Quaestiones super librum Ruth

This is the stable version, checked on 27 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quaestiones super librum Ruth
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 92


Quaestiones super librum Ruth (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne

(0429B)Videamus nunc de Ruth; habet enim ista typum Ecclesiae: primum quod alienigena est ex populo gentili; quae, relicta patria et omnibus quae illius erant, vadit in terram Israel: et cum prohiberet illam socrus sua pergere secum, perseverabat dicens: Quocunque perrexeris pergam. Populus tuus, populus meus: et Deus tuus, Deus meus. Quae te morientem terra susceperit, in ea moriar. Quae uxor sine dubio typum in illa fuisse Ecclesia manifestat. Sic enim Ecclesia ex gentibus ad Dominum convocata, relicta patria sua, quod est idololatria, et omissa universa conversatione terrena, profitetur Dominum Deum suum esse in quem sancti crediderunt, et illuc se ituram ubi caro Christi post passionem ascendit, et ob ejus nomen in hoc saeculo pati usque ad mortem, et cum sanctorum populo, patriarchis scilicet, prophetis, consociandam. De quorum societate quod sanctis ex stirpe Abrahae venientibus consociaretur, Moyses in cantico ostendit dicens: Laetamini, gentes, cum plebe ejus. Id est, vos qui ex gentibus estis credituri, (0429C)cum illis qui primi electi sunt aeterna laetitia exsultate. Ingressa autem Ruth cum socru sua in terram Israel, ob merita obsequiorum suorum providetur, ut homini conjungeretur ex Abrahae stirpe venienti, et primum quidem huic quem ipsa propinquum magis esse credebat: qui negat se posse illi nubere offertur; et recedente illo per testimonium decem majorum, Booz illi conjungitur, et ab ipsis decem senioribus benedicitur, quia prior ipse ex cognatis confitetur se eidem nubere posse. Hoc loco Joannis Baptistae figuram ostendi existimamus, quia cum ipse apostolo Christus putaretur, et interrogaretur quis esset, non negavit, sed confessus est dicens, Christum se non esse (Joan. I, 20). Et perseverantibus his qui missi erant, et inquirentibus quis esset, (0430B)respondit: Ego sum vox clamantis in deserto (Ibid. 23). Novissime etiam confitetur de Domino ipse dicens: Qui habet sponsam, sponsus est (Joan. III, 29). Se autem amicum sponsi manifestat, cum adjecit: Amicus autem sponsi est qui stat, et audit eum, et laetatur propter vocem sponsi (Ibid.). Hunc ergo Christum existimabant, quia Christum in die visitationis suae venisse non intelligebant. Est quippe Ecclesiae sponsus, qui propheticis vocibus est ante promissus, sed sicut ille propinquus negavit, et postea Ruth jungitur Booz: ita Christus, qui vere sponsus Ecclesiae est, quem prophetarum omnium oracula cecinerant, dignatus est Ecclesiam assumere et ex omnibus gentibus per totum orbem terrarum Deo Patri innumeros populos offerre. Quod vero excalceat se cognatus ille, veterum consuetudo erat, ut si sponsam sponsus repudiare vellet, discalcearetur ille, et hoc esset signum repudii. Proinde excalceari jubetur, ne ad Ecclesiam quasi sponsus calceatus accederet. Hoc enim Christo servabatur, qui verus sponsus erat. Decem autem majorum (0430C)natu benedictio: hoc ostendit in nomine Jesu omnes esse gentes salvandas ac benedicendas. Iota enim apud Graecos decem significat. Quae prima littera nomen Domini Jesu summopere scribit. Quae res, ut diximus, omnes gentes per ipsum salvandas ac benedicendas esse demonstrat. Nec dubitet ergo quisquam haec ut dicta sunt credere cum videat universa, et ab initio figuris antecedentibus praecucurrisse, et per adventum Domini manifeste adimpleta sic esse, et quae supersunt hoc modo perficienda in veritate, consonantibus omnibus et vocibus et figuris sacrarum Scripturarum: quae adimplevit is qui pollicitus est per Filium suum Jesum Christum Dominum, Regem et Salvatorem nostrum, cum quo est illi gloria et honor in saecula saeculorum. Amen.