Quaestiones super Genesim

This is the stable version, checked on 27 Decembris 2021. Template changes await review.


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quaestiones super Genesim
Auctor incertus
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 92


Quaestiones super Genesim (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne

(0233D)DISCIPULUS.

Primo omnium, praeceptor mi, inquiri mihi necesse (0234D)est quis hujus libri qui Genesis apud nos dicitur scriptor habeatur?

(0235A)MAGISTER.

Sicut a majoribus nostris insinuatum atque traditum est, Moysen hujus operis scriptorem fuisse asserunt, id est, quinque librorum, qui juxta Graecos Pentateuchum nominantur; cum non dicat hoc titulus, sed quasi de alio ipse refert: Dixit Dominus ad Moysen. Cujus exemplum in novo Testamento Joannes sequens apostolus, ubicunque de se aliquid referre voluit, nomen suum studiose siluit, aiendo: Conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Jesus sequentem, etc. (Joan. XXI.)

DISCIPULUS.

Genesis, unde hoc nomen accepit?

MAGISTER.

Septuaginta etenim interpretes, Symmachus et Theodotion, in principio transtulerunt, et in Hebraeo scriptum est, Bresith: quod Aquila interpretatur in capitulo. Et ideo secundum sensum magis quam secundum (0235B)verbi translationem de Christo accipi potest, qui tam in fronte ipsa Geneseos, quae caput librorum omnium est, quam in principio Joannis evangelistae, coeli et terrae conditor approbatur. Unde et in Psalterio de se ipse ait: In capitulo libri scriptum est de me (Psal. XXXIX), id est, in principio Geneseos. Et in Evangelio: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I). Ideo sciendum quod liber hic apud Hebraeos Bresith vocetur, hanc habentes consuetudinem, ut voluminibus ex principiis eorum nomina imponant.

DISCIPULUS.

In libro Prooemiorum Genesis, juxta fidem historiae, quae describitur?

MAGISTER.

Fabricam describit mundi, et hominis conditionem, cataclysmum, et divisionem terrae, confusionem quoque linguarum, gestaque omnium patriarcharum, (0235C)usque ad ingressionem Israel in Aegyptum.

DISCIPULUS.

Haec Scriptura quae de praesenti saeculo loquens significet, nosse cupio.

MAGISTER.

Quinque: aut generationem ejus, id est creationem, aut gubernationem, aut accidentia naturis, aut evenientia voluntatibus, aut subsequentia voluntatis eventus.

DISCIPULUS.

Quibus modis generationem saeculi haec Scriptura signavit?

MAGISTER.

Tribus. Aut enim sola Dei voluntate factum aliquid scribitur, ut est: In principio creavit Deus coelum et terram (Gen. I). Aut voluntate simul et voce, sive praeceptiva, ut est: Fiat lux, et, Fiat firmamentum (0235D)(Ibid.). Sive deliberativa, ut est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Ibid.). Aut voluntate, voce ac definitione, ut est: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Ibid.). Et iterum: Germinet terra herbam virentem, ferentem semen juxta semen suum, et lignum fructiferum faciens fructus, cujus semen in se ipso sit, et caetera (Ibid.). Quae post septimum diem usque in finem saeculi per partes operatur. Ex illa enim definitione proveniunt.

DISCIPULUS.

Est in his tribus aliqua differentia?

MAGISTER.

Est quia ea quae sola voluntate, vel etiam voce sunt facta, noviter facta sunt; quae vero definitione illis jam similia quae facta noviter diximus. Et rursus illa quidem in sex primis diebus, haec vero donec saeculum stabit.

(0236A)DISCIPULUS.

Da ordinem per sex dies factarum rerum?

MAGISTER.

In ipso quidem principio conditionis facta sunt coelum, terra, angeli, aer, et aqua.

DISCIPULUS.

Proba angelos, et aquas, et aerem factum?

MAGISTER.

Facta quidem ex aliis Scripturae locis ostenduntur, ut est: Qui facit angelos suos spiritus (Hebr. I). Et: Laudate eum, omnes angeli ejus (Psal. CXLVIII). Et: Aquae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini, quoniam ipse dixit, et facta sunt (Ibid.). Et: Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud (Psal. XCIV). Et aer in Scripturis sanctis coeli nomine solet ostendi, ut est: Volucres coeli (Luc. VIII), cum certum sit aves in aerem devolare, coelum autem ostendimus (0236B)factum. Quod vero praecesserint ista caeteras creaturas in angelis, ut Scriptura demonstrat, dum in laudibus et benedictionibus creaturis caeteris praeponuntur, est ratio: oportuit enim ut terrenas coelestis creatura praecesserit. De aquis vero ipsa Scriptura dicit, quod Spiritus Dei ferebatur super aquas.

DISCIPULUS.

Sequere ordinem generationis?

MAGISTER.

In principio diei primae lux facta est; secunda vero factum firmamentum; tertia mare, et terrae nascentia; quarta, luminaria coeli; quinta, natantia et volatilia; sexta, reliqua animalia, et homo.

DISCIPULUS.

Quae est in ipsarum creaturarum operatione distantia?

MAGISTER.

(0236C)Quod quaedam ex nihilo facta sunt, ut coelum, terra, et caetera quae usque ad completum primum diem, ut diximus, facta; quaedam vero ex jam factis primo die.

DISCIPULUS.

Da horum probationes?

MAGISTER.

Quoties Scriptura ex aliquo factas res cupit ostendere, aut palam significat, ut est: Producat terra, et, Producant aquae (Gen. I), et similia; aut certe ex subtili significatione verborum, ut cum dicit: Fiat firmamentum (Ibid.), utique significat fuisse aliquid fluidum ac liquidum, id est, aquas, quae ut solidatae ostenderentur, firmamentum vocatum est, quod fiebat, et rursus luminaria derivate appellavit, quae quarta die facta fuerunt, ut ex lumine primo die operato facta monstraret. In his autem quae primo die facta sunt, neque aperte neque subtili verbo factum (0236D)aliquid declaratur ex altero.

DISCIPULUS.

Nihil enim post primum diem ostenditur, ex non existentibus factum.

MAGISTER.

Sola hominis anima, in quo et hoc attendendum, quia cum aliqua aut ex nihilo aut ex jam factis facta sunt, solus homo ex utroque componitur

DISCIPULUS.

Quas alias creaturis ascribimus differentias?

MAGISTER.

Quod ea quae primis sex diebus facta sunt, non naturaliter, nec ex similitudine provenerunt; reliqua vero quae fiunt naturaliter, ex divina definitione nascuntur, exceptis scilicet miraculis.

(0237A)DISCIPULUS.

Da tertiam differentiam.

MAGISTER.

Quod creaturarum aliquae, id est, rationales propter se ipsas factae sunt, ut angeli et homines; reliquae vero non propter se, sed propter praedictos angelos aut homines factae noscuntur. Homo vero principaliter secundum animam propter se intelligendus est factus, non secundum corpus consequenter.

DISCIPULUS.

Quid enim praeter angelos et homines aliae creaturae se ipsis invicem non egebant?

MAGISTER.

Egebant quidem non ad utilitatem, sed ad ornatum; utilia enim non sibi, sed angelis et hominibus sunt, pro quibus etiam facta esse noscuntur. Ornatum (0237B)vero etiam invicem praestant, quippe et coelum inornatum sine coelestibus luminaribus fuit, et luminaria ipsa ne superfluae factae essent, videntium oculis indigebant; et mare inornatum, donec aut locum suum receperit, aut animalibus impleretur, et terra incomposita praeter habitantium vel nascentium usum, et irrationalia animalia sine hominis regimine, ineptae herbae absente animalium usu superfluae. Ita omnia eguerunt invicem, vel his quae quotidie fiunt. Sed, ut jam diximus, aliud est esse incompositum, aliud utile: incompositum enim aliquid per se utile alteri declaratur.

DISCIPULUS.

In ornamento ipso aliqua est differentia?

MAGISTER.

Est enim aliqua in sex diebus, quae ornata sunt, ut coelum luminaribus, et terra herbis, et piscibus mare. Quaedam donec mundus vivit, ornantur, ut (0237C)mare navigiis, et terra aedificiis, et caeteris quae humano construuntur ingenio, et homo ipse scientia. Quaedam vero decorem suum in futuro recipient, ut corpus incorruptionem, et mortalia immortalitatem, et coeleste regnum habitationem sanctorum. Notandum autem in ornamentis quod eorum quae vel ingenio vel artibus fiunt in hominibus causa est, reliquorum autem in Deo

DISCIPULUS.

Da quartam differentiam.

MAGISTER.

Quod quaedam simul et velut subito creata emerserunt, ut herbae, luminaria, natantia, et volatilia, necnon terrena animalia et quadrupedia; quaedam vero non simul, sed velut cum quadam mora, ut mare, terra, homo, et ipse enim paulatim factus scribitur sicut et caetera.

DISCIPULUS.

(0237D)Da quintam creaturarum differentiam.

MAGISTER.

Quod quaedam eorum ratione caeteris praesunt, ut rationalia; quaedam vero usui habentur, ut coelestia luminaria. Quaedam naturae necessitate obsequuntur, ut aves et quadrupedes, et his similia.

DISCIPULUS.

Da sextam differentiam.

MAGISTER.

Quod ea quae caeteris praesunt, id est, rationalia, voluntate ac ratione moventur; quae vero usu aut necessitate obsequuntur, natura moventur.

DISCIPULUS.

Ea quae ex aliquo facta sunt, quot materias habuerunt?

(0238A)MAGISTER.

Sex: terram, aquas, aerem, ignem, lumen, costam.

DISCIPULUS.

Da singulis origines suas.

MAGISTER.

Ex terra virentia, plantaria et animalia. Ex aquis firmamentum, mare, natantia et volatilia. Simul autem ex terra, aquis, igne et aere omnia quae per successiones temporum renovantur. Ex lumine luminaria; ex costa, Eva.

DISCIPULUS.

Ignis quomodo probatur factus, aut unde, vel quando?

MAGISTER.

Factum quidem ex generali Scriptura possumus approbare, cum dicitur de Deo: Qui fecit coelum et (0238B)terram, mare, et omnia quae in eis sunt (Psal. CXLV). Quia utique ignis etiam in eis est, et ex speciali prophetia innuitur, ubi dicitur: Laudate Dominum dracones, et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum (Psal. CXLVIII); de quibus ante dixerat: Quoniam ipse dixit et facta sunt (Psal. XXXII); et rursus: Benedicite omnia opera Domini Domino (Psal. CII); et subjunxit: Benedicite ignis et aestus Domino (Dan. III). Utrum vero ex nihilo sicut et alia factus sit, an ex aliquo, dubitatur. Plures enim volunt coelestium luminarium esse particulam. Quippe etiam nunc frequenter vidimus homines certo modo ignem ex solis radiis mutari, quod si ita est, primo die factus est. Sed sapientius hoc Scriptura lumen quam ignem vocavit, ut ex meliore usu nomen acciperet.

DISCIPULUS.

Da septimam creaturarum differentiam.

(0238C)MAGISTER.

Quod omnia quae ex aliquo facta sunt, corpora sunt; incorporea autem neque ipsa ex aliquo, neque ex ipsis facta sunt aliqua. Haec vero incorporea accipienda sunt, non sicut Deus incorporeus dicitur: ejus enim comparatione nihil corporeum est, sicut nec immortale, nec invisibile. Alius enim modus est, quo haec verba soli Divinitati conveniunt: alius quo de creaturis loquimur, sicut de animalibus vel angelis.

DISCIPULUS.

Quomodo Deus mundum fecerit, possumus quaerere?

MAGISTER.

Hoc temerarie magis quam caute exquiritur. Nullius enim divinae creaturae modum homini licet agnoscere. Nam si sciret quis quomodo factae sunt aliquae ex nihilo, Creatori utique scientia ac potentia (0238D)par fuisset.

DISCIPULUS.

Augustinus. --Si omnia in numero, et mensura, et pondere, Deus disposuit, ipsum numerum et mensuram et pondus ubi disposuit?

MAGISTER.

Numerus, et mensura, et pondus, ipse est Deus. Ipse est enim numerus sine numero, a quo est omnis numerus; ipse est mensura sine mensura, a quo est omnis mensura; ipse est pondus sine pondere, a quo est omne pondus. Non enim creaturarum extra se, ut alicubi videt, ut sicut hominis memoria retineat atque faceret. Omnis igitur cuncta creatura voluntas est Creatoris. Voluntas itaque Creatoris non est extra naturam Creatoris: hoc est, ubi voluntas, quo natura. Sic tamen aeterna est natura, sicut aeterna voluntas. Non enim accedit Deo aliqua nova cogitatio ad formandam creaturam, proinde omnia (0239A)in se Trinitas Deus disposuit, quia in se cuncta habuit quae fecit. Intelligitur et aliter, Omnia in numero et mensura disposuit. Id est, omnia quae fecit, numerum, et mensuram, et pondus haberent.

Augustinus in libro contra Manichaeos ita exorsus est. --More Manichaeorum multi imperiti et rustici, et, ut ita dicam, praesumptuosi, percunctari solent, et objiciunt: Si in principio aliquo temporis fecit Deus coelum et terram, quid agebat antequam faceret coelum et terram? vel ubi erat, et quid ei placuit subito facere quod nunquam ante fecerat per tempora aeterna? His respondemus:

Deus in principio creavit coelum et terram, non in principio temporis, sed in Christo, cum Verbum esset apud Patrem, per quod facta et in quo facta sunt omnia. Sed si in principio temporis Deum fecisse coelum et terram credamus, debemus utique intelligere quod ante principium temporis non erat tempus. Deus enim fecit et tempora, et ideo antequam (0239B)faceret tempora, non erant tempora. Non ergo possumus dicere, fuisse aliquod tempus, quando Deus aliquid nondum fecerat. Quomodo enim erat tempus, quod Deus non fecerat, cum omnium temporum ipse sit fabricator? Et si tempus cum coelo et terra esse coepit, non potest inveniri tempus, quod Deus nondum fecerat coelum et terram. Cum autem dicitur, Quid ei subito placuit? sic dicitur quasi aliqua tempora transierint quibus Deus nihil operatus est. Non enim transire poterat tempus quod nondum fecerat Deus, quia non potest esse operator temporam, nisi qui est ante tempora. Certe et ipsi Manichaei legunt apostolum Paulum, et laudant et honorant, et ejus Epistolas male interpretando, multos decipiunt. Dicant ergo nobis quid dixerit apostolus Paulus agnitionem veritatis, quae est secundum pietatem Dei, in spem vitae aeternae, quam promisit non mendax Deus ante tempora aeterna. Aeterna enim tempora quid ante se habere potuerint? Hoc ergo cogantur exponere, ut intelligant se non intelligere, cum temere volunt (0239C)reprehendere quod diligenter quaerere debuerunt. Si autem non dicunt, Quid placuit Deo subito facere coelum et terram, sed tollunt, unde subito, et hoc tantum dicunt, Quid placuit Deo facere coelum et terram? Non enim coaevum Deo mundum istum dicimus, quia non ejus aeternitatis est hic mundus cujus aeternitatis est Deus. Mundum quippe Deus fecit, etsi cum ipsa creatura, quam fecit Deus, tempora esse coeperunt. Et ideo dicuntur aeterna tempora, non tamen sic sunt aeterna quomodo aeternus est Deus, quia Deus est ante tempora, qui fabricator est temporum: sicut omnia quae fecit Deus bona sunt valde, sed non sic bona sunt quomodo bonus est Deus qui illa fecit. Haec autem facta sunt, non ea genuit de se ipso, ut hoc essent quod ipse est. Sed ea fecit de nihilo, ut essent aequalia, nec ei a quo facta sunt, nec Filio ejus per quem facta sunt. Justus est enim. Si enim isti dixerint, Quid placuit Deo facere coelum et terram? respondendum est eis, ut prius vim discant (0239D)voluntatis humanae, qui voluntatem Dei nosse desiderant. Causas enim voluntatis Dei scire quaerunt, cum voluntas Dei omnium quae sunt ipsa sit causa. Si enim habet causam voluntas Dei, est aliquid quod antecedat voluntatem Dei? Quod nefas est credere. Qui ergo dicit, Quare fecit Deus coelum et terram? respondendum est illi, Quia voluit: voluntas enim Dei causa est coeli et terrae; et ideo major est voluntas Dei quam coelum et terra. Qui autem dicit: Quare voluit facere coelum et terram? aut, Ubi erat, antequam fierent? majus aliquid quaerit quam est voluntas Dei. Nihil enim majus inveniri potest. Compescat ergo se humana temeritas, et id quod non est non quaerat, ne id quod est non inveniat. Et si voluntatem Dei nosse quisque desiderat, fiat amicus Deo. Certe si voluntatem hominis quis nosse vellet cujus amicus non est, omnes ejus impudentiam aut stultitiam deriderent. Non enim quisque efficitur amicus Dei, nisi purgatissimis moribus, et illo fine praecepti, (0240A)de quo dicit Apostolus: Finis autem praecepti est charitas, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5); quod isti si haberent, non essent haeretici.

Recapitulatio. --Quod autem sequitur in libro Geneseos: Terra autem erat invisibilis, et incomposita, sic reprehendunt Manichaei, ut dicant: Quomodo in principio fecit Deus coelum et terram, si jam terra erat invisibilis et incomposita? Itaque cum volunt Scripturas divinas prius vituperare quam nosse, etiam res apertissimas non intelligunt. Quid enim manifestius dici potuit quam hoc dictum est: In principio creavit Deus coelum et terram, terra autem erat invisibilis et incomposita, id est: In principio fecit Deus coelum et terram; terra autem ipsa, quam fecit Deus, invisibilis erat et incomposita, antequam Deus omnium rerum formas locis et sedibus suis ordinata distinctione disponeret, antequam diceret: Fiat lux, et fiat firmamentum, et congregentur aquae, et (0240B)appareat arida, et caetera quae in eodem libro per ordinem sic exponuntur, quemadmodum ea parvuli possint capere: quae omnia continent tam magna mysteria, ut quisquis ea didicerit, omnium haereticorum vanitatem vel doleat, quia homines sunt, vel rideat, quia superbi sunt. Sequitur in illo libro:

Et tenebrae erant super abyssum. Quod Manichaei vel sectatores eorum reprehendunt, dicentes: In tenebris ergo erat Deus, antequam faceret lucem? Vere ipsi sunt in tenebris ignorantiae, et ideo non intelligunt lucem in qua Deus erat antequam faceret istam lucem. Non enim noverunt isti lucem, nisi quam carneis oculis vident; et ideo istum solem, quem pariter non solum cum bestiis majoribus, verum etiam cum muscis et vermiculis cernimus, illi sic colunt, ut particulam dicant esse lucis illius in qua habitat Deus. Sed nos intelligamus aliam esse lucem in qua habitat Deus. Unde est illud lumen, de quo in Evangelio legitur: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Nam solis istius (0240C)lumen illuminat hominem, sed corpus hominis et mortales oculos, quibus nos vincunt aquilarum oculi, qui solem istum multo melius quam nos dicuntur aspicere. Illud autem lumen non irrationabilium avium oculos pascit, sed pura corda eorum qui Deo credunt, et ab amore visibilium rerum et temporalium se ad ejus praecepta complenda convertunt, quod omnes homines possunt, si velint: quia illud lumen omnem illuminat hominem venientem in hunc mundum. Ergo tenebrae erant super abyssum, antequam lux ista fieret. De qua consequenter hoc loco dicitur: Et dixit Deus, Fiat lux. Quia ubi lux non est, tenebrae sunt; non quia aliquid sint tenebrae, sed ipsa lucis absentia tenebrae dicuntur. Sicut silentium non aliqua res est, sed ubi sonus non est, silentium dicitur; et nuditas non aliqua res est, sed in corpore ubi tegumentum non est, nuditas dicitur; et inanitas non est aliquid, sed locus ubi corpus non est, inanis dicitur. Sic tenebrae, ut jam diximus, non (0240D)aliquid sunt, sed ubi lux non est, tenebrae dicuntur. Haec ideo diximus, quia solent dicere: Unde erant ipsae tenebrae super abyssum, antequam Deus faceret lucem, quis illas fecerat vel genuerat? aut si nemo fecerat vel genuerat eas, aeternae erant tenebrae, quasi aliquid sint tenebrae, sed, ut dictum est, lucis absentia hoc nomen accepit. Sed quia ipsi fabulis suis decepti crediderunt gentem esse tenebrarum, in qua et corpora, et formas et animas in illis corporibus fuisse arbitrantur, ideo putant quod tenebrae aliquid sint, et non intelligunt non sentiri tenebras, nisi quando non videmus: sicut non sentitur silentium, nisi quando non audimus. Sicut autem silentium nihil est, sic et tenebrae nihil sunt. Sicut autem isti dicunt gentem tenebrarum contra Dei lucem pugnasse, sicut potest et alius similiter vanus dicere gentem silentiorum contra Dei vocem pugnasse. Sed illas vanitates modo nos suscipimus refellere atque convincere. Nunc enim ea quae reprehendunt in Veteri (0241A)Testamento, statuimus defendere quantum vires Dominus praestare dignatur, et in eis ostendere contra veritatem Dei nihil valere hominum caecitatem. Sequitur:

Quod autem scriptum est: Et spiritus Dei ferebatur super aquas, sic solent Manichaei reprehendere, ut dicant: Aqua ergo erat habitaculum Spiritus Dei, et ipsa continebat Spiritum Dei. Totum conantur perversa mente pervertere, et excaecantur malitia sua. Cum enim dicimus, Sol superfertur super terram, nunquid hoc intelligi volumus quod in terra habitet, et terra solem contineat? et tamen non sic Spiritus Dei superferebatur super aquam, sicut superfertur sol super terram, sed alio modo, quem pauci intelligunt. Non enim per spatia locorum superferebatur aquae ille Spiritus, sicut terrae sol superfertur, sed per potentiam invisibilis sublimitatis suae. Dicant autem nobis isti quomodo his rebus quae fabricandae sunt, superferatur voluntas fabri Quod si haec humana et (0241B)quotidiana non comprehendunt, timeant Deum, et simplici corde quae non intelligunt, credant: ne cum volunt verbis sacrilegis concidere veritatem, quam videre non possunt, redeat illis securis in crura. Nam illa concidi non potest quae incommutabilis manet, sed quaecunque plagae in illam emissae fuerint, repercutiuntur, et majori ictu redeunt in eos qui caedere audent quod credere deberent, ut intelligere mererentur. Deinde quaerunt, et insultando interrogant, unde erat ipsa aqua super quam ferebatur Spiritus Dei. Nunquid enim superius scriptum est quod Deus aquam fecerit? Hoc si pie quaererent, invenirent quemadmodum intelligendum esset. Non enim aqua sic appellata est hoc loco, ut haec a nobis intelligatur quam videre jam et tangere possumus: quomodo nec terra, quae invisibilis et incomposita dicta est, talis erat qualis ista quae jam videri et tractari potest; sed illud quod dictum est: In principio creavit Deus coelum et terram. Coeli et terrae nomine universa creatura significata est, quam fecit et condidit (0241C)Deus. Ideo autem nominibus visibilium rerum haec appellata sunt propter parvulorum infirmitatem, qui minus idonei sunt invisibilia comprehendere. Primo ergo materia facta est confusa et informis, unde omnia fierent, quae distincta atque formata sunt, quod credo a Graecis chaos appellari. Sic enim et alio loco legimus dictum in laudibus Dei: Qui fecisti mundum de materia informi, etc. Quod aliqui codices habent de materia invisa, et ideo Deus rectissime creditur omnia de nihilo fecisse, quia etsi omnia formata de ista materia facta sunt, haec ipsa tamen materia omnino de nihilo facta est. Non enim debemus esse similes istis qui omnipotentem Deum non credunt aliquid de nihilo facere potuisse, cum considerant fabros et quoslibet opifices non posse aliquid fabricare, nisi habuerint unde fabricent: ligna enim et adjuvant fabrum, et argentum adjuvat argentarium, et aurum aurificem, et terra figulum adjuvat, ut possit perficere opera sua. Si enim non (0241D)adjuventur ea materia, unde aliquid faciunt: nihil possent facere, cum materiam ipsam non ipsi faciunt. Non enim faber facit lignum, sed de ligno aliquid facit: sic et caeteri omnes opifices. Omnipotens autem Deus nulla re adjuvandus erat, quam ipse non fecerat, ut quod volebat efficeret. Si enim ad eas res quas facere volebat, adjuvabat eum aliqua res quam ipse non fecerat, non erat omnipotens, quod sacrilegum est credere. Informis ergo illa materia, quam de nihilo Deus fecit, appellata est primo coelum et terra, non quia hoc jam erat, sed quia hoc esse poterat. Nam et coelum postea scribitur factum, quemadmodum si semen arboris considerantes dicamus ibi esse radices et robur, ramos, fructus et folia: non quia jam sunt, sed quia inde futura sunt. Sic dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram, quasi semen coeli et terrae, cum confusa adhuc esset coeli et terrae materia. Sed quia certum erat inde futurum esse coelum et terram, jam et ipsa materia (0242A)coelum et terra appellata est isto genere locutionis, quo Dominus loquitur, cum dicit: Jam non dico vos servos, quia servus nescit quid faciat Dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 15): non quia factum erat, sed quia certissime futurum erat. Nam post paululum dicit: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Ut quid ergo dixerat: Omnia quae audivi a Patre meo, nota vobis feci, nisi quia se sciebat hoc esse facturum. Sic etiam coelum et terra potuit dici materia, unde nondum erat factum coelum et terra, sed tamen non aliunde faciendum erat. Innumerabiles tales locutiones in Scripturis divinis inveniuntur, sicut in consuetudine sermonis nostri, cum id quod certissime futurum speramus, dicimus: Jam factum puta. Hanc autem adhuc informem materiam, et jam terram invisibilem et incompositam voluit appellari, quia inter omnia elementa mundi, terra minus videtur speciosa quam caetera. (0242B)Invisibilem autem dixit, propter obscuritatem; et incompositam, propter informitatem eamdem ipsam materiam etiam aquam appellavit, super quam ferebatur Spiritus Dei, sicut superfertur fabricandi voluntas artificis. Quod etsi paucorum intelligentia potest attingere, humanis tamen verbis nescio utrum vel a paucis hominibus possit exponi. Propterea enim non absurde etiam aqua dicta est ista materia, quia omnia quae in terra nascuntur, sive animalia, sive herbae, vel arbores, et his similia, ab humore incipiunt formari atque nutriri. Haec ergo nomina omnia, sive coelum et terra, sive terra invisibilis et incomposita, et abyssus cum tenebris, sive aqua, super terram Spiritus ferebatur, nomina sunt informis materiae, ut res ignorata notis vocabulis insinuaretur imperitioribus, et non uno vocabulo, sed multis: ne si unum esset, hoc esse putaretur quod consueverant homines in illo vocabulo intelligere. Dicta est coelum et terra, quia inde futurum erat coelum et terra. Dicta est terra invisibilis et incomposita, et (0242C)tenebrae super abyssum, quia informis erat, et nulla specie cerni aut tractari poterat, etiamsi esset homo qui videret atque tractaret. Dicta est aqua, quia facilis et ductilis subjacebat operanti, ut de illa omnia formarentur. Sed sub his omnibus nominibus materia erat invisa et informis, de qua Deus condidit mundum.

In principio creavit Deus coelum et terram. Istud capitulum librorum omnium caput est. Omnis namque Scriptura divina bipartita est, Vetus Testamentum et Novum. Alia quippe sunt, ubi aeterna intimantur, ut est: In principio erat Verbum. Alia facta narrantur, ut est: In principio creavit Deus coelum et terram. Alia futura pronuntiantur, ut est: Cum venerit Filius hominis in majestate sua (Luc. IX, 26). Alia vero sunt quae agenda praecipiuntur, cum dicitur: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XIX, 19), et reliqua. Bipartita vero est, quia sunt alia quae secundum figuram dicta sunt, ut est Cantica canticorum, et ut est, (0242D)Audivit Adam vocem Domini Dei deambulantis in paradiso. Et alia sunt secundum rerum gestarum fidem, ut est quod populus exiens de Aegypto, et quod mare pedibus ambulavit. Alia vero sunt quae utroque modo dicta sunt, ut est transitus maris Rubri, et miracula illa quae Dominus in Evangelio fecit.

DISCIPULUS.

In principio creavit Deus coelum et terram. Inquirendum summopere est in quo principio, utrum in principio temporis, an in principio, ut hoc esset initium creaturae ejus, ex quo alia esse coeperunt. Non enim coaeterna Deo semper fuerunt.

MAGISTER.

Dicamus quia in principio sibi coaeterno fecit Deus coelum et terram, in unigenito Filio, qui est sapientia Patris, de quo dicit Apostolus, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I, 24), et in psalmo (0243A)dicit, Omnia in sapientia fecisti (Psalm. CIII, 24), et iterum dicit Apostolus: Quia in ipso condita sunt omnia, quae in coelo sunt, et quae in terra, visibilia et invisibilia (Coloss. I, 16).

DISCIPULUS.

Genesis principium est. In principio creavit Deus coelum et terram: angeli postmodum facti sunt. Si angeli ante facti sunt, non primo omnium creavit Deus coelum et terram.

MAGISTER.

Quando facta sunt simul sidera, ait Scriptura: Laudaverunt me angeli mei voce magna. Quarta die facta sunt sidera, etiam erant angeli, neque enim die tertio neque secundo facti sunt. In his enim apparet quae facta sunt. Tertia die scilicet terra ab aquis discreta est: secunda factum est firmamentum, ubi sol et luna discurrunt, et sidera. Porro primus dies ipse est angelica natura, quae primo (0243B)coeli nomine nuncupata est. Unde evidenter ostenditur, primum diem spiritalem factum, id est, angelicam naturam, et hoc coelum quod oculis cernimus. Nam quod ait, In principio creavit Deus coelum et terram, non primo omnium sicut ais, sed, In principio, id est, in Filio, imo per Filium fecit Deus omnem spiritalem corporalemque creaturam, quae coeli et terrae nomine appellata est. Nam quod ipse sit principium, de se interrogantibus Judaeis quis esset, respondit, Principium qui et loquor vobis. Primo igitur voluit coelum et terram, velut quamdam spiritalem corporalemque materiam dicere, et sic quemadmodum singillatim facta sunt, ordinem texere. Quod enim dixit, coelum, hoc mihi dixisse videtur aquarum abyssum, tenebrosam Adae quodammodo fluitantem vitam, nisi convertatur ad Creatorem, et fiat lux, et contempletur Trinitatem Deum esse in Deum. Neque enim ita dicimus, ut ista materies praecedat formam suam, sicut praecedit (0243C)lignum arcas, et sicut praecedit vox verbum: neque enim tempore, sed origine. Igitur prima creatura lux, non ista quae quarta die facta est, sed spiritalis, id est, angelica natura. Hoc tamen intelligendum quod simul creavit coelum, et terram et lucem. Quia nihil interest, nisi origo tantum. Sicut homo duas parabolas cognitas simul non potest enarrare, ita et Dominus fecit, quia hoc prius enarravit quod originem habuit, et postea quod exinde factum fuit, quamvis utrumque simul fecisset; ut quod sola origine prior est in faciendo, prior sit ex tempore enarrando. Ergo dum oportebat ut Scriptura sancta utrumque enarrasset, tam res gestas quam res enarratas, quod exinde factum est. Ratio erat ut prius enarrasset unde aliquid factum erat quam illud quod exinde factum est, propter tardiores intellectu, ut capere potuissent. Quia res corporeae ex aliquo fiebant: quia nihil interest inter creationem coeli, et terrae, et lucis, nisi hoc tantum quod est inter verbum et vocem.

(0243D)DISCIPULUS.

Cur non dixit, In principio fecit Deus coelum et terram, sed creavit?

MAGISTER.

Propter informitatem materiae.

DISCIPULUS.

Da sensum spiritalem.

MAGISTER.

Principium Christus est, sicut ipse in Evangelio ait: Principium qui et loquor vobis. In hoc igitur principio fecit Deus coelum, id est, qui coelestia meditantur et quaerunt. In ipso fecit et carnales, qui terrenum hominem necdum deposuerunt.

DISCIPULUS.

Terra autem erat inanis et vacua. Cur inanis et vacua?

(0244A)MAGISTER.

Id est, quia non erat a mari distincta, vacua, inquit, quia littoribus non erat circumdata, vel vicibus suis ornata, id est arboribus et animalibus.

Item spiritualiter. --Terra scilicet carnis nostrae inanis et vacua erat, priusquam doctrinae acceperit formam.

DISCIPULUS.

Quare tenebrae dicuntur super faciem fuisse abyssi?

MAGISTER.

Quia non erat lux quae superfunderetur; quod si esset, utique superesset. Item quia erat spissus aer, carens luce diuturna. Aliter. Tenebrae erant super faciem abyssi, quia delictorum caecitas, et ignorantiae profunda obscuritas, corda nostra tegebat.

DISCIPULUS.

Hieronymus. --Quomodo Spiritus Dei ferebatur (0244B)super aquas, edissere.

MAGISTER.

Pro eo quod in nostris codicibus scriptum est, ferebatur, in Hebraeo habet, Merahefeth, quod nos appellare possumus, incubabat, sive confovebat, in similitudinem volucris ova calore incubantis. Ex quo intelligimus non de spiritu mundi dici, ut nonnulli arbitrantur; sed de Spiritu sancto, qui et ipse vivificator omnium a principio dicitur. Si autem vivificator, quasi conditor et Deus: Emittes, ait, Spiritum tuum et creabuntur.

DISCIPULUS.

Augustinus.--Spiritus Dei ferebatur super aquas: localiter ferebatur, sicut sol et sidera, an aliter?

MAGISTER.

Spiritus sanctus Deus est, qua in re non loco continetur et distenditur, nec temporum mutationibus subjacet, sed est ubique praesens totus. Quomodo (0244C)sane nominavit creaturam, cui superferre diceretur Spiritus sanctus, non localiter, sed potentialiter Dominus, non ex indigentia fecit opera sua, sed ex beneficentia: neque horum indiget quae fecit. Indigus quippe atque egenus amor subjicitur rebus quas diligit: ideo dictus est superferri creaturam Spiritus sanctus, quia non ex indigentia operatus est ipsam creaturam.

DISCIPULUS.

Ambrosius. --Quomodo Spiritus Dei ferebatur super aquas?

MAGISTER.

Sicut ait Apostolus: Supereminentem, inquit, scientiam charitas Christi (Ephes. III, 19), et alibi ait: Superexaltat autem omnem intellectum (II Cor. X, 5), ergo inchoatum aliquid ostendit, super quod Spiritus Dei ferre diceretur, non loco, sed omnia superante atque praecellente potentia. Duo quippe sunt propter (0244D)quae amat Deus creaturam suam: ut sit, et ut maneat; ut sit formata, et maneat in praecepto sui conditoris. Ut esset ergo Spiritus Dei, superferebatur super aquam: ut autem maneret, vidit Deus quia bonum est, quamobrem prius res informatas, et postea Spiritum sanctum nominavit, quia omnis exiguus amor rebus quas diligit subterponitur.

DISCIPULUS.

Item in Hexameron Augustinus. --De informitate materiae, ut plenius et uberius exponas, posco.

MAGISTER.

Verum et manifestum est, omne mutabile ex aliqua informitate formari, simulque et manifestissima ratio docet, nullarum naturarum materiam esse potuisse, nisi ex Deo, licet dicat Scriptura: Qui fecisti mundum ex materia informi. Non tamen informis materia formatis rebus tempore prior est, cum sit (0245A)utrumque simul concreatum, et quod factum est et unde factum est. Sicut vox materia verborum est, verba vero formatam vocem indicant, ita creator Deus non prior tempore fecit informem materiam, et eam postea per ordinem quarumcunque naturarum quasi secunda consideratione formavit, et non potuit non dividere Scriptura loquendi temporibus quod Deus faciendi temporibus non divisit: et nos cum dicimus materiam et formam, utrumque simul intelligimus, nec utrumque simul possumus enuntiare. Quod si spiritalis lux facta est, cum dixit Deus, Fiat lux, non illa vera Patri coaeterna intelligenda est per quam facta sunt omnia, sed illa de qua dici potuit, Prior omnium creata est sapientia, quia per sapientiam non creatam facta est lux. Quo autem modo simul fieri potuerit, et quod illuminaretur, et ipsa illuminatio ac diverso tempore narranda fuerunt, paulo ante diximus, cum de materia tractaremus.

(0245B)DISCIPULUS.

Augustinus. --Dixit quoque Deus, Fiat lux. In die dixit, an ante omnem diem: si in die dixit, temporaliter dixit: si temporaliter dixit, per aliquam creaturam dixit. Igitur non est prima creatura lux.

MAGISTER.

Nec in die dixit, nec temporaliter dixit; sed ante omnem profecto creaturam Verbum suum genuit. Dictio itaque Dei verbum est. Sed divina Scriptura parvulis congruens et quodammodo eos lactans, ut proficiant et cibum spiritalem capiant, voluit semper per omnem creaturam [creaturarum] formationem, dictionem nuncupare: ut si, verbi causa, requiramus quomodo facta est lux, audies: In verbo Dei erat, ut fieret. Quomodo et caetera per ordinem si requiras, quomodo facta sunt: In verbo Dei erant ut fierent: hinc est enim: Dixit Deus, Fiat lux. Neque enim corporalibus modis loquitur divina natura, nec quoties (0245C)dicitur, Dixit, toties verbum formavit. Unum enim Verbum genuit coaeternum et consubstantivum sibi, in quo omnia ineffabiliter dixit.

DISCIPULUS.

Item. --Dixit quoque Deus, Fiat lux. Lux autem haec est visibilis, an invisibilis?

MAGISTER.

Invisibilis enim dicitur, quia creatio angelica est, quam oculi nostri non valent prospicere. Ratio enim erat ut die quarto sidera in coelo fabricasset, quae oculi nostri potuissent prospicere.

DISCIPULUS.

Ista creatio angelica est temporalis an intemporalis?

MAGISTER.

Temporalis erat in angelis, intemporalis autem in Deo. Temporalis erat, quod dictum intelligimus ab (0245D)aeterno Deo expressum per Verbum coaeternum in creatura spiritali, quam jam tunc fecerat cum dictum est: In principio creavit Deus coelum et terram. Sed ista locutio non tantum sine aliquo sono, sed etiam sine ullo corporali motu creaturae spiritalis, ejus mente atque ratione quodam modo infixa, per Verbum Patris coaeternum. Sed multum atque difficillimum est capere, quomodo dicitur Deo non temporaliter jubenti, neque id temporaliter audiente creatura, qui contemplatione veritatis omnia excedit tempora: sed intellectualiter sibimet impressas cum Patri coaeterna substantia, tanquam intelligibilis locutionis, ad ea quae infra sunt transmittentis, ut fieret temporalis motus in rebus temporalibus, sive formandis, sive administrandis. Item: Facta est, inquit, lux: id est, creatio angelica, quia tunc coeperunt agnoscere vel intelligere creatorem suum.

DISCIPULUS.

Quare iterum non repetit. Et fecit Deus lucem, (0246A)sicut creaturas caeteras repetit quas creavit, ut in firmamento dicit: Fiat firmamentum, et iterum: Et fecit Deus firmamentum?

MAGISTER.

Necesse namque erat ut dixisset, Fecit Deus lucem: quia intellectualis creatura erat, id est, angelica. Quando autem dicit, Fiat firmamentum, vel caetera in aliis creaturis, hoc in cognitione angelica dixit, quia nec mirum est, si Deus sanctis angelis suis in prima lucis conditione ad se conversis, prius voluit ostendere quid erat deinceps facturus. Quando vero dicit, Et fecit Deus, id est, in propria rerum natura, jam non erat hoc opus de angelis iterum repetere, quia illi tunc, sicut diximus, conversi fuerant ad cognoscendum creatorem suum. Cum enim aeterna illa et immutabilis, quae non est facta, sed genita sapientia in spiritalem atque rationalem creaturam se transfert, sicut in animas sanctas, ut illuminati lucere possint: fit in eis quaedam luculenta (0246B)rationis affectio, quae potest accipi facta lux, cum dixerit Deus, Fiat lux. Jam enim erat spiritalis creatio, quod coeli nomine significata est, cum scriptum sit: In principio creavit Deus coelum et terram. Non coeli corporei, sed incorporei coeli, in qua natura intelliguntur omnes sancti angeli.

Gregorius. --Tales namque creati sunt angeli, ut si velint, in beatitudinis luce persisterent; si autem nollent, etiam labi potuissent. Unde et Satan cum sequacibus legionibus cecidit, sed post ejus lapsum ita confirmati sunt angeli, qui perstiterunt, ut cadere omnino non possint. Quod bene in ipso exordio Geneseos praesentis libri historica descriptione signatum est: quia creavit Deus coelum, quod postmodum vocavit firmamentum. Coeli ergo fuerunt, ut diximus, hi qui prius bene sunt conditi, sed postmodum firmamentum appellati sunt: quia ne omnino jam caderent, virtutem incommutabilitatis acceperunt.

Item Gregorius.--Dixit Deus, Fiat lux et facta est (0246C)lux, et paulo post: Factum est vespere. Nequaquam vero in hac vita per exercitationem justitiae peccatum deseritur, ut in eadem justitia inconcussa maneatur: quia et suam cordis habitaculo culpae rectitudo eliminat, ipsa tamen culpa, quae repellitur, cogitationis nostrae foribus assidens, ut sibi aperiatur, pulsat. Quod Moyses spiritaliter innuit, cum facta corporaliter temporum momenta narravit: Facta est lux, atque paulo post subjiciens: Factum est vespere. Creator quippe omnium humanae culpae praescius, tunc expressit in tempore quod nunc versatur in mente. Lux quippe ad vesperum ducitur, quia nimirum lumen rectitudinis umbra sequitur tentationis. Sed quia electorum lux tentatione non exstinguitur, nequaquam nox, sed vespere facta perhibetur: quia nimirum saepe tentatio in corde rectorum lumen justitiae abscondit, sed non interimit, quia si ad pallorem trepidationis pertrahit, sed funditus non exstinguit.

(0246D)Ambrosius.--Dixit quoque Deus, Fiat lux. Id est illuminatio credulitatis appareat. Prima enim die lucem fidei dedit, quia prima est in conversione fides. Unde et ipsum primum praecepti mandatum est: Dominus Deus tuus, Deus unus est. Propter quam fidem ipse Dominus visibiliter in mundo apparere voluit. Jam tunc Deus juxta praescientiae suae gratiam, divisit justos, id est filios Dei et lucis, peccatoribus tanquam a tenebris: istos vocans diem, illos noctem. Nam quia in lucis nomine justi appellantur, audi Apostolum: Fuistis, inquit, aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8).

DISCIPULUS.

Augustinus.--Et vidit Deus lucem quod esset bona. Si subito vidit Deus lucem quod esset bona, an antea nescivit, et visio ei contulit scientiam?

MAGISTER.

Omne enim opus praecedit voluntas: nam dum (0247A)cogitamus quid operari debeamus, neque enim ignorans aliquid facit, dum cogitat qualiter fiant quae facienda cogitando disposuit, et cum hoc in hominem cadere non possit, ut aliquid ignorans faciat: quanto magis in Deum, qui omnia aeterno et stabili consilio suo, quomodo voluit, fecit. Nec aliter etenim facta, et aliter facienda vidit: eo itaque modo vidit facta quo viderat facienda.

DISCIPULUS.

Et vidit Deus lucem quod esset bona. Quare lucem tantum laudavit, et non noctem?

MAGISTER.

Id est, quia nox adhuc nec dies factae erant, sed tantum lux angelica, quia indignum erat Deo rem informem laudare, quae adhuc formata non erat; sed rem illam quae formata erat, laudavit, id est lucem angelicam.

DISCIPULUS.

(0247B)Augustinus.--Et divisit lucem a tenebris. Divisit, inquit Scriptura, lucem a tenebris: omne enim quod dividitur, et esse potest. Sicut ergo est essentia lucis, ita essentia tenebrarum, et cur non dicit Scriptura, Vidit Deus tenebras quod essent bonae, sicut de luce dictum est?

MAGISTER.

Deus bona et incommutabili voluntate creavit omnes angelos bonos, sed quia ex his quosdam per superbiam praesciebat casuros, per incommutabilitatem praescientiae suae divisit inter bonos et malos. Malos igitur appellans tenebras, bonos appellans lucem: in his dicens quia boni sunt, in illis nullatenus dicens, ne peccata quae erant tenebrae approbare videretur.

DISCIPULUS.

Item Alibi.--Divisit lucem a tenebris. Quid est (0247C)lucem a tenebris dividere?

MAGISTER.

Id est, distinctio rei formatae ab informi.

DISCIPULUS.

Appellavit lucem diem, et tenebras noctem (Gen. I). Cur appellavit lucem diem, et tenebras noctem, quae adhuc formata non erant?

MAGISTER.

Propterea enim appellavit lucem diem, quia dies circa speciem factae rei appellatus est; et tenebras noctem, quia nox ista, quae nobis notissima est, facit eam esse absentiam solis super terram, quia decidente sole vocamus vesperam, inchoante mane, vocamus diem. Nox autem hic privatio operis est, aut nox ipsa possibilitas appellata est, quae inest rebus factis, unde fieri potest, etiamsi non mutentur.

(0247D)DISCIPULUS.

Factumque est vespere et mane dies unus (Ibid.). Quomodo hoc intelligendum est?

MAGISTER.

Quid per vesperam, nisi perfectio singulorum operum, et mane est inchoatio sequentium?

DISCIPULUS.

Augustinus. --Primum enim diem spiritalem astrues esse creaturam, et quomodo habuit vespere et mane?

MAGISTER.

Omnis namque creatura, antequam tempore suo fieret, in ipso verbo Dei erat prius ab angelis cognoscenda, et sic suo tempore facienda. Quapropter ipsa creaturae cognitio in semetipsis vespera erat, in Deo autem mane, quia plus videtur ipsa creatura in Domino, quam in seipsa videtur creatura, plus scilicet (0248A)videtur in arte quae facta sunt, quam in seipsa quae facta est. Propterea ait evangelista Joannes: Quod factum est, in ipso vita erat (Joan. I). Omnia ergo quae facta sunt, et vitam non habent, in ipso Verbo Dei vita sunt, in seipsa non sunt vita. Coelum, terra, lapis, vitam non habent, et tamen in Domino vita sunt; vivunt igitur in Deo sine initio, atque commutabiliter omnes rationes creaturarum. Ac per hoc plus videntur ab angelis sanctis in Verbo Dei, ubi sunt vita, quam in seipsa, quia scientia angelorum in comparatione Dei quodammodo vesperascit. Ergo primus in cognitione firmamenti; secundus in cognitione discretionis terrae ac maris; tertius in cognitione solis et lunae vel stellarum; quartus in cognitione reptilium et animalium; quintus in cognitione jumentorum et ferarum, vel ipsius hominis: neque enim sextus diei unius quem intelligimus spiritalem creaturam, id est, angelicam sexies facta cognitio. Sexies fecit propter senarii numeri (0248B)perfectionem. Sed de numero et de senarii numeri perfectione, aliquid tibi ex Scripturis sanctis colligam. Libens adesto, et te totum ad audiendum praepara, unus in numeris dividi non potest. Ab ipso enim surgit omnis numerus. Ergo dividi possunt, si pars ejus unus est. Igitur divisio duorum in unum, divisio trium in unum, quid aliud hic numerus ostendit, nisi Trinitatem quae Deus est, quia quamvis tres sint personae, in una creduntur unitate natura. Quaternarius duas partes habet. Nam quarta ejus unum est, media ejus duo. Unum videlicet et duo, tria sunt. Ecce partes suas, nec ultra excrescit, nec complet, et ideo imperfectus est numerus. Quinarius non habet nisi unum, quod est quinta. Senarius igitur numerus perfectus est; quia partibus suis completur. Habet enim unum, quod est sexta; duo, quod est tertia; tria, quod est media; unum ergo, duo et tria, sex faciunt. Ideo propter hujus numeri perfectionem sex diebus operatus est omnem creaturam. Tres hae partes senarii numeri, demonstrant (0248C)nobis, Trinitatem Deum in trinitate numeri, et mensurae et ponderis fecisse omnem creaturam. Plurimum valere senarii numeri perfectionem in Scripturis sanctis frequenter reperimus, praesertim in morte Domini simplam, et in resurrectione ejus simplam. Mors itaque Domini nostri Jesu Christi, non fuit in anima, sed in carne sola; mors vero nostra non solum in carne, sed etiam in anima. In anima, propter peccatum; in carne vero propter poenam peccati. Ille vero, quia peccatum non habuit, in anima non est mortuus, nisi tantum in carne. Et hoc propter similitudinem carnis peccati, quod de Adam traxerat. Igitur simpla ejus mors fuit duplex, et simplex resurrectio. Resurrectio profuit, duplex est mors carnis ejus, et resurrectio ejus: mors animae nostrae, et resurrectio ejus. Duas mortes nostras, et duas resurrectiones nostras. Duae et duae, quatuor sunt: una morte Domini, et una resurrectione ejus; adde et quatuor nostras, sex faciunt. (0248D)Igitur simplum Domini et duplum nostrum tres sunt, et tres partes habent. Secundum quod supra diximus senarius numerus. Nam et triginta sex horae, quibus Dominus fuit in inferno, huic simplo et duplo congruunt, duodecim igitur fuerunt diurnae, et viginti quatuor nocturnae; igitur viginti quatuor ad duplam mortem nostram conjiciunt, et illae duodecim horae ad mortem Domini simplam. Revera enim et nativitas ejus senarium numerum habet: quadraginta sex annis aedificatum est templum.

DISCIPULUS.

Astruunt Judaei in Evangelio, quod intelligitur de corpore Domini: quadraginta sex anni pro diebus positi sunt. Quadraginta sex diebus dicunt infantem formari in utero, et subinde usque in diem parturitionis augmentari. Quadragies quippe seni fiunt CCLXXVI, qui faciunt menses novem, et dies decem. Computa ergo ab octavo Kal. April. quando passus (0249A)est Dominus, tunc etiam creditur fuisse conceptus, usque in diem octavum Kalend. Jan., et reperies dies CCLXXVI, qui constant per senarium numerum. Quid de illa muliere in Evangelio, quam octodecim annis cruciaverat Satanas, quam sanavit Dominus: dicimus, quia et ipsi anni senarium numerum habent, ter igitur seni octodecim. Illa igitur mulier intelligitur genus humanum, quam in sexta aetate saeculi, a diaboli captivitate liberavit. Prima aetas ab Adam usque ad Noe; secunda a Noe usque ad Abraham; tertia ab Abraham usque ad David; quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis; quinta a transmigratione Babylonis usque ad Joannem Baptistam, et adventum Domini Salvatoris; sexta, quae nunc agitur, donec excelsus veniat ad judicium. Sexto igitur saeculo reformatur genus humanum ad imaginem Dei. Profecto enim anni octodecim non solum sex aetates, sed etiam tria tempora evidenter demonstrant: unum scilicet ante legem, alterum sub (0249B)lege, tertium sub gratia. Igitur et ipse annus senario numero continetur; habet enim dies trecentos sexaginta quinque et quadrans. Sexies quippe sexageni, trecenti. Remanent profecto dies quinque et quadrans. Quinque dies sexti mensis, et tamen si illud quadram pro die ponas, aperte totum sex faciunt. Ecce quantum me Dominus adjuvare dignatus est, de senarii numeri perfectione etsi non quantum volui, tamen quantum potui reddidi rationem.

Incipit de die secunda disputatio. Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis (Gen. I).

Augustinus. --Ordo elementorum et pondus non sinit ut sit aquarum substantia super coelos; aqua enim cedit terrae, et aer cedit aquae, et ignis cedit aeri. Nullo modo enim potest esse, ut secundum elementum, quod est aqua, sit super quartum, quod est ignis, et quomodo dictum est: Fiat firmamentum (0249C)in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis (Ibid.).

MAGISTER.

Quomodo aut quales libri sint, aquae illae, quas Scriptura dicit super coelos esse, esse eas ibidem minime dubitemus. Sicut enim istae nubes quae utique sunt feruntur super aerem, ita fieri posse arbitror ut aquae tenues atque subtiles ferantur super coelum. Nam ex hoc pondere elementorum multi philosophorum, resurrectionem carnis illudentes, non posse fieri inquiunt ut homo qui utique ex terra factus est sit in coelo. Sed hos Veritas convincit, quae facit multa animalia terrena volitare in aerem, et ignem, quod est utique quartum elementum, esse in terra. Ergo Dei potentia, quae haec facere approbatur, facit ut homo et aqua sint super coelum. Sed talibus adversariorum disputationibus quidam cedens laudabiliter conatus est demonstrare aquas super coelos, ut ex ipsis visibilibus conspicuisque naturis assereret Scripturae fidem: et prius quidem quod (0249D)facillimum fuit, ostendit, et hunc aerem coelum appellari, propter quod dicimus serenum vel nubilum coelum, vel quod vocantur volatilia coeli. Cum ergo probasset hunc aerem coelum dici, nulla alia causa etiam firmamentum appellatum voluit existimari, nisi quia intervallum ejus dividet inter vapores aquarum, et istas aquas, quae corpulentius in terris fluitant. Ergo ex aere qui est inter vapores humidos, unde superiora nubila conglobantur, et maria subterfusa, ostendere ille voluit esse coelum inter aquam et aquam, quanquam possit videri non impedire propria pondera elementorum, quomodo etiam super illud sublime coelum possint esse aquae per illas minutias, per aquas etiam super hoc spatium aeris esse potuerunt. Ipsi quippe subtilissima ratione persuadent nullum esse quodlibet exiguum corpusculum, in quo divisio finiatur; ac per hoc si potest aqua, sicut videmus, ad tantas guttarum minutias pervenire, ut super istum aerem vaporaliter ferantur, cur (0250A)non possit et super illud levius coelum minutioribus guttis et levioribus imminere vaporibus. Quidam etiam nostri illos de ipsorum siderum qualitatibus et meatibus convincere moliuntur, idem namque asserunt stellam, quam Saturni appellant, esse frigidissimam, eamque per annos triginta signiferum peragere circulum. Quaeritur igitur ab eis unde ista stella sit frigida, quae tanto ardentior esse deberet, quanto sublimior e coelo rapitur. Nam procul dubio cum rotunda moles circulari motu agitur, interiora ejus tardius eunt, exteriora celerius; quae autem celerius, utique ferventius. Proinde memorata stella magis debuit calida esse quam frigida. Nimirum ergo eam frigidam facit aquarum super coelum constitutarum illi vicinitas. Quaeri etiam solet quae forma et figura coeli esse credenda sit, utrum coelum, sicut sphaera undique concludat terram in media mundi mole libratam, an eam eximia parte desuper velut discus cooperiat. Sed ait aliquis: Quomodo non est (0250B)contrarium his qui figuram sphaerae coelo tribuunt, quod scriptum est in litteris nostris: Qui extendit coelum sicut pellem (Psal. CIII). Cui responderi potest, quod pellis non solum in planum, verum etiam in rotundum sinum extenditur: nam et uter et vesica pellis est.

Ambrosius. --De motu etiam coeli nonnulli fratres quaestionem movent, utrum stet, an moveatur. Quia si movetur, inquiunt, quomodo firmamentum hinc noverint nomen firmamenti non cogere, ut stare coelum putetur. Firmamentum enim non propter stationem, sed propter firmitatem, aut propter intransgressibilem terminum superiorum atque inferiorum aquarum vocatum intelligere licet. Hoc tamen intelligendum, quod sidera circumeunt, coelum autem firmum stat, ut poeta: Nam coeli in aevum suum incontaminata materies. Naturam tamen aquarum illic jam non vaporali tenuitate, sed glaciali soliditate pendere aestimamus, (0250C)propter siderum naturas mitigandas, ne creaturas Dei subterpositas nimio ardore concrement. Dicimus ergo de ipsis aquis quod conglobatae minimae guttae in unum, et faciunt collectionem unam, et propter gravitatem ponderis non eas suffert aer sustinere, sed ejus ponderis ad imum diffundendo dat locum, haec est pluvia. Ergo aer, qui est inter vapores humidos, unde desuper nubila globantur, et maria subterfusa volunt intelligere, coelum esse inter aquam et aquam; secundum vero coelum, quod per spiritum cernimus, unde animalibus plenis discus ille ad Petrum missus, in extasi mentis descendit; tertium vero coelum, quod mente cognoscimus, ita secretum atque remotum, vel omnino mundatum, vel carnis sensibus abreptum, ut ea quae in illo coelo sunt, ipsam Dei substantiam, Verbum per quod facta omnia sunt (Joan. I), in charitate Spiritus sancti ineffabiliter videre valeant.

Isidorus --Tandem insanire desinant haeretici, (0250D)atque confusi agnoscant quia qui cuncta potuit creare ex nihilo, potuit et illam aquarum naturam glaciali soliditate stabilire in coelo; nam cum et ipsi dicant volvi orbem stellis ardentibus refulgentem, nonne divina Providentia necessario prospexit ut intra orbem coeli, et supra orbem redundaret aqua, quae illa ferventia saxis incendia temperaret. Item: Secunda, inquit, die disposuit Deus firmamentum, id est, solidamentum sanctarum Scripturarum; firmamentum enim in Ecclesia Scripturae divinae intelliguntur, quia coelum plicabitur sicut liber. Discrevitque super hoc firmamento aquas, id est, coelestes populos angelorum, qui non opus habent hoc suscipere firmamentum, ut legentes audiant verbum Dei. Vident enim semper eum, et diligunt. Sed superposuit ipsum firmamentum legis suae super inferiorum populorum infirmitatem, ut ubi suscipientes cognoscant, qualiter discernant inter carnalia et spiritalia quasi inter aquas superiores et inferiores.

(0251A)Factumque est vespere et mane dies secundus. De tertia oritur quaestio.

DISCIPULUS.

Dixit vero Deus: Congregentur aquae, quae sub coelo sunt, in locum unum, et appareat arida.

Augustinus. --Hinc oritur quaestio: Si totam terram aqua tegebat, non erat locus ubi aquae congregarentur, dum totam terram tegebat aqua. Et quomodo Scriptura dicit: Congregentur aquae quae sub coelo sunt, in locum unum, et appareat arida.

MAGISTER.

Totam terram tegebat aqua, sicut rarissima nebula, quae postea in unum redacta atque collecta est, ut possit terrae species apparere, quanquam et terra longe lateque subsidens, potuit concavas partes praebere, quae confluentes aquas susciperent, ut arida appareret.

Ambrosius. --Breviter tamen admonemus, ut (0251B)quem forte non movet quaerere, quando species aquarum terrarumque creata sit, accipiat isto die non esse factum, nisi ut secernerentur haec duo. Nam illud quod dictum est ante dierum enumerationem: Terra erat invisibilis et incomposita, cum commendaret Scriptura cujusmodi terram fecerat Deus, quia praedixerat: In principio creavit Deus coelum et terram (Gen. I). Nihil aliud his verbis intelligendum est, quam materiae corporalis informitatem insinuare voluisse; si tamen tardo intellectui non subrepat, ut materiam et speciem, quia verbis Scriptura separat, conetur haec duo etiam tempore separare.

DISCIPULUS.

Item ubi supra.--Congregentur aquae quae sub coelo sunt, in locum unum, et appareat arida (Gen. I). Quid est ergo quod non ait: Fiat arida visibilis, vel aqua congregata?

(0251C)MAGISTER.

Quia propinquiora sunt eidem informitati, quam coelestia corpora, aut de his per enumerationem dierum infirma rerum condiuntur; ideo noluit inferri, ut similiter cum superioribus fieri impetraret.

Unde supra spiritaliter.--Tertia, inquit, die colligit in unum aquas inferiores salsas (Ibid.), hoc est, homines infideles, qui cupiditatum tempestate, et tentationum carnalium fluctibus quatiuntur, et in seipsis quasi amaritudo includuntur. Segregavitque ab eis aridam populum, scilicet fontem vitae sitientem, obfixitque dehinc superborum limites, et coercuit eos, ne turbulentis iniquitatum suarum fluctibus aridam, id est, animam scientem Deum conturbent, liceatque ei germinare bonorum operum secundum genus suum, diligens proximum in subsidiis necessitatum carnalium, habens in se semen secundum similitudinem, ut ex sua infirmitate compatiantur ad subveniendum indigentibus. Producens et lignum (0251D)forti robore, et fructiferum (Ibid.), id est, beneficium ad eripiendum eum qui injuriam patitur de manu potentis, praebendo protectionis umbraculum valido robore justi judicii. Sequitur:

Vocavitque Deus aridam terram, congregationesque aquarum appellavit maria (Ibid.).

Hieronymus in libro Quaestionum Hebraicarum. --Notandum quod omnis congregatio aquarum, sive salsae sint, sive dulces, juxta idioma linguae Hebraicae maria nuncupentur. Frustra igitur Porphyrius miraculum eo quod Dominus super mare ambulaverit pro lacu Genesareth mare appellasse calumniatur, cum omnis lacus, et aquarum congregatio maria nuncupentur. Sequitur:

Et vidit Deus lucem quod esset bona, et ait: Germinet terra herbam virentem, usque, Et factum est ita. Et protulit terra herbam virentem et facientem semen juxta genus suum (Ibid.).

Gregorius. --Quid hoc loco per herbam, nisi (0252A)bona operatio ponitur, licet in conditione mundi ita historice factum teneamus, terram tamen Ecclesiam figurasse non inconvenienter accipimus, quae in eo germinavit herbam virentem, in quo ad verbum Dei fecunda misericordia opera protulit. Sequitur:

Lignumque faciens fructum juxta genus suum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam.

Gregorius. --Lignum speciem suam semen producit, cum mens nostra ex se considerationem in alterum colligit, et recti operis germen parit, hinc quidam sapiens dicit: Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris (Tob. IV). Hinc in Evangelio dicitur: Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis (Matth. VII), ac si aperte diceret: Speciem vestram in alterum respicite, atque ex vobismetipsis cognoscite, quid vos oporteat aliis exhibere; et sicut superius diximus terram significare Ecclesiam, (0252B)quae et verbi nos pabulo reficit, et patrocinii umbraculo custodit, quae et loquendo pascit, et opitulando protegit, ut non solum herbam refectionis proferat, sed etiam cum fructu operis arborem protectionis.

DISCIPULUS.

Augustinus. --Cum Deus dixerit: Germinet terra herbam virentem, et afferentem semen et ligna fructifera (Gen. I), ligna infructuosa vel spinas et tribulos quando fecit?

MAGISTER.

Simul omnia Deus fecit dicente Scriptura: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccli. XVIII). Nullatenus igitur dicenda sunt infructuosa ligna, quae aliquo modo hominibus afferunt adjumenta, quia et revera si non invenimus in iis aliquid ad edendum, invenimus aliquid ad medicamentum, invenimus ad adjutorium. Nam quantae sint in iis utilitates, ipse (0252C)considera: fructifera ligna a fruendo dicta sunt, et ab omni ligno possumus habere adjutorium. Jure nullum lignum dicimus infructuosum. Tribulos vero et spinas, quamvis post peccatum hominis nascantur ad laborem, dicente Scriptura: Spinas et tribulos pariet tibi (Gen. III); tamen non est dicendum tunc ea oboriri ex terra, quia jam erant utique ad pastus pecorum ac volatilium facta, non ad augendam hominis poenam producta.

Viditque Deus quod esset bonum, et factum est vespere et mane dies tertius.

Quoties tibi hoc verbum occurrerit, memento sententiae primi diei, quam posuimus, ita si sic subito vidit Deus lucem, quod esset bona, etc. (Gen. I).

Incipit de die quarta. DISCIPULUS.

Dixit etiam Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora (0252D)et dies et annos, ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram, non antea tempora fuerunt (Gen. I).

MAGISTER.

In Hexamero. --Quis non videat quam obscure positum sit quarto die coepisse tempora, quasi superius triduum sine tempore praeterire potuerit, qui suae tamen creationis tempus habuerunt, siderum tamen distinctione illud triduum non habuerunt. Qualis etiam luna facta sit, utrum prima an plena, multi loquacissime inquirunt; sed plane dicam, sive primam sive plenam lunam Deus fecerit, fecisse perfectam. Omnes autem res, quidquid progressu naturali per tempora congrua quodammodo prodit atque explicat, etiam ante continebat occultum, et si non specie vel mole corporis, vi tamen et ratione naturae: nisi forte arbor, quae per hiemem est pomis vacua foliisque nuda est, tunc imperfecta dicenda est. Nonnulli etiam multas stellas vel aequales soli, vel etiam (0253A)majores audent dicere; sed longius positas parvas videri, et si ita est, cur istas per signa circumeuntes amplius venerantur, cur eas signorum dominas esse perhibent? Etenim si regradationes illas siderum, vel fortasse tarditates novo sole fieri quisque contendat, sed aliis occultioribus causis soli tantum istos in suis deliramentis, quibus vim factorum a veritate devii suspicantur, praecipuam tribuere potestatem, ex libris eorum certe manifestum est. Quia vero terrenis et corporalibus illa corpora non ad ea quae ipsi tractant potentiora sunt, vel hinc aliquando cognoscant, quia cum multa corpora diversorum generum vel animantium vel herbarum et arbustorum uno simul puncto temporis seminentur, unoque puncto temporis innumerabilia multa nascantur, non tantum diversis, sed etiam iisdem terrarum locis, tantae sunt varietates in progressibus, in actibus et passionibus eorum, ut vere isti, sicut dicitur, perdant sidera, si ista considerent. Fatendum ergo est, (0253B)quando ab eis vera dicuntur, instinctu quodam occultissimo dici, quem nescientes humanae mentes patiuntur. Quod cum ad decipiendos homines sit, spirituum seductorum operatio est, quibus quaedam vera de temporalibus rebus nosse permittitur partes subtilioris sensus acumine. Quia corporibus subtilioribus vigent partim experientia callidiore, propter tam magnam longitudinem vitae, partim sanctis angelis, quod ipsi ab omnipotente Deo discunt etiam jussu ejus sibi revelantibus, qui merita humana occultissime justitiae sinceritate distribuit, aliquando autem idem nefandi spiritus, etiam quae ipsi facturi sunt velut divinando praedicunt.

DISCIPULUS

Sequitur: Fecit quoque Deus duo magna luminaria: luminare majus, ut praeesset diei; et luminare minus, ut praeesset nocti; et stellas, et posuit eas in firmamento coeli, ut lucerent super terram, et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras (Gen. I).

(0253C)Quomodo ista secundum sensum spiritualem intelligenda sunt, quaeso ut dicas?

MAGISTER.

Isidorus. --Quarta namque die emicuerunt luminaria firmamento legis infixa, id est, evangelistae, doctores Scripturarum sanctarum, disputando cohaerentes, et omnibus inferioribus lumen sapientiae demonstrantes. Prodiit etiam simul et caeterorum micantium siderum turba, id est, diversarum virtutum in Ecclesia numerositas, quae in hujus vitae obscuritate tanquam in nocte refulgentes dividant in hoc firmamento Scripturae sensibilia et intelligibilia, quasi inter lucem perfectorum, et tenebras parvulorum. Et sunt in signis virtutum et miraculorum, sunt etiam in tempora et dies et annos, quia praedicatores propriis temporibus vivunt et transeunt, verbum autem Domini stabit in aeternum (I Petr. I).

DISCIPULUS.

(0253D)Cur primo terra germinaverit, deinde facta sint luminaria?

MAGISTER.

Quia post opera bona venit illuminatio lucis, ad contemplandam speciem divinae virtutis.

DISCIPULUS.

Et vidit Deus quod esset bonum, et factum est vespere et mane dies quartus (Gen. I). Cur vespere vel mane nominavit, de nocte autem nihil indicavit?

MAGISTER.

Quid ergo aliud noctem dicamus, nisi absentiam lucis, quae inter vesperam et mane restare videbatur? an quia prima lux angelicam significationem creationemque contemplando creatorem suum, cum concordissima charitate sine caecitatis ignorantia Creatorem in perpetuum laudare non cessant? Sed tamen (0254A)initio operis et fine lucide cognoverunt, quod vespere et mane vocatur.

Incipit de die quinta Dixit etiam Deus: Producant aquae reptite, animae viventis et volatile super terram sub firmamento coeli (Ibid.).

DISCIPULUS.

Quid ergo est quod prius ornavit aquas de reptilibus antequam terram de animalibus?

MAGISTER.

Ambrosius in Hexameron. --Ratio namque erat ut quae prius visibilis apparuit, prius etiam ornatum suum reciperet; aut quia in principio coelum recepit ornamentum suum, id est, de angelis, quando creati fuerunt. Similiter autem et terra, quando eam de herbis vel de arboribus vestivit, ratio enim erat ut aquae reciperent ornamentum suum de reptilibus, vel aer de volatilibus.

(0254B)DISCIPULUS.

Quid est enim quod saepe legimus de creatura coeli et terrae et maris similiter, quando creati sunt, vel quomodo, de aere autem nihil indicavit?

MAGISTER.

Non enim arbitrandum ut ullum elementum in hac Scriptura praetermisisset, nisi quia consuetudo est divinae Scripturae coelum et terram totum mundum appellari; et ideo aestimandum est aerem ad coelum et terram pertinere, et quidquid est humidum, vel vaporaliter extensum, hoc ad terram pertinet; quidquid vero tranquillum et quietum est, ad coelum pertinere dicitur. Et quod ita sit aer aquae similis, et ex eis halationibus pinguescere probatur, ita ut spiritum procellae faciat id nebulam, aether namque coelo in quo sunt luminaria ita vicinus est, ut et ipse coeli nomen accipiat. Nam cum dicitur in Psalmo, Laudate eum coeli coelorum (Psal. CXLVIII), satis apparet hunc aerem non solum coelum, sed etiam (0254C)coelos dici, sicut dicuntur et terrae, cum una sit. Nos etiam aerios coelos quondam periisse diluvio, in quadam earum quae canonicae nuncupantur Epistola legimus: quod nescio quemadmodum possit intelligi, nisi in aquarum naturam pinguioris hujus aeris qualitate conversam. Oportebat ergo ut in creandis habitatoribus inferiores hujus mundi partes, quae saepe terrae nomine tota commemoratur, prius producerentur ex aquis animalia. Postea vero de terra, et quod ita, ut jam supra diximus, sit aer aquae similis, ut ex ejus halationibus pinguescere probetur. Nam per hoc non scriptum est: Producant aquae reptilia animarum vivarum, et producat aer volatilia volantia super terram, sed utrumque hoc animantium genus ex aquis productum esse narratur. Quidquid ergo aquarum sive labitur, undosum et fluidum est, sive vaporaliter tenuatum atque suspensum, ut illud reptilibus, hoc volatilibus appareat distributum, utrumque tamen humidae naturae deputatur. Et ideo (0254D)sunt qui subtilissima consideratione quinque istos corporis sensus, secundum quatuor usitata elementa distinguunt, ut oculos ad ignem, aures ad aerem purum dicant pertinere, olfactum autem ad aerem humidum, gustum vero ad corpulentos humores, tactum ad elementum terrenum, ac per hoc elementa omnia in omnibus esse, sed unumquodque eorum ex eo quod amplius habet accepisse vocatum. Ideo autem caloris privatione, cum corpus nimie frigescit, obtundi sensum, quia motus pigrescit, qui ex calore inest corpori, dum ignis aerem, et aer humida, et humor terrena quaeque afficit, subtilioribus, scilicet, crassiora penetrantibus. Quanto autem quidquid subtilius est, in natura corporali, tanto est vicinius naturae spiritali; anima tamen, cui sentiendi vis inest, cum corporea non sit, per subtilius corpus agitat vigorem sentiendi. In hoc itaque motum in omnibus sensibus per subtilitatem ignis, sed non in omnibus ad idem pervenit. In visu enim pervenit represso (0255A)calore usque ad ejus lucem, in auditu usque ad liquidiorem aerem, in olfactu transit aerem purum, et pervenit ad humidam exhalationem, unde crassior haec aura subsistit; in gustatu et hanc transit et pervenit usque ad humorem corpulentiorem. Quo etiam penetrato atque trajecto, cum ad terrenam gravitatem pervenit, tangendi ultimum sensum agit. Non ergo ignorabat naturas elementorum, qui prius coelestia luminaria, deinde aquarum animantia, terrarum autem postrema narravit, non quod aerem praetermiserit, sed quia puriorem partem ejus coelo, pinguiorem vero terris nuncupavit. Quod enim et tactu aquas ventosque sentimus, hoc est, quod terrae soli dum omnibus admiscetur elementis. In coelo ergo volant aves, sed isto quod psalmus et terrae nomine includit, non tamen in firmamento, sed secundum firmamentum. Nec ignoro quosdam philosophos sua cujusque elementi distribuisse animalia, ut terrena esse dicerent, non tantum quae in terra repunt, atque (0255B)gradiuntur, sed aves etiam quod et ipsa in terra requiescunt, volando fatigatae; aeria vero animalia daemones esse, coelestia deos, quorum quidem nos partim luminaria, partim angelos dicimus; aquis tamen pisces, et sui generis belluas tribuant, ut nullum elementum suis animalibus vacet. Distribuuntur enim elementa duo ad patiendum, humor et humus; ad faciendum autem alia duo, aer et ignis; aer namque a confinio luminosi coeli usque ad aquarum fluida et nuda terrarum pervenit; non tamen totum spatium ejus exhalationes humidae infuscant, sed usque ad eum finem, unde incipit jam terra nominari, sicut in psalmo: Laudate Dominum de terra (Psal. CXLVIII), superior vero pars aeris propter puram tranquillitatem, coelo cui colliniatur, communi pace conjungitur, et ejus vocabulo connuncupatur. In qua fortassis parte si fuerint ante transgressionem suam transgressores angeli cum principe suo nunc diabolo, tunc archangelo, nam nulli nostri non eos putant (0255C)coelestes vel supercoelestes angelos fuisse, non mirum si post peccatum in istam sunt detrusi caliginem, ubi tamen et aer sit, et humore tenui contexatur, qui commotos ventos, et vehementius concitatos etiam ignes et contractos nubila, et conspissatos pluvia, et congelantibus nubibus nivem et turbulentius congelantibus densioribus nubibus grandinem, et distentus serenum facit occultis imperiis et opere Dei, a summis ad infima universa quae creavit administrantis. Sed, ut jam diximus, aer ex aqua fit: in aere enim volatilia coeli consistunt, unde aves coeli nominamus et daemones habitare in aere dicuntur; et propterea eos suffert aer sustinere, quia aeria imagine utuntur, et exinde impugnant humanum genus, quia statim quando creati fuerunt, de conspectu Dei projecti sunt, unde Salvator in Evangelio ait: Vidi Satan sicut fulgur cadentem de coelo (Luc. X). Ubi juste quaeritur quomodo cadere dicitur, si non stetit. Sed sciendum quia non perseveravit in consortio sanctorum angelorum, sed statim quam (0255D)cito se ipsum aspexit in claritate Dei, erexit se in superbiam, et dixit: Ascendam in coelum, et super astra coeli exaltabo solium meum, sedebo in monte Testamenti, in lateribus Aquilonis. Ascendam super altitudinem coeli nubium, similis ero Altissimo (Isai. XIV), et statim projectus est de altitudine coeli in aerem cum omnibus satellitibus suis, quia non perstiterunt in divino amore, sicut illi qui firmati sunt, ut si velint peccare non possint, quia ipsi in principio proprium arbitrium habuerunt, sicut genus humanum videtur habere. Illi autem de proprio arbitrio lapsi sententiam Dei acceperunt, ut si velint reparari, non possint. Alterum dixit Dominus: Ille ab initio homicida fuit, et in veritate non stetit (Joan. VIII).

DISCIPULUS.

Cur homicida?

MAGISTER.

Quia primum Adam jugulavit in paradiso, quando (0256A)poma edere suasit, et de immortalitate factus est mortalis, et propterea humanum genus usque ad adventum Salvatoris jugulavit.

DISCIPULUS.

Quomodo in veritate non stetit?

MAGISTER.

Quia non meruit accipere quod ei promissum fuerat, ut cum creatore suo in perpetuum cum reliquis angelis permansisset; sed projectus est in terram cum suis, ubi sine dubio poenam patiuntur, quia in aere ignis sidereus eis dominatur, et sibi pro genere suo quasi quidam carcer deputatus est, quousque veniat tempus diei judicii, ut in ignem mittantur aeternum. Sequitur:

Creavit Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque mutabilem, quam produxerant aquae in species suas, et omne volatile juxta genus suum (Gen. I).

(0256B)DISCIPULUS.

Nosse cupio quando minimi pisces, vel animalia, sive vermiculi, quos Scriptura non meminit, creati fuerunt. Et dum ratio inquirenda est, ab elephanto maximo usque ad vermiculum minimum, unde veniant, dum Scriptura hic nihil indicavit?

MAGISTER.

Intelligendum enim est quod quando Deus separavit aquas ab aquis, tunc minima animalia quae de aquis efficiuntur in ipsis aquis natura illorum consistebat, et illi vermes qui in corporibus mortuorum sunt in ipsis corporibus eorum habent vigorem nascendi; et pisces de aquis procreantur, dum dicit: Producant aquae reptile animae viventis (Ibid.).

DISCIPULUS.

Si aqua tegebat terram, an terra aquam, quaeso ut dicas?

(0256C)MAGISTER.

Aqua tegebat terram, quia si aliqua pars terrae elapsa fuerit super aquam, statim erupta esset aqua, et in locum suum terra revertitur.

DISCIPULUS.

Quomodo in psalmo dicit: Quia ipse super maria fundavit eam et super flumina praeparavit eam (Psal. XXIII), si aqua terram tegebat?

MAGISTER.

De altiori terra hoc dicit, ubi montes esse videntur, aut de insulis illud dictum est, ubi terra altior est quam aqua; sed magis hoc secundum sensum intelligendum est, quia simplices in Ecclesia super prudentes fundati sunt: vivae itaque aquae dicuntur illi, quia sustentant eos quos inferiores vel infirmiores se esse conspiciunt, quia quantum est inter lunam et sidera coeli, tantum est inter sanctam rusticitatem et sanctam simplicitatem. Sequitur:

(0256D)Benedixit eis dicens: Crescite et multiplicamini, et replete aquas maris (Gen. I).

DISCIPULUS.

Quare ista animalia benedictionem accipere meruerunt, sicut homo?

MAGISTER.

Idem intelligamus istam benedictionem in caeteris animalibus permanere, avesque multiplicentur super terram. Et factum est vespere et mane dies quintus (Ib.)

Quaestiones de die sexta. Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas. Factumque est ita (Gen. I).

DISCIPULUS.

Ambrosius. --Quaerendum nobis est si ista animalia venenosa in principio quando creata sunt venenum habuerunt sicut nunc?

(0257A)MAGISTER.

Hoc procul dubio sciendum, quia sicut tunc creata fuerunt, ita permanent; sed tamen in principio nocendi non habuerunt potestatem, sicut probare possumus de serpentibus, quando vipera invasit manum Pauli, et nihil ei nocuit, quia potestatem habuit invadendi, nocendi autem non habuit potestatem. Similiter de bestiis, quando Daniel missus fuit in lacum leonum, tunc leones illi nihil nocuerunt, aut propterea ista animalia venenosa creata fuerunt ad terrendum hominem, quem Deus praesciebat peccantem, ut intelligeret poenas infernales, quia alibi dicit: Vermes eorum non moriuntur, et ignis eorum nou exstinguetur. Quamobrem bestiae inter semetipsos nocent, dum de originali peccato non habent unde eis vindicta tribuatur.

De Creatione Hominis. DISCIPULUS.

(0257B)Ambrosius.--Et vidit Deus quod esset bonum, et ait: Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram, et fecit Deus hominem ad imaginem Dei (Gen. I). Hoc primum breviter discimus, non indifferenter accipiendum quod in aliis operibus dicitur: dixit Deus, Fiat, hic autem dixit Deus: Faciamus.

MAGISTER.

Ad insinuandum, ut ita dicam, pluralitatem personarum, propter Patrem et Filium et Spiritum sanctum, quam tamen Deitatis unitatem intelligendam statim admonuit dicens: Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei (Ibid.), quod ita dictum est, tanquam diceret: Fecit Deus hominem ad imaginem suam. Hic etiam illud non est praetereundum, quia cum dixisset: Ad imaginem nostram, statim subjunxit: Et habeat potestatem piscium maris et caeterorum animalium rationis expertium, ut videlicet intelligamus hominem in eo ad imaginem Dei factum, in quo irrationabilibus (0257C)animalibus antecellit. Id autem est ipsa ratio exorta, vel mens, vel intelligentia. Licet enim subtilissime disseratur ipsam mentem hominis, in qua factus est homo ad imaginem Dei, quamdam scilicet rationalem vitam distribui in aeternae contemplationis veritatem, et in rerum temporalium administrationem, atque ita fieri quasi masculum et feminam illa parte consulente, illa obtemperante: in hac tamen non recte dicitur imago Dei, nisi illud quod inhaeret contemplandae incommutabili Veritati, in cujus rei figura Paulus apostolus virum tantum dicit imaginem et gloriam Dei.

Isidorus.--Et fecit Deus hominem ad imaginem suam (Ibid.), id est, ad aeternitatem et immortalitatem; ad similitudinem vero ut intellectum mentis habuisset, non ut animalia quae nesciunt discernere inter bonum et malum.

DISCIPULUS

Augustinus. --Quid sibi vult intelligi, quod legitur (0257D)in Genesi: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Ibid.)?

MAGISTER.

In mente scilicet, id est, in ratione et intelligentia, ipsa itaque mens, dum cogitat ea quae aeterna sunt, imago Dei dicenda est: cogitando aeterna, vir est, sicut dicit apostolus Paulus: Vir non debet velare caput suum, cum sit imago gloria Dei (I Cor. VII), id est, quantumcunque se extenderit in id quod aeternum est. Tanto magis inde formatur ad imaginem Dei, et ideo non est cohibenda ut se inde contineat ac temperet; quando vero ea agit vel cogitat quae sunt temporalia, mulier appellatur, tunc non est dicenda imago Dei, et propterea debet velare caput suum, ne nimium sit ad inferiora progressio, ne cum licita agat, illicita concupiscat.

Et creavit Dominus Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos (Gen. I).

(0258A)DISCIPULUS.

Quid est enim quod feminam dicit creare cum masculo, quae adhuc formata non erat?

MAGISTER.

Quia de Adam processura erat. Sic etenim in semente arboris multa occultantur. Primo igitur in radice figitur, deinde in qualitate arboris, postea in effusione ramorum, et exinde in viriditate foliorum, et caetera. Ita et femina in corpore Adae latebat, quia de costa ejus fabricata fuit. Sequitur:

Et benedixit eis dicens: Crescite et multiplicamini et replete terram; et subjicite eam et dominamini piscibus maris, et volatilibus coeli, et universis animantibus quae moventur in terra (Ibid.).

DISCIPULUS.

Quare homo istam benedictionem accipere meruit?

MAGISTER.

(0258B)Ne inculpari videretur in procreandis filiis, ut declararet nullum exinde peccatum habere, si legitime nuberent.

DISCIPULUS.

Si ergo Adam talis est creatus, ut immortalis permaneret, cur eis dicitur: Crescite et multiplicamini?

MAGISTER.

Hoc namque intelligendum, quia non secundum concupiscentiam carnis, neque ulla mala voluntate debuerunt filios procreare; nec sicut nunc in dolore pariunt filios, sed sicut quisque imperat membra sua aliquid exercere, vel manum in operando, vel pedem in ambulando, ita et illi debuerunt in paradiso fetus procreare.

DISCIPULUS.

Si autem sic debuerunt procreare fetus, quid est (0258C)quod in paradiso, antequam projecti fuissent, non coierunt simul ut filios procrearent?

MAGISTER.

Quia mox creata mulier transgressa est, et de alta immortalitate in ima profundi projecta est.

DISCIPULUS.

Quomodo igitur corpora illorum mutari debuerant, si illi immortales permanerent?

MAGISTER.

Id intelligendum, quia si non peccassent, mori omnino non potuissent; sed corpora illorum sine mortalitate, postquam numerus ille impletus fuisset, juxta numerum angelorum in melius commutari debuerunt.

DISCIPULUS.

Augustinus. --Primus homo mortalis factus est an immortalis?

(0258D)MAGISTER.

Mortalis secundum alia, et immortalis secundum alia. Tale ergo corpus habebat primus homo, quale et nos, sed sine peccato. Non enim habebat legem in membris suis repugnantem legi mentis suae (Rom. VII), quod utique meruit post praevaricationem. Igitur animale corpus habuit Adam, sed ut non senesceret nec deficeret per illius ligni virtutem, quo sustentabatur, quod in paradiso vitae nomen acceperat. Quapropter si Dei praeceptum servasset, obedientiae merito in illud corpus spiritale, quale sanctis in resurrectione promittitur postmodum commutandum; ac per hoc poterat non mori, si Dei piae obedientiae cohaesisset; non enim sic factus fuerat, ut non possit mori, sicut et caeterae naturae, quae omnino mori non possunt, sed ita, ut obedientia immortalem, inobedientia mortalem faceret.

(0259A)DISCIPULUS.

Si Adam immortalis, aut mortalis fuit; et si mortalis, quomodo immortalis; et si animalis, quomodo spiritalis? aut quare cum caeteris animalibus in commune cibum sumpsit?

MAGISTER.

Mortalis erat, et immortalis. Mortalis erat, quia potuit mori; immortalis, quia potuit non mori. Quia si non peccasset, mori omnino non potuisset; postquam autem peccavit, mortalis factus est. Iterum. Mortalis erat, et immortalis: mortalis erat sua conditione; immortalis Dei beneficio, quod ei praestabatur a ligno vitae; a quo ligno cum peccasset, projectus est, ut potuisset mori.

DISCIPULUS.

Quid ergo est, quod nos qui per Christum renati sumus immortalitatem non accepimus, quam Adam habuit ante peccatum?

(0259B)MAGISTER.

Non enim hoc accepimus, quod in Adam perdidimus, id est, corpus animale; sed tanto melius accepimus, quanto spiritalis corporali praeponitur. Unde ait Apostolus: Seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale (I Cor. XV). Non enim recepimus immortalitatem corporis spiritalis, sed recepimus justitiam, de qua per peccatum lapsus est Adam. De qua etiam dicit Apostolus: Renovamini igitur spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est, in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV). Renovabitur igitur a vetustate peccati non in pristinum corpus animale in quo fuit Adam, sed in melius, id est, in corpus spiritale, cum efficimur aequales angelis Dei coelesti habitatione. Renovabimur etiam spiritu mentis nostrae secundum imaginem ejus qui creavit nos, quam peccando perdidit Adam. Renovamur etiam carne, cum hoc corruptibile induetur incorruptionem, et mortale hoc (0259C)induerit immortalitatem, ut sit spiritale corpus in quod nondum mutatus est Adam, sed mutandus erat quia in corpore portamus imaginem terreni hominis, in mente autem imaginem coelestis (I Cor. XV). Unde iterum ait Apostolus: Si est corpus animale, et spiritale, sicut scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sed non primum quod spiritale est, sed quod animale, deinde quod spiritale. Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni (Ibid.). Induamus et imaginem ejus qui de coelo est, imaginem autem terreni hominis ab ipso exordio humani generis induimus; imaginem vero coelestis hominis nunc ex fide portamus, quam habere in resurrectione credimus.

DISCIPULUS.

Quare non benedixit arbores et herbas, sed hominem (0259D)et animalia?

MAGISTER.

Ideo namque ista benedixit propter propagandi prolem, aut propter sexum masculini et feminini, aut quia arbores sensum non habent sentiendi vel intelligendi, animalia sentiunt, et non intelligunt, homo quidem sentit et intelligit: ideo arboribus non dixit: Crescite et multiplicamini (Gen. I).

DISCIPULUS.

Dixitque eis Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, usque, Et factum est ita. Viditque Deus cuncta quae fecit, et erant valde bona (Ibid.). Cum Deus omnia bona creaverit, nihilque sit quod non ab illo sit conditum, unde malum?

MAGISTER.

Augustinus. --Malum natura non est, sed privatio (0260A)boni hoc nomen accepit. Denique bonum potest esse sine malo, malum non potest esse sine bono. Non potest esse malum ubi non fuerit bonum; ac per hoc dicimus et angelum bonum, et angelum malum, et hominem bonum, et hominem malum. Sed bonum quod angelus, malum quod vitiosus. Bonum quod homo, malum quod vitiosus. Ideoque quando dicimus bonum, naturam laudamus; quando dicimus malum, non naturam, sed vitium quod est bonae naturae reprehendimus. Sequitur:

Factumque vespere et mane dies sextus. Igitur perfecti sunt coeli et terra et omnes ornatus eorum (Gen. I, II).

Incipit de die septima. Hieronymus.--Et complexit Deus die sexta opera sua quae fecit (Gen. II). Pro die sexta in Hebraeo diem septimam habet. Arctabimus igitur Judaeos, qui de otio Sabbati gloriantur, quod jam tunc in principio Sabbatum dissolutum sit, dum Deus operatur in (0260B)Sabbato complens opera sua in eo, et benedicens ipsi diei, quia in illo universa compleverit.

DISCIPULUS.

Benedixit, inquit, die septimo, et sanctificavit illum. Cur benedixit diem septimum, in quo nihil creavit?

MAGISTER.

Ne forte indigens apparere videretur, sicut homo post laborem fessus dicit: Deo gratias, quia perfeci opus meum. Non enim Dominus ita fecit, sed benedixit diei, in quo nihil creavit, ut demonstraret, quod ei nullus fuit labor cuncta creare, quia tantum dixit Deus: Fiat, et facta sunt (Psal. XXXII), et ideo ipse in die septimo requievit, ut nos in ipso faceret requiescere.

DISCIPULUS.

Augustinus. --Cum requies non sit nisi post laborem, (0260C)cur Deus requiescere dicitur? an et ipse opere fatigatus est ut requiescere diceretur?

MAGISTER.

Non in aliqua creatura tanquam ejus bona indigens requievit Deus, sed in seipso. Denique non in aliquo dierum, sed post sexti diei opera requiescere legitur. Unde liquido apparet nullam creaturam Deum per indigentiam, sed sola bona voluntate fecisse. Quod si in aliqua creatura requiesceret, aliquam creaturam indigens fecisset. Ergo quia nullam creaturam indigens fecit, in nulla requievit creatura. Nam quod dicit Scriptura, requievisse Deum in die septima ab omnibus operibus suis, quae fecit, hoc intelligi posse arbitror, quod non ipsa bona indigens, quod sit beatior, requieverit, sed ipsum diem septimum, id est, angelicam naturam adduxisse ad requiem suam, ut viderent scilicet in Deo, sicut omnem formandam creaturam, ita et illud videretur, (0260D)quod nullam creaturam per indigentiam fecisset, sed sola bonitate, hoc enim arbitror posse intelligi requiem Dei. Intelligitur et aliter requies Dei, id est cum nos bona opera requiescere facit secundum illum modum quem Deus dicit ad Abraham: Nunc cognovi quod timeas Deum (Gen. XXII), id est, cognoscere te feci, ita et hic intelligitur requiescere Deus, cum sanctis suis requiem praestat. Item aliter. Requiescere Deus dicitur a condendis novis creaturis, quia post editionem sex dierum operum, nullam deinceps condidit creaturam. Nam quod ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. (Joan. V), non novam condens creaturam intelligitur, sed quam condidit administrandam, ut Junilius. Septimo die requievisse dicitur Deus non a creando, cum quotidie ex ejus dispositione ac providentia omnis creatura renovetur, ut constet; sed hoc significatum est, quod post illos sex dies nullam mundo incognitam substantialem speciem aut naturam novam, (0261A)inexpertamque creaverit. Dies namque iste est primus, ipse est secundus, ipse est novissimus, quia repetitio est septimi diei.

DISCIPULUS.

Quare non benedixit diem, in quo lucem angelicam creavit, vel illum in quo omnia perfecit?

MAGISTER.

Non enim sanctificans diem, in quo hoc facere inchoavit, neque eum in quo hoc perfecit, ne illis vel faciendis, vel factis, actio ejus gaudium fuisse videretur; sed eum in quo ab ipsis in semetipso requievit, et nobis eam per diem septimum ostendit. Ipse tamen illa requie nunquam caruit, sed significans non percipere requiem suam, nisi post perfectionem operis. Et ideo in hac die vesperam non successisse cognoscitur, quia requies nostra in perfectionem operis sine fine in gaudio erit. Sequitur:

Istae generationes coeli et terrae quando creatae sunt (0261B)in die quo fecit Dominus Deus coelum et terram, et omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis, priusquam germinaret.

DISCIPULUS.

Inquirenda est ratio, si ista omnia in uno die facta fuerunt, aut per sex dies, sicut Scriptura commemorat; et si per sex dies facta fuerunt, quomodo ergo sancta Scriptura vera est quae dicit: Qui vivit in aeternum creavit omnia simul (Eccli. XVIII).

MAGISTER.

Ille namque secundum substantiam rerum simul omnia creavit. Nam secundum speciem formae, non simul creavit omnia. Nam sicut mater infantem nutriens in gremio suo exspectat ut convalescat, ita Dominus tarditatem humani ingenii exspectavit. Nam in principio apud illum cuncta creata fuerunt, sed non statim in speciem venerunt. Quando vero dixit. In principio creavit Deus coelum et terram (Gen. I), (0261C)tunc omnia, sicut diximus, apud ipsum facta sunt, quaecunque de coelo et terra oritura fuerunt, quamvis per sex dies secundum speciem dividere voluisset. Sicut dicit quarto die sidera in coelo posuisse, tamen primo die apud ipsum in coelo facta sunt, quae die quarto in speciem venerunt. Quia sicut in grano sementis multa occultantur, radix, cortex, folia, fructus, vel multa alia quae de ipsa arbore veniunt, ita apud Deum ista omnia prius occultabantur, quae postea in speciem venerunt.

DISCIPULUS.

Ergo si simul omnia creavit, quomodo verum est, quod legitur: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V)

MAGISTER.

Perspiciat peritia tua, quia quamvis tunc creasset omnia simul, quotidie tamen gubernat in rigando, in plantando, in aedificando, vel in caeteris rebus. Nam (0261D)sicut homo qui agrum exercet, si illum dimittit, incultus remanet, ita et mundus a Deo creatus, sine Dei gubernatione esse non potest, secundum Apostolum Paulum: Neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed Deus qui incrementum dat (I Cor. III). Alii enim istos septem dies septem dona gratiae Spiritus sancti intelligere volunt, id est, Spiritum sapientiae et intellectus, Spiritum consilii et fortitudinis, Spiritum scientiae et pietatis, et Spiritum timoris Domini (Isai. XI). Dicunt namque per Spiritum sapientiae fecisse Deum coelum et terram, per Spiritum intelligentiae fecisse firmamentum, et separare aquas ab aquis; per Spiritum consilii segregare aquas ab arida, et germinare terram fecisse; per Spiritum fortitudinis posuisse luminaria in firmamento coeli, ut dividerent diem ac noctem; per Spiritum scientiae ornare aquas de reptilibus, et aerem de volatilibus; per Spiritum pietatis vestire terram de animalibus, et hominem creare, et caetera quae nascuntur; (0262A)per Spiritum timoris Domini die septimo opus suum sanctificasse. Ita et nos debemus ista septem dona sancti Spiritus in nobis imitari. Per Spiritum namque sapientiae coelum et terram facere, id est coelestia meditari, et terrena derelinquere, vel lucem a tenebris separare, id est, opera nostra perfecta a tenebris pravorum operum. Per Spiritum intelligentiae debemus facere firmamentum inter aquas inferiores et superiores, id est, disciplinam sanctam inter vitia et virtutes, ut non declinemus ad vitia. Per Spiritum consilii debemus aquas separare ab arida, id est, homines reprobos ab anima sitienti verbum Dei. Per Spiritum fortitudinis debemus ponere luminaria in firmamento coeli, id est, dilectionem proximi, quia dixit sanctus Joannes: Qui odit fratrem suum, in tenebris est (I Joan. II). Per Spiritum scientiae debemus aquas ornare de reptilibus, etc., id est, de arca cordis nostri vocem ad coelum mittere. Sicut pisces pinnulis suis in altum saltum tribuunt, et volucres (0262B)coeli in aere volitant, ita et nos sensum nostrum ad superiora levare oportet. Per Spiritum pietatis debemus facere serpentes et pecora, et caetera, id est, ut simplicitatem ac prudentiam habeamus discernendi inter bonum et malum, et fructum bonorum operum agentes, qualiter valeamus imitari exempla sanctorum, vel ipsam veritatem, ad cujus imaginem facti sumus. Per Spiritum timoris Domini debemus requiescere in requie vitae aeternae, quia initium sapientiae timor Domini est (Psal. CX).

DISCIPULUS.

Istae generationes coeli et terrae, quando creatae sunt in die quo fecit Dominus coelum et terram, superius septem dies numerati sunt, nunc unus dies dicitur, quo fecit Deus coelum et terram, et omne virgultum agri, et omnem herbam regionis (Gen. II)

MAGISTER.

Hujus diei nomine secundum prophetiam omne (0262C)tempus hujus vitae significatur, in quo coelum et terra factum est, id est, in quo creaturae visibiles disponuntur, administrantur atque existunt. Hinc est quod Moyses et distincte per dies singulos condita omnia retulit, et tamen simul omnia creata subjunxit, dicens: Istae generationes coeli et terrae, quando creatae sunt, in die quo fecit Dominus Deus coelum et terram, et omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis (Ibid.). Qui enim diversis diebus creatum coelum et terram, virgultum herbamque narraverat, nunc uno die factum manifestat, ut liquido ostenderet quod creatura omnis simul per substantiam exstitit condita, quamvis non simul per speciem processit. Sequitur:

Non enim pluerat Dominus super terram; et homo non erat, qui operaretur terram; et fons ascendebat de terra, irrigans universam faciem terrae (Ibid.).

DISCIPULUS.

Augustinus. --Si universam terram rigabat, ergo (0262D)et montes rigabat, quia montes utique terra sunt. Si montes rigabat, diluvium erat. Et quomodo terra germinaverat herbam virentem, et facientem semen, aut quomodo homo habitabat in terra, si universam terram aqua tegebat.

MAGISTER.

Fons positus est singularis pro plurali numero, hoc enim si sollicite requiras, in Scripturis sanctis frequenter reperies. Habes nempe in psalmo: Misit in eos muscam caninam, et comedit eos, et ranam, et exterminavit eos (Psal. LXXVII), dum utique nec una musca nec una rana fuerint. Et alibi: Venit locusta (Psal. CIV). Non ait, Locustae, sed Locusta. En habet singularem numerum pro plurali, secundum illud quod ait nobilissimus poetarum: Uterumque armato milite complent. Porro autem propter unitatem naturae dictum est fons, ut in eo omnes fontes intelligamus, qui sunt in terra, quia quodammodo omnes (0263A)ex unius abyssi natura emanant. Nam quod ait: Irrigabat universam faciem terrae, non totam terram rigabat, sed partem, a toto enim partem significant, quemadmodum dicimus Christus mortuus est, Christus resurrexit, cum non mortuus fuerit et resurgeret nisi secundum carnem. Aut, ut Ambrosius ait: « fons appellatus est, qui, accepto humoris adjutorio, irrigabat universam superficiem terrae; » aut postquam paradisus plantatus, restagnata est illa abruptio aquarum. Et ille fons divisus est per rivulos ad irrigandam universam faciem terrae, sicut nunc vidimus ire aquas per alveos fluminis, alveosque rivorum et ex eorum excessu vicina perfundere loca; sic et tunc quasi de uno fonte multi processerunt, aut unus fons appellatus est, et in quodam sinu terrae occultatur, et inde omnes fontes parvi et magni progrediuntur.

DISCIPULUS.

Quid est enim quod fons iste manifeste non invenitur, (0263B)qui irrigare videatur universam faciem terrae?

MAGISTER.

Forsitan pro peccato primi hominis parentis nostri Adam iste fons abstractus est, ut auferret ubertatem a terra, et majorem laborem exerceret humanum genus.

Item alibi Isidorus.--Fons ascendebat de terra irrigans universam faciem terrae (Gen. II). Terra mater Domini, virgo Maria rectissime appellatur, de qua scriptum est: Aperiatur terra, et germinet Salvatorem (Isai. XLV). Quam terram irrigavit Spiritus sanctus, qui fontis et aquae nomine in Evangeliis significatur. De inspiratione hominis.

DISCIPULUS.

Formavit igitur Dominus hominem de limo terrae (Gen. II). Primo enim quod de limo terrae Deus hominem finxit, solet habere quaestionem qualis ille (0263C)limus fuerit, vel qua materia nomine limi significata sit, quod quaeso mihi quoque aperias.

MAGISTER.

Solent enim inimici veterum Librorum omnia carnaliter intuentes, et propterea semper errantes, etiam hoc mordaciter reprehendere, quod de limo Deus hominem finxit. Dicunt enim: Quare de limo fecit Deus hominem? an defuerat ei melior et coelestis materia unde hominem faceret, ut de labe terrae naturam fragilem mortalemque formaret? Non intelligentes primo, quam multis significationibus vel terra vel aqua in Scripturis ponatur. Limus enim aquae et terrae commistio est. Diximus enim tabidum et fragile, et morti destinatum, corpus humanum, post peccatum, esse coepisse. Non enim in nostro corpore isti exhorrescunt, nisi mortalitatem quam damnatione meruimus. Quid autem mirum aut difficile Deo, etiam si de limo istius terrae hominem fecit; tale tamen corpus ejus efficere, quod corruptioni (0263D)non subjaceret, si homo praeceptum Domini custodiens peccare noluisset? Si enim speciem coeli ipsius de nihilo, vel de informi materia dicimus factam, qui omnipotentem artificem credimus, quid mirum si corpus quod de limo qualicunque factum est, potuit ab omnipotenti artifice tale fieri, ut nulla molestia, nulla indigentia cruciaret hominem ante peccatum, et nulla corruptione tabesceret? Itaque superflue quaeritur unde homini corpus Deus fecerit, si tamen nunc de corporis formatione dicitur. Sic enim nonnullos nostros intelligere accepi, qui dicunt: Posteaquam dictum est: Finxit Deus hominem de limo terrae, propterea non additum Ad imaginem et similitudinem suam, quomodo nunc de corporis formatione dicitur. Tunc autem homo interior significabatur, quando dictum est: Fecit Deus hominem ad imaginem Dei; sed etiam si nunc quoque hominem ex corpore et anima factum intelligamus, ut non alicujus novi operis inchoatio, sed prius breviter insinuati diligentior (0264A)retractatio isto sermone explicetur. Si ergo, ut dixi, hominem hoc loco ex corpore et anima factum intelligamus, non absurde ipsa commistio limi nomen accepit. Sicut enim aqua terram colligit, et conglutinat, et continet, quando ejus commistione limus efficitur, sic anima corporis materiam vivificando in unitatem concordem conformat, et non permittit labi et resolvi.

DISCIPULUS.

Augustinus. --Quaeri autem merito potest, causales illae rationes quas mundo indidit, cum primum simul omnia creavit, quomodo sint institutae, utrum et quemadmodum vidimus cuncta nascentia, et fruticum vel animalium in suis conformationibus atque incrementis sua pro diversitate generum diversa spatia peragerent temporum, aut quemadmodum creditur factus Adam sine ullo progressu incrementorum virili aetate continuo formaretur, sicut aqua in vinum conversa, et virga in serpentem.

(0264B)MAGISTER.

Sed cur non utrumque illas credimus habuisse, ut hoc ex eis futurum esset, quod facturo placuisset: nam multa secundum inferiores causas futura sunt, sed si ita sunt, et in praescientia Dei vere futura sunt. Si autem ibi aliter ita potius futura sunt, sicut ibi sunt, ubi qui praescit falli non potest. Nam futura dicitur senectus in juvene, sed tamen futura non est, si ante moriturus erit, hoc autem ita erit sicut se habent aliae causae, sive mundo contextae, sive praesentia reservatae. Nam secundum quasdam futurorum causas moriturus erat Ezechias, cui Deus addidit quindecim annos ad vitam, id utique faciens, quod ante constitutionem mundi se facturum esse praesciebat, et in sua voluntate servabat. Ibi enim erat non solum, ut ita Adam fieri possit, verum etiam ut ita eum fieri necesse esset; tamen non facit Deus contra causam, quam sine dubio volens praestituit, quam contra suam voluntatem non facit. Si autem (0264C)non omnes causas in creatura primitus condita praefixit, sed aliquas in sua voluntate servavit, non sunt quidem illae quas in sua voluntate servavit ex istarum quas creavit necessitate pendentes. Non tamen possunt esse contrariae, quas in sua voluntate servavit, quia Dei voluntas non potest sibi esse contraria. Istas ergo sic condidit, ut ex illis esse illud cujus causae sunt possit, sed non necesse sit. Illas autem sic abscondit, ut ex eis esse necesse sit hoc quod ex istis fecit, ut esse possit. Sequitur.

Item Augustinus.--Et flavit in faciem ejus flatum vitae (Gen. II).

DISCIPULUS.

Quomodo istum flatum recipimus, si Deus incorporeus est?

MAGISTER.

Hoc manifeste sciendum, quia sicut non manibus corporis finxit, ita nec faucibus labiisve sufflavit. (0264D)Credendum tamen est, atque intelligendum, neque ullo modo dubitandum quod recta fides habet, animam sic esse a Deo tanquam rem quam fecerit, non tanquam naturae, cujus ipse est, sive genuerit, sive quoquo modo pertulerit. De revolutionibus autem animarum quomodo se habeat vel non habeat philosophorum opinio, catholicae tamen fidei non convenit credere animas pecorum in homines aut hominum in pecora transmigrare. Nam illa quae feruntur accidisse, ut quidam quasi recordarentur, in quorum animalium corporibus fuerunt, aut falsa narrantur, aut ludificationibus daemonum hoc in eorum animis factum est. Si enim contigit in somnio ut fallaci memoria quasi recordaretur se homo fuisse quod non fuit, aut egisse quod non egit, quid mirum si quodam Dei justo occultoque judicio sinuntur daemones in cordibus etiam vigilantium tale aliquid posse. Manichaei autem, qui se Christianos vel putant vel putari volunt, in hac opinione translationis (0265A)vel revolutionis animarum eo sunt illis gentium philosophis, vel si qui alii vani homines hoc putant, deteriores et detestabiliores, quod illi animae naturam a Dei natura discernunt. Isti autem cum aliud nihil dicant esse animam quam ipsam Dei substantiam, atque id omnino quod Deus est, non trepidant eam tam turpiter commutabilem dicere, ut nullum sit herbae seu vermiculi genus ubi eam non esse commistam, vel quo revolvi non posse mirabili opinentur insania. Proinde, quoniam pars cerebri anterior, unde sensus omnes distribuuntur, ad frontem collocata est, atque in facie sunt ipsa quasi organa sentiendi, ideo scriptum arbitror, quod in faciem Deus sufflaverit hominis flatum vitae. Anterior pars posteriori merito praeponitur, quia et ista ducit illam. Sequitur: Et ab ista sensus, ab illa motus est, sicut consilium praecedit actionem, et quomodo corporalis motus qui sensum sequitur sine intervallis temporum nullus est. Agere autem intervalla temporum spontaneo motu, nisi per adjutorium memoriae non (0265B)valemus. Ideo tres tanquam ventriculi cerebri demonstrantur: unus anterior ad faciem, a quo sensus omnis. Alter posterior ad cervicem, a quo motus omnis. Tertius inter utrumque, in quo memoriam vigere demonstrant, ne cum sensum sequitur motus, non connectat homo quod faciendum est, si fuerit quod facit oblitus. Unde ergo sit ipsa, id est, de qua velut materia Deus hunc flatum fecerit, quae anima dicitur? Dum quaeritur, nihil corporeum debet occurrere. Sicut enim Deus omnem creaturam, sic anima omnem creaturam corpoream naturae dignitate praecellit. Per lucem enim et aerem, quae in ipso quoque mundo praecellentia sunt corpora, magisque habent faciendi praestantiam, quam patiendi corpulentiam, sicut humor et terra tanquam per ea quae spiritui similiora sunt, corpus administrat. Nuntiat enim aliquid lux corporea, cui autem nuntiat non est hoc quod illa; et haec est anima, cui nuntiat, non illa quae nuntiat; et cum affectiones corporis moleste (0265C)sentit, actionem suam qua illi regendo adest, turbato ejus temperamento, impediri offenditur. Et haec offensio dolor vocatur, et aer qui nervis infusus est paret voluntati, ut membra moveat, non autem ipse voluntas est. Namque aliud esse animam, alia haec ejus corporalia ministeria vel vasa, vel organa, vel si quid aptius dici possunt. Hinc evidenter elucet quod plerumque se vehementi cogitatione intentione avertit ab omnibus, ut prae oculis patentibus recteque valentibus multa posita nesciat. Nam et obliviscitur aliquando, et unde veniat, et quo eat, et transit imprudens villam quo tendebat, natura sui corporis sana, sed sua in aliud avocata. Omne quippe corpus in omne corpus mutari posse credibile est; quidlibet autem corpus mutari posse in animam, credere absurdum est. Illud ergo videamus, utrum forsitan verum esse possit, quod certe humanae opinioni tolerabilius mihi videtur, Deum in illis primis operibus qui simul omnia creavit, etiam animam (0265D)creasse, quam suo tempore membris ex limo formati corporis inspiraret, cujus corporis in illis simul conditis rebus rationem creasse causaliter, secundum quam fieret, cum faciendum esset corpus humanum. Nam neque illud quod dictum est, ad imaginem suam, nisi in anima, neque illud quod dictum est, masculum et feminam, nisi in corpore recte intelligimus. Credatur ergo si nulla Scripturarum auctoritas seu veritas contradicit, hominem ita factum sexto die, ut corporis quidem causalis in elementis mundi, anima vero jam ipsa crearetur, sicut cum primus conditus est dies, et creata lateret in operibus Dei, donec eam suo tempore sufflando, hoc est inspirando formato ex limo corpori insereret. Quod si ita est, fatebimur non in eo rerum genere animam primitus creatam, ut esset praescia futuri operis sui, vel justi, vel iniqui; neque enim ex his tantum laudandus est Deus, quibus praescientiam dedit, cum recte laudetur etiam quia pecora creavit, quibus est natura humana (0266A)praestantior, etiam in ipsis peccantibus; natura quippe hominis ex Deo est, non iniquitas qua se ipse involvit male utendo liberiore arbitrio, quod tamen si non haberet in natura rerum, minus excelleret. Cogitandus est quippe homo juste vivens, etiam non praescius futurorum, et ita vivendum est excellentia voluntatis bonae, quam impediatur ad recte vivendum, et qui placendum quod ignarus futuri vivit ex fide. Hujusmodi ergo creaturam quisquis nolit esse in rebus, contradicit Dei bonitati; quisquis autem poenas eam non vult luere pro peccatis, inimicus est aequitati. His enim omnibus divinae Scripturae testimoniis, quam esse veracem, nemo dubitat, nisi infidelis et impius. Ad illam sententiam ducti sumus, ut diceremus Deum ab exordio saeculi primum simul omnia creasse. Quaedam conditis jam ipsis naturis, quaedam praeconditis causis, sicut non solum praesentia, verum etiam futura fecit Omnipotens, et ab eis factis requievit, ut eorum deinceps administratione atque regimine crearet etiam ordines temporum (0266B)et temporalium. Nunc tamen quam Deus inspiravit homini sufflando in ejus speciem, nihil confirmo, nisi quia ex Deo sic est, ut non sit substantia Dei, et sit incorporea, id est, non sit corpus, sed spiritus; non de substantia Dei genitus, nec de substantia Dei procedens, sed factus a Deo, nec ita factus, ut in ejus naturam natura ulla corporis vel irrationalis animae verteretur.

Reliquae Quaestiones de natura animae. DISCIPULUS.

Insufflavit in faciem ejus spiraculum vitae (Gen. II). Per spiraculum vitae quid intelligere debemus?

MAGISTER.

Hoc est animam facere, sicut per Isaiam dicitur: Species ex me procedit, et omnem flatum ego feci (Isai. LVII).

DISCIPULUS.

(0266C)Quid est enim quod anima, quae innocens creata est, in corpus introivit, quod Deus praesciebat peccaturum?

MAGISTER.

Absit hoc recipiendum, ut propterea anima creata fuisset, ut in corpus quod Deus praesciebat peccaturum introisset, et ad hoc reservata esset, quia si sic esset, Deus auctor peccati fuisset. Sed non est ita. Magis autem intelligendum atque recipiendum, quod Deo inspirante ipsa voluntaria introisset in corpus administrandum ipsum, quia per animam sentitur corpus; quia si anima non est, corpus mortuum est.

DISCIPULUS.

Quid ergo est anima? aut si est aliqua res, unde animae fiant, quid ipsa est? quid nomen ejus? quae species? quem usum in rebus conditis tenet? vivit, an non? Si vivit, quod confert universitatis affectibus? (0266D)beatamne vitam ducit, an miseram? Quid est ergo anima? coelum non est, neque terra, neque aer, neque ignis, non aqua, non Deus, non sidera, non visus, non auditus, non gustus, vel caetera, quod enumerare longum est, quae in coelo sunt, et in terra. Unde ergo est anima?

MAGISTER.

Anima ex Deo data est, et ex nihilo facta: quia homo qui de terra factus est, in terram revertitur: similiter nives et procellae, quae ex aqua fiunt, et aer sumit de terra, in aquam revertuntur. Et iterum de terra, ex qua sumpta sunt in aere: anima vero non habet ullum elementum, ad quod revertatur, nisi ad creatorem suum postquam de corpore exierit, ut ipso moderante recipiat quod meretur.

DISCIPULUS.

Inquirenda est ergo ratio unde homini anima veniat, quando nascitur.

(0267A)MAGISTER.

Alii dicunt quod sicut caro de carne nascitur, ita anima de anima nascatur. Sed hoc Scriptura non narrat ullo loco, unde anima homini veniat, quando natus est; neque de ipsa anima mulieris, quomodo edita fuisset, sicut narrat de carne, quomodo facta est. Alii vero melius sentiunt, quod unicuique homini anima a Deo data sit, quando natus est, sicut in Isaia scriptum est: Spiritus ex me procedit, et omnem flatum ego feci, id est, omnem animam. Et sicut in Psalmo scriptum est: Qui finxit singillatim corda eorum. Et alii temerarie dicunt quod tunc animae omnium creatae fuissent, quando simul omnia fecit, et in quodam loco occultantur, donec homo natus sit, et tunc ei data sit anima ex Deo. Sed hoc non est in rebus nostris considerandum quid vel sinat, vel non sinat, quomodo anima data sit homini, quod Scriptura non narrat ullo loco. Nos non possumus discernere quod veritas tacuit, (0267B)et nihil aliud sonat Scriptura de hac re, nisi hoc tantum quomodo anima a Deo data sit.

DISCIPULUS.

Ergo Salvator noster unde habuit animam?

MAGISTER.

Non de Adam, sed unde Adam, id est ex Deo: quia quamvis de propagine peccati descenderit, tamen de propagine peccati non concepit, quia nec ipsa erat caro peccati, sed similitudo carnis peccati: non enim inde accepit reatum moriendi.

DISCIPULUS.

Et anima, quando de hoc corpore migraverit, est corporalis an incorporalis?

MAGISTER.

Incorporalis quidem est.

DISCIPULUS.

(0267C)Quomodo ergo portatur, si incorporalis est?

MAGISTER.

Incorporea quidem similis corporibus.

DISCIPULUS.

Et ubi portatur, ad locum corporeum an incorporeum?

MAGISTER.

Ad loca incorporea similia corporalibus.

DISCIPULUS.

Quaeritur ergo si potest anima absque corpore inter angelos in perpetua beatitudine consistere sine defectu. Quid ergo opus est ut iterum surgat corpus, ut illam tunc immortalem induat, quam nunc mortalem deposuit?

MAGISTER.

Inest quidem corporis administratio, quo detardatur (0267D)animus, ut non in illud summum pergat, donec consurgat corpus, ut quod nunc ei sarcinum est, tunc sit in gloria.

DISCIPULUS.

Quid ergo opus est ut parvuli, qui parentes habent Christianos patrem et matrem, iterum renascantur per aquam baptismatis?

MAGISTER.

Quia unusquisque in originali peccato nascitur, et nisi renatus sit per aquam baptismatis, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5).

De plantatione paradisi. Hieronymus in libro Quaestionum Hebraicarum ita: Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden contra orientem. Pro paradiso hortum habet, id est, gan. Porro Eden deliciae interpretatur. Pro quo Symmachus transtulit, paradisum florentem, nec non quod (0268A)sequitur, contra orientem, in Hebraeo mikedem scribitur, quod Aquila posuit ἀπὸ ἀρχῆς. Et nos ab exordio possumus dicere. Symmachus vero, ἐκ πρώτης: et Theodotion, ἐκ πρώτης. Quod et ipsum non orientem, sed principium significat. Ex quo manifestissime comprobatur quod priusquam coelum et terram faceret, paradisum ante condiderat. Sicut legitur in Hebraeo: Plantaverat autem Dominus Deus paradisum in Eden a principio.

Augustinus in Hexamero. --Et plantavit Deus paradisum in Eden ad orientem, et posuit ibi hominem, quem finxit. Non ignoro de paradiso multos multa dixisse, tres tamen de hac re quasi generales sunt sententiae. Una eorum qui tantummodo corporaliter paradisum intelligi volunt; alia eorum qui spiritaliter tantum; tertia eorum qui utroque modo et corporaliter et spiritaliter. Breviter ergo dicam, tertiam mihi fateor placere sententiam. Plantaverat ergo Deus paradisum in deliciis, hoc est, ad orientem, et posuit ibi hominem quem finxerat. Sic enim scriptum (0268B)est: quia sic factum est, ut quidam sapiens ait, quod in quodam loco iste paradisus plantatus est, ubi homo terrenus habitare potuit. Nam paradisus spiritaliter intelligitur, ubi nunc animae sanctorum de corpore exeuntes, pergunt, in cujus figuram iste paradisus plantatus fuit secundum rerum gestarum fidem. Illud plane quod sequitur: Et lignum vitae in medio paradisi, lignumque scientiae boni et mali, diligentius considerandum est, ne cogat in allegoriam, ut non ista ligna fuerint, sed aliud aliquid nomine ligni significet. Dictum est enim de sapientia, lignum vitae est amplectentibus eam. Verum tamen cum sit Jerusalem aeterna in coelis, etiam in terra civitas, qua illa significaretur, condita est: et Sara et Agar quamvis duo Testamenta significent, erant tamen etiam quaedam mulieres duae, et cum Christus per ligni passionem fluento spiritali nos irriget: erat tamen et petra qua aquam sitienti populo ligno percussa manavit. De qua dicitur: Petra autem erat (0268C)Christus. Non sicut ille vitulus saginatus qui minore filio revertente in epulas caesus est. Ibi quippe ipsa narratio figurarum est, non rerum gestarum figurata significatio, sed illud etiam in rebus gestis factum est: hoc autem tantum in figuris praedictum. Sic et sapientia, id est, ipse Christus lignum vitae est in paradiso spiritali, quo misit de cruce latronem: creatum est autem, quod eam significaret lignum vitae in paradiso corporali. Nec sine mysteriis rerum spiritalium corporaliter praesentatis voluit hominem Deus in paradiso vivere. Erat ergo et in lignis caeteris alimentum: in illo autem sacramentum, quid significans, nisi sapientiam, de qua sic dictum est: Lignum vitae est amplectentibus eam, quemadmodum de Christo diceretur: Petra manans est sitientibus eum. Illud quoque addo, quanquam corporalem cibum talem, tamen illam arborem praestitisse, quo corpus hominis sanitate stabili firmaretur: non sicut ex alio cibo, sed nonnulla inspiratione salubritatis (0268D)occulta. Profecto enim licet usitatus panis aliquid tamen amplius habuit, cujus una colliride homine Deus ab indigentia famis dierum quadraginta spatio vindicavit. Sequitur. Nunc videamus de ligno scientiae boni et mali, cur istud nomen acceperit, quia valde bona omnia Deus creavit. Id dignoscendum boni et mali quantum fuisset inter obedientiae bonum et inobedientiae malum, quia si inde transgressus esset, malum illi esset; si vero servasset praecepta conditoris sui, bonum illi fuisset, quoniam si transgressus non fuisset, experimentum poenae non didicisset.

DISCIPULUS.

Et fons ascendebat de loco voluptatis, ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita, vel in quatuor partes, quomodo intelligendum est?

MAGISTER.

Augustinus. --Ne quis ex hoc moveatur quod de his (0269A)fluminibus dicitur aliorum esse fontes novos, aliorum autem prorsus incognitos, cum id potius credendum sit quomodo locus ipse paradisi cognitione hominum est remotissimus, inde quatuor aquarum partes dividi, sicut fidelissima Scriptura testatur. Sed ea flumina, quorum fontes noti esse dicuntur, alicubi ipse sub terras, et post tractus prolixarum regionum locis aliis erupisse, ubi tanquam in suis fontibus non esse perhiberentur. Nam hoc solere nonnullas aquas facere quis ignorat.

Item Augustinus. --Flumen autem quod procedebat ex Eden, id est, ex deliciis, et voluptate, et epulis: quod flumen a Propheta significatur in psalmo, ubi ait: Torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXV, 9). Dividitur, inquit, in quatuor partes, et quatuor virtutes significat: prudentiam, fortitudinem, temperantiam, justitiam. Dicitur autem Phison, ipse est Ganges. Geon autem Nilus, quod etiam in Jeremia propheta animadverti potest. Nunc in aliis (0269B)nominibus appellantur, sicut nunc Tiberis dicitur fluvius, qui prius Albula dicebatur. Tigris autem et Euphrates etiam nunc eadem nomina tenent, quibus tamen nominibus virtutes, ut dixi, spiritales significantur, quod etiam ipsorum nominum interpretatio docet, si quis Hebraeam linguam vel Syram consideret. Sicut Jerusalem, quamvis sit visibilis et terrenus locus, significat tamen civitatem pacis spiritaliter: et Sion, quamvis sit mons in terra, speculationem tamen significat, et hoc nomen in Scripturarum allegoriis ad spiritalia intelligenda saepe tranfertur: et ille qui descendebat ab Jerusalem in Jericho, sicut Dominus dicit, et in via vulneratus, saucius et semivivus relictus est a latronibus (Luc. X, 30). Utique loca ista terrarum quamvis secundum historiam in terra inveniantur, spiritaliter cogit intelligi. Prudentia ergo, quae significat ipsam contemplationem veritatis, ab omni ore humano aliena, quia est ineffabilis, quam si eloqui velis, parturis eam potius quam paris: quia et ibi audivit Apostolus ineffabilia verba, (0269C)quae non licet homini loqui. Haec ergo prudentia terram circuit, quae habet aurum et carbunculum et lapidem prasinum, id est, disciplinam vivendi, quae ab omnibus terrenis sordibus quasi decocta enitescit sicut aurum optimum; et veritatem, quam nulla falsitas vincit, sicut carbunculi fulgor nocte non vincitur; et vitam aeternam, quae viriditate lapidis prasini significatur, propter virorem qui non arescit: fluvius autem ille, qui circuit terram Aethiopiam, multum calidam atque ferventem, significat fortitudinem calore actionis alacrem atque impigram. Tertius autem Tigris vadit contra Assyrios, et significat temperantiam, quae resistit libidini, multum adversanti consiliis prudentiae. Unde plerumque in Scripturis Assyrii adversariorum loco ponitur. Quartus fluvius, non est dictum contra quid vadit, aut quam terram circumeat. Justitia enim ad omnes partes animae pertinet, quia ipsa ordo et aequitas animae est, qua sibi tria ista concorditer copulantur: prima prudentia, (0269D)secunda fortitudo, tertia temperantia, et instituta copulatione atque ordinatione justitiae.

Recapitulatio de paradiso, fonte ac fluminibus et ligno vitae. Isidorus.--Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio. Paradisus Ecclesia est; sic enim de illa legitur in Canticis canticorum: Hortus conclusus est soror mea: a principio autem paradisus plantatur, quia Ecclesia catholica a Christo principe omnium condita esse cognoscitur. Fluvius de paradiso exiens, imaginem portat Christi, de paterno fonte fluentis, qui irrigat Ecclesiam suam verbo praedicationis, et dono baptismi. De quo bene per Prophetam dicitur, Dominus Deus noster fluvius gloriosus exsiliens in terram sitientem. Quatuor autem paradisi flumina, quatuor sunt Evangelia, ad praedicationem in cunctis gentibus missa. Ligna fructifera, omnes sancti sunt: fructus eorum, opera eorum. (0270A)Lignum vitae Sanctus sanctorum, utique Christus ad quem quisque si porrexerit manum, vivet in aeternum. Lignum autem scientiae boni et mali, proprium est voluntatis arbitrium, quod in medio est positum ad dignoscendum bonum et malum, de quo relicta gratia Dei gustaverit, morte moriatur. Sequitur:

Attulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum.

DISCIPULUS

Quid, rogo, operaretur, quid custodiret? paradisum, non aliud quid?

MAGISTER.

Ista scientia duplicem intelligentiam parit: sive enim operaretur homo paradisum, id est, in paradiso aliquid operaretur, non necessitate victus, sed delectatione operabatur, adhuc non peccaverat, nec ei terra spinas et tribulos germinaverat. ut in sudore faciei suae ederet panem suum. Hoc nempe (0270B)meruit post peccatum: ante peccatum igitur non indigentia, non necessitate, sed sola, ut diximus, voluntate operabatur paradisum per agriculturam, et custodiebat per disciplinam, non contra bestias, neque contra aliqua animalia paradisum custodiebat: sed sibi scilicet ne amitteret peccando quod custodire potuerat obediendo. Sive ipsum hominem ponens Deus in paradisum, ut operaretur et custodiret. Operaretur scilicet ut bonus esset, et custodiret ut tutus esset quolibet horum dicatur: sive homo operaretur paradisum per agriculturam, et custodiret per disciplinam, sive ipsum hominem Deus operaretur, ut bonus esset ac tutus quolibet horum intelligas rationem, habet juxta utrumque intellectum. Sequitur:

Praecepitque ei Dominus dicens: Ex omni ligno paradisi comede, de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas. In quacunque die comederis ex eo morte morieris.

(0270C)DISCIPULUS.

Augustinus. --Dum Deus minaretur homini mortem, die quo vetitum cibum tetigerit, cur non eodem die mortuus fuerit, sicut Scriptura dicit: In quacunque die comederis ex eo, morte morieris?

MAGISTER.

Quatuor esse mortes sancta Scriptura manifestissime ostendit. Prima mors est animae, quae suum deserit creatorem: cum enim deseruerit, peccat. Sine, inquit Dominus in Evangelio mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22). Ecce habes secundum animam sepelientes mortuos, et quos sepeliunt secundum carnem mortuos. Haec itaque sententia duas mortes manifestissime ostendit: unam animae, alteram corporum. Tertia solius est animae, quam dum ex hoc corpore exierit, patitur. Secundum illud quod in Evangelio de illo divite legimus: Pater Abraham, inquit dives, mitte mihi Lazarum, ut digito suo refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma (Luc. (0270D)XVI, 24). Quarta autem mors, cum anima receperit corpus, ut in ignem mittatur aeternum. Secundum illud quod Dominus in Evangelio de futuro judicio dicit: Ite in ignem aeternum, etc. (Matth. XXV, 11). Die itaque quo peccavit Adam, in anima mortuus est. Sicut enim corpus vivit ex anima, ita anima ut beate vivat, vivit ex Deo. Ergo defuncta anima Adae, jure dicitur mortua, ex qua tres postea secutae sunt mortes: ut enim haec subsequerentur prima praecessit, quia eo die quo peccavit Adam, in anima mortuus est.

DISCIPULUS.

Quomodo poterat mortem timere Adam, quam nullatenus sciebat?

MAGISTER.

Sicut enim nos scimus resurrectionem, quam nullam experti sumus nec vidimus, ita et ille sciebat mortem. Sciens igitur quod exiens anima a corpore (0271A)faciat mortem, et dum reversa fuerit in corpus suum, faciat resurrectionem (ecce scimus resurrectionem, quam nunquam experti sumus). Sic et ille sciebat, utique mortem non adhuc per experientiam, sed per scientiam. Sciebat quippe quid esset vivere, et per privationem vitae sciebat utique mortem. Sic sciuntur tenebrae per privationem lucis, et scitur silentium per privationem vocis: ita sciebat Adam mortem per privationem vitae. Sequitur:

Dixit quoque Deus: non est bonum esse hominem solum, faciamus ei adjutorium simile sui.

DISCIPULUS.

Augustinus. --Quomodo hoc intelligendum est?

MAGISTER.

Certe si a me quaeratur ad quam rem fieri oportuerit hoc adjutorium, nihil aliud probabiliter occurrit quam propter filios procreandos: sicut adjutorium semini est in terra, ut virgultum ex utraque (0271B)nascatur. Nec video quid prohibere potuerit ut essent eis etiam in paradiso honorabiles nuptiae, ut sine ullo inquieto ardore libidinis, sine ullo labore ac dolore pariendi fetus, ex eorum semine gigneretur: non ut morientibus parentibus filii succederent, sed ut illis qui genuissent, in aliquo formae statu manentibus, ex ligno vitae quod ibi plantatum erat corporalem vigorem sumentibus, et illi qui gignerentur ad eumdem producerentur statum, donec certo numero impleto si juste omnes obedienterque viverent, fieret in aeternam vitam commutatio. Sicut considerari potest et de Enoch, qui filiis genitis Deo placens non mortuus, sed translatus est. Cur ergo et Adam et Eva, si juste viventes, caste filios procreassent, non eis possint translatione non morte succedentibus cedere: quae cum ita sint, cur non credamus eos ante peccatum ita genitalibus membris ad procreandos filios imperare potuisse, sicut caeteris quae in quolibet opere anima sine ulla (0271C)molestia, et quasi pro ritu voluptatis movet, ut eo nutu imperarent membris quibus fetus exoritur quo pedibus cum ambulatur, ut neque cum ardore seminaretur, neque cum dolore pareretur. Nunc vero transgrediendo praeceptum, motum legis illius, quae repugnat legi mentis in membris conceptae mortis habere meruerunt. Et quid hac poena justius quam ut non ad omnem nutum serviat corpus, id est, famulus animae, sicut Domino suo detrectavit ipsa servire.

Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae, et universis volatilibus coeli, adduxit ea ad Adam, et reliqua.

DISCIPULUS.

Nunquidnam sic adduxit Deus ad Adam cuncta animalia, et universa volatilia coeli, quomodo adducunt aucupantes aut venantes ad retia, an forsitan vox de nube facta est jussionis quam intelligerent (0271D)tanquam rationalis animae, et ea audita nihilominus audierunt.

MAGISTER.

Non hoc acceperunt animalia aut volatilia, ut sint ratione capacia, per quam obedire possint creatori suo: in suo tamen genere obtemperant Deo, non rationali voluntatis arbitrio, sed sicut movet ille omnia temporibus opportunis, non ipse temporaliter amotus: movet itaque se ipsum sine tempore et loco, movet creatum spiritum sine loco temporaliter, movet creaturam corpoream temporaliter et localiter. Praecedit substantia, quae tantum temporaliter movetur: praecedit itaque sententia, quae nec temporaliter nec localiter movetur. Illa quae temporaliter movetur, id est, spiritus conditus, movet se ipsum per tempus sine loco, movetur corpus per tempus et locum: spiritus vero creator movet se ipsum sine tempore et loco. Igitur spiritus rationalis, qui est in hominibus, seu (0272A)irrationalis etiam, et visus movetur; sed rationalis habet intelligentiam, per quam judicare possit utrum visus consentiat an non consentiat: animalia vero aut volatilia non acceperunt hoc judicium, pro suo tamen genere atque natura visu aliquo tacta propelluntur. Unde angelica natura jussa Dei perficiens, movet visus omne genus animantium ducens, quo ille nescit. Si homines possunt nonnulla animalium genera mansueta facere, ita ut quasdam voluntates hominum facere videantur, quanto magis hoc angeli possunt?

DISCIPULUS.

Quae causa facit ut Deus, quem astruis moveri, non moveatur in tempore: aut spiritus creatus, qui movetur in tempore, non moveatur et loco?

MAGISTER.

Dominus qui instituit tempora, et est ante tempora, nihil in eo est praeteritum aut futurum, nullum (0272B)consilium novum, nullaque nova cogitatio: quia si scilicet sit, nova et accedens. Nam si accedit Deo aliquid, jam non est immutabilis. Igitur incommutabilis Deus est, nihil illi accedit, nulla nova cogitatio, nullum novum consilium: ideo non movetur in tempore. Spiritus vero conditus, sicut est angelorum, quanquam sine tempore contemplentur Dei aeternitatem et claritatem: quia ex tempore in inferioribus jussa Dei perficiunt, jure creduntur moveri in tempore. Corpora vero sua in locum movendum descendunt de coelo, et ascendunt in coelum: spiritus itaque hominum movetur in tempore, reminiscendo praeterita, futura exspectando, aliqua nova discendo. Neque enim cum recordor aliquam lectionem ac aliquam civitatem, sic commotus est spiritus meus cogitando, ut haec recordaretur ex tempore, ita motus est et loco. Quod si in loco movetur, an in coelo, an in terra movetur? quia sine coelo et terra nullus est locus. Ubi enim fuit ipse spiritus, in coelo (0272C)an in terra, ut videret ipsam lectionem vel ipsam civitatem? Ergo si in nullo loco vidit, ut recordaretur, in se ipso vidit: et quia initium habet, cogitatio est omne quod initium et tempus habet. Igitur secundum supradictam rationem spiritus creatus per tempus moveri potest, non per locum: spiritus vero creator sine tempore et loco, corpus autem et tempore et loco. Sequitur:

Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam, et tulit unam de costis ejus, usque, Haec vocabitur virago, quia ex viro suo sumpta est.

Hieronymus.--Et misit Dominus Deus exstasim super Adam, pro exstasi, id est, mentis excessu, in Hebraeo habetur thardema, quod Aquila καταφορὰν, Symmachus κάρον, id est, gravem et profundum soporem interpretati sunt. Denique sequitur: Et dormivit. Id ipsum verbum et in Jonae stertentis somno positum est. Sequitur:

Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. (0272D)Haec vocabitur mulier, quoniam ex viro sumpta est. Non videtur in Graeco et in Latino resonare, cur mulier appelletur, quia ex viro sumpta sit: sed etymologia in Hebraeo sermone servatur. Vir quippe vocatur Is, mulier Issa. Unde et Symmachus pulchre etymologiam etiam in Graeco voluit custodire, dicens: Αὕτη κληθήσεται ἀνδρὶς, ὅτι ἐκ τοῦ ἀνδρὸς αὐτῆς ἐλήφθη αὐτή; quod nos Latine possumus dicere, Haec vocabitur virago, quia ex viro sumpta est. Porro Theodotio aliam etymologiam suspicatus est. dicens: Haec vocabitur assumptio, quia ex viro sumpta est. Potest quippe Issa secundum varietatem accentus et assumptio intelligi.

Augustinus. --Quod si quaeritur de facta prius muliere, quomodo se habeat causabilis illa conditio, utrum jam id habebat, ut secundum eam necesse esset ex virili latere feminam fieri, an hoc tantum habebat ut fieri possit: ut autem ita fieri necesse esset, non ibi jam conditum, sed in Deo erat absconditum. (0273A)Dicam quid mihi videatur: omnes istae naturae usitatissimos cursus habent, quasdam naturales leges suas ex his velut primordiis rerum omnia quae gignuntur, suoque tempore exortus processusque sumunt, finesque et decessiones sui cujusque generis. Unde fit ut de grano tritici non nascatur faba, vel de homine pecus. Super hunc autem motum cursumque rerum naturalem potestas Creatoris habet apud se posse de his omnibus facere aliud quam eorum quasi feminales rationes habent. Horum et talium modorum rationes, non tantum in Deo sunt, sed ab illo etiam rebus creatis inditae atque concretae. Ut autem lignum de terra excisum, aridum, perpolitum, sine ulla radice, sine terra et aqua repente floreat, et fructum gignat, dedit quidem naturis, quas creavit, ut ex eis et haec fieri possint. Verumtamen et alio modo dedit, ut non haec haberent in motu naturali, sed in eo quo ita creata essent, ut eorum natura suae voluntati amplius subjaceret. Habet ergo Deus in se ipso absconditas (0273B)quorumdam factorum causas, quas rebus conditis non inseruit: ibi est et gratia, per quam salvi fiunt peccatores. Nam quod attinet ad naturam iniquam sua voluntate depravatam, recursum per semetipsam non habet, sed per Dei gratiam: propter quod mysterium gratiae hujus Apostolus absconditum dixit non in mundo, sed in Deo, qui universa creavit. Quamobrem omnia etiam quae ad hanc gratiam significandam non naturali motu rerum, sed mirabiliter facta sunt, eorum etiam causae in Deo absconditae fuerunt, quorum si unum erat quod ita mulier facta est de latere viri, et hoc dormientis, non habuit hic prima rerum conditio, quando sexta die dictum est: Masculum et feminam fecit eos, ut femina omnino sic fieret: sed tantum hoc habuit, quia et sic fieri possit. Ne contra causas, quas voluntate instituit, mutabili voluntate aliquid faceret. Quod autem fieret, ut aliud omnino futurum non esset, absconditum erat in Deo, qui universa (0273C)creavit.

Augustinus de Anima Mulieris. --Quo modo de carne mulieris, quemadmodum facta sit, Scriptura narravit. Tacuit autem de anima, multo magis nos fecit intentos, ut de hoc modo refelli possint, sive non possint, qui credunt animam de anima hominis: sicut de carne carnem fieri a parentibus in filios, utriusque rei transfusis seminibus. Hinc enim primitus moventur, ut dicant quod unam animam Deus fecerit, quam sufflavit in faciem hominis, quem de pulvere finxerat, et ut ex illa jam caeterae creentur animae hominum, sicut ex illius carne omnis etiam caro hominum; huic suspicioni facile occurritur. Si enim propterea putant animam mulieris ex anima viri factam, quia non scriptum est quod in mulieris faciem sufflaverit Deus, cur credunt ex viro animam quoque feminam, quando ne id quidem scriptum est. Ac primum illud quidem firmissime teneamus, animae naturam non in naturam corporis converti, (0273D)ut quae jam fuit anima fiat corpus: nec in naturam animae irrationalis, ut quae fuit anima hominis fiat pecoris; nec in naturam Dei, ut quae fuit anima fiat quod Deus est. Illud etiam non minus certum esse debet, animam non esse nisi creaturam Dei. Nunc itaque et illud consideremus, utrumne unam confirmet sententiam, sed utrique possit accommodari quod scriptum est: Per unum hominem peccatum introivit in mundum, et per peccatum mors: et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Ex his enim verbis Apostoli, qui defendunt animarum propaginem, sententiam suam sic astruere moliuntur. Si secundum solam carnem, inquiunt, potest intelligi peccatum, vel peccator, non cogimur in his verbis ex parentibus animam credere. Si autem in quamvis per illecebram carnis, non tamen peccat nisi anima, quomodo accipiendum est quod dictum est, in quo omnes peccaverunt, si non ex Adam etiam anima, sicut caro propagata est. (0274A)Verissime quidem ac veracissime scriptum est: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17). Sed tamen carnem sine anima concupiscere nihil puto, quod omnis doctus atque indoctus non dubitet, ac per hoc ipsius concupiscentiae carnalis causa non est in anima sola: sed multo minus est in carne sola, ex utroque enim erit ex anima, scilicet quod sine illa delectatio nulla sentitur: ex carne autem, quod sine illa carnis delectatio non sentitur. Carnem itaque concupiscentem adversus spiritum, dicit Apostolus, carnalem procul dubio delectationem, quam de carne et cum carne spiritus habet, adversus delectationem quam solus habet. Nam cum spiritus membris corporis imperat, ut huic desiderio serviant, quo solus accenditur, velut cum assumitur codex cum aliquid scribitur, legitur, disputatur, auditur. Cum denique panis frangitur esurienti, obedientiam caro exhibet, non concupiscentiam movet. His atque hujusmodi desideriis, quibus sola anima concupiscit, cum adversatur aliquid quod (0274B)eamdem animam secundum carnem delectet, tunc dicitur caro concupiscere adversus spiritum, contra quod peccatum militant sub gratia constituti, non ut non sit in eorum corpore, quia de vita mortale est, ut mortuum judicatur, sed ut non regnet. Non autem regnat, cum desideriis ejus non obeditur. Secundum hanc sententiam nec rem absurdissimam dicimus, quod caro sine anima concupiscat. Nec Manichaeis consentimus, qui cum viderent carnem non posse sine anima concupiscere, aliam quamdam animam suam ex alia natura Deo contraria carnem habere putaverunt. Nec alicui animae non esse necessariam Christi gratiam dicere cogimur.

DISCIPULUS.

Cum dicitur nobis: Quid meruit anima infantis, unde illi perniciosum sit, non percepto baptismo exire de corpore?

(0274C)MAGISTER.

Quibus respondetur, animas quidem corporibus hominum Deum novas singillatim dare, ad hoc ut de carne peccati de originali peccato veniente recte vivendo, carnalesque concupiscentias sub Dei gratia subigendo meritum comparent, quo cum ipso corpore in melius transferantur tempore resurrectionis: sed necesse esse ut cum membris terrenis atque mortalibus maxime, quae de peccati carne propagatis miro modo coaptentur, ut ea primitus vivificare post etiam aetatis accessu regere possint, tanquam oblivioni praegraventur, quae si esset quodammodo indigestabilis, Creatori tribuitur. Cum vero paulatim ab hujus oblivionis tempore anima resipiscit, quid ei obest illam velut somno paululum immergi, unde paulatim evigilans in lucem intelligentiae emergat: sed antequam per aetatem possit secundum spiritum vivere, necesse habet Mediatoris sacramentum: ut quod per ejus sacramentum et fidem nondum potest, per eorum qui diligunt, fiat. Quid ergo, aliquis (0274D)ait, si non curaverint sui vel infidelitate vel negligentia, an forte nihil oberit? Quid ergo prodest ei cui subvenitur? Hi pro causa sua quid respondere possint, qui secundum Scripturas sanctas, vel quod apud eas inveniatur, vel quod eis non adversetur, conantur asserere, animas novas non de parentibus tractas corporibus dari, nondum me audisse, vel alicubi legisse confiteor; sed etiamsi vincant non certando, sed probando, qui animarum traducem affirmant, non erit tamen consequens ut etiam Christi anima ex illius praevaricatoris traduce venisse credenda sit. Nam corpus Christi quamvis ex carne feminae sumptum sit, quae de illa carnis peccati propagine concepta fuerat: tamen quia sic ex ea non conceptus est quomodo fuerat illa concepta, nec ipsa erat caro peccati, sed similitudo carnis peccati. Denique si a me quaeratur unde acceperit animam Christus Jesus, malim quidem hinc audire meliores atque doctiores, sed tamen pro meo captu (0275A)libentius responderim, non de Adam, sed unde Adam, id est, ex Deo. Est enim in Epistola quae scribitur ad Hebraeos locus quidam diligenti consideratione dignissimus. Cum enim per Melchisedech, in quo hujus rei figura praecesserat, discerneretur sacerdotium Christi a sacerdotio Levi: Videte, inquit, qualis hic est, cui et decimam partem Abraham dedit de primitiis patriarcha (Hebr. VII, 4). Non autem ex illo ibi decimatus est, cujus caro inde non fervorem vulneris, sed materiem medicaminis traxit. Nam cum ipsa decimatio ad praefigurandam medicinam pertinuerit, illud in Abrahae carne decimabatur quod curabatur, non illud unde curabatur. Eadem namque caro non Abrahae tantum, sed ipsius primi terrigenique hominis simul habebat, et vulnus praevaricationis, et medicamentum vulneris. Vulnus praevaricationis in lege membrorum, medimentum vulneris in eo quod inde sine opere concupiscendi de virgine assumptum est propter mortis (0275B)sine iniquitate consortium, et sine falsitate resurrectionis exemplum. Hic forte dicent: Sicut potuit ibi esse secundum carnem et non decimari, cur non etiam secundum animam sine decimatione potuerit, quia in corporis semine potest esse vis invisibilis, quae incorporaliter numeros agit: non oculis, sed intellectu discernenda ab ea corpulentia, quae visu tactuque sentitur. Sed quid laborem in re quae persuaderi verbis nemini potest, nisi tantum ac tale ingenium sit quod possit legentis praevolvere conatum, nec tamen totum exspectare sermonem. Breviter ergo colligam, si potuit et de anima fieri, quod cum de carne diceremus. Forsitan itaque ita intellectum sit, ita est de traduce anima Christi, ut non secum labem praevaricationis attraxerit. Si autem sine isto reatu potuit inde esse, non est inde jam de caeterarum animarum adventu, utrum ex parentibus, an desuper sit. Vincant qui potuerint, ego adhuc inter utrosque ambigo, et moveor aliquando sic, aliquando autem sic, salvo eo duntaxat, ut vel corpus (0275C)esse animam, vel aliquam corpoream qualitatem sive coaptationem, si ita dicenda est, quam Graeci harmoniam vocant: nec cuilibet ista garrientem me crediturum esse considera, adjuvante Domino mentem meam moneo sane, quantum valeo. Si quos ista praeoccupavit opinio, ut animas credant ex parentibus propagari, quantum possunt, se ipsos considerent, et interim sapiant corpora non esse animas suas. Nulla enim propior natura est, qua possit Deus incorporaliter cogitari, quam ea quae ad ipsius imaginem facta est, et nihil vicinius, quam ut a credente quod anima corpus sit, etiam Deus corpus esse credatur.

DISCIPULUS.

Nunquid quia opus erat Adae, ut ei conjux fieret, aliter non poterat fieri, nisi ut dormienti costam detraheret, ex qua conjux aedificaretur.

(0275D)MAGISTER.

Poterat et aliter fieri, sed ideo congruentius judicavit, ut sic fieret unde aliquid significaretur. Sicut enim dormienti Adae costa detrahitur, et conjux efficitur, ita et Christo moriente de latere sanguis effunditur, ut Ecclesia construatur. Communicans namque corpore et sanguine Christi, efficitur Ecclesia conjux Christi.

DISCIPULUS.

Sequitur. Quid sibi vult quod dicit Adam, Quamobrem relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Et beatus Paulus Apostolus hoc capitulum ponens exposuit, dicens: Sacramentum hoc magnum est. Ego autem dico in Christo, et in Ecclesia (Ephes. V, 32). Sed quomodo reliquerit Patrem, cum una substantia sit Patri: aut ubi esse poterit Pater sine Filio, cum de ipso Filio, qui Sapientia dicitur, qui attingit a (0276A)fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter?

MAGISTER.

Ergo si ibi est Filius, ubi est Pater, non potest esse Pater sine Filio, nec Filius sine Patre: quia scilicet sicut inseparabiles sunt in natura, ita et separabiles in personis; sic enim ipse Filius de Patre dicit in Evangelio: Qui me misit, mecum est (Joan. VIII, 29). Quomodo igitur derelinquit Patrem et adhaeret uxori suae, id est, Ecclesiae suae, nisi eo modo quo dicit Apostolus: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II, 6). Igitur ipsa forma est servilis acceptio sive exinanitio, quanquam non sit divinitatis abolitio, aut naturae amissio: tamen propter formam servi, in qua dignoscitur apparuisse, jure dicitur patrem reliquisse. Sed reliquit et matrem, Synagogam scilicet Veteri Testamento carnaliter inhaerentem: et adhaesit (0276B)uxori suae, id est Ecclesiae, ut pace Novi Testamenti essent duo in carne una. Sequitur.

Ambrosius.--Et erant nudi Adam et uxor ejus, et non pudebat eos. Verum est omnino, nuda erant corpora duorum hominum in paradiso conversantium, nec pudebat eos. Quid enim puderet, quando nullam legem senserant in membris suis repugnantem legi mentis suae, quae illos poena peccati post perpetrationem praevaricationis secuta est, usurpante inobedientia prohibitum, et justitia puniente commissum: quod antequam fieret, nudi erant, ut dictum est, et non confundebantur; nulli erat motus in corpore, cui verecundia deberetur. Nihil putabant velandum, quia nihil senserant refrenandum; quemadmodum propagaturi essent filios, jam antea disputatum est. Non tamen eo modo credendum est quo propagaverunt posteaquam crimen admissum praedicta ultio consecuta est, cum priusquam morerentur, jam in corpore inobedientium hominum justissimo reciprocatu inobedientium (0276C)membrorum tumultu mors concepta versaret.

Serpens autem erat callidior cunctis animantibus quae erant super terram, quae fecerat Dominus Deus, qui dixit ad mulierem: Cur praecepit vobis Deus, et reliqua.

DISCIPULUS.

Augustinus. --Quomodo serpens loqui poterat in paradiso, cum aliquibus pateat irrationabile esse animal?

MAGISTER.

Serpens per se loqui non poterat, nec quia hoc a Creatore acceperat assumpsit, nisi nimirum illum diabolus utens, et velut organum per quod articulatum sonum emitteret: per illum nempe verba faciebat, et tamen hoc etiam ille nesciebat. Natura igitur rationis expers subditur naturae rationali, sed tamen non totum quod vult ex ea vel in ea facit, sed quantum a Deo acceperit.

(0276D)DISCIPULUS.

Et si non intelligunt serpentes, quomodo audiunt verba Marsorum, ut ab incantationibus eorum de speluncis exeant suis?

MAGISTER.

Licet intellectum non habeant, tamen sensu corporis nullatenus carent: habent enim visum, auditum, gustum, odoratum, et ideo quamvis audiant verba Marsorum, nequaquam tamen intelligunt. Non enim obediunt intelligendo, sed ut de antris ad verba Marsorum exeant, permittente Deo coguntur a diabolo: unde datur testimonium de illo primo facto, quia primum hominem per serpentem decepit in paradiso.

DISCIPULUS.

Ambrosius. --Cur per istud animal permisit eum tentari?

(0277A)MAGISTER.

Non mirum est si per serpentem tentatur, per quem diabolus praefiguratur, quia ipse antiquus hostis iniquissimam habet voluntatem, et aequissimam potestatem: quia semper habet voluntatem malefaciendi, nihil habet potestatis nocendi sine Dei permissione.

DISCIPULUS.

Quare permisit tentare, quem consensurum praesciebat?

MAGISTER.

Ambrosius. --Dicam quantum vel donat sapere, vel sinit dicere, non mihi videri magnae laudis fuisse hominem, si propterea possit bene vivere, quia nemo male vivere suaderet, cum et in natura posse, et in potestate habeat velle, non consentire suadenti. Cur itaque tentari non sineret, quem consensurum esse praesciebat, cum id facturus esset propria voluntate (0277B)per culpam, et ordinandus esset illius aequitate per poenam. Sic autem quidam moventur de hac primi hominis tentatione, quod eam fieri permiserit Deus, quasi nunc non videant universum genus humanum diaboli insidiis sine cessatione tentari, cur et hoc permittit Deus? An quia probatur et exercetur virtus, et est palma gloriosior non consensisse tentatum, quam non potuisse tentari.

DISCIPULUS.

Rursum quae supra. --Talem, inquiunt, faceret hominem, qui nollet omnino peccare.

MAGISTER.

Ecce nos concedimus meliorem esse naturam, quae omnino peccare nollet: concedant et ipsi non esse malam naturam, quae sic facta est, ut possit non peccare si nollet. Illa quippe est in sanctis angelis, haec in sanctis hominibus. Qui autem sibi partes iniquitatis elegerunt, laudabilemque naturam culpabili (0277C)voluntate depravarunt, non quia praesciti sunt, ideo creari minime debuerunt. Nam Deus nec justitia cujusquam recti hominis eget, quanto minus iniquitate perversi. Cum enim ratio certa demonstrat duo quaedam non aequabilia bona, sed unum superius, alterum inferius: non intelligunt tardi corde, cum dicant utrumque tale esse, nihil se aliud dicere quam solum illud esse, ac sic cum aequare volunt genera bonorum, numerum minuunt. Quis autem istos audiret, si dicerent: Quomodo excellentior sensus est videndi quam audiendi, quatuor oculi essent, et aures non essent. At enim si Deus vellet, isti etiam boni essent. Quanto melius hoc Deus voluit ut quod vellent essent: sed boni infructuose, mali autem impune non essent. Sed praesciebat quod eorum fuisset voluntas mala? Praesciebat sane, et quia falli non potest ejus praescientia, ideo non ipsius, sed eorum est voluntas mala.

DISCIPULUS.

(0277D)Cur ergo eos creavit quos tales futuros esse praesciebat?

MAGISTER.

Quia sicut praevidit quod mali essent futuri, sic etiam praevidit de malis factis eorum quid boni ipse esset facturus. Sic enim eos fecit ut essent aliis exercitationis adminiculum, et timoris exemplum. Ergo, inquiunt, est aliquid in operibus Dei quod alterius malo indigeat, quo proficiat ad bonum. Itane sic obduraverunt et excaecati sunt homines, nescio quo studio contentionis, ut non audiant vel videant quibusdam punitis, quam plurimi corrigantur. Quis enim paganus, quis Judaeus, quis haereticus non in domo sua quotidie probet, ex quo opere divinae providentiae in eos veniat imponendi commotio disciplinae. Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus. Praevidit bonos futuros, et creat; praevidit malos futuros, et creat. Seipsum ad fruendum praebens (0278A)bonis, multa munerum suorum largiens et malis: nihil sibi consulens, nec de operibus bonorum, et bonis consulens, etiam de poenis malorum.

Iterum. --Si quaeritur cur per serpentem diabolus tentare permissus sit, non sit mirum, cum daemonia in porcos intrare Christus ipse permiserit. Magis de ipsa natura diaboli scrupulosius quaeri solet, quam totam haeretici quidam offensi molestiam malae voluntatis ejus alienare conantur a creatura summi et veri Dei, et alterum ei dare principium quod sit contra Deum. Non enim valent intelligere omne quod est, in quantum aliqua substantia est, et bonum esse, et nisi ab illo vero Deo, a quo omne bonum est, esse non posse. Malum vero voluntate inordinate moveri, bona inferiora superioribus praeponendo: atque ita factum esse ut rationalis creaturae spiritus sua potestate propter excellentiam delectatus tumesceret superbia, per quam caderet a beatitudine spiritalis paradisi, et invidentia contabesceret. In quo tamen bonum est hoc ipsum quod (0278B)vivit et vivificat corpus, sive aereum, sicut ipsius diaboli vel daemonum spiritus; sive hominis anima, cujusvis etiam maligni et perversi. Nonnulli enim dicunt ipsum diabolum fuisse casum a supernis sedibus, quod inviderit homini facto ad imaginem Dei. Porro autem invidia sequitur superbiam, non praecedit: non enim causa superbiendi est invidia, sed causa invidendi superbia. Cum igitur superbia sit amor excellentiae propriae, invidia vero odium felicitatis alienae, quid unde nascatur, satis in promptu est. Amando enim quisque excellentiam suam, vel paribus invidet, quod ei coaequentur: vel superioribus, quod eis non coaequentur. Superbiendo igitur invidus, non invidendo quisque superbus est. Initium autem figmenti Domini a propheta dictus est, quod fecit ut illudatur ab angelis ejus: non quia ipsum primitus condidit, sed quia cum sciret eum ad hoc propria voluntate futurum ut bonis noceret, creavit eum ad hoc ut de illo bonis prodesset. Hoc (0278C)est enim ut illudatur ab angelis ejus, quoniam sic illuditur, cum sanctis prosunt tentationes, quibus eos depravare conatur, et ideo initium figmenti ad illudendum: per serpentem vero locutum fuisse diabolum, ipse usus quotidianus docet. Nam serpentes, sicut superius dictum est, magis moventur carminibus hominum, quam ullum genus aliud animantium: quia haec non parva testatio est, naturam primitus humanam serpentis seductam esse colloquio. Hoc autem permittuntur daemones ad primi facti memoriam commendandam, quo sit eis quaedam cum humano genere familiaritas.

DISCIPULUS.

Potuit eos ista tentatio de paradiso ejicere an non?

MAGISTER.

Id intelligendum, quod non potuit, si non elevassent in vanam gloriam, quando eis contrarius hostis promisit, (0278D)dicens: Si comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii. Sic namque scriptum est: Ante ruinam exaltabitur cor (Prov. XVI, 18).

Recapitulatio Isidori. --Serpens autem ille sapientior omnium bestiarum indicat diabolum, qui inde serpens dicitur quod volubili versetur astutia. Sed quid est quod ipse per mulierem decepit, et non per virum: quia non potest ratio nostra seduci ad peccandum, nisi praecedente delectatione, in carnali infirmitatis affectu, qui magis debet obtemperare rationi tanquam viro dominanti. Hoc enim in unoquoque homine geritur in occulto quodam secretoque conjugio. Suggestionem quippe serpentem accipiamus, mulierem vero animalem corporis sensum, rationem autem virum: ergo quando occurrit mala suggestio, quasi serpens loquitur: sed si sola cogitatio oblectetur, illius suggestionis et refrenante ratione consensus explendi operis non succedat, sola mulier videtur comedisse illicitum. Quod si ipsum (0279A)peccatum etiam et mens perpetrandum decernat, jam vir deceptus est, jam mulier cibum dedisse viro videtur. Illecebrae enim consentire, de ligno prohibito manducare est. Tunc quippe jure a vita beata tanquam a paradiso expellitur homo, peccatumque ei imputatur, etiamsi non sequatur effectus: quia etsi non est in factis culpa, in consensu tamen retinetur conscientia. Haec secundum anagogen. Caeterum juxta metaphoram poterit callidus iste serpens haereticorum versutiam designare. Nonnulli enim loquacius atque subtilius promittunt illicita curiositate secretorum adapertionem atque scientiam boni et mali: et in ipse homine tanquam in arbore, quae plantata est in medio paradisi, eam ignoscentiam demonstrare. Contra hunc serpentem clamat Apostolus, cum dicit: Metuo, ne sicut serpens Evam seduxit versatia sua, sic sensus vestri corrumpantur (II Cor. XI, 3). Seducitur verbis hujus serpentis carnalis nostra concupiscentia, et per illam decipitur Christianus (0279B)Adam, non Christus. Dicit ergo iste ad mulierem: Cur praecepit vobis Deus ut non comederetis ex omni ligno paradisi? Sic et haereticorum curiosa cupiditas, sic praedicatores pravi ad diligentiam erroris, fallacium auditorum carnalium corda succendunt, dicentes: Quare fugitis scientiam habere latentem, nova semper exquirite, boni malique scientiam penetrate. Unde illa in Salomone mulier, haereticorum speciem tenens, dicit: Aqua furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior (Prov. IX, 17). Subjecit deinde idem serpens: Quacunque die comederetis ex eo, statim aperientur oculi vestri, et eritis ut dii, scientes bonum et malum. Sic et omnes generaliter haeretici divinitatis meritum profitentur, atque scientiae pollicitatione decipiuntur, et reprehendunt eos quos simpliciter credentes invenerint: et quia omnino carnalia persuadent, quasi et carnalium oculorum adapertionem conantur adducere, ut interior oculus obscuretur. Sequitur:

Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum, tulitque (0279C)de fructu illius, et comedit.

Isidorus. --Mulier comedit ante, non vir, ideo quia carnales facilius persuadentur ad peccatum, nec tam velociter spiritales decipiuntur. Sequitur:

Deditque viro suo, et comedit. Utique, quia post delectationem carnalis concupiscentiae nostrae, etiam ratio nostra subjicitur ad peccandum.

Cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia fici, et contexerunt se. Item, quia saeculum asperum amplectuntur, qui prurigine voluptatis carnalis uruntur, quique decepti haeretica pravitate, et gratia Dei nudati, tegumenta mendaciorum, tanquam folia fici colligunt, facientes sibi succinctoria pravitatis, cum de Domino vel Ecclesia mentiuntur. Et ut ait Gregorius: Adam namque post peccatum inobedientiae, mox pudenda contexit; quia contumeliam spiritus Deo intulit, mox contumeliam carnis invenit: et quia auctori suo subditus esse noluit, jura carnis subditae, quam regebat, admisit, ut in ipso se videlicet inobedientiae (0279D)suae confusio redundaret, et superatus disceret quod elatus amisit. Sequitur:

DISCIPULUS.

Augustinus.--Adduxit Deus ad Adam cuncta animalia et volatilia, vidensque ea, imposuit nomina. Et de muliere paulo post dicitur.

Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum. Ecce Scriptura manifestissime ostendit amborum oculos apertos fuisse. Nec est enim fas dicere, primos homines caecos factos, et cur post paululum post ligni vetiti tactum eadem Scriptura dicit: Aperti sunt oculi amborum?

MAGISTER.

Nisi oculos apertos haberent, nec ille animalibus nomina imponeret, nec illa videret ligni pulchritudinem. Hoc quippe verum est quia oculos apertos haberent, et tamen nisi ad aliquid essent clausi, nullatenus Scriptura diceret, Aperti sunt oculi amborum. (0280A)Aperti scilicet, non aliud, nisi ad invicem cognoscendum, ut esset lex in membris repugnans legi mentis, ut etiam in ipsis membris esset non voluntarius motus, justa scilicet Dei vindicta: ut homo qui noluit Deo esse subjectus, non haberet subditum corpus. Ergo in id aperti sunt oculi amborum, ut moverentur concupiscentialiter membra. Sequitur:

Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram.

DISCIPULUS.

Augustinus. --Post absconderunt se Adam et Eva uxor ejus a facie Domini in medio ligni paradisi. Rogo ergo, edissere, quid sit illa Dei deambulatio.

MAGISTER.

Absit enim, ut Deus Trinitas ex hoc quod ejus dicitur deambulatio, corporeus aut localis esse credatur. Omne locale, corpus est utique; et omne (0280B)corpus, locale est. Deus vero incorporea res est, nec corporaliter movetur; neque loco continetur, neque de loco ad locum transfertur. Est nempe ejus deambulatio intelligenda per aliquam creaturam facta, quam creaturam hominem fuisse, ex ipsius circumstantia Scripturae intellectum a majoribus recolo.

Gregorius.--Cum audisset Adam vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se inter ligna paradisi. Nonnunquam per angelos simul verbis et rebus loquitur Deus, cum quibusdam motibus insinuat hoc quod sermonibus narrat. Neque enim Adam post culpam in divinitate videre Deum potuit, sed increpationis verba per angelum audivit.

DISCIPULUS.

Sed quaerendum nobis est quid sit quod post peccatum hominis Dominus in paradiso jam non stat, sed ambulat.

(0280C)MAGISTER.

Hoc patenter datur intelligi quod irruente culpa, se a corde hominis motum demonstrat. Quid est quod ad auram post meridiem, nisi quod lux ferventior veritatis abscesserat, et peccatricem animam culpae suae frigora constringebant. Ad auram namque post meridiem, primus homo post culpam absconsus, invenitur: quia enim meridianum calorem charitatis perdiderat, jam sub peccati umbra, quasi sub frigore aurae torpebat; sicut de eodem peccanti homine scriptum est: Quia secutus est umbram. Charitatis enim calorem perdiderat, et verum solem homo deseruit, et sub umbra se interni frigoris abscondit. Unde et voce ejusdem Veritatis dicitur: Abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12). Increpavit ergo Adam deambulans, ut caecis mentibus nequitiam suam non solum sermonibus, sed etiam rebus aperiret, quatenus peccator homo, et per verba quod fecerat, audiret; et per (0280D)deambulationem, amisso aeternitatis statu, mutabilitatis suae inconstantiam cerneret: et per auram, fervore charitatis expulso, torporem suum animadverteret, et per declinationem solis cognosceret quod ad tenebras propinquaret.

DISCIPULUS.

Vocavit autem Dominus Adam, et dixit: Ubi es? Quid est quod Dominus post lapsum requirit Adam, Ubi es? Nunquidnam divina potentia nesciebat ad quae post culpam servus latibula fugerat, quem nihil latet?

MAGISTER.

Hoc procul dubio credendum, quia omnia nuda et aperta sunt oculis ejus: sed quia vidit culpa lapsum, etiam sub peccato velut ab oculis veritatis absconditum, quia tenebras erroris ejus approbat, quasi ubi sit peccator ignorat, eumque evocat et requirit dicens: Adam, ubi es? Per hoc quod vocat, signum (0281A)dat quia ad poenitentiam revocat: per hoc quod requirit, aperte insinuat quia peccatores jure damnandos ignorat. Hoc namque in loco desperati ad spem redeant, quia et ipsi impii ad spem indulgentiae provocantur. Qui ait: Audivi, Domine, vocem tuam in paradiso, et timui eo quod nudus essem, et abscondi me. Qui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi praeceperam ne comederes, comedisti? Dixitque Adam: Mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

Gregorius. --Sciendum summopere est quod quatuor modis peccatum perpetratur in corde, quatuor consummatur in opere. In corde namque suggestione, delectatione, consensu et defensionis audacia perpetratur. Fit enim suggestio per adversarium, delectatio per carnem, consensus per spiritum, defensionis audacia per elationem. Culpa enim quae terrere mentem debuit, extollit, et dejiciendo elevat, sed gravius elevando supplantat: unde et illam primi hominis rectitudinem antiquus hostis his quatuor (0281B)ictibus fregit. Nam, ut supra diximus, serpens suasit, Eva delectata est: Adam consensit, qui etiam requisitus confiteri culpam., per audaciam noluit. Hoc vero in humano genere quotidie agitur, quod actum in primo parente nostri generis non ignoratur. Serpens suasit, quia occultus hostis mala cordibus hominum latenter suggerit: Eva delectata est, quia carnalis sensus ad verba serpentis mox se delectatione substernit. Assensum vero Adam mulieri praepositus praebuit, quia dum caro in delectationem rapitur, etiam a sua rectitudine spiritus infirmatus inclinatur. Et requisitus Adam confiteri culpam noluit, quia videlicet spiritus quo peccando a veritate disjungitur, eo in ruinae suae audacia nequius obduratur. Per timorem quippe Adam semetipsum absconsurus fugerat, sed tamen requisitus innotuit, quantum etiam timens tumebat. Cum enim ex peccato praesens poena metuitur, et amissa Dei facies non amatur, timor iste ex tumore est, non ex humilitate. (0281C)Iisdem etiam quatuor modis peccatum consummatur in opere. Primo namque latens culpa agitur, postmodum vero etiam ante oculos hominum sine confusione reatus aperitur: dehinc et in consuetudinem ducitur, ad extremum quoque vel falsae spei seductionibus, vel obstinatione miserae desperationis enutritur. Sequitur:

Et dixit Dominus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quae respondit: Serpens decepit me.

Gregorius. --Ad hoc quippe requisiti fuerant, ut peccatum quod transgrediendo commiserant confitendo delerent. Unde et serpens ille persuasor, qui non erat revocandus ad veniam, non de culpa est requisitus. Interrogatus itaque homo est ubi esset, ut post perpetratam culpam resipisceret, et confitendo agnosceret quam longe a conditoris sui facie abscessit: sed adhibere sibimet utrique defensionis solatia quam confessionis elegerunt. Cumque excusare peccatum voluit vir per mulierem, mulier per (0281D)serpentem, auxerunt culpam, quam tueri conati sunt: oblique Adam Dominum tangens, quod ipse peccati eorum auctor exstiterit, qui mulierem fecit; Eva culpam ad Dominum referri, qui serpentem in paradiso posuisset. Qui enim ore diaboli fallentis audierant, Eritis ut dii, quia Deo esse similes in divinitate non quiverant, ad erroris sui cumulum Deum sibi similem facere in culpa conati sunt. Sic ergo reatum suum dum defendere moliuntur, addiderunt, ut culpa eorum atrocior discussa fieret quam fuerat perpetrata. Unde nunc quoque humani generis rami ex hac adhuc radice amaritudinem trahunt, et cum de voto suo quisque arguitur, sub defensionum verbis quasi sub quadam se arbore foliis abscondit, et velut quaedam excusationis suae opaca secreta faciem Conditoris fugit, dum non vult cognosci quod fecit. In hac videlicet occultatione non se Domino, sed Dominum abscondit sibi. Agit quippe ne omnia videntem videat, non autem ne ipse videatur, (0282A)quia unicuique peccatori exordium illuminationis est humilitas confessionis.

Dixit quoque Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae. Super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitae tuae: inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum, et semen illius, ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis ejus calcaneo.

Hieronymus in Hebraicis Quaestionibus. --In Hebraeo ita habetur, Super pectus tuum gradieris, id est, ut calliditates et versutias cogitationum ejus aperiret, quod omnes gressus ipsius nequitiae esset et fraudis. Sed et quod sequitur: Terram manducabis, pro terra Aphar scriptum est, quod nos favillam possumus et pulverem dicere. Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus, quia et nostri gressus praepediuntur a colubro, et Dominus conteret Satanam sub pedibus nostris velociter.

Item recapitulatio. --Dicitur postea serpenti: Maledictus eris inter omnia animantia, super pectus tuum (0282B)et ventrem gradieris. Nomine etenim pectoris significatur superbia mentis: nomine autem ventris, ut Septuaginta transtulere, significantur desideria carnis. His enim duabus rebus serpit diabolus eos quos vult decipere, id est, aut terrena cupiditate, et luxuria, aut superbia et insana ruina. Et terram manducabis, id est, ad te pertinebunt quos terrena cupiditate deceperis. Omnibus diebus vitae tuae, id est, omni tempore quo agis hanc potestatem, ante illam ultimam poenam judicii. Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum, et semen illius. Semen diaboli perversa suggestio est; semen mulieris, fructus est boni operis, quo perversae suggestioni resistitur. Ipsa caput illius conteret, si eum mens in ipso initio malae suggestionis excludit: ille insidiatur calcaneo ejus, quia mentem quam prima suggestione non decepit, decipere in finem tendit. Quidam autem hoc quod dictum est: Inimicitias ponam inter te et mulierem, de Virgine, de qua Dominus natus est, intellexerunt, (0282C)eo quod illo tempore ex ea Dominus nasciturus, ad inimicum devincendum, et ad mortem, cujus ille auctor erat, destruendam promittebatur. Nam illud quod subjunctum est, Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus: hoc de fructu ventris Mariae, qui est Christus, intelligitur, id est, Tu eum supplantabis, ut moriatur: ille autem victor resurget, et caput tuum conteret, quod est mors. Sicut et David dixerat ex persona Patris ad Filium: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Aspidem dixit mortem, basiliscum peccatum, leonem Antichristum, draconem diabolum.

Hieronymus in eodem libro.--Multiplicans multiplicabo tristitias tuas, et gemitus tuos, et ad virum conversio tua. Pro tristitia et gemitu: in Hebraeo, dolores conceptus, habetur, et, ad virum conversatio tua. Pro conversione Aquila societatem, Symmachus appetitum, vel impetum transtulerunt.

(0282D)Alibi Isidorus. --De poena autem mulieris quid significet quod ei dicitur, In dolore paries filios, nisi quia voluptas carnalis cum aliquam malam consuetudinem vult vincere, patitur in exordio dolores, atque ita per meliorem consuetudinem parit bonum opus quasi filios. Quod vero adjecit: Et conversio tua ad virum tuum, et ipse tui dominabitur, hoc significat quod illa voluntas carnalis, quae cum dolore reluctaverat, ut faceret consuetudinem bonam, jam ipsis erudita doloribus cautior fit ne corruat, et obtemperat rationi, et libenter servit quasi viro jubenti; vocaturque dehinc mater vivorum, id est, recte factorum, quibus contraria sunt peccata, quae nomine mortuorum significantur. Adae vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuae plus quam me, et reliqua. Et deinde: Maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae: spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae, et reliqua, usque, Terra es, et in terram ibis.

(0283A)Hieronymus.--Maledicta terra in operibus tuis. Opera hic non ruris colendi, ut plerique putant, sed peccata significant. In Hebraeo habetur, et Aquila non discordat dicens: Maledicta humus propter te. Et Theodotio: Maledicta Adama in transgressione tua.

DISCIPULUS.

Gregorius.--Maledicta terra in opere tuo, cum maledictionis jaculum divina vox grave struat ultione plectendum, ita ut regni quoque coelestis aditum claudat. Quid est quod nunc peccanti homini in terra maledictio divina voce, hoc quod homo facere prohibetur, infertur.

MAGISTER.

Sciendum est quod Scriptura sacra duobus modis maledictum memorat: aliud videlicet quod approbat, aliud quod damnat; alterum enim maledictum profertur judicio justitiae, alterum livore vindictae. Maledictum (0283B)quippe judicio justitiae, ipsi primo homini peccanti prolatum est, cum audivit: Maledicta terra in opere tuo. Maledictum justitiae judicio profertur, cum ad Abraham dicitur: Maledicam maledicentibus tibi (Gen. XII, 3). Rursum, quia maledictum non judicio justitiae, sed livore vindictae promitur, voce Pauli praedicantis admonetur, qui ait: Benedicite, et nolite maledicere (Rom. XII, 4), et rursum: Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). Deus ergo maledicere dicitur, et tamen maledicere homo prohibetur: quia quod homo agit malitia vindictae, Deus non facit nisi examine et virtute justitiae. Nam et sancti viri cum maledictionis sententiam proferunt, non ad hanc ex voto ultionis, sed ex justitiae examine erumpunt. Intus enim subtile Dei judicium aspiciunt, et mala foras exsurgentia: qui a maledicto debeant feriri, recognoscunt, et eo in maledicto non peccant, quo ab interno judicio non discordant. Hinc est quod Petrus in offerentem sibi pecunias Simonem, sententiam maledictionis intorsit, (0283C)dicens: Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20). Qui enim non ait Est, sed Sit, non indicativo, sed optativo modo: sed haec dixisse signavit. Hinc Elias duobus quinquagenariis ad se venientibus dixit: Si homo Dei sum, veniat ignis de coelo, et consumat vos (IV Reg. I, 10). Quorum utrumque sententia quanta veritatis ratione convaluit, terminus causae monstravit. Nam et Simon aeterna perditione interiit, et duos quinquagenarios desuper veniens flamma consumpsit. Virtus enim subsequens testificatur quia mentem ( sic ) maledictionis sententia premitur. Cum enim et maledicentis innocentia permanet, et tamen eum qui maledicitur usque ad interitum maledictio absorbet, ex utriusque partis fine colligitur quia ab uno et intimo judice in reum sumpta sententia jaculatur.

Isidorus unde supra. --Jam vero per sententiam quae in virum infertur ratio nostra arguitur, quae et supra peccati concupiscentia seducta a paradiso (0283D)beatitudinis remota habet maledictionis terrenae operationes: habet et dolores temporalium curarum quasi spinas et tribulos. Sic tamen dimittitur a paradiso beatitudinis, ut operatur terram, id est, ut in corpore isto laboret, et collocet sibi meritum redeundi ad vitam beatam, quae paradisi nomine significatur: possitque aliquando manum porrigere ad arborem vitae, et vivere in aeternum. Manus autem porrectio bene significat crucem vel cruciatum poenitentiae, per quam vita recuperatur aeterna.

Gregorius.--Terra es, et in terram ibis. Primus namque homo ita conditus fuit, ut manente illo deciderent tempora, ne cum temporibus ipse transiret. Stabat ergo in momentis decurrentibus, quia nequaquam ad vitae terminum per dierum incrementa tendebat. Stabat tanto robustius, quanto superstanti ardentius inhaerebat. At ubi vetitum contigit, mox offenso Creatore coepit ire cum tempore. Unde ei dictum est: Terra es, et in terram ibis, statu (0284A)videlicet immortalitatis amisso. Cursus eum mortalitatis absorbuit, et dum a juventute ad senium, a senio traheretur ad mortem, transeundo didicit quid stando fuit: cujus nos quia de propagine nascimur, radicis amaritudinem quasi in virgulto retinemus. Jam quia ex illo originem ducimus, ejus cursum nascendo sortimur, ut eo ipso quotidiano momento quo vivimus, incessanter a vita transeamus, et vivendi nobis spatium unde crescere creditur, inde decrescat; quia dum infantia ad pueritiam, pueritia ad adolescentiam, adolescentia ad juventutem, juventus ad senectutem, senectus transit ad mortem, in cursu vitae praesentis ipsis augmentis ad detrimenta impellitur, et inde semper deficit unde se proficere in spatium vitae credit. Fixum etenim statum hic habere non possumus, ubi transituri venimus, atque hoc ipsum nostrum quotidie a vita transire, quem videlicet lapsum primus homo ante culpam habere non potuit: quia tempora eo stante transiebant, sed postquam deliqit, in quodam se status sui protinus (0284B)invenit defectu.

Hieronymus. --Et vocavit Adam nomen uxoris suae Eva, eo quod mater sit omnium viventium. Eva quippe vita interpretatur, sive calamitas. De qua poeta ita cecinit: Eva columba fuit tunc candida, nigra deinde Facta per anguinum malesuada fraude venenum, Tinxit et innocuum maculis sordentibus Adam, Dat nudis ficulna draco mox tegmina victor.

Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos, et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum. Nunc ergo videte ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum.

DISCIPULUS.

Augustinus. --Cum Deus unus sit dicente Scriptura: Audi, Israel, Deus tuus, Deus unus est (Deut. (0284C)VI, 4), quomodo hic dicit: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est? Nobis enim pluralitatem insinuat.

MAGISTER.

Deus enim quamvis unus sit, tamen Trinitas est, Pater scilicet, et Filius, et Spiritus sanctus. Unus ex nobis dictum est non propter pluralitatem deorum, sed propter pluralitatem personarum, sciens bonum et malum; ac si diceret: Sicut nos scimus inter bonum obedientiae, et malum inobedientiae: ita nunc Adam intelligit quia non solum fuit factus qualis fieri debuit, sed nec quod factus fuerat conservavit. Accepit etiam tunicam pelliceam divino nutu, quo numero corporis mortalitas significari solet in historia. In allegoria autem carnalibus sensibus abstractae voluptatis, quae carnaliter viventem divina lege consequuntur et contegunt, quasi aliquando ad Deum converteret, possitque aliquando manum porrigere ad arborem vitae, id est, ad Christum, (0284D)et vivere in aeternum. Ejecitque Adam Dominus Deus de paradiso, ut operaretur terram de qua sumptus est: collocavit ante paradisum voluptatis Cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae.

Hieronymus. --Non ut alii putant quod ipsum Adam, quem ejecerat Deus, habitare fecerat contra paradisum voluptatis: sed quod illo ejecto ante fores paradisi Cherubin et flammeum gladium posuerit ad custodiendum paradisi vestibulum, ne quis possit intrare.

Isidorus. --Per flammeam frameam, id est per temporales tribulationes, peccata sua agnoscendo et gemendo: et per Cherubin, id est plenitudinem scientiae, quae est charitas, perveniat ad arborem vitae Christum, et vivat in aeternum. Item: Cherubin namque plenitudo scientiae interpretatur; framea vero versatilis posita ad custodiendam viam ligni vitae, temporales, ut supra diximus, poenae intelliguntur. (0285A)Nemo enim potest pervenire ad arborem vitae, nisi per has duas res, tolerantiam videlicet molestiarum, et plenitudinem scientiae, id est, per charitatem Dei et proximi. Plenitudo enim legis, charitas (Rom. XIII). Adam vero cognovit uxorem suam, quae concepit et peperit ei Cain; rursumque peperit fratrem ejus Abel (Gen. IV).

Isidorus. --Nativitas duorum filiorum Adam similitudinem habet duorum populorum qui erant diversis temporibus ad fidem venturi, pari opere, et dissimili charitate ante Deum. Fuit autem Abel pastor ovium, Cain vero agricola. De quibus poeta cecinit: Fratrum sacra Deus nutu distante duorum Aestimat, accipiens viva et terrena refutans, Rusticus invidia pastorem sternit. Forma animae exprimitur caro nostra in munere Cain. Abel pastor ovium, ut jam diximus, et Cain agricola. Factum est autem post multos dies, ut offerret Cain munera Domino de fructibus terrae; Abel (0285B)quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum, et respexit Dominus super Abel et super munera ejus; ad Cain vero, et ad munera ejus non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus (Ibid.).

DISCIPULUS.

Hieronymus. --Unde scire potuit Cain, quod fratris munera suscepisset Deus, et sua repudiasset?

MAGISTER.

Vera est igitur illa interpretatio, quam Theodotio posuit: Et inflammavit Dominus super Abel, et super sacrificium ejus; super Cain vero et super sacrificium ejus non inflammavit. Ignem autem ad sacrificium devorandum solitum venire de coelo, et in dedicatione templi sub Salomone legimus, et quando Elias in monte Carmelo construxit altare.

DISCIPULUS.

(0285C)Augustinus. --Cur Cain ex terrae fructibus munera reprobantur, et Abel de adipibus gregis sui munera suscipiuntur?

MAGISTER.

Cain typum gerebat Judaeorum, quia illi corporalia sacramenta secundum vetus testamentum exercebant. Horum enim sacrificia superveniente testamenti novi fide, ex innocentia Deum laudandis ( sic ), quod significabant Abel ex ovibus munera quae accipiuntur. Unde et in psalmo de oblatione priorum: Oblationes et holocausta noluisti (Psal. XXXIX).

DISCIPULUS.

Hieronymus. --Quid sibi vult quod dixit Dominus ad Cain: Quare concidit vultus tuus? nonne si recte offeras, non recte autem dividas peccasti, quiesce; ad te conversio ejus, et tu dominaberis illius (Gen. IV).

MAGISTER.

Necessitate compellimur in singulis diutius immorari. (0285D)Siquidem multo alius in Hebraeo quam in Septuaginta translatoribus sensus est. Ait enim Deus ad Cain: Quare irasceris, et quare concidit vultus tuus? nonne si bene egeris, dimittitur tibi omne delictum; et si non bene egeris, ante fores peccatum sedebit, et ad te societas ejus, et tu dominare ejus. Quod autem dicit, hoc est: Quare irasceris, et invidiae in fratrem livore cruciatus, vultum dimittis in terram. Nonne si bene feceris, dimittetur tibi omne delictum, sive ut Theodotion ait: Acceptabile erit, id est, munus tuum suscipiam, ut suscepi fratris tui. Quod si male egeris, illico peccatum ante vestibulum tuum sedebit, et tali janitori comitaberis; verum quia liberi arbitrii es, moneo ut non tibi peccatum, sed tu peccato domineris. Quod autem in Septuaginta interpretibus fecit errorem, illud est, quia peccatum, id est, athath, in Hebraeo generis masculini est, in Graeco feminini; et qui interpretati sunt, masculino illud, ut erat in Hebraeo, genere transtulerunt.

(0286A)DISCIPULUS.

Gregorius. --Quomodo intelligitur: Si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti?

MAGISTER.

Recte enim offerimus, cum recta intentione quid agimus; sed recte non dividimus, si non hoc subtiliter discernamus. Oblata enim recte, dividere est quaelibet bona nostra studia, sollicite discernendo pensare. Quod nimirum qui agere dissimulat, etiam recte offerens peccat. Recte ergo offerimus, cum bono studio bonum opus agimus; sed recte non dividimus, si habere discretionem in bono opere postponamus; et recte non dividimus, si ea quae Deo donante accipimus impertiri proximis negligimus.

DISCIPULUS.

Augustinus.--Dixitque Cain ad Abel: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum, et interfecit eum (Gen. IV). (0286B)Quid significat quod Cain fratrem suum Abel in agro interfecit?

MAGISTER.

Jam superius diximus Cain significare Judaeos, qui Christum occiderunt, Abel vero Christum. Occiditur itaque Abel minor natu; occiditur Christus caput populi minoris natu: a populo Judaeorum majore natu: ille in agro, iste in Calvariae loco.

Interpretatio Nominum. --Cain possessio sive lamentatio interpretatur, Abel vero luctus sive vanitas, vel vapor, aut miserabilis.

Isidorus. --Deinde interrogat Deus Cain non tanquam ignarus, sed tanquam judex reum, quem puniat, et dicit ubi sit frater ejus. Respondit ille nescire se, nec ejus se esse custodem. Usque nunc quid nobis respondent Judaei, cum eos hoc sanctarum Scripturarum voce interrogamus de Christo? Illi nescire Christum respondent. Fallax enim Cain ignorantia (0286C)Judaeorum falsa est negatio; essent autem quodam modo Christi custodes, si Christianam fidem accipere et custodire voluissent. Dixitque ei: Quid fecisti? Ecce vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Nunc igitur maledictus eris super terram, quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua (Ibid.).

DISCIPULUS.

Quomodo intelligitur sanguis Abel de terra ad Dominum clamasse?

MAGISTER.

Sanguis Abel significat sanguinem Christi, quem universa Ecclesia acceptum dicunt: Amen. Nam qualem clamorem faciat universa Ecclesia, dum potantur sanguine Christi, et dicunt Amen, tu ipse considera. Judaei ergo, qui intelliguntur in persona Cain, quia non credunt Christum, nec potantur sanguine Christi, maledicti sunt super terram, super (0286D)illam scilicet terram quae aperuit os suum post confessionem, et bibit sanguinem fratris sui, id est, Christi sui: quem quia Judaei non bibunt, maledicti sunt. Nunc igitur maledictus eris super terram, et reliqua, usque, Omnis qui occiderit Cain septuplum punietur (Ibid.).

DISCIPULUS.

Damasus ad Hieronymum. --Quid sibi vult quod scribitur in Genesi: Omnis qui occiderit Cain septuplum vindictas exsolvit (Ibid.).

MAGISTER

Hieronymus ad Damasum. --Antequam de quaestione dicamus, rectum videtur ut editiones singulorum cum ipso Hebraico digeramus, quo facilius sensus Scripturae possit intelligi: Vaiomer lo adonai lachen col horeg Cain, sibathaim iucam. Aquila: Et dicit ei Dominus: Propterea omnis qui occiderit Cain, septempliciter ulciscitur. Symmachus: Et dicit ei Dominus: (0287A)Non sic, sed omnis qui occiderit Cain, hebdomade, sive septies vindicabitur. Septuaginta et Theodotion: Et dixit ei Dominus: Non sic, sed omnis qui occiderit Cain, septem vindictas exsolvit. Postquam Cain occiderat fratrem, interrogatus a Domino: Ubi est Abel frater tuus? contumeliose respondit: Nescio; nunquid custos fratris mei sum (Ibid.)? Quamobrem maledictione damnatus, ut gemens et tremens viveret, noluit veniam deprecari; sed peccatis peccata congeminans tantum putavit nefas, cui a Domino non possit ignosci. Denique respondit Domino: Major causa mea quam ut dimittar (Ibid.), id est, plus peccavi, quam ut me rear absolvi. Ecce rejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero gemens et tremens super terram; et erit omnis qui invenerit me, occidit me (Ibid.). Ejicior, inquit, a conspectu tuo, et conscientia sceleris tremebundus lucem ipsam ferre non sustinens, abscondar ut latitem, et erit omnis qui invenerit me, occidit me. Haec secundum Septuaginta Editionem. Hic nobis sensus (0287B)videtur. De eo autem quod Aquila posuit, Septempliciter, et Symmachus, Hebdomade, sive septies, vindicabitur, majorum nostrorum ista sententia est, quod putant in septima generatione a Lamech interfectum Cain. Adam quippe genuit Cain, Cain genuit Enoch, Enoch genuit Irad, Irad genuit Maviael, Maviael genuit Mathusael, Mathusael genuit Lamech, qui septimus ab Adam, non sponte, sicut in quodam Hebraeo volumine scribitur, interfecit Cain, ut ipse postea confitetur: Quia virum occidi in vulnere meo, et juvenem in livore meo, quoniam septies vindicabitur de Cain, de Lamech autem septuagies septies (Ibid.). Et quidam de Cain putant, quod in septima generatione a Lamech interfectus sit, et, juxta aliam expositionem, poenam sui sceleris dederit, quod tot generationibus gemens et tremens viveret super terram. Nihil arbitror obscurum remansisse, dum ex tremore corporis et furiatae mentis agitatum se esse intelligit, ac si diceret Dominus: Omnis qui occiderit te, a magno (0287C)te liberet cruciatu; non quod percusserit Cain, septem ultionibus subjiciendus sit, sed quod septem vindictas, quae in Cain tanto tempore cucurrerunt, solvat interfector occidens eum, qui vitae fuerat derelictus ad poenam. Quasi loqueretur Dominus ad Cain: Non ut vis morieris, verum longaevo tempore custodieris ad vitam: et tam infeliciter in hac luce versaberis, ut quicunque te occiderit, beneficium praestet occiso, dum de tam multis te liberet cruciatibus. Nunc vero illud quod non interrogaveras, dum aliud agimus, irrepsit, quae sunt septuaginta septem vindictae quae in Lamech exsolvendae sint. Aiunt ab Adam usque ad Christum generationes septuaginta septem. Relege Lucam evangelistam, et invenies ita esse quae dicimus. Sicuti ergo generatione septima Cain peccatum est dissolutum, non vindicabit quippe bis Dominus in idipsum, et qui semel mala sua recepit in vita sua, non eosdem cruciatus patietur in morte, quos est passus in vita sua; ita et Lamech peccatum, (0287D)id est, totius mundi atque sanguinis, qui effusus est, Christi solvitur adventu, qui tollit peccata mundi (Joan. I), qui lavit amictum suum in sanguine uvae (Gen. XLIX), et torcular calcavit solus (Isai. LXIII); qui de Edom ad coelum rubicundus ascendens (Ibid.), clamantibus angelis miraculum praebuit: Elevate portas principes vestras, et introibit rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum, ipse est rex gloriae (Psal. XXIII). Referebat mihi quidam Hebraeus in apocryphis eorum libris septuaginta septem animas ex Lamech progenie reperiri, quae diluvio deletae sint, et in hoc numero de Lamech factam esse vindictam, quod genus ipsius usque ad cataclysmum aquae perseveraverit. Alibi de septem vindictis Cain varie suspicantur, et primum ejus asserunt fuisse peccatum, quia non recte diviserit; secundum, quia inviderit fratri; tertium, quia dolose egerit, dicens: Transeamus in campum, quartum peccatum, quia interfecit fratrem; quintum, quia procaciter negaverit, (0288A)dicens: Nescio; nunquid custos fratris mei sum (Ibid.)? sextum, quia seipsum damnaverit, dicens: Major est iniquitas mea quam ut dimittar (Ibid.); septimum, quia nec damnatus egerit poenitentiam, secundum Ninivitas et Ezechiam regem, qui imminentem mortem lacrymis distulerunt, ut qui damnati fuerant, non perirent, sed agentes poenitentiam impetrarent misericordiam Dei. Nam et dicunt illum a clementissimo Deo ideo usque ad septimam generationem fuisse delatum, ut saltem malis ipsis et longaevitatis moerore compulsus poenitentiam ageret, ut mereretur absolvi. Nonnulli septenarium numerum plenum et perfectum interpretantur, de multis Scripturarum locis testimonia contrahentes, et hunc esse sensum quem supra perstrinximus, quia qui interfecerit Cain, ab ingenti eum, et omnia supplicia transeunte, liberaret poena. Sunt autem qui et de Evangelio interrogationem Petri replicent: Domine, quoties peccaverit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies (0288B)(Matth. XVIII)? Dicit ei Jesus: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies (Ibid.), et putant mortem atque peccatum in septima progenie sabbatizasse, quando Enoch raptus est, et non inveniebatur, quia transtulit eum Deus. De septuaginta autem et septem illam expositionem sequuntur: in adventu Christi, mortis atque peccati aculeum esse confractum. Ponam et aliam opinionem, ne quid videar praetergressus. Quidam septimum annum remissionis, et quinquagesimum jubilaei, et quadringentesimum nonagesimum, quod volunt intelligi septuagies septies, multis modis interpretantur, asserentes ob hanc causam quinquagesimi et quingentesimi numeri sacrati in Evangelio positum debitorem, et quinquagesimum psalmum poenitentiae, qui septem conficitur septimanis, et in principio octoadis erumpit. Verum ne longius sermo procedat, hucusque super hoc locutum esse sufficiat, quia et ex his quae reperimus ingentem tibi disputationis silvam poteris ipsi conficere, sciens Origenem duodecimum et tertiodecimum (0288C)in Genesi librum de hac tantum quaestione dictasse. Egressus Cain a facie Domini, habitavit in terra Naid (Gen. IV). Non est igitur terra Naid, ut vulgus nostrorum putat, sed expletur sententia Dei, quod huc atque illuc vagus et profugus oberravit. In Hebraeo Nod dicitur, et interpretatur σαλευόμενος, id est, fluctuans et instabilis, ac incertae sedis.

Recapitulatio.--Dixit etiam Deus ad Cain: Maledictus eris super terram (Gen. IV). Manifeste Judaeos hoc in loco significare nihil dubium, quod nolentes esse sub gratia, sed sub lege, ut essent ab Ecclesia maledicti, testificante Apostolo: Quicunque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt (Galat. III). Sequitur: Cum operatus fueris terram, non dabit tibi fructus suos (Gen. IV). In ipsam enim terram, quam Christus portavit, id est, in ejus carnem, ipsi operati sunt salutem nostram crucifigendo Christum, qui mortuus est propter delicta nostra. Nec tamen dedit eis eadem terra virtutem suam, quia non justificati sunt (0288D)virtute resurrectionis ejus, qui resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV), qui etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit in virtute Dei (II Cor. XIII). Haec est ergo virtus terrae illius, quam non ostendit impiis et incredulis. Unde nec resurgens eis a quibus erat crucifixus apparuit, tanquam Cain operanti terram, ut granum illud seminaretur. Vagus et profugus (Gen. IV), sive ut in Septuaginta scriptum est, Gemens et tremens eris in terra. Nunc ecce quis non videat, quis non agnoscat in tota terra, quacunque dispersus est ille populus, quomodo sit vagus in gentibus, et profugus a Jerusalem, quomodo gemat amisso regno, et tremat timore sub innumerabilibus populis Christianis. Ideoque respondit, dicens: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. Ecce ejicis me hodie a facie terrae, a tuaque abscondar facie; et ero vagus et profugus in terra. Et erit omnis qui invenerit me, occidit me (Ibid.). Vere inde vagus et profugus gemit et tremit etiam ne regno perdito terreno (0289A)visibili morte occidatur. Hanc dicit majorem causam quam illam, quod et terra nostra non dat virtutem suam, ne spiritaliter moriatur. Carnaliter enim sapit, et abscondit se a facie Dei, id est, iratum Deum habere grave non putat; sed hoc timet, ne inveniatur et occidatur. Carnaliter autem sapit tanquam operans terram, cujus virtutem non accepit. Sapere autem secundum carnem mors est (Rom. VIII), quam ille non intelligens amisso regno gemit, et corporalem mortem timet. Sed quid ei respondit Deus? Nequaquam ita fiet; sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur (Gen. IV). Sive, ut Septuaginta transtulerunt: Septem vindictas exsolvet, id est, auferet ab eis septem vindictas, quibus alligati sunt propter reatum occisi Christi, hoc toto tempore quod septenario dierum numero volvitur magis, quia non interiit gens Judaea, satis appareat fidelibus Christianis, sed solam dispersionem meruerunt, juxta quod ait Scriptura: Non occides eos, ne quando obliviscantur (0289B)legis tuae. Disperge illos in virtute tua, et depone eos (Psal. LVIII).

Recapitulatio.--Posuit Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum (Gen. IV). Hoc revera mirabile est, quemadmodum omnes gentes, quae a Romanis subjugatae sunt, in ritu Romanorum sacrorum transierint, eaque sacrilega observanda et celebranda susceperint; gens autem Judaea sive sub paganis regibus, sive sub Christianis, non amisit signum legis et circumcisionis suae, quo a caeteris gentibus populisque distinguitur; sed omnis imperator vel rex, qui eos in regno suo invenit, cum ipso suo signo eos invenit, et non occidit. Exiit ergo Cain a facie Domini, et habitavit in terra Naid (Ibid.). Sic et Judaei et omnes qui diversis erroribus contumaces sunt, resistendo veritati, venundati exeunt a facie Dei, id est, a misericordia dilectionis ejus, vel a participatione lucis ejus; et habitant profugi in terra commotionis, id est, in carnali conturbatione contra jucunditatem Dei, hoc est, contra Eden, quod (0289C)interpretatur epulatio, ubi est plantatus paradisus. Sequitur:

Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Enoch, et aedificavit civitatem Cain ex nomine filii sui Enoch (Ibid.).

DISCIPULUS.

Quid ergo sibi per figuram vult, quod impiorum progenies civitatem in ipsa mundi origine construxit?

MAGISTER.

Praenoscat charitas tua quia cernis impios in hac vita esse fundatos, sanctos vero hospites et peregrinos esse. Unde et Abel tanquam peregrinus in terris, id est, populus Christianus non condidit civitatem. Superna est enim sanctorum civitas, quamvis hic pareat civis, in quibus peregrinatur, donec regni ejus tempus adveniat.

Sequitur repetitio. --Iste filius in cujus nomine (0289D)condita est Enoch, id est, terrestris Jerusalem, quod interpretatur possessio, significat istam civitatem et initium et finem habere terrenum, ubi nihil plus quam cernitur speratur. Sequitur:

Porro Enoch genuit Irad. Irad genuit Maviael. Maviael genuit Mathusaelem. Mathusael genuit Lamech (Gen. IV).

Interpretatio Nominum. --Enoch, dedicatio; Irad, descendens, sive roborans: Maviael, quis est Dominus Deus, vel ex vita Deus. Mathusael, mortis emissio, vel mortuus est, et interrogavit. Lamech, humiliatum, aut percutientem, sive percussum. Iste namque Lamech accepit uxores duas. Nomen uni Ada, et nomen secundae Stella. Ada testimonium dicitur, Stella umbra ejus. Ada quippe genuit Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum. Jabel, dimittens, aut mutatus, sive defluit, et nomen fratris ejus Jubal. Ipse fuit pater canentium cithara et organa. Interpretatur quoque delatus, sive dimittens. Sequitur:

(0290A)Dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Stellae: Audite verba mea, et auscultate sermonem meum. Quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livore meo. Quoniam septies vindicabitur de Cain, de Lamech autem septuagies septies (Ibid). Jam alibi secundum historiam dictum est, eo quod ab Adam usque ad Christum septuaginta septem generationes inveniantur, in quibus Lamech peccatum, id est, totius mundi, sanguinis Christi effusione solutum est. Siquidem et in populo Judaeorum propter interfectionem Christi septuaginta septem vindictae sunt statutae, juxta illud Evangelium, in quo dictum est Petro apostolo non solum septies, sed septuagies septies, si poenituerit, fratri remittendum (Matth. XVIII), id est, Judaeum revertentem, post septuaginta septem vindictas statutas, recipiendum ad indulgentiam Christi. Sequitur:

Rursum cognovit Adam uxorem suam, quae concepit et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit (0290B)Cain (Gen. IV).

Hieronymus. --Seth proprie θέσις, id est, positio, dicitur, quia igitur posuerit eum Deus pro Abel, propterea Seth, id est, positio, appellatur. Denique Aquila: Et vocavit, inquit, Seth dicens: Quia posuit mihi Deus semen alterum.

Sequitur Hieronymus.--Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Hic coepit invocare nomen Domini Dei (Gen. IV). Quomodo Adam homo interpretatur, ita Enos, juxta Hebraeae linguae varietatem, homo vel vir dicitur, et pulchre, quia hoc vocabulum habuit, quod de eo scriptum est: Tunc initium fuit invocandi nomen Domini. Licet plerique aliud arbitrentur, quod tunc primum in nomine Domini et in similitudinem ejus fabricata sunt idola.

Item Recapitulatio. --Seth quippe interpretatur possessio, sive resurrectio, qui est Christus. Enos filius ejus interpretatur homo, qui coepit invocare nomen Domini, quid hoc intelligitur? Quia igitur in (0290C)confessione vivit omnis homo, qui est filius resurrectionis, quandiu peregrinatur in terris, non otiose praetereundum de duobus illis hominibus, Abel et Seth, quod Abel interpretatur luctus, et Seth frater ejus resurrectio, quia in his mors Christi et vita ejus ex mortuis figuratur. Ergo, ut brevius dicam, Abel luctus, Seth resurrectio, Enos homo, quia post luctum resurrectio, de resurrectione homo invocans Deum. Item Enos genuit Cainan. Cainan autem genuit Malaleel. Malaleel genuit Jared. Jared genuit Henoch (Gen. V). Hic autem Henoch septimus ab Adam, qui placuit Deo, et translatus est, septimam requiem significat, ad quam transfertur omnis qui tanquam sexta die, id est, sexta aetate saeculi, per Christi adventum formatur; transactis enim sex millibus annis, et reliquis quae sequuntur, facto etiam judicio et renovatis coelo et terra, transferuntur sancti ad vitam perpetuae immortalitatis. Hoc quoque notandum, quod in progenie Seth nulla ibi progenita femina (0290D)nominatim exprimitur, nisi tantum in progenie Cain femina commemoratur, quod significat terrenam civitatem, usque sui in finem carnalis habituram generationis, quae maritorum ac feminarum conjunctione proveniunt.

DISCIPULUS.

Quid ergo significationis habeat, quod per Seth, ab Adam usque ad Noe, denarius numerus invenitur, sive duodenarius, in Cain vero undenarius numerus reperitur, obsecro ut dicas.

MAGISTER.

Ille namque denarius numerus per Seth ab Adam usque ad Noe, insinuatur complementum mandatorum in Ecclesia operum legalium, cui numero si adjiciantur tres filii Noe, medio reprobato, duodenarius consummatur, qui in patriarcharum et apostolorum numero insignis habetur, propter septenarii (0291A)partes, altera per alteram multiplicata. Nam ter quaterni, vel quater terni, ipsum faciunt. Quod vero progenies ex Adam per Cain undenario numero finitur, transgressio mandatorum sive peccatum ostenditur. Nam dum Lamech septimus ab Adam reperiatur scriptus, adduntur ei tres filii, et una filia, ut undenarius numerus compleatur, per quod demonstretur peccatum. Nam et ipse numerus a femina clauditur, a quo sexu initium peccati commissum est, per quod omnes morimur, scilicet, ut voluptas carnis, quae et spiritu restiterat, sequeretur. Unde et ipsa filia Lamech Noema, id est, voluptas, interpretatur. Hic est liber generationis Adae, in die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum, masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam, in die qua creati sunt (Ibid.). Notandum et hic et ubi in Evangelio Matthaei scribitur: Liber generationis Jesu (Matth. I), quia hoc corruptibile principium ad incorruptibile principium (0291B)respicit, ubi dicitur: Liber generationis Jesu Christi, quia librum libro, et principium principio opponit, quia scriptum est: In primo mari conteres caput ejus, et in novissimo mari posteriora ejus.

Hieronymus in Hebraicis Quaestionibus.--Et vocavit nomen eorum Adam, id est, homo. Hominis autem nomen tam viro quam feminae convenit. Vixit autem Adam ducentos et viginti annos, et genuit ad similitudinem et imaginem suam, vocavitque nomen ejus Seth. Sciendum quod usque ad diluvium, ubi in nostris Codicibus ducentos, et quod excurrit annorum, genuisse quis dicitur, in Hebraeo habeat centum annos, et reliquos qui sequuntur. Fuerunt autem dies Adam postquam genuit Seth, septingenti anni (Gen. V), quia in ducentis erraverant. Consequenter hic posuit septingentos, cum in Hebraeo hic habeat octingentos, et supra centum. Et vixit Mathusala annis centum septuaginta septem, et genuit Lamech. Et vixit Mathusala postquam genuit Lamech, annis DCCCII. Et genuit filios et filias, et fuerunt omnes dies Mathusalae, quos (0291C)vixit, anni DCCCCLXIX, et mortuus est (Ibid.).

DISCIPULUS.

Famosa quaestio, et disputatione omnium Ecclesiarum ventilata, quod juxta diligentem supputationem quatuordecim annos post diluvium Mathusala vixisse refertur. Etenim cum esset Mathusala annorum centum sexaginta septem, genuit Lamech. Rursum Lamech cum esset annorum centum octuaginta octo, genuit Noe. Et fiunt, usque ad diem nativitatis Noe anni vitae Mathusalae, CCCLV. Sexcentesimo autem anno vitae Noe diluvium factum est. Ac per hoc, habita supputatione per partes, noningentesimo quinquagesimo quinto anno Mathusalae diluvium fuisse convincitur. Cum autem supra noningentos sexaginta novem annos vixisse sit dictus, nulli dubium est eum quatuordecim annos vixisse post diluvium; et quomodo verum est quod octo tantum animae in arca salvae factae sunt.

(0291D)MAGISTER.

Restat ergo ut quomodo in plerisque, ita et in hoc sit error in numero. Siquidem in Hebraeis et Samaritanorum libris ita scriptum reperi: Et vixit Mathusala centum et octuaginta septem annis, et genuit Lamech. Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, DCCLXXXII annos, et genuit filios et filias, et fuerunt omnes dies Mathusalae anni DCCCCLXIX. Et mortuus est; et vixit Lamech CLXXXII annos, et genuit Noe. A die ergo nativitatis Mathusalae usque ad diem ortus Noe, sunt anni CCCLXIX. His adde annos Noe, quia in sexcentesimo ejus vitae anno diluvium factum est; atque ita fit ut noningentesimo sexagesimo nono anno vitae suae Mathusala mortuus sit eo anno quo coepit esse diluvium. Iste namque Mathusala filius est Enoch, qui septimus ab Adam in genealogia Seth, qui ambulavit cum Deo, et non apparuit, quia tulit eum Deus. De isto quoque Enoch poeta ita cecinit: (0292A)Primus ad usque chao meritis vivacibus Enoch, Multa per innumeros jam saecula contigit annos, Natura perdente modum, quem jure creandi Terra tulit genitum, sed mors miratur ademptum.

Mathusala genuit Lamech, de quo jam supra meminimus. Iste autem Lamech saeculi hujus figuram tenuit, cujus peccatum Christus per sanguinis sui effusionem post septuaginta septem mundi generationes absolvit, juxta quod Lucas scribit evangelista. Iste namque Lamech genuit filium, et vocavit nomen ejus Noe, dicens: Iste requiescere nos faciet ab operibus nostris (Ibid.). Noe requies interpretatur. Ab eo igitur quod sub illo omnia retro opera quieverint per diluvium, requies appellatus est. Noe vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japhet. Cumque coepissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent, videntes filii Dei filias eorum, quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerant.

Hieronymus.--Videntes filii Dei filias hominum, (0292B)quia bonae sunt (Gen. VI). Verbum Hebraicum Elohim communis est numeri, et Deus quippe et dii similiter appellantur. Propter quod Aquila plurali numero filios deorum ausus est dicere, deos intelligens sanctos, sive angelos. Deus enim stetit in synagoga deorum, in medio autem Deus dijudicat (Psal. LXXXI). Unde et Symmachus istiusmodi sensum sequens, ait: Videntes filii potentium filias hominum, et reliqua. Plerique affirmant ut hi qui ex Seth progenie nati sunt filii Dei vocati sunt, eo quod ipse coeperit invocare nomen Domini. Nam sicut propheta Joannem Baptistam angelum vocavit, vaticinando: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam (Malach. III), etc., sic et isto in loco filios Dei, sive angelos intelligimus homines justos, stirpe justa progenitos lapsos in peccatum. Sicut et alius propheta sacerdotes angelos appellat.

DISCIPULUS.

Hieronymus.--Dixit Dominus Deus: Non permanebit (0292C)spiritus meus in hominibus istis in aeternum, quia carnes sunt (Gen. VI). Et in Hebraeo scriptum est: Non judicabit spiritus meus homines istos in sempiternum, quod caro sunt. Quomodo hoc intelligendum est?

MAGISTER.

Hoc est, quia fragilis est in homine conditio, non eos servabo ad aeternos cruciatus, sed hic illis restituam quod merentur. Ergo non severitatem, ut in nostris codicibus legitur, sed clementiam Dei sonat, dum peccator hic pro suo scelere visitatur. Unde et iratus dicit Deus ad quosdam: Non visitabo filias eorum cum fuerint fornicatae, et sponsas eorum, cum adulteraverint (Ose. IV). Et in alio loco: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum; verumtamen misericordiam meam non auferam ab eis. Sequitur: Eruntque dies illorum centum viginti anni (Gen. VI).

(0292D)DISCIPULUS.

Si enim humana vita in centum viginti annis ab hac die contracta est, quid est quod plerique patres post diluvium ducentis et trecentis annis amplius vixisse memorantur?

MAGISTER.

Non igitur, ut multi errant, humana vita in CXX annis contracta est, sed generationi illi ad poenitentiam data est. Porro ne videretur in eo esse crudelis, quod peccantibus locum poenitentiae non dedisset, adjecit: Erunt dies eorum CXX anni, hoc ad agendam poenitentiam (Ibid.). Si quidem inveniamus vixisse Abraham post diluvium CLXXV annos, et caeteros amplius. Quia vero poenitentiam agere contempserunt, noluit Deus exspectare tempus decretum; sed viginti annorum spatiis amputatis induxit diluvium, anno centesimo agendae poenitentiae destinato. Perpendis enim quod vixit Noe post diluvium CCC annos; ex quo perspicuum est CXX annos generationi illi ad (0293A)poenitentiam datos, et non vitae mortalium constitutos. Sequitur:

Gigantes autem erant super terram in diebus illis. Et post haec ut ingrediebantur filii Dei ad filias hominum, et generabant eis. Illi erant gigantes a saeculo homines nominati (Ibid.). In Hebraeo ita habet: Cadentes erant in terram in diebus illis, id est, Niphilim. Et post haec, ut ingrediebantur filii deorum ad filias hominum, et generabant eis, hi erant fortes a principio viri nominati. Pro cadentibus sive gigantibus violentos eos interpretatus est Symmachus. Angelis autem, et sanctorum liberis convenit nomen cadentium, sicut superius diximus. Sequitur:

Vidensque Dominus quod multa malitia hominum in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore; poenituit eum quod hominem fecisset in terra, etc., usque Poenitet enim me fecisse eos (Ibid.).

DISCIPULUS.

Gregorius. --Quid est quod omnipotens Deus, qui (0293B)nulla mutabilitate humanae conditionis astringitur, nec ei quid esse est, esse desit, ex tempore poenituisse de sua conditione describitur?

MAGISTER.

Plerumque enim in sacro eloquio sicut sapientes Dei sermonem trahunt a sapientibus saeculi, sic nunc pro utilitate hominis vocem in se humanae passionis conditor hominum sumit Deus, ut videlicet dicatur: Poenituit eum quod hominem fecisset in terra, dum profecto constet quia is qui cuncta priusquam veniant conspicit, nequaquam aliquid poenitendo fecerit, resipiscit. Ut ergo mirum non est si spiritales plerumque utantur versibus [vocibus] carnalium, sic neque si ipse ineffabilis et Creator omnium spiritus, ut ad intellectum suum carnem pertrahat, in se ipso carnis sermonem formet.

Sequitur in libro Quaestionum Hebraicarum.

Hae generationes Noe: Noe vir justus atque perfectus (0293C)in generatione sua cum Deo ambulabat (Gen. VI). Hieron. signanter quippe ait: In generatione sua, ut ostenderet non juxta justitiam consummatam, sed juxta generationem suam eum justum fuisse justitia. Cum Deo ambulabat, hoc est, illius vestigia sequebatur. Sequitur:

Dixitque autem Dominus ad Noe: Finis universae carnis venit coram me. Repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. Fac tibi arcam de lignis laevigatis (Ibid.).

Et Hieronymus: Fac tibi arcam de lignis quadratis. Pro quadratis lignis bituminatis legimus in Hebraeo: Colligens facies arcam, et in cubito consummabis eam desuper. Pro eo quod est: Colligens facies arcam: in Hebraeo habetur, meridianum facies arcae, quod manifestius interpretatus est Symmachus dicens: διαφανὲς, hoc est, dilucidum facies arcae, volens fenestram intelligi. Sequitur:

Mansiunculas in arca facies, etc., usque Et quievit aqua et revelati sunt fontes abyssi et cataractae coeli (0293D)(Gen. VI-VIII). Pro revelatis fontibus, clausos et obduratos omnes interpretes transtulerunt; et pro eo quod sequitur: Cessavit aqua super terram, et reliqua, scriptum est: Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes. Nota, secundum Ecclesiasten, quod omnes aquae atque torrentes per occultas venas ad matricem abyssum revertantur.

Post quadraginta dies aperuit Noe ostium arcae, quod fecit, et emisit corvum; et egressus, non rediit ad eum, donec siccarentur aquae de terra (Gen. VIII).

Pro ostio fenestra scripta est in Hebraeo, et de corvo aliter dicitur: Emisit corvum, et egressus est exiens non revertens, donec siccarentur aquae de terra. Haec juxta Hieronymum.

Recapitulatio unde supra. --Noe autem per omnia omnesque actus ejus Christus significat. Noe enim requies interpretatur, et Dominus dicit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis (0294A)requiem animabus vestris (Matth. XI). Solus justus invenitur in illa gente Noe, cui septem homines donantur propter justitiam suam. Solus justus est Christus atque perfectus, cui septem Ecclesiae propter septemplicem spiritum illuminantem in unam Ecclesiam condonantur. Quod vero Noe per aquam et lignum liberatur, significat crucem et baptismum. Sicut enim ille cum suis per aquam et lignum salvatur, sic familia Christi per baptismum et crucis passionem sanatur. Arcam instruxit Noe de lignis non putrescentibus: Ecclesia construitur a Christo ex hominibus in sempiternum victuris. Arca enim ista Ecclesiam demonstrabat, quae natat in fluctibus mundi hujus. Quod autem eadem arca de lignis quadratis fieri jubetur, undique stabilem vitam sanctorum sanctificat, ad omne opus bonum paratum; quocunque enim verteris, quadratum firmiter stabit. Quod bitumine glutinantur arcae ligna intrinsecus et extrinsecus, ut in compage unitatis significetur tolerantia charitatis, ne scandalis Ecclesiam tentantibus (0294B)sive ab his qui intus sunt, sive ab his qui foris sunt, cedat fraterna junctura, et solvatur vinculum pacis. Est enim bitumen ferventissimum gluten, significans dilectionis ardorem, vi magnae fortitudinis ad tenendam societatem spiritalem omnia tolerantem. Quod arca trecentis cubitis longa est, ut sexies quinquaginta compleantur, sicut sex aetatibus omne hujus saeculi tempus extenditur. In omnibus quibus Christus nunquam destitit praedicari. In quinta per prophetiam praedictus, in sexta per Evangelium diffamatus. Potest quidem et in his trecentis cubitis signum ligni passionis ostendi. Ipsius enim litterae numerus crucis demonstrat signum quo socii passionis Christi effecti per baptismum longitudinem vitae aeternae adipiscuntur. Quod vero cubitis quinquaginta latitudo ejus expanditur, sicut Apostolus dicit: Cor nostrum dilatatum est; unde, nisi charitate spiritali? Propter quod ipse iterum dicit: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus (0294C)est nobis. Quinquagesimo enim die post resurrectionem suam Christus Spiritum sanctum misit, quo corda credentium dilatavit. Quod autem altitudo ejus XXX cubitis surgit, quem numerum decies habet in trecentis cubitis longitudo, quia Christus est altitudo nostra, qui, triginta annorum aetatem gerens, doctrinam evangelicam consecravit, contestans legem non se venisse solvere, sed adimplere (Matth. V). Lex autem in decem praeceptis agnoscitur, unde decies tricenis arcae longitudo perficitur. Unde et ipse Noe ab Adam decimus computatur, quod sexies longa ad latitudinem suam, et decies ad altitudinem suam humani corporis instar ostendit, in quo Christus apparuit. Corporis enim longitudo, quae a vertice usque ad vestigium sexies tantum habet quam latitudo, quae est ab uno latere ad alterum latus, et decies tantum quantum latitudo. Cujus latitudinis mensura est in latere a dorso ad ventrem, velut si jacentem hominem metiaris supinum, seu pronum, sexies tantum longitudinis est a capite (0294D)usque ad pedes, quam latus a dextera in sinistram, vel a sinistra in dexteram, et decies quam altus a terra. Unde facta est arca trecentorum in longitudine cubitorum, et quinquaginta in latitudine et triginta in altitudine (Gen. VI). Item quod eadem arca collecta in unum cubitum desuper consummatur (Ibid.), sic et Ecclesia corpus Christi in unitatem collecta sublimatur et perficitur. Unde dicitur in Evangelio: Qui mecum non colligit, spargit. Quod autem aditus ei fit a latere, id est, quod nemo intrat in Ecclesiam, nisi per sacramentum remissionis peccatorum, quod de Christi latere aperto manavit. Quod vero inferiora arcae bicamerata et tricamerata construuntur, sicut ex omnibus gentibus vel bipertitam multitudinem congregat Ecclesiam. Propter circumcisionem et praeputium, vel tripartitam propter filios Noe, quorum progenie repletus est orbis. Et ideo arcae inferiora ista dicta sunt quia in hac vita terrena est diversitas gentium. (0295A)In summo autem omnes consummamur in unum, et non est ista varietas, quia omnia omnibus Christus est tanquam nos uno cubito de super coelesti unitate consummans. Quod autem cuncta animalium genera includuntur in arca, significat quia ex omnibus gentibus et nationibus congregatio fit in Ecclesia. Quod etiam Petro demonstratus discus ille significat, quod munda et immunda sint ibi animalia, sicut in Ecclesia sacramentis boni et mali versantur. Quod septena sunt munda, et bina immunda, non quia pauciores sunt mali quam boni, sed quia boni servant unitatem spiritus in vinculo pacis. Sanctum autem spiritum divina Scriptura in septiformi operatione commendat: sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, et timoris Domini (Isai. XII). Unde et ille numerus quinquaginta dierum ad adventum sancti Spiritus pertinens in septies septenis. Qui fiunt quadraginta novem uno addito consummatur, propter quod dictum est: Studentes servare unitatem (0295B)spiritus in vinculo pacis. Mali autem in binario numero ad schismata faciles, et quodam modo divisibiles ostenduntur. Quod Noe ipse cum suis octavus numeratur, significat quia in Christo spes resurrectionis nostrae apparuit, quia octava die, id est, post Sabbati septimum primo a mortuis resurrexit. Qui dies a passione tertius, in numero autem dierum, qui per omne tempus volvitur, et octavus et primus est. Quod post septem dies ex quo ingressus est Noe in arcam, diluvium factum est, hoc est, quia in spem futurae quietis, quae septimo die significata est, baptizamur. Quod vero praeter arcam omnis caro, quam terra sustentabat, diluvio consumpta est, significat quia praeter Ecclesiae societatem aqua baptismi quamvis eadem sit, non solum non valeat ad salutem, sed valeat potius ad perniciem. Quod autem quadraginta diebus et quadraginta noctibus pluit, quia omnis reatus peccatorum in decem praeceptis legis admittitur per universum orbem terrarum, qui (0295C)quatuor partibus continetur. Decem praecepta quater ducta quadraginta fiunt, sive ille reatus, quod ad dies pertinet, ex rerum prosperitate, sive quod ad noctes ex rerum adversitate contractus sit sacramento baptismi coelestis abluitur. Quod Noe quingentorum erat annorum, cum ei locutus est Dominus, ut arcam sibi faceret, et sexcentos habebat annos cum in ea fuisset ingressus. Unde intelligitur per centum annos arca fabricata, quid aliud hic videntur centum anni significare, nisi aetates singulas saeculi. Unde ista sexta aetas quae completis quingentis usque ad sexcentos, significatur in manifestatione evangelicam Ecclesiam construi. Et ideo qui sibi ad vitam consulit, sit velut quadratum lignum, paratus ad omne opus bonum, et intret in fabricam sanctam, quia et secundus mensis anni sexcentesimi, quo intravit Noe in arcam, eamdem senariam aetatem significat. Duo enim menses sexagenario numero concluduntur: a senario autem numero et sexaginta cognominantur et sexcenti, et sex millia, et sexaginta millia, et sexcenta (0295D)millia et sexcenties, et quidquid deinceps in majoribus summis per eumdem articulum numerus in infinita incrementa consurgit; et quod vicesimus et septimus dies mensis commemoratur, ad ejusdem quadraturae significationem pertinet, quae jam in quadratis lignis exposita est. Sed hic evidentius, quia nos ad omne bonum paratos, id est, quodam modo conquadratos trinitas perfecit: in memoria, qua Deum recolimus, in intelligentia, qua cognoscimus; in voluntate, qua diligimus. Tria enim ter et hoc ter fiunt XXVII, qui est numeri ternarii quadratus. Quod vero septimo mense arca resedit, hoc est, requievit, ad illam septimam requiem significatio recurrit; et quia perfecti requiescunt, ibi quoque quadraturae illius numerus iteratur. Nam vicesima septima die secundi mensis, commendatum est hoc sacramentum et rursum vicesima septima die mensis septimi eadem commendatio confirmata est, cum arca requievit. (0296A)Quod enim promittitur in spe, hoc exhibetur in re. Porro quia ipsa septima requies cum octava resurrectione conjungitur. Neque enim reddito corpore finitur requies, quae post hanc vitam excipit sanctos, sed potius totum hominem, non adhuc spe, sed jam re ipsa omni ex parte spiritus et corporis perfecta et immortali salute renovatum aeternae vitae munus assumit. Quia ergo septima requies cum octava resurrectione conjungitur, et hoc in sacramento regenerationis nostrae, id est, in baptismo, altum profundumque mysterium est, quod quindecim cubitis supercrevit aqua, excedens altitudinem montium. Octo itaque et septem quindecim faciunt. Sed octo significant resurrectionem, septem quietem. Hoc igitur sacramentum resurrectionis et quietis transcendit omnem sapientiam superborum, ita ut nullatenus possit indagare scientiae suae altitudinem resurrectionis quietem; et quia septuaginta a septem, et octuaginta ab octo dinumerantur, conjuncto utroque numero centum quinquaginta (0296B)diebus exaltata est aqua, eamdem commendans nobis atque confirmans altitudinem baptismi in consecrandum novum hominem, ad tenendam quietis et resurrectionis fidem. Quod post dies quadraginta emissus corvus non est reversus, aut aquis utique interceptus, aut aliquo supernatanti corpore illectus, significat homines immunditia cupiditatis teterrimos, et ob hoc ad ea quae foris sunt in hoc mundo retentos, aut rebaptizari ab his praeter arcam, id est, praeter Ecclesiam baptismus occidit, seduci et teneri ( sic ). Quod columba emissa non inventa requie reversa est, ostendit per novum testamentum requiem sanctis in hoc mundo non esse promissam. Post quadraginta enim dies emissa est, qui numerus vitam quae in hoc mundo agitur significat. Denique post septem dies dimissa columba propter illam septenariam operationem spiritalem olivae fructuosum surculum retulit, quo significaret nonnullos etiam extra Ecclesiam baptizatos, si in eis pinguedo (0296C)non defuerit charitatis, posteriori tempore quasi vespere more columbae tanquam in osculo pacis ad unitatis societatem posse perduci. Quod post alios septem dies dimissa, et non reversa, significat finem saeculi, quando erit sanctorum requies, non adhuc in sacramento spei, quod in hoc tempore consociatur quandiu vivitur, quod de Christi latere manavit; sed jam in ipsa perfectione salutis aeternae cum tradetur regnum Deo et Patri, ut in illa perspicua contemplatione incommutabilis veritatis nullis ministeriis corporabilibus egeamus.

DISCIPULUS.

Cur sexcentesimo et uno anno vitae Noe, id est, peractis sexcentis aperitur arcae tectum?

MAGISTER.

Finita quippe sexta aetate saeculi revelabitur absconditum sacramentum atque promissum.

DISCIPULUS.

(0296D)Cur vicesimo et septimo die secundi mensis dicitur siccasse terra, tanquam finita esset jam baptizandi necessitas?

MAGISTER.

In numero etenim dierum quinquagesimo et septimo, ipse est enim dies secundi mensis vicesimus septimus, qui numerus ex illa conjunctione spiritus et corporis septies octonos habet, uno addito propter unitatis vinculum.

DISCIPULUS.

Cur de arca conjuncti exeunt, qui disjuncti intraverant? Sic enim dictum erat: Quod intraverint in arcam Noe et filii ejus, et uxor ejus, et uxores filiorum ejus (Gen. VII); seorsum viri, et seorsum feminae commemoratae sunt.

MAGISTER.

Quia igitur in hoc tempore caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V), (0297A)ad typum illum disjuncti intraverant; postmodum autem exeunt Noe et uxor ejus, filii ejus, et uxores filiorum ejus. Hoc est, conjuncti masculi et feminae, quia in fine saeculi, et in resurrectione justorum omnimoda et perfecta pace spiritui corpus adhaerebit in illa mortalitatis indigentia vel concupiscentia resistente. Quod dantur eis in escam cuncta animalia, sicut in illo disco Petro dicitur: Macta et manduca (Act. X); quod ejecto sanguine jubentur manducare, ne vita pristina quasi suffocato in conscientia teneatur; sed habeant tanquam effusionem per confessionem. Quod vero testamentum posuit Deus inter se et homines atque omnem animam vivam ne perdat eam diluvio, arcum scilicet qui apparet in nubibus, qui nunquam nisi de sole resplendet: illi enim non pereunt diluvio, qui in prophetis et in omnibus divinis Scripturis, tanquam in Dei nubibus, agnoscunt Christi gloriam, non quaerunt suam.

Hieronymus in libro Locorum dixit: « Ararat in Armenia, siquidem in montibus. » Ararat, arca post (0297B)diluvium sedisse perhibetur, et dicuntur ibidem usque hodie ejus manere vestigia. Meminit horum montium et Jeremias in visione contra Babylonem. Josephus quoque in primo Antiquitatum Judaicarum libro, saecularium litterarum historias proferens: « Animadvertens, inquit, Noe terram diluvio liberatam, septem alios dies abire permisit, et universa animalia bestiasque patentibus claustris emittens ipse cum sua prole egressus est, immolans Deo hostias, gaudensque cum liberis. » Hunc locum Armenii exitum vel egressus vocant, siquidem ibi cultores illarum regionum arcam primum sedisse testantur, et lignorum quaedam superesse monumenta. Arcae hujus et diluvii omnes qui barbaras scripsere historias recordantur: quorum est unus Berosus Chaldaeus, qui super diluvio referens, haec locutus est: « Dicitur hujus navis in Armenia propter montem Carduenorum pars aliqua permanere, et quosdam bitumen ex ea avellentes circumferre, quo utuntur (0297C)vel maxime hi qui lustrantur et expiant. » Sed et Hieronymus Aegyptius, qui antiquitates Phoenicum pulchro sermone conscripsit, et Mnaseas et multi alii. Nicolaus quoque Damascenus in nonagesimo sexto libro refert: « Est in Armenia super Myniadem mons nomine Bearis, ad quem multos in diluvio confugisse autumant, ibique salvatos esse. Alios vero in arcae alveo supernatantes ad ejus verticem pervenisse, et usque ad multas aetates ligna arcae demonstrari solita; » quos quidem ego puto non esse alios, nisi eos quos Moyses legifer Hebraeorum in suis voluminibus edidit. De arca quoque ipse poeta cecinit ita: Nuntia diluvii jam decrescentis ad arcam Ore columba refert ramum viridantis olivae. Corvus enim ingluvie per foeda cadavera captus, Haeserat; illa datae revehit nova gaudia pacis.

Hieronymus.--Et erant filii Noe qui egressi sunt (0297D)de arca, Sem, Cham et Japhet (Gen. IX). Frequenter Septuaginta interpretes non valentes heth litteram, quae duplicem aspirationem habet, in Graecum sermonem vertere, chi Graecam litteram addiderunt, ut nos docerent in istiusmodi vocabulis aspirare debere. Unde et in praesenti loco Cham transtulerunt, pro eo quod est Ham, quo et Aegyptus usque hodie Aegyptiorum lingua Ham dicitur.

Plantavit autem Noe vineam, bibensque vinum inebriatus est, et caetera, usque Faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt (Ibid.).

Jam vero illud quod post diluvium de vinea, quam plantavit Noe, inebriatus est, et nudatus est in domo sua, cui non appareat Christi esse figura, qui inebriatus est dum passus est? Nudatus est, dum crucifixus est in domo sua, id est, in gente sua, et in domesticis sanguinis sui utique Judaeis. Tunc enim nudata est mortalitas carnis ejus, quam nuditatem, id est, passionem Christi videns Cham derisit, et (0298A)Judaei Christi mortem videntes subsannaverunt. Sem vero et Japhet tanquam duo populi ex circumcisione et praeputio credentes, cognita nuditate patris, qua significabatur passio Salvatoris, sumentes vestimentum posuerunt super dorsa sua, et intrantes aversi operuerunt nuditatem patris, nec viderunt quod verenda texerunt (Ibid.). Quodam enim modo passionem Christi velamento tegimus, id est, sacramento honoramus, ejusque mysterii rationem reddentes, Judaeorum detractionem operimus. Vestimentum enim significat sacramentum, dorsa memoriam praeteritorum, quia passionem transactam Christi celebrat Ecclesia, non adhuc prospectat futuram: medius autem frater Cham (Ibid.), id est, impius populus Judaeorum; ideo medius, quia nec primatum Apostolorum tenuit, nec ultimus in gentibus credidit. Vidit nuditatem patris (Ibid.), quia consensit in nece Domini Salvatoris. Post haec nuntiavit foras fratribus (Ibid.). Per eum quippe manifestatum est quod erat in propheta secretum, ideoque fit servus fratrum suorum. Quid est (0298B)enim aliud hodieque gens ipsa nisi quaedam scrinaria Christianorum, bajulans legem et prophetas ad testimonium assertionis Ecclesiae, ut nos honoremus per sacramentum, quod nuntiant illi per litteram.

Expergefactus itaque Noe, cum didicisset quod fecerat ei filius suus minor, ait: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus. Dilatet Deus Japhet, et habitet in tabernaculis Sem (Ibid.). Quomodo hoc intelligendum est?

Hieronymus. --De Sem Hebraei, de Japhet populus gentium nascitur. Quia igitur lata est multitudo credentium, a latitudine quae Japhet dicitur, latitudo nomen accepit. Quod autem ait: Et habitet in tabernaculis Sem, de nobis prophetatur, qui in eruditione et scientia Scripturarum ejecto Israele versamur.

Explanatio spiritalis. --Post haec itaque benedicuntur duo illi, qui nuditatem patris honoraverunt. (0298C)Benedictus namque Dominus Deus Sem, sit Chanaan puer illius. Dilatet Japhet, et habitet in tabernaculis Sem. Hic Sem major natu, ex quo patres, et prophetae, et apostoli, nati sunt, atque generati. Japhet autem gentium est Pater, qui etiam latitudo interpretatur. Cum ingenti enim multitudine dilatatus est populus ex gentibus, qui cum prophetis et apostolis erat habitaturus. Siquidem et videmus juxta Noe propheticam Patris benedictionem in tabernaculo Sem, transisse habitationem Japheth, hoc est, in domum legis et prophetarum Ecclesiam potius justificari, minorem quidem temporum, sed gratia lege majorem. Cham porro, qui interpretatur callidus. medius filius tanquam ab utroque discretus, nec in primitiis Israelitarum, nec in plenitudine gentium permanens, significat non solum Judaeorum, sed etiam haereticorum genus callidum, non spiritu sapientiae, sed impatientiae, quo solent haereticorum fervere primordia, et pacem perturbare sanctorum, (0298D)sed et omnes qui Christiano vocabulo gloriantur, et perdite vivunt, ipsius figuram gestare videntur. Passionem quippe Christi, quae illius hominis nuditate significata est, et annuntiant bene profitendo, et male agendo exhonorant. De talibus ergo dictum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII). Ideo et Cham in filio suo maledictus est, tanquam in fructu suo, id est, in opere suo. Unde convenienter et ipse filius ejus Chanaan, qui interpretatur motus eorum. Quod aliud quid est, quam opus eorum. Item quod Cham peccante posteritas ejus damnatur, significat quod reprobi hic quidem delinquunt, sed in posterum, id est, in futurum sententiam damnationis accipiunt. Sed et plebs Judaica, quae Dominum crucifixit, etiam in filios poenam damnationis suae transmisit. Dixerunt enim: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII). Benedictis igitur duobus filiis Noe, atque uno in medio eorum maledicto, deinceps generationes eorum (0299A)texuntur, ex quibus septuaginta duae gentes ortae sunt, id est, quindecim de Japhet, triginta de Cham, viginti septem de Sem.

De aedificatione Turris, etc., usque ad divisionem linguarum. --Primus autem post diluvium inter homines Nemrod, filius Chus nova imperii cupiditate tyrannidem arripuit. Regnavitque in Babylonia, quae ab eo quod ibi confusae sunt linguae Babel appellata est, quod interpretatur confusio, cujus aedificandae turris idem Nemrod exstitit auctor; quique pro eo quod ultra naturam suam coeli alta penetrare contendit, non incongrue diabolo comparatur, qui cogitatione cordis sui intumescens, super sidera exaltare se voluit, id est, super omnem potestatem angelorum Deo se coaequare disponens, dum dicit: Ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo (Isai. XIV). Quod autem dicitur venator, quid significatur hoc nomine, nisi animarum terrigenarum deceptor, et capiens homines ad mortem. Turris (0299B)ejus superbia hujus mundi est, vel impia dogmata haereticorum, qui, postquam moti sunt ab Oriente, id est, a vero lumine recesserunt, et venerunt in campum Sennaar, qui interpretatur excussio dentium, statim adversus Deum impietatis suae aedificant turrim, ac dogmatum superbiam nefario ausu confringunt, volentes curiositate non licita ipsius coeli alta penetrare; sed sicut illi per superbiam ab una lingua in multis divisi sunt, ita et haeretici ab unitate fidei confessione segregati inter se diversitate erroris, quasi per dissonantiam linguae invicem secernuntur, et quos armat adversus Deum elatae conspirationis perniciosa consensio. Rursum intercedente dogmatum discordia dividit, oborta repente confusio, quos quidem ipsa Trinitas damnat, in quam offendunt, ipsa eos dispergit dum dicit: Venite et confundamus ibi linguam eorum (Gen. XI), in varietate utique erroris sive schismatum. Eo autem tempore quando linguarum facta est varietas, in sola domo Heber, quae antea fuit lingua remansit; nunc quoque in sola Ecclesia, (0299C)quae est domus Christi, unitatem esse confessionis et fidei pacem divisis omnibus reprobis restat.

Nunc de gentium divisionibus secundum Hieronymum videamus. --Filii Japhet, Gomer et Magog, et Madai et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. Japhet filio Noe nati sunt septem filii, qui possederunt terram in Asia ab Amano et Tauro, Coelesyriae et Ciliciae montibus, usque ad fluvium Tanaim, in Europa vero usque ad Gadira, nomina locis et gentibus relinquentes, e quibus postea immutata sunt plurima, caetera permanent ut fuerunt. Sunt autem Homer, Galatae; Magog, Scythae; Madai, Medi; Savan, Iones, qui et Graeci; unde et mare lonium; Thubal, Iberi, qui et Hispani, a quibus Celtiberi, licet quidam Italos suspicentur. Mosoch, Cappadoces; unde et urbs apud eos usque hodie Mazaca dicitur. Porro septuaginta interpretes Caphthorim Cappadocas arbitrantur; Thiras, Thraces, quorum non satis immutatum vocabulum est. Scio (0299D)quemdam Gog et Magog, tam de praesenti loco quam de Ezechiel, ad Gothorum nuper in terra nostra vagantium historiam retulisse, quod utrum verum sit, praelii ipsius fine monstrabitur. Et certe Gothos omnes retro eruditi magis Getas quam Gog et Magog appellare consueverunt. Hae itaque septem gentes, quas de Japhet venire stirpe memoravi, ad Aquilonis partem habitant. Filii Gemer Assenez et Riphath et Thogorma. Assenez Graeci Reginos vocant. Riphath, Paphlagones; Thogorma, Phrygas; filii Javan, Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanin. Ab his divisae sibi insulae nationum in terris suis. Vir secundum linguam suam et cognationem et gentem suam. De Ionibus, id est, Graecis, nascuntur Elisei, qui vocantur Aeoles; unde et quinta lingua Graeciae Aeolis appellatur, quam illi vocant πέμπτην διάλεκτον. Tharsis Josephus Cilicas arbitratur, θ aspirationis litteram vitiose a posteris in τ dicens fuisse corruptam, unde et metropolis eorum civitas Tharsus (0300A)appellatur Paulo apostolo gloriosa. Cethim sunt Citii, a quibus hodie quoque urbs Cypri Citium nominatur. Dodanin, Rhodii; ita enim Septuaginta interpretes transtulerunt. Legamus Varronis de antiquitatibus libros, et Sisinnii Capitonis, et Graecum Phlegonta, caeterosque eruditissimos viros, et videbimus omnes pene insulas et totius orbis littora terrasque mari vicinas Graecis accolis occupatas, qui, ut supra diximus, ab Amano et Tauro montibus omnia maritima loca usque ad Oceanum possidere Britannicum. Filii Cham, Chus et Mesraim, et Phuth, et Chanaan. Chus usque hodie ab Hebraeis Aethiopia nuncupatur; Mesraim, Aegyptus; Phuth, Libyae, a quo et Mauritaniae fluvius usque in praesens Phuth, omnisque circa eum regio Phutensis. Multi tam Graeci quam Latini scriptores hujus rei testes sunt. Quare autem in una tantum climatis parte antiquum nomen Libyae resederit, et reliqua terra vocata sit Africa, disserere non hujus loci nec temporis est. Porro Chanaan obtinuit terram quam Judaei deinceps (0300B)possederunt ejectis Chananaeis. Filii Chus, Saba, Hevila, Sabatha, Regma, Sabatacha. Saba, a quo Sabaei, de quibus Virgilius: Solisque est Thurea virga Sabaei; et alibi: Centumque Sabaeo Thure calent arae. Hevila, Gethuli, in parte remotioris Africae, eremo cohaerentes. Sabatha, a quo Sabatheni, qui nunc Astabari nuncupantur. Regma vero et Sabatacha paulatim antiqua perdidere vocabula, et quae nunc pro veteribus habeant ignoratur. Filii Regma, Saba et Dadan: hic Saba per schin litteram scribitur; supra vero per samech, a quo diximus appellatos Sabaeos, interpretatur vero nunc Saba Arabia. Nam in LXXI psalmo, ubi nos habemus: Reges Arabum et Saba munera offerent, in Hebraeo scriptum est: Reges Saba, primum nomen per schin, secundum per samech. Dadan gens est Aethiopiae in occidentali plaga, et Chus genuit Nemrod, de quo jam superius mentionem fecimus. Iste coepit esse potens in terra: et post paululum: Et fuit, inquit, caput regni ipsius (0300C)Babylon et Arach, et Achad, et Chalanne in terra Sennaar (Gen. X). Nemrod filius Chus arripuit, ut supra disseruimus, insuetam prius in populo tyrannidem, regnavitque in Babylone, quae ab eo quod ibi confusae sunt linguae, turrem aedificantium Babel appellata est. Babel autem interpretatur confusio. Regnavit autem et in Arach, hoc est, in Edessa, et in Achad, quae nunc dicitur Nisibis, et in Chalanne, quae postea, verso nomine, a Seleuco rege est dicta Seleucia, vel certe quae nunc Κτησιφὼν appellatur. De terra illa exiit Assur, et aedificavit Niniven et Rohoboth civitatem. De hac terra Assyriorum pullulavit imperium, qui ex nomine Nini Beli filii Ninum condiderunt, urbem magnam quam Hebraei appellant Ninivem, ad cujus ruinam vel poenitentiam tota Jone pertinet prophetia. Quod autem ait: Niniven et Rohoboth civitatem (Ibid.), non putemus duas esse urbes: sed quia Rohoboth plateae interpretantur, ita legendum est: Et aedificavit Niniven (0300D)et plateas civitatis. Sequitur: Et Mesraim genuit Ludim, et Anamim, et Laabim et Nephtuim, et Phetrusim et Chastuim, e quibus egressi sunt Philistim et Caphtorim (Ibid.). Exceptis Labaim, a quibus Libyes postea nominati sunt, qui prius Phutei vocabantur, et Chastuim,, qui deinceps Philistii appellati sunt, quos nos corrupte Palaestinos dicimus. Caeterae sex gentes ignotae nobis sunt, quia bello Aethiopico subversae usque ad oblivionem praeteritorum nominum pervenere. Posuerunt autem terram a Gaza usque ad extremos fines Aegypti. Sequitur: Et Chanaan genuit Sidonem, primogenitum suum, Hethaeum et Jebusaeum et Amorrhaeum, et Gergeseum, et Heaeum, et Aracaeum, et Sinaeum, et Aradium, et Samaraeum, et Amathaeum (Ibid.). De Chanaan primus natus est Sidon, a quo urbs in Phoenice Sidon vocatur. Dein Aracaeus, qui Arcas condidit oppidum, contra Tripolim in radicibus Libani situm, a quo haud procul alia civitas fuit nomine Sim, quae postea, (0301A)vario eventu subversa bellorum, nomen tantummodo loco pristinum reservavit. Aradii sunt, qui Aradam insulam possederunt angusto freto a Phoenicis littore separatam. Samaraei, quibus Edessa nobilis Coelesyriae civitas Amath usque ad nostrum tempus, tam a Syris quam ab Hebraeis, ita apud veteres dicta fuerat, appellatur. Hanc Macedones qui post Alexandrum morientem regnarunt Epiphaniam nuncupaverunt. Nonnulli Antiochiam ita appellatam putant; alii licet non vere, tamen opinionem suam quam verisimili vocabulo consolantes, Emath primam ab Antiochia mansionem Edessam pergentibus appellari putant, et eamdem esse quae apud veteres dicta sit Emach. Et fuit terminus Chananaeorum a Sidone, donec venias in Gerara usque ad Gazam pergentibus Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim, usque ad Lasan, quia caeterae civitates, Sidon videlicet et Gerara, et Sodoma, et Gomorrha, et Adama et Seboim, notae sunt omnibus. Hoc tamen (0301B)adnotandum videtur, quod Lasa ipsa sit quae nunc Callirhoe dicitur, ubi aquae calidae prorumpentes in mare Mortuum defluunt. Filii Sem, Aelam et Assur et Arphaxad, et Lud, et Aram. Hi ab Euphrate fluvio partem Asiae usque ad Indicum Oceanum tenent. Est autem Aelam, a quo Aelamitae principes Persidis: de Assur jam ante dictum est, quod Ninum urbem condiderit. Arphaxad, a quo Chaldaei; Lud, a quo Lydii; Aram, a quo Syri, quorum metropolis est Damascus. Filii Aram, Us, et Hul, et Gether, et Mess. Us Trachonitidis et Damasci conditor, inter Palaestinam et Coelesyriam tenuit principatum, a quo Septuaginta interpretes in libro Job, ubi in Hebraeo scribitur: Terra Us regionem Ausitidem, quasi Husitidem transtulerunt. Hul, a quo Armeni, et Gether, a quo Acarnanii sive Carii. Porro Mess, pro quo Septuaginta interpretes Mosoch transtulerunt, qui nunc vocantur Maeones. Arphaxad genuit Sela, et Sela genuit Heber (Gen. X). Ex Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus (0301C)ejus divisa est terra, et nomen fratris ejus Jectan. Heber, a quo Hebraei vaticinio quodam filio suo Phaleg nomen imposuit: qui interpretatur divisio, ab eo quod in diebus ejus linguae in Babylone divisae sunt. Jectan genuit Helmodad et Saleph, et Asarmoth, et Jare, et Aduram, et Uzal, et Decla, et Ebal, et Abimael, Saba et Ophir, Hevila et Jobab (Ibid.). Harum gentium posteriora nomina invenire non potui, sed usque in praesens, quia procul a nobis sunt, vel ita vocantur, ut primum, vel quae immutata sint ignoratur. Possederunt autem a Cophene fluvio omnem Indiae regionem, quae vocatur Ieria. Sequitur.

Phaleg filius Heber genuit Reu. Reu genuit Sarug, Sarug genuit Nachor. Nachor genuit Thare. Hae sunt autem generationes Thare. Thare genuit Abram, et Nachor et Aran. Porro Aran genuit Loth, mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldaeorum (Gen. XI). De hoc quoque (0301D)capitulo quod Hieronymus in libro Quaestionum Hebraicarum senserit inferamus. Sequitur: Et mortuus est Aran ante patrem suum in terra, qua natus est in regione Chaldaeorum, pro eo quod legimus In regione Chaldaeorum, in Hebraeo habetur ur Chasdim, id est, in igne Chaldaeorum. Tradunt Hebraei istiusmodi fabulam ex hac occasione esse, quod Abraham in ignem missus sit, quia ignem adorare noluerit, quem Chaldaei colunt, et Dei auxilio liberatus de idololatriae igne profugerit: quod in sequentibus scribitur egressum esse Tharan cum sobole sua de regione Chaldaeorum, pro eo quod in Hebraeo habetur De incendio Chaldaeorum, et hoc esse quod nunc dicitur: Mortuus est Aran ante conspectum Tharae patris sui in terra nativitatis suae, in igne Chaldaeorum, quod videlicet ignem nolens adorare, igne consumptus sit. Loquitur autem Dominus postea ad Abraham: Ego sum, qui eduxi te de igne Chaldaeorum (Gen. XV). Sequitur:

(0302A)Et assumpserunt Abram et Nachor sibi uxores. Nomen uxoris Abram Sarai, et nomen uxoris Nachor Melcha, filia Aran. Pater autem Melchae, ipse est pater Jeschae. Aran filius Tharae, frater Abrae et Nachor duas filias genuit Melcham et Sarai, cognomento Jeschan διώνυμον, e quibus Melcham accepit uxorem Nachor, et Sarai Abram. Necdum quippe inter patruos et fratrum filias nuptiae fuerant lege prohibitae, quae in primis hominibus et inter fratres et sorores initae sunt.

DISCIPULUS.

Hieronymus.--Erat autem Abram LXX et quinque annorum, quando egressus est ex Haran (Gen. XII). Indissolubilis nascitur quaestio. Si enim Thara pater Abrae, cum adhuc esset in regione Chaldaea, septuaginta annorum genuit Abram, et postea in Charran CCV aetatis suae anno mortuus est: quomodo nunc post mortem Tharae Abram exiens de Charra LXXV annorum fuisse memoratur, cum a nativitate Abrae (0302B)usque ad mortem patris ejus, CXXXV anni fuisse doceantur?

MAGISTER.

Vera est igitur illa Hebraeorum traditio, quam supra diximus, quod egressus sit Thara cum filiis suis de igne Chaldaeorum; et quod Abram Babylonio vallatus incendio, quia illud adorare nolebat, Dei sit auxilio liberatus: et ex illo tempore dies vitae et tempus reputetur aetatis, ex quo confessus est Dominum spernens idola Chaldaeorum. Potest autem fieri ut quia Scriptura reliquit incertum, ante paucos annos Thara de Chaldaea profectus venerit in Charran quam mortem obiret: vel certe statim post persecutionem in Charram venerit, et ibi diutius sit moratus. Si quis ergo huic expositioni contrarius est, quaerat aliam solutionem, et tunc recte ea quae a nobis dicta sunt improbabit.

Isidorus.--Locutus est Dominus ad Abraham dicens: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et (0302C)de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi, faciamque te in gentem magnam, etc. usque Benedicentur in te universae cognationes terrae. Quis autem alius exiit in Abraham de terra sua, et de cognatione sua, ut apud exteros locupletaretur, ut esset in gentem magnam, nisi Christus, qui relicta terra et cognatione Judaeorum praepollet nunc, ut videmus, in populis gentium: sed et nobis ad exemplum Christi exeundum est de terra nostra, id est de facultatibus mundi hujus, operibusque terrenis; et de cognatione nostra, id est de conversatione et moribus vitiisque prioribus, quae nobis a nostra nativitate cohaerentia velut affinitate quadam et consanguinitate conjuncta sunt. Sive de domo patris nostri, id est omni memoria mundi, ut ei renuntiantes, possimus in populo Dei dilatari, et in terram coelestis repromissionis cum tempus advenerit introduci. Duae autem promissiones Abrahae dantur: una, per quam terram Chanaan possessurum semen ejus promittitur, dum dicit Deus: (0302D)Vade in terram quam monstravero tibi, faciamque te in gentem magnam. Alia vero longe praestantior non de carnali, sed spiritali semine, per quod pater est non unius gentis Israeliticae, sed omnium gentium, quae fidei ejus vestigia consequuntur. Quod promitti coepit his verbis: Et benedicentur in te omnes cognationes terrae. Sequitur.

Apparuitque Dominus Abrae, et dixit: Semini tuo dabo terram hanc, etc. usque, Et venit ad Sichem, et ad convallem illustrem, usque: Perrexit vadens, et ultra progrediens ad meridiem. Accepto itaque secundo oraculo de promissione terrae ipsius, et aedificavit ibi altare Domino, qui apparuit ei, et profectus inde habitavit in eremo: atque inde famis inopia pulsus, descendit in Aegyptum, ubi uxorem suam dixit esse sororem: nec mentitur, quia propinqua erat sanguine. Quam tamen Pharao rex Aegypti uxorem volens accipere, grandissimis terretur monstris; multisque propter eam malis afflictus, ubi ejus esse uxorem (0303A)divinitus didicit, confestim illaesam cum honore restituit; hoc itaque cum de Abimelech dicere coeperimus, exponemus.

Hieronymus.--Et proficiscens Abraham abiit in desertum, et fames facta est super terram. Notandum quod in praesenti et in plurimis aliis locis pro deserto, ad austrum scriptum est in Hebraeo.

DISCIPULUS.

Hoc igitur notare debemus quod sequitur: Et viderunt eam principes Pharaonis, et laudaverunt eam ad Pharaonem, et introduxerunt eam in domum ejus, et Abrae bene fecit propter eam: et fuerunt ei oves et armenta, et asini, et servi, et ancillae, muli et cameli.

MAGISTER.

Licet corpus sanctarum mulierum non vis maculet, sed voluntas, et excusari possit Sarai quod famis tempore sola regi in peregrinis locis marito conveniente resistere nequiverit, tamen potest et aliter foeda necessitas excusari, quod juxta librum Esther, (0303B)quaecunque mulierum placuisset regi apud veteres, sex mensibus ungebatur oleo myrtino, et sex mensibus in pigmentis variis erat, et curationibus feminarum, et tunc demum ingrediebatur ad regem: atque ita potest fieri ut Sarai postquam placuerat regi, dum per annum ejus ad regem praepararetur introitus, et Abrae Pharao multa donaverit, et Pharao postea sit percussus a Domino, illa adhuc intacta ab ejus concubitu permanente. Sequitur.

Et ascendit Abram ex Aegypto, ipse et uxor ejus, et omnia quae illius erant, et Lot cum eo in deserto. Erat autem Abram dives valde pecore, argento et auro: et abiit unde venit, in desertum usque Bethel. Pulchre de Aegypto liberatus ascendisse dicitur. Sed occurrit huic sensui illud quod sequitur, quomodo potuerit exiens de Aegypto fuisse dives valde? Quod tamen solvitur illa Hebraica veritate, in qua scribitur Abram gravis valde sive vehementer: hoc est, βαρύς σφόδρα. Aegypti enim pondere gravabatur, et licet videantur (0303C)esse divitiae pecoris, auri et argenti, tamen si Aegyptiae sunt, viro sancto graves sunt. Denique non ut in LXX legimus, abiit unde venerat per desertum usque Bethel, sed sicut in Hebraeo scriptum est, Abiit in itinere suo per austrum usque Bethel. Idcirco enim de Aegypto profectus est, ut non desertum ingrederetur, cum Aegyptum relinqueret, sed ut per austrum, qui aquiloni contrarius est, veniret ad domum Dei, ubi fuerat tabernaculum ejus in medio Bethel et Hai, in loco altaris quod fecerat prius, et invocavit ibi nomen Domini. Reverso igitur Abram ex Aegypto unde venerat, tunc Lot ab Abram avunculo suo in terram Sodomorum salva charitate discessit, vitans discordiam, quia divites facti erant, et pastores eorum invicem rixabantur. Permansit autem Abram in terra Chanaan, habitavitque juxta quercum Mambre, haec est Hebron. Mambre autem vocabatur unus amicorum Abraham. Sequitur.

Et viri Sodomorum mali et peccatores in conspectu (0303D)Dei vehementer. Superflue hic in Septuaginta interpretibus additum est: In conspectu Dei, siquidem Sodomorum coloni apud homines mali et peccatores erant. Ille autem dicitur in conspectu Dei peccator, qui potest apud homines justus videri. Quomodo de Zacharia et Elizabeth in praeconio ponitur, quod fuerint justi ambo in conspectu Dei; et in psalmo dicitur: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psalm. CXLII, 2).

Locutus est autem Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot: Leva oculos tuos, et vide a loco in quo tu nunc es, ad aquilonem, et ad austrum, et ad orientem es ad mare, quia omnem terram quam tu vides, tibi dabo eam, et semini tuo. Quatuor climata mundi posuit, orientem et occidentem, septentrionem et meridianum. Quod autem in omnibus Scripturis legitur, hic semel dixisse sufficiat, mare semper pro occidente poni, ab eo quod Palaestinae regio ita sit ut mare in occidentis plaga habeat. Sequitur.

(0304A)Factum est autem in illo tempore ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium, inirent bellum contra regem Sodomorum et regem Gomorrhae et regem Adamae, et regem Seboim, et regem Balae, ipsa est Segor. Omnes hi consederunt apud vallem salsam, hoc est mare salis. Bale lingua Hebraea κατάποσις, id est, devoratio dicitur Tradunt igitur Hebraei hanc eamdem in alio Scripturarum loco Salissam nominari, dicique rursum, μόσχον τριετίζουσαν, id est, vitulam conternantem, quod scilicet tertio motu terrae absorpta sit. Et ex eo tempore quo Sodoma et Gomorrha, Adama et Seboim divino igne subversae sint, illa parvula nuncupetur: siquidem Segor transfertur in parvam, quae lingua Syra Zoara dicitur; vallis enim salinarum, sicut in hoc eodem libro scribitur, in qua fuerunt ante putei bituminis, post Dei iram et sulphuris pluviam, in mare mortuum versa est, quod a Graecis λὶμνηἀσφαλτῖτις, id est, stagnum bituminis appellatur. Sequitur.

Hi autem reges memorati tulerunt omnem substantiam (0304B)Sodomorum et Gomorrhaeorum, nec non et Lot et substantiam ejus, qui erat nepos Abram, qui habitavit in Sodomis: et ecce unus qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo. Qui cum audisset captum Lot numeravit CCCXVIII vernaculos, quos assumens secum persecutus est eos. Tulitque omne quod invaserant, pariter et Lot: persecutusque est eos usque Dan ad Phoenicis oppidum, quod nunc Paneas dicitur. Dan autem unus est e fontibus Jordanis. Nam et alter vocatur Ior quod interpretatur ῥεῖθρον, id est, rivus. Duobus ergo fontibus, qui haud procul a se distant, in unum rivulum foederatis, Jordanis deinceps appellatur.

Isidorus. --Deinde a quinque regibus, qui Sodomis irruerant, Abram captum Lot liberat, habens secum in praelio CCCXVIII vernaculos. Sed quid haec victoria Abrae de quinque regibus indicabat, quos ille fidei pater mysterio superabat, nisi quod fides nostra si confirmata sit in spiritu principali, totidem corporis nostri sensus verbo Dei subigit. Nam sicut ille de (0304C)proximo in regibus victor, ita et fides per animam victrix de exteriore homine triumphabit. Quod vero ille non multitudine nec virtute legionum, sed tantum CCC et XVIII comitantibus adversarios principes debellavit, jam tunc in sacramento crucis, cujus figura per tau litteram in numero trecentorum exprimitur, imaginabatur: quod nos Christi passio liberaret a dominatu quinque carnalium sensuum, qui nos antea variis vitiis captivantes exsuperaverant.

Revertenti igitur a caede hostium Abram occurrit ei mox Melchisedech rex Salem sacerdos Dei, benedixitque Abram circumciso offerens panem et vinum. Hieronymus. --Quia semel opusculum nostrum, vel quaestionum Hebraicarum, vel traditionum congregatio est, propterea quid Hebraei de hoc sentiant, inseramus. Aiunt hunc esse Sem filium Noe, et supputantes annos vitae ipsius ostendunt eum ad Isaac usque vixisse: omnesque primogenitos Noe, donec sacerdotio fungeretur Aaron, fuisse pontifices. Porro Salem rex (0304D)Hierusalem dicitur, quae prius Salem appellabatur. Melchisedech autem beatus Apostolus ad Hebraeos sine patre et matre commemorans, ad Christum refert, et per Christum ad gentium Ecclesiam. Omnis enim corporis gloria refertur ad membra, eo quod praeputium habens Abram benedixerit circumciso, et in Abram Levi, et per Levi Aaron, de quo postea sacerdotium. Ex quo colligi vult sacerdotium Ecclesiae habentis praeputium benedixisse [in] circumciso sacerdotium synagogae. Quod autem ait: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX, 4), mysterium nostrum in verbo reconciliationis vel ordinis significatur, nequaquam per Aaron rationabilium victimis immolandis, sed oblato pane et vino, id est, corpore et sanguine Domini Jesu. Quod autem supra diximus eum ab apostolo Paulo sine patre et matre commemoratum, figuraliter refert ad Christum, ut jam ostendimus: ipse est enim solus de patre sine matre genitus, per divinitatem; ipse de matre sine (0305A)patre, per humanitatem. Quod vero patriarcha magnus decimas omnes substantiae suae Melchisedech sacerdoti post benedictionem dedit, sciens spiritaliter melius sacerdotium futurum in populo gentium quam Leviticum, quod in Israel de ipso erat nasciturum, futurumque ut sacerdotium Ecclesiae habentis praeputium benediceret in Abraham circumciso sacerdotium Synagogae. Qui enim benedicit, major est quam qui benedicitur. Unde et sacerdotes ex semine Abrae nati fratris ex se quos benedicebat, id est populos Israel. Quibus illi decimas secundum legis mandatum dabant vere, ut majoribus et eminentioribus suis. Nomen autem ipsum, id est Melchisedech, rex pacis, vel rex justitiae interpretatur, quod tum refertur ad Christum: ipse est enim Rex pacis, quia per ipsum reconciliamur Deo: idem est rex justitiae, quia ipse veniet ut discernat sanctos ab impiis. Idem quoque unus et sacerdos et rex, quia ad redemptionem omnium Deo Patri se obtulit hostiam, et verus Rex in praesenti saeculo populum suum regit, (0305B)et in futuro judicabit.

Hieronymus ad Evagrium presbyterum de Melchisedech. --Misisti mihi volumen ἀνώνυμον καὶ ἀδέσποτον et nescio utrum tu de titulo nomen subtraxeris, an ille qui scripsit, ut periculum fugeret disputandi auctorem noluerit confiteri. Quod cum legissem, intellexi famosissimam quaestionem super pontificem Melchisedech illuc pluribus argumentis esse perductam, ut docere conatus sit eum qui benedixerit tanto patriarchae, divinioris fuisse naturae, nec de hominibus aestimandum, et ad extremum ausus est dicere, Spiritum sanctum occurrisse Abrahae, et ipsum esse qui sub hominis figura visus sit. Quomodo autem Spiritus sanctus panem vinumque protulerit et decimas praedae, quas Abraham victis quatuor regibus reportaret acceperit, omnino tangere noluit. Petisque ut quid mihi vel de scriptore vel de quaestione videatur respondeam: fateor, volui dissimulare sententiam, nec me periculoso et φιλεγκλήμονι miscere tractatui, in (0305C)quo quodcunque dixissem, reprehensores habiturus forem: sed rursum cum epistolam legerim et invenissem in extrema pagella, miris me obtestationibus adjuratum ne spernerem precatorem, revolvi veterum libros, ut viderem quid singuli dicerent, et tibi quasi de multorum consilio responderem. Statimque in fronte Geneseos in prima homiliarum Origenis reperi scriptum de Melchisedech. In qua multiplici sermone disputans illuc devolutus est, ut eum angelum diceret. Iisdemque argumentis pene quibus scriptor tuus de Spiritu sancto, ille de supernis virtutibus est locutus. Transivi ad Didymum, sectatorem ejus, et vidi hominem pedibus in magistri isse sententiam. Verti me ad Hippolytum Irenaeum, Eusebium Caesariensem et Emisenum, Apollinarium quoque nostrum et Eustachium, qui primus Antiochenae episcopus Ecclesiae fuit, et contra Arium clarissima tuba bellicum cecinit: et deprehendi horum omnium opiniones diversis argumentationibus ac diverticulis ad unum compitum (0305D)pervenisse, ut dicerent Melchisedech hominem fuisse Chananaeum regem urbis Hierosolymae, quae primum Salem, postea lebus, ad extremum Hierusalem appellata sit. Nec mirum esse si sacerdos Dei altissimi describatur absque circumcisione et legalibus caeremoniis, et genere Aaron: cum Abel quoque et Enoch et Noe placuerint Deo, et victimas obtulerint; et in Job volumine legimus, quod ipse et oblator munerum fuerit, et sacerdos, et quotidie pro filiis suis hostias immolarit: et aiunt ipsum quoque Job non fuisse de genere Levi, sed de stirpe Esau, licet aliud Hebraei autument. Quomodo autem Noe inebriatus in domo sua, et nudatus atque derisus a mediano filio, typum Salvatoris praebuit, et Cham populi Judaeorum. Samson quoque amator meretricis et pauperis Dalilae multo plures hostium moriturus quam vivus occidit, ut Christi exprimeret passionem, omnesque pene sancti patriarchae et prophetae in aliqua re figuram expresserunt Salvatoris. Sic et Melchisedech, (0306A)eo quod Chananaeus fuerit, et non de genere Judaeorum, in typum praecessisse sacerdotis filii Dei, de quo dicitur in centesimo nono psalmo: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Ordinem autem ejus multis modis interpretantur, quod solus et rex fuerit et sacerdos, et ante circumcisionem functus sacerdotio, ut non gentes ex Judaeis, sed Judaei ex gentibus sacerdotium acceperint: neque unctus oleo sacerdotali, ut Moysi praecepta constituunt, sed oleo exsultationis et fidei puritate: neque carnis et sanguinis victimas immolarit, et brutorum sanguinem animalium exta, id est quidquid super escam est, susceperit: sed pane et vino simplici, puroque sacrificio Christi dedicaverit sacramentum, et multa alia quae epistolaris brevitas non recipit; praeterea plenius esse tractatum in Epistola ad Hebraeos, quam omnes Graeci recipiunt, et nonnulli Latinorum, quod iste Melchisedech, id est, rex justus, rex fuerit Salem, id est, rex pacis sine patre et matre. Et quomodo hoc intelligendum sit, uno statim (0306B)verbo explicavit ἀγενεαλόγητος, non quod absque patre et matre fuerit, cum Christus quoque secundum utramque naturam et patrem habuerit et matrem: sed quod subito introducatur in Genesi occurrisse Abrahae a caede hostium revertenti. Et nec ante nec postea ejus nomen feratur ascriptum: affirmat autem Apostolus quod Aaron sacerdotium, id est, populi Judaeorum et principium habuerit et finem. Melchisedech autem, id est Christus et Ecclesia, et in praeteritum et in futurum aeternum sit, nullumque habuerit auctorem, et quod translato sacerdotio, legis quoque mutatio fiat: ut nequaquam de Agar ancilla et monte Sina, sed do Sara libera et arce Sion egrediatur verbum Domini, et lex Dei de Jerusalem. Et difficultatem rei prooemio exaggerat dicens: Super quo multus nobis sermo est, et interpretabilis: non quia Apostolus non potuerit id interpretari, sed quod illius temporis non fuerint. Hebraeis enim, id est Judaeis, persuadebat, non jam fidelibus, quibus passim (0306C)perderet sacramentum. Verumtamen si Vas electionis stupet ad mysterium, et de quo disputat ineffabile confitetur, quanto magis nos vermiculi et culices solam debemus scientiam inscitiae confiteri, et amplissimam domum parvo quasi foramine ostendere, ut dicamus duo sacerdotia inter se ab Apostolo comparata prioris populi et posterioris. Et hoc agit tota disputatione, quod ante Levi et Aaron fuerit sacerdos Melchisedech ex gentibus, cujus tantum praedicat meritum, ut futuris sacerdotibus Judaeorum in lumbis benedixerit Abraham, totumque quod sequitur in laudes Melchisedech ad Christi typum referri, cujus profectus Ecclesiae sacramenta sunt. Haec legi in Graecorum voluminibus, et quasi latissimos terrarum situs in brevi tabella volui demonstrare, non extendens spatia sensuum atque tractatuum, sed quibusdam punctis atque compendiis infinita significans, ut in parva epistola multorum simul disceres voluntates. Verum quia amanter interrogas, (0306D)et universa quae didici fidelibus auribus instillanda sunt, ponam et Hebraeorum opinionem, et ne quid desit curiositati, ipsa verba subnectam. Et Melchisedech rex Salem: protulit panem et vinum: erat autem sacerdos Dei excelsi, benedixitque illi, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit coelum et terram, et benedictus Deus altissimus, qui tradidit inimicos tuos in manu tua! Et dedit et decimas ex omnibus. Traduntque hunc esse Sem primum filium Noe, et eo tempore quo ortus est Abraham habuisse annos aetatis trecentos nonaginta, qui ita supputantur. Sem post diluvium anno secundo, cum centum esset annorum, genuit Arphaxat. Post cujus ortum vixit annos quingentos, hoc est simul DC. Arphaxat annos natus XXXV genuit Salem, qui et ipse tricenarius procreavit Heber, quem XXX quatuor annorum legimus genuisse Phaleg. Rursum Phaleg expletis annis XXX genuit Rehu, qui et ipse post XXX et secundum nativitatis suae annum genuit Serug. De quo (0307A)cum ad XXX pervenisset annos, ortus est Nachor. Qui XXXIX annorum genuit Thare. Quem legimus quod septuagenarius genuit Abram et Nachor et Aran. Supputa per singulas aetates annorum numerum, et invenies ab ortu Sem usque ad generationem Abram CCCLX annos; mortuus est autem Abram CLXXV aetatis suae anno. Itaque ratione deducta invenitur Sem ab nepote suo decimi gradus Abram supervixisse annos XXXV, simulque et hoc tradunt quod usque ad sacerdotium Aaron omnes primogeniti ex stirpe Noe, cujus series et ordo describitur, fuerint sacerdotes et Deo victimas immolarint, et haec esse primogenita quae Esau fratri suo vendiderit Jacob, nec esse mirum si Melchisedech victori Abram obviam processerit, et in refectione tam ipsius quam pugnatorum ejus panem vinumque protulerit, et benedixerit ei, cum abnepoti suo hoc jure debuerit, et decimas praedae atque victoriae acceperit ab eo: sive quod habeatur ambiguum, ipse decimas substantiae suae, et avitam largitatem ostenderet in nepotem: utrumque (0307B)enim intelligi potest et juxta Hebraicum, et juxta Septuaginta Interpretes, quod et ipse acceperit decimas spoliorum, et Abrae dederit decimas substantiae suae, quanquam Apostolus in Epistola sua ad Hebraeos apertissime definiat, non Abraham suscepisse a Melchisedech decimas divitiarum ejus, sed de spoliis hostium partem accepisse pontificem. Salem autem non, ut Josephus et nostri omnes arbitrantur, Hierusalem esse nomen ex Graeco Hebraeoque compositum, quod absurdum esse peregrinae linguae mixtura demonstrat, sed oppidum juxta Scythopolim, quod usque hodie appellatur Salem, et ostenditur ibi palatium Melchisedech, ex magnitudine ruinarum veteris operis ostendens magnificentiam, de quo in posteriori quoque parte Geneseos scriptum est: Venit Jacob in Socoth, id est, in tabernacula, et fecit sibi ibi domos atque tentoria, et transivit in Salem civitatem regionis Sichem, quae est in terra Chanaan. Considerandum quoque est quod Abrahae a caede hostium (0307C)revertenti, quos persecutus est usque Dan, quae hodie Paneas appellatur, non de via Hierusalem, sed oppidum metropoleos Sichem in itinere fuit. De quo in Evangelio quoque legimus: Erat autem Joannes baptizans in Ennon juxta Salim, quia aquae multae erant ibi (Joan. I). Nec refert utrum Salem an Salim nominetur, cum vocalibus in medio litteris perraro utantur Hebraei, et pro varietate locorum ac varietate regionum eadem verba diversis sonis atque accentibus proferantur. Haec ab eruditissimis gentis illius didicimus, qui in tantum non recipiunt Spiritum sanctum vel angelum fuisse Melchisedech, ut etiam certissimum nomen hominis ascribant. Et revera stultum est quod in typo dicitur, eo quod Christi sacerdotium finem non habeat, et ipse Rex et Sacerdos nobis utrumque donaverit, ut simus genus regale et sacerdotale, et quasi angularis lapis parietem utrumque conjunxerit, et de duobus gregibus bonus pastor unum effecerit gregem. Sic quosdam referre ad ἀναγωγὴν, ut historiae (0307D)auferant veritatem, et dicant non fuisse regem, sed in imagine hominis angelum demonstratum, cum in tantum nitantur Hebraei Melchisedech regem Salem, filium Noe, Sem ostendere, ut ante hoc scriptum sic referant: Egressus est autem rex Sodomorum in occursum et, haud dubium quin Abraham postquam reversus est a caede Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant, in valle Sabe, haec est vallis Regis, de qua statim sequitur: Et Melchisedech rex Salem protulit panem et vinum, etc. Si ergo haec civitas Regis est, et vallis Regis, sive, ut Septuaginta transtuferunt, campus, quem hodie Aulonem Palaestini vocant, manifestum est hominem fuisse qui in terrena et valle et urbe regnaverit. Habes quae audierim, quae legerim de Melchisedech; meum fuit citare testes, tuum est de fide testium judicare. Quod si omnes repuleris, tuum certe illum spiritalem interpretem non recipies, qui imperitus sermone et scientia (0308A)tanto supercifio et auctoritate Melchisedech Spiritum sanctum pronuntiavit, ut illud verissimum comprobaret, quod apud Graecos canitur: Imperitia confidentiam, eruditio timorem creat. Ego post longam aegrotationem vix in quadragesimae diebus haec fabricare potui, ut cum alteri me operi praepararem, paucos dies qui supererant in Matthaei expositione consumpsi. Tantaque aviditate studia omissa repetivi, ut quod exercitationi linguae profuit, nocuerit corporis valetudini.

Post hanc victoriam dixit Abram ad Dominum: Domine Deus, quid dabis mihi, et ego sine liberis vadam, et Masec vernaculae meae hic Damascus Eliezer.

Hieronymus. --Et dixit Abraham: Ecce mihi non dedisti semen, et filius vernaculae meae haeres meus erit. Ubi nos habemus: Et filius Masec verraculae meae haeres meus erit, in Hebraeo scriptum est, uben Mesek bethi, quod Aquila transtulit, ὁ υἱὸς τοῦ ποτίζοντος οἰκίαν μου, id est, filium potum dantis domui meae; Theodotio vero, καὶ ὁ υἱὸς τοῦ ἐπὶ οἰκίας μου, (0308B)id est, et filius ejus qui super domum meam est. Quod autem dicit, hoc est: Ego sine liberis morior, et filius procuratoris mei vel villici, et qui universa dispensat et distribuit familiae cibaria, vocaturque Damascus Eliezer, hic meus haeres erit. Porro Eliezer interpretatur Deus meus adjutor. Ob hoc aiunt Damascum conditam et nuncupatam. Sequitur.

Factumque est verbum Domini ad Abram in visu, dum esset de posteritate sollicitus, et sibi videret non nasci filium, et tamen semini suo factam promissionem teneret: et statim fit illi duplex figura promissi seminis ejus, id est, in similitudinem arenae maris, vel in multitudinem stellarum coeli futura: Ejiciens ergo Abram Deus foris, ostendit ei stellas coeli, dicens: Sic faciam, ait, semen tuum, id est Christianam gentem, cujus tu pater in fide subsistens, sic faciam resurrectionis lumine coruscare. Deinde demonstravit illi arenam maris, et dixit: Sic erit in multitudine semen tuum, hoc est, erit quidem copiosa gens Judaeorum, (0308C)sed sterilis et infecunda sicut arena manebit. Post haec cum promitteret ei Deus quod esset possessor repromissionis futurus, signum petit per quod recognosceret, non quasi dubitans an fieret, sed quomodo futurum esset requirens. Cui Dominus: Sume, inquit, tibi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem et columbam. Tollens igitur Abram universa haec divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit, aves autem non divisit. Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. Cumque occubuisset sol, pavor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus irruit in eum, ac invasit: apparuitque clibanus fumans et ignis transiens inter media illa, quae divisa erant. Dictumque est ei: Cognoscendo scies quia semen tuum peregrinum erit in terra non sua servietque et affligetur, et reliqua. Statutus est itaque modus promissi seminis Abrae, et ista est figura. Per juvencam enim vaccam significata est plebs, posita sub jugo legis; per capram, eadem plebs, etiam peccatrix futura; (0308D)per arietem, eadem plebs, etiam regnatura. Et quod animalia ideo trima dicuntur, quia per articulos temporum ab Adam usque ad Noe, et inde usque ad Abraham, et inde usque ad David, tanquam tertiam aetatem gerens, ille populus adolevit. Per turturem et columbam spiritales populi figurati sunt, individui filii promissionis, et haeredes regni futuri, quorum aetas temporalis ideo tacetur, quia aeterna meditantes transgressi sunt desideria temporalia. Sed quid est quod animalia illa tria dividuntur adversus se invicem partibus constitutis, nisi quod carnales et in populo veteri et nunc inter se dividuntur. Porro aves inter se non dividuntur, quia spiritales indivisi sunt: schisma non cogitant, non seducuntur ab haereticis, sed pax est semper in ipsis, sive a turbis se removeant, ut turtur, sive inter illas conversentur, sicut columba. Utraque tamen avis est, habens simplicitatem et innocentiam. Volucres autem descendentes (0309A)super cadavera, quae divisa erant, spiritus immundi significantur, pastum quemdam suum de carnalium divisione quaerentes. Quod illic consedens Abram abigebat eas, significat multos carnales meritis sanctorum in fine mundi ab angustiis liberandos. Quod autem circa solis occasum pavor irruit in Abram, et horror magnus et tenebrosus, significat circa hujus saeculi finem magnam perturbationem ab Antichristo in sanctis futuram. De qua Dominus in Evangelio dicit: Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio, etc. (Matth. XXIV, 21). Quod vero adjungitur, cum occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter media illa quae diviserat, significat post finem saeculi futurum diem judicii, quando per ignem segregabuntur sanctorum populi et iniquorum. Quod vero dictum est ad Abram, Sciendo scies quia peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et in servitutem redigent eos, et humiliabunt quadringentis annis: hoc (0309B)de populo Israel, qui erat in Aegypto serviturus apertissime prophetatum est, non quod sub Aegyptiis quadringentis annis servierint, sed quoniam iste numerus in eadem afflictione completus est, quia computantur ab illo tempore quo ista Abrae promittuntur. Jam tunc propter peregrinationem futuram, ne commisceretur semen ejus inter gentes, datur ei circumcisio in signum his verbis: Circumcidetur ex vobis omne masculinum, infans octo dierum circumcidetur in vobis, tam vernaculus quam emptitius. Masculus autem, cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit. Cur autem pereat anima parvuli vagientis, et nec bonum nec malum scientis incircumcisi, dum ipsa pactum Dei irritum non fecit, sed qui eum circumcidere neglexerunt: nisi ut significaret quod parvuli non secundum opus, sed secundum originem in primi hominis scelere pactum Dei dissipaverunt, in quo omnes peccaverunt. Nascuntur enim omnes non proprie, sed originaliter peccatores; (0309C)quem nisi regeneratio liberet, perit anima ejus de populo suo, quia pactum Dei irritum fecit, quando in Adam etiam ipse peccabat originaliter. Sequitur:

Generatione autem quarta revertentur huc. Quaesivit hoc Damasus papa a beato Hieronymo, quomodo huic sententiae congruat quod scribitur in Exodo: quinta generatione egressi sunt filii Israel de terra Aegypti. Denique quid ei respondit inferamus.--DAMASUS. Cur Deus loquitur ad Abram, quia quarta progenie filii Isarel essent de Aegypto reversuri, et postea Moyses scribit in Exodo: Quinta generatione exierunt filii Israel de terra Aegypti? quod utique nisi exponatur, videtur esse contrarium.

Hieronymus. --Hoc vero problema cum legissem, coepi mecum tacitus aestuare, et e vestigio Genesim Exodumque percurrens, reperi loca in quibus scripta sunt, quae videntur facere quaestionem, ac primo aestimabam spiritalibus spiritalia comparans indissolubilia esse, sicuti et multa sunt alia. Nam et Mathusalam (0309D)XIV annis post diluvium vixisse scribitur, nec tamen arcam ingressus est cum Noe: et cum ipse Dominus locutus sit ad Abram: Sciendo scies quoniam peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et in servitutem redigent eos, et affligent et humiliabunt quadringentos annos; postea Moyses scribit in Exodo: Et factum est post quadringentos XXX annos, exiit omnis potentia Domini de terra Aegypti. Agar quoque Ismaelem quasi lactantem et tenerum portat in humeris, cum XVIII ferme et amplius reperiatur annorum, ut ridiculum sit tam grandem juvenem matris sedisse cervicibus. Roboam autem filius Salomonis quadragesimo primo aetatis suae anno regni sumpsit exordium, et regnavit in Hierusalem sedecim annis, cum utique pater ejus undecimo anno regnare incipiens, annis quadraginta regnaverit, et undecimo filium generare nequiverit. Dum haec et multa istiusmodi oracula mecum sollicitus volverim, aperuit mihi ostium qui habet clavem David, introduxit me in (0310A)cubiculum suum, posuitque me in foramine petrae, ut post spiritum saevientem, post terrae meae motum, post incendium ignorantiae quo urebar, vox ad me aurae lenioris accederet, diceremque: Inveni quem quaesivit anima mea, tenebo eum et non dimittam (Cant. III, 4). Etenim cum inter se Scriptura videatur esse contraria, utrumque verum est, cum diversum sit. Egressi sunt quarta generatione filii Israel de terra Aegypti; replica genealogiam Levi. Levi genuit Caath. Caath genuit Amram. Amram genuit Aaron. Aaron genuit Eleazar. Eleazar genuit Phinees. Caath cum patre suo Levi ingressus est Aegyptum. Rursum Eleazar cum patre suo Aaron egressus est Aegypto. Replica Caath usque ad Eleazar genealogiam, et computantur generationes quatuor. Licet quidam velint ab Abram incipere usque ad Phinees, quod nos in Eleazar fecimus, pervenire. Si vero volueris disparem numerum ostendere, quomodo secundum Exodum quinta generatione egressi sunt filii Israel de terra Aegypti, tribus tunc Judae et ordo numeretur. (0310B)Judas genuit Phares. Phares genuit Esrom. Esrom genuit Amram. Amram genuit Aminadab. Aminadab genuit Naason. Naason genuit Salmon. Phares cum patre suo Juda ingressus Aegyptum. Naason princeps tribus Judae in deserto fuisse describitur, cujus filius Salmon terram repromissionis introiit. Computa ergo a Phares usque ad Naason, et invenies generationes V tantum, etsi nonnulli, ut quod nos in tribu Levi ostendimus, in Esrom initium faciant, et ad Salmon usque perveniant. Haec tibi, sacratissime pontifex, ex ingenio studii nostri, prout potui enucleavi, et juxta propositam quaestionem, juxta utramque editionem, ne cui contrarium videatur, secundum utramque genealogiam, Levi videlicet et Judae, puto plenius problema dissolutum. Quod si alicui displicet de aemulis et obtrectatoribus nostris, ad compendium veniam, et dicam in eo non esse diversum: quia secundum unamquamque genealogiam utrumque verum est, et plenum habet sensum. (0310C)Aquila quoque, qui non contentiosius, ut quidam putant, sed studiosius verbum interpretatur, ad verbum in eo loco, ubi LXX posuerunt: Quinta generatione ascenderunt filii Israel de terra Aegypti, ita transtulit: Armati ascenderunt filii Israel de terra Aegypti. Licet pro eo quod armatos nos diximus, secundum Graeci sermonis ambiguitatem instructi atque moniti, pro eo ut potuimus explicavimus, nolo ista molesta esse lectori. De Hebraicis itaque libris disputantem non decet Aristotelis argumenta conquiri, nec ex flumine Tulliano eloquentiae ducendus est rivulus: nec aures Quintiliani flocculis et scholari declamatione mulcendae. Pedestris et quotidianae similis, et nullam lucubrationem redolens oratio, necessaria est quae rem explicet, sensum edisserat, obscura manifestet, non quae verborum compositione frondescat. Sint alii diserti, laudentur ut volunt inflatis buccis, spumantia verba trutinent, mihi sufficit sic loqui ut intelligar, et de Scripturis sanctis disputanti Scripturarum (0310D)intelligere simplicitatem.

Quamvis Hieronymus, divinae legis interpres, de Mathusalae obitu et CCCCXXX annorum egressionis filiorum Israel de Aegypto: de Agar quoque et Ismaele et Roboam quaestiones indissolubiles judicasset, tamen in dictis suis alibi omnes solutas invenimus, ut praesentis libri ex parte stylus depromit. Dixit autem Sarai ad Abram: Ecce conclusit me Deus ut non pariam. Ingredere ergo ad ancillam meam, ut habeam ex ea filios.

Hieronymus. --Diligenter nota quod procreatio filiorum in Hebraeo aedificatio scripta est. Legitur enim ibi: Ingredere ad ancillam meam, si quomodo aedificer ex ea; et ne forte hoc sit quod in Exodo scribitur: Benedixit Deus obstetricibus, et aedificaverunt sibi domos; sequitur. Afflixit Sarai Agar ancillam suam, eo quod despectui eam haberet. Quae fugam iniit, invenitque eam angelus Domini super fontem aquae in deserto ad fontem in via Sur. Consequenter in via (0311A)Sur Aegyptia ire cupiens, quae per eremum ducit ad Aegyptum. Dixitque ad eam: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu ejus. Reversaque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ismael: quia exaudivit Deus humilitatem meam. Ismael interpretatur exauditio Dei, hic erit rusticus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum, contra faciem omnium fratrum suorum habitabit. Pro rustico in Hebraeo scriptum habetur Phere, quod interpretatur onager. Significat autem semen ejus habitaturum in eremo, id est, Saracenos vagos incertisque sedibus, qui universas gentes quibus desertum ex latere jungitur incursantes, impugnantur ab omnibus. Et locutus est Dominus ad Abraham dicens: Ecce testamentum meum tecum, et eris pater multitudinis gentium, et non vocabitur adhuc nomen tuum Abram, sed Abraham. quia patrem multarum gentium posui te.

Hieronymus. --Notandum quod ubicunque in Graeco testamentum legimus, ibi in Hebraico sermone sit foedus sive pactum, id est, Berith. Dicunt (0311B)autem Hebraei quod ex nomine suo Deus, quod apud illos tetragrammum est, he litteram Abrahae et Sarae addiderit. Dicebatur enim primum Abram, quod interpretatur pater excelsus; et postea vocatus est Abraham, quod transfertur pater multarum; nam quod sequitur gentium, non habetur in nomine, sed subauditur. Nec mirandum quare cum apud Graecos et nos a littera videatur addita, nos he litteram Hebraeam additam dixerimus. Idioma enim linguae illius est per he quidem scribere, sed per a legere: sicut econtrario a litteram saepe per he pronuntiant. Sequitur: Et dixit Deus ad Abraham: Sarai uxor tua, non vocabis eam Sarai, sed Sara erit nomen ejus.

Hieronymus. --Errant qui putant primum Saram per unum r scriptam fuisse, et postea ei alterum r additum. Et quia r apud Graecos centenarius numerus est, multas super nomine ejus ineptias suspicantur, cum utcunque voluerint ei vocabulum commutatum, non Graecam, sed Hebraicam debeant habere rationem, (0311C)cum ipsum nomen Hebraicum sit. Nemo autem in altera lingua quempiam vocans, etymologiam vocabuli sumit ex altera. Sarai igitur primum vocata est per sin, res, iod: sublato ergo iod, id est, i elemento, addita est he littera, quae per a legitur, et vocata est Saraa. Causa autem ita nominis immutati haec est quod antea dicebatur princeps mea, unius tantummodo domus materfamilias. Postea vero dicitur absolute princeps, id est, ἄρχουσα. Sequitur enim: Dabo tibi ex ea filium, et benedicam ei, et erit in gentes, et reges populorum erunt ex eo. Signanterque non ut in Graeco legimus: Dixit Deus ad Abraham, Sarai uxor tua, non vocabitur nomen ejus Sarai. In Hebraeo habetur, Non vocabis nomen ejus Sarai, id est, non dices ei, Princeps mea es. Omnium quippe gentium futura jam princeps est. Quidam pessime suspicantur ante eam lepram fuisse vocitatam, et postea principem, cum lepra Zaraath dicatur: quae in nostra quidem lingua videtur aliquam habere similitudinem, (0311D)in Hebraico autem penitus est diversa. Scribitur enim per zade, et ain, et res, et tau: quod multum a superioribus tribus litteris, id est, sin, res et he, quibus Sara scribitur, discrepare manifestum est.

Recapitulatio. --Hic jam declaratur promissio de vocatione gentium in Isaac filio promissionis, id est gratia, non natura: quia de sene patre et sterili matre, et quia hoc non per generationem, qui est Ismael, sed per regenerationem futurum erat a Deo, ibidem imperata est circumcisio, quando de Sara promittitur filius in typo Ecclesiae, non quando Ismael, qui typum tenuit Judaeorum. Sed quid aliud circumcisio significat nisi renovatam naturam per baptismum post exspoliat onem veteris hominis. Et quis est octavus dies, nisi Christus qui, hebdomada completa, hoc est post sabbatum, surrexit. Quod vero non solum filios, sed et servos vernaculos emptitios circumcidi praecepit, ad omnes gratiam redemptionis pertinere testatur. Unde etiam parentum (0312A)mutantur et nomina, ut omnia resonent novitatem. Nam Abram quod antea vocabatur, interpretatur pater excelsus: Abraham pater gentium, quo nomine praenuntiabatur quod multae gentes fidei ejus vestigia sequerentur. Sequitur:

Deinde apparuit Dominus Abrahae in convalle Mambre, sedenti ad ostium tabernaculi: cumque levasset oculos suos, apparuerunt tres viri stantes juxta eum. Quos cum vidisset, adoravit et ait: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, laventur pedes vestri, et quiescite sub arbore. Et abiit Abraham ad Saram, et dixit: Festina, tres mensuras farinae similae commisce.

Hieronymus. --Quia tres mensurae absolute hic dictae videntur, et est incerta mensura, propterea addidi quod in Hebraeo tria sata similae habeat, id est tres amphoras: ut idem mysterium et hic et in Evangelio, ubi mulier tria sata fermentare dicitur, agnoscamus. Sequitur:

Fecitque subcineritios panes Sara, Abraham autem (0312B)cucurrit ad gregem, et occisum paravit vitulum saginatum: attulit quoque lac et butyrum, et stabat juxta eos sub arbore. Cumque comedissent, dixerunt ad eum, ubi est Sara uxor tua? At ille: Ecce, inquit, in tabernaculo est. Revertens veniam ad te in tempore hoc, et habebit filium Sara. Pro hora vitam legimus in Hebraeo, ut sit ordo vel sensus: Revertar ad te in tempore vitae. Quasi dixerit, si vixero, si fuerit vita comitata,

Et cecidit Abraham super faciem suam, et risit, et dixit in corde: Si centenario nascitur filius, et si Sara nonagenaria pariet. Et post paululum: Et vocabis nomen ejus Isaac.

Hieronymus. --Diversa opinio, sed una etymologia, quare appellatus sit Isaac: interpretatur enim Isaac risus. Alii dicunt quia Sara riserit, ideo eum vocatum risum esse, quod falsum est; alii vero quod riserit Abraham, quod et nos probamus. Postquam enim ad risum Abrahae vocatus est filius ejus Isaac, tunc legimus risisse et Saram. Risit autem in semetipsa dicens: Necdum hoc mihi factum est, usque, (0312C)Nunc et Dominus meus senex est. Aliter multo legitur in Hebraeo: Et risit Sara in semetipsa dicens, Postquam attrita sum, facta est mihi voluptas. Simul nota quod ubi nos posuimus voluptatem, Eden scriptum est in Hebraeo. Symmachus hunc locum ita transtulit: Postquam vetustate consenui, facta est mihi adolescentia, de qua etiam poeta cecinit: Saucia jam vetulae marcebant viscera Sarae, Grandaevo consumpta situ, prolemque negabat Frigidus annoso moriens in corpore sanguis: Cum seniore viro gelidi praecordia ventris In partum tumuere novum, tremebundaque mater Algentes onerata sinus, spem gentis opimae Edidit, et serum suspendit ad ubera natum, Mactandumque Deo pater obtulit: at sacer ipsam, Pro puero jugulis aries mactatur ad aram. O justi mens sancta viri, pietate remota, Plus pietatis habens contempsit vulnera nati. Amplexus praecepta Dei, typicique cruoris Auxilio ventura docet, quod sanguine Christi, (0312D)Humana pro gente pius occumberet Agnus.

Sciendum quoque quod quatuor in Veteri Testamento absque ullo velamine nominibus suis antequam nascerentur, vocati sunt: Ismael, Isaac, Salomon, Josias. Lege Scripturas.

Recapitulatio. --Notandum quippe est quod Abraham habeat triplicem figuram in semetipso: primam Salvatoris, quando derelicta cognatione venit in hunc mundum; alteram Patris, quando immolavit unicum Filium; tertiam vero, quae hoc loco est, figuram gestavit sanctorum, qui adventum Christi cum gaudio susceperunt. Tabernaculum autem illud Abrahae typum habuit Hierusalem, ubi primo tempore prophetae et apostoli habitaverunt, ubi et primum Dominus adveniens a credentibus exceptus ab incredulis in ligno suspensus est. In tribus autem viris qui venerunt ad illum, Domini nostri Jesu Christi pronuntiabatur adventus. Cum quo duo angeli comitabantur, quos plerique Moysen et Eliam accipiunt: unum priscae legis latorem, (0313A)qui per eamdem legem adventum Domini indicavit; alium qui in fine mundi venturus est, denuntiaturus secundum adventum Christi, atque ejus Evangelium Judaeis praedicaturus. Unde et in monte, dum Dominus fuisset transfiguratus, hi duo, Moyses et Elias, cum eo ab apostolis visi sunt. Quod vero Abraham tres vidit, et unum adoravit, Dominum scilicet Salvatorem ostendens, cujus jam adventum est praestolatus; juxta quod in Evangelio Dominus ait: Abraham quaesivit videre diem meum, vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56). Tunc enim futuri aspexit mysterium sacramenti, unde et pedes eorum lavat, ut in extremo fine mundi lavacri purificationem demonstraret futuram: pedes enim novissima significant. Siquidem et convivium praeparat, vitulum scilicet saginatum. Iste autem vitulus tener saginatus, Domini Jesu Christi est corpus: hic est et vitulus Domini qui propter salutem credentium ad arborem crucis est immolatus. Hic est vitulus dominici corporis, qui in Evangelio pro peccatore occiditur filio. (0313B)Sed et lac et butyrum cum carne vituli apposuit. Lac quippe priscae legis habuisse figuram Apostolus noster annuntiat dicens: Lac vobis potum dedi, non escam (II Cor. III, 2). Nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis. Tradiderat enim illis legis mandatum, quasi lac de uberibus duarum tabularum expressum: hoc est, testamentum fidei. Necdum enim poterant propter infantiam sensus sui Evangelicae doctrinae solidam et robustam escam accipere. Butyrum autem uberrimum et pinguissimum Evangeliorum est testimonium, quod veluti oleum fidelibus in signum datur. Sed proinde vitulum cum lacte et butyro Abraham ad edendum apposuit, quia nec corpus Domini, quod est vitulus sine lacte legis, nec lac legis sine butyro, hoc est, sine Evangelii testimonio esse potest. Tria autem sata unde Sara panes subcineritios fecit, trium filiorum Noe imaginem indicaverunt, ex quibus omne hominum genus natum est. Qui divinam Trinitatem credentes, ex (0313C)aqua baptismatis per Ecclesiam, cujus imago Sara erat, conspargendi essent, et in uno pane Christi corpori redigendi. Haec sunt illa tria sata quae mulier in Evangelio cognoscitur fermentasse. Azymi autem panes, eo quod sine fermento malitiae et sine angore nequitiae, et sine fervore perversae doctrinae oporteat esse credentium unitatem. Subcineritii autem ideo ut per poenitentiam praeteritorum delictorum Spiritus sancti vapore decocti velut esca beneplacita Deo acceptabiles efficiantur. Sub arbore autem eos sedisse, passionis dominicae erat signum, cujus ipsi sunt praedicatores. Quod autem promisit Deus Sarae sterili filium dicens: Circa tempus hoc veniam, non de temporibus significat, sed qualitatem adventus sui, quando per filium repromissum fidelis erat populus nasciturus. Ista est enim Sara sterilis, cui per Prophetam Dominus dicit: Laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et clama, quae non parturis, quia plures filii desertae magis quam ejus quae habet virum (0313D)(Isa. LIV, 1). Risus autem Sarae non est dubitatio, sed prophetia. Qui risus duplicem habet significantiam, sive quod risus futurus esset incredulis Christus, sive quod omnes inimicos in judicio suo esset derisurus, ut scriptum est: Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, etc. (Prov. I, 26). Unde et ipse qui natus est de Sara, risus vocatus est. Isaac enim ex Hebraea lingua in Latinum sermonem, risus interpretatur. Deinde rursum eidem Isaac filius promittitur futurus in gentem magnam. Et benedicentur in eo, ait, omnes gentes terrae. Quibus verbis duo historialiter illi promissa sunt: gens Judaeorum secundum carnem, et omnes gentes secundum fidem. Sequitur.

Et dixit Abraham, Ne quaeso irascaris, Domine, si locutus fuero, et reliqua, usque ad subversionem urbium.

Hieronymus. --Quia enim videbatur interrogans Dominus arctare responso, temperat praefatione quod quaerit. Sequitur

(0314A)Dixit Dominus: Num celare poterimus amicum nostrum Abraham, usque ad id, Nunquid delebo propter decem, etc. Et locutus est Lot ad generos suos, qui acceperant filias ejus.

Hieronymus. --Quia igitur postea duae filiae Lot virgines fuisse dicuntur, de quibus et ipse dudum ad Sodomenas dixerat: Ecce duae filiae meae, quae non cognoverunt virum: et nunc Scriptura commemorat eum habuisse generos. Nonnulli arbitrantur illas quae viros habuerunt in Sodomis remansisse, et eas exisse cum patre quae virgines fuerint. Quod cum Scriptura non dicat, Hebraica veritas exponenda est, in qua scribitur: Egressus est Lot, et locutus est ad sponsos, qui accepturi erant filias ejus. Necdum ergo virgines matrimonio fuerunt copulatae. Sequitur:

Et dixit ei, Ecce admiratus sum faciem tuam. In Hebraeo habet, Ecce suscepi faciem tuam, id est, acquiesco precibus tuis. Quod Symmachus secundum sensum interpretans ait: ὁράσει ἐδυσωπήθην τὸ πρόσωπόν σου. Ecce ascendebat flamma de terra quasi (0314B)vapor fornacis. Pro quo legimus in Hebraeo, Ecce ascendebat Kitor (quasi ἀναπνεύμασις) fornacis, quod nos vaporem, vel fumum, sive favillam possumus dicere.

Et ascendit Lot de Segor, et sedit in monte, et duae filiae ejus cum eo: timuit enim sedere in Segor.

DISCIPULUS.

Hieronymus. --Quaeritur quare eum primum fugae montis Segor praetulerit, et eam in habitaculum suum voluerit liberari: nunc de Segor rursum ad montem migret.

MAGISTER.

Respondebimus veram esse illam Hebraeorum conjecturam de Segor, quod frequenter terraemotu subruta, Bale primum, et postea Salissa appellata sit: timueritque Lot dicens: Si cum caeterae adhuc urbes starent, ista saepe subversa est: quanto magis nunc in communi ruina non poterit liberari? et hanc occasionem infidelitatis, etiam in filias coitus dedisse principium. Qui enim caeteras subrui viderat civitates, et hanc (0314C)stare, seque Dei auxilio ereptum, utique de eo quod sibi concessum audierat ambigere non debuit. Illud autem quod pro excusatione filiarum dicitur, eo quod putaverint defecisse humanum genus, et ideo cum patre concubuerint, non excusat patrem. Denique Hebraei quod sequitur, Et nescivit eum dormisse cum ea, et cum surrexisset ab eo, appungunt desuper quasi incredibile, et quod rerum natura non capiat coire quempiam nescientem. Sequitur.

Et conceperunt duae filiae Lot de patre suo, et genuit primogenita filium, et vocavit nomen ejus Moab. Iste est pater Moabitarum usque in hanc diem. Et minor et ipsa peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, iste est pater Ammonitarum. Moab interpretatur ex patre, et totum nomen etymologiam habet: Ammon vero cujus quasi causa nominis ejus redditur, filius generis mei, sive ut melius est in Hebraeo, filius populi mei, sic derivatur ut ex parte sensus nominis sit, ex parte ipse sit sermo. Ammi enim, a quo dicti sunt Ammonitae, vocatur populus meus.

(0314D)Item recapitulatio ejusdem rei. --Versa est igitur Sodoma in cinerem, liberatur Lot cum filiabus suis. Sed quid significat quod a quinquaginta justis usque ad decem, si invenirentur in Sodomis, dixerit Dominus urbem esse salvandam. Numerum quippe quinquagenarium propter poenitentiam signum posuit, si forte converterentur et salvarentur. Quinquagenarius enim semper ad poenitentiam refertur. Unde et David in eodem numero psalmum scribit poenitentiae. Proinde quando aspicit Deus delinquentium vitam nequaquam velle reverti ad poenitentiam, quam quinquagenarius numerus praefigurat, confestim ardorem immoderatae luxuriae compescit igni gehennae. Usque ad decem autem justos non perire Sodomam dixit, quia si in quolibet per decem praeceptorum custodiam Christi nomen inveniatur, iste non perit. Denarii enim numeri figura crucem Christi demonstrat Nam et quod quinque sunt civitates quae imbribus (0315A)igneis conflagratae sunt, illud, nisi fallor, significat quod omnes qui quinque sensus corporis sui libidinose tractaverint, in illo futuro incendio concrematuri sunt. Ipse autem Lot frater Abraham justus et hospitalis in Sodomis, qui ex illo incendio, quod erat similitudo futuri judicii, meruit salvus evadere, typum gerebat corporis Christi, quod in omnibus sanctis, et nunc inter iniquos et impios gemit, quorum factis non consensit, et aquarum permixtione in saeculi fine liberabitur, illis damnatis supplicio ignis aeterni. Uxor autem ejus eorum scilicet genus figuravit qui per gratiam Dei vocati, retro respiciunt, et ad ea quae reliquerant redire contendunt. De quibus ipse Dominus ait: Nemo ponens manum suam super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX, 62). Unde et illi prohibetur retro respicere, ut per id ostenderet non esse redeundum ad veterem vitam, qui per gratiam Dei regenerati, ultimum cupiunt evadere supplicium. Sequitur. Quod vero idem respiciens remansit, et in salem conversa est, exemplum praestat (0315B)ad condimentum fidelium, unde alii salientur. Nam nec ipsum tacuit Christus dicens, Mementote uxoris Lot (Luc. XVII, 32): scilicet ut nos tanquam sale condiret, ut non tanquam fatui negligeremus, sed prudentes caveremus. Hoc enim et illa monuit, cum in statuam salis conversa est. Sequitur. Illud vero quod ipse Lot ardentem Sodomam fugiens, Segor venit, et nequaquam ad montana conscendit, ardentem quippe Sodomam fugere, est illicita carnis incendia, vel mundi desideria declinare. Altitudo vero montium est speculatio perfectorum: sed quia multi sunt justi qui mundi quidem illecebras fugiunt, sed tamen in actione positi contemplationis apicem subire nequeunt, hoc est quod exiit quidem Lot de Sodomis, sed tamen ad montana non pervenit, quia damnabilis vita relinquitur, sed adhuc celsitudo speculationis subtiliter non tenetur. Unde idem Lot ad angelum dicit: Est civitas haec juxta ad quam possumus fugere parva, et salvabor in ea. Nunquid non (0315C)modica est, et vivit in ea anima mea? Juxta igitur dicitur, et tamen ad salutem tuta perhibetur, quia actualis vita nec a mundi curis ex toto discreta est, nec tamen a gaudio aeternae salutis aliena. Sequitur. In ipso autem Lot, quando filiae concubuerunt cum eo, non illud quod cum a Sodomis liberatus est, sed aliud figuratum est. Tunc enim ipse Loth futurae legis videbatur gestasse personam, quam quidam ex illa propagati, et sub lege positi, male intelligendo quodammodo, se inebriant, eamque non legitime utendo infidelitatis opera pariunt. Bona est enim lex, inquit, si quis ea, ut ait Apostolus, legitime utatur (I Tim. I, 8). De Lot quoque et uxore ejus, poeta quid cecinerit, audiamus: Lot Sodomae fugiente chaos dum respicit uxor, In statuam mutata salis stupefacta remansit. Ad poenam conversa suam, quia nemo retrorsum, Noxia contempti vitans discrimina mundi, Aspiciens salvandus erit: nec debet arator, (0315D)Dignum opus exercens vultum in sua terga referre.

Cur Abraham patriarcha Abimelech regi Saram profiteretur esse sororem, cum uxor ejus esset? Non igitur convenit ut mentiretur.

Hieronymus. --Non igitur, ut multi putant, mentitus est, quia dixit: Soror mea est. Soror namque ejus erat de patre, sed non ex matre, id est, fratris est Aran filia, non sororis. Sed quia in Hebraeo habet, Vere soror mea est, id est filia patris mei, sed non filia matris meae, et magis sonat quod Abrahae soror fuerit; in excusationem ejus dicimus, necdum illo in tempore tales nuptias lege prohibitas. Sequitur deinde historia de Abimelech, quando Abraham tacuit Saram uxorem, et dixit sororem, ne se occiso ab alienigenis captiva possideretur: certus de Deo, quod eam violari non permitteret, sicut nec primum a Pharaone. Unde et Abimelec somno admonitus non commaculavit eam concubitu, sed intactam restauravit marito. Verumtamen quis tunc in illo figurabatur (0316A)viro scire volo, et cujus sit uxor quae in hac peregrinatione atque inter alienigenas pollui macularique non sinitur, ut sit viro suo sine macula et sine ruga. In gloriam quippe Christi recte vivit Ecclesia, ut pulchritudo ejus honor viro ejus sit, sicut et Abraham propter Sarae pulchritudinem inter alienigenas honorabatur; eique cum dicitur in Canticis canticorum, O pulchra inter mulieres, ipsius pulchritudini merito reges offerunt munera, sicut Sarae obtulit rex Abimelech, plus in ea mirans formae decus, quod amare potuit, et violare non potuit. Est etenim sancta Ecclesia Domini Jesu Christi in occulto uxor. Occulte quippe atque in abscondito secreto spiritali anima humana inhaeret Verbo Dei, ut sint duo in carne una (Matth. XIX, 5): quo magni conjugii sacramentum in Christo et in Ecclesia commendat Apostolus. Proinde regnum terrenum saeculi hujus, cujus figuram gerebant reges qui Saram polluere permissi non sunt, non est expertum, nec invenit Ecclesiam conjugem Christi, nisi cum violare tentant. (0316B)Divino enim testimonio per fidem martyrum cessit, correctumque in posterioribus regibus honoravit munere, quam corruptioni suae subdere in prioribus non valuit. Nam quod tunc in eodem rege prius et posterius figuratum est, hoc in isto regno prioribus et posterioribus regibus adimpletum est temporibus. Cum autem dicitur de patre esse soror Christi Ecclesia, non de matre: non de terrenae generationis, quae evacuabitur, sed gratia coelestis, quae in aeternum manebit, cognatio commendatur, secundum quam gratiam genus mortale non erimus accepta potestate, ut filii Dei vocemur et simus. Neque enim gratiam hanc de Synagoga matre Christi secundum carnem, sed de Deo Patre percepimus: hanc vero cognationem terrenam vocans propter aliam vitam, ubi nullus moritur, negare nos Christus docuit, non fateri, cum discipulus ait: Ne vobis dicatis in terra patrem: unus est enim Pater vester qui in coelis est (Matth. XXIII, 9). Quod vero Ecclesia, cujus uxor sit, occultatur alienigenis, (0316C)cujus autem soror sit, non tacetur. Haec interim causa facile occurrit, quia occultum est, et difficile ad intelligendum quomodo anima humana Verbo Dei copuletur sive misceatur; sive quod melius et aptius dici potest, cum sit illud Deus, ista creatura. Secundum hoc est sponsus et sponsa, vel vir et uxor Christus et Ecclesia dicuntur. Quia vero cognatione sint fratres Jesus Christus, et omnes sancti gratia divina non consanguinitate terrena, hoc de patre, non de matre, et effabilius dicitur et capacius auditu. Nam inter se omnes sancti per eamdem gratiam fratres sunt, sponsus autem caeterorum societate nullus illorum est.

De lusu Isaac cum Ismaele. Quomodo lusus duorum filiorum Abrahae secundum litteram intelligi debeat, nosse volo.

Hieronymus. --Sequamur juxta historiam opiniones priorum. Vidit, inquit, Sara filium Agar Aegyptiae, (0316D)quem peperit Abrahae, ludentem. Quod sequitur, Cum Isaac filio suo, non habet ita in Hebraeo. Dupliciter itaque ab Hebraeis exponitur, sive quod idola luto fecerit, juxta illud quod alibi scriptum est: Sedit populus comedere et bibere, et surrexerunt ludere; sive quod adversum Isaac quasi majoris aetatis, loco sibi et ludo primogenita vindicaret. Quod quidem Sara audiens non tulit, et hoc ex ipsius approbatur sermone dicentis: Ejice ancillam hanc cum filio suo, non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Et sumpsit panes et utrem aquae, et dedit Agar, ponens super humerum ejus parvulum, et dimisit eam. Ibi namque oritur quaestio, quid sibi vult ista emissio Ismaelis cum matre. Quando Isaac natus est, tredecim annorum fuit Ismael; et post ablactationem ejus iste cum matre expellitur e domo. Varie autem de hoc capitulo plerique opinantur, asserentibus aliis quinto anno ablactationis tempus statutum, et aliis duodecimum annum vindicantibus nos autem ut breviorem (0317A)eligamus aetatem, post octodecim annos Ismael supputavimus ejectum esse cum matre, et non convenire tam grandem adolescentem matris sedisse cervicibus: quod ut rectius scis, postulo ut exponas. Verum est igitur illud Hebraeorum linguae idioma quod omnis filius ad comparationem parentum infans vocetur et parvulus. Nec miremur habere barbaram linguam proprietates suas, cum hodieque Romae omnes filii vocentur infantes. Posuit ergo Abraham panes et utrem super humerum Agar. Et hoc facto dedit puerum matri, hoc est, in manu ejus eum tradidit, commendavit, et ita emisit e domo. Quod autem sequitur: Et projecit puerum subter abietem, et abiens sedit de contra longe quasi jactu sagittae. Dixit enim, Non videbo mortem parvuli mei; et sedit contra eum, et sic adjungitur: Et clamavit puer, et flevit, et audivit Dominus vocem pueri de loco ubi erat, et dixit angelus Dei ad Agar de coelo, et reliqua; nullum moveat: in Hebraeo enim post hoc quod scriptum est, Non videbo mortem pueri mei, ita legitur quod ipsa Agar sederit contra (0317B)puerum, et levaverit vocem suam, et fleverit, et exaudierit Deus vocem parvuli. Flente enim matre, et mortem filii miserabiliter praestolante, Deus exaudivit puerum, de quo pollicitus fuerat Abrahae, dicens: Sed et filium ancillae tuae in gentem magnam faciam, alioquin et ipsa mater non suam mortem, sed filii deplorabat. Pepercit igitur ei Deus, pro quo fuerat et fletus. Denique in consequentibus dicitur: Surge, tolle puerum, et tene manum ejus. Ex quo manifestum est, eum qui tenetur, non oneri matri fuisse, sed comitem. Quod autem manu parentis tenetur, sollicitus monstratur affectus. Quaerendum est cur antea Sara voluit maritum de ancilla suscipere filium, et post haec cum matre jubet expelli de domo.

Isidorus. --Hoc sine dubio sciendum quod hoc non zelo fecit accensa, sed mysterio prophetiae compulsa. Agar quippe secundum quod ait Apostolus, in servitutem genuit populum carnalem, Sara vero libera populum genuit qui non est secundum carnem, sed (0317C)in libertatem vocatus est: qua libertate liberavit eum Christus. Hoc igitur mysterio figurabatur, priorem populum in servitutem peccatorum generatum in domo Israel, id est Ecclesiae non manere in aeternum, neque esse haeredem vel consortem cultoribus Christi, nec cum filio nobili, id est, fideli populo regnum coelestis gloriae possessurum. Nunc sequentia videamus. Quid ergo significet quod exiens Agar in humeros suos infantem posuisse legitur, nisi quod peccator populus et insipiens cervicem matris suae Synagogae gravabat, dum dicit: Sanguis hujus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25). Panes autem hoc indicabant quod vetus sacerdotium panes propositionis, sicut scriptum est, portaret secum, et vesceretur. Utre vero aquae, quae defecit, Judaica purificatio significabatur defectura: sive doctrina eorum carnalis in pelle mortua clausa, id est, in carne montua veteris hominis, praevaricationis sententia damnata, quae nec refrigerium praestat, nec satiat sitim, (0317D)sed aestu tepida vomitum facit. Quod vero errat Agar in solitudine cum filio suo, significat Synagogam cum populo expulsam de terra sua sine sacerdotio et sacrificio, in toto orbe errare, et viam quae Christus est, penitus ignorare. Quod filius ejus siti deperit, ostendit populum nullam habens spiritalem purificationem. Quod autem filium morientem siti sub arbore projecit, et sic demonstrante angelo aspicit fontem, significabat quosdam ex eo populo ad umbram ligni crucis refugium petituros. Quod exclamat puer plorans, et exaudivit eum Deus, et sic demonstrante angelo aspicit fontem, hoc pro illis dicit qui ex Judaeis ad Christum convertuntur, ac flentes retroactos errores exaudiuntur. Reseratisque oculis cordis vident fontem aquae vivae, id est Christum Filium Dei vivi qui dicit: Ego sum fons aquae vivae: qui sitit, veniat et bibat (Joan. VII, 37). Unde Ismael exauditio interpretatur. Angelus autem iste similitudo est Eliae per quem populus iste est crediturus, sicut per Malachiam (0318A)dicitur: Ecce ego mitto vobis Eliam, qui convertat corda patrum in filios (Malach. IV, 5), et reliqua. Verum quod statim angelus Domini vocavit Agar, dicens: Surge, tolle puerum, quia in gentem magnam faciam eum, hoc significabat, sive quod copiosus Judaeorum populus esset regnaturus in saeculo, sive quia coelestis regni gloriam consecuturi essent qui ex Judaeis credituri essent in Christum. Quod autem eumdem angelum qui loquitur ad Agar prius angelum Scriptura pronuntiat, deinde Dominum Filium Dei eumdem fuisse credendum est, qui per legem et prophetas semper locutus est, qui propter obedientiam paternae voluntatis angelus vocatur, Deus autem secundum naturam Patris: quia vere et ipse est Deus, sicut et Pater.

De puteo juramenti. Hieronymus.--Dixit Abraham ad Abimelech: Septem oves has accipies a me, ut sint in testimonium mihi, quia (0318B)ego fodi puteum istum. Ideo cognominavit nomen loci illius Puteus Juramenti: quia juraverant ibi ambo. Ubi hic legitur Puteus Juramenti, in Hebraeo habet Bersabee. Nunc quid sibi velit intelligi, aperire non abnue. Duplex autem causa est cur ita appellatus sit: sive quia septem agnas Abimelech de manu Abrahae acceperit (septem enim dicuntur Sabee), sive quod ibi juraverint, quia et juramentum Sabee similiter appellatur. Quod si ante hanc causam supra hoc nomen legimus, sciamus per prolepsim dictum esse, sicut Bethel et Galgala: quae utique usque ad tempus quo ita appellatae sunt, aliter vocabantur. Notandum autem et ex prioribus et ex praesenti loco quod Isaac non sit natus ad quercum Mambre, sive in Aulone Mambre, ut in Hebraeo haberetur, sed in Heraris, ubi et Bersabee usque hodie oppidum est, quae provincia ante non grande tempus, ex divisione praesidum Palestinae, Salutaris est dicta. Hujus rei testis est Scriptura quae dicit: Et habitavit Abraham in (0318C)terra Philistinorum diebus multis. Sequitur: Et dixit ad Abraham Deus: Tolle filium tuum, quem diligis Isaac, et vade in terram visionis, etc. Quis sit locus iste visionis volo scire. Difficile est idioma linguae Hebraeae in Latinum vertere sermonem, ubi nunc dicitur, Vade in terram excelsam: in Hebraeo habet Moria quod Aquila transtulit τὴν καταφανῆ, hoc est lucidam. Symmachus τῆς ὀπτασίας, hoc est visionis. Aiunt ergo Hebraei hunc montem esse in quo postea templum aedificatum est in area Ornae Jebusaei, sicut et in Paralipomenon scriptum est: Et coeperunt aedificare templum mense secundo, in secunda die mensis in monte Moria: qui idcirco illuminans interpretatur et lucens, quia ibi est Dabir, hoc est oraculum Dei, et lex et Spiritus sanctus, qui docet homines veritatem, et inspirat prophetas. Sequitur: Et abiit in locum quem condixit ei Deus in die tertia. Notandum quod de Geraris usque ad montem Moria, id est sedem templi, iter dierum trium sit, et consequenter illuc die tertio pervenisse dicatur. Male igitur quidam (0318D)aestimant, qui Abraham putant illo tempore ad quercum habitasse Mambre, cum inde usque ad montem Moria vix unius diei iter plenum sit. Sequitur: Et elevavit oculos suos Abraham, et ecce aries post tergum ejus tenebatur in virgulto Sabech cornibus suis. Quomodo hoc intelligendum est? Ridiculam rem hoc in loco Emisenus Eusebius est locutus: Sabech, inquiens, dicitur hircus, qui rectis cornibus, et ad carpendas arboris frondes sublimis attollitur. Rursus Aquila συχνεὼν interpretatus est, quem nos vepretum possumus dicere, vel spinetum, et (ut verbi vim interpretemur) condensa et inter se implexa virgulta. Unde et Symmachus in eamdem ductus opinionem: Et apparuit, ait, aries, post hoc retentus in rete cornibus suis. Verum quibusdam in hoc duntaxat loco melius videntur interpretati esse Septuaginta et Theodotion, qui ipsum nomen Sabech posuerunt dicentes, In virgultum Sabech cornibus suis, etenim συχνεὼν, sive rete, quod (0319A)Aquila posuit, et Symmachus per sin litteram scribit, hic vero Samech litteram positam, ex quo manifestum esse non interpretationem stirpium condensarum, et in modum retis inter se virgulta contexta verbum Sabech, sed nomen sonare virgulti, quod ita Hebraice dicitur. Ego vero diligenter inquirens, συχνεὼν per samech litteram scribi crebro reperi. Sequitur: Et vocavit Abraham nomen loci illius, Dominus vidit. Cur hoc nomen accepit? Pro eo quod hic habet, Vidit, in Hebraeo habet, Videbitur. Hoc autem apud Hebraeos exivit in proverbium, ut si quando in angustia constituti sunt, et Domini optant auxilio sublevari, dicant: In monte Dominus videbitur, hoc est, sicut Abrahae misertus est, miserebitur et nostri. Unde et signum dati arietis solent etiam nunc cornu clangere.

Recapitulatio. --Jubetur Abraham immolare filium suum unicum, ille autem obtemperans Deo solvit votum. Stravit asinum, imposuit ligna, servos longe dimisit, solus cum filio ascendit, in triduo ad (0319B)locum pervenit, antequam filius veniret ad locum sacrificii, ipse sibi immolandus ligna portabat. Deinde Abraham gladio armatur, et cum jam pene feriret, admonetur ut parceret; et non tamen sine sacrificio, sine sanguine fervori cedit. Apparet namque aries in vepre, inhaerens cornibus; immolatur, peragiturque sacrificium, peracto sacrificio dicitur ad Abraham: Benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et velut arenam maris; possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obaudisti voci meae.

Explicatio spiritalis. --Age nunc videamus qui sub hujus sacramenti lateat mysterio. Iste enim Abraham quando filium unicum perduxit ad immolandum, habebat personam Dei Patris. Sed quid est quod eum senex suscepit? Deus enim non senescit. Sed ipsa pronuntiatio de Christo jam quodammodo senuerat, quando natus est Christus, inchoata est (0319C)ab Adam, ubi dictum est, Erunt duo in carne una (Matth. XIX, 5): sacramentum illud magnum, hoc est, in Christo et in Ecclesia, completum est sexta aetate saeculi, quae significat senectam Abrahae: quia ipsum sacramentum Dei longaevum erat, et senectus Sarae in plebe Dei, hoc est in multitudine prophetarum hoc idem significat: quia in fine temporum ex ipsa plebe sanctarum animarum natus est Christus. Sterilitas autem ejus intimat quod in hoc saeculo spe salvi facti sumus, et in Christo tanquam in Isaac omnes nati sumus, quem partum Ecclesiae in fine temporum mirabili Dei gratia, non naturali fecunditate prophetavit. Jam deinde sequentis historiae sacramentum, quod imaginarie portendebat, inspiciendum est. Quis ergo in Abraham (ut praedictum) per illam immolationem figurabatur, nisi Pater excelsus? Quis in Isaac, nisi Christus? Nam sicut Abraham unicum et dilectum filium Deo victimam obtulit, ita Dominus unicum Filium suum pro nobis omnibus tradidit. Et (0319D)sicut Isaac ipse sibi ligna portabat, quibus erat imponendus; ita et Christus gestabat in humeris lignum crucis, in quo erat crucifigendus. Duo autem servi illi dimissi, et non perducti ad locum sacrificii, Judaeos figurabant: qui cum serviliter viverent, et carnaliter saperent, non intelligebant humanitatem Christi, non intelligebant passionem ejus; ideo non pervenerunt ad locum sacrificii. Cur autem duo servi, quia ipse in duas partes dividendus erat. Quod factum est Salomone peccante, quando divisus est idem populus loco regni, non errore impietatis, quibus etiam saepe per prophetam dicitur: Aversatrix Israel, et praevaricatrix Juda, et reliqua (Jerem. III, 8). Asinus autem ille insensata est stultitia Judaeorum: ista insensata stultitia portabat omnia sacramenta, et quod ferebat nesciebat. Jam quod dictum est eis, Exspectate hic cum asino, usque, Revertimur ad vos; Apostolum audi, Caecitas ex parte in Israel facta est (Rom. XI, 25). Quae caecitas ex parte est hic cum (0320A)asino: ut plenitudo, inquit, gentium intraret; hoc est, postquam adoraverimus, ubi sacrificium crucis dominicae impletum, per gentes fuerit praedicatum: hoc est, ut plenitudo gentium intraret. Quid est revertimur ad vos? Et sic omnis Israel salvus fiet. Triduum autem illud, in quo venerunt ad locum immolationis, tres mundi aetates significantur: unam ante legem, aliam sub lege, tertiam sub gratia. Ante legem, ab Abraham usque ad Moysen; sub lege, a Moyse usque ad Joannem, inde jam a Domino, et quidquid restat. Tertius dies gratia est, in qua tertia aetate quasi post triduum sacramentum sacrificii Christi completum est. Deinde Isaac ligatis pedibus altari superponitur: et Dominus in ligno suspensus cruci affigitur. Sed illud quod figuratum est in Isaac, transgressum est ad arietem. Cur? quia Christus ovis: ipse enim filius, ipse agnus; filius, quia natus; aries, quia immolatus. Sed quid est quod in vepribus haerebat aries ille? Crux cornua habet. Sicut enim duo ligna cum compaginantur, in se speciem crucis (0320B)reddunt. Unde et scriptum est de eo, Cornua in manibus ejus sunt. Cornibus ergo haerens aries crucifixum Dominum significat. Vepres autem spinae sunt. Spinae iniquos et peccatores significant, qui suspenderunt Dominum in cruce. Inter spinas itaque peccatorum Judaeorum suspensus est Dominus, sicut per Jeremiam idem dicit: Spinis peccatorum suorum circumdedit me populus hic. Alii hunc arietem cornibus in vepribus obligatum, eumdem Christum senserunt, antequam immolaretur spinis a Judaeis coronatum. Peracto igitur sacrificio dicitur ad Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Quando enim hoc factum est, nisi quando dicit ille aries: Foderunt manus meas, et pedes meos, et dinumeraverunt omnia ossa mea (Psalm. XXI, 17, 18)? Hoc enim quando peractum est illud in Psalmis sacrificium, tunc in ipso Psalmo dictum est: Reminiscentur et convertantur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium. (0320C)Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Ibid. 28, 29). Immolato ergo Abraham ariete pro Isaac filio suo, vocavit nomen loci illius, Dominus vidit: pro eo quod est, Dominus videre fecit, utique per incarnationem. Sequitur: De Job et genere ejus, ut veritas patefacta clareat, edoceri cupio.

Hieronymus.--Et nuntiaverunt Abraham dicentes: Ecce peperit Melcha et ipsa filios Nachor fratri tuo, Huz primogenitum ejus, et Buz fratrem illius, et Camuel patrem Syrorum, et Cased. Primogenitus Nachor fratris Abraham de Melcha uxore ejus filia Aram natus est, Huz de cujus Job stirpe descendit: sicut scriptum est in exordio voluminis ejus: Vir fuit in terra Huz, Job nomen ejus (Job I). Male igitur quidam aestimant Job de genere esse Esau; siquidem illud quod in fine libri ipsius habetur, eo quod de Syro sermone translatum est, et quartus sit ab Esau, et reliqua quae ibi continentur, in Hebraeis voluminibus (0320D)non habetur. Secundus natus est de Melcha Buz, quem Septuaginta Bauz transferre voluerunt. Et ex hujus genere est Balaam ille divinus, ut Hebraei tradunt, qui in libro Job dicitur Helius primum vir sanctus et prophetes Dei; postea per inobedientiam et desiderium munerum, dum Israel maledicere cupit, divini vocabulo nuncupatus. Et iratus est Helui filius Barachiel Buzites, de hujus videlicet Buzi radice descendens. Camuel vero pater est Damasci. Ipsa enim vocatur Aran, quae hic pro Syria scripta est, et ipso nomine legitur in Isaia. Caseth quoque quartus est, a quo Casdei, id est Caldaei, postea vocati sunt.

De obitu Sarae. Hieronymus. --Qualem debemus accipere locum Arboc, in quo Sara mortua esse perhibetur. Mortua est, inquit, Sara in civitate Arboc, quae est in valle, haec est Hebron in terra Chanaan. Hoc autem quod (0321A)hic positum est, in valle, in authenticis Codicibus non habetur. Nomen quoque civitatis Arboc paulatim a scribentibus legentibusque corruptum est. Neque enim putandum Septuaginta Interpretes nomen civitatis Hebraeae barbare, corrupte et aliter quam in suo eloquio dicitur, transtulisse. Arboc enim nihil omnino significat, sed dicitur Arbec, hoc est quatuor, quia ibi Abraham, Isaac et Jacob conditi sunt, et ipse princeps humani generis Adam, ut in Jesu libro apertius demonstratur. Sequitur.

Dixitque Ephron ad Abraham: Audi nos, domine rex, a Deo tu es nobis, in electo sepulcro nostro sepeli mortuum tuum. Pro rege principem habet sive ducem. Nasin quippe non rex, sed dux dicitur. Sequitur.

Et appendit Abraham Ephron argentum, quod locutus est in auribus filiorum Het. In Hebraeo sicut hic posuimus, primum nomen ejus scribitur Ephron, secundum Ephran. Postquam enim pretio victus est ut sepulcrum venderet, et acciperet argentum, licet (0321B)cogente Abraham, vau littera, quae apud illos pro a legitur, ablata de ejus nomine est: pro eo Ephron appellatus est Ephran, significante Scriptura non eum fuisse consummatae perfectaeque virtutis, qui potuerit memorias vendere mortuorum. Sciant igitur qui sepulcra venditant, et non coguntur ut accipiant pretium, sed a nolentibus quoque extorquent, immutari nomen suum, et perire quid de merito eorum, cum etiam ille reprehendatur occulte quod invitus acceperat.

Recapitulatio. --Moritur Sara centesimo vicesimo anno vitae suae, et empto agro ab Ephron, sepeliunt eam. Sed quid sibi velit quod Sara in sepulcro duplici sepelitur, nosse cupio. Hoc sane sciendum quia anima quae saeculo moritur ut Deo vivat, gemina vitae requie suscipitur, id est, in actione boni operis, et contemplatione Divinitatis.

De juramento servi in femore Abrahae. (0321C)Hieronymus.--Erat autem Abraham senex dierumque multorum. Dixitque servo suo seniori, qui supra omnia ejus erat. Pone manum tuam sub femur meum, ut adjurem te per Deum coeli et terrae, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum; sed ad terram et cognationem meam proficiscaris, et inde accipies uxorem filio meo Isaac. Posuitque servus manum suam sub femur Abrahae, et juravit ei. Cur in femore Abrahae jurat, quasi in loco sancto? Super verbo hoc tradunt Hebraei quod in sanctificatione, hoc est in circumcisione, juraverit. Nos autem dicimus jurasse eum in semine Abrahae, hoc est in Christo, qui ex illo nasciturus erat: juxta evangelistam Matthaeum loquentem; Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham. Sequitur.

Perrexitque servus in Mesopotamiam Syriae, stetitque juxta fontem, et ecce Rebecca venit adaquare greges; et ait servus: Ecce ego sto super fontem aquae, et filiae hominum civitatis egredientur ad hauriendam aquam, (0321D)et erit, virgo quae egredietur ad hauriendum, cui ego dixero: Da mihi aquam de hydria tua, ut bibam et caetera usque, Ipsa est quam praeparavit Dominus filio domini mei, et quod sequitur. Tulitque vir inaurem auream, didrachmum pondus ejus. Bace quod in hoc loco pro didrachmo scribitur, semuncia est. Secel vero qui Latino sermone siclus corrupte appellatur, unciae pondus habet. Quid sibi vult quod sic tam varie in translationibus invenitur. In aliis namque servum Abrahae dixisse comperi: Et ecce virgo quae egredietur ad hauriendum, etc. In aliis vero pro virgine adolescentulam legimus, quae quomodo sibi invicem congruant, doce. In Hebraeo namque adolescentulam quoque, quae Graeco sermone νεανὶς dicitur, ibi legimus Alma: quod quidem in Isaia habetur nomine hoc loco, ubi in nostris codicibus scriptum est: Ecce Virgo concipiet. Et Aquila transtulit: Ecce adolescentula concipiet et pariet. Et in Hebraeo: Ecce alma concipiet. Notandum ergo quod nomen (0322A)Alma nunquam nisi in virgine scribitur: et habet etymologiam ἀπόκρυφος, id est, abscondita. Scriptum est siquidem in Job, Et sapientia unde invenitur, et quis locus intelligentiae, et absconditur ab oculis omnis viventis. Ubi nunc diximus, Absconditur, in Hebraeo, propter declinationem verbi aliter figuratum est, Naalma dicitur huic quid simile, licet masculino genere declinetur. Et in Regnorum libris scriptum est ex persona Elisei loquentis ad Giezi: Et Dominus abscondit a me. Ergo alma quod interpretatur abscondita, id est, virgo nimia diligentia custodita, mihi majoris laudis videtur esse quam virgo. Virgo quippe juxta Apostolum potest esse corpore, et non spiritu: abscondita vero, quae virgo est, ἐπίτασιν virginitatis habet, ut virgo sit et abscondita. Et quae abscondita est, juxta idioma linguae Hebraeae, consequenter et virgo est: quae autem virgo, non statim sequitur ut et abscondita sit. Hoc idem verbum et in Exodo de Maria sorore Moysi virgine legimus. Ostendant igitur Judaei in Scripturis alicubi positum (0322B)Alma, ubi adolescentulam tantum, et non virginem sonet: et concedemus eis illud quod in Isaia apud nos dicitur: Ecce Virgo concipiet et pariet, non absconditam virginem, sed adolescentulam significare jam nuptam. Sequitur.

Et dimiserunt Rebeccam sororem suam et substantiam ejus, et servum Abrahae et viros qui cum eo erant. In Hebraeo habet: Et dimiserunt Rebeccam sororem suam, et nutricem ejus, et servum Abrahae, et viros illius. Decens quippe erat ut ad nuptias absque parentibus virgo proficiscens, nutricis solatio foveretur. Sequitur.

Isaac namque habitavit in terra Austri, et egressus est ut exerceretur in campo ad vesperam. Cujus significationis sit ista egressio Isaac in campum ad vesperam, scire desidero. Hoc mihi videtur significari velle, unde a Patre ad immolandum quondam fuerat abductus. Quod autem ait: Et egressus est ut exerceretur in campo, quod Graece dicitur ἀδολεσχῆσαι in Hebraeo (0322C)habet: Et egressus est Isaac ut loqueretur in agro declinante jam vespera. Significat autem secundum illud quod Dominus solus orabat in monte, etiam Isaac, qui in typo Domini fuit, ad orationem, quasi virum justum domo egressum, et vel nona hora, vel ante solis occasum spiritales victimas obtulisse. Sequitur.

DISCIPULUS.

Vidensque Rebecca Isaac, tulit theristrum, et operuit se. Theristrum quid sit expone.

MAGISTER.

Theristrum etenim pallium dicitur, genus etiam nunc Arabici vestimenti, quo mulieres provinciae illius utuntur. Sequitur.

Et adjecit Abraham, et accepit uxorem nomine Ceturam, et peperit ei Zamram, et Jecsan et Madan, et Madian, Jesboc et Sue. Jecsan genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomim. (0322D)Filii Madian Epha, et Opher, Saba, et Henoch et Abida et Eldaa. Omnes filii Ceturae. Deditque Abraham universa quae habuit, Isaac; filiis autem concubinarum quas habuit, dedit munera, et dimisit eos ab Isaac filio suo, cum adhuc viveret in Oriente ad Orientalem plagam (Gen. XXV).

DISCIPULUS.

Quae est ista Cetura, aut quo ex genere, vel quae sit interpretatio nominis ejus, quaeso ut dicas.

MAGISTER.

Cetura Hebraeo sermone copulata interpretatur, aut victa: quam ob causam suspicantur Hebraei mutato nomine eamdem esse Agar Aegyptiam, quae, Sara mortua, transierit in uxorem, et videtur decrepiti jam Abrahae excusari aetas, ne senex post mortem uxoris vetulae novis arguatur nuptiis lascivisse. Nos quod incertum est relinquentes, hoc dicimus, quod (0323A)de Cetura nati filii Abraham, juxta historicos Hebraeorum, occupaverint Τρωγλοδύτιν et Arabiam quae nunc vocatur Εὐδαίμων, usque ad mare Rubrum. Dicitur autem unus ex posteris Abrahae, qui appellabatur Opher, duxisse adversus Libyam exercitum, et ibi victis hostibus consedisse, ejusque posteros ex nomine atavi Africam nuncupasse. Hujus rei testis est Alexander, qui dicitur Polyhistor, et Cleodemus cognomento Malchus, Graeco sermone barbaram historiam retexentes. Quod autem et filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomim, et Assurim, in negotiatores transferri putant, Latusim aeris ferrique metalla cudentes, Loomim vero φίλαρχος, id est, princeps multarum tribuum atque populorum. Alii ob hoc Assurim, vocatos Syros esse contendunt, et a plerisque filiis Abrahae ex Cetura, occupatas Indiae regiones.

Recapitulatio a juramento servi in femore usque filios Ceturae. --Animadvertendum cur Abraham servo suo dixerit, postulans jurejurando fidem: Pone, (0323B)inquit, manum tuam sub femore meo, et adjuro te per Deum coeli (Gen. XXIV). Quid sibi vult, Deus coeli ad femur Abrahae, nisi ut cognoscatur sacramentum. Per femur enim genus intelligitur. Ergo quae fuit illa conjuratio, nisi quia significabatur de genere Abraham in carne venturum Deum coeli. Senior autem iste imaginem habuit legis per quam sponsa, id est, Christi Ecclesia desponsabatur. Abiit itaque puer in Mesopotamiam, in civitatem Nachor, stetitque circa fontem quaerens sponsam filio domini sui (Ibid.). Sic et lex, quae post fidem est, venit ad fontem baptismatis, ibi orans occurrit ei virgo Rebecca, id est, Ecclesia. Vidit autem Rebecca puerum, id est, sermonem propheticum, deponit de humero hydriam (Ibid.), utique elatam saeculi facundiam, et ad humilem propheticum se inclinat sermonem. Accepit autem a puero inaurem auream, id est, suscepit fidei ornamenta, vel morum, vel etiam aureos Scripturarum sensus, et clarum argenti eloquium; sicque secuta (0323C)puerum Rebecca venit ad Isaac. Secuta verbum propheticum Ecclesia, venit ad Christum, quae tamen cameli dorso deducitur, quia ad Christum ex gentilitate Ecclesia properans intortis vitiosisque vitae veteris conversaionibus invenitur. Quae, Isaac viso, descendit de camelo, quia Domino agnito vitia sua gentilitas deseruit, et ab elatione celsitudinis viam humilitatis petivit. Quae etiam et verecundata pallio velabatur, quia coram eo de erroribus prioris vitae confunditur. Quod vero inclinato jam die egressus est in agrum Isaac, hoc significabat quod extremo hujus mundi tempore velut in diei fine veniens Christus, qui quasi in agrum foras exiit, quia cum sit invisibilis, se tamen visibilem in hoc mundo venienti exigentibus Ecclesiae demonstravit. Invenit autem eum Ecclesia ad puteum visionis, id est, in contemplatione et intelligentia veritatis, ubi intellectum percipiat altiorem, sive lavacrum aquae, ubi purificetur; sicque dehinc copulatur sponso (0323D)suo Christo, adhaerens illi gloria aeternitatis et regno. Sequitur. Quid enim sibi velit quod Abraham post obitum Sarae Ceturam duxit uxorem? Nunquid ob incontinentiam, dum esset jam aetate grandaevus? Absit, sed propter filiorum procreationem, dum illi semen quasi stellae coeli ex Isaac filio promitteretur. Ergo videamus, quid sibi velit ista Cetura nisi quia sicut Agar et Ismael significaverunt carnales Veteris Testamenti, sic et Cetura et filii ejus significabant haereticos, qui se ad Testamentum Novum aestimant pertinere, sed filii concubinae dicuntur. Sola Sara semper uxor vocatur, sicut scriptum est: Una est columba mea, una est perfecta mea (Cant. VI). Sequitur. Quid datur intelligi quod Abraham cuncta quae possidebat dedit filio suo Isaac, filiis autem concubinarum, largitus est munera et separavit ab invicem. Dantur quippe et nonnulla munera filiis concubinarum, id est, carnalium, sed non perveniunt ad regnum promissum nec haeretici nec (0324A)Judaei, quia carnalia lucra sectantur: praeter Isaac enim nullus est haeres, utique quia non filii carnis, sed filii promissionis deputantur in semine.

De morte Abrahae. Hieronymus. --Et mortuus est Abraham in senectute bona, senex et plenus dierum, et collectus est ad populum suum. Male in Septuaginta interpretibus additum est: Abraham deficiens mortuus est, quia non convenit Abrahae deficere et minui. Illud quoque quod nos posuimus: In senectute bona, senex et plenus, in Graecis codicibus ponitur Plenus dierum. Quod cum sensum videatur exponere, eo quod luce et diei operibus plenus occubuerit.

Item haec nomina filiorum Ismael in generationibus suis et nominibus. Hieronymus.--Primogenitus Ismaelis Nabajoth et Cedar, et reliqui usque ad eum locum ubi ait: Et habitaverunt ab Heila usque Sur, quae est contra faciem (0324B)Aegypti venientibus in Assyrios, in conspectu omnium fratrum suorum cecidit (Gen. XXV).

Duodecim filii nascuntur Ismaeli: ex quibus primogenitus fuit Nabajoth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabathena usque hodie dicitur, quae pars Arabiae est. Nam et filiae earum oppidaque ac pagi et munita castella, et tribus horum appellatione celebrantur ab uno ex his Cedar in deserto et Duma alia regio, et Theman ad Austrum, et Cedma ad Orientalem plagam dicitur. Quod autem in extremo hujus capituli juxta Septuaginta legimus: Contra faciem omnium fratrum suorum habitabit, verius est illud quod nos posuimus: Coram omnibus fratribus suis occubuit, id est, in manibus omnium filiorum suorum mortuus est superstitibus liberis, et nullo prius morte praerepto. Fratres autem pro filiis appellari Jacob ad Laban demonstrat, dicens: Quid est peccatum meum, quia persecutus es post me, et quia scrutatus es omnia vasa mea (Gen. XXXI)? Quid invenisti de universis vasis domus tuae? (0324C)ponatur coram fratribus meis et fratribus tuis, et dijudicent inter nos. Nec enim possumus credere, ut Scriptura commemorat, quod Jacob, exceptis liberis, secum fratres aliquos habuerit.

Sequitur de conceptione Rebeccae. Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod sterilis esset, et exaudivit eum, deditque conceptum Rebeccae (Gen. XXV).

Hieronymus. Et concepit Rebecca, et movebantur filii ejus in ea. Pro motione Septuaginta posuerunt interpretes ἐσκίρτων, id est, ludebant; vel, ut Aquila transtulit, confringebantur filii in utero ejus. Symmachus vero διέπλεον, id est, in similitudine navis in superficie ferebantur. Sequitur: Egressusque primus rubeus, sicut pellis pilosus (Ibid.). Ubi nos pilosum posuimus, in Hebraeo habet Sear. Unde et Esau, sicut et alibi legimus, Seir, id est, pilosus, est dictus.

(0324D)DISCIPULUS.

Gregorius.--Deus Abrahae promisit dicens: In Isaac vocabitur tibi semen (Gen. XXI); cui etiam dixit: Patrem multarum gentium posui te (Gen. XVII); cui rursum promisit dicens: Benedicens benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et velut arenam, quae est in littore maris (Gen. XXII). Quare aperte constat quia omnipotens Deus semen Abrahae multiplicare per Isaac praedestinaverat; et tamen scriptum est: Deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod sterilis esset; qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae (Gen. XXV). Si ergo multiplicatio generis Abrahae per Isaac praedestinata fuit, cur conjugem sterilem accepit?

MAGISTER.

Ea namque quae viri sancti orando efficiunt, ita praedestinata sunt, ut precibus obtineantur. Nam ipsa quoque perennis regni praedestinatio ita est ab (0325A)omnipotente Deo disposita, ut ad hoc electi ex labore perveniant, quatenus postulando mereantur accipere quod eis omnipotens Deus ante saecula donare disposuit. Quod utrum verum sit, pensa quae proposuisti, et concite vales probare, quia praedestinatio precibus impletur, quando is in quo multiplicare semen Abrahae praedestinaverat, oratione obtinuit, ut filios habere potuisset.

Recapitulatio. --Igitur Isaac, dum rogaret Dominum ut pareret uxor ejus, quae sterilis erat, concessit Dominus quae postulabat, illidebanturque gemini in utero ejus inclusi angustia: quae dum agerentur, interrogavit Dominum, accepit responsum: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori (Ibid.). Quod figuraliter factum etiam ipsis Judaeis non credentibus notum est, qualiter populus Ecclesiae Synagogae populum superabit, et quomodo plebs Judaeorum tempore major servit minori (0325B)populo Christianorum. Siquidem et in singulis nobis hoc dici potest, quod duae gentes et duo populi sunt intra nos, vitiorum scilicet atque virtutum; sed iste minor est, ille major. Semper enim plures sunt mali quam boni; et vitia numerosiora virtutibus sunt, sed tamen et in nobis gratia Dei populus populum superat, et major servit minori. Servit etenim caro spiritui, et vitia virtutibus cedunt. Procedit enim Esau primus rufus, et totus tanquam pellis hirsutus. Deinde exiit frater ejus Jacob, et manus ejus implexerat calcaneo Esau (Ibid.). Sed cur ille totus rubeus et hispidus, nisi quia populus prior prophetarum et Christi fuit cruore pollutus, ac peccati et nequitiae squalore exstitit circumdatus. Cujus ideo minor calcaneum tenuit, quia mystice majorem populum minor superatus esset. Sequitur.

Factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola. Jacob autem simplex habitabat in tabernaculis (Ibid.). Et sicut in alia translatione habetur, habitavit domi.

(0325C)Gregorius. --Quid per venationem Esau, nisi eorum vita figuratur, qui in exterioribus voluptatibus fusi carnem sequuntur; qui etiam agricola esse describitur, quia amatores saeculi hujus tanto magis exteriora incolunt, quanto interiora sua inculta derelinquunt. Jacob vero simplex in tabernaculis habitare perhibetur, quia nimirum omnes qui in curis exterioribus spargere fugiunt, simplices in cogitatione atque in conscientia sua habitatione consistunt. In tabernaculis enim aut in domo habitare, est se intra mentis secreta restringere, et nequaquam exterius per desideria dissipare, nedum ad multa foras inhiant, a seipsis alienatis cogitationibus recedant.

Hieronymus. --Dixitque Esau ad Jacob: Da mihi gustum de coctione ista rubea, quia deficio (Ibid.). Propterea vocatum est nomen ejus Edom. Rubrum enim sive fulvum lingua Hebraea Edom dicitur. Ab eo igitur quod rubro cibo vendiderit primitiva sua fulvi, id est, Edom sortitus est nomen.

(0325D)Gregorius. --De Esau quod propter lenticulam fratri vendiderit primogenita, ita ait: Sciendum quia quinque nos modis gulae vitium tentat. Aliquando namque indigentiae tempora praevenit, aliquando tempus non praevenit, sed cibos lautiores quaerit. Aliquando quaelibet sumenda sunt, et praeparare curatius expetit. Aliquando autem et qualitate ciborum et tempore congruit, sed in ipsa quantitate sumendi mensuram refections excedit. Nonnunquam vero et abjectius est quod desiderat, et tamen in ipso aestu immensi desiderii deterius peccat: quae vitiorum tempora melius ostendimus, si haec exemplis evidentioribus approbemus. Mortis quippe sententiam patris ore Jonathan meruit, quia in gustu mellis constitutum edendi tempus antecessit; et ex Aegypto populus eductus in eremo occubuit, quia despecto manna cibos carnium petiit, quos lautiores putavit. Et prima filiorum Heli culpa suborta est, quod ex eorum voto sacerdotis puer non antiquo more coctas vellet de (0326A)sacrificio carnes accipere, sed crudas quaereret, quas accuratius exhiberet. Et cum ad Jerusalem dicitur: Haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae superbia, saturitas panis, et abundantia aquae (Ezech. XVI), aperte ostenditur quod idcirco salutem perdidit, quia cum superbiae vitio mensuram immoderatae refectionis excessit. Hinc primogenitorum gloriam amisit, quia magno aestu desiderabilem cibum, id est, lenticulam concupivit: quam dum venditis primogenitis praetulit, quomodo in illo appetitu anhelaret, indicavit. Neque enim cibus, sed appetitus in vitio est. Unde et lautiores cibos plerumque sine culpa sumimus, et abjectiores non sine reatu concupiscentiae degustamus. Hic quippe, quem diximus, Esau, primatum pro lenticula perdidit, et Elias in eremo virtute corporis carnis edendo servavit. Unde et antiquus hostis, quia non cibum, sed cibi concupiscentiam esse causam damnationis intelligit, et primum sibi hominem non carne, sed pomo subdidit, et secundum (0326B)non carne, sed pane tentavit. Hinc quod plerumque Adam culpa committitur, etiam cum abjecta et vilia sumuntur. Neque Adam etenim solus, ut a vetito se pomo contineret, praeceptum prohibitionis accepit. Nam cum alimenta quaedam saluti nostrae Deus contraria indicat, ab his nos quasi per sententiam vetat. Et cum concupiscentes noxia attingimus, profecto quid aliud quam vetita degustamus? Ea itaque sumenda sunt, quae naturae necessitas quaerit, et non quae edendi libido suggerit, ne si haec moderata discretio minus caute prospexerit, illicitae se concupiscentiae quis voragine mergat.

Isidorus. --Nam quod iste Esau primogenita sua propter escam fratri suo juniori venundedit, ac postmodum paterna benedictione sibi promissa privatus est, significat eumdem populum Israeliticum; qui ideo ut Exodi indicat liber, primogenitus filius nuncupatus est, non solum primatus sui honorem amisit, verum etiam et regni coelestis praemium praeparatum adipisci non meruit: Domino quodammodo (0326C)id eidem exprobrante cum dicit: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti voluntatem ejus (Matth. XXI). Primogenita autem, ipsa vestis erat sacerdotalis, qua majores natu, cum benedictione patris, induti, victimas Deo velut pontifices offerebant. Hoc demum terreni amoris desiderio caruerunt Judaei cum gloria regni futuri. Sequitur.

Orta dehinc fame super terram, abiit Isaac ad Abimelech regem Palaestinorum in Gerara (Gen. XXVI).

Hieronymus.--Seminavit autem Isaac in terra illa, et invenit in anno illo centuplum hordei (Ibid.). Licet in aliena terra seminaverit Isaac, tamen non puto, quia ei tanta fertilitas hordei fuerit. Unde melius puto illud esse, quod habetur in Hebraeo, et Aquila quoque transtulit: Et invenit in illo anno centuplum aestimatum, id est, ἑκατὸν εἰκασμένον. Licet enim eisdem litteris et aestimatio scribatur, et hordeum, tamen aestimationes searim leguntur, hordea vero Seorim. Tacens autem scriptura genus (0326D)frugum quod centuplicaverit, videtur mihi cunctarum in illo virtutum offendisse multiplicationem. Denique sequitur. Et benedixit ei Dominus et magnificatus est vir, et ambulabat vadens magnificatus, donec magnus fuerit valde sive vehementer (Ibid.). Felicitas autem hordei multiplicati, ignoro si quem posset facere gloriosum. Sequitur.

Et abiit inde Isaac, et venit in vallem Gerarim, et habitavit ibi (Ibid.). Pro valle torrentem habet in Hebraeo. Neque enim Isaac, postquam magnus factus est, habitare poterat in valle. Habitavit autem in torrente de quo scriptum est: De torrente bibit in via (Psal. CIX). De quo etiam Elias tempore famis bibit. Sed quia Elias non erat ut Christus, ideo ei torrens ille aruit. Dominus enim noster etiam in torrente traditus est, dedicans regenerationem nostram et baptismi sacramentum. Sequitur.

Et fodit puteum Isaac in valle Gerarim, et invenit ibi puteum aquae vivae (Ibid.). Et hic pro valle torrentem (0327A)habet. Nunquam enim in valle invenitur puteus aquae vivae. Sequitur.

Et foderunt puteum alterum, et altercati sunt etiam super eum, et vocavit nomen ejus inimicitiae (Ibid.). Pro inimicitiis quod Aquila transtulit et Symmachus, τὴν ἀντικειμένην et ἐνακτίωσιν, id est, adversum atque contrarium, in Hebraeo habet satana. Ex quo intelligimus Satanam contrarium interpretari.

Et foderunt puteum alterum, et non litigaverunt cum eis, et vocavit nomen ejus latitudo (Ibid.). Pro latitudine in Hebraeo habet Rohoboth, ad probandum illud quod supra diximus: Ipse aedificavit Niniven civitatem et Rohoboth, hoc est, plateas ejus (Gen. X). Sequitur.

Et Abimelech ivit ad eum de Geraris et Ochozat pronubus ejus, et Phicol princeps militiae ejus (Gen. XXVI).

Pro Ochozath in Hebraeo habet collegium amicorum ejus, ut non tam hominem significet quam amicorum turbam, quae cum rege venerat, in quibus fuit (0327B)et Phicol princeps exercitus. Sequitur:

Et venerunt servi Isaac, et nuntiaverunt de puteo quem foderunt, et dixerunt ei: Invenimus aquam, et vocavit nomen ejus Saturitas (Ibid.). Nescio quomodo in LXX interpretibus habeatur: Et venerunt pueri Isaac, et nuntiaverunt de puteo quem foderunt; dixeruntque ei: Non invenimus aquam, et vocavit nomen ejus Juramentum. Quae enim etymologia est propterea vocari Juramentum, quod aquam non invenisset? E contrario in Hebraeo, cui interpretationi Aquila quoque consentit et Symmachus, hoc significat, quod invenerit aquam, et propterea appellatus sit puteus ipse Saturitas. Et est vocata civitas Bersabee (Ibid.), hoc est, puteus saturitatis. Licet enim supra ex verbo juramenti, sive ex septenario ovium numero, quod sabe dicitur, asseruimus Bersabee appellatum, tamen nunc ex eo quod aqua inventa est, Isaac ad nomen ejus civitatis, quae ita vocabatur illudens, declinavit paululum litteram, et (0327C)post triduo Hebraeorum sin, a quo Sabe incipitur, Graecum sigma, id est, Hebraeorum samech posuit. Alioquin et juxta allegoriae legem post tantos puteos in fine virtutum nequaquam congruit ut Isaac aquam minime repererit.

Recapitulatio unde supra. --Ex praecepto itaque et benedictione Domini ivit Isaac ad Abimelech regem Palaestinorum, ibique uxorem suam Rebeccam sororem finxit causa timoris, quam rex alienigena Isaac conjugem tunc esse cognovit, quando eum cum ea ludentem vidit. Quid autem sibi velit in sacramento Christi et Ecclesiae, quod tantus patriarcha cum conjuge luserit, conjugiumque illud sit cognitum. Vidit profecto quisquis, ne aliquid errando in Ecclesia peccet, si secretum viri ejus in Scripturis sanctis diligenter intueatur, et invenit eum majestatem suam, qua in forma Dei aequalis est Patri, paulisper abscondisse in forma servi, ut ejus capax esse humana infirmitas possit, eoque modo se conjugi (0327D)congruenter aptaret. Quid enim absurdum, imo quid non convenienter futurorum praenuntiationi accommodatum, si propheta Dei carnale aliquid lusit, ut eum caperet affectus uxoris, cum ipsum verbum Dei caro factum sit, ut habitaret in nobis (Joan. I). Post haec refert Scriptura illud, quod Isaac postquam eum benedixit Dominus, et magnificatus est valde, aggressus est opus, et coepit fodere puteos, quos foderant pueri patris ejus Abrahae; sed invidentes ei Palaestini, obstruxerunt eos, implentes humo, et reliqua (Gen. XXVI). Quis est iste Isaac, nisi Salvator noster, qui dum descendisset in istum torrentem Gerara, primo omnium illos puteos fodere vult, quos foderant pueri patris sui, id est, Moyses puteum legis foderat; David, Salomon et prophetae, libros scripserunt Veteris Testamenti, quos tamen terrena et sordida repleverat intelligentia Judaeorum et haereticorum. Hos cum vellet purgare Isaac, ut ostenderet quia quaecunque lex et prophetae dixerunt, de (0328A)ipso dixerunt, rixati sunt cum eo Philistini, id est, Judaei, a regno Dei alieni, sed discedit ab eis. Non enim potest esse cum eis, qui in puteis aquam habere nolunt, sed terram. Et dicit eis: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII). Fodit ergo Isaac novum puteum, immo Isaac pueri fodiunt. Pueri sunt Isaac, Matthaeus, Marcus, Lucas, Joannes, Petrus, Jacobus, Judas, Paulus, et reliqui qui omnes novi Testamenti puteum foderunt, et invenerunt aquam vivam, quae sit fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV). Sed pro his adhuc altercantur illi qui terrena sapiunt, nec nova adhuc condi patiuntur, nec vetera purgari evangelicis puteis contradicunt, apostolis adversantur; et quoniam in omnibus contradicunt, litigantes, dicitur ad eos: Quoniam indignos vos fecistis gratia Dei, ex hoc jam ad gentes ibimus (Act. XIII). Post haec fodit tertium puteum Isaac, et appellavit nomen ejus Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Deus, et crescere fecit super terram (Gen. XXVI). Vere dilatatus est Isaac, id est, (0328B)Christus, et implevit omnem terram scientia Trinitatis, et in toto orbe latitudinem Ecclesiae collocavit. Prius notus tantum erat in Judaea Deus, et in Israel nominabatur (Psal. LXXV); nunc autem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). Exeuntes enim pueri Isaac per universum orbem terrae, foderunt puteos, et aquam omnibus ostenderunt, baptizantes apostoli omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII).

DISCIPULUS.

Sed quid est quod puteos quos Abraham aperuit, Isaac sic eos vocavit, sicut et pater ejus?

MAGISTER.

Sciendum sane quia Moyses apud nos etiam Moyses appellatur, ut propheta unusquisque nomine vocitantur, nec mutantur, quasi eorumdem vocabula puteorum. Haec mysticae.

(0328C)Gregorius. --Moraliter autem Isaac apud alienam gentem puteos fodisse describitur; quo videlicet exemplo discimus, ut in hac peregrinationis aerumna positi, cogitationum nostrarum profunda penetremus, et quousque nobis verae intelligentiae aqua respondeat, nequaquam nostrae inquisitionis manus ad exhaurienda cordis terrena torpescat. Quos tamen puteos Allophyli insidiantes replent, quia nimirum immundi spiritus cum nos studiose confiteri peccata nostra conspiciunt, molestas nobis tentationum cogitationes immergunt. Et quia si saepe eloquiis sacris intendimus, malignorum spirituum insidias gravius toleramus, quia menti nostrae terrenarum cogitationum pulverem aspergunt, ut intentionis nostrae oculos a luce intimae visionis obscurent. Unde semper mens evacuanda est, incessanterque fodienda, ne, si indiscussa relinquitur, usque ad tumorem perversorum operum cogitationum super nos terra cumuletur. Unde ad Ezechielem dicitur: Fili hominis, (0328D)fode parietem (Ezech. VIII), id est, cordis duritiam crebris perscrutationum ictibus rumpe.

De generationibus filiorum Isaac. Hieronymus in libro Quaest.--Dixitque Jacob: Ecce Esau frater meus, vir pilosus est, et ego vir lenis (Gen. XXVII). Ubi nos pilosum legimus, in Hebraeo habet seir. Unde postea mons Seor, et regio in qua versabatur est dicta. Diximus de hoc et supra.

Et sumpsit Rebecca vestimenta filii sui majoris, quae erant desiderabilia valde, apud se domi (Ibid.). Et in hoc loco tradunt Hebraei, ut jam intimavimus, primogenitos functos officio sacerdotum, et habuisse vestimentum sacerdotale, quo induti victimas offerebant, antequam Aaron in sacerdotium eligeretur. Sequitur.

Et dixit Esau: Juste vocatum est nomen ejus Jacob, supplantabit enim me ecce secundo. Jacob supplantator interpretatur, eo igitur quod fratrem arte deceperit, (0329A)allusit ad nomen, qui ideo Jacob ante vocatus est, quod mortui fratris plantam apprehenderat. Sequitur:

Dixitque Isaac ad Esau: Pacta benedictione, Jacob fratri tuo servies, et erit tempus, quando depones jugum illius de collo tuo (Ibid.).

Significat quod Idumaei servituri sint Judaeis, et tempus esse venturum quando de collo jugum servitutis abjiciatur, eorumque imperio contradicant. Secundum autem Septuaginta interpretes ita habet: Erit autem cum deposueris et solveris jugum de collo tuo; videtur pendere sententia, nec esse completa.

DISCIPULUS.

Hieronymus Damaso. --Cur Isaac, vir justus et Deo charus, non cui voluit, sed cui noluit deceptus errore benedixit?

MAGISTER.

Differo paulisper typos, et ea quae a majoribus (0329B)nostris super hoc loco interpretata sunt praetereo; non quia opinioni eorum non acquiescam, sed quod tu illic tantum quaeras quare vir justus aliquid ignoraverit, et contra suam fecerit voluntatem. Ad quod districte respondendum est nullum hominem, excepto eo qui ob nostram salutem carnem est dignatus assumere, plenam habuisse scientiam, et certissima doctrinae fluenta potare. Unde nec mirum si tamen celsus patriarcha aliquid ignoraverit. Ex parte namque cognovit et ex parte prophetavit, et nunc per speculum vidit in aenigmate (I Cor. XIII); et secundum quod oportet orare, nescire nos dicit (Rom. VIII). Quia cum venerit quod perfectum est, tunc quod ex parte est destruetur (I Cor. XIII). Sed quod vidit homo, vidit in facie, Deus autem inspicit cor (I Reg. XVI). Et sicut Samuel nescivit quem ex filiis Jesse benedicere deberet, priusquam, Domino revelante cognovit, ut David qui erat in pascuis ungi deberet in regem (Ibid.). Aut sicut Eliseus propheta, (0329C)prohibente Giezi puero suo mulierem Sunamitem, dicebat: Dimitte eam, anima enim ejus in angustia est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi, et reliqua (IV Reg. IV). Unde nec mirum est, Isaac patriarcham in suam maximam utilitatem nescisse quid facere cum eo magis eo tempore erraret, quo filium sanguinariae deditum voluptati, et eum qui fratrem postea possit occidere, praetermisso illo qui innocenter habitabat, domi vellet differre, et suam magis quam Dei statuere voluntatem (Rom. X). Ego puto divinae dispensationis fuisse ut oculis caecaretur; et cum ipse diceret: Vox quidem vox Jacob est, manus autem manus sunt Esau (Gen. XXVII), tamen non intelligeret minorem esse filium, qui ad benedictionem fratris praeceptor astiterat. Junilius.

DISCIPULUS.

Quid est typus, quem differre dixisti superius?

MAGISTER.

(0329D)Quem nos figuram dicimus, sive formam, sicut dicit Apostolus: Omnia enim in figura contingebant illis (I Cor. X); et iterum: Adam qui est forma futuri (Rom. V). Nec enim ab re est unum aliquid multis significare.

DISCIPULUS.

Quid est ergo typus vel figura?

MAGISTER.

Praesentium aut praeteritarum aut futurarum ignoratio per opera, secundum id quod opera sunt manifestatio.

DISCIPULUS.

Da praeteritorum typos.

MAGISTER.

Ut est catechumenorum humilitas. Typum enim gerunt ad ea paradisi exclusi, et ex conscientia delictorum (0330A)divinum metuentes aspectum, propter quod et per publicum capitibus tectis incedunt.

DISCIPULUS.

Da in praesentibus.

MAGISTER.

Ut Aaron vestis, quae duodecim tribuum nomina lapidibus insignita gestabat, ostendens se pro omni quodammodo populo supplicare.

DISCIPULUS.

Da de futuris.

MAGISTER.

In his nulla est difficultas, tamen ex superfluo ut in duobus filiis Isaac duo testamenta monstrata sunt.

DISCIPULUS.

Quoniam et de prophetia similem pene difinitionem diximus, quid interest?

(0330B)MAGISTER.

Quod in prophetia verbis secundum hoc quod verba sunt futura significantur. In typis autem res declarantur ex rebus. Possunt tamen haec duo ita definitione misceri, ut dicamus quia prophetia est typus in verbis, secundum id quod verba sunt, et e contra, typus est prophetia in rebus, in quantum res esse noscuntur. Haec de typis, figuris vel formis hoc in loco dictum sufficiat.

DISCIPULUS.

Item unde supra Gregorius. --Quid significare velit actus Esau et Jacob, quod alter ad venatum mittitur, ut benedicatur, alter vero per suppositionem matris a patre benedicitur?

MAGISTER.

Liquido constat, quia juxta sacrae lectionis historiam pascitur, in qua videlicet historia se ad intellectum paulo subtilius stringatur. Vide quia Jacob (0330C)primogeniti benedictionem non per fraudem subripuit, sed, ut sibi debitam accepit, quam a concedente fratre delentis mercede comparavit. At vero si quis, altius sentiens, utrumque factum velit per allegoriae arcana discutere, protinus ab historia in mysterium surgat.

DISCIPULUS.

Quid est enim quod Isaac de majoris filii sui venatione vesci concupiscit?

MAGISTER.

Omnipotens etenim Deus Judaici populi bona operatione pasci desideravit, sed illo tardante minorem Rebecca supposuit, quia dum Judaicus populus bona opera foras quaerit, gentilem populum mater gratia introduxit, ut omnipotenti Patri cibum boni operis offerret, et benedictionem majoris fratris acciperet, qui eosdem cibos ex domesticis animalibus praebuit, quia gentilis populus placere Deo de exterioribus sacrificiis non quaerit, per vocem prophetae dicit: (0330D)In me sunt Deus vota tua, quae reddam, laudationes tibi (Psal. LV).

DISCIPULUS.

Quid est quod iisdem Jacob manus ac brachia et collum haedinis pellibus texit?

MAGISTER.

Haedus saepe pro peccato offerri consuevit, et gentilis populus, dum se confiteri peccatorum non erubescit, carnis in se peccata mactavit.

DISCIPULUS.

Quid sibi vult quod vestimentis majoris fratris Jacob induitur?

MAGISTER.

Sacrae namque Scripturae praeceptis, quae majori populo data fuerant, in bona operatione vestitus est, et eis minor in domo utitur, quae major foras exiens (0331A)intus reliquit: quae ille gentilis populus habere non potuit, dum solam in eis litteram attendit.

DISCIPULUS.

Quid indicat quod Isaac eumdem filium nescit, quem benedicit?

MAGISTER

De gentili ergo populo Dominus per Psalmistam dicit: Populus quem non cognovi, servivit mihi (Psalm. XVII), etc.

DISCIPULUS.

Quid est quod per praesentem filium non vidit, et tamen in futuro ei multa praevidit?

MAGISTER

Omnipotens enim Deus, cum per prophetas suos praedixerit gentilitatem gratiam praerogandam, eam in praesenti per gratiam non vidit, quam tunc in errore dereliquit; et tamen quia hanc quandoque (0331B)collecturus erat, per benedictionis gratiam praevidit. Unde et eidem Jacob gentilis populi figuram tenenti in benedictione dicitur: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus Deus (Gen. XXVII). Sicut enim in Evangelio Veritas dicit: Ager est hic mundus (Matth. XIII). Et quia electorum populus in universo mundo virtutibus redolet. Odor fidei, odor est agri pleni. Aliter namque olet flos uvae, quia magna est virtus et opinio praedicatorum, qui debriant mentes credentium. Aliter flos olivae, quia suavis est opus misericordiae, quod more olei refovet et relucet. Aliter flos rosae, quia mira est flagrantia, quae rutilat et redolet ex cruore martyrum. Aliter flos lilii, quia candida vita carnis est de incorruptione virginitatis. Aliter flos violae, quia magna est virtus humilium, qui ex desiderio loca ultima tenentes, super humilitatem in altum a terra non sublevant, et coelestis regni purpuram in mente servant. Aliter redolet spica, cum ad maturitatem perducitur, quia (0331C)bonorum operum perfectio ad saturitatem eorum qui justitiam esuriunt praeparantur. Quia ergo gentilis populus in electis suis ubique per mundum sparsus est, et ex eis virtutibus quas agit omnes qui intelligunt odore bonae opinionis replet, dicatur recte: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni (Gen. XXVII). Sed quia easdem virtutes ex semetipso non habet, adjungit: Cui benedixit Dominus Deus. Et quoniam iisdem electorum populus per quosdam etiam in contemplationem surgit, per quosdam vero in activae vitae solummodo opere pinguescit, recte illud additur: Det tibi Deus de rore coeli, et de pinguedine terrae abundantiam (Ibid.). Ros enim desuper subtiliter cadit, et toties de rore coeli accipimus, quoties per infusionem contemplationis intimae aliquid tenuiter videmus. Cum vero bona opera etiam per corpus agimus, de terrae pinguedine ditamur.

DISCIPULUS.

Quid est quod Esau tarde ad patrem redit?

(0331D)MAGISTER.

Constat procul dubio quod Judaicus populus ad placandum Dominum sero revertitur; cui et hoc in benedictione dicitur: Tempusque erit cum solvatur jugum de collo tuo (Ibid.), quia servitute peccati Judaicus populus in fine liberatur. Sicut scriptum est: Donec plenitudo gentium introierit, et sic omnis Israel salvus fiet (Rom. XI).

Item unde supra ipse qui supra. --Liquido constat quod nullus Judaeorum qui plene legem didicit, adventum Redemptoris nostri ignoravit; unde et Herodes rex, magorum occursione perterritus, sacerdotes ac principes studuit solerter inquirere ubi Christum nasciturum esse praescirent. Cui protinus responderunt: In Bethlehem Judae. Prius ergo noverant quem passionis tempore, dum despicerent, ignorabant. Quorum notitia prior, et ignorantia posterior bene ac breviter Isaac caligante signatur, qui (0332A)dum Jacob benediceret, et quid eveniret in futuro praevidebat, et quis illi praesens assisteret nesciebat. Sic quippe Israelitarum populus, qui prophetiae mysteria acceperunt, sed tamen caecos oculos in contemplatione tenuit, qui eum praesentem non vidit, de quo tam multa in futuro praevidit. Ante se enim positum nequaquam cernere valuit, cujus adventus potentiam longe ante nuntiavit.

Item recapitulatio unde supra. --De benedictione Jacob quid figuraliter indicaverit. Hippolyti martyris verba, sicut excellentissimae scientiae ac doctrinae Hieronymus explicavit, in hoc loco ponenda sunt. Isaac, inquit, portat imaginem Dei Patris; Rebecca, Spiritus sancti; Esau populi prioris et zabuli; Jacob, Ecclesiae et Christi. Senuisse Isaac consummationem orbis ostendit. Oculos illius caligasse, fidem periisse de mundo, et religionis lumen ante eum neglectum esse denuntiat. Quod filius major vocatur, acceptio legis est Judaeorum. Quod escas ejus atque capturam dilexit pater, homines sunt ab errore salvati, (0332B)quos per doctrinam justus quisque venatur. Sermo Dei repromissionis est benedictio, et spes regni futuri, in quo cum Christo sancti regnaturi sunt, et verum sabbatum celebraturi. Rebecca, plena Spiritu sancto, sciens quod audivit, ante quam pareret, quia major serviet minori, formam gerit in hoc loco Spiritus sancti, quae futura noverat in Christo, ante in Jacob meditatur. Loquitur ad filium minorem: Vade ad gregem, et accipe mihi duos haedos inde (Gen. XXVII), praefigurans carneum Salvatoris adventum, in quo eos vel maxime liberaret, qui peccatis tenebantur obnoxii. Siquidem in omnibus scripturis haedi pro peccatoribus accipiuntur. Quod autem duos jubetur afferre, duorum populorum significabatur assumptio, quod teneros et bonos, docibiles et innocentes animas ostendit. Stola Esau fides et scripturae sunt Hebraeorum, quae illis primo datae sunt et postmodum gentilium indutus est populus. Pelles autem quae ejus brachiis circumdata sunt, (0332C)peccata utriusque populi, quae Christus in extensione manuum cruci secum pariter affixit. Ipse enim in corpore suo non sua, sed aliena peccata portavit. Quod Isaac quaerit a Jacob, cur tam cito venerit, admiratur velocem in Ecclesiis credentium fidem. Quod cibi delectabiles offeruntur, hostia placens Deo, salus est peccatorum. Quod postea consequitur benedictio, et ejus odore perfruitur, virtutem re surrectionis et regni aperta voce pronuntians: Taliter enim benedicitur: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni (Ibid.). Odore nominis Christi, sicut ager mundus impletur, cujus est benedictio de rore coeli, hoc est, de verborum pluvia divinorum. Et de pinguedine terrae, hoc est congregatione populorum. Multitudine frumenti et vini, hoc est, multitudo quam colligit de sacramento corporis et sanguinis sui: illi serviunt populi ex gentibus ad eum conversi. Ipsum adorant tribus, id est, populi ex circumcisione credentes. Ipse est dominus fratrum suorum, quia plebi dominatur Judaeorum. Ipsum (0332D)adorant filii matris ejus, quia et ipse secundum carnem ex ea natus est. Ipsum qui maledixerit, maledictus est; et qui benedixerit, benedictionibus replebitur. Christus, inquam, noster ex ore populi ignorantis benedicitur, id est, veraciter dicitur. Sed alius a Judaeis benedici putatur, qui ab eis errantibus exspectatur. Ecce benedictione praemissa repente stupore majore expavit Isaac, et alium se pro alio benedixisse cognoscit. Nec tamen indignatur revelato sibi sacramento, sed confirmat benedictionem in filio dicens: Benedixi eum, et benedictus est. Haec est benedictio prima Isaac, quae data est minori populo Christianorum. Sed neque tamen majorem filium penitus fuisse despectum, quia cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit. Cujus tamen secundae benedictionis prophetatio haec est: In pinguedine terrae, et in rore coeli erit benedictio tua (Ibid.). In pinguedine utique terrae, id est, in fecunditate (0333A)rerum, et potentia regni, quae in illo populo fuit: Et in rore coeli erit benedictio tua, id est, in eloquiis Dei, ipsis enim credita sunt eloquia Dei, et legis testamenta. Quod autem ait: Vives gladio (Ibid.), id est, quia populus sanguine ille deditus, neces in Christo vel prophetis exercuit. Et fratri tuo servies minori (Ibid.), id est, populo Christiano. Tempusque veniet cum excuties et solvas jugum de cervicibus tuis, dum per agnitionem fidei ad gratiam Christi conversus deposueris onus legis, quando non servis populo minori, sed per fidem frater vocaberis. Igitur Esau post benedictionem patris invidiae stimulis concitatus, necem fratri suo Jacob fraudulenter excogitat: hoc nimirum et Judaicus populus in Christo praemeditatus non solum Dominum crucis patibulo tradidit, verum etiam credentes in illum usque ad effusionem sanguinis persecutus est. Jacob autem dolos fugiens fratris, relicta domo patria vel parentibus, vadit in regionem longinquam, ut accipiat sibi (0333B)uxorem; non aliter Christus, relictis parentibus secundum carnem, id est, populum Israel, et patriam, id est, Jerosolymam, et omnes regiones Judae abiit in gentibus, accipiens sibi inde Ecclesiam, ut impleretur quod dictum est: Vocabo non plebem meam plebem meam, et non dilectam plebem dilectam, et erit in loco ubi dictum est: Non plebs mea, vos ibi vocabimini filii Dei vivi (Rom. IX).

De itinere Jacob in Mesopotamiam Syriae. Pergens itaque in Mesopotamiam, etc., usque Non est hic aliud nisi domus Dei, et porta coeli (Gen. XXVIII).

Hieronymus.--Et vocavit Jacob nomen loci illius Bethel, et Ulam Luz erat nomen civitati prius (Ibid.): ab eo quod supra dixerat: Quam terribilis est locus iste, non est hic nisi domus Dei, et haec porta coeli. Nunc loco nomen imponit, et vocavit illum Bethel, id est, domum Dei, qui locus ante vocabatur Luza, quod interpretatur nux, sive amigdalon. Unde ridicule (0333C)quidam, qui verbum Hebraicum Ulam nomen esse urbis putant, cum Ulam interpretatur prius. Ordo itaque est iste locutionis: Et vocavit nomen loci illius Bethel et prius Luza vocabulum civitatis. Antiquae omnes Scripturae verbo Ulam, sive Elem plenae sunt, quod nihil aliud significat, nisi ante aut prius, vel vestibulum, sive super liminare, vel postes.

Recapitulatio.--Venit autem Jacob in locum ubi tunc Bethlehem vocatur, et posuit sub capite suo lapidem magnum, et dormiens vidit scalam subnixam, innitentem coelo, et angelos Dei ascendentes et descendentes. Hoc viso evigilavit, unxitque lapidem dicens: Vere hic domus Dei est, et porta coeli, et his dictis discessit (Ibid.). Somnus iste Jacob mors sive passio Christi est. Lapis ad caput ejus, qui nominatim quodammodo dictus est, et jam unctus Christus significatur. Caput enim viri Christus est (I Cor. XI). Quis enim nescit Christum ab unctione appellari. Domus (0333D)autem Dei, quia ibi natus est Christus in Bethlehem, porta vero coeli, quia ibi in terram descendit, ibi iterum ad coelum conscendit, erectio autem lapidis resurrectio Christi est. Porro scala Christus est, qui dixit: Ego sum via (Joan. XIV). Per hanc ascendebant et descendebant angeli, in quibus significati sunt evangelistae, praedicatores Christi, ascendentes utique cum ad intelligendam ejus super eminentissimam divinitatem excedunt universam creaturam, ut eum inveniant. In principio verbum apud Deum, per quem facta sunt omnia (Joan. I). Descendentes autem ut eum inveniant, Factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Galat. IV). In illa enim scala a terra usque in coelum, e carne usque ad spiritum, quia in illa carnales proficiendo, velut ascendendo spiritales, fiunt, ad quos lacte nutriendos etiam ipsi spiritales descendunt quodammodo; cum eis non possunt loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus (I Cor. III): ipse est sursum in (0334A)capite suo, ipse deorsum in corpore suo, quod est Ecclesia. Ipsum ergo scalam intelligimus, quia ipse dixit: Ego sum via (Joan. XIV). Ad ipsum ergo ascenditur, ut in excelsis intelligatur; et ad ipsum descenditur, ut in membris suis parvulus nutriatur; et per illum solum se erigunt, ut sublimiter exspectent. Per ipsum etiam se humiliant, ut eum sublimiter ac temperanter annuntient. Post hanc visionem inde Jacob iter faciens vidit oves et pastores, et puteum aquae vivae, et lapidem magnum superpositum puteo. Figuraliter per oves, justorum populi significantur, sicut illud quod dictum est in Evangelio: Statuet oves quidem ad dexteram (Matth. XXV). Pastores vero prophetae sunt, qui usque adventum Domini, Spiritu sancto inundati, Israelitarum populum gubernabant. Lapis puteo superpositus figuram Domini praeferebat. Puteus gratiam Spiritus sancti, per praedicationem Christi venturam ad Ecclesiam ex gentibus; quae obtecta erant, nondum adveniente et homine facto Christo.

De conjugio Jacob. (0334B) Hieronymus.--Ait ergo Laban ad Jacob: Comple ergo hebdomadam istius, et dabo etiam hanc tibi (Gen. XXIX). Postquam Liam Jacob, fraude deceptus, pro Rachel uxorem acceperat, dicitur ei a socero Laban, ut septem dies post nuptias sororis prioris expleat, et sic accipiat Rachel, pro qua iterum septimanis aliis serviturus sit. Non igitur, ut multi male aestimant, post septem annos alios Rachel accepit uxorem, sed post septem dies nuptiarum primae. Nam sequitur:

Et ingressus est ad Rachel, et dilexit Rachel magis quam Liam, et servivit ei annis septem aliis; concepitque Lia et peperit filium, et vocavit nomen ejus Ruben (Ibid.). Omnium patriarcharum, propter compendium lectionis, etymologias nominum volo pariter dicere. Et vocavit, inquit, nomen ejus Ruben; dicens: Quia vidit Dominus humilitatem meam (Ibid.). Ruben interpretatur (0334C)visionis filius.

Et concepit, inquit, alterum filium, vocavitque nomen ejus Simeon dicens: Quoniam exaudivit me Dominus, eo quod odio me haberet vir meus, et dedit mihi etiam haec (Ibid.). Simeon quippe interpretatur auditio. De tertio vero sequitur: Et concepit adhuc, et peperit filium, et dixit: Nunc mecum erit vir meus, quia peperi ei tres filios. Ideo vocavit nomen ejus Levi (Ibid.). Ubi nos legimus: Mecum erit vir meus, Aquila interpretatus est: Applicabitur mihi vir meus. Quod Hebraice dicitur Ilaue, et a doctoribus Hebraeorum aliter transfertur, ut dicant: Prosequetur me vir meus, id est, non ambigo de amore in me viri mei. Erit mihi in hac vita comes, et ejus dilectio me ad mortem usque deducet et prosequetur, tres enim ei filios genui. Et concepit et peperit genuitque filium, et dixit: Nunc super hoc confitebor Domino, et ob id vocavit nomen ejus Juda (Ibid.). Juda confessio dicitur, a confessione itaque confessoris nomen (0334D)est dictum. Verumtamen hic confessio pro gratiarum actione aut pro laude accipitur, ut frequenter in Psalmis et in Evangelio: Confitebor tibi, Domine coeli et terrae (Matth. XI), id est: Gratias ago tibi, sive: Glorifico te.

Et concepit Bala, et peperit Jacob filium, et dixit Rachel: Judicavit me Deus, et exaudivit vocem meam, et dedit mihi filium; propterea vocavi nomen ejus Dan (Gen. XXX).

Causam nominis expressit, ut ab eo quod judicasset se Dominus filio ancillae, judicii nomen imponeret. Dan quippe interpretatur judicium. Et concepit adhuc Bala, et peperit filium, et dixit Rachel: Habitare me fecit Deus habitatione cum sorore mea, et invalui; vocavitque nomen ejus Nephthalim (Ibid.). causa nominis Nephthali alia hic multo exponitur, quam in libro Hebraeorum nominum scripta est. Unde et Aquila ait: Συνανέστρεψέν με ὁ θεὸς, καί συνανεστράφην, pro quo in Hebraeo scriptum est.: (0335A)Naphthale Elohim, Naphthaleti. Unde a conversatione, sive comparatione, quia utrumque sonat, Nephthalim nomen imposuit. Quod autem sequitur: Et peperit Zelfa, ancilla Liae, Jacob filium; et dixit Lia, In fortuna, et vocavit nomen ejus Gad (Ibid.). Ubi nos posuimus in fortuna, et Graece dicitur ἐν τύχῃ, quae potest eventus dici, in Hebraeo habet Bagdad, quod Aquila interpretatur, Venit accinctio, nos autem dicere possumus in praecinctu. Ba enim potest praepositionem sonare in, et Gad, venit. Ab eventu ergo, sive praecinctu, qui Gad dicitur, Zelfae filius Gad vocatus est. Sequitur:

Et peperit Zelfa, ancilla Liae, filium Jacob secundum, et dixit Lia: Beata ergo quia beatificant me mulieres, et vocavit nomen ejus Aser divitiae (Ibid.).

Male additae sunt divitiae, id est, πλοῦτος, cum etymologia nominis Aser Scripturae auctoritate pandatur dicentis: Beata sum ego, et beatificant me mulieres. Et ab eo quod beata dicatur ad omnibus, filium suum beatum vocaverit. Aser ergo non divitiae, (0335B)sed beatus dicitur duntaxat in praesenti loco. Nam in aliis secundum ambiguitatem verbi possunt et divitiae sic vocari.

Et audivit Deus Liam, et concepit et peperit filium quintum, et dixit Lia: Dedit Deus mercedem meam viro meo, et vocavit nomen ejus Issachar (Ibid.).

Etymologia hujus nominis Septuaginta interpretes ediderunt, Est merces. Non igitur, ut plerique addito pronomine male legunt, aestimandum est ita scriptum esse, quod est merces, sed totum nomen interpretatur est merces. Jes quippe dicitur est, et Sachar, merces. Hoc autem ideo, quia mandragoris filii Ruben introitum qui Racheli debebatur ad se verterat.

Et concepit adhuc Lia, et peperit filium sextum Jacob. Dixitque: Dotavit me Deus dote bona in hoc tempore. Habitavit mecum vir meus, quia peperit ei sex filios; et vocavit nomen ejus Zabulon (Ibid.).

Ubi nos posuimus Habitavit mecum, LXX interpretati (0335C)sunt Diliget me. In Hebraeo habetur Izboleni, et est sensus: Quia sex filios genui Jacob, propterea jam secura sum. Habitabit enim mecum vir meus, et filius meus vocetur habitaculum. Male igitur et violenter in libro nominum, Zabulon fluxus noctis interpretatur.

Et post hoc peperit filiam, et vocavit nomen ejus Dina. Haec transfertur in causam, quam significantius Graeci δίκην vocant. Jurgii enim in Sichimis causa exstitit. Post filios et parentum ponenda sunt nomina. Lia interpretatur laborans, Rachel ovis; cujus filius Joseph ab eo quod sibi alium addi mater optaverat, vocatur augmentum.

Recapitulatio spiritalis. --Igitur Jacob pergens in Mesopotamiam, accepit uxores duas filias Laban, fratris Rebeccae (Gen. XXVIII-XXX).

Hoc est, primo Liam, secundo Rachel, inde sibi accepit Liae ancillam nomine Zelfan, et ancillam Rachel Balam, ex quibus quatuor duodecim genuit (0335D)filios et unam filiam. De Lia scilicet, genuit Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, Zabulon; De Rachel autem, Joseph et Benjamin; de Bala, ancilla Rachel, Dan, et Nephthalim; de Zelfa, ancilla Liae, Gad et Aser. Hi sunt duodecim filii Israel. Nunc autem quid rerum figuraverint quatuor uxores Jacob, quarum duae liberae et duae ancillae fuerunt, observandum. Scimus enim Apostolum in libera et ancilla, quas habebat Abraham, duo testamenta intelligere, sed ibi in una et una facilius apparet quod dicitur: Hic etiam duae sunt et duae. Deinde ibi ancillae filius exhaereditatus; hic vero ancillarum filii simul cum filiis liberarum terram promissionis accipiunt. Unde hic procul dubio aliquid aliud significatur. Quanquam enim duae liberae uxores Jacob ad novum testamentum, quod in libertatem vocati sumus, existimantur pertinere, non tamen frustra duae sunt, nisi quia duae vitae nobis in Christi corpore praedicantur: una temporalis, in qua laboramus; alia (0336A)aeterna, in qua delectationem Dei contemplabuntur. Lia namque, ut diximus, interpretatur laborans; Rachel autem ovis, et secundum aliorum opiniones, visum principium, sive verbum. Actio ergo hujus vitae, in qua vivimus ex fide, laboriosa est in operibus, et incerta in quo exitu proveniat ad utilitatem eorum quibus consulere volumus. Ipsa est Lia prior uxor Jacob, ac per hoc infirma oculis fuisse commemoratur. Cogitationes enim eorum mortalium timidae et incertae providentiae nostrae; spes vero aeternae contemplationis Dei, habens certam intelligentiam veritatis. Ipsa est Rachel, unde etiam dicitur bona facie et pulchra specie. Hanc enim amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit gratiae Dei, quia peccata nostra et si fuerint sicut Phoenicium, tanquam nix dealbabuntur (Isai. I). Laban quippe interpretatur dealbatio, cui servit Jacob propter Rachel. Neque enim se quisque convertit sub gratia remissionis peccatorum servire justitiae, nisi ut quiete vivat in verbo, ex quo videtur principium quod Deus est. (0336B)Ergo propter Rachel, non propter Liam, servitur. Nam quis tandem amaverit in operibus justitiae laborem actionum atque passionum; quis eam vitam propter se ipsam expetierit, sicut nec Jacob Lian, sed tamen sibi suppositam in usum generandi amplexus fecunditatem ejus expertus est. Dominus enim eam, quia per se ipsam diligi non poterat, primo ad Rachel perveniretur, tolerari fecit; deinde propter filios commendavit. Ita vero unusquisque utilis Dei servus sub dealbationis peccatorum suorum gratia constitutus, quid aliud amans in sua conversatione meditatur, nisi doctrinam sapientiae, quam plerique se percepturos putant, statim ut se in septem praeceptis legis exercuerint, quaerunt dilectionem proximi, ne cuiquam noceatur, id est: Honora patrem tuum et matrem; non moechaberis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces rem proximi tui, non concupisces uxorem proximi tui (Deut. V). Quibus observatis postea quam (0336C)homini pro concupita delectatione doctrinae per tentationes varias, quasi per hujus saeculi noctem tolerantiam laboris adhaeserit, velut pro Rachel Lia inopinata conjungitur; et hanc sustinet, ut ad illam perveniat, si perseveranter amat, acceptis septem aliis praeceptis, ac si ei dicatur. Servi alios septem annos propter Rachel, ut sis pauper spiritu, mitis, lugens, esuriens sitiensque justitiam, misericors, mundi cordis, pacificus (Matth. V). Vellet enim homo, si fieri possit, sine ulla tolerantia laboris, quae in agendo patiendoque amplectenda est, statim ad pulchrae contemplationis delicias pervenire, sed hoc non potest in terra morientium. Hoc enim videtur significare quod dictum est ad Jacob: Non est moris in loco hoc ut minor habeatur priusquam major, quia non absurde major appellatur, quae tempore prior est; prior autem in hominis operatione labor boni operis quam requies contemplationis. Ad unum ergo contendendum, sed propter hoc multa ferenda (0336D)sunt. Itaque duae sunt uxores Jacob liberae ambae, quippe sunt filiae remissionis peccatorum, hoc est, dealbationis, quod est Laban; verumtamen una amatur, altera toleratur, sed quae toleratur ipsa prius et uberius fecundatur, ut si non propter se ipsam, certe propter filios diligatur. Labores enim justorum maximum fructum habent in eis quos regno Dei generant inter multas tentationes et tribulationes praedicando Evangelium ad eos propter quos sunt in laboribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius (II Cor. XI), propter quos habent foris pugnas, intus timores (II Cor. VII), gaudium et coronam suam vocant (Philipp. IV). Nascuntur autem eis filii facilius atque copiosius ex illo sermone fidei, quo praedicant Christum crucifixum (I Cor. I). Rachel autem clara aspectu mente excedit Deo (II Cor. V), et videt in principio Verbum Dei apud Deum (Joan. I), et vult parere, et non potest, quia generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII)? Ideoque (0337A)cum contemplativa vita appetit ut divinitatem ineffabilem cernat, vacare vult ab omni negotio, et ideo sterilis qui in variis pressuris non subvenit. Sed quia et ipsa interdum procreandi charitate inardescit, vult enim docere quod novit: videt sororem labore agendi filiis abundantem, et dolet potius currere homines ad eam virtutem, qua eorum necessitatibus consulitur, et ad illam unde divinum aliquid discitur. Hic dolor figuratus videtur in eo quod scriptum est: Et zelavit Rachel sororem suam (Gen. XXX). Proinde quia purus intellectus spiritalis substantiae verbis carne editus exprimi non potest, elegit doctrinam sapientiae per quaslibet corporeas similitudines insinuare divina, sicut elegit Rachel ex viro suo et ancilla suscipere filios, quam sine filiis omnino manere. Bala quippe ancilla Rachel interpretatur inveterata. De vetere quippe vita carnalibus sensibus dedita, corporeae excitantur imagines, etiam cum aliquid de spiritali et incommutabili substantia divinitatis (0337B)auditur. Suscepit et Lia filios de ancilla sua, amore habendae numerosioris prolis accensa; invenimus autem Zelfan, ejus ancillam, interpretari os hians; quapropter haec ancilla illos figurat quorum in praedicatione fidei evangelicae os hiat, et cor non hiat. De qualibus scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Marc. VII). Et de quibus Apostolus dicit: Qui praedicas non esse furandum, furaris (Rom. I). Verumtamen ut etiam per hanc conditionalem uxorem libera illa uxor Jacob laborans filios haeredes regni suscipiat, ideo Dominus dicit: Quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite (Matth. XXIII). Unde Apostolus: Sive, inquit, ex occasione, sive ex veritate Christus annuntietur, in hoc gaudeo, sed et gaudebo (Philipp. I). Tanquam ut ancilla pariens de prole numerosiori laetatur. Est vero quidam Liae fetus ex beneficio Rachel. Rachel exit, ut cum viro suo debita nocte concubito, si acceptis a filio Liae mandragoricis malis cum sorore cubari permittit. Quid enim de mandragora (0337C)dicendum est? Proinde rem comperi pulchram et suave olentem, saporem autem insipidum; et ideo in illo mandragorico pomo figurari intelligo famam bonam popularem. Unde dicit Apostolus: Oportet etiam testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt (I Tim. III), qui licet parum sapiant, reddunt tamen fructum plerumque labori eorum per quos sibi consuletur, et splendorem laudis et odorem bonae opinionis. Nec ad istam gloriam popularem primi perveniunt eorum qui sunt in Ecclesia, nisi quicunque in actionum periculis et labore versantur. Propterea Liae filius mala mandragorica invenit, exiens in agrum, id est, honeste ambulans ad eos qui foris sunt (I Thess. IV); doctrina vero illa sapientiae, quae a vulgi strepitu remotissime in contemplatione veritatis dulci delectatione defigit. Hanc popularem gloriam quantulumcunque non assequeretur, nisi per eos qui in mediis turbis agendo, actus populi praesunt, quia dum isti et actuosi homines et negotiosi (0337D)per quos multitudinis administratur utilitas, et quorum auctoritas populis chara est, testimonium perhibent, etiam vitae propter studium conquirendae et contemplandae veritatis otiosae, quodammodo mala mandragorica per Liam veniunt ad Rachel; ad ipsam vero Liam per filium primogenitum, id est, per honorem fecunditatis, in quo est omnis fructus laboriosae atque in certamina tentationum periclitantis actionis. Quam plerique bono ingenio studioque flagrantes, quamvis idonei regendis populis esse possint, tamen evitant propter turbulentas occupationes exire, si in doctrinae otium toto pectore tanquam in speciosae Rachel feruntur amplexus; et quia bonum est ut et haec vita latius innotescens popularem gloriam mereatur. Injustum est autem ut eam consequatur, si amorem suum administrandis ecclesiasticis curis aptum et idoneum in otio detinet, nec gubernationem communis utilitatis impetit. Propterea Lia sorori suae dicit: Parum est tibi quod virum meum (0338A)accepisti, insuper et mandragoram filii mei vis accipere (Gen. XXX)? Per unum virum significans eos omnes, quia cum sint agendi virtute habiles, et digni quibus regimen Ecclesiae committatur ad dispensandum fidei sacramentum, illi accensi studio doctrinae atque indagandae et contemplandae sapientiae se ab omnibus actionum molestiis removere, atque in otio discendi aut docendi volunt considere. Ita ergo dictum est: Parum est tibi quod accepisti virum meum, insuper et mandragoras filii mei vis accipere, ac si diceretur: Parum est quod homines ad laborem rerum gerendarum necessarios in otio detinet vita studiorum, insuper et popularem gloriam requirit. Proinde, ut eam juste comparet, impertit Rachel virum sorori suae illa nocte, ut scilicet qui virtute laboriosa regimini populorum accommodati sunt, etiam si scientiae vacare diligerent, suscipiant experientiam tentationum curarumque sarcinam pro utilitate communi, ne ipsa doctrina sapientiae, cui vacare statuerant, blasphemetur; neque adipiscatur ab (0338B)imperitioribus populis existimationem bonam, quod illa poma significant, et quod necessarium est ad exhortationem discentium. Sed plane ut hanc curam suscipiant viri coguntur, satis et hoc est significatum. Quod cum veniret Jacob de agro, occurrit ei Lia, eumque detinens ait: Ad me intrabis, conduxi enim te pro mandragoris filii mei. Tanquam diceret: Doctrinae quam diligis vis conferre bonam opinionem, noli fugere officiosum laborem. Haec in Ecclesia geri quisquis adverterit, cernit et experitur in exemplis, quod intelligamus in libris. Quis non videat hoc geri toto orbe terrarum, venire homines ab operibus saeculi, et ire in otii usum cognoscendae et contemplandae veritatis tanquam in amplexu Rachel, et excipi de transverso ad ecclesiasticam necessitatem, atque ordinari in labore tanquam Lia dicente: Ad me intrabis, quibus istud mysterium Dei dispensantibus, ut in nocte hujus saeculi filios generent fidei, laudatur a populis etiam illa vita, cujus amore conversi (0338C)spem saeculi reliquerunt, et ex cujus professione ad misericordiam regendae plebis assumpti sunt. Idem agunt in omnibus operibus suis, vel laboribus, ut illa professio ex qua se converterunt, quia tales rectores populi dedit ratio, non infametur, sed clarius glorificetur tanquam Jacob non recusante noctem Liae, ut Rachel pomis suave olentibus et clare nitentibus potiatur. Quae aliquando et ipsa praestant misericordia Dei per se ipsam parit, vix tandem quidem quia perrarum est, ut: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). Et quidquid de hac re pie sapienterque dicitur, et sine phantasmate carnalis cogitationis et salubriter vel ex parte capiatur. Alio quoque sensu Liam et Rachel Victorinus martyr, et caeteri in similitudinem Ecclesiae vel Synagogae interpretati sunt. Liam enim major natu Synagogae tenuisse existimabant typum, quia prior Dei genuit populum, et quidem oculis legitur gravida, (0338D)quia lex per Moysen data, quod operta est atque signata. Rachel autem junior et pulchra, prius sterilis et postmodum fecunda, similitudo est Ecclesiae. Junior, quia tempore posterior; pulchra, quia corpore et Spiritu sancto oculi ejus decori, qui Evangelium perspicere meruerunt. Quae etiam tandiu sterilis fuit, quousque Synagoga populum generabat. Cur autem Jacob pro Rachel servivit, et supponitur ei Lia major, nisi quia Dominus, ut Ecclesiam assumeret, prius Synagogam sibi conjunxit. Servitus itaque ipsius Jacob septem annorum pro duabus uxoribus, hujus vitae praesentis tempus significat, quia per septem dies volvitur, in qua Dominus formam servi accepit, factus obediens paternae voluntati usque ad mortem (Philipp. II). Ille enim pro ovibus servit, et Dominus noster ait: Non veni. Filius hominis ministrari, sed ministrare (Matth. XX). Ille oves pavit, et Dominus in Evangelio dicit: Ego sum pastor bonus (Joan. XIV). Ille mercedis lucro (0339A)varium sibi pecus abstulit; Christus diversarum gentium varietatem sibimet congregavit. Ille tres virgas amputatis corticibus in alveis aquarum opposuit, ut earum contemplatione multiplicarentur ejus oves: et Dominus noster in aqua baptismatis trium personarum nomina Patris et Filii et Spiritus sancti populo fideli proposuit, ut quisquis hoc pleno corde perspexerit efficiatur ovis Dei.

Hieronymus.--Dixitque Jacob ad Laban: Transibo in universo pecore tuo hodie; separa inde omne pecus varium et discolor, et omne pecus unius coloris in agnis, et varium et discolor in capris, et erit merces mea. Et respondebit mihi justitia mea in die crastino, cum venerit merces mea coram te. Omne quod non fuerit varium et discolor, in capris et agnis, futurum erit apud me, etc. (Gen. XXX).

Multum apud LXX interpretes confusus est sensus, et usque in praesentem diem nullum potui invenire nostrorum qui ad liquidum quid in hoc loco diceretur exponeret. « Vis, inquit, Jacob me servire (0339B)tibi, etiam alios septem annos? fac quod postulo. Separa mihi omnes discolores et varias, tam oves quam capras; et trade in manus filiorum tuorum. Rursus ex utroque grege, alba et nigra pecora (id est, unius coloris) da mihi. Si quid igitur ex albis et nigris, quae unius sunt, varium natum fuerit, mecum erit; si quid vero unius coloris, tuum erit. Rem non difficilem postulo. Tecum facit natura pecorum, ut alba ex albis, et nigra nascantur ex nigris. Mecum justitia mea, dum Deus respicit humilitatem meam et laborem. Optionem Laban datam libenter arripuit, et ita ut Jacob postulabat faciens trium dierum iter, inter Jacob et filios suos separavit, ne quis ex vicinitate pecoris nasceretur dolus. Itaque Jacob novam stropham commentus est, et contra naturam albi et nigri naturali arte pugnavit. Tres enim virgas populeas et amygdalinas et mali granati, » quanquam Septuaginta styracinas et nucinas et plataninas habeant, « ex parte decorticans varium virgarum fecit (0339C)colorem, ut ubicunque in virga corticem reliquisset, antiquus permaneret color; ubi vero tulisset corticem, color candidus panderetur. Observabat ergo Jacob, et tempore quo ascendebantur pecora, et post colorem die ad potandum avida pergebant; discolores virgas ponebat in canalibus, et admissis arietibus et hircis in ipsa potandi aviditate oves et capras faciebat ascendi, ut ex duplici desiderio dum avidi bibunt, et ascenduntur a maribus, tales fetus conciperent, quales umbras arietum et hircorum desuper ascendentium in aquarum speculo contemplabantur. Ex virgis enim in canalibus positis, varius etiam erat imaginum color. » Nec mirum hanc in conceptu feminarum esse naturam, ut quales perspexerint sive mente conceperint, in extremo voluptatis aestu quae concipiunt, talem sobolem procreent. Cum hoc ipsum etiam in equarum gregibus apud Hispanos dicatur fieri, et Quintilianus in ea controversia, in qua accusabatur matrona, quod Aethiopem pepererat, (0339D)pro defensione illius argumentetur, hanc conceptuum esse naturam, quam supra diximus. Et scriptum reperietur in libris Hippocratis quod quaedam suspicione adulterii fuerat punienda, cum pulcherrimum peperisset, utrique parenti generique dissimilem, nisi memoratus medicus solvisset quaestionem, monens quaerere ne forte talis pictura esset in cubiculo; qua inventa mulier a suspicione liberata est. « Postquam autem nati fuerant haedi et agni varii et discolores ex albis, et unius coloris gregibus, separabat illos Jacob, et procul esse faciebat a pristino grege. Si quid autem nascebatur unius coloris (id est, albi sive nigri) tradebat in manus filiorum Laban, et ponebat virgas, quas decorticaverat in canalibus, ubi effundebantur aquae, et veniebant ad potandum, contra pecora, ut conciperent eo tempore, cum venirent ad potandum; et concipiebat pecora contra virgas Jacob, virgas quas posuerat coram pecore in canalibus ad concipiendum in eis; et in (0340A)serotinis ovibus non ponebat, et hebant serotina Laban, et temporanea Jacob. » Hoc in Septuaginta interpretibus non habetur; sed pro serotinis et temporaneis aliud nescio quid, quod ad sensum non pertinet, transtulerunt. Quod autem dicit Scriptura, hoc est: « Jacob prudens et callidus justitiam et aequitatem, etiam in nova arte servabat. » Si enim omnes agnos et haedos varios pecora procreassent, erat aliqua suspicio doli, et aperte huic rei Laban invidus contraisset. Ergo ita omnia temperavit, ut ipse fructum sui laboris acciperet et Laban et penitus spoliaretur. Si quando oves et caprae primo tempore ascendebantur, quia melior vernus est fetus, ante ipsas ponebat virgas, ut varia soboles nasceretur; quaecunque autem oves et caprae sero quaerebant marem, ante harum oculos non ponebat, ut unius coloris pecora nascerentur. Et quidquid primum nascebatur, suum erat, quia discolor et varium erat, quidquid postea, Laban. Unius enim tam in nigro, quam in albo coloris pecus oriebatur. In eo autem (0340B)loco, ubi scriptum est, ut conceperint in virgis; et in Hebraeo habet Iehammenna. Vim verbi Hebraici, nisi circuitu exprimere non possum. Iehammenna enim proprie dicitur extremus in coitu calor, quo corpus omne concutitur, ut patranti voluptati vicinus est finis.

Idem qui supra.--Et pater vester mentitus est mihi, et mutavit mercedem meam decem vicibus, et non dedit ei Deus ut noceret mihi. Si dixerit: Hoc varium pecus erit merces tua, nascetur omne pecus varium; et si dixerit: Unius coloris erit merces tua, nascetur omne pecus unius coloris (Gen. XXXI).

Pro eo quod nos posuimus Mutavit mercedem meam decem vicibus, Septuaginta interpretes posuerunt Decem agnis: nescio qua opinione ducti, cum verbum Hebraicum Monim numerum magis quam agnos sonet. Denique et ex consequentibus hic magis sensus probatur, quod per singulos fetus semper Laban conditionem mutaverit. Si videbat varium nasci pecus, post fetum dicebat: Volo ut in futurum varia (0340C)mihi nascantur. Rursus cum vidisset unius coloris nasci pecora (Jacob quippe hoc audito virgas in canalibus non ponebat), dicebat ut futuros fetus unius coloris sibi pecora procrearent. Et quid plura? usque ad vices decem semper a Laban pecoris sui, sive Jacob mutata conditio est. Et quodcunque sibi proposuerat ut nasceretur, in colorem contrarium vertebatur. Ne cui autem in sex annis decem pariendi vices incredibiles videantur, lege Virgilium in quo dicitur: Bis gravidae pecudes. Natura autem Italicarum ovium et Mesopotamiae una esse traditur.

Sequitur qui supra.--Et furata est Rachel idola patris sui (Gen. XXXI). Ubi nunc idola legimus, in Hebraeo Teraphim scriptum est, quae Aquila μορφώματα, id est, figurata, vel imagines, interpretatur. Hoc autem ideo, ut sciamus quid in Judicum libro Theraphim sonet. Sequitur:

Et transivit fluvium, et venit in montem Galaad (Ibid.). Non quod eo tempore Galaad mons diceretur, sed per anticipationem, ut frequenter diximus, illo (0340D)vocatur nomine, quo postea nuncupandus erat.

Item supra.--Et mutasti mercedem meam decem agnis (Ibid.). Idem error qui supra, numerus pro agnis legendus. Sequitur: Et dixit Jacob fratribus suis: Colligemus lapides, et congregatis lapidibus fecerunt acervum, et comederunt. Et vocavit illum Laban acervus Testimonii, et vocavit Jacob illum acervus Testis. Acervus lingua Hebraea Gal dicitur; ed vero testimonium. Rursum lingua Syra acervus igar appellatur, testimonium vero Saadutha. Jacob igitur acervus Testimonii, hoc est, Galaad lingua appellavit Hebraea. Laban vero id ipsum, id est, acervum testimonii igar Saadutha, a gentis suae sermone, vocitavit. Erat enim Syrus, et antiquam linguam parentum provinciae in qua habitabat sermone mutaverat.

Recapitulatio. -- « Post longam igitur servitutem, quam Jacob apud socerum suum pro uxoribus velut mercedem sustinuit, praecepit et Dominus ut reverteretur (0341A)in patriam suam. Tunc ignorante socero suo, cum uxoribus et comitatu properavit. Laban autem consecutus est eum in monte Galaad cum furore, atque idola quae Rachel furata erat apud eum requisivit, nec reperit. » Quid ergo sibi hoc ipsum figuraliter velit? Dum enim Laban superius aliam gerat personam, nunc tamen diaboli typum figurat. Laban quippe interpretatur dealbatio. Dealbatio autem diabolus non inconvenienter accipitur; qui cum sit tenebrosus ex merito, transfigurat se velut angelum lucis (II Cor. XI). Huic servit Jacob, id est, ex parte reproborum Judaicus populus, ex cujus carne incarnatus Dominus venit. Potest etiam per Laban mundus sic exprimi, qui cum furore Jacob persequitur, quia electos quosque qui Redemptoris nostri membra sunt, persequendo opprimere conatur. Hujus filiam, id est, mundi seu diaboli Jacob abstulit, cum sibi Christus Ecclesiam ex gentilitate conjunxit, quam et de domo patris abstrahit, quia ei per prophetam (0341B)dicit: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui (Psal. XLIV). Quid vero in idolis, nisi avaritia designatur. Unde per Paulum dicitur: Avaritia, quae est idolorum servitus (Ephes. V). Laban vero veniens apud Jabob idolum non invenit, quia, ostensis mundi thesauris, diabolus Redemptori nostro vestigia concupiscentiae terrenae reperit (Matth. IV), sed quia Jacob non habuit, ea Rachel sedendo cooperuit. Per Rachel quippe, quae ovis dicitur, Ecclesia figuratur. Sedere autem est humilitatem poenitentiae appetere, sicut scriptum est: Surgite postquam sederitis (Psal. CXXVI). Rachel ergo idola sedendo operuit, quia sancta Ecclesia Christum sequens, vitium terrenae concupiscentiae per humilitatem poenitentiae cooperuit. De hac cooperatione vitiorum per prophetam dicitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI). Nos igitur Rachel significavit, quia idola sedendo premimus, si culpas avaritiae poenitendo damnamus. Qua utique avaritiae immunditia, non illos (0341C)qui viriliter currunt, impedit, quibus dicitur: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum (Psal. XXVI); sed his maxime evenit, qui quasi effeminato gressu gradientes per blandimenta saeculi resolvuntur. Unde et illic ejusdem Rachelis haec verba sunt: Juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi (Gen. XXXI), id est, quasi muliebria se habere innotuit. « Laban vero postquam persecutus est Jacob, et invenisset eum, et locuti essent inter se, ineuntes foedus, tulit Jacob lapidem, et erexit in titulum; dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, quem et vocabat Laban tumulum Testis, et Jacob acervum Testimonii. » Inter fideles enim tam Judaeos quam gentiles, testis est lapis eminens, in similitudinem Christi, acervus lapidum, qui est multitudo credentium. Sequitur:

Hieronymus.--Et occurrerunt ei angeli Dei, et dixit Jacob, ut vidit eos: Castra Dei haec sunt; et vocavit nomen loci illius Castra (Gen. XXXII). Ubi hic castra (0341D)posita sunt, in Hebraeo habet Mahanaim, ut sciamus, si quando in alio loco interpretatum ponitur, quem locum significet. Et pulchre ad fratrem iturus inimicum angelorum se comitantium excipitur choris.

Et dixit Jacob: Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et benedicam tibi, minor sum omnium misericordiarum tuarum et omni veritate tua, quam fecisti servo tuo (Ibid.).

Pro eo quod non posuimus Minor sum, aliud nescio quid quod sensum turbet in Graecis et Latinis Codicibus continetur. Sequitur:

Et dixit ei: Quod tibi nomen est? qui ait: Jacob. Dixitque autem ei: Jam non vocabitur Jacob nomen tuum, sed vocabitur nomen tuum Israel, quia invaluisti cum Deo, et cum hominibus valebis (Ibid.).

Josephus, in primo Antiquitatum libro, Israel ideo appelatum putat, quod adversus angelum steterit; quod ego diligenter excutiens, in Hebraeo penitus invenire non potui. Et quid me necesse est opiniones (0342A)quaerere singulorum, cum etymologiam nominis exponat ipse qui posuit. Non vocabitur, inquit, nomen tuum Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Quare interpretatur Aquila: Ὅτι ἤρξας μετὰ Θεοῦ, Symmachus: Ὅτι ἤρξω ἰσχυί πρὸς Θεὸν: Septuaginta et Theodotion, Ὅτι ἐνίσχυτας μετὰ Θεοῦ. Sarith enim, quod ab Israel vocabulo derivatur, principem sonat. Sensus itaque hic est: Nomen tuum non vocabitur supplantator, hoc est, Jacob; sed vocabitur nomen tuum princeps cum Deo, hoc est, Israel. Quomodo enim princeps sum ego, sic et tu qui mecum luctari potuisti, princeps vocaberis. Si autem mecum qui Deus sum, sive angelus (quoniam plerique varie interpretantur), pugnare potuisti, quanto magis cum hominibus, hoc est cum Esau, quem formidare non debes. Illud autem quod in libro Nominum interpretatur Israel vir videns Deum, sive mens videns Deum, omnium pene sermone detritum, non tam vere quam violenter mihi interpretatum videtur. Hic enim Israel per has litteras scribitur: iod, sin, res, aleph, lamech, quod (0342B)interpretatur princeps Dei, sive directus Dei, hoc est, εὐθύπατος Θεοῦ. Vir vero videns Deum, his litteris scribitur, ut vir ex tribus litteris scribatur: aleph, iod, sin, et dicatur ais; videns vero tribus: res, aleph, he, et dicatur rahe. Porro El, ex duabus aleph et lamech, interpretatur Deus, sive fortis. Quamvis igitur grande auctoritatis sint et eloquentiae, et ipsorum umbra nos opprimat, qui Israel virum sive mentem videntem Deum transtulerunt, non magis scripturae, et angeli, vel Dei, qui Israel ipsum vocavit, auctoritate ducimur, quam cujuslibet eloquentiae saecularis. Illud quoque quod postea sequitur: Et benedixit eum ibi, et vocavit Jacob nomen loci illius facies Dei; vidi enim Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Ibid.), in Hebraeo dicitur Phanuel, ut sciamus ipsum esse locum qui in caeteris Scripturae sanctae voluminibus, ita ut in Hebraeo scriptum est Phanuel legitur in Graeco.

Item qui superiore libro, quo supra.--Et divisit pueros (0342C)super Liam et super Rachel et super ancillas duas, et super filios eorum primas. Liam vero, et pueros novissimos, et Rachel et Joseph novissimos, et ipse transit ante eos (Gen. XXXIII). Non, ut plerique aestimant, tres turmas fecit, sed duas. Denique ubi nos habemus Divisit, Aquila posuit, ἠμίσευσε, id est, dimidiavit, ut unum cuneum faceret ancillarum cum parvulis suis, et alium Liae et Rachel, quae liberae erant cum filiis earum: primasque ire faceret ancillas, secundas liberas, ipse autem ante utrumque gregem fratrem adoraturus occurreret. Sequitur:

Et aedificavit ibi Jacob domum, et pecoribus suis aedificavit tentoria sive tabernacula. Ideo vocavit loci illius nomen Tabernacula (Ibid.). Ubi nos tabernacula habemus, in Hebraeo legitur Succoth. Est autem usque hodie civitas trans Jordanem hoc vocabulo interpretata, Scythopoleos, de qua in libro Locorum scripsimus. Sequitur:

Et venit Jacob Salem civitatem Sichem in terra Chanaan, (0342D)cum venisset de Mesopotamia Syriae (Ibid.). Error oboritur quomodo Salem Sichem civitas appelletur, cum Jerusalem in qua regnavit Melchisedech, Sale ante sit dicta. Aut igitur unius urbs utraque nominis est, quod etiam de pluribus Judaeae locis possumus invenire, ut idem urbis et loci nomen in alia atque alia tribu sit. Aut certe ista salem, quae nunc pro Sichem nominatur, dicimus hi interpretari consummatam atque perfectam, et illam quae postea Jerusalem dicta est, pacificam, nostro sermone transferri. Utrumque enim accentu paululum declinato hoc vocabulum sonat. Tradunt Hebraei quod claudicantis femur Jacob ibi convaluerit, et sanatum sit, propterea eamdem civitatem curati atque perfecti vocabulum consecutam.

Repetitio. -- « His ita transactis, Jacob mittit nuntios ad Esau fratrem suum, et munera. Post haec, transductis omnibus suis per torrentem, ipse remansit solus, et ecce vir luctabatur cum illo. Praevaluitque (0343A)ei Jacob, nec dimisit eum, nisi benedictionem extorqueret, sacrumque Israel nomen acciperet. » (Gen. XXXII). In quo principaliter sacramenti Dominici imago praefigurata est. Vir enim ille typum Christi evidentissime gesserat, cui tamen ideo praevaluit Jacob utique volenti, et ut mysterium figuraret passionis Domini, ubi visus est Jacob in Judaeorum typo, hoc est in corporis sui sobole praevaluisse Deo, et quasi cum infirmo, ita cum carne ejus luctamen inire, et invalescere in passione ejus, sicut scriptum est, cum diceret: Crucifige (Marc. XV). Et tamen Jacob benedictionem ab eodem angelo, quem victor superaverat impetravit, cujus nominis impositio utique benedictio fuit. Interpretatur autem Israel, hoc est, videns Deum, quod erit in fine praemium omnium sanctorum. « Tetigit porro illi idem angelus latitudinem femoris, et claudum reddidit » (Ibid.); sicque erat unus atque idem Jacob benedictus et claudus. Benedictus in his qui in Christum ex eodem populo crediderunt, atque in (0343B)infidelibus claudus. Nam femoris nervum vel latitudo, vel generis multitudo est. Plures quippe sunt in Ecclesia qui, degenerantes a fide patrum et a praeceptis auctoris sui deviantes, in erroris sui semitis claudicant, de quibus prophetice praedictum est: Et claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVII), qui tamen populus post tactis sibi viribus, non solum claudicat, sed et torpescit, ne ultra jam generare filios possit. Denique quod adjecit idem patriarcha, vidisse se Deum facie ad faciem, cum superius virum secum narret fuisse luctatum, id significat quia idem Deus homo erat futurus, qui cum Jacob populo luctaretur.

Hieronymus sequitur.--Et venit Hemor et Sichem filius ejus ad portam civitatis, et locuti sunt ad viros civitatis dicentes: Viri isti pacifici nobis sunt (Gen. XXXIV). Ubi nunc LXX interpretes pacificos transtulerunt, Aquila interpretatus est, ἀπηρτισμένους, id est, consummatos atque perfectos; pro quo in Hebraeo legitur Salamin. Ex quo perspicuum est verum esse (0343C)illud quod supra de Salem diximus. Sequitur:

Et introgressi sunt civitatem diligenter, et interfecerunt omne masculinum (Ibid.). Pro eo quod in Graecis legitur ἀσφαλῶς, id est, diligenter, in Hebraeo scriptum est Beta, id est, audacter et confidenter.

Recapitulatio.-- « Hemor itaque filius Sichem, Dinam filiam Jacob violavit, qui post concubitum ejus familiae Israel voluerat sociari, quem Simeon et Levi fratres, virginitatis sororis vindices, dolo cum omni populo ejus interfecerunt. » Sed quid sibi velit quod scriptum est: Egressa est Dina ut videret mulieres regionis illius, quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevaei, princeps terrae illius, adamavit et rapuit, dormivitque cum illa, vi opprimens virginem, et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque blanditiis delinivit (Ibid.). Dina quippe ut mulieres videat extraneae regionis, egreditur quando unaquaeque mens, sua studia negligens, actiones alienas curans, extra habitum atque extra ordinem proprium evagatur, quam Sichem princeps terrae opprimit, quia videlicet in curis inventam (0343D)exterioribus diabolus corrumpit. Et agglutinata est anima ejus cum ea, quia unitam sibi per iniquitatem respicit. Et quia cum mens a culpa resipiscit, atque admissum flere conatur, corruptor autem spes et securitates vacuas ante oculos vocat, quatenus utilitatem tristitiae substrahat, recte illic adjungitur: Tristemque blanditiis delinivit. Modo enim aliorum facta graviora, modo nihil esse quod perpetratum est, modo misericordem Deum loquitur, modo adhuc tempus subsequens ad poenitentiam pollicitur ut dum per haec decepta mens ducitur, ab intentione poenitentiae suspendatur, quatenus tunc bona nulla percipiat, quam nunc mala nulla contristant; et tunc plenius obsedatur suppliciis, quae tunc gaudet etiam in delictis.

Hieronymus.--Et venit Jacob in Luza in terra Chanaan, quae est Bethel (Gen. XXXV). Ecce manifestissime comprobatur Bethel, non Ulam Luz, ut supra (0344A)dictum est, sed Luzam, id est, amygdalon ante vocitatam.

Recapitulatio. -- « Dehinc loquitur Deus ad Jacob, ut habitaret in Bethel; ibi Rachel cum pareret Benjamin, mortua est. » Sed quid sibi vult quod cum eumdem Benjamin Rachel pareret, vocavit nomen ejus Filius doloris mei, nisi futurum prophetans ex ipsa tribu Benjamin Paulum, qui affligeret filios Ecclesiae persecutionis suae tempore? Aliter per Benjamin coelestis figurabatur Jerusalem, quae est in tribu ejusdem Benjamin, cujus populus matrem gravi dolore afficit effundendo sanguinem prophetarum. Insuper etiam in necem Christi, impiis acclamando vocibus: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII).

Item Hieronymus.--Et mortua est Debbora nutrix Rebeccae, et sepulta est subtus Bethel (Gen. XXXV). Si mortua est nutrix Rebeccae nomine Debbora, ut LXX quoque hic interpretes transtulerunt, et ipsum verbum est Hebraicum Meneket, scire non possumus (0344B)quare ibi substantiam posuerint, hic nutricem. Sequitur:

Et dixit ei Deus: Jam non vocabitur nomen tuum Jacob, sed erit Israel nomen tuum, et vocavit nomen ejus Israel (Ibid.). Dudum nequaquam ei ab angelo nomen imponitur, sed quod imponendum a Deo sit, praedicatur. Quod igitur ibi futurum promittitur, hic docetur expletum. Sequitur:

Et factum est cum appropinquarent Cabratha in terra Chanaan, ut venirent Ephrata, peperit Rachel (Ibid.). Verbum Hebraicum Cabratha in consequentibus, ubi Jacob loquitur ad Joseph: Ego autem cum venissem de Mesopotamia Syriae mortua est mater tua Rachel in terra Chanaan, in via Hippodromi, ut venirem Ephrata (Gen. XLVIII), nescio quid volentes Hippodromum Septuaginta interpretes transtulerunt, et statim ibi, ubi in Hebraeo dicitur: Et sepelierunt eam in via Ephrata, hoc est, Bethlehem, rursum Septuaginta interpretes pro Ephrata posuerunt Hippodromum, (0344C)cum utique si Cabratha Hippodromus est, Ephrata Hippodromus esse non possit. Aquila autem hoc ita transtulit, Et factum est, καθ' ὁδόν τῆς γῆς, in itinere terrae introiens in Ephrata. Sed melius est si transferatur, in electo terrae tempore, cum introierit Ephrata. Porro vernum tempus significat, cum in florem cuncta rumpuntur et anni tempus electum est: vel cum transeuntes per viam carpunt et eligunt e vicinis agris, quodcunque ad manum venerit, diversis floribus. Ephrata vero et Bethlehem unius urbis vocabulum est, sub interpretatione consimili; siquidem Bethlehem in domum patris vertitur, propter eum panem qui de coelo descendisse dicitur. Sequitur:

Et factum est cum dimitteret animam (siquidem moriebatur) vocavit nomen ejus filius odoris mei. Pater vero ejus vocavit nomen ejus Benjamin. In Hebraeo similitudo nominis resonat. Filius enim doloris mei, quod nomen mater moriens imposuit, dicitur Benoni. Filius vero dexterae, hoc est virtutis, quod Jacob mutavit, (0344D)appellatur Benjamin. Unde errant qui putant Benjamin filium dierum interpretari. Cum enim dextra appelletur jamin, et finiatur in n litteram: dies quippe appellantur et ipsi jamin, sed in m litteram terminantur. Sequitur:

Et profectus est Israel, et extenait tabernaculum trans turrim in Ader. Hunc locum Hebraei volunt esse ubi postea templum aedificatum est, et turrim Ader, turrim gregis significari, hoc est congregationis et coetus, quod et Michaeas propheta testatur dicens: Et tu turris gregis nebulosa, filia Sion, etc. Illo tempore Jacob trans locum ubi postea aedificatum est templum, habuisse tentoria: sed si sequamur ordinem viae, pastorum juxta Bethlehem locus est, ubi vel angelorum grex in ortu cecinit: vel Jacob pecora sua pavit, loco nomen imponens: vel, quod verius est, quodam vaticinio futurum iam tunc mysterium monstrabatur.

(0345A)Hieronymus.--Et venit Jacob ad Isaac patrem suum in Mambre civitate Arbec, haec est Chebron. Pro Arbec in LXX campum habet, cum Chebron in monte sita sit. Eadem autem civitas dicitur et Mambre, ab amico Abrahae ita antiquitus appellata.

Hae generationes Esau. Et peperit Adesa, Esau Eliphaz. Iste est Eliphaz, cujus Scriptura in Job volumine recordatur. Isti filii Esau, et isti principes eorum: ipse est Edom, et hi filii Seir. Esau, Edom et Seir, unius nomen est hominis, et quare varie nuncupetur supra dictum est. Quod autem sequitur, et Chorraei habitantes terram, etc. Postquam enumeravit filios Esau, altius repetit et exponit, qui ante Esau in Edom terra principes fuerint ex genere Chorraeorum, qui in lingua nostra interpretantur liberi. Legamus diligenter Deuteronomium, ubi manifestius scribitur quomodo venerint filii Esau, et interfecerint Chorraeos, ac terram eorum haereditate possederint. Et fuerunt filii (0345B)Lotham Chorri et Aeman et soror Lotan Tamna. Haec est Tamna de qua supra dictum est: Et Tamna erat concubina Eliphaz, filii primogeniti Esau, et ex ipsa natus est Amalech. Idcirco autem Chorraeorum recordatus est, quia primogenitus filiorum Esau ex filiabus earum acceperat concubinam. Quod autem dicitur Theman, et Kenez, Amalech, et reliqua, sciamus postea regionibus Idumaeorum ex his vocabula imposita. Sequitur: Ipse est Ana, qui invenit Iamin in deserto cum pasceret asinos Zebeon patris sui. Multa et varia apud Hebraeos de hoc capitulo disputantur: apud Graecos et nostros super hoc silentium est. Alii putant Jamin maria appellata, iisdem enim scribuntur litteris maria quibus et nunc iste sermo descriptus est: et volunt illum, dum pascit asinos patris sui in deserto, aquarum congregationes reperisse, quae juxta idioma linguae Hebraicae maria nuncupentur, quod scilicet stagnum repererit: cujus rei inventio in eremo difficilis est. Nonnulli putant aquas (0345C)calidas juxta Punicae linguae viciniam, quae Hebraeae contermina est, hoc vocabulo significari. Sunt qui arbitrantur onagros ab hoc admissos esse ad asinas, et ipsum istiusmodi reperisse concubitum, ut velocissimi ex his asini nascerentur, qui vocantur Jamin: plerique putant quod equarum greges ab asinis in deserto ipse fecerit primus ascendi, ut mulorum inde nova contra naturam animalia nascerentur. Aquila hunc locum ita transtulit: Ipse est Anas, qui invenit σὺν τοῦ σιμεὶμ, et Symmachus similiter, τοῦς σιμεὶμ, quae interpretatio pluralem numerum significat. Septuaginta vero et Theodotion aequaliter transtulerunt dicentes, τὴν ἰαμεὶν, quod indicat numerum singularem. Sequitur:

Et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra. Hunc quidam suspicantur esse Job, ut in fine voluminis ipsius additum est; contra Hebraei asserunt de Nachor eum stirpe generatum, ut jam supra dictum est. Sequitur:

(0345D)Interea Ruben concupiscentia motus libidinis, in concubinam patris sui praeceps efferbuit, quod incesti crimen non scriberetur, nisi futura populi perversitas pronuntiaretur. Quanquam et in illo qui hoc commiserit consideraretur esse flagitium, in Scripturis autem prophetia est futurorum. Namque per Ruben primogenitum populus primogenitus Israel ex circumcisione significatur, qui thorum concubinae polluit, id est legem Veteris Testamenti saepe praevaricando commaculavit. Quod autem in concubina lex Veteris Testamenti ponatur, Paulus apostolus edocuit dicens: Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera. Haec autem duo sunt Testamenta, in quo Agar, quae concubina fuit, in Veteris Testamenti ponitur typo. Una est ergo columba genitricis suae, quae virgo casta regina, sponsa regi Ecclesiae per Evangelium jungitur Christo. Hieronymus.

Et Israel dilexit Joseph super omnes filios suos, qui (0346A)erat filius senectutis, et fecit ei tunicam variam. Pro varia tunica Aquila interpretatus est tunicam ἀστραγάλειον, id est tunicam talarem, Symmachus, tunicam manicatam, sive quod ad talos usque descenderet, et manibus artificis mira esset varietate distincta, sive quod haberet manicas. Antiqui enim magis colobiis utebantur. Et adjecit, et peperit filium Judae uxor, vocavitque nomen ejus Sela: haec autem erat in Ghazbi, quando peperit eum. Verbum Hebraicum hic pro loci vocabulo positum est, quod Aquila pro re transtulit dicens: Et vocavit nomen ejus Selom. Et factum est ut mentiretur in partu postquam genuit eum. Postquam eum genuit Selom stetit partus ejus. Chazbi ergo non nomen loci, sed mendacium dicitur; unde et in alio loco scriptum est: Mentietur opus olivae, id est, fructum oliva non faciet. Sequitur:

Et consolatus Judas ascendit ad eos qui tondebant oves ejus ipse et Hiras pastor ejus Odolamites. Pro pastore amicus legitur: sed verbum ambiguum est, quia iisdem litteris utrumque nomen scribitur. Verum (0346B)amicus re, pastor ro legitur.

Et sedit ad portam Enan, quae est in transitu Thamna. Sermo Hebraicus Enaim transfertur in oculos. Non est igitur nomen loci, sed est sensus: Sedit in bivio sive in compito, ubi diligenter debet viator aspicere quod iter gradiendi capiat. Sequitur:

Cognovit autem Judas et ait: Justior est ista quam ego, eo quod dedi eam Sela filio meo. In Hebraeo habet, Justificata est ex me, non quod justa fuerit, sed quod comparatione illius minus male fecerit, nequaquam vaga ad turpitudinem, sed liberos requirendo. Sequitur:

Ecce egressus est frater ejus, dixitque: Ut quid divisa est propter te maceria, et vocavit nomen ejus Phares. Pro maceria Aquila et Symmachus divisionem transtulerunt, quod Hebraice dicitur Phares. Ab eo igitur quod diviserit membranulam secundinarum, divisionis accepit nomen. Unde et Pharisaei, qui se quasi justos a populo Dei separaverunt, divisi appellantur.

(0346C)Post hoc exiit frater ejus, in cujus manu erat coccinum, et vocavit nomen ejus Zara. Hoc nomen interpretatur oriens, sive igitur quia primus apparuit, sive quia plurimi justi ex eo nati sunt, ut in libro Paralipomenon continetur. Zara, id est oriens, appellatus est.

Recapitulatio ubi supra. --Jam deinde Judae factum consideremus, quia cum nuru sua concubuit, quid significaverit futurorum. In Thamar ergo nuru Judae intelligitur plebs Judaea, qui de tribu Juda reges tanquam mariti adhibebantur. Merito nomen ejus amaritudo interpretatur: ipsa enim Domino fellis poculum dedit. Duo enim genera principum, qui non recte operabantur in plebe: unum eorum qui oberant, alterum eorum qui nihil proderant, significantur in duobus filiis Judae, quorum unus erat malignus vel saevus ante Dominum, alter in terra fundebat semen, ne daret semen ad fecundandam (0346D)Thamar. Nec sunt amplius quam duo genera hominum inutilia generi humano: unum nocentium, alterum praestare nolentium, et si quid boni habent in hac terrena vita perdentium, tanquam in terram fundentium, et qui a malo prior est, ille qui nocet illi qui non prodest. Ideo major dicitur malignus, ille minor et sequens qui fundebat semen in terram. Nomen quoque majoris, qui vocatur Her, interpretatur pellicius, qualibus tunicis induti sunt primi homines in poena damnationis suae, dimissi ex paradiso. Sequentis autem nomen, qui vocatur Onan, interpretatur moeror eorum: quorum nisi quibus nihil prodest, cum habeat unde prodesse possit, atque id perdat in terra. Majus porro malum est ablatae vitae, quod significat pellis, quam non ad vitae, quod significat memor eorum. Deus tamen ambos occidisse dictus est, ubi figuratur regnum talibus hominibus abstulisse. Tertius vero filius Judae, qui illi mulieri non jungitur, significat tempus ex quo reges plebi Judaeorum (0347A)coeperunt de tribu Juda non fieri. Ideo erat quidam filius Judae, sed jam Thamar maritum non accipiebat, quia eadem erat tribus Judae, sed jam in populo Judae nemo regnabat, unde et nomen ejus, id est. Sela, interpretatur, dimissio ejus. Non pertinent sane ad hanc significationem viri sancti et justi, qui licet illo tempore fuerint, ad Novum tamen pertinent Testamentum, qui prophetando scienter utiles fuerunt. Qualis David fuit eo sane ipso tempore, quo jam Judaea coeperat reges ex tribu Juda non habere. Non est computandus Herodes major in regibus ejus tanquam maritus Thamar. Erat enim alienigena, nec ei sacramento illo mysticae unctionis tanquam conjugali foedere cohaerebat; sed tanquam extraneus dominabatur, quam potestatem a Romanis et a Caesare acceperat, sic et ejus filii tetrarchae, quorum erat unus Herodes patris nomine appellatus, qui cum Pilato in passione Domini concordavit. Isti ergo alienigenae usque adeo non deputabantur in regno illo mystico Judaeorum, ut ipsi Judaei publice clamarent (0347B)frendentes adversus Christum: Nos non habemus regem nisi Caesarem. Neque hoc verum, nisi illa universali dominatione Romanorum, quippe etiam Caesar rex erat, non proprie Judaeorum, sed ut Christum negarent, et non adorarent, ideo se tali voce damnarunt. Illo enim tempore quo jam de tribu Juda regnum defecerat, veniendum erat regnum Christo vero Salvatori nostro Domino, qui non obesset, multumque prodesset; hinc enim fuerat prophetatum: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est: et ipse erit exspectatio gentium. Jam isto tempore omne quoque magisterium Judaeorum et mystica, unde Christi vocabantur, unctio ipsa defecerat secundum prophetiam Danielis: Tunc venit, cui repositum erat exspectatio gentium; et unctus est sanctus sanctorum oleo exsultationis prae participibus suis. Natus est enim Herodis majoris tempore, passus est autem Herodis minoris tetrarchae. Hujus itaque venientis ad oves quae perierant (0347C)domus Israel, figuram gessit ipse Judas, cum iret ad tondendas oves suas in Thamna, quod interpretatur deficiens. Jam enim defecerat princeps ex Juda, et omne magisterium atque unctio Judaeorum, donec veniret cui repositum erat. Venit autem cum suo pastore Odolamite, cui nomen erat Hiras, quod interpretatur fratris mei visio. Odolamites vero testimonium in aqua, cum hoc plane testimonio Dominus venit, habens testimonium majus Joanne; sed tamen propter oves infirmas, hoc est testimonio usus in aqua. Nam et ipse Hiras, ut jam diximus, interpretatur fratris mei visio. Vidit omnino fratrem suum Joannes, fratrem secundum semen Abrahae, secundum cognationem Mariae matris ejus, et Elizabeth matris suae, eumdemque Deum ac Dominum suum: quia sicut ipse ait: Ex plenitudine ejus accepit. Vidit omnino, et ideo in natis mulierum major illo non surrexit: quia ex omnibus praenuntiantibus Christum ipse vidit, quod multi justi et prophetae cupierunt videre, (0347D)et non viderunt. Salutavit ex utero, agnovit perfectius ex columba: et ideo tanquam Odolamites vere testimonium perhibet in aqua. Venit autem Dominus ad tondendas oves, hoc est, exonerandas sarcinis peccatorum, ex quibus in Ecclesiae laude in Canticis canticorum, Dentes ejus velut grex tonsarum. Jam deinde habitum Thamar mutat. Nam et commutans interpretatur Thamar: mutat habitum, mutat et nomen, et fit de Synagoga Ecclesia. Sed in ea prorsus nomen amaritudinis manet, non illius amaritudinis in qua Domino fel ministravit, sed illius in qua Petrus amare flevit. Nam et Juda Latine confessio est: confessioni ergo amaritudo misceatur, ut vera poenitentia praesignetur. Hac poenitentia fecundatur Ecclesia in omnibus gentibus constituta. Oportebat enim pati Christum, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus a Jerusalem. Nam et ipse habitus meretricius (0348A)confessio peccatorum est, typum quippe Ecclesiae gerit. Thamar quippe ex gentibus evocata, sedens cum hoc habitu ad portam Neman vel Enahin, quod interpretatur fontes. Currit enim velut cervus ad fontes aquarum, pervenire cupiens ad semen Abrahae. Illo enim non cognoscente fetatur, quia de illo praedictum est: Populus quem non cognovi, servivit mihi; accepit in occulto annulum, monile et virgam: vocatione signatur, justificatione decoratur, glorificatione exaltatur. Quos autem praedestinavit, illos et vocavit. Quos autem vocavit, illos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII, 30). Sed haec, ut dixi, adhuc in occulto, ubi sit et conceptio sanctae ubertatis. Mittitur autem promissus haedus tanquam meretrici. Haedus exprobratio peccati per eumdem Odolamitem tanquam increpantem et dicentem, Generatio viperarum: sed non eam invenit peccati exprobratio, quam mutavit confessionis amaritudo. Post vero jam publicis signis annuli, monilis et virgae vicit temere judicantes Judaeos. (0348B)Quorum jam personam Judas ipse gestabat, qui dicunt hodie quoque, Non hunc populum esse Christi, nec habere nos semen Abrahae; sed prolatis certissimis documentis nostrae vocationis, justificationis et glorificationis, erubescunt sine dubio et confunduntur, et nos magis quam se justificatos esse fatebuntur. Pignora enim refert se Ecclesia habere, cum accusatur a Judaeis, quasi adulteratrix legis. Sed ostendit virgam, id est, passionis signum, et monile legis legitimae, et annulum pignus immortalitatis. Quod autem Scriptura inducit Thamar parientem, et duos in utero geminos habentem, quorum scilicet primus qui dicitur Zara, misit manum suam, et obstetrix ligavit coccinum, et de hinc illo intrinsecus manum retrahente. Posterior qui Phares vocatur, porrexit manum, et nascendo praecessit. Figuraliter congruit, quod extenderit Israel in legis opera manum suam, et eam prophetarum et ipsius Salvatoris pollutam cruore contraxerit. Postea vero prorupit populus (0348C)gentium, scilicet ut futuri essent novissimi primi, et primi novissimi.

De Joseph. Hieronymus.--Et vendiderunt Ismaelitis viginti aureis. Pro aureis, in Hebraeo, argenteis habet. Neque viliore metallo Dominus venundari debuit quam Joseph. Madianaei autem vendiderunt Joseph in Aegypto, Putiphar eunucho, Pharaonis archimagiro. In plerisque enim locis archimagiros, id est cocorum principes, pro magistris exercitus, Scriptura commemorat: μαγειρεύειν quippe Graece interpretatur occidere. Venditus igitur Joseph principi exercitus et bellatorum, non Petephre, ut in Latino scriptum est, sed Putiphar eunucho.

DISCIPULUS.

Ubi quaeritur quomodo postea uxorem habere dicatur, si eunuchus erat?

MAGISTER.

(0348D)Tradunt Hebraei emptum ab hoc Joseph ob nimiam pulchritudinem in turpe ministerium, et a domino virilibus ejus arefactis, postea electum esse juxta morem ἱεροφαντεῖν in pontificatum Heliopoleos; et hujus filiam esse Aseneth, quam postea Joseph uxorem acceperit. Sequitur: Post haec peccavit princeps vinariorum regis Aegypti. Ubi nos posuimus principem vinariorum, in Hebraeo scriptum est Maskeh: illud verbum quod in nomine servi Abraham dudum legimus, quem nos possumus more vulgi pincernam vocare. Nec vile putetur officium, cum apud reges barbaros usque hodie maximae dignitatis sed regi poculum porrexisse. Poetae quoque de Catamito et Jove scriptitant quod amasium suum huic officio manciparit. Sequitur: Et ecce vitis in conspectu meo, et in vita tres fundi, et ipsa germinans tres fundos. Tria flagella, et tres ramos, sive propagines, Hebraeo sermone significat, quae ab illis vocantur Sarigim. (0349A)Et videbar mihi tria canistra chondritorum portare in capite meo. Pro tribus canistris chondritorum, tres cophinos farinae in Hebraeo habet. Et ecce de fluvio ascendebant septem boves, speciosae ad vivendum, et electae carnibus, et pascebantur in achi. Bis in Genesi scriptum est achi; et neque Graecus sermo est, nec Latinus. Sed et Hebraeus ipse corruptus est: dicitur enim in Ahu, hoc est in palude. Sed quia vau littera apud Hebraeos, et iod similes sunt, et tantum magnitudine differunt: pro ahu, achi Septuaginta Interpretes transtulerunt; et secundum consuetudinem suam ad exprimendam duplicem aspirationem, heth Hebraeae litterae χ Graecam litteram copulaverunt. Sequitur: Et respondit Joseph Pharaoni, dicens: Sine Deo non respondebitur salutare Pharaoni. In Hebraeo aliter habet: Sine me Deus respondebit pacem Pharaoni. Denique Symmachus more suo apertius transtulit: Non ego, sed Deus respondebit pacem Pharaoni. Sequitur: Et ecce septem anni venient abundantiae (0349B)magnae in omni terra Aegypti. Miror quomodo verbum Hebraicum Saba, quod nos supra, abundantiam sive satietatem, in puteo quem foderunt extremum servi Isaac, interpretati sumus: nunc Septuaginta rectissime transferentes, ibi juramentum interpretati sunt, cum et juramentum, et septem, et satietas, et abundantia, prout locus et ordo flagitaverit, possit intelligi. Sed et in consequentibus ubicunque abundantia legitur in Hebraeo, idem verbum scriptum habetur. Sequitur: Et clamavit ante eum praeco, et constituit eum super omnem terram Aegypti. Pro quo Aquila transtulit: Et clamavit in conspectu ejus ad geniculationem. Symmachus ipsum Hebraicum sermonem interpretans ait: Et clamavit eum, Abrech. Unde mihi videtur non tam praeco sive adgeniculatio, quae in salutando, vel adorando Joseph accipi potest, intelligenda, quam id quod Hebraei tradunt, dicentes patrem tenerum ex hoc sermone transferri. Ab quippe dicitur pater, Rech, delicatus sive tenerrimus, significante Scriptura quod juxta (0349C)prudentiam quidem pater omnium fuerit; sed juxta aetatem tenerrimus adolescens et puer. Sequitur: Et vocavit Pharao nomen Joseph Zaphanath Phaanecha, et dedit ei Aseneth filiam Putipharis sacerdotis Heliopoleos in uxorem. Licet Hebraice hoc nomen absconditorum repertorem sonet; tamen quia ab Aegyptio ponitur, ipsius linguae debet habere rationem. Interpretatur ergo sermone Aegyptio Zaphanat Phaanecha, sive, ut Septuaginta transferre voluerunt, ψομθοφανὴχ, Salvator mundi, eo quod orbem terrae ab imminente famis excidio liberaret. Notandum autem quod domini quondam et emptoris sui filiam uxorem acceperit, quia ad id locorum pontifex Heliopoleos erat. Neque enim fas absque eunuchis idoli illius esse antistites, ut vera illa Hebraeorum super eo quod ante jam diximus suspicio comprobetur. Sequitur: Et Joseph nati sunt duo filii, antequam venirent anni famis, quos peperit ei Aseneth filia Putipharis sacerdotis Heliopoleos. Vocavit autem Joseph (0349D)nomen primogeniti Manasse, quia dixit, Oblivisci me fecit Dominus omnium laborum meorum, et omnis domus patris mei. Nomen autem secundi vocavit Ephraim, quia crescere me fecit Deus in terra humilitatis meae. Observa propter quaestionem quae post paululum de Joseph filiis proponenda est, quod ante famis tempus, quo Jacob intravit in Aegyptum, duos tantum Joseph filios habuerit, Manasse et Ephraim. Manasse vocans ab eo, quod sit oblitus laborum suorum; ita enim Hebraice vocatur oblivio Ephraim, eo quod auxerit eum Deus: ex hoc enim vocabulo in linguam nostram transfertur augmentum. Sequitur: Et deferte viro munera, aliquid resinae, et mellis, et thymiama, et stacten, et terebinthum, et nuces: sive, ut Aquila et Symmachus transtulerunt, amygdala. Idcirco hoc capitulum posuimus, ut sciamus ubi in nostris codicibus habetur thymiama, in Hebraeo esse nechota, quod Aquila storacem transtulit: ex quo domus Nechota, quae in Isaia legitur, manifestissime cella (0350A)thymiamatis sive storacis intelligitur, eo quod in illa aromata diversa sint condita. Sequitur: Biberuntque et inebriati sunt cum eo. Idioma linguae Hebraeae, ut ebrietatem pro satietate ponat, sicut ibi, In stillicidiis suis laetabitur germinans: haud dubium quia terra pluviis irrigata. Sequitur:

Et pone argentum uniuscujusque in ore sacculi, et condy meum argenteum mitte in sacculum junioris. Pro sacculo peronem vel follem in Hebraeo habet, pro condy, id est, poculo, quod etiam in Isaia legimus: Aquila scyphum, Symmachus phialam transtulerunt.

Descende ergo ad me, ne steteris et habitabis in terra Gosen Arabiae. Hic Arabiae additum est: in Hebraeis enim voluminibus non habetur. Unde et error increbuit quod terra Gosen in Arabia sit. Porro si, ut in nostris codicibus est, per extremum m scribitur Gosen, quod mihi nequaquam placet, terram significat complutam; Gosen enim in imbrem vertitur. Sequitur:

(0350B)Dixit autem Pharao ad Joseph: Dic fratribus tuis, Hoc facite, onerate vehicula vestra, et ite in terram Chanaan. Pro vehiculis, quae Septuaginta et Theodotion τὰ φορεῖα interpretati sunt, jumenta reliqui transtulerunt.

Et dedit illis cibaria in via. Verbum zeda, quod hic omnes ore consono ὑθισιτισμόν, id est, cibaria vel sitarcia interpretati sunt, in Psalterio quoque habetur; ubi enim nostri legunt, Viduam ejus benedicens benedicam, licet in plerisque codicibus pro vidua, hoc est pro χήραν, nonnulli legunt θήραν, in Hebraeo habet zeda, id est cibaria ejus benedicens benedicam. Porro θήραν venationem magis potest sonare quam fruges, tametsi moris sit Aegyptiorum θήραν etiam far vocare, quod nunc corrupte atheram vocant.

Recapitulatio spiritalis. --Dehinc sequitur historia Joseph, qui venditur a fratribus, in Aegyptum perductus, atque ibidem sublimatus est. Joseph unus ex duodecim filiis Jacob, quem pater prae caeteris (0350C)filiis dilexit, Christum Dominum figuravit: quem Deus Pater secundum carnem natum, caeteris fratribus ex Abraham stirpe progenitis, praetulit. Unde et ibi dicitur: Amabat eum Jacob quod in senectute genuisset eum. Senescente enim mundo, illucescens Dei Filius per Mariae virginis partum serus advenit, tanquam filius senectutis secundum sacramentum suscepti corporis, qui erat ante, sicut nunc semper apud Patrem. Tunica autem polymita, quam fecit ei pater, varietatem populorum ex omnibus gentibus in corpore Christi congregatam significavit. Somnium vero illud, per quod fratrum manipuli illius manipulum adoraverunt, illud est quod in Christo completum est. Adoraverunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei, scilicet per fidem fructum bonorum operum offerentes. Ipse est quem sol et luna et stella adorant. De quo sole dictum est: Laudate eum sol, et luna, et stellae omnes. Ipsum enim excellentia sanctorum in solis nomine, Ecclesiae (0350D)claritas sub imagine lunae et omnium populorum: numerositas in figura stellarum adorat. Unde pater suus increpavit eum dicens: Nunquid ego, et mater tua, et fratres tui, adorabimus te? Objurgatio ista Patris duritiam populi Israel significat, pro eo quod ex se natum Christum esse cognoscunt, et adorare contemnunt. Jacob mittit Joseph filium suum, ut de fratribus sollicitudinem gereret: Deus Pater misit Filium suum unigenitum, ut genus humanum peccatis languidum visitaret. Mittitur ab illo utique Patre, de quo scriptum est: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, ut videret si recte esset erga oves; et Christus in Evangelio, Non veni nisi ad oves perditas domus Israel Invenit ergo Joseph fratres suos in Dothaim, quod interpretatur delectio: vere in grandi defectione erant qui de parricido cogitabant. Cumque vidissent Joseph fratres sui procul, occidere eum cogitabant; et Judaei videntes verum Joseph, Dominum Jesum Christum, (0351A)ut eum crucifigerent, uno omnes consilio statuerunt dicentes: Crucifige eum (Joan. XIX, 6). Fera pessima devoravit eum, id est, Judas atque Judaica bestia interfecit eum. De qua Dominus in Evangelio dicit: Ecce mitto vos in medio luporum. Nudaverunt Joseph fratris sui tunica polymita et talari, et Judaei Christum per mortem crucis exspoliaverunt tunicam corporalem. Polymitam autem, id est, decoratam omnium virtutum diversitate. Resparserunt autem tunicam haedi sanguine, quia falsis eum testimoniis accusantes, in invidiam deduxere peccati omnium peccata dimittentem. Mittitur dehinc in cisternam, id est in lacum; et Christus exspoliatus carne humana, descendit in infernum. De cisterna quoque levatus ille Ismaelitis, id est gentibus, venditur: et Christus posteaquam de inferno egreditur, ab omnibus gentibus fidei commercio comparatur. Ille per Judae consilium triginta argenteis distrahitur, et hic Christus per consilium Judae Scarioth eodem numero venundatur. (0351B)Dehinc Jacob posteritatis suae deplorans dispendia, quasi pater filium lugebat amissum, quasi propheta flebat intentum Judaeorum. Denique scidit vestimentum suum, quod in passione Domini legimus factum a principe sacerdotum. Sed et velum templi scissum est, ut prophetaret nudatum suum populum, et divisum ostenderet regnum. Igitur Joseph descendit in Aegyptum, et Christus in mundum. Emitque eum eunuchus, id est, castus in disciplinis evangelicis populus. Erat autem Joseph pulchra facie: ita et de Christo David ait, Speciosus forma prae filiis hominum: diffusa est gratia in labiis tuis. Sed mulier, inquit, in eum oculos injecit, ut adulterium cum illa perpetraret. Ista mulier figura erat Synagogae, quae saepe, sicut scriptum est, moechata est post deos alienos. Similiter voluit et Christum in adulterii sui scelere tenere, ut negaret se esse Deum, et Pharisaeorum magis et Scribarum quam Legis praecepta servaret, quae illi velut maritus erat. Christus autem non acquiescens illicitae doctrinae, ab adulterinae (0351C)Synagogae manu veste corporis apprehensus, carne se exuit mortali, et liber mortis in coelum ascendit. Calumniata est meretrix, ubi eum tenere non potuit, dicens, eo quod templum Domini blasphemaret, et Legis diceretur esse transgressor. Et illum non carcer terruit, non inferna tenuerunt, cum etiam ubi velut puniendus descenderat, inde alios liberavit. Denique invenit Joseph duos eunuchos, de domo regis in carcere vinctos, duorum populorum credentium vel incredulorum figuram significantes, qui conclusi sub peccato Adae transgressione obnoxii tenebantur: qui ideo eunuchi dicuntur, quia castam acceperant regulam disciplinae. Eloquia, inquit, Domini casta. Denique post trinam lucem Domino ab inferis resurgente, et legis obscura, ut Joseph somnia revelante, solutus est a peccatis credentium populus, et inferni carcere liberatus. Redditur in ministerio divinae legis, incredulus autem et impius populus Judaeorum, quia in conversionis ligno non credidit, transgressionis (0351D)ligno suspenditur, ut illi alteri contigit eunucho, qui Judaeorum imaginem indicavit. Praeterea narrat Pharao, somnium interpretatur Joseph. Sed quid significant septem anni, qui in septem spicis plenis, seu qui in septem vaccis pinguibus ostendebantur, nisi septem charismatum spiritalium dona, quibus ubertas fidei larga pietate redundat. At contra septem steriles et jejunii, fame veritatis et justitiae novissimis temporibus significabant. Congregavit autem Joseph per septem annos omnem abundantiam frugum, id est, frumenta fidei sanctorum horreis condens, per illa scilicet charismata septem quasi per septem annos; ut cum septem anni inopiae coeperint, id est, cum iniquitas occurrerit septem capitalium criminum sub Antichristo, quando famis fidei fuerit et salutis, tunc sancti pariter ac fideles habeant copiosam justitiae frugem, ne fides eorum inopiae sermonis tenuitate deficiat. Inde Joseph qui typum induerat Christi, currum merum, et praeco (0352A)praeconavit ante eum, et constituit illum Pharao super universam terram Aegypti; et Dominus noster postquam est distractus a Juda, ut Joseph a fratribus, et de inferorum carcere surrexit, ascendit currum regni coelestis, de quo dictum est: Currus Dei decem millium, et accepit potestatem a Patre praedicandi et judicandi, sicut Paulus apostolus ait: Et dedit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genuflectatur, coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II, 10). Accepit quoque et annulum, pontificatum scilicet fidei, quo credentium animae salutis signo signantur, frontibusque et cordibus nostris per signum crucis figura aeterni regis exprimitur. Induiturque stola byssina, id est, carnem sanctam bysso splendidiorem, et stolam immortalitatis. Accepit quoque torquem auream, id est intellectum bonum. Praeco ante eum praecedit, id est, Joannes Baptista, qui iter ejus praecedens praeconavit dicens: Parate viam Domino (Luc. III, 4). Habebit et (0352B)alium praeconem, tubam angeli, quia ipse dixit: Veniet in tuba angeli. Vocatur quippe Joseph lingua Aegyptiaca Salvator mundi. Quid manifestius de Christo. Quando sub figura Joseph Salvator ostenditur, non tantum unius terrae Aegypti, sed etiam totius mundi. Triginta annorum Joseph, quando in conspectu regis Pharaonis stetit: totidemque annis fuisse legitur Christus, quando sub typo Pharaonis in conspectu regis apparuit revelatus. Accepit ergo ex gentibus uxorem, id est, Ecclesiam, ex qua genuit duos filios, id est duos populos, ex Judaeis et gentibus congregatos. Igitur post ubertatis annos in universo orbi fames praevaluit merito, quia non erat qui faceret bonitatem. Post haec Joseph penuria frumenti salvat Aegyptum: et Christus fame Dei verbi liberat mundum. Aperuit enim horrea sua Christus in omni orbe terrarum, et erogatione frumenti sui omnia subjugavit. Nisi enim Joseph fratres vendidissent, defecerat Aegyptus; nisi Christum Judaei crucifixissent, perierat mundus. Joseph interpretatur (0352C)augmentatio, sive ampliatio. Sed in illo Joseph ampliationem non habuit, nisi sola Aegyptus: in nostro vero Joseph augmentum habere meruit universus mundus. Ille erogavit triticum, noster erogavit Dei verbum. In omnem enim terram exivit sonus eorum (Rom. X, 18). Dicit Jacob filiis suis, Est fructus in Aegypto? Dicit et Deus Pater: Ex Aegypto vocavi Filium meum. Descendunt igitur decem perfectiores, id est Judaei, quasi Decalogi legis in numero constituti, quos ipse cognoscens, non est agnitus ab eis: cognoscuntur et Hebraei a Christo, ipsi autem non agnoscunt eum. Dederunt quidem illi pecuniam, sed Joseph, id est Christus, triticum dedit, et argentum reddidit: quia non pecunia emitur Christus, sed gratia. Vidit Joseph Benjamin parvulum fratrem suum: mystice quoque vidit Jesus Paulum, quando lux circumfulsit eum. Parvulus dicitur, quia nondum in carne maturam fidei aetatem gerebat. Unde etiam et adolescens legitur, quando lapidantium (0352D)Stephanum vestimenta servabat. Flevit Joseph: et caecitatem Pauli flet Christus. Lavat iterum faciem suam, ut lumen ei amissum restituat: lavat faciem suam Christus, ubi baptizatus est Paulus, per quem Dominus Jesus a plurimis videretur. Dehinc scyphus argenteus solo sacculo junioris inseritur. Sed quid vult sibi quod inventus est in sacca Benjamin scyphus Joseph, nisi quia in corpore Pauli jam doctrinae coelestis praefulgebat eloquium, dum esset eruditus in Lege, sed quia subjectus non erat. Infra saccum erat scyphus doctrinae intra Legem, lucerna inter modium. Missus tamen Ananias manum posuit, marsupium solvit: marsupio soluto argentum resplenduit, et decidentibus squamis velut quibusdam saccingulis: soluto sacco, id est, deposito Legis velamine, adeptus est gratiam libertatis, et revelata facie, sermonem Evangelii praedicat. Dati sunt ei triginta argentei, cum quinque stolis optimis: triginta argenteos a Christo accipit quicunque praedicat Trinitatem, (0353A)sive Christi crucem. Ideoque Paulus ait: Neque enim judicavi scire me aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2). Quinque enim stolas accepit, id est, sapientiae, omniumque sensuum multiplices disciplinas. Praecellit igitur Paulus, ejus exuberat portio meritorum; sed tamen habent et fratres, id est alii praedicatores, gratiam suam, binas stolas, id est, ut confiteantur Christum et Deum esse hominem, juxta quod in Proverbiis legitur: Omnes domestici ejus vestiti duplicibus, id est, mystica, vel morali intelligentia. Mittuntur et patri munera, filius honorat patrem: Christus populum suum promissis invitat muneribus. Portant haec munera asini, illi gentiles inutiles ac laboriosi, nunc autem utiles portant in typo Christi munera. Portant in Evangelio munerum largitorem. Dimisit Joseph fratres suos, qui nuntiaverunt patri dicentes: Joseph vivit, et ipse dominus est in omni terra Aegypti. Expavit autem Jacob, id est, plebs incredula, sed postquam gesta Christi agnoscit, reviviscit (0353B)spiritus ejus; et qui mortuus videbatur fide, resurrectionis Christi vivificatur. Vocatur ergo a filiis suis, id est a Petro, Paulo et Joanne: populus Judaeorum invitatur ad gratiam. Occurrit illis Judas, quod interpretatum est confessio: quia jam praecedit confessio, quos ante perfidia possidebat, et sic Joseph verus Christus occurrit. Quis enim aetate jam suscipiat ultimis temporibus populum Judaeorum? Non secundum illius merita, sed secundum electionem suae gratiae, et imponit manum super oculos ejus, et caecitatem aufert: cujus distulit caecitatem, ut postremus crederet, qui ante non putavit esse credendus. Unde et Apostolus ait: Quia caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25).

Hieronymus.--Omnes ergo animae, quae ingressae sunt cum Jacob in Aegyptum, et quae exierunt de femoribus ejus absque mulieribus filiorum Jacob, omnes animae sexaginta sex. Filii autem Joseph, qui nati sunt (0353C)ei in Aegypto, animae novem. Omnes enim animae quae ingressae sunt cum Jacob in Aegyptum, septuaginta quinque. Quod excepto Joseph et filiis ejus sexaginta sex animae, quae egressae sunt de femoribus Jacob, introierunt in Aegyptum, nulla dubitatio est. Ita enim et paulatim per singulos supputatus numerus approbat, et in Hebraeis voluminibus invenitur. Hoc autem quod in Septuaginta legimus: Filii autem Joseph qui nati sunt ei in Aegypto, animae novem, sciamus in Hebraeo pro novem esse duas. Ephraim quippe et Manasse antequam Jacob intraret in Aegyptum, et famis tempus ingrueret, nati sunt de Aseneth filia Putipharis in Aegypto. Sed et illud quod supra legimus: Facti sunt autem filii Manasse, quos genuit ei concubina Syra Machir; et Machir genuit Galaad. Filii autem Ephraim fratris Manasse Suthalaam, et Thaam. Filii vero Suthalaam, Edem, additum est: si quidem id quod postea legimus, quasi per anticipationem factum esse describitur. Neque enim illo tempore (0353D)quo ingressus est Jacob in Aegyptum, ejus aetatis erant Ephraim et Manasse, ut filios generare potuerint. Ex quo manifestum est omnes animas quae ingressae sunt Aegyptum, de femoribus Jacob fuisse LXX, dum LXVI postea sint ingressae, et pepererunt in Aegypto animas tres, Joseph videlicet cum filiis suis, septuagesimus autem ipse fuerit Jacob. Hanc rem ne videamur adversus Scripturae auctoritatem loqui, etiam LXX Interpretes in Deuteronomio transtulerunt, quod in LXX animabus ingressus est Aegyptum. Si quis igitur nostrae sententiae suffragatur, Scripturam intra se contrariam faciet. Ipsi enim LXX Interpretes, quia hic LXXV animas, per πρόληψιν, cum Joseph et posteris ejus Aegyptum ingressas esse dixerunt: in Deuteronomio LXX tantum introisse memorantur. Quod si e contra illud nobis opponitur; quomodo in Actis apostolorum in contentione Stephani dicatur ad populum septuaginta quinque animas ingressas esse Aegyptum, facilis excusatio est. (0354A)Non enim debuit sanctus Lucas, qui ipsius scriptor historiae, in gentes Actuum apostolorum volumen emittens, contrarium aliquid scribere adversum eam Scripturam quae jam fuerat gentibus divulgata, et utique majoris opinionis illo duntaxat tempore Septuaginta interpretum habebatur auctoritas, quam Lucas, qui ignotus et vilis et non magnae fidei in nationibus ducebatur. Hoc autem generaliter observandum quod ubicunque sancti apostoli aut apostolici viri loquuntur ad populos, his plerumque testimoniis abutuntur, quae jam fuerant gentibus divulgata, licet plerique tradant Lucam evangelistam ut proselytum Hebraeas litteras ignorasse. Sequitur:

Judam vero misit ante se ad Joseph, in terram Ramesse. In Hebraeo nec urbem habet heroum, nec terram Ramesse, sed tantummodo Gosen. Nonnulli Judaeorum asserunt Gosen nunc Thebaidam vocari, et id quod postea sequitur: Dedit eis ut possiderent terram Aegypti, Ramesse, pagum. Arsenotien sic olim autumant vocatum. Sequitur: Et dixit ei, Jura mihi, (0354B)et juravit ei, et adoravit contra summitatem virgae ejus. Et in hoc loco quidam frustra simulant adorasse Jacob summitatem sceptri Joseph, quod videlicet honorans filium potestatem ejus adoraverit, cum in Hebraeo multo aliter legatur. Et adoravit, inquit, Israel ad caput lectuli: quod scilicet postquam juraverit, et filius securus de petitione quam rogaverat adorare Deum contra caput lectuli sui. Sanctus quippe et Deo deditus vir, oppressus senectute, sic habebat lectulum positum, ut ipse jacentis habitus absque difficultate ulla adorationem esset paratus. Et nuntiatum est Joseph, Ecce pater tuus aegrotat; et tulit duos filios suos secum, Manasse et Ephraim. Ex hoc illud quod supradictum est demonstratur quia Joseph ad id locorum duos tantum filios habuerit, Ephraim et Manassen. Si enim post multos annos moriente Jacob patre suo, duos tantum filios ducit ad benedictionem, utique ullo tempore cum filii ejus generare nequiverant, parvuli atque lactantes in ingressu (0354C)patris et fratrum, nepotes ex eis habere non potuit.

Et confortatus Israel, sedit super lectum suum. Causam cur Septuaginta Interpretes idem verbum aliter atque aliter ediderunt nescio. Hoc unum audacter dico quod ipsum verbum Mitta, quod hic in lectulum transtulerunt, supra ubi diximus adorasse Jacob virgam potius quam lectulum, nominarunt. Sequitur: Et nunc esse duo filii, qui nati sunt tibi in terra Aegypti, antequam venirem ad te in Aegyptum, mei sunt, Ephraim et Manasse, quasi Ruben et Simeon erunt mihi. Quos autem genueris post haec, tui erunt: in nomina fratrum suorum vocabuntur. Si quis ambigebat quod septuaginta animae introissent Aegyptum filiorum Israel, et quod Joseph eo tempore quo ingressus est Jacob, non novem, sed duos tantum filios habuerit, praesenti capitulo confirmatur. Si quidem ipse Jacob loquitur, duos eum filios habuisse, non novem. Quod autem dicit Ephraim et Manasse, sicut (0354D)Simeon et Ruben erunt mihi, illud significat: Sicut Ruben et Simeon duae tribus erunt, et suis vocabulis appellabuntur, sic Ephraim et Manasse duae tribus erunt, duosque populos procreabunt, et sic haereditabunt repromissionis terram, sicut et filii mei. Reliquos autem, ait, filios, quos post mortem meam genueris, ostendens necdum illo tempore procreatos, tui erunt. In nomine fratrum suorum vocabuntur in haereditatem suam. Non, inquit, accipient separatim terram, nec funiculos habebunt proprios, ut reliqui tribus, sed in tribubus Ephraim et Manasse quasi appendices populi commiscebuntur. Sequitur: Dixitque Jacob ad Joseph: Ego dedi tibi Sichimam praecipuam, super fratres tuos, plus quam fratribus tuis: quam accepi de manibus Amorrhaeorum in gladio meo et sagitta. Sichimam, juxta Graecam et Latinam consuetudinem declinata est, alioquin Hebraice Sichem dicitur, ut Joannes Evangelista testatur. Licet vitiose ut Sichar legatur, error inolevit, et est nunc Neapolis, (0355A)urbs Samaritanorum. Quia igitur Sichem lingua Hebraea transfertur in humerum, pulchre allusit ad nomen, dicens: Et ego dabo tibi humerum unum; pro praecipuo enim, id est, ἐζαίρετεν, unum scribitur in Hebraeo. Quod autem dicit, se eam in arcu et in gladio possedisse, arcum hic et gladium justitiam vocat, per quam meruit peregrinus et advena interfecto Sichem et Emor de periculo liberari. Timuit enim, ut supra legimus, ne vicina oppida atque castella ob eversionem foederatae urbis adversum me consurgerent. Et Dominus non dedit eis ut nocerent eis; vel certe sic intelligendum, Dabo tibi Sichimam, quam enim in fortitudine mea, hoc est, in pecunia, quam multo labore et sudore quaesivi. Quod autem ait, Super fratres suos, ostendit absque morte dedisse se eam tribui Joseph, et mausoleum ibi usque hodie cernitur.

Recapitulatio.--Tradidit ergo Joseph patri et fratribus suis optimam terram Gosen, praebens eis cibaria, (0355B)quia fames oppresserat terram: sic et Dominus eligens optimam terram parentibus, id est patriarchis et prophetis, ex quibus Christus secundum carnem, sive omnibus sanctis, de quibus in Evangelio dicit: Hi sunt fratres mei, qui faciunt voluntatem Patris mei (Matth. VII, 21). His igitur dat terram, scilicet repromissionis regni Dei, de qua dicit Propheta: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psalm. XXVI, 13).

Iterum recapitulatio.--De hinc Joseph festinans accipere benedictionem patris, duos filios suos obtulit, Manassen et Ephraim; in quibus sicut factum est in Esau et Jacob, dicente Domino, Major serviet minori, ita et in istis duobus filiis Joseph. Nam major Manasses qui interpretatur oblivio, typum gessit populi Judaeorum, qui oblitus est Dominum suum qui fecit eum. Minor autem Christianorum qui fecunditatem sonat: quod est proprium populi junioris, qui corpus est Christi, qui fecundatus est in latitudinem mundi: hos quidem cum benedicere vellet Jacob, posuit (0355C)Jacob Ephraim ad sinistram, Manassen autem ad dexteram illius constituit; at ille cancellatis manibus, crucis mysterium praefigurans, translata in minore dextram, majori sinistram, figuraliter superposuit: sicque crucis similitudo super capita eorum denotata Judaeis scandalum, Christianis futuram gloriam praesignavit, senioremque per crucis mysterium, sinistrum factum de dextro, et juniorem dextrum de sinistro, quia Judaeis in nostra deserta labentibus nos illorum gloriam adepti sumus. Talique sacramento majori populo Judaeorum praepositus est minor populus gentium. Unde et idem patriarcha ait, Hic quidem erit in populum, sed frater ejus minor major illo erit.

De Benedictionibus Jacob super filios. Heronymus.--Vocavit itaque Jacob duodecim filios suos, et benedicens illis, ait: Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium filiorum meorum, durus (0355D)ad ferendum, et durus procacitate et injuria, sicut aqua non ebullias. Ascendisti enim super lectum patris tui, tunc violasti stratum cum ascendisti. In Hebraeo ita scriptum est: Ruben primogenitus meus, fortitudo mea, et capitulum in liberis meis, major ad portandum roborem: effusus es quasi aqua, ne adjicias. Ascendisti enim cubile patris tui, et contaminasti stratum in ascensu. Est autem sensus hic: Tu es primogenitus meus, major in liberis, et sedebas juxta ordinem nativitatis tuae; et haereditatem, quae primogenitis jure debebatur, sacerdotium accipere et regnum. Hoc quippe in portando onere, et praevalido robore demonstratur; verum quia peccasti, et quasi aqua quae vasculo non tenetur, voluptatis effusus es impetu, idcirco praecipio tibi ut ultra non pecces, sisque in fratrum numero poenas peccati lugens, quod primogeniti ordinem perdidisti.

Item Repetitio.--Vocavit Jacob filios suos ut benediceret eos. Mystice ordine loquens, vere tanquam (0356A)futurorum praescius. Dixitque eis quae novissimis temporibus futura erant, incipiens ita: Ruben primogenitus meus. Secundum mysticam intelligentiam, Ruben prioris populi videtur ostendisse personam. Cui etiam Dominus per prophetam dicit: Israel primogenitus meus. Etenim juxta quod primogenitis debebatur, ipsius erat accipere sacerdotium atque regnum, additur: Tu virtus mea, utique quia ex ipso populo fundamentum fidei; ex ipso virtus, quae est Christus, advenit. Quomodo autem ipse est principium dolorum, nisi dum Patri Deo semper irrogaret injuriam, dum convertit ad eum dorsum, et non faciem. Iste prior in donis, quia primis ipsis data sunt eloquia Dei. Primis ipsis legislatio et testamentum sive promissio. Iste major in imperio, utique pro magnitudine virium, quia copiosius caeteris in hoc saeculo populus idem regnavit. Effusus est autem sicut aqua peccando in Christo, quasi aqua quae vasculo non tenetur, voluptatis effusus est impetu. Et (0356B)idcirco addidit, Ultra non crescas, quia populus ipse postquam in universo orbe dispersus est, valde immunitus atque abbreviatus est. Sed quare talia meruit, ita subjecit: Quia ascendisti cubile patris tui, non sicut Judaei intelligunt hoc, proinde dictum esse, eo quod cum Balac concubina patris sui concubuerat. Prophetia enim futura praenuntiabat, non quae fuerant gesta ipso patriarcha dicente: Annuntiem vobis quae ventura sunt novissimis diebus: et ideo in praeterito non est referendum, quod ille futurum praedixit. Praedicabat enim Domini passionem, et primogenitae plebis audaciam. Qui ascendit cubile Dei Patris sui, et maculavit stratum ejus, quando corpus Dominicum, in quo plenitudo divinitatis requiescebat, raptum in cruce suspendit, et ferro commaculavit.

Item Hieronymus.--Simeon et Levi fratres consummaverunt iniquitatem adinventionis suae, in consilium eorum non veniat anima mea, et in congregatione eorum ne aemuletur cor meum: quia in furore suo interfecerunt homines, et in desiderio suo subnervaverunt taurum. (0356C)Necessitate compellimur juxta propositum operis longius ea repetere quae ab Hebraea veritate discordant. Legitur enim ibi: Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis Amorrhaeorum, in arcanum eorum non intret anima mea, et in conventu ipsorum non desoletur gloria mea, quia in furore suo interfecerunt virum, et in libidine sua suffoderunt murum. Significat autem non sui fuisse consilii quod Sichem et Emor foederatos viros interfecerunt, contraque ejus pacis et amicitiarum sanguinem fuderunt innocentem, et quasi quodam furore sic crudelitate raptati muros hospite urbis everterent. Unde sequitur, et dicit: Maledictus furor eorum, quia procax; et ira eorum, quia dura; dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israel. Levi enim haereditatem propriam non accepit, sed in omnibus sceptris paucas urbes ad inhabitandum habuit. De Simeon vero in libro Jesu scriptum est quod et ipse proprium funiculum non fuerit consecutus, sed de tribu Juda quiddam acceperit. In (0356D)Paralipomenon manifestius scribitur quod cum multiplicatus fuisset, et non habet possessionis locum, exiret in desertum. Quidam prophetice interfectos homines apostolos, et subnervatum taurum a Pharisaeis Christum interpretantur.

Recapitulatio.--Conversusque Jacob ad Simonem et Levi dixit: Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis bellantia. Per Simeonem et Levi, scribae et sacerdotes Judaici populi intelliguntur. De Simeone enim scribae erant Judaeorum, de tribu vero Levi principes sacerdotum: de quibus scriptum est, Quia consilium fecerunt, ut Jesum morti traderent (Matth. XXVI, 4). De quo consilio iste patriarcha, qui jam mente Deum videbat, dicit: In consilio eorum non veniat anima mea, et reliqua (Gen. XXXXIX). Horrebat namque jam illo tempore sanctus ista patriarcha videre tantorum scelerum, quae in novissimis temporibus facturi erant Judaei. Sequitur: Quia in furore suo occiderunt virum (Ibid.), id est, Christum, juxta quod scriptum est (0357A)Vae animae ipsorum, quia cogitatio ipsorum consilium malum adversus se dicentes: Alligemus justum, quia inutilis est nobis (Sap. II). Et in dolore suo suffoderunt murum (Gen. XXXXIX), quando lancea confoderunt illum spiritalem et fortissimum propugnaculum, quod custodit Israel. Maledictus furor eorum, quia pertinax utique ad tantum scelus perpetrandum, quando, furore accensi et ira, obtulerunt Christum Pontio Pilato praesidi dicentes: Crucifige, Crucifige (Marc. XI), et: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris (Joan. XIX). Et indignatio eorum quia dura, dum Barrabam latronem peterent, et principem vitae crucifigendum postularent. Dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israel (Gen. XXXXIX). Hic duo nominantur, divisio et dispersio. Idcirco, quia nonnulli ex ipsis Deo crediderunt, quidam in infidelitate permanserunt. Divisi enim dicuntur hi qui ab eis separantur, et veniunt ad fidem. Dispersi autem hi quorum patria temploque subverso, per orbem terrae incredulum genus spargitur.

(0357B)Hieronymus.--Juda, te laudant fratres tui (Ibid.). Quia Juda confessio, sive laus interpretatur, consequenter scribitur: Juda, tibi confitebuntur fratres tui, vel te laudabunt fratres tui. Adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda, ex germine, fili mi, ascendisti; procumbens ut leo, et quasi catulus leonis, quis suscitavit eum? (Ibid.) Licet de Christo grande mysterium sit, tamen juxta litteram per David stirpem generentur, et quod adorent eum omnes tribus. Non enim ait: Filii matris tuae, sed filii patris tui. Et quod sequitur: Ex germine, fili mi, in Hebraeo habet: De captivitate, fili mi, ascendisti, ut ostenderet eum captivos populos esse ducturum. Et juxta intelligentiam sacratiorem, ascendisse in altum, captivitatem duxisse captivam (Ephes. IV), sive, quod melius puto, captivitas passionem, ascensus resurrectionem significat. Alligans ad vitem pullum suum, et funiculum pullo asinae, in Hebraeo ita habet: Alligans ad vitem pullum suum, et in Sorek, fili mi, asinam (0357C)suam (Gen. XLIX); quod videlicet pullum asinae, cui supersedit Jesus, hoc est, gentilium populum, vineae apostolorum, quia ex Judaeis sunt, copulaverit, et ad Sorek, id est, electam vitem alligaverit asinam, cui supersedit Ecclesia ex nationibus congregata. Quod autem dicit: Fili mi, apostrophen ad ipsum Juda facit, quod Christus haec sit universa facturus. Sed et hoc sciendum, quod ubi nos legimus: Alligans ad vitem pullum suum, pro pullo in Hebraeo possit legi, urbem tuam, juxta eumdem sensum aliis verbis Ecclesia demonstrata. De qua alibi scriptum: Non potest civitas abscondi supra montem posita (Matth. V), et fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV).

Recapitulatio.--Juda, te laudabunt fratres tui (Gen. XLIX). Per hunc enim Judam verus confessor exprimitur Christus, qui ex ejus tribu secundum carnem est genitus. Ipsum laudant fratres sui, apostoli, scilicet, et omnes cohaeredes ejus, qui per (0357D)adoptionem filii Dei patris effecti sunt, et Christi fratres per gratiam, quorum ipse est Dominus per naturam. Manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum (Ibid.). Iisdem enim manibus atque eodem crucis tropaeo et suos texit, et inimicos et adversarias potestates curavit. Juxta quod et Pater promittit ei dicens: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX). Adorabunt te filii patris tui (Gen. XLIX), quoniam multi filii Jacob adorant eum et per electionem gratiae salvi facti sunt. Catulus leonis Juda (Ibid.), quoniam nascendo parvulus factus est, sicut scriptum est: Parvulus natus est nobis (Isai. IX). Ad praedam, fili mi, ascendisti (Gen. XLIX), id est, ascendens in crucem captivos populos redemisti. Et quos ille contrarius leo invaserat, tu moriens eripuisti. Denique rediens ab inferis ascendisti in altum, captivum duxisti captivitatem (Ephes. IV), requiescens accubuisti ut leo (Gen. XLIX). Manifestissime in passione Christus recubuit (0358A)quando, inclinato capite, tradidit spiritum (Joan. XIX), sive quando in sepulcro securus velut quodam corporis somno quievit. Sed quare ut leo, et velut catulus leonis? In somno enim suo leo fuit, quia non necessitate, sed potestate hoc ipsum implevit, juxta quod et ipse dixerat: Potestatem habeo ponendi animam meam, et nemo eam tollit a me, sed ego eam pono (Joan. X). Quod vero addidit, Et ut catulus leonis (Gen. XLIX), inde enim mortuus, unde et natus. Physici autem de catulo leonis scribunt, quod cum natus fuerit, tribus diebus et noctibus dormit. Tunc deinde patris fremitu vel rugitu veluti tremefactus cubilis loco suscitare dicitur catulum dormientem. Quod valde convenienter de passionis morte aptatur in Christo, qui tribus diebus et tribus noctibus in cubili sepulcri jacens, somnum mortis implevit. Bene ergo Christus ut leo requievit, qui non solum mortis acerbitatem, sed etiam ipsum mortis imperium vicit. Bene idem iterum et catulus leonis, quia die tertia resurrexit: unde et sic adjungitur (0358B)de resurrectione ejus: Quis suscitabit eum? (Ibid.) Hoc est, quia nullus hominum, nisi ipse, juxta quod idem de corpore suo dixit: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud (Joan. II). Sequitur:

Non deficiet princeps de Juda, nec dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX).

Hic locus manifestissime ad Judam refertur. Tandiu enim fuit ex semine ejus apud Judaeos intemerata successio regni, donec Christus ad redemptionem mundi ex Virgine nasceretur. Probant hoc historiae Judaeorum, quibus ostenditur primum alienigenam regem in gente Judaeorum fuisse Herodem, quo tempore Christus natus est. Quod si putant Judaei non venisse Christum, ergo de tribu Juda non usque hodie Judaeorum permanet regnum. Itaque non defuit rex de populo Juda, donec veniret cui repositum est. Sed quia non solum Judaeis profuit, (0358C)qui mittendus erat, ideo sequitur: Et ipse erit exspectatio gentium. Alligans ad vineam pullum suum (Ibid.). Pullos suos ex gentibus populus, cui adhuc nunquam fuerat legis onus impositum. Hunc copulavit ad vineam apostolorum, quia ex Judaeis sunt. Nam vinea Domini Sabaoth domus Israel est (Isai. VI), et ad vitem, o fili mi, alligat asinam suam (Gen. XLIX). Ipse dixit: Ego sum vitis vera (Joan. XV). Ad hanc ergo vitem alligat asinam suam, cui supersedet Ecclesia, ex nationibus congregata. Hanc itaque ad vitem corporis sui alligavit vinculo charitatis, et disciplinae evangelicae astringit nexibus, ut de imitatione illius vivens efficiatur haeres Dei, et cohaeres Christi (Rom. VIII). Alii namque Synagogam hanc asinam intelligi volunt, tardigradam scilicet et gravi pondere Legis oppressam. Lavabit in vino stolam suam (Gen. XLIX), sive carnem suam in sanguine passionis, sive sanctam Ecclesiam in illo vino qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI), et in sanguine (0358D)uvae pallium suum (Gen. XLIX). Pallium gentes sunt, quas corpori suo conjunxit, sicut scriptum est: Vivo ego dixit Dominus, nisi hos omnes induam sicut vestimentum (Isai. XLIX). Nos quippe Christus in sanguine uvae mundavit, quando sicut botrus in ligno crucis pependit. Tunc enim ex latere ejus sanguis et aqua profluit (Joan. XIX); sed aqua nos abluit, sanguis redemit. Pulchriores oculi ejus vino (Gen. XLIX). Oculi Christi apostoli sunt, et evangelistae, qui lumen scientiae universo corpori Ecclesiae praestant. Hi pulchriores vino probantur, quia eorum doctrina austeritatem vini veteris exsuperat, id est, priscae legis traditionem evangelica praecepta longe clariora sunt, quam veteris testamenti mandata. Et dentes lacte candidiores (Ibid.). Dentes praedicatores sunt sancti, qui praecidunt ab erroribus homines, et eos quasi comedendo in Christi corpore transferunt. Nomine autem lactis doctrina Legis significatur, quae carnalem populum tanquam parvulos poculo lactis (0359A)alebat. Cujus quidem canditores effecti sunt doctores Ecclesiae, qui fortem et validum verbi cibum mandunt atque distribuunt. De quibus dicit Apostolus in Epistola ad Hebraeos: Perfectorum est autem solidus cibus (Hebr. V). Et bene candidiores lacte dentes ejus dicit. Omnes enim qui perfecti sunt, et qui Scripturarum cibos explanantes subtilem et minutum intellectum qui spiritalis dicitur, Ecclesiae corpori subministrant, candidi debent esse et puri, atque ab omni macula liberi.

Hieronymus.--Issachar bonum desideravit, requiescens inter medios cleros et videns requiem, quia bona est; et terram, quia pinguis. Supposuit humerum suum ad laborandum, et factus est vir agricola (Gen. XLIX). In Hebraeo ita scriptum est: Issachar asinus osseus recumbens inter terminos, et videns requiem, quia bona est; et terram, quia pulchra. Inclinavit humerum suum ad portandum, et factus est in tributum serviens. Quia supra Zabulon dixerat, quod maris magni littora esset possessurus, Sidonem quoque et reliquas (0359B)Phoenicis urbes contingeret, nunc ad mediterraneam provinciam redit, et Issachar, qui juxta Nephthalim pulcherrimam in Galilaea regione possessurus est, benedictione sua habitatorem facit. Asinum autem osseum vocat, et humerum ad portandum, quia in labore terrae, et vehendis ad mare, quae in suis finibus nascebantur, plurimum laboret, regibus quoque tributa comportans. Aiunt Hebraei per metaphoram significari quod, Scripturas sanctas die ac nocte meditans, studium suum dederit ad laborandum, et idcirco ei omnes tribus serviant, quasi magistro dona portantes.

Recapitulatio.--Issachar asinus fortis (Ibid.). Issachar, quod interpretatur merces, refertur ad populum gentium, quem Dominus sanguinis sui pretio est mercatus. Hic Issachar asinus fortis scribitur, quia prius gentilis populus quasi brutum animal et luxuriosum erat, nullaque ratione subsistens; nunc vero (0359C)fortis est, Redemporis dominio colla subjiciens et jugum disciplinae Dominicae et evangelicae praeferens. Hic accubans inter terminos vidit requiem, quod esset bona; et terram, quod optima. Inter terminos namque accubare, est praestolato mundi fine requiescere, nihilque de his qua nunc versantur in medio quaerere, sed ultima desiderare. Et fortis asinus requiem vidit, et terram optimam, cum simplex gentilitas, idcirco se ad robur boni operis erigit, quia ad aeternae vitae patriam tendit. Unde etiam ponit humerum suum ad portandum, quia dum ad promissam requiem pervenire desiderat, cuncta mandatorum onera libenter portat. Unde et factus est tributi serviens, hoc est, Regi et Christo suo fidei dona operumque bonorum munera offerens.

Hieronymus.--Dan judicabit populum suum quasi unum ex sceptris Israel. Fiat Dan coluber in via, regulus in semita, mordens ungulas equi, et cadat accensor ejus retrorsum. Salutare tuum exspectabo, Domine (Ibid.).

(0359D)Samson judex Israel de tribu Dan fuit. Hoc ergo dicit, nunc videns in spiritu comam nutrire Samsonem Nazareum, tum, caesis hostibus triumphare, quod, in similitudinem colubri regulique obsidentis vias, nullum per terram Israel transire permittat. Sed etiam si quis temerarius, virtute sua quasi equi velocitate confisus, eam voluerit praedonis more populari, effugere non valebit. Totum autem per metaphoram serpentis et equitis loquitur. Videns ergo tam fortem Nazareum tuum, quod ipse propter meretricem mortuus est, et moriens nostros occidit inimicos, putavi, o Deus, ipsum esse Christum Filium tuum verum, quia mortuus est, et non resurrexit, et rursum captus ductus est Israel. Alius mihi Salvator mundi et mei generis praestolandus est, ut veniat cui repositum est, et ipse erit exspectatio gentium (Ibid.)

Recapitulatio.--Dan judicabit populum suum sicut (0360A)alia tribus Israel. Fiat coluber Dan in via, cerastes in semita, etc. (Ibid.).

Alii dicunt Antichristum per haec verba praedici, et de ista tribu futurum; alii de Juda, a quo traditus est Christus. Haec scripta pronuntiant et equitem, atque dominum cum carne suscepta designare volunt. Retrorsum autem cadere, ut in terram reverteretur, de qua sumptus est; sed quia die tertia resurrexit, ideo ait: Salutare tuum exspectabo, Domine (Ibid.). Sicut et per David dicit: Non derelinques animam meam in inferno (Psal. XV). Haec quidem ita exponunt. Alii autem hanc prophetiam ad Antichristum transferunt, pro eo quod in hoc loco Dan et coluber asseritur, et mordens. Unde et non immerito, dum Israeliticus populus terras in castrorum partitione susceperat, primus Dan ad Aquilonem castra metatus est, illum scilicet significans qui in corde suo dixerat: Sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis: ascendam altitudinem nubium, similis (0360B)ero Altissimo (Isai. XIV). De quo per prophetam dicitur: A Dan auditus est fremitus equorum ejus (Jerem. VIII), qui non solum coluber, sed etiam cerastes vocatur. Cerasta enim Graece cornua dicuntur, serpensque hic cornutus esse perhibetur, per quem recte adventus Antichristi asseritur, quia contra viam fidelium morsu pestiferae praedicationis armabitur, etiam cornibus potestatis. Quis autem nesciat semitam angustiorem esse quam viam? Fit ergo coluber in via (Gen. XLIX), quia in praesentis vitae latitudinem eos ambulare provocat, quibus quasi parcendo blanditur; sed in via mordet, quia eos quibus libertatem tribuit, erroris sui veneno consumit. Fit iterum cerastes in semita (Ibid.), quia quos fideles reperit, et sese ad praecepti coelestis angusta itinera constringentes, non solum nequitia callidae persuasionis impetit, sed etiam terrore potestatis premit, et in persecutionis angore post beneficia fictae dulcedinis exercet cornua potestatis. Quo in loco (0360C)equus hunc mundum insinuat, qui per elationem suam in cursu labentium temporum spumat, et quia Antichristus extrema mundi apprehendere nititur. Cerastes iste equi ungulas mordere perhibetur, ungulam quippe equi mordere, est extrema saeculi feriendo contingere, ut cadat ascensor ejus retro. Ascensor equi est, quisquis extollitur indignationis mundi. Qui retro cadere dicitur, et non in faciem sicut Saulus cedidisse dicitur. In facie enim cadere, est in hac vita suas unumquemque culpas agnoscere, easque poenitendo deflere. Retro vero, quod non videtur, cadere, est ex hac vita repente decidere, et ad quae supplicia ducatur ignorare. Et quia Judaea erroris sui laqueis capta pro Christo Antichristum exspectat. Bene autem Jacob eodem loco in electorum vocem conversus est dicens: Salutare tuum exspectabo, Domine (Ibid.), id est, non sicut infideles Antichristum, sed eum qui in redemptionem nostram venturus est, verum credo fideliter Christum. Sequitur:

(0360D)Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium (Ibid.). Zabulon interpretatur habitaculum fortitudinis, Ecclesiam significat fortissimam ad omnem tolerantiam passionis. Haec in littore maris, et in statione navium, ut credentibus sit refugium, et periclitantibus demonstret fidei portum. Haec contra omnes turbines saeculi immobili et inconcussa firmitate solidata exspectat naufragium Judaeorum et haereticorum procellas, quae circumferuntur omni vento doctrina (Ephes. IV), quorum etsi tunditur fluctibus, tamen ipsa fluctibus non frangitur, nec ullis haeresum tempestatibus cedit, nec ullo vento schismatum commota succumbit. Pertendit autem usque ad Sidonem, hoc est, usque ad gentes pervenit. Legitur etiam in Evangelio, inde assumptos esse aliquos apostolorum, et in ipsis locis Dominum saepe docuisse, sicut scriptum est: Terra Zabulon et terra Nephthalim via maris trans Jordanem Galilaeae gentium (0361A)populus, qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam (Isai. IX).

Hieronymus.--Gad latrunculus latrocinabitur, et ipse latrocinabitur plantam (Gen. XLIX). Juxta Hebraeorum interpretati sumus. Sed ubi nos latrunculum posuimus, ibi scriptum est Gedud, ut ad Gad nomen alluderet, qui significantius εὔζωνος, id est, accinctus, sive expeditus exprimi potest. Totum autem illud est, quod autem Ruben, et dimidia tribu Manasse ad filios, quos trans Jordanem in possessionem dimiserat, post tredecim annos revertens praelium adversum eos gentium vicinarum grande repererit, et, victis hostibus, fortiter dimicaret. Lege librum Jesu Nave et Paralipomenon. Non ignoro plura in benedictionibus patriarcharum esse mysteria, sed ad praesens opusculum non pertinent.

Recapitulatio.--Gad accinctus praeliabitur ante ipsum (Gen. XLIX). Iste Gad accinctus personam Domini indicat, qui in primo adventu humilitatis (0361B)suae ante adventum Antichristi praeliandus occurrit, accinctus gladio verbi sui circa femur potentissime (Psal. XLIV), quo inimicos divisit, id est, filium a patre, filiam a matre, nurum a socru. Juxta quod legitur in Evangelio: Non veni mittere pacem, sed gladium (Matth. X); quod autem ait: Ipse accingetur retrorsum (Gen. XLIX), claritas Domini nostri in secundo adventu ejus ostenditur, quia cum venerit Antichristus, ita occurret retrorsum, id est, post ejus vestigia Christus celeri adventu progrediens, ut interficiat eum gladio oris sui. Unde et bene idem Gad latrunculus interpretatur, eo quod posterior, id est, secus pedes, quasi latrunculus, rapido atque improviso adventu exsiliat contra aptam Antichristi oppugnationem. Hinc est quod evangelista proclamat dicens: Quia dies Domini, sicut fur, ita in nocte veniet (I Thess. V). Christus ergo et ante et retro praeliari contra Antichristum scribitur. Ante eum, namque in occulto humilitatis demonstrat aperte et Moyses prophetiam patriarchae hujus specialiter (0361C)pertinere ad Christum; sic enim: Benedictus, inquit, in latitudine Gad, quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem, et vidit principatum suum (Deut. XXXIII). Agnoscant itaque quis requieverit sicut leo, nisi Christus in sepulcro suo; quis confregerit verticem et brachia potentium, nisi Redemptor noster, qui humiliavit virtutem et superbiam excelsorum; quis vidit principatum suum, nisi ille cui datus est principatus honorque et regnum. Sequitur:

Aser pinguis panis est, praebebit delicias regibus (Gen. XLIX). Aser, cujus nomen significat delicias, idem Christus est, cujus altitudo divitiarum sapientiae et scientiae (Rom. XI), qui propter nos factus est pauper, cum esset dives (II Cor. VIII); cujus panis pinguis factus est, caro scilicet ejus, quae est sancta sanctorum, quam si quis manducaverit, non morietur in aeternum (Joan. VI). Iste etiam praebet delicias sapientiae regibus, id est, qui sensus proprios bene (0361D)regunt, qui domini sunt vitiorum suorum, qui castigant corpora sua, et in servitutem subjiciunt (I Cor. IX).

Hieronymus.--Nephthalim virgultum resolutum dans in generatione pulchritudinem (Gen. XLIX). In Hebraeo ita scriptum est: Nephthali ager irriguus, dans eloquia pulchritudinis, significans quod aquae calidae in ipsa nascantur tribu, sive quod super lacum Genesareth et fluento Jordanis irrigua sit. Hebraei autem volunt propter Tiberiadem, quae legis videbatur habere notitiam, agrum irriguum, et eloquia pulchritudinis prophetari. Porro ubi nos agrum irriguum, et LXX στέλεχος ἀνειμένον, id est, virgultum resolutum posuerunt, in Hebraeo legitur Aiala seluha, quod potest et cervus transferri emissus, propter temporaneas fruges, velocitatem terrae uberioris ostendens. Sed melius si ad doctrinam Salvatoris cuncta referamus, quod ubi vel maxime docuerit, ut in Evangelio quoque scriptum est.

(0362A)Recapitulatio. --Nephthalim quod interpretatur dilatatio, apostolos et praedicatores sanctos significat, quorum doctrina in latitudinem totius mundi diffusa est. Ex hac enim tribu fuerunt apostoli, qui sunt principes Ecclesiarum; et duces et principes Zabulon, et principes Nephthalim, qui sine dubio ad personam referuntur apostolorum, ipsi sunt filii excussorum (Psal. CXXVI), id est, prophetarum, qui in manus potentis Dei positi, et tanquam sagittae excussae pervenerunt usque ad fines terrae (Psal. XVIII). Unde et bene hic Nephthalim cervus emissus scribitur, quia nimirum apostoli, sive praedicatores veloci saltu exsilientes, in morem cervorum transcendunt, implicamenta, scilicet, mundi hujus, sicque excelsa ac sublimia meditantes, dant eloquia pulchritudinis, id est, praedicant cunctis gentibus doctrinam Domini Salvatoris.

Hieronymus.--Filius auctus Joseph, filius auctus, super fontem filiae, gradu composito incedentes super (0362B)murum. Et exacerbaverunt eum, et contenderunt, et irascebantur, adversum eum habentes sagittas. Sedit in forti arcus ejus, et disrupta sunt brachia manuum ejus a manibus fortis Jacob; inde pascetur lapis Israel a Deo patris tui, et reliqua (Gen. XLIX).

Quia Septuaginta interpretes in plerisque dissentiunt, pro interpretatione reliquorum, ut in Hebraeo habetur expressimus. Et est sensus capituli: O Joseph, qui ideo sic vocaris, quia auxit te mihi Dominus, sive quia inter fratres tuos major futurus es; fortissima siquidem tribus Ephraim, ut in Regnorum et in Paralipomenon libris legimus: « Oh! inquam, fili Joseph, qui tam pulcher es, ut te tota de muris et turribus ac fenestris puellarum Aegypti turba prospectet. Inviderunt enim tibi, et te ad iracundiam provocaverunt fratres tui, habentes livoris sagittas, et zeli jaculis vulnerati. Verum tu arcum tuum et arma pugnandi posuisti in Deo, qui fortis est propugnator; et vincula tua quibus te fratres ligaverant, ab ipso soluta sunt et disrupta, ut ex tuo semine (0362C)tribus nasceretur Ephraim, fortis et stabilis, et instar lapidis durioris invicta imperans quoque duodecim tribubus Israel. »

Recapitulatio.--Filius accrescens Joseph (Ibid.). Haec prophetia post passionem Domini paternae vocis imaginem tenuit, quo redeunti in coelum post victoriam Pater alloquitur dicens: Filius accrescens Joseph; filius accrescens utique in gentibus, quia cum ob incredulitatem Synagoga populum reliquisset, innumeram sibi plebem Ecclesiae ex omnibus gentibus ampliavit, quod et David cecinit, dicens: Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et reliqua (Psal. XXI). Filius accrescens et decorus, aspectu enim omnes superat illius pulchritudo, juxta quod et de illo in Psalmis canitur: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV). Filiae discurrerunt super murum (Gen. XLIX), id est, gentes, vel Ecclesiae, quod crediderant in Christum; haec sic per soliditatem fidei quasi super murum amore (0362D)pulchritudinis Christi ascensae discurrunt, ut verum sponsum per contemplationem aspiciant, et osculo charitatis illi copulentur, atque adhaereant. Sed objurgati sunt eum, quando falsis testimoniis calumniantes sanctum Domini opprimere Synagogae populi tentaverunt, inviderunt illi habentes jacuta. Neque enim quisquam in Joseph conjecit sagittas, vel aliquod vulneris telum, sed hoc specialiter venit in Christum. Sedit in forti arcus ejus (Ibid.); Christus enim arcum suum et arma pugnandi posuit in Deo, qui fortis est propugnator, cujus virtute conciditur omnis nequitia perfidorum, et dissoluta sunt vincula brachiorum ejus, quibus fratres eum vinctum ad Pilatum duxerunt, vel quibus eum suspensum ligno crucifixerunt. Rescissa sunt enim per manum Dei omnipotentis. Jacob ex cujus ore ipse Dominus bonus pastor egressus est, lapis et firmitas credentium in Israel.

Deus patris tui erit adjutor tuus (Ibid.). Quis adjuvet (0363A)Filium nisi Pater Deus solus, qui dixit: Jacob puer meus, suscipiet eum anima mea.

Et omnipotens benedicet tibi benedictionibus coeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum (Ibid.).

Universa enim subjecit ei coelestia per benedictionem coeli, et terrena per benedictionem abyssi jacentis deorsum, ut in omnibus angelis et hominibus dominaretur.

Benedictionibus uberum. Id est, sive duorum Testamentorum, quorum alteri nuntiatum est, alteri demonstratum, sive benedictionibus uberum Mariae, quae vere benedicta erant, quia iisdem sancta virgo Domino potum lactis immulsit. Unde et illa mulier in Evangelio ait: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti (Luc. XI).

Benedictionibus uberum et vulvae (Gen. XLIX). Etiam hic benedicitur vulva ejusdem matris, utique illa virginalis, quae nobis Christum Dominum edidit. De (0363B)qua per Jeremiam dicit: Priusquam te formarem in utero, novi te; et antequam exires de vulva, sanctificavi te (Jerem. I).

Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum tuorum (Gen. XLIX).

Benedictiones patris tui, inquit coelestis, quae datae sunt tibi a summo coeli, et abyssi confortati sunt, id est, praevaluerunt benedictionibus patrum tuorum. Ultra omne enim sanctorum meritum, patriarcharum sive prophetarum, convaluit benedictio Patris in filio, ita ut ei nullus sanctorum aequetur, donec veniret.

Desiderium collium aeternorum (Ibid.). Colles isti sancti sunt, qui, Christi adventum prophetantes, magno cum desiderio Incarnationem ejus exspectaverunt. De quibus Dominus dicit: Quia multi justi et prophetae cupierunt videre quae videtis et reliqua (Matth. XIII). Hi ergo sancti dicti sunt colles, propter excellentiam sanctitatis; qui etiam aeterni vocantur, quia vitam consequuntur aeternam, nec intereunt (0363C)cum mundo, sed esse creduntur aeterni.

Fiant in capite Joseph omnes scilicet benedictiones (Gen. XLIX). Istae super caput Christi ponuntur, quas incarnatus accepit.

Et super verticem Nazareth. De quo scriptum est: Quoniam Nazareus vocabitur (Matth. II), id est, sanctus Dei inter fratres suos, quia ipse est caput omnium eminens universorum sanctorum, quos etiam in Psalmis fratres vocat dicens: Narrabo nomen tuum fratribus meis, etc.

Hieronymus.--Benjamin lupus rapax, mane comedit spolia, ad vesperam dabit escam (Gen. XLIX).

Haec quia de Paulo apostolo manifestissima prophetia sit, omnibus patet quod in adolescentia sua persecutus Ecclesiam, in senectute praedicator Evangelii fuerit; tamen in Hebraeo sic legitur: Benjamin lupus rapax sive capiens, in matutino comedit praedam, et ad vesperam dividit spolia, quod ita Hebraei edisserunt: (0364A)Altare in quo immolabantur hostiae, et victimarum sanguis ad basem illius fundebatur, in parte tribus Benjamin fuit. Hoc, inquiunt, ergo significat quod sacerdotes mane immolent hostias, et ad vesperam dividant ea quae sibi a populo ex lege collata sunt: lupum sanguinarium, lupum voracem super altaris interpretationem ponentes, et spoliorum divisionem super sacerdotibus, qui serviunt altari, vivant de altari.

Isidorus. --Legimus quemdam ex doctoribus ad urbem Jerusalem, ea quae de Benjamin scripta sunt referentem. Benjamin, inquit, filius doloris interpretatur. Hic sorte haereditatis eum locum accepit, in quo terrena est Jerusalem, quae nunc propter incredulitatem abjecta est atque repulsa; haec enim in filiis suis sub persona Benjamin designatur. Nam sicut Benjamin ultimam consequitur benedictionem, ita et idem populus ultimus est salvandus, posteaquam plenitudo gentium introisset (Rom. XI). Dicitur (0364B)enim Benjamin lupus rapax. Lupus scilicet, quia ipse populus effudit sanguinem prophetarum atque justorum; rapax autem, propter aviditatem dicitur. Ex multa enim fame verbi Dei, et inedia venit rapax, quia et ipsi violenter diripiunt regnum Dei: Hic autem mane comedit praedam; mane illud tempus creditur, quo Legem accepit. Tunc enim mundo prima quidem illuminatio scientiae data est; comedit autem mane quia Legem, quam mane accepit, edit, adhuc meditatur, licet sequens legem justitiae in legem fidei non pervenerit; ad vesperam autem dividet spolia (Gen. XLIX). Vespera est illud tempus novissimum quo convertetur. Tunc ergo dividet escam; tunc intelliget dividendam esse litteram a spiritu, et tunc cognoscet quia littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III). Quia ergo jam per gratiam Domini illuminatus incipit in Lege spiritalia corporalibus dividere et separare, ideo dicitur ad vesperam dividere escam, quod tota die in Lege meditans ante non fecit. Quaeritur autem de Jacob cur omnes quos de (0364C)liberis et de ancillis genuit aequales honore filios et haeredes constituerit, nisi ut ostenderet quod Christus Dominus omnibus gentibus, qui per fidem corpori ejus conciliantur, cunctis pari honore et gloria habitis coelestia praemia largiatur. Nec est discretio, Judaeus an Graecus, Barbarus an Scytha. servus an liber sit, quia per omnia et in omnibus Christus est. Propterea enim figuram servi Salvator noster et Dominus induit, et pro libero et pro servo servivit, ut in omnibus in se credentibus in se aequale donum bonorum coelestium largiatur. Nec praefertur apud illum, qui secundum carnem nobilior sit. Quicunque enim fidem Domini promeretur, nullis maculis carnalis nativitatis offuscatur. Nam hoc ita futurum etiam per Prophetam significatur, dicente Domino: Erit in novissimis diebus, effundam de spiritu meo super omnem carnem (Act. II).

(no apparatus)