio, iuxta puteum, sicut dictum est, iurationis errabat, qui valde postea dicitur factus ab Abraham; ibi enim Abimelech et Abraham iuraverunt, quod nondum utique factum erat, cum de domo Abrahae Agar cum filio fuisset expulsa. Quomodo ergo errabat iuxta puteum iurationis 55? An factum iam fuisse intellegendum est, et per recapitulationem postea commemoratum quod egit Abraham cum Abimelech? Nisi forte qui longe postea librum scripsit, ex nomine putei iurationis appellavit regionem, in qua cum filio mater errabat, tamquam diceret: Errabat in illa regione, ubi puteus iurationis factus est; quamvis puteus postea sit factus, sed longe ante aetatem scriptoris; sic autem appellabatur puteus cum liber scriberetur, nomen tenens antiquum, quod Abraham imposuerat. Si autem ipse est puteus, quem apertis oculis vidit Agar, nihil restat nisi ut per recapitulationem quaestio dissolvatur. Nec movere debet quomodo puteum, quem foderat Abraham, nesciebat Agar si ante est ille fossus quam illa expulsa. Valde enim fieri potuit ut pecorum suorum causa, longe a domo in qua cum suis habitabat, puteum foderet, quem illa nesciret.
Quomodo ad puteum iuramenti agrum plantaverit Abraham.
- (21, 33) Quaeri potest quomodo ad puteum iuramenti agrum plantaverat Abraham, si in terra illa, quemadmodum Stephanus dicit 56, non acceperat haereditatem, nec spatium pedis. Sed ea est intellegenda haereditas quam Deus munere suo fuerat daturus, non empta pretio. Intellegitur autem spatium circa puteum ad illud emptionis pactum pertinere, in quo fuerant agnae septem datae, quando Abimelech et Abraham sibi etiam iuraverunt 57.
Quomodo tentavit Deus Abraham.
- (22, 1) Et tentavit Deus Abraham. Quaeri solet quomodo hoc verum sit, cum dicat in Epistola sua Iacobus quod Deus neminem tentat 58; nisi quia locutione Scripturarum solet dici: tentat, pro eo quod est probat. Tentatio vero illa de qua Iacobus dicit, non intellegitur nisi qua quisque peccato implicatur. Unde Apostolus dicit: Ne forte tentaverit vos is qui tentat 59. Nam et alibi scriptum est: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum 60; etiam hoc genere locutionis, ut sciat, dictum est, ac si diceretur: ut scire vos faciat; quoniam vires dilectionis suae hominem latent, nisi divino experimento etiam eidem innotescant.
Quomodo dicat Dominus: Modo enim cognovi...
- (22, 12. 14) Vox angeli de caelo ad Abraham: Ne inicias manum in puerum, neque facias ei quidquam. Modo enim cognovi, quoniam timeas Deum tu; etiam ista quaestio simili locutione solvitur; hoc est enim: Nunc cognovi, quoniam timeas Deum tu, quod significat: Nunc te feci cognoscere. In consequentibus autem hoc genus locutionis evidenter apparet, ubi dicitur: Et vocavit Abraham nomen loci illius, Dominus vidit; ut dicant hodie: In monte Dominus apparuit. Vidit, pro eo quod est apparuit, hoc est vidit, pro eo quod est videri fecit; significans per efficientem id quod efficitur, sicut frigus pigrum quod pigros facit.
Quid est: Et non pepercisti filio tuo.
- (22, 12) Et non pepercisti filio tuo dilecto propter me. Numquid Abraham propter angelum non pepercit filio suo, et non propter Deum? Aut ergo angeli nomine Dominus Christus significatus est, qui sine dubio Deus est, et manifeste a Propheta dictus: Magni consilii angelus 61; aut quod Deus erat in angelo, et ex persona Dei angelus loquebatur, sicut in Prophetis etiam solet. Nam in consequentibus hoc magis videtur apparere ubi legitur: Et vocavit angelus Domini Abraham iterum de caelo, dicens: Per memetipsum iuravi, dicit Dominus 62. Non facile enim invenitur Dominus Christus Patrem Dominum dicere tamquam suum Dominum, illo praesertim tempore antequam sumeret carnem. Nam secundum id quod formam servi accepit, non incongruenter hoc dici videtur. Nam secundum huius rei futurae prophetiam illud est in Psalmo: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu 63. Nam neque in ipso Evangelio facile invenimus a Christo Deum Patrem Dominum appellatum, quod Dominus eius esset; quamvis Deum inveniamus in illo loco, ubi ait: Vado ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum 64. Quod autem scriptum est: Dixit Dominus Domino meo, ad ipsum qui loquebatur refertur, id est: Dixit Dominus Domino meo 65, Pater scilicet Filio; et: Pluit Dominus a Domino 66, qui scribebat dixit; ut Dominus eius a Domino eius, id est, Dominus noster a Domino nostro pluisse intellegatur, Filius a Patre.
De Chamuele patre Syrorum.
- (22, 21) Quod in his quos nuntiaverunt Abrahae natos esse filios fratri eius, nominatur et Chamuel pater Syrorum, non utique illi qui nuntiaverunt, nuntiare patrem Syrorum potuerunt; ex origine quippe illius Syrorum genus longe postea propagatum est. Sed dictum est a persona scribentis, qui post omnia illa tempora haec scribendo narravit; quemadmodum supra diximus de puteo iurationis 67.
Quid est: Exsurgens autem Abraham adoravit populum terrae.
- (23, 7) Exsurgens autem Abraham adoravit populum terrae. Quaeritur quomodo scriptum sit: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies 68; cum Abraham sic honoraverit populum quemdam gentium, ut etiam adoraret. Sed animadvertendum est in eodem praecepto, non dictum: Dominum Deum tuum solum adorabis, sicut dictum est: Et illi soli servies, quod est graece: . Talis enim servitus nonnisi Deo debetur. Unde damnantur idololatrae, id est, eiusmodi servitutem exhibentes idolis, quae debetur Deo. Nec moveat quod alio loco in quadam Scriptura prohibet angelus hominem adorare se, et admonet ut Dominus potius adoretur 69. Talis enim apparuerat angelus ut pro Deo posset adorari; et ideo fuerat corrigendus adorator.
Abraham iubet puero suo, ut sub eius femore manum ponat.
- (24, 3) Quod Abraham iubet puero suo ut manum suam ponat sub eius femore, et sic eum adiurat per Dominum Deum caeli, et Dominum terrae, solet imperitos movere; non attendentes magnam istam de Christo exstitisse prophetiam, quod ipse Dominus Deus caeli et Dominus terrae in ea carne venturus esset, quae de illo femore propagata est.
Signum petivit servus Abrahae ut ei Deus ostenderet futuram uxorem Isaac.
- (24, 12-14) Quaerendum quo differant augurationes illicitae ab illa petitione signi, qua petivit servus Abrahae ut ei Deus ostenderet ipsam esse futuram uxorem domini sui Isaac, a qua cum petivisset ut biberet, diceretur illi: Bibe et tu, et adaquabo camelos tuos quoadusque bibere desinent. Aliud est enim, mirum aliquid petere quod ipso miraculo signum sit; aliud ea observare, quae ita fiunt ut mira non sint, sed a coniectoribus superstitiosa vanitate interpretentur. Sed hoc ipsum etiam quod mirum aliquid postulatur, quo significetur quod quisque vult nosse, utrum audendum sit, non parva quaestio est. Eo namque pertinet, quod dicuntur qui hoc non recte faciunt, tentare Dominum. Nam ipse Dominus cum a diabolo tentaretur, testimonium de Scripturis adhibuit: Non tentabis Dominum Deum tuum 70. Suggerebatur enim tamquam homini ut signo aliquo exploraret ipse quantus esset, id est, quam multum apud Deum posset; quod vitiose fit, cum fit. Ab hoc autem discernitur quod Gedeon fecit pugnae imminente periculo 71; consultatio quippe illa magis quam tentatio Dei fuit. Unde et Achaz apud Isaiam timet signum petere 72, ne Deum tentare videatur, cum hoc eum Dominus admoneat per prophetam; credo, existimans quod ab ipso propheta exploraretur utrum praecepti memor esset, quo tentare Deum prohibemur.
Quod verba Abrahae et servi narrantis non omnino eadem repetuntur.
- (24, 37-38) Servus Abrahae narrans quae sibi mandata fuerant a domino suo, dicit eum sibi dixisse: Non sumes uxorem filio meo in filiabus Chananaeorum, inter quos ego habito in terra eorum, sed in domum patris mei ibis, et in tribum meam, et sumes uxorem filio meo inde, et cetera si legantur quemadmodum illi mandata sint, sententia eadem reperitur; verba vero non omnia, vel ipsa, vel ita dicta sunt. Quod admonendum putavi propter stultos et indoctos homines, qui Evangelistis hinc calumniantur, quod in aliquibus verbis non omni modo conveniunt, quamvis rebus atque sententiis omnino non discrepent. Certo enim istum librum unus homo scripsit, qui ea quae supra dixit cum mandaret Abraham, vel relecta sic ponere potuit, si ad rem pertinere iudicaret, cum veritas narrationis exigitur, nisi ut rerum sententiarumque sit, quibus voluntas, propter quam intimandam verba fiunt, satis appareat.
Quomodo iuratio servi Abrahae maledictum dicatur.
- (24, 41) Quod habent latini codices, narrante servo Abrahae quae sibi mandaverat dominus eius: Tunc innocens eris a iuramento meo, vel: iuratione mea, graeci habent: a maledicto meo, enim dicitur " iuratio ", " maledictum ", unde et " maledictus " vel dicitur. Proinde oritur quaestio, quomodo illa iuratio maledictum possit intellegi; nisi quia maledictus est qui contra iurationem fecerit.
Misericordia et iustitia.
- (24, 49) Si ergo facitis misericordiam et iustitiam ad dominum meum, renuntiate mihi. Duo illa quae assidue ponuntur in aliis sanctis Scripturis, et maxime in Psalmis, misericordia et iustitia 73, tantumdem enim valet misericordia et veritas, hinc iam apparere coeperunt.
Quod ait: Ecce Rebecca, etc.
- (24, 51) Ecce Rebecca in conspectu tuo; accipiens recurre, et sit uxor filii domini tui, quemadmodum locutus est Dominus. Quaeritur quando locutus sit Dominus, nisi quia vel prophetam esse Abraham noverant, et prophetice a Domino dictum quod per illum dictum fuerat 74, agnoscebant; aut signum illud quod sibi datum servus eius narravit 75, locutionem Domini appellaverunt; hoc enim magis de Rebecca expressum est. Nam quod Abraham dixerat, non de Rebecca dixerat, sed de aliqua femina ex tribu vel cognatione sua; et hoc ad utrumque, ut immunis esset a iuramento servus, si non impetrasset; quod utique non dicitur, cum aliquid prophetatur. Certam enim decet esse prophetiam.
Quod Rebeccae dixerunt fratres eius proficiscenti.
- (24, 60) Quod Rebeccae dixerunt fratres eius proficiscenti: Soror nostra es, esto in millia millium, et haereditatem obtineat semen tuum, civitates adversariorum; non prophetae fuerunt, aut vanitate tam magna optaverunt, sed eos quae promiserat Deus Abrahae latere non potuit.
Quomodo dictum sit: Exiit Isaac exerceri in campo meridie.
- (24, 63) Quod scriptum est: Et exiit Isaac exerceri in campo meridie; qui verbum de hac re graecum nesciunt, exercitationem corporis putant. Scriptum est autem graece ; vero ad animi exercitationem pertinet, et saepe vitio deputatur; more tamen Scripturarum plerumque in bono ponitur. Pro isto verbo quidam interpretes nostri exercitationem, quidam garrulitatem, quasi verbositatem, quae in bono, quantum ad latinum eloquium pertinet, vix aut numquam invenitur; sed, ut dixi, in Scripturis plerumque in bono dicitur; et videtur mihi significare animi affectum studiosissime aliquid cogitantis cum delectatione cogitationis; nisi aliud sentiunt qui haec verba graeca melius intellegunt.
De eo quod Abraham post mortem Sarae Cethuram accepit uxorem.
- (25, 1) Adiciens autem Abraham sumpsit uxorem nomine Cethuram. Quaestio haec esset, si peccatum esset, maxime in antiquis dantibus operam propagandae proli. Quodlibet enim hic quam incontinentia suspicanda est tanti viri, in illa praesertim iam aetate. Cur autem de hac filios fecerit, qui cum miraculo de Sara fecerat, supra dictum est 76; quamquam nonnulli donum quod accepit Abraham velut reviviscentis corporis ad filios procreandos, diu permansisse asserant, ita ut posset et alios procreare. Sed multo est absolutius de adulescentula potuisse seniorem, quod senior de seniore non posset, nisi Deus illic miraculum praestitisset, maxime propter Sarae non solum aetatem, verum etiam sterilitatem. Sane etiam grandioris aetatis, et sicut Scriptura loquitur, plenum dierum posse dici seniorem, hoc est , hinc intellegi potest, quia hoc Abraham appellatus est quando mortuus est 77. Proinde omnis senex etiam , non omnis etiam senex; quia plerumque est hoc nomen aetatis quae infra senectutem senectuti vicina est, et ex hoc etiam ipsa a senectute nomen accepit in latina lingua, ut senior appelletur. Apud Graecos autem, maxime sicut Scriptura loquitur, et dicuntur, etiamsi aetates iuvenum comparentur; quod dicimus nos maiorem atque iuniorem. Verumtamen hoc factum Abrahae, quod post mortem Sarae de Cethura filios procreavit, non sic accipiendum est, quasi humana consuetudine et cogitatione tantummodo substituendae numerosioris prolis hoc factum sit. Sic enim possent accipere homines etiam quod de Agar factum est, nisi Apostolus admoneret illa fuisse facta prophetice 78, ut in utrisque personis mulierum earumque filiorum duo Testamenta ad futurorum praenuntiationem allegorica significatio figuraret. Unde in isto quoque Abrahae facto aliquid tale quaerendum est; etsi non facile occurrat, ego interim quod occurrit; munera quae acceperunt filii concubinarum, videntur mihi significare quaedam Dei dona, vel in sacramentis vel in quibusque signis, etiam carnali populo Iudaeorum et haereticis data, velut filiis concubinarum; cum haereditatis munus, quod est caritas et vita aeterna 79, nonnisi ad Isaac pertineat, hoc est, ad filios promissionis.
Quod ait: Haec sunt nomina filiorum Ismael secundum nomina generationum eorum.
- (25, 13) Quid sibi vult quod scriptum est: Haec sunt nomina filiorum Ismael secundum nomina generationum eorum? Non enim satis elucet cur additum sit: secundum nomina generationum eorum; cum ii soli nominentur quos ille genuit, non etiam qui ab ipsis geniti sunt. Nisi forte quia nationes ex illis propagatae eorum nominibus appellantur, hoc significatum sit, cum dictum est: secundum nomina generationum eorum; quamvis hoc modo illae nationes sint potius secundum nomina istorum, non ista nomina secundum illas nationes; quia illae posterius exstiterunt. Unde notanda locutio est, quia et postea de illis dicitur: Duodecim principes secundum gentes eorum 80.
Rebecca venit interrogare Dominum, cum pregnans esset.
- (25, 22) Quod de Rebecca scriptum est, quia venit interrogare Dominum cum gestirent puerperia in utero eius, quaeritur quo ierit. Non enim erant tunc prophetae, aut sacerdotes secundum ordinem tabernaculi vel templi Domini. Quo ergo ierit, merito movet, nisi forte ad locum ubi aram constituerat Abraham 81. Sed illic quomodo responsa ederentur, omnino tacet Scriptura; utrum per aliquem sacerdotem, quod incredibile est, si erat, non fuisse nominatum, et nullam ibi omnino sacerdotum aliquorum factam esse mentionem. An forte ibi cum orando allegassent desideria sua, dormiebant in loco, ut per somnium monerentur? An adhuc vivebat Melchisedech, cuius tanta fuit excellentia, ut a nonnullis dubitetur, utrum homo, an angelus fuerit? An erant aliqui tales etiam illo tempore homines Dei, in quibus posset Deus interrogari? Quidquid horum est, et si quid aliud quod me forte, ne commemorarem, praeterierit, mentiri tamen Scriptura non potest, quae dixit Rebeccam iisse ad interrogandum Dominum, eique Dominum respondisse.
De verbis quae respondit Rebeccae Dominus ubi dictum est: Maior serviet minori.
- (25, 23) In eo quod Dominus respondit Rebeccae: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo separabuntur, et populus populum superabit, et maior serviet minori, spiritali intellegentia carnales in populo Dei significantur per maiorem filium, et spiritales per minorem; quia sicut dicit Apostolus: Non prius quod spiritale, sed quod animale; postea spiritale 82. Solet et sic intellegi hoc quod dictum est, ut in Esau figuratus sit maior populus Dei, hoc est Israeliticus secundum carnem; per Iacob autem figuratus sit ipse Iacob secundum spiritalem progeniem. Sed etiam historica proprietate hoc responsum invenitur esse completum, ubi populus Israel, hoc est Iacob minor filius, superavit Idumaeos, hoc est gentem quam propagavit Esau, eosque fecerunt tributarios per David 83; quod diu fuerunt, usque ad regem [scilicet Ioram] sub quo Idumaei rebellaverunt, et iugum Israelitarum Idumaei a cervice sua deposuerunt, secundum prophetiam ipsius Isaac quando minorem pro maiore benedixit 84; hoc enim dixit eidem maiori, cum et ipsum postea benediceret.
Quomodo per dolum acceperit Iacob benedictionem, qui dicitur fuisse sine dolo.
- (25, 27) Iacob autem erat homo simplex habitans domum. Quod graece dicitur: , hoc latini " simplicem " interpretati sunt. Proprie autem , " non fictus ", unde aliqui latini interpretes " sine dolo " interpretati sunt, dicentes: Erat Iacob sine dolo habitans in domo; ut magna sit quaestio, quomodo per dolum acceperit benedictionem qui erat sine dolo. Sed ad significandum magnum aliquid hoc Scriptura praemisit. Hinc enim maxime cogimur ad intellegenda illo loco spiritalia, quia sine dolo erat qui dolum fecit. Unde quid sentiremus, in sermone quodam ad populum habito satis diximus 85.
Quod tempore famis abiit Isaac ab Abimelech regem in Gerara.
- (26, 1) In eo quod scriptum est: Facta est autem fames super terram, praeter famem quae ante facta est in tempore Abraham; abiit autem Isaac ad Abimelech regem Philistinorum in Gerara; quaeritur hoc quando sit factum, utrum posteaquam Esau vendidit primogenita sua cibo lenticulae; post illam quippe narrationem hoc narrari incipit: an, ut fieri solet, per recapitulationem narrator ad ea reversus sit, cum progressus de filiis eius ad eum locum pervenisset, qui de lenticula commemoratus est. Movet autem, quia ipse invenitur Abimelech, qui etiam Saram concupiverat; ipsius enim paranymphus et princeps militiae 86, qui ibi commemorati sunt, etiam hic commemorantur, utrum vel vivere potuerint. Quando enim factus est amicus Abrahae, nondum natus erat Isaac, sed iam promissus. Ponamus ante annum quam nasceretur Isaac, illud fuisse factum; deinde Isaac suscepit filios, cum esset annorum sexaginta; illi autem iuvenes erant quando vendidit Esau primogenita sua; ponamus etiam ipsos circa viginti annos fuisse; fiunt anni aetatis Isaac usque ad illud factum filiorum eius, circiter octoginta; adulescentem accipiamus fuisse Abimelech, quando matrem ipsius concupivit, et Abrahae amicus est factus; potuit ergo iam esse quasi centenarius, si post illud factum filiorum suorum perrexit in illam terram famis necessitate Isaac. Non ergo ex hoc cogit ulla necessitas, per recapitulationem putare narratam profectionem Isaac in Gerara. Sed quia ibi diuturno tempore fuisse Isaac scribitur, et puteos fodisse, et de his contendisse, et ditatum fuisse pecunia 87; mirum nisi recapitulando ista commemorantur, quae ideo fuerant praetermissa, ut primum de filiis eius usque ad illum locum de lenticula narratio perveniret.
Isaac magnus factus a Domino etiam in bona temporalia.
- (26, 12-13) In eo quod scriptum est de Isaac: Benedixit autem eum Dominus, et exaltatus est homo, et procedens maior fiebat, quoadusque magnus factus est valde, secundum terrenam felicitatem dictum sequentia docent. Exsequitur enim narrator easdem eius divitias, quibus magnus factus est; et hinc motus Abimelech, timuit illum ibi esse, ne potentia eius sibi esset infesta 88. Quamquam ergo aliquid spiritale ista significent, tamen secundum id quod contigerunt, ideo praemissum est: Benedixit eum Dominus, ut sana fide intellegamus etiam ista temporalia dona, nec dari posse, nec sperari debere, etiam cum ab infirmioribus appetuntur, nisi ab uno Deo; ut qui in minimis fidelis est, etiam in magnis fidelis sit; et qui in mammona iniquo fidelis inventus est, etiam verum accipere mereatur, sicut Dominus in Evangelio loquitur 89. Talia etiam de Abraham dicta sunt, quod ei munera Dei provenerint. Unde non parum aedificat sanam fidem pie intellegentibus ista narratio, etiamsi de his rebus allegorica significatio nulla posset exsculpi.
Iuratio quae maledictis obstringit.
- (26, 28) Fiat exsecratio inter nos et inter te; id est iuratio quae maledictis obstringit, quae accidant ei qui peieraverit; secundum quam considerandum est quod et servus Abrahae commemoravit, narrans eis a quibus accepit uxorem domino suo Isaac.
Quare Isaac puteum, in quo non inventa est aqua, vocavit iuramentum.
- (26, 32.33) Quid est quod scriptum est, quod cum venissent pueri Isaac et dixissent: Fodimus puteum, et non invenimus aquam, appellavit eumdem puteum Isaac iuramentum? An quamvis factum sit, in aliquam significationem sine dubio ducendum est spiritalem; quoniam nihil habet convenientiae secundum litteram, ut ideo iuramentum appellaverit puteum, quod ibi aqua non sit inventa? Quamquam alii interpretes pueros Isaac inventam potius aquam nuntiasse dixerunt; sed etiam sic quare iuramentum appellatum est, ubi nulla fuerat facta iuratio?
Isaac a filio Esau petit escam de venatione.
- (27, 1-17) Quoniam tantus patriarcha Isaac, antequam moriatur, quaerit a filio suo venationem et escam, qualem amat, pro magno beneficio, et promittit benedictionem, nullo modo vacare arbitramur a significatione prophetica; maxime quoniam festinat uxor eius ut illam benedictionem minor accipiat, quem ipsa diligebat, et cetera in eadem narratione multum movent ad maiora intellegenda vel requirenda.
Quod ait: Expavit autem Isaac pavore magno.
- (27, 33) Quod habent latini codices: Expavit autem Isaac pavore magno valde, graeci habent: , ubi tanta commotio intellegitur, ut quaedam mentis alienatio sequeretur. Ipsa enim proprie dicitur ecstasis. Et quia solet in magnarum rerum revelationibus fieri, in hac intellegendum est factam esse spiritalem admonitionem ut confirmaret benedictionem suam filio minore, cui potius irascendum fuit quod fefellerit patrem. Sic et de Adam cum prophetatur hoc sacramentum magnum, quod dicit Apostolus in Christo et in Ecclesia: Erunt duo in carne una 90, dicitur quod extasis praecesserit 91.
Quando renuntiata sint verba Esau Rebeccae.
- (27, 42) Quomodo annuntiata vel renuntiata sunt verba Esau Rebeccae, quibus comminatus est occidere fratrem suum, cum Scriptura dicat hoc eum in sua cogitatione dixisse 92; nisi quia hinc nobis datur intellegere, quod divinitus eis revelabantur omnia? Unde ad magnum mysterium pertinet, quod filium suum minorem pro maiore voluit benedici.
Ubi latini codices differunt a graecis.
- (28, 2) Quod habent latini codices, Isaac dicente filio suo: Vade in Mesopotamiam, in domum Bathuel patris matris tuae, et sume inde tibi uxorem, graeci codices non habent: vade, sed: fuge, hoc est: . Unde intellegitur etiam Isaac cognovisse quid filius eius Esau de fratre suo in cogitatione sua dixerit.
Verba Iacob ad prophetiam pertinentes.
- (28, 16-17) Et surrexit Iacob de somno suo, et dixit: Quia est Dominus in loco hoc, ego autem nesciebam; et timuit, et dixit: Quam terribilis locus hic! Hoc non est nisi domus Dei; et haec porta est caeli. Haec verba ad prophetiam pertinent, quia ibi futurum erat tabernaculum, quod constituit Dominus in hominibus in primo populo suo. Portam caeli autem sic intellegere debemus, tamquam inde fiat aditus credentibus ad capessendum regnum caelorum.
In titulum statuit lapidem Iacob.
- (28, 18) Quod statuit lapidem Iacob, quem sibi ad caput posuerat, et constituit eum titulum, et perfudit illum oleo, non aliquid idololatriae simile fecit; non enim vel tunc vel postea frequentavit lapidem adorando, vel ei sacrificando; sed signum fuit in prophetia evidentissima constitutum, quae pertinet ad unctionem, unde Christi nomen a chrismate est.
Iacob vocavit nomen loci illius Dominus Dei.
- (28, 19) Et vocavit Iacob nomen loci illius Domus Dei, et Ulammaus erat nomen civitati ante. Iuxta civitatem dormisse si intellegatur, nulla quaestio est; si autem in civitate, mirum videtur quomodo potuerit illum titulum constituere. Quod autem vovit votum si prosperaretur eundo et redeundo, decimasque promisit domui Dei futurae in loco illo 93, prophetia est domus Dei, ubi et ipse rediens Deo sacrificavit; non illum lapidem Deum appellans, sed domum Dei, id est quia in illo loco futura erat domus Dei.
Quomodo Iacob agnovit Rachel.
- (29, 10) Quod venit Rachel cum ovibus patris sui, et dicit Scriptura quod cum vidisset Iacob Rachel filiam Laban fratris matris suae, accessit et revolvit lapidem ab ore putei; magis notandum est, aliquid Scripturam praetermittere quod intellegere debemus, quam ulla quaestio commovenda. Intellegitur enim quod illi, cum quibus primo loquebatur Iacob, interrogati quae esset quae veniebat cum ovibus, ipsi dixerunt filiam esse Laban, quam utique Iacob non noverat, sed illius interrogationem responsionemque illorum, Scriptura praetermittens, intellegi voluit.
Quomodo Rachel ab incognito Iacob osculum acceperit.
- (29, 11-12) Quod scriptum est: Osculatus est Iacob Rachel, et exclamans voce sua flevit; et indicavit ei quia frater est eius, et quia filius Rebeccae est. Consuetudinis quidem fuit, maxime in illa simplicitate antiquorum, ut propinqui propinquas oscularentur, et hoc hodie fit in multis locis; sed quaeri potest quomodo ab incognito illa osculum acceperit, si postea indicavit Iacob propinquitatem suam. Ergo intellegendum est, aut illum qui iam audierat quae illa esset, fidenter in eius osculum irruisse; aut postea Scripturam narrasse per recapitulationem quod primo factum erat, id est, quod indicaverit Iacob quis esset. Sicut de paradiso postea dicitur, quomodo Deus eum instituerit, cum iam dictum esset quod plantaverit Deus paradisum 94, et posuerit illic hominem quem finxerat, et multa alia per recapitulationem dicta intelleguntur.
Pauci dies fuerunt in conspectu Iacob septem anni.
- (29, 20) Quod scriptum est: Et servivit Iacob pro Rachel annis septem; et erant in conspectu eius velut pauci dies, eo quod diligebat illam, quaerendum quomodo dictum sit, cum magis etiam breve tempus longum esse soleat amantibus. Dictum est ergo propter laborem servitutis, quem facilem et levem amor faciebat.
Quomodo servit Iacob alios septem annos pro Rachel.
- (29, 27-30) Si parum advertatur rei huius narratio, putabitur quod posteaquam Liam Iacob duxit uxorem, deinde servivit alios septem annos pro Rachel, et tunc eam duxit. Verum autem non ita est, sed Laban ei dixit: Consumma itaque septimanam istius, et dabo tibi et hanc pro opere quod operaberis apud me adhuc septem annos alios. Quod itaque ait: Consumma septimanam istius, ad nuptiarum celebrationem pertinet, quae septem diebus celebrari solent. Hoc itaque ait: Imple dies nuptiarum septem pertinentes ad istam quam duxisti, et dabo tibi et hanc pro eo quod operaberis apud me adhuc septem annos alios. Deinde sequitur: Fecit autem Iacob sic, et implevit septimanam eius, id est, septem dies nuptiarum Liae, et dedit illi Laban Rachel filiam suam ipsi uxorem. Dedit autem Laban Rachel filiae suae Ballam ancillam suam ei ancillam, et intravit ad Rachel. Dilexit autem Rachel magis quam Liam, et servivit illi septem annos alios. Utique apparet quia posteaquam duxit Rachel, tunc servivit pro ea septem annos alios. Nimis enim durum et valde iniquum fuit, ut deceptum adhuc differret alios annos septem, et tunc eam traderet quam primo debuit. Septem autem diebus solere nuptias celebrari, etiam liber Iudicum ostendit in Samson 95, quando fecit potum septem diebus. Et addidit Scriptura, quod sic solerent facere iuvenes; fecit autem hoc propter nuptias suas.
Utrum easdem concubinas appellet Scriptura quas uxores.
- (30, 3. 9) Non facile dignoscitur, quas concubinas appellet Scriptura, quas uxores; quandoquidem et Agar dicta est uxor, quae postea dicitur concubina, et Cethura, et ancillae quas dederunt Rachel et Lia viro suo 96. Nisi forte omnis concubina uxor, non autem omnis uxor concubina more loquendi Scripturarum appellatur; id est, ut Sara et Rebecca et Lia et Rachel concubinae dici non possint; Agar vero et Cethura et Balla et Zelfa, et uxores et concubinae.
Quomodo se Lia ibidem, sicut in graecis codicibus sonat, dixerit.
- (30, 11) Quod latini habent, nato filio Liae de Zelfa, quod dixerit: Beata vel Felix facta sum, graeci habent: , quod magis bonam fortunam significat. Unde videtur occasio non bene intellegentibus dari, tamquam illi homines fortunam coluerint, aut hoc verbum divinarum Scripturarum auctoritas in usu receperit. Sed aut fortuna intellegenda est pro his rebus quae fortuito videntur accidere, non quia numen aliquod sit, cum haec ipsa tamen quae fortuita videntur, causis occultis divinitus dentur; unde etiam verba, quae nemo potest auferre a consuetudine loquendi, parata sunt, id est " forte ", et " fortasse ", et " forsitan ", et " fortuito "; unde videtur et in graeca lingua resonare, quod dicunt , velut ab eo quod est ; aut certe Lia propterea sic locuta est, quod adhuc gentilitatis consuetudinem retinebat. Non enim hoc Iacob dixit, ut ex hoc data huic verbo putetur auctoritas.
Quid significet benedictio Iacob ad Laban.
- (30, 30) Quod Iacob dicit: Et benedixit te Dominus in pede meo, satis advertendus est et notandus Scripturarum sensus, ne cum ita quisque locutus fuerit, quasi augurari videatur. Multum enim interest quod adiecit: Benedixit te Dominus in pede meo; in ingressu enim meo voluit intellegi, gratias hinc agens Deo.
De virgis quas excorticando variavit Iacob.
- (30, 37. 42) In facto Iacob cum virgas excorticavit, detrahens viride, ut album varie appareret, et sic in conceptu fetus pecorum variarentur, cum matres in alveis aquarum biberent, et visis virgis illam varietatem conciperent; multa dicuntur similiter fieri in animalium fetibus; sed et mulieri accidisse traditur, et scriptum reperitur in libris antiquissimi et peritissimi medici Hippocratis, quod suspicione adulterii fuerat punienda, cum puerum pulcherrimum peperisset utrique parenti generique dissimilem, nisi memoratus medicus solvisset quaestionem, illis admonitis quaerere ne forte aliqua talis pictura esset in cubiculo; qua inventa mulier a suspicione liberata est. Sed ad hanc rem quam fecit Iacob, virgarum ex diversis arboribus trium copulatio quid contulerit utilitatis, quod attinet ad varias pecudes multiplicandas, non apparet omnino; nec aliquid ad hoc commodum interest, utrum ex unius generis ligno varientur virgae, an plura sint lignorum genera, cum sola quaeratur lignorum varietas; ac per hoc cogit inquiri prophetiam, et aliquam figuratam significationem res ista, quam sine dubio ut propheta fecit Iacob; et ideo nec fraudis arguendus est. Non enim tale aliquid, nisi revelatione spiritali, eum fecisse credendum est. Quod autem ad iustitiam pertinebat, sicut alii interpretes apertius hoc narrant, non ponebat virgas in secundo conceptu ovium; quod tanto obscurius, quanto brevius a Septuaginta dictum est: Quia cum peperissent, non ponebat 97; quod intellegitur cum primum peperissent: ut iam non solere ponere intellegatur, cum secundo pariturae essent, ne ipse auferret omnes fetus, quod iniquum fuit.
Quod Laban dicit: Quare furatus es deos meos?
- (31, 30) Quod Laban dicit: Quare furatus es deos meos? Hinc est illud fortasse, quod et augurari se dixerat, et eius filia bonam fortunam nominaverat 98. Et notandum est, quod a principio libri nunc primum invenimus deos gentium; superioribus quippe Scripturae locis Deum nominabant.
Quid sit quod ait Iacob ad Laban: Et decepisti mercedem meam decem agnabus.
- (31, 41) Quid est quod dicit Iacob socero suo: Et decepisti mercedem meam decem agnabus? Hoc enim quando et quomodo factum sit, Scriptura non narrat; sed utique factum est quod iste commemorat; nam dixit hoc et uxoribus suis, quando eas vocavit in campum. Conquerens enim de patre illarum, ait inter cetera: Et mutavit mercedem meam decem agnorum 99. Intellegitur ergo per singula tempora partus ovium, cum videret Laban tales fetus esse natos, quales placuerat ut ad Iacob pertinerent 100, pactum fraude mutasse, et dixisse ut futuro fetu alios pecudum colores haberet in mercede Iacob. Tunc autem ille virgas varias non supponebat, et non nascebantur varii, sed unius coloris, quae Iacob ex novo pacto auferebat. Quod cum vidisset Laban, rursus pactum fraude mutabat, ut ad Iacob varia pertinerent; tunc illarum suppositione virgarum varia nascebantur. Ergo quod ait Iacob uxoribus suis: Mutavit mercedem meam decem agnorum, et postea ipsi Laban: Decepisti mercedem meam decem agnabus, non ita dixit quasi provenerit socero eius ipsa fraus; ut enim non ei proveniret, Deum sibi dixit adversus illum adfuisse; decem vero agnos vel decem agnas, pro decem temporibus posuit, quibus oves quas pascebat per sexennium pepererunt. Bis quippe pariebant in anno, contigerat autem ut primo anno, quo inter se pacti sunt, et ad eas pascendas placito huius mercedis accessit, semel parerent in fine anni, quia cum accessit, iam semel pepererant; rursumque sexto anno, id est ultimo, cum semel peperissent, exorta necessitate profectionis, prius recederet, quam iterum parerent; ac per hoc cum primus annus atque ultimus duos ovium partus sub illo haberent, hoc est, singulos, medii vero quattuor anni binos, fiunt omnes decem. Nec mirum quod haec decem tempora nomine agnorum appellavit, qui eisdem temporibus nascebantur; velut si quisquam dicat: Per tot vindemias, aut: Per tot messes, quibus numerus intellegatur annorum; unde ait quidam: Post aliquot aristas101; per aristas videlicet messes, et per messes annos significans. Pecudum autem illius regionis fecunditas, sicut Italarum, tanta fertur, ut bis in anno pariant.
Quod ait: Sumpsit autem Iacob lapidem et constituit eum titulum.
- (31, 45) Sumpsit autem Iacob lapidem, et constituit eum titulum. Diligenter animadvertendum est, quomodo istos titulos in rei cuiusque testimonio constituebant; non ut eos pro diis colerent, sed ut eis aliquid significarent.
De acervo lapidum, quem inter se constituerunt Laban et Iacob.
- (31, 47-48) Quod acervum lapidum, quem inter se constituerant Laban et Iacob, cum aliquanta diversitate appellaverunt, ut eum vocaret Laban Acervum testimonii, Iacob Acervum testem; traditur ab eis qui et syram et hebraeam linguam noverunt, propter proprietates suae cuiusque linguae factum. Fieri enim solet, ut alia lingua non dicatur uno verbo, quod alia dicitur, et vicinitate significationis quidque appelletur. Nam postea dicitur: Propter hoc appellatum est nomen: Acervus testatur 102. Hoc enim medie positum est, quod utrique conveniret, et ei qui dixerat: Acervus testimonii, et ei qui dixerat: Acervus testis.
Quid significet varietas sermonis Laban ad Iacob.
- (31, 48-49) Quid est quod loquendo Laban ad Iacob dicit: Testatur acervus hic, et testatur titulus hic. Propter hoc appellatur nomen: Acervus testatur. Et visio quam dixit: Respiciat Deus inter me et te? Nisi forte ordo est: Et visio quam dixit Deus: Respiciat inter me et te, Deus quippe illi dixerat in visione, ne laederet Iacob.
Quod dicit in consequentibus Laban.
- (31, 50) Quid est quod dicit in consequentibus Laban: Vide, nemo nobiscum est? Nisi forte nemo extraneorum, aut propter testificationem Dei, quem ita habere deberent, tamquam nemo cum eis esset, quem testimonio eius adiungerent.
Quis sit timor Isaac.
- (31, 53. 42) Et iuravit Iacob per timorem patris sui Isaac. Per timorem utique quo timebat Deum, quem timorem etiam superius commendavit, cum diceret: Deus patris mei Abrahae, et timor patris mei Isaac.
Castra Dei.
- (32, 2) Castra Dei quae vidit Iacob in itinere, nulla dubitatio est quod angelorum fuerat multitudo; ea quippe in Scripturis militia caeli nominatur.
Comitatum suum Iacob in bina castra divisit, timens fratrem suum.
- (32, 6-12) Nuntiato sibi fratre suo Iacob veniente obviam ei cum quadringentis viris, turbatus est quidem et mente confusus, quoniam timuit valde; et ut visum est homini perturbato, divisam multitudinem suam in duo castra disposuit 103. Ubi quaeri potest, quomodo habuerit fidem promissis Dei, quandoquidem dixit: Si venerit ad castra prima frater meus, et exciderit ea, erunt secunda in salutem 104. Sed etiam hoc fieri potuit, ut everteret castra eius Esau, et tamen Deus post illam afflictionem adesset, et liberaret eum, et quae promisit impleret. Et admonendi fuimus hoc exemplo, ut quamvis credamus in Deum, faciamus tamen quae facienda sunt ab hominibus in praesidium salutis, ne praetermittentes ea, Deum tentare videamur. Denique post haec, quae verba dicat idem Iacob, considerandum est: Deus, inquit, patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti mihi: Recurre in terram generationis tuae, et bene tibi faciam, idoneus es mihi ab omni iustitia et ab omni veritate, quae fecisti puero tuo. In virga enim mea ista transii Iordanem hunc, nunc autem factus sum in duo castra; erue me de manu fratris mei, de manu Esau; quia ego timeo illum, ne cum venerit feriat me et matres super filios. Tu autem dixisti: Benefaciam tibi, et ponam semen tuum tamquam arenam maris, quae non dinumerabitur prae multitudine 105. Satis in his verbis et humana infirmitas, et fides pietatis apparet.
Ordo verborum Iacob et verba scriptoris.
- (32, 21) Quod latini codices habent de Iacob: Dixit enim: Placabo vultum eius, in muneribus praecedentibus eum; scriptor libri qui narrans ait de Iacob: Dixit enim: Placabo vultum eius, hoc usque verba Iacob dixisse intellegitur, cetera vero sua intulisse quod ait: In muneribus praecedentibus eum; tamquam diceret: In muneribus quae praecedebant Iacob, placabo vultum fratris mei. Ordo est ergo verborum Iacob: Placabo vultum eius, et post hoc videbo faciem eius; forsitan enim suscipiet faciem meam. Interposita autem sunt verba scriptoris: In muneribus praecedentibus eum.
Quare ab illo angelo desideraverit benedici Iacob, cui luctando praevaluerat.
- (32, 26) Quod ab illo angelo desiderat Iacob benedici, cui luctando praevaluit, magna est de Christo prophetia. Nam eo ipso admonet mysticum aliquid sapere, quia omnis homo a maiore vult benedici. Quomodo ergo ab eo benedici iste voluit, quem luctando superavit? Praevaluit enim Iacob Christo, vel potius praevalere visus est, per eos Israelitas a quibus crucifixus est Christus; et ab eo tamen benedicitur in eis Israelitis qui crediderunt in Christum, ex quibus erat qui dicebat: Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Beniamin 106. Unus ergo atque idem Iacob et claudus et benedictus: claudus in latitudine femoris, tamquam in multitudine generis, de quibus dictum est: Et claudicaverunt a semitis suis 107; benedictus autem in eis de quibus dictum est: Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt 108.
De verbis Iacob fratri suo: Propter hoc vidi faciem tuam, quemadmodum cum videt aliquis faciem Dei.
- (33, 10) Quid sibi vult quod Iacob ait fratri suo: Propter hoc vidi faciem tuam, quemadmodum cum videt aliquis faciem Dei? Utrum paventis et perturbati animi verba usque in hanc adulationem proruperunt? An secundum aliquem intellectum sine peccato dicta accipi possunt? Fortassis enim quia dicti sunt et Gentium dii, quae sunt daemonia 109, non praeiudicetur ex his verbis homini Dei. Non enim dixit: Quemadmodum si viderem faciem Dei, sed: Cum videt aliquis; ipse autem aliquis, quem significare possit, incertum est; atque ita fortasse temperata sunt verba, ut et ipse Esau sibi delatum tantum honorem grate acciperet, et qui haec etiam aliter intellegere possunt, eum a quo dicta sunt nullo crimine impietatis arguerent. Quod etsi benigno animo dicta haec verba fraterna sunt, quoniam et post bonam susceptionem metus ipse transierat; potuit sic dici, quemadmodum et Moyses Pharaonis deus dictus est 110, secundum quod dicit Apostolus: Etsi sunt qui dicuntur dii, sive in caelo, sive in terra, quemadmodum sunt dii multi, et domini multi 111; maxime quia sine articulo, in graeco dictum est; quo articulo evidentissime solet veri Dei unius fieri significatio. Non enim dixit: , sed dixit: ; facile autem hoc intellegunt qua distantia dicatur, qui Graecorum eloquium audire atque intellegere solent.
Utrum mendaciter promiserit Iacob fratri suo.
- (33, 14) Quaeritur utrum mendaciter promiserit Iacob fratri suo, quod sequens pedes suorum, in itinere propter quos immoraretur, venturus esset ad eum in Seir; hoc enim, sicut Scriptura deinde narrat 112, non fecit, sed eo perrexit itinere quod dirigebat ad suos. An forte veraci animo promiserat, sed aliud postea cogitando delegit?
Quomodo virgo appelletur Dina in Scripturis.
- (34, 2-3) Quomodo Scriptura dicit quod vidit Sichem filius Emmor Chorraeus, princeps terrae, Dinam filiam Iacob, et accipit eam, et dormivit cum ea, et humiliavit eam; et intendit animo Dinae filiae Iacob, et adamavit virginem, et locutus est secundum sensum virginis ipsi? Quomodo virgo appellatur, si iam cum illa dormierat, eamque humiliaverat? Nisi forte virgo nomen aetatis est secundum hebraeum eloquium; an potius per recapitulationem postea commemoratur quod primo factum est? Prius enim potuit intendere animae ipsius et amare virginem, et loqui secundum sensum virginis, et deinde cum illa dormire, eamque humiliare.
Quomodo potuerint filii Iacob expugnare civitatem, cum paulo ante infantes eos dixerit.
- (33, 5; 34, 25) Cum paulo ante loquens Iacob cum fratre suo Esau infantes filios suos esse significet, qui graece dicuntur , quaeri potest quomodo potuerunt facere tantam stragem direptionemque civitatis, interfectis quamvis in dolore circumcisionis constitutis pro sorore sua Dina. Sed intellegendum est, diu illic habitasse Iacob, donec et filia eius virgo fieret, et filii iuvenes. Nam ita scriptum est: Et venit Iacob in Salem in civitatem Sichimorum, quae est in terra Chanaan, cum advenit de Mesopotamia Syriae, et applicuit ad faciem civitatis; et emit partem agri, in quo statuit illic tabernaculum suum, ab Emmor patre Sichem centum agnis; et statuit ibi aram, et invocavit Deum Israel. Exiit autem Dina filia Liae, quam peperit ipse Iacob, ut condisceret filias regionis eius 113, et cetera. Apparet ergo his verbis non transeunter, sicut viator solet, illic mansisse Iacob, sed agrum emisse, tabernaculum constituisse, aram instruxisse, ac per hoc diutius habitasse; filiam vero eius cum ad eam venisset aetatem, ut amicas habere iam posset, condiscere voluisse filias civium loci; atque ita factam esse pro illa cruentissimam caedem et depredationem, quae iam, ut puto, quaestionem non habet. Multitudo enim non parva erat cum Iacob, qui plurimum ditatus fuit; sed filii eius in hoc facto nominantur, quia eiusdem facti principes atque auctores fuerunt.
Quomodo dixerit Iacob exiguum se esse numero, cum sui expugnaverint civitatem.
- (34, 30) Quod ait Iacob, timens bella finitimorum apud civitatem Salem, quam expugnaverunt filii eius: Ego autem exiguus sum numero, et convenientes super me occident me; propter bella plurium, quae consurgere poterant, se dixit numero exiguum, non quod minus multos haberet, quam possent sufficere expugnationi illius civitatis, cum suos in itinere in bina castra diviserit.
De verbis: Fac ibi aram Deo qui apparuit tibi.
- (35, 1) Dixit autem Deus ad Iacob: Surge, et ascende in locum Bethel, et habita ibi; et fac ibi aram Deo, qui apparuit tibi, cum fugeres a facie Esau fratris tui. Quid est quod non dixit: Et fac ibi aram mihi, qui apparui tibi; sed Deus dicit: Fac ibi aram Deo qui apparuit tibi? Utrum Filius ibi apparuit, et Deus Pater hoc dicit? An in aliquo genere locutionis annumerandum?
Utrum inaures quae cum idolis datae sunt idolorum phylacteria fuerint.
- (35, 2) Quod Iacob ascensurus Bethel, ubi iussus est aram facere, dicit domui suae et omnibus qui cum illo erant: Tollite deos alienos, qui vobiscum sunt, de medio vestrum, et cetera; deinde dicitur: Et dederunt Iacob deos alienos, qui erant in manibus eorum, et inaures quae erant in auribus eorum; quaeritur quare et inaures, quae si ornamenta erant, ad idololatriam non pertinebant, nisi quia intellegendum est phylacteria fuisse deorum alienorum. Nam Rebeccam a servo Abrahae inaures accepisse Scriptura testatur; quod non fieret, si eis inaures habere ornamenti gratia non liceret. Ergo illae inaures quae cum idolis datae sunt, ut dictum est, idolorum phylacteria fuerunt.
A quo timor Dei factus est.
- (35, 5) Et factus est timor Dei in civitatibus quae circa illos erant, et non sunt consecuti post filios Israel. Incipiamus animadvertere quemadmodum Deus operetur in hominum mentibus. A quo enim timor Dei factus est in illis civitatibus, nisi ab illo qui sua promissa in Iacob filiisque tuebatur?
De tribus nominibus unius civitatis.
- (35, 6) Venit autem Iacob in Luza, quae est in terra Chanaan, quae est Bethel. Animadvertendum est tria iam nomina huius civitatis commemorata; Ulammaus, quod dictum est eam prius vocatam, cum illuc prius pergens in Mesopotamiam venisset Iacob; et Bethel, quod nomen ipse imposuit, et interpretatur " domus Dei "; et Luza, quod modo commemoratum est 114. Nec mirum debet videri: multis enim locis hoc accidit, et in civitatibus, et in fluminibus, et in quibusque terrarum, ut ex aliis atque aliis causis vel adderentur, vel mutarentur vocabula, sicut etiam ipsis hominibus.
Cur Iacob, postquam Israel dictus est, iterum Iacob appellatur.
- (35, 9-10) Iterum in Luza apparuit Deus Iacob, et dixit ei: Nomen tuum iam non vocabitur Iacob, sed Israel erit nomen tuum 115. Hoc ei dicit ecce iterum Deus in benedictione, quae repetitio confirmat magnum promissum in hoc nomine. Nam hoc mirum est, quibus etiam semel dictum est, amplius eos non vocari quod vocabantur, sed quod eis novum nomen imponebatur, omnino amplius aliquid non vocatos nisi quod eis impositum sit; istum autem per totam vitam suam et deinceps post vitam suam appellatum esse Iacob, cui non semel Deus dixerat: Non iam vocaberis Iacob, sed Israel erit nomen tuum. Nimirum ergo nomen hoc ad illam recte intellegitur pertinere promissionem, ubi sic videbitur Deus, quomodo non est antea Patribus visus. Ibi enim non erit nomen vetus, quia nihil remanebit vel in ipso corpore vetustatis, et Dei visio summum erit praemium.
Cur Gentes et congregationes gentium.
- (35, 11) In promissis Iacob dicitur: Gentes et congregationes gentium erunt ex te; quaeritur utrum gentes secundum carnem, congregationes autem gentium secundum fidem, an utrumque propter fidem gentium dictum est, si gentes appellari non possunt una gens Israel secundum carnem.
Cur iterum factum est hoc loco, quod factum fuerat.
- (35, 13-15) Ascendit autem Deus ab eo loco, ubi locutus est cum eo; et statuit Iacob titulum in loco in quo locutus est cum eo, titulum lapideum; et libavit super eum libamen, et infudit super eum oleum; et vocavit Iacob nomen loci, in quo lucutus est cum eo illic Deus, Bethel. Iterum factum est hoc loco, quod factum fuerat 116? An iterum commemoratum est? Sed quodlibet horum sit, super lapidem libavit Iacob, non lapidi libavit. Non ergo sicut idololatrae solent aras ante lapides constituere, et tamquam diis libare lapidibus.
Quomodo duodecim filii Israel dicantur nati in Mesopotamia cum Beniamin non sit ibi natus.
- 1. (35, 26) Quod duodecim filii computantur Israel, qui nati sunt ei, et dicitur: Hi sunt filii Israel, qui nati sunt ei in Mesopotamia, cum Beniamin longe postea natus sit, cum iam transissent Bethel et appropinquarent Bethlehem; frustra quidam conantes istam solvere quaestionem, dixerunt non legendum: nati sunt, sicut latini plerique codices habent, sed: facti sunt; graece enim scriptum est ; ita volentes intellegi etiam Beniamin, quamvis ibi natus non fuerit, ibi factum tamen; quia iam fuerat in utero seminatus, ut praegnans inde Rachel exiisse credatur. Hoc autem modo etiamsi: nati sunt legeretur, possent dicere: iam in utero natus erat, quia conceptus erat; sicut de sancta Maria dictum est ad Ioseph: Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est 117.
- 2. Sed aliud est quod impedit hanc solutionem quaestionis huius; quia si iam ibi Beniamin conceptus erat, qui filii Iacob grandes inde exierunt, vix annorum duodecim esse potuerunt. Viginti namque annos illic explevit 118, quorum primis septem sine coniugio fuit, donec serviendo id adipisceretur. Ut ergo primo anno, quo duxit uxorem, ei filius nasceretur, duodecim annorum esse potuit primitivus, cum inde profectus est. Proinde si iam conceptus fuerat Beniamin, intra decem menses illa omnis via peracta est, et quidquid in itinere scriptum est de Iacob. Unde sequitur ut filii eius tam parvuli pro sorore sua Dina tantam stragem fecerint, tot homines trucidaverint, ita expugnaverint civitatem 119; in quibus Simeon et Levi, qui primi gladiis accincti intraverunt ad illos homines eosque peremerunt, undecim unus, alter autem decem annorum fuisse reperiatur etiamsi per singulos annos sine intermissione illa pepererat; quod utique incredibile est, ab illius aetatis pueris illa omnia fieri potuisse; quando et ipsa Dina vix adhuc sex annorum fuit.
- 3. Proinde aliter solvenda quaestio est, ut ideo intellegatur dictum, commemoratis duodecim filiis: Hi sunt filii Iacob, qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae, quia inter omnes qui tam multi erant, unus tantum erat non ibi natus, qui tamen inde habuit nascendi causam, quod ibi mater eius patri copulata est. Sed solutio ista quaestionis aliquo exemplo similis locutionis firmanda est.
- 4. Nulla tamen est facilior solutio quaestionis huius, quam ut per synecdochen accipiatur. Ubi enim pars maior est, aut potior, solet eius nomine etiam illud comprehendi quod ad ipsum nomen non pertinet. Sicut ad duodecim Apostolos iam non pertinebat Iudas, qui etiam mortuus fuit cum Dominus resurrexit a mortuis, et tamen ipsius duodenarii numeri nomen Apostolus in Epistola sua tenuit 120, ubi ait, eum apparuisse illis duodecim. Cum articulo enim hoc graeci codices habent, ut non possint intellegi quicumque duodecim; sed illi in eo numero insignes. Eo modo locutionis puto et illud a Domino dictum: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? 121. Ut non ad electionem etiam ipse pertinere videatur. Non enim facile invenitur electorum nomen in malo, nisi quando mali eliguntur a malis. Quod si putaverimus et illum electum, ut per eius traditionem Domini passio compleretur, id est malitiam eius ad aliquid electam, bene utente Deo etiam malis; aliud attendamus ubi ait: Non de omnibus vobis dico; ego scio quos elegi 122; ubi declarat ad electionem non pertinere nisi bonos. Ac per hoc illud quod dictum est: Ego vos duodecim elegi, per synecdochen dictum est, ut nomine maioris meliorisque partis, etiam illud complecteretur, quod ad ipsum nomen non pertinet.
- 5. Hic modus est in hoc eodem libro, ubi Emmor pro filio suo Sichen, ut acciperet Dinam filiam Iacob, exiit loqui cum eodem Iacob, et venerunt etiam filii eius qui absentes erant, et ad omnes dicit Emmor: Sichem filius meus elegit animo filiam vestram; date ergo illi eam uxorem 123. Quia enim potior erat patris persona, per synecdochem filiam vestram dicens, etiam fratres tenuit hoc nomine, quorum non erat filia. Hinc est et illud: Curre ad oves, et accipe inde mihi duos haedos 124; simul enim pascebantur oves et haedi; et quia potiores sunt oves, earum nomine etiam caprinum pecus complexus est. Sic quia potior erat numerus undecim filiorum Iacob, qui nati fuerant in Mesopotamia, ipsorum commemoratione Scriptura complexa est etiam Beniamin, qui non erat ibi natus, et dictum est: Hi sunt filii Iacob, qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae.
Si post mortem patris uxores Esau accepit.
- (36, 1-5) Quod post narrationem mortis Isaac narratur quas uxores Esau acceperit, et quos creaverit, recapitulatio intellegenda est. Neque enim post mortem Isaac fieri coepit, cum iam essent Esau et Iacob centum viginti annorum 125. Nam eos sexagenarius suscepit, et vixit omnes annos vitae suae centum octoginta 126.
Quaestio est si, post mortem Isaac patris sui, Esau abscessit de Chanaan.
- (36, 6-7) Quaestio est, quomodo Scriptura dicat, post mortem Isaac patris sui Esau abscessisse de terra Chanaan, et habitasse in monte Seir 127; cum veniente de Mesopotamia Iacob fratre eius, legatur quod iam illic habitabat 128. Proinde quid fieri potuerit ut Scriptura falli vel fallere non credatur, in promptu est cogitare; quod scilicet Esau posteaquam in Mesopotamiam frater eius abscessit, noluit habitare cum parentibus suis, sive ex illa commotione qua dolebat se benedictione fraudatum, sive aliqua causa vel uxorum suarum, quas odiosas videbat esse parentibus, vel qualibet alia; et coeperat habitare in monte Seir. Deinde post reditum Iacob fratris sui, facta inter eos concordia, reversus est et ipse ad parentes, et cum mortuum patrem simul sepelissent, quia eos in plurimum ditatos terra illa, sicut scriptum est, minime capiebat, abscessit rursus in Seir 129, et ibi propagavit gentem Idumaeorum.
Terra Edom ex nomine Esau.
- (36, 21) Quod scriptum est: Hi principes Chorraei filii Seir in terra Edom; secundum tempus quo vivebat, scriptor commemorat. Cum autem Seir habitaret qui istos genuit, nondum veniente in illam terram Esau, nondum utique appellabatur terra Edom. Non enim nomen nisi ab ipso Esau inditum est terrae, quoniam idem ipse et Esau et Edom vocabatur, de quo propagati sunt Idumaei, hoc est gens Edom.
Quod dicit: Hii reges qui regnaverunt in Edom.
- (36, 31-39) Quod scriptum est: Et hi reges qui regnaverunt in Edom, antequam regnaret rex in Israel, non sic accipiendum est, tamquam omnes reges nominati sint usque ad ea tempora, quibus coeperunt reges Israel, quorum primus fuit Saul. Multi enim fuerunt in Edom usque ad tempora Saul, temporibus etiam Iudicum, quorum tempora fuerunt ante reges; sed ex his multis eos solos potuit commemorate Moyses, qui fuerunt antequam ipse moreretur. Nec mirum est quod numerantibus ab Abraham per Esau patrem gentis Edom, atque per Raguel filium Esau, et Zara filium Raguel, et Iobab filium Zara, cui Iobab successit in regno Balac, qui primus in terra Edom rex fuisse commemoratur, usque ad ultimum regem quem potuit nominare Moyses, plures generationes inveniuntur quam numerantur ab Abraham per Iacob usque ad Moysen. Nam illic inveniuntur fere duodecim, hic autem usque ad Moysen ferme septem. Fieri enim potuit ut ideo ibi plures nominarentur, quia citius moriendo plures alter alteri successerunt. Sic etiam contigit ut alium ordinem sequens Matthaeus, ab Abraham usque ad Ioseph quadraginta duas generationes numeraret 130; Lucas autem in ordine alio numerans generationes non per Salomonem, sicut ille, sed per Nathan, ab Abraham usque ad Ioseph quinquaginta quinque commemoret. In Illo quippe ordine ubi plures numerantur 131, citius mortui sunt, quam hic ubi pauciores. Ne forte autem moveat aliquem, quod inter reges Edom commemoratur Balac filius Beor, et de similitudine nominis existimet illum esse Balac, qui restitit Moysi ducenti populum Israel; sciat illum Balac Moabitam fuisse, non Idumaeum, eumque fuisse filium Sephor, non filium Beor; sed fuisse etiam ibi tunc filium Beor Balaam, non Balac, quem Balaam conduxerat idem Balac ad maledicendum populum Israel 132.
Quomodo potuerit mors Isaac decem et septem annorum invenire Ioseph eius nepotem.
- (35, 29; 37, 2) Quomodo potuerit mors Isaac, decem et septem annorum invenire Ioseph eius nepotem, sicut videtur tamquam ex ordine Scriptura narrare 133, quocumque se quisque convertat, invenire difficile est. Nolo enim dicere, non posse inveniri, ne forte me fugiat quod alium non fugit. Si enim post mortem avi sui Isaac, decem et septem annorum fuit Ioseph 134 quando eum fratres in Aegyptum vendiderunt, procul dubio et pater eius Iacob septimo decimo anno filii sui Ioseph centum viginti annorum fuit. Genuit enim eos Isaac, cum esset annorum sexaginta, sicut scriptum est 135; vixit ergo Isaac postea centum viginti, quia centesimo octogesimo mortuus est 136; idcirco dimisit filios centum viginti annos habentes, et Ioseph decem et septem. Ioseph autem quoniam triginta annorum fuit, quando apparuit in conspectu Pharaonis, secuti sunt autem septem anni ubertatis et duo famis, donec ad eum pater cum fratribus venit; triginta novem profecto annos agebat Ioseph quando Iacob intravit in Aegyptum 137. Tunc autem idem Iacob, quod ore suo Pharaoni dicit, centesimum et trigesimum annum agebat aetatis138; centum autem et viginti Iacob, quando erat decem et septem Ioseph; quod verum esse nullo modo potest. Si enim septimo decimo anno vitae Ioseph, Iacob centum viginti ageret, procul dubio trigesimo et nono anno Ioseph, non centum triginta, sed centum quadraginta et duos annos agere inveniretur Iacob. Si autem die mortis Isaac, nondum erat annorum decem et septem Ioseph, sed aliquantulo tempore post mortem avi sui ad septimum decimum pervenit annum, quo anno, Scriptura testante, in Aegyptum est a fratribus venditus, plurium etiam quam centum quadraginta duum annorum esse debuit pater eius, quando est filium in Aegyptum consecutus. Scriptura quippe posteaquam narravit 139 annum vitae ultimum Isaac centesimum et octogesimum, et eius mortem ac sepulturam, deinde commemoravit 140 quemadmodum digressus esset Esau a fratre suo de terra Chanaan in montem Seir, et contexuit commemorationem regum et principum gentis ipsius, in qua se constituit, vel quam propagavit Esau; post haec, narrationem de Ioseph sic intulit: Habitabat autem Iacob in terra Chanaan. Hae autem procreaturae Iacob. Ioseph autem decem et septem annorum erat pascens cum fratribus oves 141. Deinde narratur causa somniorum quemadmodum odiosus fratribus sit factus, et venditus 142. Aut ergo eodem anno septimo decimo, aut etiam aliquanto maior venit in Aegyptum; ac per hoc utrolibet modo permanet quaestio. Si enim decem et septem annorum fuit post mortem avi sui, quando pater eius centum viginti fuit; profecto anno eius trigesimo et nono, quando Iacob venit in Aegyptum, centum quadraginta duos annos idem Iacob agere debuit; fuit autem tunc Iacob centum triginta; ac per hoc si decem et septem annorum Ioseph in Aegyptum est venditus, ante duodecim annos quam moreretur avus eius, venditus invenitur. Decem enim et septem annorum esse non potuit, nisi ante duodecim annos mortis Isaac, centesimo et octavo anno vitae patris sui Iacob. His enim cum adiecerimus viginti duos annos quibus Ioseph usque ad adventum patris sui fuit in Aegypto, fient aetatis anni Ioseph triginta novem, et Iacob centum triginta, et nulla erit quaestio. Sed quoniam Scriptura post mortem Isaac ista narravit, putatur Ioseph post eiusdem avi sui mortem decem et septem annorum fuisse. Quapropter intellegamus de vita Isaac, tamquam multum decrepiti senis, tacuisse Scripturam, cum iam de Iacob et eius filiis loqueretur; vivo tamen Isaac, decem et septem annorum esse coepit Ioseph.
Quomodo intellegitur de matre Ioseph, quae iam erat mortua?
- (37, 10) Quod dicit Iacob ad Ioseph: Quod est somnium hoc quod somniasti? Numquid venientes veniemus ego et mater tua et fratres tui adorare te super terram? Nisi in aliquo mysterio dictum accipiatur, quomodo intellegitur de matre Ioseph, quae iam erat mortua? Unde nec in Aegypto, cum sublimaretur, putandum est hoc esse completum; quia nec pater eum adoravit, quando ad eum venit in Aegyptum, nec mater olim defuncta potuit 143. In Christi ergo persona facile intellegi potest etiam de mortuis, secundum illud quod dicit Apostolus, quia donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium, et infernorum 144.
Quare Ismaelitas Scriptura etiam Madianitas vocet.
- (37, 28) Quaeritur quare Ismaelitas Scriptura, quibus a fratribus venditus est Ioseph, etiam Madianitas vocet, cum Ismael sit de Agar filius Abrahae, Madianitae vero de Cethura? An quia Scriptura dixerat de Abraham, quod munera dederit filiis concubinarum suarum, Agar scilicet et Cethurae, et dimiserit eos ab Isaac filio suo in terram Orientis 145, unam gentem fecisse intellegendi sunt?
Quae filiae Iacob praeter Dinam?
- (37, 35) De Iacob scriptum est, cum lugeret Ioseph: Congregati sunt autem omnes filii eius et filiae, et venerunt consolari eum. Quae filiae praeter Dinam? An filios et filias dicit connumeratis nepotibus et neptibus? Iam enim maiores filii eius filios habere potuerunt.
Qui sit infernus et qui illuc descendant.
- (37, 35) Et noluit consolari, dicens: Quoniam descendam ad filium meum lugens in infernum. Solet esse magna quaestio, quomodo intellegatur infernus; utrum illuc mali tantum, an etiam boni mortui descendere soleant. Si ergo tantum mali, quomodo iste ad filium suum se dicit lugentem velle descendere? Non enim in poenis inferni eum esse credit. An perturbati et dolentis verba sunt, mala sua etiam hinc exaggerantis?
Si recte praepositum coquorum an militiae.
- (37, 36) Et vendiderunt Ioseph in Aegyptum Petephrae spadoni, praeposito coquorum. Nolunt quidam praepositum coquorum interpretari, qui graece: dicitur; sed praepositum militiae, cui esset potestas occidendi. Nam sic appellatus est etiam ille quem Nabuchodonosor misit 146, penes quem potius invenitur primatus fuisse militiae.
Quomodo tempora convenire possunt generationibus filiorum Iuda antequam Ioseph descenderat in Aegyptum.
- (38, 1-3) Factum est autem in tempore illo descendit Iudas a fratribus suis ad hominem quemdam Odollamitam, cui nomen Iras; et vidit illic Iudas filiam hominis chananaei nomine Savam, et accepit eam, et introivit ad eam, et concepit, et peperit filium, et cetera. Quaeritur quando ista fieri potuerunt. Si enim posteaquam Ioseph devenit in Aegyptum, quomodo intra viginti ferme et duos annos (nam post tantum temporis colligitur eos venisse ad eumdem Ioseph fratrem suum in Aegyptum cum patre suo) fieri potuerit ut Iudae filii eius aetatis omnes possent ducere uxores? Nam Thamar nurum suam, mortuo primogenito suo, alteri filio dedit; quo etiam mortuo, exspectavit ut cresceret tertius; et cum crevisset, nec illi eam dedit, timens ne et ipse moreretur 147; unde factum est ut eidem socero suo se illa supponeret 148. Quomodo ergo haec omnia intra tam paucos annos fieri potuerint, merito movet, nisi, ut forte solet, Scriptura per recapitulationem aliquot annos ante venditum Ioseph hoc fieri coepisse intellegi velit; quoniam sic positum est, ut diceretur: Factum est autem in illo tempore; ubi tamen quaeritur, si decem et septem annorum erat Ioseph quando venditus est, quot annorum esse Iudas potuerit quartus filius Iacob, quandoquidem ipse primogenitus Ruben ut plurimum fratrem suum Ioseph quinque aut sex annos potuerit aetate praecedere. Evidenter autem Scriptura dicit triginta annorum fuisse Ioseph, quando innotuit Pharaoni. Cum ergo ipse anno septimo decimo aetatis suae venditus fuisse credatur, tredecim annos peregerat in Aegypto ignotus Pharaoni 149; ad hos autem tredecim annos accesserunt septem anni ubertatis, et facti sunt anni viginti; his adduntur duo, quia secundo anno famis intravit Iacob in Aegyptum cum filiis suis, et inveniuntur viginti duo anni, quibus abfuit Ioseph a patre et a fratribus suis; quo medio tempore, quomodo fieri potuerint de uxore et filiis et nuru Iudae omnia quae narrantur, indagare difficile est; nisi forte ut credamus (et hoc enim fieri potuit), mox ut adolescere Iudas coepit, eum incidisse in amorem eius quam duxit uxorem, nondum vendito Ioseph in Aegyptum.
Vestimenta viduarum.
- (38, 14) Et depositis vestimentis viduitatis suae a se. Hinc insinuatur et temporibus Patriarcharum certa et sua fuisse vestimenta viduarum, non utique talia qualia coniugatarum.
Ad ordinem redit Scriptura.
- (39, 1) Quod iterum dicitur: Ioseph autem depositus est in Aegyptum, et possedit eum Petephres spado Pharaonis, ad ordinem redit Scriptura unde recesserat, ut illa narraret quae supra digesta sunt.
De tribus canistris alicae quod latini codices habent.
- (40, 16) Quod aliqui codices latini habent: tria canistra alicae, cum graeci habeant: , quod interpretantur qui usum eiusdem linguae habent, panes esse cibarios. Sed illud movet, quomodo panem cibarium potuerit Pharao habere in escis. Dicit enim in superiore canistro fuisse omnia ex quibus edebat Pharao, opus pistorum 150. Sed intellegendum est etiam ipsum canistrum habuisse panes cibarios, quia dictum est, tria canistra , et desuper fuisse illa ex omni genere operis pistoris in eodem canistro superiore.
Quod putabat se stare Pharao super flumen.
- (41, 1) Quod putabat se stare Pharao super flumen, quemadmodum servus Abrahae dixit: Ecce ego sto super fontem aquae 151, nam et ibi graecus dixit quemadmodum hic ; haec locutio si intellegatur in Psalmo ubi scriptum est: Qui fundavit terram super aquam 152, non coguntur homines putare sicut navem natare terram super aquam. Secundum hanc enim locutionem recte intellegitur quod altior sit terra quam aqua; altius quippe ab aquis sustollitur, ubi habitent terrena animalia.
Quod ait: Et obliviscentur ubertatis futurae in terra Aegypti.
- (41, 30) Quod scriptum est: Obliviscentur ubertatis futurae in tota terra Aegypti, non futurae illis qui famem patientur, tamquam postea veniat illis ubertas; sed futura erat tunc quando loquebatur, tamquam diceret: Ubertatis huius, quam futuram significaverunt boves bonae et spicae bonae, obliviscentur homines in ea fame, quam significaverunt boves et spicae malae.
Quomodo tertio significetur Spiritus Sanctus in hoc libro.
- (41, 38) Numquid inveniemus hominem talem, qui habeat Spiritum Dei in se? Ecce iam, nisi fallor, tertio insinuatur nobis in hoc libro Spiritus Sanctus, id est Spiritus Dei. Primo ubi dictum est: Et Spiritus Dei ferebatur super aquam 153; secundo ubi dicit Deus: Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis, propter quod carnes sunt 154; et tertio nunc, quod Pharao dicit de Ioseph, esse in illo Spiritum Dei; nondum tamen legimus Spiritum Sanctum.
De nomine Ioseph quod ei Pharao imposuit.
- (41, 45) Et imposuit Pharao nomen Ioseph Psonthomphanech; hoc nomen interpretari dicitur: Occulta revelavit; ex illo utique quod somnia regi aperuit: Aegyptia vero lingua " Salvatorem mundi" perhibent appellatum isto nomine.
Cuius Petephrae sacerdotis filia data sit Ioseph.
- (41, 45) Et dedit ei Aseneth, filiam Petephrae sacerdotis Solis civitatis, ipsi uxorem. Quaeri solet cuius Petephrae, utrum illius cuius servus fuit, an alterius; sed credibilius aestimatur alterius. Nam de illo quomodo credatur, multa sunt quae moveant. Primum, quia Scriptura non commemoravit, cum videatur hoc non potuisse praeterire, quod ad illius iuvenis non parvam gloriam pertinebat, ut eius filiam duceret, cuius famulus fuit. Deinde quomodo spado filiam habere potuerit? Sed respondetur: Quomodo uxorem? Postea quippe creditur abscissus, vel casu vulneris, vel propria voluntate. Et quod honor eius, non ipse commemoratur qui solet, id est, quod fuerit, quem principem coquorum latini interpretes posuerunt, principem autem militiae quidam intellegi volunt. Sed etiam hic respondetur, duos illum honores habuisse: et sacerdotium Solis, et militiae principatum; congruenter autem alibi ille honor eius commemoratus est, qui talibus actibus congruebat; hic vero, posteaquam in Ioseph apparuit non parva divinitas, ipse honor debuit nominari soceri eius, qui pertineret ad divinitatem non parvam, secundum opinionem Aegyptiorum in sacerdotio Solis. Verum in his omnibus, quia et praepositus fuit custodiarum carceris, nimis incredibile est huic praepositum officio sacerdotem. Deinde non simpliciter dictum est, quod sacerdos Solis esset; sed civitatis Solis, quae vocatur Heliopolis; abesse autem dicitur amplius quam viginti millibus a civitate Memphi, ubi Pharaones, id est reges, maxime commanebant. Quomodo ergo deserto officio sacerdotii sui potuit strenue regi servire militiae principatu? Accedit etiam quod Aegyptii sacerdotes perhibentur non servisse semper, nisi templis deorum suorum, nec aliud aliquid officii gessisse; sed si forte tunc aliter fuit, credat quisque quod placet; non est tamen quaestio cuius exitus clausus sit, sive unus fuerit Petephres, sive duo; quodlibet enim horum quisque existimet, non est fidei periculosum, nec contrarium veritati Scripturarum Dei.
De congregatione frumenti a Ioseph.
- (41, 49) Et congregavit Ioseph triticum, sicut arenam maris multum valde, quoadusque non potuit numerare; non enim erat numerus; pro eo dictum est: non enim erat numerus, quod nomen numeri omnis usitati excederet illa copia, et quomodo appellaretur non inveniebatur. Nam unde fieri potest ut quantumlibet magnae, finitae tamen multitudinis, numerus non sit? Quamvis hoc potuerit etiam secundum hyperbolen dici.
Commemoratus est Ioseph somniorum suorum.
- (42, 9) Et commemoratus est Ioseph somniorum suorum, quae vidit ipse; adoraverant enim eum fratres sui. Sed aliquid in illis somniis excelsius inquirendum est. Non enim potest eo modo de patre eius ac matre compleri, quae iam mortua fuerat, quod de sole et luna cum vidisset, a patre increpante audierat 155, qui vivebat.
De eo quod iuravit Ioseph per salutem Pharaonis.
- (42, 15-16) Quid est quod Ioseph vir tam sapiens, atque ita non solum hominum inter quos vivebat testimonio, sed ipsa etiam Scriptura teste laudatus, ita iurat per salutem Pharaonis, non exituros de Aegypto fratres suos, nisi frater eorum iunior veniret? An etiam bono et fideli viro vilis fuerat salus Pharaonis, cui fidem sicut primitus domino suo servabat in omnibus? Quanto enim magis ipsi, qui eum in tanto honore locaverat, si illi servavit, qui eum servum emptitium possidebat? Quod si non curabat Pharaonis salutem, numquid et periurium pro cuiuslibet hominis salute vitare non debuit? An non est periurium? Tenuit enim unum eorum donec veniret Beniamin, et verum factum est quod dixerat: Non exibitis hinc, nisi venerit frater vester 156. Ad omnes enim non potuit pertinere quod dictum est; nam quomodo et ille venturus esset, nisi ad eum adducendum aliqui rediissent? Sed quod sequitur magis urget quaestionem, ubi iterum iuravit, dicens: Mittite ex vobis unum, et adducite fratrem vestrum; vos autem ducemini, quoadusque manifesta sint verba vestra, si vera dicitis, an non; sin autem, per salutem Pharaonis, exploratores estis 157; id est, si non vera dicitis, exploratores estis. Huic sententiae interposuit iurationem, quia si vera non dixissent, exploratores essent, id est, exploratorum poena digni essent; quos tamen vera dicere sciebat. Neque enim periurus est quisque, si ei quem castissimum novit, dicat: " Si hoc adulterium de quo argueris commisisti, damnat te Deus ", et his verbis adhibeat iurationem; verum omnino iurat: ibi est enim conditio qua dixit: Si fecisti, quem tamen non fecisse certum habet. Sed ait aliquis: Verum est quia si fecit adulterium, damnat illum Deus; hoc autem quomodo verum est: Si non verum dicitis, exploratores estis, cum etiamsi mentiantur, non sint exploratores? Sed hoc est quod dixi, ita dictum esse: exploratores estis, tamquam si dictum esset, exploratorum poena digni estis, hoc est exploratores deputabimini merito mendacii vestri. Estis autem potuisse dici, pro habebimini et deputabimini, innumerae similes locutiones docent. Unde est illa Eliae: Quicumque exaudierit in igne, ipse erit Deus 158. Non enim tunc erit, sed tunc habebitur.
Cum inter se poenitentes fratres loquebantur, ignorabant quia audiebat Ioseph.
- (42, 23) Quid est quod cum inter se poenitentes filii Israel loquerentur de fratre suo Ioseph, quod cum illo male egerint, et hoc eis divino iudicio redderetur, quod se periclitari videbant, adiungit Scriptura et dicit: Ipsi ignorabant quia audiebat Ioseph; interpres enim inter illos erat. Hoc scilicet intellegendum est, ideo eos putasse quia ille non audiret, quod videbant interpretem qui inter illos erat, nihil ei dicere eorum quae loquebantur; nec ob aliud adhibitum putabant interpretem, nisi quod eorum linguam ille nesciret; nec cura erat interpretis ea dicere illi, a quo positus fuerat, quae non ad illum, sed inter se loquebantur.
De verbis: Et iterum accessit ad eos et dixit.
- (42, 24) Et iterum accessit ad eos, et dixit illis; nec adiungit quid illis dixerit. Unde intellegitur haec eadem dixisse quae dixerat.
De verbis: Et deducetis senectutem meam cum tristitia ad infernum.
- (42, 38) Et deducetis senectam meam cum tristitia ad infernum. Utrum ideo ad infernum, quia cum tristitia? An etiamsi abesset tristitia, tamquam ad infernum moriendo descensurus haec loquitur? De inferno enim magna quaestio est, et quid inde Scriptura sentiat, locis omnibus, ubi forte hoc commemoratum fuerit, observandum est.
Quomodo accipiendum sit: Argentum vestrum probatum habeo, quia mendacium videtur.
- (43, 23) Quod a praeposito domus audiunt: Deus vester et Deus patrum vestrorum dedit vobis thesauros in saccis vestris; argentum autem vestrum probatum habeo, mendacium videtur, sed aliquid significare credendum est. Argentum enim quod et datur, et non minuitur, quia et probatum appellatum est, nimirum illud intellegitur de quo alibi legimus: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum 159, id est perfecte.
An et Ioseph ebrius fuerit et quomodo.
- (43, 34) Biberunt autem, et inebriati sunt cum eo. Solent hinc ebriosi adhibere testimonii patrocinium; non propter illos filios Israel, sed propter Ioseph, qui valde sapiens commendatur; sed hoc verbum et pro satietate solere poni in Scripturis, qui diligenter adverterit, multis in locis inveniet. Unde est illud: Visitasti terram et inebriasti eam, multiplicasti ditare eam 160; eo quod in laude benedictionis hoc positum est, et donum Dei commemoratur, apparet hac ebrietate saturitatem significari. Nam ita inebriari ut inebriantur ebriosi, nec ipsi terrae utile est, quoniam maiore quam satietati sufficit, humore corrumpitur; sicut vita ebriosorum, qui non satietate se replent, sed mergunt diluvio.
An mendacium dixerit Ioseph.
- (44, 15) Quod ait fratribus suis Ioseph: Nesciebatis quia augurio auguratur homo qualis ego; de hoc augurio etiam mandavit eis dicendum per hominem suum 161; quid sibi velit, quaeri solet; an quia non serio, sed ioco dictum est, ut exitus docuit, non est habendum mendacium? Mendacia enim a mendacibus serio aguntur, non ioco; cum autem quae non sunt, tamquam ioco dicuntur, non deputantur mendacia. Sed magis movet quid sibi velit ista actio Ioseph, qua fratres suos, donec eis aperiret quis esset, toties ludificavit, et tanta exspectatione suspendit; quod licet tanto sit suavius cum legitur, quanto illis fit inopinatius cum quibus agitur, tamen sapientiae illius gravitate, nisi magnum aliquid isto quasi ludo significaretur, nec ab illo fieret, nec ea Scriptura contineretur, in qua est tanta sanctitatis auctoritas et prophetandorum tanta intentio futurorum; quam modo exsequi exponendo non suscepimus, sed admonere tantum voluimus, quid hic oporteat inquiri. Nam nec illud vacare arbitror, quod non ait: Auguror ego, sed: auguratur homo qualis ego. Quod si locutionis genus est, in Scripturae corpore simile aliquid reperiendum est.
Cur Ioseph fratres suos in tanta perturbatione tenuit.
- Non negligenter considerandum puto, tantam miseriam in hac perturbatione fratrum suorum quomodo Ioseph quamdiu voluit tenuit, et quanta voluit mora produxit; non eos utique faciens calamitosos, quando tantae etiam ipsorum futurae laetitiae exitum cogitabat; et totum quod agebat, ut eorum gaudium differretur, ad hoc agebat, ut eadem dilatione cumularetur; tamquam non essent condignae passiones eorum in toto illo tempore quo turbabantur, ad futuram gloriam exsultationis, quae in eis fuerat revelanda 162, fratre cognito, quem a se perditum esse arbitrabantur.
Multa in narratione Iudae aliter dicta sunt.
- (44, 18-34) Multa in narratione Iudae aliter dicta sunt, quam cum illis egerat Ioseph, quamvis apud eum loqueretur, ut omnino de illa insimulatione quod exploratores essent, nihil diceretur. Quod utrum consulto tacitum sit, an id fecerit perturbationis oblivio, non apparet. Nam et illud quod dixerunt, se ab ipso Ioseph interrogatos de patre et fratre suo, se autem illa interroganti indicasse, mirum si vel ad sententiam potest ista pervenire narratio, ut eam constet esse veracem. Quamquam etsi aliqua falsa in ea sunt, falli potius per oblivionem potuit, quam auderet mentiri; apud eum praesertim, cui non sicut nescienti, sed etiam illa quae noverat eum scire, ad flectendam eius misericordiam narrationi inserebat.
Quid sibi velit quod dicit Ioseph reliquias remanere super terram.
- (45, 7) Quid est quod dicit Ioseph: Misit enim me Deus ante vos, remanere vestrum reliquias super terram, et enutrire vestrum reliquiarium magnum? Hoc enim non usquequaque consonat, ut reliquias vel reliquiarium accipiamus Iacob et filios eius, cum omnes sint incolumes. An forte illud significat alto secretoque mysterio, quod ait Apostolus: Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt 163; quia Propheta praedixerat: Etsi fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient 164. Ad hoc enim occisus est Christus a Iudaeis, et traditus Gentibus tamquam Ioseph Aegyptiis a fratribus, ut et reliquiae Israel salvae fierent. Unde dicit Apostolus: Nam et ego Israelita sum; et: Ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret 165; id est, ex reliquiis Israel secundum carnem, et plenitudine gentium quae in fide Christi secundum spiritum sunt Israel. Aut si genti illi Israeliticae restat fidei plenitudo, ex qua erant reliquiae, in quibus reliquiis tunc et Apostoli salvi facti sunt, hoc significatur ea plenitudine liberationis Israel, qua per Moysen ex Aegypto liberati sunt.
Cur filias filiarum propter unam Dinam.
- (46, 6-7) Intrarunt in Aegyptum Iacob et omne semen eius, filii et filii filiorum eius, filiae et filiae filiarum eius cum eo. Quaerendum quomodo dicat: filias et filias filiarum eius cum eo, cum filiam unam legatur habuisse. Superius autem filias eius dixeramus accipi posse neptes eius, sicut filii Israel omnes dicuntur etiam universus populus ab illo propagatus. Sed nunc cum dicit: filias filiarum, propter unam Dinam, pluralis numerus pro singulari positus est, sicut etiam pro plurali singularis solet; nisi nurus eius quisque asserat filias eius potuisse appellari.
De eo quod scriptum est tot animas exisse de femoribus Iacob.
- (46, 15). Quod dicit Scriptura tot animas peperisse Liam, vel tot aut tot animas exiisse de femoribus Iacob; videndum est quid hinc respondeatur eis qui hoc testimonio confirmare nituntur, a parentibus simul animas cum corporibus propagari. Animas enim dictas pro hominibus, a parte totum significante locutione, nullus ambigit. Sed quomodo ipsam partem, ex qua totum commemoratum est, hoc est animam, eius nomine totus homo significatus est, alienemus ab eo quod dictum est: Exierunt de femoribus eius 166, ut carnes tantum ex illo natus, quamvis solae animae nominentur, accipiamus; quaerendi sunt locutionum modi secundum Scripturas.
Si istae omnes animae ex Lia in Mesopotamia Syriae natae sunt.
- (46, 15) Hi filii Liae, quos peperit ipsi Iacob in Mesopotamia Syriae, et Dinam filiam eius, omnes animae filii et filiae eius triginta tres. Numquid istae omnes triginta tres animae ex Lia in Mesopotamia Syriae natae sunt? Sex utique filii et una filia, ex quibus nepotes commemorati sunt. Si ergo de uno Beniamin quaestio nata fuerat, quando numeratis duodecim filiis Iacob et nominatim commemoratis dictum est: Hi filii Iacob qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae 167; quanto maior nunc quaestio est, quomodo triginta tres animae ex Lia in Mesopotamia Syriae natae sunt; nisi quia illa locutio confirmatur, tamquam ibi omnes orti sunt, quorum parentes ibi orti sunt? Deinde et illud iam non dubium est, in una filia filias nominari, plurali numero pro singulari posito.
De numero eorum qui intraverunt cum Iacob in Aegyptum.
- (46, 26-27) Quod legitur sexaginta sex animas intrasse cum Iacob in Aegyptum 168, exceptis videlicet filiis Ioseph, et deinde illis annumeratis infertur: Septuaginta quinque animae erant, cum quibus Iacob intravit in Aegyptum 169; sic accipiendum est, qui erant in domo Iacob, quando intravit in Aegyptum. Nam utique quos ibi invenit, non cum eis intravit. Sed quoniam diligentius discussa veritate reperiuntur duo nati iam fuisse cum intravit, Ephraem et Manasses 170, quod non solum hoc loco hebraei codices habere dicuntur, verum etiam ipsa secundum Septuaginta interpretatio in Exodo declarat 171; nec Septuaginta interpretes mihi in hoc loco videntur errasse, qui propter aliquam mysticam significationem quadam velut prophetica libertate hunc numerum complere voluerunt, si adhuc vivente Iacob illi ex duobus filiis Manasse et Ephraem propagati sunt, quos eidem numero domus Iacob aggregandos iudicaverunt. Sed quia invenitur Iacob decem et septem annos vixisse in Aegypto 172, quomodo potuerunt filii Ioseph illo vivo etiam nepotes habere, non invenitur. Ingressus est enim Aegyptum Iacob secundo anno famis 173; nati sunt autem filii Ioseph in annis abundantiae 174; quibuslibet annis ubertatis nati existimentur, a primo anno ubertatis usque ad secundum annum famis, quo ingressus est Iacob in Aegyptum novem anni sunt; huc additis decem et septem quibus ibi vixit Iacob, viginti sex anni reperiuntur. Quomodo ergo minus quam viginti et sex annorum iuvenes etiam nepotes habere potuerunt? Sed neque ulla hebraica veritate ista solvitur quaestio. Quemadmodum enim impleri potuit, ut tot nepotes susciperet Iacob antequam intraret in Aegyptum, etiam de Beniamin qui illa aetate venit ad fratrem? Non solum autem Scriptura eum filios habuisse commemorat, sed et nepotes et pronepotes, qui omnes annumerantur sexaginta sex hominibus, cum quibus Iacob in Aegyptum, etiam secundum hebraicam veritatem, perhibetur intrasse 175. Videndum est etiam, quid sibi velit, quod cum Ioseph et filii eius non amplius quam octo commemorentur 176, Beniamin vero et eius filii simul undecim reperiantur 177, non decem et novem omnes sicut sunt octo et undecim, sed decem et octo referantur in summam 178; et postea Ioseph, cum filiis suis, non animae octo, sed novem fuisse dicantur, cum octo inveniantur 179. Haec omnia, quae indissolubilia videntur, magnam continent sine dubitatione rationem; sed nescio utrum possint cuncta ad litteram convenire, praecipue in numeris, quos in Scripturis esse sacratissimos et mysteriorum plenissimos, ex quibusdam, quos inde nosse potuimus, dignissime credimus.
Patriarchas nutritores pecorum Scriptura commendat.
- (46, 32-34) Commendatur in Patriarchis, quod pecorum nutritores erant a pueritia sua et a parentibus suis. Et merito, nam haec est sine ulla dubitatione iusta servitus et iusta dominatio, cum pecora homini serviunt, et homo pecoribus dominatur. Sic enim dictum est, cum crearetur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et habeat potestatem piscium maris et volatilium caeli, et omnium pecorum quae sunt super terram 180. Ubi insinuatur rationem debere dominari irrationabili vitae. Servum autem hominem homini, vel iniquitas vel adversitas fecit; iniquitas quidem, sicut dictum est: Maledictus Chanaan, erit servus fratribus suis 181; adversitas vero, sicut accidit ipsi Ioseph, ut venditus a fratribus servus alienigenae fieret 182. Itaque primos servos, quibus hoc nomen in latina lingua inditum est, bella fecerunt. Qui enim homo ab homine superatus iure belli posset occidi, quia servatus est, servus est appellatus; inde et mancipia, quia manu capta sunt. Est etiam ordo naturalis in hominibus, ut serviant feminae viris, et filii parentibus, quia et illic haec iustitia est ut infirmior ratio serviat fortiori 183. Haec igitur in dominationibus et servitutibus clara iustitia est, ut qui excellunt ratione, excellant dominatione; quod cum in hoc saeculo per iniquitatem hominum perturbatur, vel per naturarum carnalium diversitatem, ferunt iusti temporalem perversitatem, in fine habituri ordinatissimam et sempiternam felicitatem.
De verbis: Abominatio est Aegyptiis omnis pastor ovium.
- (46, 34) Abominatio est enim Aegyptiis omnis pastor ovium. Merito Aegyptiis, in quibus figura est praesentis saeculi, in quo abundat iniquitas, abominatio est omnis pastor pecorum; abominatio est enim iniquo vir iustus.
Ad quid facta sit illa repetitio.
- (47, 5-6) Venerunt autem in Aegyptum ad Ioseph Iacob et filii eius; et audivit Pharao rex Aegypti, et ait Pharao ad Ioseph dicens: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te; ecce terra Aegypti ante te est, in terra optima colloca patrem tuum et fratres tuos. Haec repetitio non praetermissae rei, ad quam saepe obscure per recapitulationem reditur, sed omnino aperta est. Iam enim dixerat Scriptura quomodo venerint ad Pharaonem fratres Ioseph, et quid eis dixerit, vel ab eis audierit 184; sed hoc nunc velut ab initio repetivit, ut inde contexeret narrationem ab his verbis, quae soli Ioseph Pharao dixit; quorum omnium in codicibus graecis, qui a diligentioribus conscripti sunt, quaedam obeliscos habent, et significant ea quae in hebraeo non inveniuntur, et in Septuaginta inveniantur; quaedam asteriscos, quibus ea significantur quae habent hebraei, nec habent Septuaginta.
Quid est quod dicit Iacob secundum graecos codices.
- (47, 9) Quid est quod dixit Iacob Pharaoni: Dies annorum vitae meae, quos incolo? Sic enim habent graeci, quod latini habent: ago, vel: habeo, vel si quid aliud. Utrum ergo ideo dixit: quos incolo, quia in terra natus est, quam nondum populus divina promissione haereditatis acceperat; et ibi vitam ducens, utique in aliena terra erat, non solum quando peregrinabatur, sicut in Mesopotamia, verum etiam quando ibi erat ubi natus est? An potius secundum id accipiendum est, quod ait Apostolus: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino 185? Secundum hoc et illud in Psalmo dictum intellegitur: Inquilinus ego sum in terra, et peregrinus sicut omnes patres mei 186. Nam iterum dicit de ipsis diebus vitae suae: Non pervenerunt in dies annorum vitae patrum meorum, quos dies incoluerunt. Non enim hic aliud voluit intellegi, quam id quod latini codices habent: vixerunt; ac per hoc significavit hanc vitam incolatum esse super terram, id est peregrinationis habitationem. Sed credo sanctis hoc convenire, quibus aliam patriam aeternam Dominus pollicetur. Unde videndum est quemadmodum dictum est de impiis: Incolent et abscondent, ipsi calcaneum meum observabunt 187. De his enim convenientius accipitur, qui ut abscondant incolunt; id est, ut insidientur filiis, non manent in domo in aeternum.
Utrum terra Ramessem ipsa sit et Gessen.
- (47, 11) Et dedit eis possessionem in terra optima, in terra Ramessem, sicut praecepit Pharao. Quaerendum est utrum terra Ramessem ipsa sit Gessen. Ipsam enim petierant, et ipsam eis Pharao dari praeceperat 188.
Quomodo somnium Ioseph impletum putabimus.
- (47, 12) Et metiebatur triticum patri suo Ioseph; et tamen eum pater nec quando vidit adoravit, nec quando ab illo triticum accipiebat 189; quomodo ergo somnium Ioseph modo impletum putabimus, et non potius maioris rei continere prophetiam?
Ioseph in domum Pharaonis.
- (47, 14) Et intulit Ioseph omnem pecuniam in domum Pharaonis. Pertinuit ad Scripturam in hac etiam re commendare fidem famuli Dei.
Quomodo in tanta fame Aegypti potuerint vivere pecora.
- (47, 16. 4) Dixit autem illis Ioseph: Adducite pecora vestra, et dabo vobis panes pro pecoribus vestris, si deficit argentum. Quaeri potest, cum Ioseph frumenta collegerit unde homines viverent, pecora unde vivebant, cum tanta fames invalesceret: maxime quia fratres Ioseph Pharaoni dixerant: Non sunt enim pascua pecoribus puerorum tuorum; invaluit enim fames in terra Chanaan 190; et propter hanc etiam inopiam pascuorum se venisse commemoraverant. Proinde si ea fame pascua defecerant in terra Chanaan, cur in Aegypto non defecerant, eadem tunc fame ubique invalescente? An sicut perhibetur ab eis qui loca sciunt, in multis Aegypti paludibus poterant pascua non deesse, etiam cum fames esset frumentorum, quae solent Nili fluminis inundatione provenire? Magis enim dicuntur paludes illae feracia pascua gignere, quando aqua Nili minus excrescit.
Quomodo commendat sepulturam corpus suum Iacob filio suo Ioseph.
- (47, 29) Moriturus Iacob filio suo Ioseph dicit: Si inveni gratiam in conspectu tuo, subice manum tuam sub femore meo, et facies in me misericordiam et veritatem. Ea filium iuratione constringit, qua servum constrinxit Abraham 191; ille mandans unde uxor ducatur filio suo, iste sepulturam commendans corporis sui. In utraque tamen causa nominata sunt duo illa, quae magni habenda atque pendenda sunt in Scripturis omnibus, quacumque dispersim leguntur, misericordia et iustitia, vel misericordia et iudicium, vel misericordia et veritas, quandoquidem in quodam loco scriptum est: Universae viae Domini misericordia et veritas 192. Ita haec duo multum commendata multum consideranda sunt. Servus autem Abrahae dixerat: Si facitis in dominum meum misericordiam et iustitiam 193; sicut et iste filio suo dicit: Ut facias in me misericordiam et veritatem. Quid sibi autem velit a tanto viro tam sollicita corporis commendatio, ut non in Aegypto sepeliatur, sed in terra Chanaan iuxta patres suos 194, mirum videtur, et quasi absurdum, nec conveniens tantae excellentiae mentis propheticae, si hoc ex hominum consuetudine metiamur. Si autem in his omnibus sacramenta quaerantur, maioris admirationis gaudium ipsi qui invenerit orietur. Cadaveribus quippe mortuorum peccata significari in Lege, non dubium est, cum iubentur homines post eorum contrectationem, sive qualemcumque contactum, tamquam ab immunditia purificari 195. Et hinc illa sententia ducta est: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit lavatio eius? Sic et qui ieiunat super peccata sua, et iterum ambulans haec eadem facit 196. Sepultura ergo mortuorum remissionem significat peccatorum, eo pertinens quod dictum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata 197. Ubi ergo sepelienda erant hoc significantia cadavera Patriarcharum, nisi in ea terra ubi ille crucifixus est, cuius sanguine facta est remissio peccatorum 198? Mortibus enim Patriarcharum peccata hominum figurata sunt. Dicitur autem ab eo loco, quod Abrahamium vocatur, ubi sunt ista corpora 199, abesse locum ubi crucifixus est Dominus fere triginta millibus, ut etiam ipse numerus eum significare intellegatur, qui in baptismo apparuit fere triginta annorum; et si quid aliud de re tanta, vel hoc modo vel sublimius intellegi potest, dum tamen non frustra arbitremur tales ac tantos homines Dei tantam gessisse curam pro sepeliendis corporibus suis; cum sit atque esse debeat fidelium ista securitas, quod ubicumque corpora eorum sepeliantur vel insepulta etiam per inimicorum rabiem relinquantur, aut pro eorum libidine dilacerata assumantur, non ideo vel minus integram, vel minus gloriosam eorum resurrectionem futuram.
De verbis: Et adoravit super caput virgae eius an suae.
- (47, 31) Quod habent latini codices: Et adoravit super caput virgae eius, nonnulli codices emendatius habent: Adoravit super caput virgae suae, vel: in capite virgae suae, sive: in cacumine, vel: super cacumen. Fallit eos enim verbum graecum, quod eisdem litteris scribitur, sive: eius, sive: suae, sed accentus dispares sunt, et ab eis qui ista noverunt, in codicibus non contemnuntur; valent enim ad magnam discretionem. Quamvis et unam plus litteram habere posset, si esset: suae, ut non esset: , sed: . Ac per hoc merito quaeritur quid sit quod dictum est. Nam facile intellegeretur senem, qui virgam ferebat eo more, quo illa aetas baculum solet, ut se inclinavit ad Deum adorandum, id utique fecerit super cacumen virgae suae, quam sic ferebat, ut super eam caput inclinando adoraret Deum. Quid est ergo: Adoravit super cacumen virgae eius, id est filii sui Ioseph? An forte tulerat ab eo virgam, quando ei iurabat idem filius, et dum eam tenet, post verba iurantis, nondum illa reddita mox adoravit Deum? Non enim pudebat eum ferre tantisper insigne potestatis filii sui, ubi figura magnae rei futurae praesignabatur; quamvis in hebraeo facillima huius quaestionis absolutio esse dicatur, ubi scriptum perhibent: Et adoravit Israel ad caput lecti, in quo utique senex iacebat, et sic positum habebat, ut in eo sine labore, quando vellet, oraret; nec ideo tamen quod Septuaginta interpretati sunt, nullum vel levem sensum habere putandum est.
Iacob commemorat promissiones Dei erga se factas.
- (48, 4) Etiam hic cum commemorat Iacob promissiones Dei erga se factas, dicit sibi dictum: Faciam te in congregationes gentium; quibus verbis magis fidelium vocationem significat, quam carnalis generis propagationem.
Ubi adoptavit in numerum filiorum suorum Iacob nepotes suos de Ioseph.
- (48, 5-6) Quod scriptum est, dicente Iacob in Ephraem et Manasse: Nunc ergo filii tui duo, qui facti sunt tibi in terra Aegypti priusquam ad te venirem in Aegyptum, mei sunt, Ephraem et Manasse, tamquam Ruben et Simeon erunt mihi (natos autem si genueris postea, tibi erunt); in nomine fratrum suorum appellabuntur in sortibus eorum; fallit legentes aliquando, ut existiment ita dictum, tamquam si alios genuisset Ioseph, istorum nominibus eos Iacob appellari praeciperet; quod non ita est. Verborum quippe ordo contexitur: Nunc ergo filii tui duo, qui facti sunt tibi in terra Aegypti priusquam ad te venirem in Aegyptum, mei sunt Ephraem, et Manasse, tamquam Ruben et Simeon erunt mihi; in nomine fratrum suorum appellabuntur in sortibus eorum; hoc est, simul haereditatem capient cum fratribus suis, ut simul vocentur filii Israel. Duae quippe ipsae tribus adiunctae sunt, ut excepta tribu Levi, quae sacerdotalis fuit, duodecim essent quae terram dividerent, et decimas praeberent. Illud autem interpositum est, quod de aliis filiis Ioseph si nascerentur dixit.
Cur Iacob indicare videtur Ioseph, ubi sepelierint matrem.
- (48, 7) Quod Iacob filio suo Ioseph tamquam nescienti voluit indicare, ubi et quando sepelierit matrem eius, cum et ipse simul fuerit cum fratribus suis; sed etsi erat tam parvus aetate, ut illud vel curare vel animo retinere non posset, quae res compulit modo dici? Nisi forte ad rem pertinuit commemorare ibi sepultam matrem Ioseph, ubi Christus fuerat nasciturus.
Quomodo benedicit nepotes suos Israel.
- (48, 14-19) Quod ita benedicit nepotes suos Israel, ut dexteram manum minori imponat, maiori autem sinistram, et hoc filio suo Ioseph volenti corrigere quasi errantem atque nescientem, ita respondet: Scio, fili, scio, et hic erit in populum, et hic exaltabitur; sed frater eius iunior maior illo erit, et semen eius erit in multitudine gentium; hactenus de Christo accipiendum est, quatenus etiam de ipso Iacob et fratre eius dictum est: Quia maior serviet minori 200. Secundum hoc enim significavit aliquid prophetice hoc faciendo Israel, quod populus posterior per Christum futurus generatione spiritali, superaturus erat populum priorem de carnali patrum generatione gloriantem.
Quod dicit Iacob Sichimam se praecipuam dare Ioseph.
- (48, 22) Quod dicit Iacob Sichimam se praecipuam dare filio suo Ioseph, et addit quod eam possederit in gladio suo et arcu, quaeri potest quemadmodum valeat ad litteram convenire. Emit enim centum agnis possessionem illam 201, non cepit iure victoriae bellicae. An quia Salem civitatem Sichimorum filii eius expugnaverunt 202, et iure belli potuit eius fieri, ut iustum bellum cum eis gestum videatur, qui tantam priores iniuriam fecerunt in eius filia contaminanda? Cur non ergo illis illam terram dedit, qui hoc perpetraverunt, hoc est, maioribus filiis suis? Deinde si modo ex illa victoria glorians, dat eam terram filio suo Ioseph, cur ei displicuerunt tunc filii qui hoc commiserunt? Cur denique etiam nunc, cum eos benediceret, exprobrando id commemoravit in factis eorum? Procul dubio ergo aliquod hic latet propheticum sacramentum; quia et Ioseph quadam praecipua significatione Christum praefiguravit, et ei datur illa terra, ubi disperdiderat obruendo deos alienos Iacob 203; ut Christus intellegatur possessurus gentes diis patrum suorum renuntiantes, et credentes in eum.
Iacob appositus est ad patres suos.
- (49, 32) Videndum quomodo dicant Scripturae, quod assidue dicunt de mortuis: Et appositus est ad patres suos, vel: Appositus est ad populum suum. Ecce enim de Iacob dicitur, iam quidem mortuo, sed nondum sepulto; et ad quem populum apponatur, non in promptu est videre. Ex illo enim populus prior nascitur, qui dictus est populus Israel; qui vero eum praecesserunt, tam pauci iusti nominantur, ut eos populum appellare cunctemur. Nam si dictum esset: Appositus est ad patres suos, nulla quaestio fieret. An forte populus est, non solum hominum sanctorum, verum et angelorum, populus civitatis illius, unde dicitur ad Hebraeos: Sed accessistis ad montem Sion, et ad civitatem Dei Ierusalem, et ad millia angelorum exsultantium 204? Huic populo apponuntur qui hanc vitam placentes Deo finiunt. Tunc enim dicuntur apponi, quando nulla iam remanet sollicitudo tentationum, et periculum peccatorum. Quod intuens ait Scriptura: Ante mortem ne laudes hominem quemquam 205.
De quadraginta diebus sepulturae.
- (50, 3) Quadraginta dies sepulturae, quos commemorat Scriptura, forte significant aliquid poenitentiae, qua peccata sepeliuntur. Non enim frustra etiam quadraginta dies ieiuniorum sunt constituti, quibus Moyses 206 et Elias 207 et ipse Dominus ieiunavit 208; et Ecclesia praecipuam observationem ieiuniorum " Quadragesimam " vocat. Unde et in hebraeo de Ninivitis apud Ionam prophetam scriptum perhibent: Quadraginta dies et Ninive evertetur 209; ut per tot dies, accommodatos videlicet humiliationi poenitentium, intellegantur in ieiuniis sua deflevisse peccata, et impetrasse misericordiam Dei. Nec tamen putandum est istum numerum luctui poenitentium tantummodo convenire; alioquin non quadraginta dies fecisset Dominus cum discipulis suis post resurrectionem, intrans cum eis et exiens, manducans et bibens; qui dies utique magnae laetitiae fuerunt 210. Nec Septuaginta interpretes, quos legere consuevit Ecclesia, errasse credendi sunt, ut non dicerent: Quadraginta dies, sed: Triduum et Ninive evertetur. Maiore quippe auctoritate praediti quam interpretum officium est, prophetico spiritu, quo etiam ore uno in suis interpretationibus, quod magnum miraculum fuit, consonuisse firmantur: Triduum posuerunt, quamvis non ignorarent quod dies quadraginta in hebraeis codicibus legerentur; ut in Domini Iesu Christi clarificatione intellegerentur dissolvi abolerique peccata; de quo dictum est: Qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram 211. Clarificatio autem Domini in resurrectione et in caelum ascensione cognoscitur. Unde et bis numero, quamvis unum et eumdem, Spiritum Sanctum dedit; primo, posteaquam resurrexit 212; iterum, posteaquam ascendit in caelum 213. Et quoniam post triduum resurrexit, post quadraginta autem dies ascendit; unum horum, quod posterius factum est, per numerum dierum codices hebraei significant; alterum autem de triduo, quod ad eamdem etiam rem pertineret, Septuaginta commemorare, non interpretationis servitute, sed prophetiae auctoritate voluerunt. Non ergo dicamus unum horum falsum esse, et pro aliis interpretibus adversus alios litigemus, cum et illi qui ex hebraeo interpretantur; probent nobis hoc scriptum esse quod interpretantur; et Septuaginta interpretum auctoritas, quae tanto etiam divinitus facto miraculo commendatur, tanta in Ecclesiis vetustate firmetur.
Quomodo mandaverat Ioseph ad Pharaonem verba patris sui.
- (50, 5) Quod mandavit Ioseph ad potentes Aegypti, ut dicerent Pharaoni nomine eius: Pater meus adiuravit me, dicens: In monumento quod ego fodi mihi in terra Chanaan, ibi me sepelies, quaeri potest quomodo verum sit; cum haec verba patris eius, quando de sua sepultura mandavit, non legantur. Sed ad sententiam verba referre debemus, sicut in aliis supra similiter iteratis verbis vel narrationibus admonuimus. Voluntati enim enuntiandae, et in notitiam perferendae, oportet verba servire. Fodisse autem sibi Iacob sepulcrum, nusquam superius in Scripturis legitur. Sed nisi fieret, cum in eisdem terris esset, modo non diceretur.
Cur praetergressi sint locum in quo erat Iacob sepeliendus.
- (50, 10) Quid sibi vult quod cum pergerent ad sepeliendum Iacob, Scriptura dicit: Et advenerunt ad aream Atad, quae est trans Iordanem? Praetergressi sunt enim locum in quo erat mortuus sepeliendus, millia (sicut perhibent qui noverunt) plusquam quinquaginta; tantum quippe spatii est, plus minus, ab eo loco ubi sepulti sunt Patriarchae, in quibus et Iacob, usque ad hunc locum, quo eos advenisse narratur. Nam post factum ibi luctum et planctum magnum redierunt ad locum quem praeterierant, rursus Iordane transiecto. Nisi forte quis dicat, aliquorum hostium vitandorum causa per eremum eos venisse cum corpore, qua etiam populus Israel ductus est per Moysen ab Aegypto liberatus. Illo quippe itinere et plurimum circuitur, et per Iordanem venitur ad Abrahamium, ubi sunt corpora Patriarcharum, id est, ad terram Chanaan 214. Sed quoquo modo factum sit, ut trans illa loca ad Orientem versus tantum iretur, et inde ad ea per Iordanem veniretur, significationis causa factum esse credendum est, quod per Iordanem venturus erat ad eas terras postea Israel in filiis suis.
Utrum luctus septem dies an novem debeat fieri defunctis.
- (50, 10. 3) Et fecit luctum patri suo septem diebus. Nescio utrum inveniatur alicui sanctorum in Scripturis celebratum esse luctum novem dies, quod apud Latinos " novemdial " appellant. Unde mihi videntur ab hac consuetudine prohibendi, si qui Christianorum istum in mortuis suis numerum servant, qui magis est in Gentilium consuetudine. Septimus vero dies auctoritatem in Scripturis habet; unde alio loco scriptum est: Luctus mortui septem dierum; fatui autem omnes dies vitae eius 215. Septenarius autem numerus propter sabbati sacramentum praecipue quietis indicium est; unde merito mortuis tamquam requiescentibus exhibetur. Quem tamen numerum in luctu Iacob decuplaverunt Aegyptii, qui eum septuaginta diebus luxerunt.
Quomodo filii filiorum Ioseph iungantur illis cum quibus Iacob intravit Aegyptum.
- (50, 22-23) Et vixit Ioseph annos centum decem, et vidit Ioseph Ephraem filios usque ad tertiam generationem, et filii Machir filii Manasse nati sunt super femora Ioseph. Cum hos filios filiorum, vel nepotes filiorum dicat Scriptura Ioseph vivendo vidisse, quomodo eos iungit illis septuaginta quinque hominibus, cum quibus Iacob Aegyptum dicit intrasse; quandoquidem Ioseph senescendo pervenit ut eos natos videret; Iacob autem cum ingressus est in Aegyptum, iuvenis erat Ioseph, et eum pater moriens quinquagesimum et sextum fere aetatis annum agentem reliquit 216? Unde constat certi mysterii causa illum numerum, id est, septuagenarium et quintum Scripturam commendare voluisse. Si autem quisquam exigit, quomodo etiam secundum historiae fidem verum sit, Iacob cum septuaginta quinque animis in Aegyptum intrasse; non illo uno die quo venit, eius ingressum oportet intellegi; sed quia in filiis suis plerumque appellatur Iacob, hoc est in posteris suis, et per Ioseph eum constat in Aegyptum intrasse; introitus eius accipiendus est quamdiu vixit Ioseph, per quem factum est ut intraret. Toto quippe illo tempore nasci et vivere potuerunt omnes qui commemorantur, ut septuaginta quinque animae compleantur usque ad nepotes Beniamin. Sicut enim dicit: Hi filii Liae, quos peperit ipsi Iacob in Mesopotamia Syriae 217, loquens etiam de iis qui non erant nati; quia illic parentes eorum ex quibus nati sunt, pepererat, ibi eos perhibens natos, quoniam causa qua nascerentur ibi nata est, id est parentes eorum, quos ibi Lia peperit; ita quoniam causam intrandi in Aegyptum Iacob in Ioseph habuit, totum tempus quo in Aegypto vixit Ioseph, ingressio erat Iacob in Aegyptum per suam progeniem, quae illo vivo propagabatur, per quem factum est ut ingrederetur.