Quaestiones super libros Regum

This is the stable version, checked on 27 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quaestiones super libros Regum
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 92


Quaestiones super libros Regum (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne

IN PRIMUM LIBRUM.

CAPUT PRIMUM. De nativitate Samuelis.

(0429D) Post librum Judicum sequitur liber Regum. Et aspice tempora. Primo judicum, postea regum; sicut erit primo judicium, deinde regnum. In quibus quippe (0430D)temporibus multis et variis modis sacramenta Christi et Ecclesiae revelantur. Nam ab ipso exordio regum commutatum sacerdotium in Samuele reprobato Heli: et commutatum regnum in David, reprobato Saule, exclamavit praenuntiari novum sacerdotium novumque regnum, reprobato veteri quod umbra (0431A)erat futuri, in Domino Jesu Christo venturum. Nonne ipse David cum panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare nisi solis sacerdotibus, in una persona utrumque futurum, id est in uno Jesu Christo, regnum et sacerdotium figuravit? Itaque ipsa Samuelis sacerdotis successio, novum, ut praedictum est, et sempiternum sacerdotium praefigurabat, qui est Christus Jesus, Heli sacerdote reprobato, id est, Judaico sacerdotio abjecto. Mater quoque ipsa Samuelis, quae prius fuit sterilis, et posteriori fecunditate laetata, cujus etiam nomen Anna, id est, gratia ejus, interpretatur, ipsam religionem Christianam, ipsam postremo Dei gratiam significat, qua nobis Christus oritur, ipsam quoque Ecclesiam, quae olim sterilis, nunc fecunda in Dei laude laetatur. Quae nihil aliud in cantico suo prophetare videtur, nisi mutationem Veteris Testamenti vel sacerdotii, in Novum Testamentum vel sacerdotium, qui est Christus. Nisi forte quis dicat, nihil Annam prophetasse, (0431B)sed Deum tantummodo propter filium impetratum, exsultanti praedicatione laudasse. Quid ergo sibi vult quod ait, Arcum potentum fecit infirmum, et infirmi accincti sunt virtute? Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram; quia sterilis peperit septem, et fetosa in filiis infirmata est? Nunquid ipsa septem peperit, quamvis sterilis fuerit? Unicum habebat, quando ista dicebat; sed nec postea septem peperit sive sex, quibus septimus esset ipse Samuel, sed tres mares et duas feminas. Deinde in illo populo, cum adhuc nemo regnaret, quid in extremo posuit: Dat virtutem regibus nostris, et exaltabit cornu Christi sui? Unde haec dicebat, nisi prophetabat? Dicit ergo Ecclesia Christi, civitas regis magni, Gratia plena, prole fecunda: dicit quod tanto ante de se prophetatum per hujus piae matris affectum agnoscit. Confirmatum est cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo salutari meo, etc. Interea Samuel erat ministrans in templo Dei, accinctus ephod. Porro filii Heli divina sacrificia nescientes (0431C)peccabant coram Domino: et deridebant per eos multi sacrificium Dei. Unde et Heli sacerdos pro eorum iniquitate damnatus est, quod eos peccantes minus severa animadversione plectebat miserrimos: et quidem coercuit et corripuit, sed lenitate et mansuetudine patris, non severitate et auctoritate pontificis. Qua sententia discant sacerdotes quomodo ipsi propter peccata filiorum, id est propter scelera, puniantur. Quique etiam, quamvis sancti sint, culpa tamen subditorum eisdem, si non coerceatur, reputatur.

CAPUT II. De propheta ad Heli destinato. Venit autem propheta Dei quidam ad Heli sacerdotem, et dixit ei: Haec dicit Dominus, Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, (0431D)et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me: et dedi tibi et domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel? Quare ergo calce abjecisti victimam meam, et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? Propterea haec dicit Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me. Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui: ut non sit senex in domo tua, et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel. Quae prophetia de mutatione sacerdotii non est in Samuele completa, sed in Domino Jesu Christo exstitit adumbrata. Nam post Samuelem prophetam, postea sacerdotes fuerunt de genere Aaron, sicut Sadoch et Abiathar, regnante (0432A)David, et alii deinceps, antequam tempus veniret quo ista de sacerdotio mutando per Christum effici oportebat. Nam cum diceret, Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum: nunc autem dicit Dominus, Absit hoc a me, sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles; ecce isti sunt dies qui praenuntiati sunt, jam enim venerunt. Nullus enim sacerdos est secundum ordinem Aaron. Nam et illud quod ibi sequitur, Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, de Christo Jesu Novi Testamenti vero sacerdote dicitur. Quod vero adjungitur: Et erit, qui remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo, non proprie dicitur de domo hujus Heli, sed illius Aaron, de quo usque ad adventum Christi homines remanserunt. De quo genere etiam huc usque non desunt qui convertantur. De quibus alius propheta dixit: Reliquiae salvae fient. Unde et Apostolus: Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae secundum (0432B)electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5). De talibus enim residuis bene intelligitur esse quod dictum est, Qui remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo. Profecto qui credit in Christum, sicut temporibus apostolorum, ex ipsa gente primi venerunt et crediderunt. Neque nunc desunt qui, licet rarissime, tamen credant, ut impleatur in his quod hic homo Dei locutus est. Quod vero continuo secutus adjunxit, Et offert nummum argenteum, et tortam panis. Quid per nummum argenteum, nisi oris confessio designatur, quae fit credentibus ad salutem? Argentum enim pro eloquio poni solet, Psalmista testante, ubi canitur: Eloquia Domini, eloquio casta: argentum igne examinatum. probatum terrae, purgatum septuplum (Psalm. XI, 7). Ergo dicit iste qui venit, Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis. Sacerdotalem partem corpus Christi, id est Ecclesiam dicit, cujus plebis ille sacerdos mediator Dei et hominum homo est, Christus Jesus. Cui plebi dicit apostolus Petrus: (0432C)Plebs sancta, regale sacerdotium (I Petr. I, 9). In hac parte sacerdotali, postulat comedere buccellam panis. Quibus verbis ipsum sacrificium Christianorum eleganter expressum est; de quo dicit Sacerdos ipse: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita (Joan VI, 52). Ipsum est quippe sacrificium, non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech.

CAPUT III. De arcae captivitate. Igitur posteaquam haec in figura mutationis Veteris Testamenti a propheta illo praenuntiata sunt ad Heli, offenso Domino ab Israel instruxerunt aciem Philisthaei contra eos: tollunt autem Israelitae arcam ad stationem suam, et capta est ab hostibus arca. Ipsi quoque non solum victi sunt, et in fugam versi, imo etiam magna strages facta est occisorum. Nonnihil tamen futurorum hoc significat res gesta. Prophetice (0432D)enim arca illa ab alienigenis capta, indicabat testamentum Dei transiturum ad gentes. Quando enim nuntiatum est Heli sacerdoti captam fuisse arcam Domini, cecidit de sella, et mortuus est: transeunte arca Domini ad gentes, periit atque interiit sacerdotium Judaeorum. Duo quoque filii Heli corruerunt, quorum unius uxor viduata, et mox in partu mortua est, propter eamdem perturbationem. Quo evidenti signo praefiguratum est, post exstinctum sacerdotium Judaeorum, carnalem interiisse synagogam, illi carnaliter adhaerentem; prostratoque Heli de sella pontificis, Judaeorum sedem habere vacuam, et gloriam sacerdotii regnique exstinctam. Sed quid est quod dum posuissent Philisthiim arcam Domini in templo Dagonis dei sui, intraverunt templum, et invenerunt deum suum prostratum atque confractum; caput quoque ejus ac duae manus abscisae erant? Statim enim ut Testamentum Domini pervenit in gentibus, confestim idola, quae deceptum possidebant orbem, destructa sunt, omnisque (0433A)error simulacrorum corruit, praesentiam Dei ferre non sustinens. Nam in manibus Dagon praecisis opus idololatriae amputatur, et in capite ejus superbia diaboli abcissa significabatur, a quo initium peccati fuit. Quod vero in limine, ut certum scilicet praefinitumque suae idololatriae finem agnosceret. Limes enim finem itineris significat; etiam et illud ad magnam pertinet significationem, in ipsa ruina Dagon dei sui atque fractura, quod dorsum illius solum invenerunt, fractis omnibus membris. Dorsum quippe fugam significat. Quicunque enim fugiunt persequentibus dorsum dant. Unde et scriptum est de hostibus, Quoniam pones eos dorsum. Ubi sunt idola? Perierunt; et si aliqua remanentia ab aliquibus absconduntur, fugerunt. Quod autem percussi sunt in posteriora hi qui arcam Dei captivaverunt, haec poena signum videtur, quia si qui susceperint testamentum Dei, et posteriora vitae dilexerint, ex ipsis justissime cruciabuntur: quam, sicut Apostolus dicit, existimare (0433B)debent sicut stercora (Philip. III, 8). Qui enim assumunt testamentum divinum, ut in posteriora respicientes, veteri se vanitate non exuant, similes sunt hostibus illis qui arcam testamenti captivam juxta idola sua posuerunt: et illa quidem vetera etiam nolentibus cadunt, quia omnis caro fenum, et claritas hominis ut flos feni. Aruit fenum, flos decidit: arca autem Domini manet in aeternum, secretum testamentum regni coelorum: ubi est aeternum verbum Dei (I Petr. I, 24, 25). Vaccae autem illae allophylorum arcam Dei gestantes, figuram sanctorum renuntiantium saeculo designaverunt, qui nullum delicti jugum traxerunt. Nam sicut illae pignorum affectibus a recto itinere minime digressae sunt, ita sancti mundo renuntiantes parentelae obtentu, non debent a bono praepediri proposito: sicut et Moyses ait, Qui dicunt patri suo et matri, Nescio vos, et fratribus suis, Ignoro illos, et nescierunt filios suos: hi custodierunt testamentum Dei, et praecepta ejus servaverunt. Judicia tua, Jacob, et legem (0433C)tuam, o Israel (Deut. XXXIII, 9, 10). Ille enim scire Deum famularius appetit, qui pro amore pietatis ejus nescire desiderat quodcunque carnaliter scivit.

CAPUT IV. De sacrificio Samuelis, et Lapide adjutorii. Samuel autem post mortem Heli regebat Israel. Congregato autem omni populo, exclamavit ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum; et cum offerret holocaustum, accedentibus alienigenis ad pugnam contra populum Dei, intonuit Dominus super eos, et confusi sunt, et offenderunt coram Israel, atque superati sunt. Tunc assumpsit Samuel lapidem unum et posuit eum inter Masphat et Sicelech; et ut Interpretes LXX transtulerunt, inter Masphat novam et veterem, et vocavit nomen ejus Lapis adjutorii, et dixit: Usque huc auxiliatus est nobis Deus. Masphat interpretatur intentio. Lapis ille adjutorii majestas est Salvatoris, per quem transeundum est a Masphat (0433D)vetere ad novam, id est, ab intentione quae exspectabatur in carnali regno, quod erat beatitudo falsa carnalis, ad intentionem quae per novum testamentum exspectabatur in regno coelorum, ubi est beatitudo verissima spiritualis, qua nihil est melius. Huc usque auxiliatur Deus. Iste Samuel invocavit nomen Domini, et exaudivit eum Deus, et in tempore messis pluviam impetravit. Pluvia enim in sanctis Scripturis verba sunt Evangelii, sive legis, sicut et Moyses dicit: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea (Deut. XXXII). Hanc igitur pluviam dedit mundo Christus in tempore messis, id est, quando gentes colligi oportebat: « ut sicut frumentum in horreis, sic intra Ecclesiae sinum congregarentur. Judicavit autem Samuel Israel omnibus diebus vitae suae, fueruntque usque ad eum judices et principes super Israel. Porro filii Samuel declinaverunt post avaritiam, et accipiebant munera, et tam iniqui judices exstiterunt, ut (0434A)populus nequaquam ferens, regem sibi in similitudinem caeterarum gentium postularet. »

CAPUT V. Unctio Saulis regis. Quibus dedit Deus Saul regem, ungiturque jubente Domino prior a propheta in regnum. Qui et ipse quidem in id quod unctus est imaginem Christi portavit. Unde et beatus David et ipse christus nuncupatus, ait ad eum qui se finxerat Saul occidisse: Quomodo non timuisti injicere manum tuam in christum Domini (I Reg. XXVI, 9)? Hinc est quod ab humero et sursum Saul supereminebat omnibus, quia caput nostrum sursum est, quod est Christus. In id autem quod reprobatus postea et rejectus est succedente in regno David, populi, ut praedictum est, Israel personam gestavit, qui populus regnum adeptum erat amissurus, Christo Domino nostro per novum testamentum non carnaliter, sed spiritualiter, (0434B)regnaturo.

CAPUT VI. De jejunio indicto a Saule. Iste autem Saul dum pergeret dimicaturus adversus Philisthiim, indixit cunto exercitui jejunium quousque reverteretur a praelio; sed Jonathas filius ejus, videns in superficiem agri mel, extendit summitatem virgae et intinxit in favum mellis, et gustavit, et illuminati sunt oculi ejus. Non utique ad videndum illuminati, qui antea videbat, sed ad discernendum quia vetita tetigerat. Tunc enim casus ille, sicut et Adam fecit attentum et reddidit quia confusum. Quo facto admonetur, omnes illecebras voluptatum in saeculo debere contemnere is qui Deo nititur militare. Nam non potest contra Allophylos spirituales, id est adversus principes tenebrarum harum, viribus armisque pugnare, qui adhuc hujus mundi negligit dulcedinem declinare. Mel enim distillant labia meretricis (Prov. V, 3), quod est delectatio voluptatis carnalis. De quo (0434C)putatur juxta mysticos intellectus, hunc gestasse Jonathan, et sorte deprehensum vix precibus populi liberatum.

CAPUT VII. De Agag rege servato, et a Samuele interfecto. Iniit iterum Saul praelium adversus Amalech, et interfectis cunctis hostibus pepercit Agag regi: nec voluit disperdere omnia juxta praeceptum Domini, irasciturque ei Dominus. Veniens autem Samuel sumpsit gladium, et in frusta concidit Agag. Quando legunt quidam in Scripturis quod sancti nulli hostium parcunt, efficiuntur crudeles, et humanum sanguinem sitientes dicunt, quia et justi ita percusserunt hostes ut non relinqueretur ab his qui salvus fieret: et non intelligunt in his verbis adumbrari mysteria, et hoc magis nobis indicari ut pugnantes adversus vitia, nullum penitus ex his relinquere debeamus, sed omnia interimere. Nam si pepercimus, reputari nobis (0434D)in culpam potest, sicut reputatum est Saul, qui servaverat vivum regem Amalech. Non enim quisque justus manebit, si aliquid adhuc peccati in semetipso servaverit, sicut Saul: at vero sancti in figura Samuelis ita saeviunt super hostes suos, id est super vitia peccatorum, ut non permittant relinqui aliquid peccatum impunitum.

CAPUT VIII. De arreptione Saul a spiritu maligno. Igitur recedente Saul a Domino propter inobedientiam, arreptus est maligno spiritu a Domino. Irruebat enim malignus spiritus Domini in eo. Si Domini, cur malus? Si malus, cur Domini? Sed duobus verbis comprehensa est haec sententia, et in Domino potestatem justam, et in diabolo voluntatem injustam. Nam idem spiritus malus per nequissimam voluntatem, et idem spiritus Domini per justissimam potestatem. Inde ergo spiritus Domini appellatus est (0435A)diabolus propter mysterium, quia omnibus etiam spiritibus malis bene utitur Deus, vel ad damnationem quorumdam, vel ad emendationem, vel ad probationem; et quamvis malignitas a Domino non sit, potestas tamen non nisi a Deo est. Sic et alibi dictus est sopor Domini, qui occupaverat milites ejusdem Saul, cum David hastam et scyphum abstulisset a capite dormientis. Namque sopor qui tunc homines apprehenderat nutu Dei erat infusus, ne David servi ejus in loco praesentia sentiretur. Dicitur ergo spiritus Domini malus, hoc est minister Dei ad faciendum in Saul quod eum pati judex omnipotentissimus judicabat. Quoniam spiritus ille voluntate qua malus erat, non erat Dei: creatura vero qua conditus erat, et potestate, quam non sua sed Domini omnium aequitate acceperat, Domini erat.

CAPUT IX. Davidis unctio. (0435B)Itaque Saule propter inobedientiam reprobato, mittit Dominus Samuel ad Isai, et sumpto cornu olei unxit in regem David. Sed videamus eumdem David quomodo Christum prophetice significaverit. David enim interpretatur manu fortis, sive desiderabilis: et quid fortius leone illo de tribu Juda, qui vicit mundum? et quid desiderabilius illo de quo dicitur, Veniet DESIDERATUS cunctis gentibus (Agg. II, 8). Ungitur iste David in regnum futurum, denuntians per unctionem illam Christum, Christus enim a chrismate appellatur. David namque ab officio pastorali pecorum, ad hominum regnum transfertur. Dicitur autem David ipse Jesus, ab ovibus Judaicae plebis ablatus, in regno gentium translatus est. In Judaica enim plebe non est Christus modo: ablatus est inde, nunc gentium greges pascit. Erat autem David in canticis musicis eruditus. In diversorum enim sonorum rationabiles moderatosque concentus, concordi varietate compactam ordinatamque Ecclesiae insinuat unitatem, quae variis modis (0435C)quotidie resonat, et suavitate mystica modulatur. Iste adhuc puer in cithara suaviter imo fortiter canens, malignum spiritum, qui operabatur in Saule, compescuit: non quod citharae illius tanta virtus erat, sed quod figura crucis Christi, quae de ligno et extensione nervorum mystice gerebatur, ipsaque passione quae cantabatur, jam tunc spiritus daemonis opprimebatur. Leonem quoque et ursum David idem necavit: ursum, videl cet diabolum; leonem, Antichristum: alterum tunc hominibus latenter insidiantem, alterum in posterum manifestissime saevientem. Iste David in praelio gigantem superavit, cum adversus populum Domini alienigenae dimicarent. Provocavit superbia humilitatem, provocavit diabolus Christum. Accepit arma bellica sanctus David, ut adversus Goliam procederet, haec arma per aetatem et parvam staturam corporis portare non valuit. Abjecit onerantia, accepit quinque lapides de flumine, et posuit in vase pastorali; his armatus (0435D)processit, et vicit: hoc quidem ille David. Sed si mysteria perscrutemur, in David intelligitur Christus, qui tempus revelationis novi testamenti insinuandae, et commendandae gratiae praevidens, arma deposuit, quinque lapides tulit. Deposuit ergo corporalia sacramenta legis, quae non sunt imposita gentibus. Deposuit quae non observamus, sed tamen ad aliquam significationem praemissa et posita intelligimus. Denique haec arma deposuit, tanquam opera sacramentorum veteris legis, et ipsam legem accepit. Quinque enim lapides quinque libros Moysi significant. Tulit ergo illos quinque de flumine, id est de saeculo. Labitur enim mortale saeculum: et praeterfluit, quidquid venit in mundum. Erant enim in flumine tanquam in populo illo. Primo lapides erant illic inutiles et vacabant, nihil proderant, transibant super fluvios. Sed quid fecit David? Ut lex illa utilis esset, accepit gratiam. Lex enim sine gratia impleri non potest. Plenitudo enim legis charitas. (0436A)Quia ergo gratia fecit impleri legem, significatur autem gratia lacte: hoc est enim in carne gratuitum, ubi mater non quaerit accipere, sed satagit dare: hoc mater gratis dat, et contristatur si desit qui accipiat. Quomodo ergo ostendit David legem sine gratia operari non posse, nisi cum illos lapides quinque, quibus significabatur lex in libris quinque, quos conjungere volens gratiae, posuit in vase pastorali, quo lac mulgere consueverat? His armatus processit adversus Goliam superbum, se jactantem, de se praesumentem. Tulit unum lapidem, et dejecit diabolum. In frontem percussit et cecidit, et eo loco corporis ubi signum Christi non habuit. Hoc quoque licet attendas. Quinque lapides posuit, unum misit. Quinque libri lecti sunt, sed unitas vicit, Plenitudo enim legis charitas, ut ait Apostolus: Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3). Deinde illo dejecto atque percusso, gladium ejus abstulit, et inde caput illius abscidit; et hoc facit noster David: (0436B)dejicit diabolum de suis, quando credunt magis in eum, quos ille in manu habebat, et de quibus caeteras animas trucidabat. Convertunt linguas suas contra diabolum, et sic Goliae de gladio suo caput inciditur.

CAPUT X De certamine Davidis et Goliae Philisthaei, ubi Saul Davidi pro centum praeputiis Philisthinorum filiae promittit connubium. Interea David victoria animum Saul regis offendit, indignantis quod sibi in mille, et David in decem millibus conclamantium publicae congratulationis ora insonarent: hinc invidia Saul, et semen odiorum adversus David. Quem dissimulator callidus, ut sine insidiis suis posset offerre discrimini, statuit eum Michol filiae suae nuptiis alligari, si centum sibi Allophylorum praeputia victor afferret: pro quibus centum, ducenta dedit illi; et unde creditur regio (0436C)perire voto, inde auctus est gloriosiori tropaeo. Ita et Judaei dum contra voluntatem Dei Christum interficere nituntur, per id salutem gentium egerunt per quod crediderunt exstinguere. Quod vero David prius alienigenarum praeputia attulit, et sic denuo filiae Saul nuptiis haesit, significabat quod Christus non prius Synagogam connubio suo sponderet, nisi antea gloriosus in gentibus fieret. Prius enim in nationibus resecavit carnis pollutionem, et postea copulatus est Synagogae. Postquam enim, sicut scriptum est, introierit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI, 25, 26). Dupla autem, id est ducenta praeputia attulit, sive pro Judaeis et gentibus acquisitis, sive quia major est numerus acquisitionis populi gentium quam credentium Judaeorum.

CAPUT XI. David canens spiritum immundum a Saule repellit. (0436D)Auxit deinde odium Saul adversus David in tantum, ut rex ob medelam sui spiritus David ex more psallentem, jaculo conaretur configere. Sed quid est quod dum Saulem spiritus adversus invaderet, apprehensa David cithara ejus vesaniam mitigabat? Per Saulem itaque Judaeorum elatio, per David autem humilitas Christi significatur. Cum ergo Saul ab immundo spiritu arripitur, David canente, ejus vesania temperatur: quia cum sensus Judaeorum per blasphemiam in furorem vertitur, dignum est ut salutem mentis eorum quasi dulcedine citharae, locutionis evangelicae tranquillitate revocentur.

CAPUT XII. Saul mittit custodes ad domum Davidis, ut interficeretur. Mittit Saul custodes ad domum David, ut custodirent eum, et interficeretur. Abscessit autem David recte, et fugit, atque salvatus est. Cumque venissent (0437A)nuntii Saul, invenerunt statuam in lecto David positam, et pellem pilosam caprarum ad caput ejus. Audiamus ergo quid hoc significet quod miserit Saul ad custodiendum domum David, ut eum interficeret. Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem ejus pertinet. Crucifixus enim Christus, et mortuus, et sepultus est. Erat ergo illa sepultura tanquam domus, ad quam custodiendam misit regnum Judaeorum, quando custodes adhibiti sunt sepulcro Christi. Quomodo ergo custodita est domus, si David figurabat Christum ut Christus interficeretur, dum non in sepultura Christus, sed in cruce sit interfectus? Refertur ergo hoc ad corpus Christi, quia interficere Christum erat tollere nomen Christi. Neque enim crederetur in Christum, si mendacium praevaleret custodum, qui corrupti sunt, ut dicerent: Quia dormientibus nobis venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum (Matth. XXVIII, 13). Hoc est itaque velle Christum interficere, nomen resurrectionis ejus (0437B)exstinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur. Sed sicut illud non valuit Saul ut interficeret David, sic nec hoc potuit regnum Judaeorum efficere ut memoriam Christi deleret. Isti qui de Saul virtute, id est de regno Judaeorum in Christo praesumere voluerunt, offenderunt in lapidem offensionis tanquam in statuam: et haedus ejus visus erat agnus, quia in quo peccatum non invenerunt, quasi peccatorem persecuti sunt. Igitur David regiae manus ictum evitans, ejusque persecutionem declinans fugit, venitque ad Samuelem, et misit Saul nuntios, qui apprehenderent David. Samuel autem erat inter prophetas et coetum prophetarum, qui isto tempore prophetabant. Nuntii autem qui missi sunt, accepto eodem spiritu prophetaverunt. Missisque aliis, hoc contigit et tertiis nihilominus. Postea vero cum et ipse Saul venisset, factus est super eum spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et prophetabat. Quaeritur autem quomodo et illi cum missi essent ad tenendum hominem, et ad necem ducendum, tales spiritu effici meruerunt: et (0437C)Saul ipse qui miserat, veniens, et ipse sanguinem innocentem quaerens effundere, accipere meruit spiritum illum, et prophetare. Quantum enim ad litteram attinet, non est mirum hominem reprobum ad momentum transitorie prophetasse, dum etiam multi simile prophetiae donum legantur habuisse: sicut Balaam ille reprobus, quem non tacet Scriptura judicio divino esse damnatum, sed tamen prophetiam habebat. Nec illa verba parum attestantur huic sententiae, quae in Evangelio scripta sunt, multos dicturos in illa die: Domine, Domine, in nomine tuo manducavimus, et bibimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus. Quibus dicturus est: Non novi vos: discedite a me, operarii iniquitatis (Matth. XXV, 41). Mystice autem exemplum hujus Saul nuntiorumque ejus in hac sententia figurat nonnullos haereticos, qui aliquid boni de muneribus sancti Spiritus habent, sicut testamenta legis et Evangelii, sicut baptismi sacramentum. Qui cum ad Ecclesiam catholicam (0437D)veniunt, non est in eis ullo modo violandum, aut quasi non habeant tradendum: sed tamen eos non ideo debere confiteri salutem, quia non improbamus quod illos accepisse credimus. Sed oportet eos cognoscere unitatem et societatem vinculo charitatis, sine qua omnino quidquid habere poterunt, quamvis sanctum sit atque venerandum, ipsi tamen nihil sunt, tanto indigniores effecti praemio vitae aeternae, quanto illis donis non bene usi sunt quae in hac vita, quae transitoria est, acceperunt. Item exemplum atque imago hujus Saul nuntiorumque ejus, in hoc loco Judaeorum non incongrue gestat personam; qui dum adversari cupiunt Christo, habent in ore sacramenta legis et prophetarum: ad testimonium Christi, et cum Ecclesia quasi cum prophetis de Scripturis disputant, sicut illi cum prophetis vaticinabantur.

CAPUT XIII. Ad Davidem missi, prophetare incipiunt. (0438A) Surrexit itaque David, et iterum fugit a facie Saul: venitque ad sacerdotem Abimelech, a quo et gladium Goliae sustulit, et panes propositionis accepit. Quae res et sacerdoti mortem attulit, et animadversionem religiosae intulit civitati. Haec itaque gestorum fides est. Sed quantum ad sacramentum prophetiae pertinet, in Christo Domino nostro completum est, qui positus in carne dum insectationem declinaret Judaicam, ad apostolos transiit, cum quibus et desideratum sibi cibum sumpsit: desiderio enim desideravit pascha manducare. Ex quibus Goliae, id est arma diaboli, sustulit: fortis enim spolia ipse diripuit. His ergo a quibus receptus est Christus, tribulationes induxit diabolus, et mortem. Omnes enim, ut ait Apostolus, qui in Christo pie volunt vivere, persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12). Et Dominus ait: Si me persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV, 20). (0438B)In Doech autem Idumaeo, Judae proditoris persona consistit, per quem ita operatus est diabolus, ut ejus proditio est facta in Christo, postea persecutionem Ecclesia pateretur, et occiderentur quamplurimi discipuli Christi et sacerdotes, et pro nomine persecutiones gravissimas perferrent.

CAPUT XIV. David venit ad Abimelech sacerdotem. Interea David cum fugeret Saul, latere voluit apud regem quemdam Geth nomine Achis. Sed cum gloria ei fuisset sibi commemorata, ne per livorem rex idem ad quem confugerat aliquid ei mali machinaretur; finxit insaniam, et quasi furore correptus, mutavit os suum: defluebantque salivae in barbam ejus, collabebaturque in manibus eorum; et ad ostia portae procedebat; et dixit Achis rex: Quid mihi adduxisti istum? Nunquid deerant nobis furiosi? Et sic eum dimisit. Achis interpretatur quomodo est. Per quod significatur (0438C)ignorantia ad verbum mirantis et non agnoscentis, quod in gente Judaeorum impletum est, qui dum viderunt Christum non agnoverunt. Coram quibus mutavit os suum, et abiit. Erant enim ibi praecepta legis carnalia, erant et sacrificia secundum ordinem Aaron: et postea ipse de corpore et sanguine suo instituit sacrificium secundum ordinem Melchisedech. Mutavit ergo os suum sacerdotio, mutavit in praeceptis: dans aliud testamentum, evacuata carnali operatione. Atque inde collapsus est in manibus eorum, quando eum comprehendentes crucifixerunt. Et procedebat ad ostium portae, hoc est humiliabat se usque ad ostium fidei nostrae. Ostium enim portae initium est fidei. Inde incipit Ecclesia, et pervenit usque ad speciem. Ut cum credit ea quae nunc videt, mereatur perfrui, cum eum videre facie ad faciem coeperit. Quod vero in illo quasi furore salivae decurrebant super barbam ejus, Apostolus haec aperit dicens: Judaei signa petunt, (0438D)et Graeci sapientiam quaerunt. Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Ipsis vero vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam: quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei fortius est hominibus (I Cor. I, 23-25). Salivae enim infirmitatem significant. Sed quod stultum est Dei fortius est hominibus, non tanquam salivam attendas, sed attende quia super barbam decurrit. Quomodo enim in salivis infirmitas, sic in barba virtus ostenditur. Texit ergo virtutem suam corpore infirmitatis suae. Et quod forinsecus infirmabatur, tanquam in saliva apparebat. Intus autem divina virtus tanquam barba tegebatur.

CAPUT XV. David ad regem Lachis fugit. Dehinc in eremo Engaddi, cum persequendum David Saul appeteret, ingressus David in spelunca, ibi latebat: (0439A)sed rex improvisis exceptus insidiis, quod innocuo moliebatur inciderat. Scriptum est enim: Qui fodit foveam proximo suo, ipse incidet in eam (Eccli. XXVII, 20). David autem, bona pro malis retribuens, inimicum non occidit, sed pro testimonio facti oram chlamydis regiae abstulit: cum facilius esset exceptum insidiis adversarium perdere magis quam fallere. Quid ergo est quod iste fugiens a facie Saul in spelunca latuit? Quare autem latuit, nisi ut occultaretur, et non inveniretur? Quid est contegi spelunca, nisi contegi terra? Qui enim fugit in speluncam, terra tegitur, ne videatur. Portabat autem terram Jesus, id est carnem, quam acceperat de terra, et in ea se occultabat, ne a Judaeis inveniretur. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Quare ergo Dominum gloriae non invenerunt? Quia spelunca se texerat, id est, carnis infirmitatem oculis objiciebat, et majestatem divinitatis corporis in tegmine tanquam speluncae abdito contegebat. Illi (0439B)ergo non cognoscentes Deum, persecuti sunt hominem. Nec mori potuit, nisi in homine, nec crucifigi potuit nisi in homine, quia nec tenere posset nisi cum homine. Opposuit ergo male quaerentibus terram, servavit bene quaerentibus vitam. Fugit ergo secundum carnem in speluncam a facie Saul, quia passus est, usque adeo se occultans Judaeis, ut moreretur. Sed quare usque ad mortem voluit esse patiens, ut fugeret a facie Saul in spelunca? Etenim spelunca, inferior pars terrae potest accipi; et certe, quod manifestum est et notum omnibus, corpus ejus in monumento positum est, quod erat excisum in petra: hoc ergo monumentum spelunca erat. Illuc fugit noster David a facie Saul. Tandiu enim persecuti sunt illum Judaei, quoadusque poneretur in spelunca. Sed quid est quod Saul persecutor ad purgandum ventrem speluncam ingreditur, nisi quod Judaei in Christum conceptam mentis malitiam quasi odorem fetidum emiserunt, et cogitata apud se noxia (0439C)factis deterioribus, dum Christum perimunt ostenderunt: sed tamen David Saulem occidere noluit, et cum eum in abdito occultatus antro haberet in potestate, reservare potius quam occidere maluit: ita et Christus dum esset in spelunca carnis, persecutorem populum in potestate habuit, et non occidit. Scriptum enim erat de eis per prophetam: Ne occideris eos. Tantum denique David summitatem chlamydis ejus silenter abscidit, ut ostenderet per prophetiam Christum Judaeos non occidisse, sed eis tantum regni gloriam abstulisse, sicque eos vacuos sede vel imperio reliquisse. Chlamydis enim abscisio, regni est amputatio: hoc etiam alio loco idem Saul cum per inobedientiam peccasset ostendit. Nam cum veniam precaretur rogaretque Samuelem ut reverteretur cum illo ad placandum Deum, et noluisset, atque convertens faciem suam abiret, tenuit Saul pinnulam vestimenti ejus, et dirupit eam, et dixit ad eum Samuel: Dirupit Dominus regnum Israel de manu tua hodie, et dabit illud proximo tuo, et (0439D)dividetur Israel in duos populos. Ergo Israelis personam figurate gerebat rex iste, qui populus amissurus erat regnum, dum persequitur Christum.

CAPUT XVI. David, dormiente Saule, hastam tulit. Quod et sequenter iterum demonstratum est, quando idem David fugiens a facie Saul ingressus est in castra regis. Cum dormientem invenisset, non percussit, non occidit: sed solam lanceam, quae erat ad caput ejus, et lenticulam sustulit, dormientibus cunctis. Egressusque de castris transivit in cacumine montis. Quid ergo hoc est? Persequebantur namque Christum Judaei, sed persequendo dormiebant, quia non vigilabant corde. Duritia enim cordis obdormitio est. Dormiunt in vitam veterem, non evigilant in novam. Venit Christus, non eos occidit, sed tulit ab eis scyphum aquae, id est gratiam legis. Tulit regale regni, sed potestatem, quam pro magno habebant, et (0440A)unde se protegebant temporaliter, et quam adversus Deum per incredulitatem gerebant. Deinde et ingressus victor David noster de castris eorum, et regressus transcendit in altitudinem montis coelorum.

CAPUT XVII. Amalecitae a Davide superantur. Interea fugiens David, dum pergeret cum Achis rege Philisthinorum in praelium adversus Israel, insurgentes Amalecitae irruerunt in Sicelech, et succidentes eam, captivaverunt omnia quae erant David et puerorum ejus. Reversus ergo David ad persequendos Amalecitas, invenit Aegyptium puerum lassescentem, quem Amalecitae aegrotum in itinere reliquerant: hunc autem inventum David cibo refecit, ducemque sui itineris fecit, sicque Amalecitas persequitur, epulantesque reperit, et funditus exstinguit. Quid est enim quod Aegyptus Amalecitae puer in itinere lassatur, nisi quod amator praesentis saeculi peccati sui nigredine opertus, saepe ab eodem saeculo infirmus despectusque relinquitur, (0440B)ut cum eo nequaquam currere valeat, sed fractus adversitate torpescat? Sed hunc David invenit, quia Redemptor noster veraciter manu fortis, nonnunquam quos despectos a mundi gloria reperit, hos in suo amore convertit. Cibo pascit, quia verbi scientia reficit. Ducem itineris eligit, quia suum etiam praedicatorem facit. Et qui Amalecitas sequi non valuit, dux David efficitur: quia is quem velut indignum mundus deseruit, non solum conversus in sua mente Deum recipit, sed praedicando hunc etiam usque ad aliena corda perducit. Quo videlicet duce, David Amalecitam convivantem invenit et exstinguit, quia ipsis Christum praedicantibus mundi laetitiam destruit, quos mundus comites habere despexit.

CAPUT XVIII. Saul Pythonissam consulit. Post mortem autem Samuelis congregatis Philisthiim (0440C)contra Israel, consuluit Saul Dominum, et non respondit ei. Quaesivit autem Saul Pythonissam, quae suscitaret ei Samuelem: statimque suscitatus ait ad eum, Quare inquietasti me ut suscitarer? Quaeritur secundum historiam, utrum Pythonissa ipsum prophetam de inferno evocaverit, an aliquam imaginariam illusionem fallacia daemonum factam. De qua quaestione beatae memoriae Augustinus episcopus Simpliciano, Mediolanensi episcopo, ita scripsit: « Inquiris, inquam, utrum potuerit malignus spiritus excitare animam justi, et tanquam de abditis mortuorum receptaculis evocare, ut videretur et loqueretur cum Saul. Nonne magis mirandum sit quod Satanas ipsum Dominum assumpsit, et constituit supra pinnam templi? Quolibet enim modo fecerit, factum est: ita ut et Samuel suscitaretur, similiter latet. Nisi forte quis dixerit, faciliorem diaboli fuisse licentiam ad Dominum vivum, unde voluit assumendum, et ubi voluit constituendum, quam ad Samuelis defuncti spiritum e suis sedibus excitandum. Quod (0440D)si illud in Evangelio nos ideo non conturbat, quia Dominus voluit atque permisit, nulla diminutione suae potestatis et divinitatis id fieri, sicut ab ipsis Judaeis quanquam perversis atque immundis, et facta diaboli facientibus, et teneri se, et vinciri, et illudi, et crucifigi atque interfici passus est, non est absurdum credere ex aliqua dispensatione divinae voluntatis permissum fuisse ut non invitus nec dominante magica potentia, sed volens atque obtemperans occultae dispensationi Dei, quae Pythonissam illam et Saulem latebat, spiritus prophetae sancti se ostenderet aspectibus regis, divina eum sententia percussurus. Quanquam in hoc facto potest esse alius facilior intellectus, ut non vere spiritum Samuelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod phantasma, et imaginariam illusionem diaboli machinationibus factam. Quam propterea Scriptura nomine Samuelis appellat, quia solent imagines earum rerum nominibus appellari quarum imagines sunt. Sic et omnia (0441A)quae pinguntur atque finguntur, earum rerum quarum imagines sunt, nominibus appellantur. Sic hominis pictura cum fingitur, proprium quodque nomen incunctanter adhibetur, et dicitur: Ille Cicero est, ille Sallustius, ille Achilles, ille Hector: hoc flumen Simois, illa Roma, cum aliud nihil sint quam pictae imagines. Unde et Cherubin cum sint coelestes virtutes, ficti tamen ex metallo, quo imperavit Deus super arcam testamenti, magnae rei et significandae gratia: non aliud quam Cherubin, illa quoque figmenta vocabantur. Item dum quisque videt somnium, non dicit, Vidi imaginem Augustini: sed vidi Augustinum: cum eo tempore quo aliquid tale aliquis vidit, ignoraret hoc Augustinus. Usque adeo manifestum est, non ipsos homines, sed eorum imagines videre. Et Pharao spicas se dixit in somnis vidisse, et boves, non spicarum aut boum imagines. Si igitur constat liquido, nominibus earum rerum quarum imagines sunt, appellari, non mirum est (0441B)quod Scriptura dicit, Samuelem visum, etiamsi forte imago Samuelis apparuit ficta machinamento ejus, qui transfigurat se velut angelum lucis, et ministros suos subornat, velut ministros justitiae. Jam vero si illud, inquit, movet, quomodo a maligno spiritu Sauli vera praedicta sunt: potest et illud mirum videri quomodo daemones agnoverunt Christum, quem Judaei non cognoscebant. Cum enim vult Deus etiam infirmis spiritibus aliqua vera cognoscere temporalia, duntaxat ad istam mortalitatem pertinentia: facile est et non incongruum ut omnipotens et justus ad eorum poenam, quibus ista praedicuntur, ut malum quod eis imminet, antequam veniat praenoscendo patiantur: occulto apparatu mysteriorum suorum etiam spiritibus talibus aliquid divinationis impertiat, et quod audivit ab angelis, praenuntient hominibus. Tantum autem audiunt, quantum omnium Dominus atque moderator, vel jubet vel sinit. Unde etiam spiritus Pythonis in Actibus apostolorum attestatur Paulo apostolo, et evangelistam esse conatur. (0441C)Miscent tamen isti fallacias et verum quod nosse potuerunt, non docendi magis quam decipiendi fine pronuntiant. Et forte hoc est quod cum illa imago Samuelis Saulem praediceret moriturum, dixit etiam esse secum futurum. Quod utique falsum est. Magno quippe intervallo post mortem separari bonos a malis (0442A)in Evangelio legimus, cum inter superbum illum divitem, cum jam apud inferos tormenta pateretur, et illum qui ad ejus januam ulcerosus jacebat, jam in requie constitutum, magnum chaos interjectum esse testatur. Aut si propterea ei Samuel dixit, Mecum eris: ut non ad aequalitatem felicitatis, sed ad parem traditionem mortis referatur, quod uterque homo fuerit, et uterque mori potuerit, jamque mortuus mortem vivo praenuntiabat. Secundum utrumque igitur intellectum habere exitum hanc lectionem, qui non sit contra fidem, nisi forte profundiori inquisitione inveniatur ad liquidum, vel posse vel non posse animam humanam, cum ex hac vita migraverit, magicis carminibus evocari, et vivorum apparere conspectibus etiam corporis lineamenta gestantem: ut non solum videri valeat sed et agnosci. Et si potest, utrum etiam justi anima, non quidem cogatur magicis sacris, sed dignetur ostendi occultioribus mysteriis, summae legi obtemperans: ut si fieri non posse (0442B)claruerit, ut non uterque sensus in hujus Scripturae tractatione admittatur: sed, illo excluso, imaginaria similitudo Samuelis diabolico ritu facta intelligatur. Sed quoniam sive illud fieri possit, sive non possit, tamen fallacia Satanae, atque imaginum simulandarum callida operatio, decipiendis sensibus humanis, multiformis invigilat pedetentim quidem, ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus: sed potius existimemus tale aliquid factum maligno spiritu Pythonissae illius ministerio; quamdiu nobis aliquid amplius excogitare atque explicare non datur. » Haec sunt quae tunc de Pythonissa et Samuele scripsit beatus Augustinus.

CAPUT XIX. Saul et Jonathas occiduntur. Igitur exorto praelio percusserunt Philisthaei Israel plaga magna, corrueruntque in praelio Saul et Jonathas; quos denique figuraliter pius propheta deflet. Qui cum potentes essent, et semper hostibus praevalerent, (0442C)sauciati ac vulnerati illico in medio praelii corruerunt. Quomodo, inquit, ceciderunt potentes in medio pugnae? Hoc etiam modo pium Christianorum genus deflet eos qui repugnantes daemonibus labuntur in saeculo, quod est lubricum. Gelboe enim montes, interpretantur lubrici montes.

IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT PRIMUM. David admonetur per prophetam ne templum construat. (0441C) Post mortem itaque Saul ungitur David, et regnat: transfertque arcam testamenti in civitatem suam. Qui (0441D)cum vellet templum Dei aedificare, admonetur per prophetam a Domino ita: Non tu aedificabis mihi templum, quia vir sanguineus es. Quid est igitur quod erga exteriora bella laboranti David interdicitur, ne domus Dei ab eo aedificaretur? Templum quippe Dei nos sumus, quia ad veram vitam in ejus habitationem construimur, Paulo attestante, qui ait: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Sed vir sanguinum templum Deo aedificare prohibetur, quia qui adhuc actis carnalibus incubat, necesse est ut instruere spiritualiter Ecclesiam non praesumat: quia nequaquam pure maculam in membro considerat oculus, quem pulvis gravat: et superjectas sordes tergere non valet manus, quae lutum tenet.

CAPUT II. De peccato Davidis et Bersabeae. Nunc et peccatum David quid in prophetia signaverit, quanta possum brevitate perstringam. Nomina quippe ipsa interpretata satis ostendunt, quid etiam (0442C)hoc factum praefiguraverit. David, ut diximus, interpretatur manu fortis, sive desiderabilis. Bethsabee puteus satietatis, sive puteus septimus. Quamlibet autem harum nominis ejus interpretationem in id quod dicere intendimus assumamus, satis congruit. Nam in Cantico canticorum sponsa, quae (0442D)illi Ecclesia est, vocatur puteus aquae vivae; et huic puteo septenarii numeri nomen in Spiritus sancti significatione conjungitur, propter rationem Pentecostes, quo die de coelo missus Spiritus sanctus venit. Ad quadraginta novem autem, quod est septies septem, unum additur, quo unitas commendatur. In hac ratione vivit apostolica illa sententia: Sufferentes invicem ad dilectionem, studentes servare unitatem spiritus, in vinculo pacis. Dono itaque spirituali, hoc est septenario, facta est Ecclesia puteus satietatis, quia factus est in ea fons aquae salientis in vitam aeternam: quem qui habuerit, non sitiet in aeternum. Jam vero qui fuerit maritus ejus, quid aliud quam diabolum nominis ejus interpretatione significatur? Hujus erant pessimo conjugio delegati, omnes quos gratia Dei liberat, ut Ecclesia sine macula et ruga, salvatori proprio completur. Urias namque interpretatur, lux mea Dei, Etheus autem Abscissus, sive quod in veritate non stetit, sed a luce (0443A)superna quam de Deo habebat, superbiae merito abscissus est: sive quod cadendo veris viribus perditis, transfigurat se in angelum lucis, audens dicere Deo, Lux mea Dei est. Ergo iste quidem David graviter scelerateque peccavit. Quod scelus ejus etiam per prophetam Deus arguit increpando, et ipse abluit poenitendo. Verumtamen ille desiderabilis omnibus gentibus, quasi in solarium deambulans: quia in sole posuit tabernaculum suum, adamavit Ecclesiam super tectum se lavantem, id est, mundantem se a sordibus saeculi, et domum luteam spirituali contemplatione transcendentem atque calcantem; et inchoata cum illa primae conventionis notitia, postea ab ea penitus separatum diabolum occidit, eamque sibi perpetuo connubio copulavit. Odiamus ergo peccatum, sed prophetiam non exstinguamus. Amemus illum David, quantum amandus est qui nos a diabolo per misericordiam liberavit. Amemus et istum David, qui tam grave in se vulnus iniquitatis, (0443B)poenitentiae et humilitatis confessione sanavit. Sed fortasse quis dicat: Si David imaginem Christi gerebat, quomodo multas uxores et concubinas habuisse scribitur, cum has res Christus et horrescat et damnet? Hoc enim pro figura fiebat. Multae enim uxores David multarum gentium et nationum imaginem indicabant, quae per fidem Christi consortio jungerentur: concubinae vero ejus significant haereticorum ecclesias, quae sub Christi nominis titulo manere se gloriantur: sed quia propter carnalia lucra sectantur Christum, non conjuges, sed concubinae vocantur. Denique nunc reges si plures habeant uxores, vel concubinas, crimen est, quia jam transierunt figurae, pro quibus uxorum vel concubinarum venia concedebatur. At nunc quia figurae transierunt, venia nulla datur.

CAPUT III. De Absalone. Illud vero quid significat quod parricida filius (0443C)Absalon, patrem insequens, primo pater ejus declinans, fugit ante faciem ejus, securus de victoria, quia sciebat impium perire? Quem etiam flevit magno luctu, et deploravit exitum parricidae. Scribitur enim fugisse David a facie bellantis adversum se filii. Et quoniam scriptum est de populo Hierusalem: Filios enutrivi, et exaltavi, ipsi autem spreverunt me: per filium ejus impium significabatur tropice idem populus Judaicus, qui eum tradidit. Absalon autem, sicut quidam interpretantur, intelligitur patris pax: quod mirum in historia videtur, quemadmodum patris pax possit intelligi, qui patrem bello persecutus est. Sed qui diligenter allegoriam intendunt, inspiciunt Absalon esse Jerusalem, quae etiam et ipsa pax interpretatur: a cujus facie Christus fugit, quando eam patiendo deserens, in gentibus per fidem secessit. Alii Absalon Judam traditorem accipiunt, quem tanta et tam miranda patientia Christus pertulit tanquam bonum, cum ejus cogitationes non ignoraret, cum adhibuit convivio, in quo (0443D)corporis et sanguinis sui figuram discipulis commendavit, et tradidit. Quod denique in ipsa traditione et osculum accepit: bene intelligitur pacem Christum exhibuisse traditori suo, quamvis ille tam sceleratae (0444A)cogitationis interno bello vastaretur. Et ideo Absalon patris pax dicitur, quia pater habuit pacem, quam ille non habuit.

CAPUT IV. De eo quod David sibi aquas de cisterna, quae in Bethleem est, afferri jubet. Item ipse David in praelio Philisthinorum, cum sitiens conversaretur in bello, et aquam quaereret: Quis mihi, inquit, potum dabit de lacu, qui est in Bethleem? Et ad portas erat iter lacus, et David interfusus hostibus, et media hostilium cinxerant septa castrorum. Praecesserunt tres viri multitudinem adversariorum, et hauserunt aquam de lacu qui erat in Bethleem, et obtulerunt regi bibendam. Rex autem noluit bibere, sed profudit illam Domino, dixitque: Non contingat mihi hoc facere, ut sanguinem virorum qui abierunt, ex animis eorum bibam. Vicit ergo naturam ut sitiens non biberet, et exemplum de se praebuit, (0444B)quo omnis exercitus tolerare sitim disceret. Quod si altius velis exspectare et introspicere mysterium, sciebat David non aquam quae est in Bethleem, sed oriundum in eadem Bethleem ex virgine Christum, quem in spiritu praevidebat. Ergo volebat bibere non aquam fluminis, sed lavacrum ex latere Christi fluentem: hoc est, non aquarum sitiebat elementum, sed sanguinem Christi. Unde et non bibit oblatam aquam, sed Domino fudit, significans sitire se Christi sacrificium, non naturae fluentum, sed illud sacrificium in quo esset remissio peccatorum: illum sitire fontem aeternum, non qui periculis quaereretur alienis, sed pericula aliena deleret.

CAPUT. V. Psalmus decimus septimus cur solus in libris Regum reperiatur. Quaeritur autem cur solus septimus decimus psalmus in libris Regum reperiatur conscriptus. Nec merito Psalmus iste in Regnorum libris solus invenitur, (0444C)quia regnum illud significat, ubi adversarium non habebimus. Titulus enim ejus est, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul. Quis enim figuratur in David, nisi ille qui venit in carne ex semine David? Qui utique in corpore suo, quod est Ecclesia, adhuc patitur inimicos. Unde et illi persecutori, quem voce mactavit, et in suum corpus trajiciens quodammodo manducavit, insonuit de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris? Quando autem meretur arripere hoc corpus ejus de manu omnium inimicorum ejus, nisi cum et illa novissima inimica destruetur mors, ut perveniatur ad regnum Dei.

CAPUT VI. De catalogo fortium virorum David in typo sanctorum. Dehinc texitur catalogus virorum fortium, in figura sanctorum: qui quamvis virtutum sublimitate proficiant, tamen usque ad excellentiam divinae (0444D)Trinitatis nequaquam attingunt. Inde est quod ibi scriptum est, Usque ad tres non pervenit. Quis enim aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filios Dei?

IN LIBRUM TERTIUM. CAPUT PRIMUM. De Salomone. (0443D) Succedit deinde Salomon, in quo quidem nonnulla imago rei futurae facta est, in eo quod templum aedificavit et pacem habuit secundum nomen suum. Salomon quippe interpretatur pacificus. Ac (0444D)per hoc tale vocabulum illi verissime congruit, per quem mediatorem ex inimicis accepta remissione peccatorum, reconciliamur Deo. Etenim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus. Idem ipse est ille pacificus, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens inimicitias in carne sua, legemque mandatorum decretis evacuans, ut (0445A)duos conderet in se unum novum hominem, faciens pacem: et veniens evangelizavit pacem his qui longe, et pacem his qui prope. Ipse in Evangelio dicit: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27). His et multis aliis testimoniis Dominus Christus pacificus esse monstratur.

CAPUT II. De templi aedificatione. Nam in eo quod aedificavit templum excellentissimum Domino, et ibi Christum significat: quia aedificavit domum Deo in coelestibus, non de lignis et lapidibus, sed de hominibus sanctis, hoc est de fidelibus. Quibus dicit Apostolus: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (II Cor. XVI, 16). Quod vero eadem domus lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est, et malleus et securis, et omne ferramentum non sunt audita in templo Dei, cum aedificaretur. Quid enim domus illa, ut praedictum est, (0445B)nisi sanctam Ecclesiam, quam in coelestibus Dominus inhabitat, figurabat? Ad cujus aedificationem electorum animae quasi quidam expoliti lapides deferuntur. Quae cum aedificatur in coelis, nullus illic disciplinae malleus resonat, quia dolati atque perfecti illuc lapides ducimur, ut locis juxta meritum congruis disponamur. Ideo enim foris tundimur, ut illuc sine reprehensione inveniamur. Multitudo [ F. altitudo] autem templi hujus dominici ad fidem refertur, longitudo ad spem, latitudo ad charitatem. His enim tribus virtutibus quasi lineamentis sanctae Ecclesiae in coelestibus structura consurgit. Porro quod parietes templi interius ligno teguntur, hoc ob mysterium dominicae crucis imaginatum, sub cujus tutela proteguntur omnes sancti, qui indisruptae pacis perseverantia tanquam lapides vivi, in structura Ecclesiae unitate fidei solidantur, et bene interius vestitur ligno templum, quia corde creditur ad justitiam. Quod vero tempore dedicationis gloria Domini implevit (0445C)domum: gloria Domini intelligitur Christus, cujus fide repletus est Moyses, ut parceret populo peccatori: respondit Dominus, Propitius ero illis. Verumtamen vivo ego, et vivit nomen meum: quia implebitur gloria mea omnis terra. Et septuagesimus primus psalmus canit: Implebitur gloria mea omnis terra. Unde et angeli clamabant pastoribus: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Quod autem nebula implevit domum Dei, et non poterant sacerdotes ministrare propter nebulam: haec sententia superbos Judaeorum pontifices ac doctores insinuat, qui dum nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt, debitum fidei suae ministerium per erroris nebulam perdiderunt. Ita enim eorum mentes infidelitatis caligo replevit, ut exigentibus propriis meritis, non agnoscant cultum credulitatis. Quod vero idem Salomon in eodem templo duodecim boves aereos fecit, quos in aereo labro constituit, qui facie quidem per (0445D)diversas partes intendunt, sed in uno loco per posteriora colliguntur. Quid enim aliud in duodecim bobus, quam duodecim apostolos credimus designari? Qui facie quidem per diversa respiciunt, sed ita in labro sunt positi, ut ex posterioribus adunentur. Quia in hac praesenti vita ad praedicationis officium in diversis mundi partibus sunt divisi: in illa vero vita quae huic vitae posterior est, quae post hanc videtur aeternae gloriae unitate conveniunt. Per diversum igitur mundum praedicando respiciunt, sed in unum conveniendo consistunt. Ideo autem aerei, quia clamor praedicationis eorum in toto mundo insonuit: sicut scriptum est, In omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5). Labrum autem orbem terrae intelligimus, cujus ambitum lustraverunt apostoli docentes gentes, ut baptizarentur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

CAPUT III. De sapientia Salomonis. (0446A) Locutus est autem Salomon tria millia parabolas: et fuerunt carmina ejus quinque millia. Quid enim per tria millia parabolas, nisi plenitudo fidei in lege et in Evangeliis, a Christo tradita designatur? Quae dum tota multipliciter per allegoriam sensus sub mysterio Trinitatis describitur, quasi tria millia parabolae nuncupantur. Carmina autem ejus quinque millia pro quinque sensibus corporis intelliguntur: quod qui in diversis virtutibus bene regit, beatus est, et per eos quasi quinque millia carmina Domino canit. Disputavit autem a cedro Salomon usque ad hyssopum. Cedri nomine celsitudo gloriae coelestis accipitur, sicut et Propheta testatur, dicens: Justus ut palma florebit, et sicut cedrus quae in Libano est multiplicabitur (Psalm. XCI, 13). Hyssopus autem herba est humilis saxo haerens, qua signatur humilitas Christi. Redemptor quippe noster a cedro (0446B)usque ad hyssopum disputavit: quia ab alta excellentia coelestis gloriae, usque ad carnis humilitatem descendendo pervenit. Siquidem et cedri nomine pravorum superba elatio designatur, sicut per David dicitur: Vox Domini confringentis cedros (Psal. XXVIII). A cedro itaque Christus usque ad hyssopum disputat; quia pravorum corda et humilium judicat (Eccl. III). Super ligna autem disputavit, dum in cruce pependit. Tunc enim in cedro saeculi arrogantiam inclinavit, quoniam etiam usque ad hyssopi humilitatem, id est, ad crucis stultitiam ac contemptibilem fidem deduxit.

CAPUT IV. De judicio Salomonis. Legitur quoque idem sapientissimus primum habuisse judicium inter duas mulieres de pietate certantes. Quarum in una dilectio ardebat, in altera simulatio surripiebat. In illo ergo judicio Salomonis (0446C)Christi figura fuit, ubi mulier illa improba plebs, scilicet synagogae vel haereticorum verae matris, hoc est, Ecclesiae filium appetebat, quem non ut reservaret, sed revera ut interimeret, cupiebat. Sed sicut gladio Salomonis dirimente propriae matris gemitus, iste verus repertus est partus, ita et Spiritu Jesu Christi docente, plerumque qui a matre seducti sunt, et capti errore haereticorum, nonnunquam merentur pro semetipsis gementem recognoscere Ecclesiam matrem. Unde satis convenienterque apparet hanc mulierem haereticorum vel Synagogae figurasse impietatem, quae et suos nequiter nutriendo interimunt, et alienos quousque perdant illiciendo pervadunt.

CAPUT V. De regina Austri. Regina autem Austri, quae, ab intervallis ultimis excitata veniens, Salomonis audire sapientiam concupivit, (0446D)jam tunc per illam ventura de gentibus regina desiderans Christum figurabatur. Quae, juxta propheticum os, circumamicta varietate, in vestitu deaurato (Psal. XLVI), et populi sui et paternae domus oblita, currebat barbara gente, non animo; quae in aperto peregrina, sed in occulto sanctorum fieri civis optabat. Unde non solum coelesti praemio resurrectionis beata, sed etiam potestate apostolica de Judaeis adulteris judicandis, in ipsius ore judicis digna censetur, quia Christum in Salomone mirata, verum reginae coelestis affectum in imagine mystica Ecclesiae providentis impleverat.

CAPUT VI. De caeteris operibus Salomonis. Jam porro de caeteris operibus Salomonis quid dicam, quem vehementer arguit sancta Scriptura, atque condemnat? Nihilque de poenitentia ejus, vel in eum indulgentia Dei commemorat. Nec prorsus (0447A)occurrit quid saltem in allegoria boni significet haec ejus flenda submersio, nisi forte quis dicat mulieres alienigenas, quarum amore exarserat, significare Ecclesias electas de gentibus. Posset hoc fortasse non absurde intelligi, si illae propter Salomonem desererent deos suos, et colerent Deum ejus; cum vero ipse propter illas offenderit Deum suum, et coluit deos earum, non est quid inde boni conjectari possit. Nec tamen nihil arbitror significare, sed malum, sicut de uxore filiabusque Lot diximus. Apparet enim in persona hujus Salomonis mira excellentia, et mira subversio. Quod igitur in illo diversis temporibus exstitit prius bonum, et posterius malum, hoc in Ecclesia in isto adhuc saeculo, simul et uno tempore ostenditur. Nam bono illius bonos Ecclesiae, malo autem illius malos Ecclesiae significatos puto, tanquam in unitate illius areae, sicut in illo uno homine bonos in granis, malos in paleis, aut in unitate unius segetis, bonos in tritico, malos in zizaniis.

CAPUT VII. De divisione decem tribuum. (0447B) Illud vero quod post mortem Salomonis decem tribus a templo separatae sunt, et duae relictae, satis indicat quod de tota ipsa gente Apostolus ait: Reliquiae per elationem gratiae salvae factae sunt (Rom. IX).

CAPUT VIII. De Elia et Eliseo. Quid autem significaverunt magni illi et insignes (0448A)prophetae, qui etiam mirabilia multa fecerunt, Elias et Elisaeus, discipulus ejus? Pascitur enim Elias tempore famis, corvis mane afferentibus panem, et ad vesperam carnes, ut intelligant illi Christum, cui quodammodo salutem nostram esurienti confitentur peccatores fidem, primitias Spiritus nunc habentes (Rom. VIII), in fine autem velut ad vesperam saeculi, etiam carnis resurrectionem. Mittitur Elias pascendus ad alienam viduam; quae volebat duo ligna colligere, priusquam moreretur. Non hic solo ligni nomine, sed etiam numero lignorum signum crucis exprimitur. Benedicitur farina et oleum, fructus et hilaritas charitatis, quae, cum impenditur, non defecisse dicitur. Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX). Viduam ejus benedicens, opinor, Ecclesia significatur, quam Christus non frumenti, sed verbi pane pascebat. De qua dicitur per David: Viduam ejus benedicens benedicam (Psal. CXXXI), illam scilicet viduam, quam Apostolus ait, mortuo viro, quibus (0448B)vellet nuptiis liberam esse (I Cor. VII). Quia desinente lege, cui finis est Christus (Rom. X), ad gratiae libertatem transitum faciens Ecclesia, Christum quasi vidua legis innupsit. Hujus nunc in vasis oleum gratiae et benedictionis farina non deficit, in omnibus foris gentibus fame manente, quarum cibi vitae esuriem et fidei Trinitatis inediam congrue praefiguravit illa quondam triennio fames. Quod vero per Eliam in tempore siccitatis nubes illa apparuit, et postea futurae pluviae signum in vestigio hominis ostensum est, significabat quod, nascente Christo in vestigio hominis, ad terras imber de coelo descenderet, qui nos a peccato mundaret.

IN LIBRUM QUARTUM. CAPUT PRIMUM. De duobus Quinquagenariis, cum militibus suis igne combustis. (0447C) « Mittit rex impius quinquagenarios duos cum subditis sibi militibus, ut exhiberent Eliam, qui divino igne consumpti sunt; tertius autem missus Salvator. » Quinquagenarius namque numerus confessio poenitentiae est, quod declaratur remissio peccatorum. Judaei ergo nolentes Christum Dominum esse perfectum, nec principem poenitentiae, dicunt ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham nosti (Joan. VIII)? Hi in futurum divino incendio exstinguuntur. Tertius autem quinquagenarius, quia conversus ad fidem Trinitatis sacramenta agnovit, indulgentiam meruit.

CAPUT II. De Eliseo ubi aquas Jericho steriles et malignas sanavit. (0447D)« Postulatur Eliseus a populo, ut aquas Jericho steriles et malignas sanaret; et accepit vas rude, et jecit in eo sal, et demersit illud in flumine, et statim sanatae sunt aquae. » Quo facto pronuntiabat propheta quod Verbum caro fieret et habitaret in nobis (Joan. I). Inde in similitudinem Verbi salem, id est, sapientiam « dedit in vas fictile, in corpus, hoc humanum; et mittens in aqua, demersit. » Quod quidem significabat, quia omnes populi qui sub figura aquarum in toto mundo steriles erant per Christi incarnationem fecunditatem et benedictionem accepturi essent.

CAPUT III. De parvulis ab Eliseo maledictis, et a bestiis devoratis. Ipse quoque Eliseus propheta figuram Christi gessit. Denique vocabulum ipsum salus Dei interpretatur. (0448C)Salus autem Dei quis est alius, nisi filius ejus qui et Salvator ubique vocatur? Parvuli vero illudentes salutem Dei, id est, Eliseo, Judaeorum habuere personam, qui ad crucem Domino Salvatori subsannabant. Quod dicunt: Ascende, calve, ascende, calve, quia in calvariae loco Christus ascensurus erat in cruce. Quod vero « conversus maledixit eos Eliseus, et exierunt duo ursi de silva, et interfecerunt quadraginta duos pueros blasphemantes » , ita et Christus post passionem et resurrectionem ex mortuis, posteaquam ascendit in coelum, sicut Eliseus ascendit Bethel, id est, in domo Dei, conversus maledixit Judaeos, et quadragesimo secundo anno ascensionis suae immisit duos ursos de silvis gentium, Vespasianum scilicet et Titum, eosque crudeli strage dejecerunt.

CAPUT IV. De baculo per servum misso, et mortuo non resuscitato. (0448D)« Mittit Eliseus per servum baculum super mortuum, et non reviviscit; venit ipse, conjungit, et coaptat se mortuo, et reviviscit. » Misit sermo Dei legem per servum suum, nec profuit in peccatis mortuo generi humano; venit ipse descendens de coelorum sublimitate quasi de montis altitudine, humiliavit semetipsum (Philipp. II), conformavit se nobis, mortuisque membris membra sua composuit, nostraeque mortalitatis de suo corpore medicinam aptavit. Deinde super mortuum septies oscitat, et septiformem spiritum humano generi dat, per quod vivificatus a morte peccatorum resurgat.

CAPUT V. De ferro et ligno exsiliente in profundum, et reverso ad lignum. « Cum securibus ligna caederentur, de ligno ferrum exsiliens in profundum fluminis mersum est, atque (0449A)in lignum desuper ab Eliseo projectum reversum est. » Ita cum impios Judaeos per corpus operata praesentia Christi, tanquam infructuosas arbores, caederet, quia de illo Joannes dixerat: Ecce securis ad radicem arborum posita est (Matth. III), ab eis interveniente passione corpus ipsum deseruit, et inferni profunda descendit, quod in sepultura depositum, tanquam ad manubrium spiritu redeunte surrexit.

CAPUT VI. De aegritudine Ezechiae et quindecim additis annis. « Decumbenti in lectulo Ezechiae, gravique aegritudine laboranti, ex persona Domini Isaias propheta adorsus est eum, praedicens illi quod moreretur; ille autem orans Dominum in ipso praestituto termino mortis, confestim Deus vocem ejus audivit, et quindecim annos vitae deprecantis ostendit. » Qui numerus quindecim annorum, quid sacramenti continet in mysterio? nam, ut Apostolus ait: secundum quod quis operatus fuerit, ita et recipiet (Ephes. VI; Coloss. (0449B)III). Ideoque iste rex, quia decalogum legis cum quinque libris Moysi integra conservatione compleverat, ideo quindecim annos secundum legis numerum quem custodierat ad vitam auctos accepit. Per quod figuraliter sciremus quia quicunque per numeri istius mysterium totius legis plenitudinem custodiunt, aeternae salutis praemium consequuntur, ac per legis consummationem ad vitae aeternae plenitudinem transeunt, cujus quidem regis pro signo conferendae salutis, decem gradus domus suae, in quibus umbra descendere consueverat, sol retrorsum ad ortum unde ascenderat regressus scribitur: qui numerus quid mysterii habeat, videamus. Nam gradus isti temporum ordines sunt per quos umbra figurarum Christi descenderat, per quos iterum sol justitiae Christus, post resurrectionem ascendit. Primus itaque gradus descensionis de Deo in angelo fuit, qui magni consilii nuntius erat. Denique et Jacob sic loquitur: Et dixit, inquit, angelus Dei: Ego sum cui (0449C)unxisti titulum, et vovisti votum (Gen. XXXI), ut et angelum et Deum ostenderet. Secundus gradus descensionis de angelo in patriarchis fuit, « quia in omnibus, ut ait Apostolus, ipse est operatus (I Cor. XII). » Tertius in legis datione, « quia et in lege ipse locutus est. » Quartus gradus in Jesu Nave, « ut populum in terram repromissionis induceret. » Quintus in judicibus, « quia eumdem populum per eos ipse regebat. » Sextus in regibus Judaeorum, « quia in eis ipse regnabat. » Septimus in prophetis, « quia per eos est annuntiatus. » Octavus in pontificibus, « quia ipse summus sacerdos est Patris. » Nonus in homine. Decimus in passione. Per hos enim decem gradus, quos ipse, umbram legis priscae, Christus descendit, ac rursus post resurrectionem suam sol justitiae Christus per eosdem gradus sursum in coelum ascendit, et omnem umbram illam legis veritatis radiis illustravit, obscura revelans, clausa reserans et omnia tecta denudans.

CAPUT VII. De Ezechiae divitiis, morbo jactantiae Chaldaeis ostensis. (0449D) Quod et Ezechias rex divitias suas Chaldaeis jactantiae ostentatione perdidit, et propterea perituras per prophetam audivit, significat Dei servum, qui dum virtutes suas vanae gloriae perdiderit, mox eas perdere, et in daemonum dominio thesauros bonorum operum infelici permutatione constat transire, sicut ille per ostentationis appetitum, thesauros suos sub dominio Chaldaeorum effecit migrare.

CAPUT VIII. De transmigratione sub rege Nabuchodonosore facta in Babyloniam. Nam ipsa in Babyloniam transmigratio, quo etiam spiritus Dei per Jeremiam prophetam jubet ut pergant et orent pro eis ipsis, in quorum regno peregrinantur (0450A)quod in illorum pace etiam pax esset istorum, et aedificarent domos, et novellarent vineas, et plantarent hortos, quis non agnoscat quid praefiguraverit, qui attenderit viros Israelitas, in quibus dolus non est, per apostolicam dispensationem cum Evangelico sacramento ad regnum gentium transmigrasse? Unde nobis Apostolus tanquam replicans Jeremiam, dicit: Volo igitur primo omnium fieri deprecationes, adorationes, interpellationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro regibus et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et charitate. Hoc enim bonum et acceptum est coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II). Ex hoc quippe etiam illis credentibus constructa sunt domicilia pacis, basilicae Christianarum congregationum, et novellatae vineae, populi fidelium, et plantati horti, ubi etiam inter olera omnia granum illud sinapis regnat, sub cujus (0450B)umbraculis longe lateque porrectis, etiam altipetax superbia gentium, tanquam in coeli volatilibus requiescit.

CAPUT IX. De septuaginta annis captivitatis, et Jesu sacerdote. Nam quod etiam post septuaginta annos secundum ejusdem Jeremiae prophetiam reditur ex captivitate, et templum renovatur, quis fidelium non intelligat post evoluta tempora, quae septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiam nobis, id est, Ecclesiae Dei, ad illam coelestem Jerusalem ex hujus saeculi peregrinatione esse redeundum, per Jesum Christum sacerdotem magnum? Cujus gerebat figuram ille Jesus, sacerdos magnum illius temporis, a quo templum aedificatum est post captivitatem: quem propheta Zacharias vidit in sordido habitu, devictoque diabolo, qui ad ejus accusationem stabat, ablata ab illo sordida veste, et dato indumento honoris gloriae; sicut corpus Jesu Christi, quod est Ecclesia, adversario in fine (0450C)temporum per judicium superato, a luctu peregrinationis in gloria sempiternae salutis assumitur. Quod etiam in psalmo dedicationis domus, apertissime canitur: Convertisti luctum meum in gaudium mihi, concidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia, ut cantet tibi gloria mea, et non compungar (Psal. XXIX).

CAPUT X. De vasis Domini in Babyloniam deportatis, et quod rex Babylonicus typum gerat diaboli. Quod autem vasa Domini sacrificiis vel sacramentis mysticis deputata, rex quondam Babylonis de Jerusalem abstulisse, pariterque captivos abduxisse, et suis usibus deputasse, miserante autem Deo post solutam captivitatem vasa illa relata sunt, non conflata, et divino rursum cultui mancipata, rex Babylonius diabolus est, qui infelicem populum corporum captivitate de Jerusalem, id est, Ecclesia, in Babyloniam, id est confusionem, haereticae pravitatis abduxit. (0450D)Sed et partem vasorum, et sacramentorum ipsa sacramenta significant, per quae divini cultus perfectio adimpletur. Detulerunt namque ex his nonnulli secum ex nostris haeretici in primo nomen ipsum, Christiani utique dicuntur: asportaverunt legem, Evangelium, Apostolum, Psalterium, baptismum. Amen, alleluia.

CAPUT XI. De reditu populi in Jerusalem. Cum autem respectu Domini ignorantiae confessione relicta, populus ad Jerusalem, id est, visionem pacis, quae est Ecclesia Dei vivi, duce Domino, redire festinat, haec vasa, id est sacramenta secum deferens, non immutat, sed reportat utique integra. Nec confringit quasi in melius renovanda, sed ea templo restituit veteri, ibique divinis accommodat usibus, ita ut ea secum non perdita, sed etiam apud impios servata fuisse, plebique restituta congaudeat. Nec delemus (0451A)Evangelium, nec obliteramus Apostolum, amen quoque et alleluia non commutamus, baptisma non iteramus.

CAPUT XII. De Machabaeis. De Machabaeis autem fratribus quid eloquar, qui sub Antiocho rege pro sacris legibus dira tormenta perpessi sunt? Mater pia cum diversis suppliciis urgeretur, non solum non flevit, sed et gaudens hortabatur ad gloriam passionis; sic et mater Ecclesia gaudet, atque in martyribus suis colluctatur, majoremque gloriam per martyria filiorum consequitur, dum eos septiformi spiritu superasse diabolum gratulatur. Quis poterit omnia quae illis veteribus legis et prophetarum libris figurate annuntiantur, quantalibet brevitate perstringere? Nisi forte quis putat ingenio fieri ut ea quae rerum ordine per sua tempora cucurrerunt ad mysticas significationes interpretando converti: hic forte Judaei ausi sunt dicere, sive pagani. Eis autem qui se Christianos esse volunt, (0451B)premit cervicem apostolica auctoritas. Instruens enim quosdam ait: Omnia haec in figura contingebant illis (I Cor. X); et haec omnia figurae nostrae fuerunt, in quos fines saeculorum devenerunt. Suntque universa mysteriis consummata, per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est honor, et gloria, et regnum, et potestas, cum Patre et Spiritu sancto, in saecula saeculorum. Amen.

CAPUT XIII. Post Simonis Machabaei discessum, quot anni usque ad Christi nativitatem computentur. Post Simonis Machabaei discessum computantur anni usque ad nativitatem Christi CXXVIII. Siquidem filius ejus Joannes, qui alio nomine nuncupatus est Hircanus, post patrem XXVII annis pontificatum tenuit. Hinc Aristobolus filius Joannis anno uno. Post quem Alexander Janetis XXVII annis rex et pontifex exstitit. Hinc uxor ejusdem Alexandri Alexandra, quae (0451C)alio nomine Salissa vocatur, regnum Judaeorum annis novem rexit. Post hanc Hircanus filius ejus, annis XXXIV. Post hunc alienigena Herode in regnum succedente, tricesimo secundo anno regni ejus Christus nascitur.

CAPUT XIV. David leonem et ursum interficit. Dixit David ad Saul: Pascebat servus tuus gregem patris sui, et veniebat leo et ursus, tollebatque arietem de medio gregis, et insequebar percutiebamque, eruebamque de ore eorum, et illi consurgebant adversum me; et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam, interficiebamque eos. Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus (I Reg. XVII). David Christum significat. Per leonem autem et ursum, persecutores sanctae Ecclesiae designantur. Per leonem imperatores et caeteri principes terrae; per ursum, Judaei designati sunt, qui Ecclesiam Dei persecuti sunt; per arietem vero martyres designantur. Leo igitur et ursus venit, (0451D)atque arietem de medio gregis abstulit, quia persecutores quosdam de Ecclesia fideles tulerunt, atque proximi nomine interfecerunt. Et sicut David leonem et ursum insecutus est, percussit, atque arietem de ore eorum eruit, similiter et Redemptor noster quosdam ex persecutoribus persecutus est, quando eis poenam quam merebantur in praesenti saeculo irrogavit, sicut primo Herodi, et iterum secundo et tertio, et multis aliis. Percussit quippe, quando eos aeterna morte damnavit. Arietem de ore eorum eruit, quia populum fidelium ab eorum dilaceratione liberavit. Et illi iterum consurgebant adversum David, quia temporibus persecutorum cum alii punirentur, alii contra Christum insurgebant, ut ejus nomen atque culturam funditus exstinguerent. Sed David apprehendebat mentum eorum, et suffocabat interficiebatque eos. Per mentum, quod ori est propinquius, blasphemiae Judaeorum atque paganorum designantur. (0452A)Christus mentum persecutorum apprehendit, et suffocavit interfecitque eos, quando, imperatoribus in Christum credentibus, omnis cultura et error gentilium ita suffocatus est, ut nullus persecutorum auderet os ad blasphemandum Christum aperire, omnesque exstincti sunt credentibus in Christum gentibus. Idem autem David cum ad bellum contra Philisthaeum iret, baculum suum tulit secum, quem semper habebat in manibus, elegitque sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram, quam habebat secum, et fundam manu tulit, processit contra Philisthaeum (Ibid.). Per baculum, quo homo sustentatur, apostoli designantur, qui Christum quasi sustinuerunt, cum opus propter quod in mundum venerat compleverunt, sicut dicit Apostolus, Dei enim sumus adjutores (I Cor. III). Per peram autem ejus humanitas designatur; per quinque lapides quinque libri Moysi, quos in peram misit, quia scientiam quinque librorum homini quem assumpsit dedit. Per fundam autem ejus linguam accipere possumus. Processio (0452B)vero David contra Philisthaeum, duobus modis secundum allegoriam intelligi potest. Processit vero Salvator noster contra Philisthaeum, quando ductus est in desertum a Spiritu sancto, ut tentaretur a diabolo (Matth. IV), vinceretque diabolum. Quinque lapides David in peram misit, sed ex uno Goliam prostravit, quia Salvator noster scientiam quinque librorum aequaliter possedit, sed ex uno, id est, Deuteronomio, terna testimonia sumpsit, ex quibus tres tentationes diaboli devicit. Et sicut David funda lapidem jecit, et Goliam interfecit, ita et Dominus noster lingua sacrae Scripturae testimonia protulit, et diabolum superavit. Aliter: Perrexit David ad pugnam contra Philisthaeum; similiter et Christus, ut diabolum vinceret, ad passionem properavit. David lapide Goliam dejecit; similiter et Christus diabolum morte sua peremit. Cumque gladium non haberet in manu David, tulit gladium Philisthaei, et interfecit eum gladio suo, praeciditque caput ejus (I Reg. XVII). Gladius (0452C)diaboli, mors est. Invidia enim diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II). Iste est gladius, de quo primum hominem, deinde genus humanum, usque dum a Christo redimeretur, interfecit. Hunc gladium incurrimus, cum peccamus. Sed hunc gladium Christus non habebat, quia peccatum non fecerat, nec inventus fuerat dolus in ore ejus (I Petr. II). Originalit quoque peccato obnoxius erat, non quia ex concubitu viri, qui sine peccato esse non potest, ortus non fuerat. Christus itaque qui mortem ex debito non habebat, a diabolo, qui auctor ejus erat, mortem mutuavit, et per eam eumdem principem mortis interfecit. Per caput autem Philisthaei genus humanum in hoc loco designatur. Praecidit David caput Philisthaei, quia Christus a corpore diaboli electorum multitudinem separavit. Detulit illud in Jerusalem (I Reg. XVII), quia multitudinem electorum in coelesti beatitudine, quae Jerusalem vocatur, collocavit.

CAPUT XV. Eliam Achab persequitur. (0452D) In Regum volumine scriptum est « quia cum coepisset Achab rex Israel Eliam persequi, praecipiente Domino, abiit in desertum, et sedit juxta torrentem Charith. Corvi quoque deferebant ei panes et carnes mane et vespere, et bibebat de torrente (III Reg. XVII). » Elias Christum figurabat; per torrentem autem Charith legem debemus intelligere. Charith interpretatur mendacium, non quod lex mendacium sit. Solent namque prudentes proponere auditoribus suis parabolas, ut apertius intelligantur ea quae ducere volunt, et introducunt bestias et aves loquentes. Quod si sola verba parabolarum attendas, mendacium esse perspicies; si vero sensum, veritatem probabis. Similiter et quaedam praecepta legalia, si litteram tantummodo attendas, inutilia tibi videbuntur; si spiritualem intelligentiam, veritas tibi magna in littera refulget. Quaedam igitur praecepta legalia Judaeis (0453A)mendacia sunt, quia ea carnaliter intelligunt; nobis autem veritas, qui ea spiritualiter intelligere curamus. Per corvos vero sacerdotes Judaeorum designantur, velamine cordium suorum tenebrosi. Per carnes, juge sacrificium, quod et mane et vespere offerebatur. Panes autem panes propositionis demonstrant, qui assidue in conspectu Domini ponebantur. Bibebat vero de torrente (Ibid.), quia in observationibus legalibus Christus delectabatur. Post dies autem multos siccatus est torrens (Ibid.), quia, veniente Christo in carne, et Evangelium praedicante, observatio legalis cessavit, atque ab illo tempore nihil profuit, sicut Dominus dicit: Lex et prophetae, usque ad Joannem (Luc. XVI). Et iterum dicit ad Israel per prophetam: Ne offeratis ultra sacrificium frustra, incensum abominatio est mihi; neomenias et Sabbata vestra non feram, iniqui sunt coetus vestri (Isai. I). Et dixit Dominus ad Eliam: Vade in Sarephtam Sidoniorum, et manebis ibi. Praecepi enim ibi mulieri viduae, ut pascat te. Qui consurgens abiit in Sarephtam (III Reg. XVII). Elias in Sarephtam (0453B)abiit, quia Judaeos perfidos Christus derelinquens, per apostolos suos transivit ad gentes. Sarephta vero succensa interpretatur, vel angustia panis. Gentiles quippe qui erant civitas diaboli, et qui per Sarephtam designantur, igne vitiorum succensi erant. De hoc igni Scriptura dicit: Omnes vos accendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis vobis (Isai. L). Illi namque flammis accincti sunt, qui igne vitiorum undique exuruntur; qui et angustia panis vocantur, quia nullus praedicatorum unquam ad eos accesserat, qui pabulum verbi Dei eis impertiret. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna (III Reg. XVII). Eamdem significationem habet mulier quam et civitas. Significant enim Ecclesiam ex gentibus congregatam. Vidua vero erat, quia Deum un cum suum peccatis suis exigentibus perdiderat. Et vocavit eam, dixitque ei: Affer mihi paululum aquae in vase ut bibam (Ibid.). Minora petiit, ut ad majora (0453C)perveniret. Possumus namque per paululum aquae, quod animum sitientis refrigerat, voluntatem audientium intelligere, quia sicut sitientis linguam aqua refrigerat, ita et praedicatorum mentes promptus animus auditorum. Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus dicens: Affer mihi et buccellam panis in manu tua (Ibid.). Quasi post tergum nobis est quod ignoramus. Elias ergo post tergum mulieris clamavit, quia praedicatores sancti gentibus, Deum quem ignorabant, praedicaverunt. Unde et per buccellam panis initia fidei possumus intelligere; et quia illi competenter ad fidem veniunt, qui student prius peccata sua confiteri, recte subditur: Dixitque mulier: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum potest pugillus capere farinae in hydria, et parvulum olei in lecytho (Ibid.). Lecythus vas erat in quo oleum servabatur. Possumus vero per farinam rationem, per oleum autem opera misericordiae intelligere. Gentilis ergo populus cognoscens (0453D)se graviter errasse, confitebatur nihil in se boni esse, nisi tantummodo quod parum rationis, et parum ex operibus misericordiae videretur habere. Gentiles namque parum rationis habebant, quia ex parte rationabiles erant, ex maxima autem parte irrationabiles. Quid enim irrationabilius quam dicere ligno aut lapidi: Deus meus es tu? Habebant et parum misericordiae, quia ipsa natura saepe eos ad hoc impellebat, ut miseris subvenirent. Per vasa vero, in quibus farina et oleum continebatur, eorum corda designantur. En colligo duo ligna, ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus et moriamur (Ibid.). Ligna quae in civitate colliguntur nihil utilitatis habent, nisi ut igni comburantur. Per ligna igitur errores gentilium diabolica fraude inventi designantur. Mulier duo ligna colligebat, quia gentilis populus ex doctrina philosophorum atque poetarum diversos errores colligebat, pro quibus perpetuo incendio truderetur. Sed quid est quod dicit: Ut comedamus et moriamur? (0454A)Nos autem ideo comedimus, ut vitam in corpore servemus; haec autem ideo se dicit comedere ut moriatur, quia doctrina gentilium mortem magis infert quam vitam. Ad quam Elias: Vade, et fac sicut dixisti. Verumtamen mihi fac ex ipsa farinula succineritium panem parvulum, et affer ad me; tibi autem et filio tuo, facies postea. Per panem fides, per cinerem vero saepe poenitentia designatur, sicut dicit beatus Job ad Dominum: Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere. Panis igitur cinere cooperitur, cum quilibet infidelis ad fidem veniens, prius studet deflere mala quae fecit, ut convenientius ad fidem Christi percipiendam, quae in baptismate datur accedat. Elias itaque praecepit mulieri ut ex farina panem faceret, sibique deferret, quia praedicatores sancti gentes hortabantur ut ex rationis bono quod a Deo perceperant cibum fidei Deo praepararent, sibique deferrent. Fidem namque unusquisque ad baptismum veniens praedicatori defert, cum ad interrogationem sacerdotis qualiter credat (0454B)confitetur. Elias panem quem mulier fecit comedit, quia profectus filiorum merces est praedicatorum. Quapropter Elias mulieri praecepit ut sibi primum, postea sibi et filio suo praeparet, quia conversio peccatoris praedicatori primo imputatur; postea vero conversus, panem sibi praeparat, cum in bonis operibus semetipsum exercens, ut haeres patriae coelestis fiat, obtinet. Quod autem ait Elias: Hydria farinae non deficiet, nec lecythus minuetur, usque in diem in qua daturus est Dominus pluviam super terram, illud significat quod fides ab electorum cordibus bonaque opera non deficient, usque dum Dominus ad judicium cum omnibus sanctis suis veniat.

CAPUT XVI. Eliseus Naaman Syrum a lepra mundat. Eliseus Christum figuravit, Naaman vero populum gentium. Multi leprosi erant in Israel, et nemo eorum (0454C)mundatus est, nisi Naaman Syrus (Luc. IV), quia veniente Christo in carne, et Judaei et gentes lepra peccatorum suorum circumdati erant. Sed Judaeis in iniquitate sua permanentibus, gentes a lepra peccatorum suorum mundatae sunt: Praecepit ergo Eliseus Naaman dicens: Vade et lava te septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, et mundaberis. Et abiit et lavit, et facta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est a lepra (IV Reg. V). Aqua Jordanis baptismum figurabat, eo quod in ea Christus baptizatus sit. Naaman aquis Jordanis ablutus est, et a lepra mundatus, quia populus gentium aqua sacri baptismatis a lepra peccatorum suorum est purgatus. Septena vero ejus lavatio septiformem Spiritum sanctum figuravit, per cujus operationem remissio peccatorum in baptismo datur, quia sicut corpus visibiliter aquis baptismatis, ita anima invisibiliter per operationem Spiritus sancti a peccatis omnibus emundatur. Giezi autem, qui pretium sanitatis (0454D)a Naaman percepit, lepramque ejus haereditavit, eos designat qui doctrinam suae praedicationis hominibus vendunt, quos Dominus in Evangelio non pastores, sed mercenarios vocat. Eliseus igitur sanitatem contulit, et Giezi pretium accepit, quia ab eis quos divina misericordia salvat, perversi doctores pretium sanitatis exigunt; et ideo haeredes leprae eorum efficiuntur, quia in malis quae isti per gratiam Dei contempserunt permanentes, damnationem sibi perpetuam acquirunt. Naaman iste Syrus, qui interpretatur fidelis virtus eorum, cor populi demonstrat nationum, quondam perfidiae scelerumque lepra maculosum, sed per sacramentum baptismatis ab omni mentis et corporis foeditate purgatum. Qui captae consilio puellae, hoc est inspirationis supernae gratia, quam Judaeis conservare non valentibus, gentes rapuere, salutem sperare commonitus, septies lavare jubetur, quia nimirum solum baptismi genus, quod ex Spiritu sancto regenerat, salvat. Unde (0455A)jure caro ejus post lavacrum velut caro pueri parvi apparuisse memoratur, sive quia cunctos in Christo baptizatos, in unam parit gratia mater infantiam, seu magis ille sit intelligendus puer, de quo dictum est: Parvulus natus est nobis, filius datus est nobis (Isai. IX), cujus corpori per baptismum tota credentium soboles adunatur, et ut cuncta hic baptismi scires sacramenta permonstrata, in quo (0456A)abrenuntiare Satanae fidem confiteri praecipimur, negat se Naaman ultra diis alienis litaturum, soli per omnia Domino serviturus. Patrem quoque terrae sanctae secum tollere gaudet, quia baptizatos oportet quoque Dominici corporis participatione confirmari. Merito igitur Naaman, cujus dum aqua corpus abluitur, fide pectus imbuitur, id est populus gentium Judaeis lepra contumaciae squalentibus antefertur.