Quaestiones super Exodum

This is the stable version, checked on 27 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quaestiones super Exodum
Auctor incertus
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 92


PROLOGUS.

(0363D) Quaedam mysteria ex libro Geneseos, et obscuriora rerum gestarum, quae allegoricis sunt obtecta figuris, ex libris majorum breviter excerpta perstrinximus; nonnulla vero sequentis legis typica et figurata mysteria singillatim ex litteris sanctorum virorum sublata (0364D)subjungimus, pauca scilicet ex eorum stylo promentes. Nam omnia Legis quis poterit indagare, quae tam immensa sunt, ut nec juxta historiae textum explicari facile possint. Proinde tamen secuti sumus quantum contiguo operi sufficiendum putavimus, ut nec libellus excedat modum, nec lector incurrat fastidium.

CAPUT PRIMUM. Exodus quae in se contineat. (0365A) DISCIPULUS.

Exodus, juxta fidem historiae, quae describit?

MAGISTER.

Exodus continet Hebraeorum servitutem ac necem, plagas Aegypti, egressum populi, et nubem protegentem. Transitum etiam Rubri maris, mersumque cum curribus Pharaonem, et gloriae decantationem; congressum quoque eremi, cibum mannae, et fluenta in dulcedinem versa; pugnam Amalech, mandata etiam Decalogi, et arcam testamenti; dedicationem quoque tabernaculi, et oblationum.

CAPUT II. De septuaginta animabus. Primo omnium LXX animae cum Jacob introierunt in Aegyptum, LXX discipuli ad praedicandum verbum Dei toto mittuntur mundo. Aliter hae LXX animae quae (0365B)in Aegypto ingressae sunt mystice in numero remissionis accipiuntur. Scilicet, ut huic saeculo, qui per Aegyptum figurabatur, post tanta peccata et sacrilegia donaretur remissio peccatorum. Aegyptus enim hic mundus esse figuraliter multis prophetarum vocibus approbatur.

CAPUT III. De morte Joseph. Mortuo Joseph et fratribus ejus creverunt filii Israel, et invaluerunt nimis. Sic et noster verus Joseph postquam pro omnibus gustavit mortem, per quam destruxit diabolum, qui habebat mortis imperium, multiplicatus est fidelium populus. Nisi enim, sicut ipse ait, cecidisset granum frumenti in terram, et mortuum fuisset, non utique fructum nunc plurimum orbis terrae Ecclesia sustulisset (Joan. XII).

CAPUT IV. De afflictione populi. (0365C)Affligit Pharao filios Israel luto et latere. Israel similitudo est populi nostri, Pharao autem diaboli, qui imposuit jugum gravissimum servitutis luto et latere operari, id est, lutulentis et terrenis operibus incubari, admistis etiam paleis, hoc est, levibus et irrationabilibus factis, ut his vitiorum actibus populum Dei comprimeret, ac peccatorum omnium muro incredulitatis posset obcludi, ut nemo esset qui regnum ejus aut disperderet aut vinceret.

CAPUT V. De masculorum nece. Jubet quoque masculos Pharao occidi, et feminas vivere; sic postea ne robur fidei praevaleret, conabatur ut interfectis virtutibus vitia remanerent; fortissimosque et viriles animi sensus, unde coelestia sapimus, et divina id est, rationem, prudentiam, constantiam, innocentiam et fidem, in homine occidere, et illud in eo vivere, quod femineum, quod imbecillum et fragile et pronum ad vitia cernitur, (0365D)id est, ambitionem, vinolentiam, libidinem, iracundiam, credulitatem, furorem, et caetera his similia quae in feminarum figura sunt.

CAPUT VI. De inventione Moysi. Deinde Moyses ad ripam fluminis expositus reperitur, et Dominus, cujus Moyses typum induerat, ad flumen lavacri, et ad aquam baptismatis a credentibus invenitur. Plorabat infans, quia Christus veteris hominis, quem induerat, peccata deflebat. Unde ad resuscitandum Lazarum flevit, Judaeorum deplorans perfidiam. Filia Pharaonis descendens ad lavacrum fluminis, collegit infantem: Ecclesia est gentibus lavacri salutaris sanctificationem desiderans; Christum excepit a Synagoga matre carnali expulsum, quasi infantem, quia tunc parvulus videbatur, cum in homine cerneretur. Invenit illa Mosen inclusum in vasculo tibin, quod ex multis agrestibus virgultis (0366A)fit; invenit Christum Ecclesia reconditum in cordibus sanctorum, qui in unitatem sui contexti ex multorum fratrum membris omnes unum in Christo corpus effecti sunt, et eum religiosa observatione suscipientes tuentur.

CAPUT VII. De occiso Aegyptio. Interea Moyses peregrinum fratrem ab Aegyptio liberavit, ab Aegyptio injuriam patientem, inultum esse non ferens, fratrem defendit, et eumdem Aegyptium occidit, cujus figura facillime occurrit, injuriose nobis in hac peregrinatione diabolum a Domino Christo nobis defensis occidi. Quod vero in sabulo arenae obruit interemptum, manifestum est ejus jam morticinam praesentiam in eis latere, qui non habent stabile fundamentum. Unde et Ecclesiam Dominus aedificat in petra, et eos qui audiunt verbum ejus, et faciunt, comparat prudenti viro, qui aedificat domum suam super petram, et ne tentationibus (0366B)cedat et corruat. Illos autem qui audiunt, et non faciunt, comparat stulto aedificanti super arenam, cujus tentata domus ruinam efficit magnam (Luc. VI).

CAPUT VIII. De manifestatione Domini in rubo. Deinde dum pasceret oves Moyses Jethro soceri sui, vidit ardere rubum, et non comburi. Apparuit in rubo Dominus Moysi, mittens ad gentem, quam praesciebat iniquam futuram. Et erat flamma in rubo, id est, in spinis, et rubus non cremabatur. Rubus, spinae peccatorum Judaicorum; flamma in rubo, verbum Dei; quod ergo illis lex lata est, flamma erat in rubo, quod lege data non sunt consumpta peccata, nec rubus sub igne cremabatur. Alii in rubo flammante, et non urente Ecclesiam intelligunt inflammari persecutionibus, et eam loquente in illa Domino non perire. Quod vero Dominus (0366C)Moysi in eodem rubo apparuisse legitur, ostendit non alibi quam in Ecclesia eum credentibus apparere, quia nullus digne consistere, vel Deum videre potest, nisi qui cuncta terrena et mortalia deposuerit vitia. Quid significabant illa Moysi calceamenta depositi, habet quippe et aliam figuram, id quod Moyses excalceari jubetur. Veterum namque consuetudo erat, ut si sponsa sponsum repudiare veliet, discalcearetur ille, et hoc esse signum repudii. Proinde Moyses excalceari jubetur, ne ad Ecclesiam, quae in rubo significabatur, quasi sponsus calceatus accederet. Hoc enim Christo servabatur, qui verus sponsus erat; de quo dicit Joannes: Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti (Marc. I). Utique sicut dictum est Josue et Moysi. Hebraei autem dicunt propterea in rubo apparuisse Deum Moysi, et non in alio ligno, ne forte et sculperent in eodem Judaei idolum, semper enim abstulit occasionem idololatriae.

CAPUT IX. De virga in serpentem conversa. (0366D) Mittitur dehinc Moyses ad liberandum populum Israel, qui dicit Domino: « Quod signum habebo, ut credant mihi, quia tu me misisti? Et Dominus ad illum: Projice, inquit, virgam, quam in manu gestas in terram, et projecit, et factus est serpens: expavit Moyses, et fugit, et ait illi Dominus: Apprehende caudam ejus, et apprehendit, et facta est iterum virga (Exod. III, IV). » Quid enim hoc significat, serpens enim persuasit mortem homini; ergo mors a serpente; virga itaque in serpente, Christus in morte, et tamen expavit et fugit Moyses: quid est ab illo serpente fugisse Moysen, nisi quod legitur in Evangelio factum: Mortuus est Christus, et expaverunt discipuli, et ab illa spe in qua fuerunt recesserunt. Sed quod dictum est: Apprehende caudam ejus, quid est cauda, nisi posteriora ejus? Hoc significavit Posteriora mea videbis. Primo enim factus est (0367A)serpens, sed cauda apprehensa, facta est virga; quia primo occisus est, postea, peractis omnibus ad id quod fuerat resurgendo reversus est, ubi per vitae reparationem morte consumpta, nihil in eo serpentis apparuit. Est etiam in cauda serpentis saeculi finis, quia sic mortalitas Ecclesiae per lubrica temporum volvitur: alii eunt, alii veniunt per mortem, tanquam per serpentem mors seminata est; sed fine novissimo velut cauda saeculi redimus ad manum Dei, atque apprehensi reparabimur, et novissima inimica morte destructa resurientes in dextera Dei virga erimus (I Cor. XV).

CAPUT X. De manu Moysi in sinum missa. Item datur aliud signum Moysi: « Mitte, inquit, manum in sinu tuo, et misit. Produc, inquit, eam, et produxit, et inventa est alba (Exod. IV), » id est, immunda. Albor enim in cute lepra est, non candor. (0367B)Ipsa enim haereditas Dei, id est, populus ejus, foras ab eo missus immundus factus est, sicut scriptum est de ea: Ut quid avertis faciem tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo (Psal. LXXIII)? Sed quod illi ait: Revoca eam in sinum tuum (Exod. IV). Revocavit, et reversa est ad colorem suum. Sic et plebs Judaea, nunc aliena est a sinu Dei, et foris immunda remansit. Sed revocat eam, et redit ad pristinum colorem, dum agnoverit Dominum Salvatorem; nunc enim caecitas ex parte contigit in Israel donec plenitudo gentium intraverit, et sic omnis Israel salvus fiat (Rom. XI).

CAPUT XI. De aquis conversis in sanguinem. Deinde aquae missae in terram a Moyse vertuntur in sanguinem, id est, populi in sanguinis Christi fide: Aquas enim, ait Apocalypsis, quas vidisti, populi sunt, et gentes (Apoc. XVII).

CAPUT XII. De ingressu Moysi ad Pharaonem. (0367C) Post haec intrant ad Pharaonem Moyses et Aaron, petentes trium dierum viam proficisci in deserto populum Israel, et ibi sacrificare Domino Deo. Quae est via trium dierum, quae nobis incedenda est, ut exeuntes de Aegypto pervenire possimus ad locum in quo immolare debeamus? Via ista Christus est, qui dixit: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV); quae via triduo nobis incedenda est. Qui enim confessus fuerit in ore suo Dominum Jesum, et crediderit in corde suo quod Deus illum suscitavit a mortuis tertia die, salvus erit (Rom. X). Haec est ergo tridui via, per quam pervenitur in locum in quo Domino immoletur et reddatur sacrificium laudis. Abominationes, inquiunt, Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro (Exod. VIII); oves quippe Aegyptii edere dedignantur. Sed quod abominantur Aegyptii, hoc Israelitae Deo offerunt, quia simplicitatem (0367D)conscientiae, quam sapientes hujus saeculi, hoc est, cives Aegypti, quasi fatuitatem deputant: hanc justi Deo in sacrificium immolant, et per id Deo placere procurant, quod saeculo et mundo abjectum et contemptibile esse considerant, secundum Apostolum qui ait: Nam quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes (I Cor. I). Ex quo autem loqui coepit Moyses ad Pharaonem, affligitur populus Dei, id est, ex quo in animam hominis sermo Dei perlatus fuerit, acrius callidus hostis consurgit, et majora vitia quibus vincatur immittit. Prius vero quam veniret sermo qui argueret vitia, in pace durabant; sed ubi sermo Dei facere ceperit uniuscujusque discrimen, tunc conturbatio magna consurgit.

CAPUT XIII. De virga in draconem conversa. Projecit deinde Moyses virgam coram Pharaone, (0368A)et serpens factus devoravit serpentem Aegyptiorum, significans quod Verbum caro fieret, qui serpentis diri venena evacuaret, per remissionem et indulgentiam peccatorum. Virga est enim verbum directum, regale, plenum potestatis, quod est insigne imperii. Virga serpens facta est, quoniam qui erat Filius Dei, ex Deo Patre natus, Filius hominis factus est, natus ex Virgine, qui quasi serpens exaltatus in cruce medicinam vulneribus infudit humanis. Unde et ipse Dominus ait: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis (Joan. III). Virga enim Moysi in draconem conversa, magorum absorbuit virgas; et Christus post gloriae suae dignitatem factus est obediens usque ad mortem (Philipp. II), et per ipsam mortem carnis consumpsit aculeum mortis, attestante propheta: Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne (Ose. XIII).

CAPUT XIV. De obduratione Pharaonis. (0368B) Induravit Dominus cor Pharaonis, scilicet quia diabolum ita sic induravit post peccatum, ut poenitentiae compunctione nunquam emolliatur sicut in Job de eo scriptum est: Indurabitur quasi lapis (Job XLI).

CAPUT XV. De decem plagis. Dehinc inferuntur plagae in Aegyptum, licet illa in Aegyptum corporaliter gesta sint, spiritaliter tamen nunc geruntur in nobis. Aegyptus namque saeculi forma est. Prima plaga, in qua primo aquae vertuntur in sanguinem. Aquae Aegyptiae erratica et lubrica philosophorum sunt dogmata, quae merito in sanguinem vertuntur, quia in rerum causis carnaliter sentiunt, sed ubi crux Christi mundo huic lumen veritatis ostendit, hujusmodi eum correptionibus arguet, ut ex qualitate poenarum proprios agnoscat errores. In secunda vero plaga ranae producuntur, quibus (0368C)indicari figuraliter arbitrantur carmina poetarum, qui inani quadam et inflata modulatione velut ranarum sonitus et cantibus mundo huic deceptionis fabulas intulerunt. Rana est enim loquacissima vanitas; nihil enim aliud animal ipsum utile est, nisi quod sonum vocis improbis et importunis clamoribus reddit. Post haec ciniphes producuntur: hoc animal pennis quidem suspenditur per aera volitans, sed ita subtile est et minutum, ut oculi visum nisi acute cernentis effugiat; corpus autem cum insederit, acerbissimo terebrat stimulo, ita ut quem volantem videre quis non valeat, sentiat statim a volantem. Hoc ergo animalis genus subtilitati haereticae comparatur, quae subtilibus verborum stimulis animas terebrat, tantaque calliditate circumvenit, ut deceptus quisque nec videat nec intelligat unde decipiatur. Quod vero in tertio signo magi cessarunt dicentes: Hic digitus Dei est (Exod. VIII), magi illi typum haereticorum, atque animositatem habuerunt. (0368D)Declarat hoc Apostolus dicens: Sicut Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et hi resistunt veritati, homines mente corrupti, et reprobi circa fidem, sed ultra non proficient, dementia eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit (II Tim. III). Hi autem qui per ipsam corruptionem mentis inquietissimi fuerunt, in signo tertio defecerunt, facientes sibi adversum esse Spiritum sanctum, qui erat in Moysen. Tertio enim ponitur Spiritus sanctus, qui est digitus Dei. Unde et illi deficientes in tertio signo, dixerunt: Digitus Dei hic est (Exod. VIII). Sicut autem conciliatus et placatus Spiritus sanctus requiem praestat mitibus et humilibus corde, ita contrario adversus immites ac superbos inquietudinem exagitat: quam inquietudinem muscae illae brevissimae significaverunt, quibus magi Pharaonis defecerunt, dicentes: Digitus Dei est hic. Quarto loco Aegyptus muscis percutitur; musca enim nimis insolens et inquietum animal est, in qua quid aliud quam insolentes (0369A)cur desideriorum carnalium designantur. Aegyptus vero muscis percutitur, quia eorum corda, qui hoc saeculum diligunt, desideriorum suorum inquietudinibus feruntur. Porro Septuaginta interpretes cynomyiam, id est, caninam muscam posuerunt. Per quam canini mores significantur, in quibus humanae mentes, voluntas et libido carnis arguitur. Potest quidem hic locus significare etiam per muscam caninam forensem hominum eloquentiam, qua velut canes alterutrum se lacerant. Jam vero quinto in loco animalium nece, vel pecudum Aegyptus verberatur. Vecordia in hoc arguitur, stultitiaque mortalium, quae tanquam irrationabilia pecora cultum et vocabulum Dei imposuerunt figuris, non solum hominum, sed et pecudum ligno et lapidibus impressis, Ammonem Jovem in ariete venerantur, et Anubim in cane, Apim quoque colentes in tauro, et caetera quoque quae Aegyptus Deum suum portenta miratur, et in quibus cultum credebant inesse divinum, (0369B)in his viderunt miseranda supplicia. Ulcera post haec et vesicae turgentes sexto in verbere producuntur. In ulceribus arguitur dolosa hujus saeculi, et purulenta malitia; in vesicis, tumens et inflata superbia. In fervore irae ac furoris insania. Hucusque enim talia per errorum suorum figuras mundo supplicia temperantur. Post haec vero verbera veniunt de supernis voces, scilicet tonitrua et grando, et ignis discurrens. In tonitruis enim increpationes ac divinae correptiones intelliguntur, quia non cum silentio verberat, sed dat voces, sed et doctrinam coelitus mittit, per quam potest culpam suam castigatus agnoscere mundus. Dat et grandinem, per quam tenera adhuc vastentur nascentia vitiorum. Dat et ignem, sciens esse spinas et tribulos, quos debeat ignis ille depasci. De quo dicit Dominus: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII). Per hunc enim incentiva voluptatis et libidinis consumuntur. Quod autem locustarum octavo in loco fit mentio, (0369C)putatur a quibusdam per hoc genus plagae dissidentes a se et discordantes humani generis inconstantia confutari. Alio quoque sensu locustae pro mobilitate levitatis accipiendae sunt, tanquam vagae et salientis animae in saeculi voluptates. Nona plaga tenebrae factae sunt, sive ut mentis eorum caecitas arguatur, sive ut intelligant divinae dispensationis et providentiae obscurissimas esse rationes. Posuit enim Deus tenebras latibulum suum (Psal. XVII), quas illi audacter et temere pervertere cupientes, et alia ex aliis asserentes in crassas et palpabiles ignorantiae tenebras devoluti sunt. Ad ultimum delentur primogenita Aegyptiorum, sive principatus, et potestates, et mundi rectores harum tenebrarum, sive auctores et inventores falsarum quae in hoc mundo fuerunt religionum, quam Christi veritas cum suis exstinxit et delevit auctoribus. Porro quod sequitur: In diis eorum fecit judicium (Exod. XII), illud Hebraei autumant, quod nocte qua egressus est populus, omnia in Aegypto templa destructa sunt, sive motu terrae, (0369D)sive tactu fulminum. Spiritaliter autem dicimus quod egredientibus nobis ex Aegypto, errorum idola corruant, et omnis perversorum dogmatum cultura quatiatur.

CAPUT XVI. De Pascha. Interea fit Pascha in occisione agni; occiditur Christus, de quo in Evangelio dicitur: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. II). Vespere immolatur agnus; in vespere mundi passus est Dominus; prohibentur qui Pascha faciunt ossa frangere; non franguntur in cruce ossa Domini, attestante evangelista qui dicit: Os ejus non comminuetis (Joan. XIX). Sanguine agni illinuntur Israelitarum postes, ne vastator Angelus audeat inferre perniciem: signantur signo passionis Dominicae in frontibus fideles populi, ad tutelam salutis, ut hi soli ab interitu liberentur, qui cruore Dominicae passionis corde et (0370A)fronte signati sunt, qui etiam opere loquuntur: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV). Unde et appellatur ipsa solemnitas Paschae, quod nos transitum possumus vocare, eo quod, de pejoribus ad meliora pergentes, tenebrosam Aegyptum derelinquimus. Quod autem ait: De agni illius esu omnis alienigena non comedit ex eo, et in una domo comedatur, nec efferetis de carnibus ejus foras; hoc de Christi corporis sacramento, cujus agnus ille figuram obtinuit, proprie tenetur scriptum: cujus corpus et sanguis in una domo, id est, in una Ecclesia vesci praecipitur; nec efferri foris, in plebibus scilicet haereticorum, quae ab eadem Ecclesiae unitate foris vagantur.

CAPUT XVII. De argento et auro Aegyptiorum sublato. Praecepit dehinc populo Deus per Moysen ut ab Aegyptiis sibi commoda peterent, quae auferrent; (0370B)sicque Moyses et populus proficiscens auro et argento spoliavit Aegyptios, jussu Domini Dei, nihil injuste jubentis. Quid vero haec praefiguraverint, nisi quod in auro et argento ac veste Aegyptiorum significatae sint quaedam doctrinae, quae ex ipsa consuetudine gentium non inutili studio discuntur. Sed sive hoc significet, sive illud quod ex ipsis gentilibus animae pretiosae tanquam vasa aurea et argentea cum suis utique corporibus, quod vestes significant, adjunguntur populo Dei, ut simul de hoc saeculo nequam liberentur.

CAPUT XVIII. De Azymo. Quod ergo ait fermento sublato sic profectos esse filios Israel de Aegypto, hoc et a nobis modis omnibus, si fieri potest, elaborandum est, ut euntes a saeculi hujus illecebris, non ambulemus in fermento veteris malitiae ac nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. (0370C)Quod est in novi hominis conversatione relicto pristino homine cum vitiis suis; et illi quidem septem diebus azyma comedebant, nos vero simpliciter et pure versemur in his septem diebus, quibus mundus iste peragitur, qui semper in suo ordine revolvuntur, et quotidie nobis agnus occiditur, et Pascha quotidie celebratur, si fermentum malitiae et nequitiae non habeamus, si innovati nihil ex veteris corruptionis malitia delectemur (I Cor. V). Nam quid est aliud fermentum, nisi corruptio naturae, quod ipsum prius a naturali dulcedine recedens angore corruptum est. In hac nobis praecipitur mansione, ut semper egressionis ex Aegypto memores simus, ut celebremus Pascha, id est, transitum nostrum de pejoribus ad meliora, et primogenita nostri uteri, id est, nostrorum operum cunctarumque virtutum principium Domino consecremus.

CAPUT XIX. De columna ignis et nubis. (0370D)Jam tunc videtur Dominus nocte in columna ignis, et per diem in columna nubis praecedens populum, et dux factus itineris. Nubes ista praecedens Christus est; idem etiam columna, quia rectus et firmus et fulciens infirmitatem nostram; per noctem lucens, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant (Joan. IX). Potest et sic non incongrue accipi, quod Christi sacramentum tanquam in die manifestum est in carne, velut in nube; in judicio vero tanquam in terrore nocturno, quia tunc erit magna tribulatio saeculi tanquam ignis, et lucebit justis, et ardebit injustis.

CAPUT X. De divisione maris. Sequentibus inde Aegyptiis, percutit virga Moyses aquas, et transierunt filii Israel per medium mare Rubrum. Quid mare Rubrum, nisi baptismus est, Christi sanguine consecratus? hostes sequentes cum (0371A)rege, qui a tergo moriuntur, peccata sunt praeterita, quae delentur; et diabolus qui in spiritali baptismo suffocatur. Premunt quidem Aegyptii; urgent et instant peccata, sed usque ad aquam.

CAPUT XXI. De cantico glorificationis. Post transitum maris Rubri canit canticum populus Deo, Aegyptiis et Pharaone submerso: non aliter et fideles postquam de lavacro descendunt, exstinctis peccatis, hymnum in voce gratulationis emittunt, dicentes: Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem projecit in mare (Exod. XXV), quod tamen melius et dignius ille dicit, qui habuerit tympanum in manu sua sicut Maria, id est, carnem suam crucifixerit cum vitiis et concupiscentiis (Galat. V), et mortificaverit membra sua, quae sunt super terram (Coloss. III). Jam dehinc ducitur post maris transitum populus per desertum: (0371B)baptizati scilicet omnes per mundum, non perfruentes promissa patria, sed quod non vident sperando et per patientiam exspectando (Rom. VIII), tanquam in deserto sunt, et illic laboriose et periculose tentati, non revertantur corde in Aegyptum, nec ibi tandem Christus deserit, nam et illa columna non recedit.

CAPUT XXII. De aquis maris. Egressus populus de mari Rubro occurrit eremus, in qua tribus diebus ingredientes non habuerunt aquam; et pervenerunt ad fontem amarum, qui ex amaritudine nomen accepit. Murmurat populus videns aquas, et potare non sustinens, mittit lignum Moyses in aquis, et factae sunt dulces. Intellige amaras aquas occidentis litterae et Legis habere figuram, quibus si immittatur confessio crucis et passionis Dominicae sacramentum tingatur, tunc efficitur aqua amara suavis, et amaritudo litterae vertitur in dulcedinem (0371C)intelligentiae spiritalis. Unde et scriptum est: Constituit Dominus populo suo legem et judicia, et tentavit eum (Exod. XV). Alio quoque sensu, quod aquae amarae ligno in se suscepto dulcescunt, indicio erat amaritudinem gentium per lignum crucis Christi in usus dulcedinis quandoque esse vertendum. Sciendum vero juxta superiorem sensum, quod primum ductus est Israel ad aquas falsas atque amaras, et ligno monstrato a Domino dulcibus effectis, postea venitur ad fontes. Primo enim ducitur populus ad litteram legis, in qua donec permanet, de amaritudine recedere non potest.

CAPUT XXIII. De duodecim fontibus, et septuaginta palmis. Cum ergo per lignum vitae dulcis fuerit effecta, et intelligi lex spiritualiter coeperit, tunc de Veteri Testamento transitur ad Novum, et venitur ad duodecim apostolicos fontes, ibi enim arbores reperiuntur (0371D)septuaginta palmarum. Non enim duodecim soli apostoli fidem Christi praedicaverunt, sed et alii septuaginta missi ad praedicandum verbum Dei referuntur, per quos palmas victoriae Christi mundus agnosceret: siquidem et isti duodecim fontes, septuaginta palmarum arbores irrigantes, apostolicam gratiam praefigurant, populos in septenario numero decuplato rigantem, ut per septiformem spiritus donum legis Decalogus impleatur. Murmurat interea populus in deserto propter famem; et conversus respexit procul in nube gloriam Dei, aspexitque vespere coturnicem, et mane alterius diei manna. Quid enim per volucres et escas, nisi praedicationes divinitus missae intelliguntur, quae transcurrunt per verba sonantia quasi per aerem volatilia pennata, quibus per fidem pascantur hi qui ad patriam regni coelestis pervenire contendunt. Potest quidem et volucrum esca veteris significare legis eloquia, quae plebem carnalem tanquam carne alebat, per verba divinitus missa, quasi per volatilia. (0372A)Unde et vespere dantur, quia cuncta quae carnaliter illis concessa sunt finem habitura erant; manifestato autem lumine fidei, datur manna populo. Manna utique, quod est Christus, qui tanquam panis vivus de coelo descendit (Joan. VI), qui per nubes evangelicas universo orbi pluitur, non jam murmuranti et tentanti Synagogae, sed credenti, et in illo spem ponenti Ecclesiae: haec est autem manna indeficiens, hic est panis verus et coelestis cibus angelorum, quod Dei verbum corruptibiles incorruptibiliter pascit; quod ut manducaret homo, caro factum est Verbum, et habitavit in nobis (Joan. I); quo etiam qui vescuntur, spiritaliter vivunt. Nam illi veterem figuram carnaliter accipientes mortui sunt, non incongrue et per manna etiam coelestia significantur eloquia; unde et interpretatio nominis sic sonat, Manna enim interpretatur, quid est hoc? Cum enim audimus legem Dei recitari in Ecclesia, interrogamus doctores dicentes: Quid est hoc? Hoc autem manna minutum erat sicut semen coriandri et suave. Quid verbo Dei (0372B)minutius quidve subtilius, aut quid dulcius et suavius eloquiis Dei quae sunt super mel et favum.

CAPUT XXIV. De carnibus alitum et manna. Sed quid est quod sexta die duplum colligi jubetur, quod etiam sufficiat in Sabbato? Sexta dies ista est sexta aetas mundi, in qua nunc sumus. In hac ergo duplum colligit, qui propter spem vitae aeternae verbum Dei et audit et facit. In hac duplum recondit, qui et bene vivit, et aliis misericordiam praebet: quod et reponebatur pro Sabbato, et non corrumpebatur. Bona enim opera facta propter futuram requiem, in futuro saeculo permanent; qui vero infideles erant, et praeter causas Sabbati servabant de manna, ebulliebant ex ea vermes, et computrescebant; et qui propter praesentem vitam et amorem saeculi thesaurizant, illis vermes ebulliunt, qui non (0372C)morientur. Isti sunt vermes, quos generant avaritia, et divitiarum caeca cupiditas; hi sunt qui habent pecunias, et videntes in necessitate fratres suos, claudunt viscera sua ab eis; sed et is qui post susceptum verbum Dei peccat, efficitur ei ipsum verbum Dei vermis, qui ejus semper conscientiam fodiat, et arcana pectoris rodat, sicut vermis lignum, quod est crux Christi, quanquam et vermis sit Christus ipso loquente: Ego autem sum vermis, et non homo (Psal. XXI). Sicut enim ipse est aliis in ruinam, aliis in resurrectionem; ita et ipse in manna fidelibus quidem dulcedo mellis, infidelibus vermis efficitur.

CAPUT XXV. De petra virga percussa. Post manna quaeritur liberari populus ab ardore sitis, et fons de petra erupit. Petra autem quae percussa aquam evomuit Christi figuram passionis habuit, qua aperta cuncta fluxerunt: ad quem velut virga (0372D)lignum passionis accessit, ut emanaret credentibus gratia. Percussa enim petra, fons manavit; percussus in cruce Christus, sitientibus lavacri gratiam et donum sancti Spiritus effudit. Petram enim istam figuram Christi habuisse probat Apostolus, cum dicit: Bibebant, inquit, de spiritali consequenti eos petra, petra autem erat Christus (I Cor. X). Quod autem sitiens populus propter aquam murmurat adversus Moysen, et propterea jubet Deus ut ostendat eis petram de qua bibant, quid hoc significat? nisi quia si quis est qui adversatur legi Moysi, et qui murmurat adversus eum, et displicet ei lex quae secundum litteram est scripta: ostendit ei Moyses petram, qui est Christus, et adducit eum ad ipsam, ut inde bibat et reficiat sitim suam.

CAPUT XXVI. De pugna contra Amalech. Post haec Moyses ascendit in montem, et Josue (0373A)contra Amalech militat. Tenet virgam Moyses, brachiaque sua in modum crucis extendit; sicque hostis, id est diabolus, viam coelestis patriae intercludere demoliens, signo crucis Dominicae superatur. Dum levaret manus suas Moyses, vincebat Israel; rursum si inclinasset, superabat Amalech. Elevantibus enim nobis actus nostros ad coelum, rectores tenebrarum subjiciuntur; at contra, remissis orantes manibus, hoc est, conversationem terrenam sectantes, hostis victor insequitur. Sedit Moyses super lapidem, qui in Zacharia septem habebat oculos, et in Samuelis volumine appellatur lapis adjutorii, et utramque manum ejus Aaron et Hur, quasi populi, aut duo testamenta, sustentant.

CAPUT XXVII. De cognato Moysi. Devicto autem Amalech venit Jethro socer Moysi, adducit Sephoram, id est Ecclesiam, et utrumque (0373B)filium ex utroque populo procreatum, dat Moysi consilium septuaginta seniorum. Audit eum Moyses, et facit quaecunque dixit, ubi magnae admirationis est, ut Moyses propheta Deo plenus, qui cum Domino facie ad faciem loquebatur, ab homine gentili consilium acceperit, et faceret omnia quaecunque diceret illi, nisi ut formam humilitatis populorum principibus daret, et futuri sacramenti designaret imaginem. Sciebat enim futurum quandoque quod per populum ex gentibus congregatum ea quae in lege deerant eo suggerente complerentur, bonumque et spiritalem intellectum afferret ad legem Dei; et sciebat quia audiret eumdem populum lex, et faceret omnia quaecunque diceret, legisque diminutio suggerente Evangelio compleretur.

CAPUT XXVIII. De ascensione Moysi in montem. Successit itaque post haec populus quadragesima (0373C)septima die egressionis ex Aegypto ad montem Sina, ibique Moyses ascendit ad Dominum, et Dominus ad eum descendit. Sed quid est moraliter quod Moyses in montem ascendit, et Dominus in monte descendit? Mons quippe altitudo contemplationis nostrae est, in qua ascendimus ut ea quae ultra infirmitatem nostram sunt intuenda sublevemur. Sed in hunc Dominus descendit, quia sanctis multum proficientibus, parum de se aliquid eorum sensibus aperuit.

CAPUT XXIX. De monte Sina, et tonitruis. Jam deinde quinquagesima die post actum pascha data est lex Moysi, ita quinquagesima die post passionem Domini, quam Pascha illud praefigurabat, datus est Spiritus sanctus, promissus Paracletus, descendens super apostolos, et qui cum eis erant in centum viginti Mosaicae aetatis numero constitutis, (0373D)et divisis linguis credentium totus evangelica praedicatione mundus impletus est. Dicitur illic scripta lex digito Dei, et Dominus dicit de Spiritu sancto: In digito Dei ejicio daemonia (Luc. XI). Aspicit illic cunctus populus voces et lampades, montemque fumantem tonitrua et fulgura, clangoremque buccinae perstrepentem. In vocibus namque et tonitruis, clamor praedicantium intelligitur, in lampadibus claritas miraculorum, in sonitu buccinae fortis praedicatio sanctorum; quae omnia in adventu Christi et sancti Spiritus completa sunt, quando omnes discipuli Christi in varietate linguarum praeceptis et signis intonuerunt. Interpretatur autem Sinai rubus quod significat Ecclesiam, in qua et Dominus Moysi loquitur. Quod autem legem daturus Dominus in igne fumoque descendit, hoc significat quia et fideles claritatis suae ostensione illuminat, et infidelium oculos per fumum erroris obscurat. Quod vero videtur in caligine, hoc significat quia impiis (0374A)qui terrena sapiunt, caligine malitiae eum descendentem, id est, in humilitate nascentem, non agnoverunt: aliis in caligine visus legem dedit, quia veritatem suae legis non secuturis infidelibus quasi per caliginem dixit: Ut videntes non videant, et audientes non audiant (Luc. VIII).

CAPUT XXX. De decem verbis. Dat igitur inde Dominus Moysi legem innocentiae nostrae, et cognitionis suae, eamdemque in decem verba constituit, et saxeis tabulis digito suo scripsit; et haec quidem praecepta ita sunt distributa, ut tria pertineant ad dilectionem Trinitatis divinae, septem vero ad amorem fraternitatis, quibus societas humana non laeditur.

Primum Decalogi mandatum ad Deum patrem pertinet, dum dicit: Dominus Deus tuus, Deus unus, unus est (Deut. VI); utique ut haec audiens unum (0374B)Deum patrem colas, et in multos fictos deos fornicationem tuam non effundas.

Secundum praeceptum ad Filium pertinet, dum dicit: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum (Exod. XX). Id est, ne aestimes creaturam esse Filium Dei, quia omnis creatura vanitati subjecta est; sed credas eum aequalem esse Patri, Deum deorum, verbum apud Deum, per quem omnia facta sunt. (Joan. I).

Tertium mandatum de Sabbato ad Spiritum pertinet sanctum, cujus dono requies nobis sempiterna promittitur. Nam quia Spiritus sanctus dicitur, propterea et septimum diem sanctificavit. In aliis enim diebus operum non est nominata sanctificatio, nisi in Sabbato, ubi dicitur Requievit Deus (Gen. II). Proinde igitur hoc mandatum pertinet ad Spiritum sanctum, tam propter nomen sanctificationis, quam etiam propter aeternam requiem, ad donum Spiritus sancti pertinentem. Dicitur enim ibi: Memento ut diem Sabbati sanctifices. Sex dies operaberis et facies (0374C)omnia opera tua; septimus autem dies Sabbatum est Domini Dei tui. Non facies in eo omne opus (Exod. XX). In sex dierum opere sex millium annorum operatio continetur; in septimo vero requies beati illius temporis regni ostenditur, quod carnaliter Judaei celebrantes peccant; et hoc non nos ad fidem mendacii fallentis aptamus. Clamat per prophetam Deus: Neomenia et Sabbata vestra odivit anima mea (Isai. I). Quomodo ergo sanctificata sunt Sabbata illa quae odivit Dominus? Illud ergo Sabbatum est sanctificatum, ubi post bona vitae hujus opera requies nobis aeterna promittitur; ideoque quidquid agimus, si propter futuri saeculi requiem faciamus, veraciter Sabbatum observamus.

Post haec tria praecepta septenarius succedit numerus mandatorum, ad dilectionem proximi pertinens, et incipit ab honore parentum, quod tamen in ordine quartum est: Honora patrem tuum, et matrem tuam (Exod. XX); a parentibus enim suis homo (0374D)aperit oculos, et haec vita ab eorum dilectione sumit exordium; inde hoc mandatum primum est in septem, sicut et Dominus in Evangelio ait: Honora patrem tuum, et matrem tuam (Matth. XV), quod est mandatum primum. Sed quomodo primum, quia quartum, nisi quia praedictum est in septenario numero, quia pertinet ad dilectionem proximi, primus est in altera tabula. Nam ideo duae tabulae legis datae sunt. Jubetur ergo in hoc praecepto filiis honorare parentes, neque contumeliosos illis existere, sed officio pietatis debitam reverentiam praestare. Nam qui parentibus honorem deferre non novit, quibus parcere poterit, qui suos odit?

Quintum: Non moechaberis (Exod. XX), id est, ne quisquam praeter matrimonii foedera aliis feminis misceatur ad explendam libidinem. Nam specialiter adulterium facit, qui praeter suam ad alteram accedit.

Sextum: Non occides (Ibid.); etenim non solum (0375A)opere perpetrans homicidium facit, sed etiam et qui incurrit in eum esurientem vel nudum, qui mori possit nisi indumentum cibumque porrigendo subveniat, et idem homicida tenebitur.

Septimum: Non furtum facies (Ibid.), quod est vitium rapacitatis.

Octavum: Non falsum testimonium dices (Ibid.), quod est crimen mendacii et falsitatis.

Nonum: Non concupisces uxorem proximi tui (Ibid.). In hoc praecepto vetat intentionem adulterinae cogitationis. Nam aliud est facere aliquid tale praeter uxorem, aliud non appetere alienam uxorem. Ideo duo praecepta sunt: Non moechaberis. Et: Non concupisces uxorem proximi tui.

Decimum: Non concupisces rem proximi tui (Ibid.). In hoc praecepto damnat ambitionem saeculi, et refrenat concupiscentiam rerum. Itaque horum primum prohibet subreptionem, secundum errorem, tertium interficit saeculi amorem, quartum impietatem, (0375B)quintum allidit fornicationem, sextum crudelitatem, septimum rapacitatem, octavum perimit falsitatem, nonum adulterii cogitationem, decimum mundi cupiditatem. Et notandum quia de decem plagis percutiuntur Aegyptii, sic decem praeceptis conscribuntur tabulae, quibus regantur populi Dei, ut daemones occidantur.

CAPUT XXXI. De duabus tabulis. Cur autem in duabus tabulis scripta est lex, nisi aut propter duo testamenta significanda, aut propter duo illa praecepta dilectionis proximi, in quibus tota lex pendet et prophetae (Matth. XXII). Haec enim in singulis tabulis explicata sunt. In una enim tria praecepta ad Dei pertinentia charitatem, in alia vero septem pertinentia ad proximi societatem. Sed cur lapideae eaedem tabulae fuerint, nisi ad significandum cor Judaeorum lapideum. Per lapides enim insensibilitatem demonstravit, per duritiam eorum (0375C)mentis stoliditatem. De qua propheta dicit: Auferam ab eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum (Ezech. XI). Unde et Apostolus: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III). Neque enim hoc tabulae carnales volunt, ut carnaliter sapiamus, sed quia in comparatione lapidis, qui sine sensu est, caro sentit, idcirco per lapidis duritiam significatum est cor non intelligens, et per carnalem sensibilitatem significatum est cor intelligens.

CAPUT XXXII. De eo quod jussum est: Altare de terra facietis (Exod. XX). Quod autem additur ibi a Domino: Non facietis vobis deos aureos et argenteos, altare de terra facietis mihi (Ibid.). Altare enim de terra facere, est Incarnationem Mediatoris sperare. Tunc quippe a Deo nostro munus accipitur, quando in hoc altare humilitas, id est, super Dominicae Incarnationis fidem posuerit, (0375D)quidquid bene operatur. In altare ergo de terra oblationum munus offerimus, si actus nostros Dominicae Incarnationis fide solidamus.

CAPUT XXXIII. De eo quod ait: Non aedificabitis illud de sectis lapidibus (Ibid.) Deinde adjecit: Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus. Si enim levaveris super id cultrum, polluetur (Ibid.). Secti lapides hi sunt, qui unitatem scindunt ac dividunt semetipsos a societate fraterna per odium, vel schismata. Tales in corpore suo non recipit Christus, cujus corporis figuram altaris illius constructio obumbrat. Isti vero non secti lapides, ex quibus altare construi jubetur, hi sunt qui fide morumque unitate solidantur. De qualibus dicit Apostolus: Vos estis lapides vivi, coaedificati domui spiritali (I Petr. II). His non est injectum ferrum, quia incorrupti sunt, (0376A)et jacula ignita maligni non receperunt, quia unum altare faciunt, unitate fidei vel concordiae charitatis.

CAPUT XXXIV. De eo quod ait: Non accedetis ad eum per gradus (Exod. XX). Non accedes per gradus ad altare meum, id est, non gradatim unum alio praeferens ad me pervenies, neque priorem atque posteriorem tempore discernes, quia divisum et sequestratum unitatis Dominum propitium non habebis. Hoc enim Ariani faciunt, qui inseparabilem Patris, et Filii, et Spiritus sancti substantiam dividunt. Jam deinde quam plura legis praecepta dantur, quibus omissis, quae oportuniora sunt dicenda sunt.

CAPUT XXXV. De Hebraeo sex annis serviente. Praecipitur enim post haec in lege ut Hebraeus (0376B)puer, si forte in servitutem devenerit, sex annis serviat, septimo vero liber dimittatur. Quod si egredi a servitute noluerit propter uxorem et filios, perforabitur auricula ejus, et erit servus in saeculum. Hoc de praesenti non dicitur saeculo, sed de futuro, quia in sex aetatibus hujus saeculi servientes, septimo die, id est, aeterno Sabbato liberabimur, si tamen voluerimus esse liberi, dum adhuc in saeculo servimus peccato. Si autem noluerimus, perforabitur nobis auricula in testimonium inobedientiae, et cum uxore et filiis nostris, quos praetulimus libertati, id est, carne et operibus jugiter peccati servi erimus in aeternum.

CAPUT XXXVI. De talione. Illud vero quid significat, quod in hac lege oculum pro oculo dare jubetur. Oculus est enim quisque doctor tanquam vitae demonstrans iter. Iste autem si (0376C)intentionem auditoris per aliquam perniciosam doctrinam conetur exstinguere, si oculum laedat animae, et intellectum ejus turbet, auferatur necesse est ab Ecclesiae praesulatu, et intellectus ejus turbulentus ac ferox, qui scandalum fidei generat, projiciatur. Sed et si quis dentem laesit auditoris, per quem Scripturarum cibum comminuebat, et dividens spiritaliter distinguebat, ut subtilem ex his ad interiora animae transmitteret sensum. Quisquis ergo hujusmodi evellens dentem conatur a corpore Christi praecidere, auferatur dens ille. De talibus enim dicitur: Dentes peccatorum contrivisti (Psal. III). Siquidem et manus pro manu, et pes pro pede deposcitur. Manus est actio operantis, per quem inceditur ad bona, vel mala. Praecidatur ergo ille qui scandalum facit, non solum fide, sed etiam in actibus, qui per manum significantur; aut offendiculum praebent, quo pedes intelliguntur. Recipiat etiam combustionem, quia combussit, et gehennae fraternam tradidit animam, (0376D)per quae signacula ostenditur, ut iste percussor, omnibus detruncatis membris, a corpore excidatur Ecclesiae, ut caeteri videntes, timorem habeant, et non faciant similiter.

CAPUT XXXVII. De decimis et primitiis offerendis. Jubetur quoque inter haec Israeliticus populus decimas frugum cunctarumque primitias rerum offerre Deo. Spiritaliter quippe primitiae frugum vel primogenitorum principia operum bonorum ostendunt, vel ipsam bonam voluntatem, quae prior est opere, quam Pelagiani sibi tribuendo offendunt; Deus autem dum illa sibi a nobis jubet offerre, indicat ad ipsius gratiam pertinere. In decimis itaque Domino offerendis denarius numerus perfectionem significat, quia usque ad ipsum numerus crescit; ideoque sicut in primitiis principia voluntatum, ita decimis consummationem nostrorum operum ad Deum referre (0377A)praecipitur, a quo et boni operis initium, et perfectionis designatur effectus. Verum quod dixit: Primogenita asini mutabis ove (Exod. XIII). Per asinum quippe hoc loco immunditia; per ovem vero innocentia designatur. Asini ergo primogenita ove mutare, est immundae vitae primordia ad innocentiae simplicitatem convertere, ut postquam illa peccator egit, quae ut immunda Dominus respuit, ea jam agendo proferat, quae Dei sacrificio ut munda imponat. Quod vero sequitur: Si non redimes, occidetur, quia nimirum mens immunda, et delictis obnoxia, si non fuerit in melius commutata, necabitur morte perpetua.

CAPUT XXXVIII. De vitulo combusto igni. Descendens itaque Moyses de monte cum tabulis, dum audisset populum quod fuerat in idolo consecratus, indignos eos judicans accipere legem, projecit de manibus suis tabulas, quibus confractis, incendit (0377B)vitulum, quem psalmaverant. Sed quid sibi velit iste vitulus, quem fecerunt filii Israel in solitudine: vel quid significet quod Moyses ipsum vitulum igne combussit, minutatimque concidit, et in aquam aspergens potum populo dedit? Si enim tabulas, quas digito Dei, hoc est operatione Spiritus sancti, scriptas acceperat, ideo fregit, quia indignos eos quibus eas legeret judicavit, si denique ut ab eis ille vitulus penitus aboleretur, incendit eum, et contrivit, et in aquam sparsit atque submersit. Ut quid potum hoc populo dedit, quem non excitet factum hoc ad quaerendam et ad intelligendam propheticam significationem. Occurrat ergo jam intentis mentibus, quia diaboli corpus significaverit in vitulo, id est, homines in omnibus gentibus, quibus ad haec sacrilegia caput, hoc est, auctor est diabolus. Aureum propterea, quia videntur idololatriae ritus velut a sapientibus instituti. De quibus dicit Apostolus: Quoniam cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias (0377C)egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum, dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et in volucrum, et quadrupedum, et serpentium (Rom. I); ex hac quasi sapientia iste vitulus aureus, qualia solebant Aegyptiorum etiam ipsi primates, et tanquam docti homines adorare figmenta. Hoc ergo vitulo significatum est omne corpus, id est, omnis societas gentilium idololatriae deditorum. Hanc sacrilegam societatem Dominus Jesus illo igne comburet, de quo in Evangelio dicit: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII). Ut quoniam non est qui se abscondat a calore ejus, dum in eum credunt gentes, igne virtutis ejus diabolica in eis forma solvatur. Totum deinde corpus illud comminuitur, id est ab illa malae conspirationis conflatione discissum, verbo veritatis humiliatur, et comminutum in aquam mittitur, ut eos Israelitae, id est, evangelii (0377D)praedicatores ex baptismo in sua membra, id est, in dominicum corpus, transferant. Quorum uni Israelitarum, id est, Petro de ipsis gentibus dictum est sic: Macta et manduca (Act. XI). Quare etiam non: Concide et bibe? Ita ille vitulus per ignem zeli, et aciem verbi et aquam baptismi, ab eis potius quos absorbere conabatur, absorptus est.

CAPUT XXXIX. De interfectis tribus millibus hominum. Nunc autem quid etiam propheticae significationis habuerit, requirendum est, quod ex his multos qui sibi absente ipso idolum fabricaverunt, sine ulla cujusque necessitudinis distentione jussit interimi. Facile est ut intelligatur hominum illorum intentione significari vitiorum talium necem, qualibus ad eamdem idololatriam defluxerunt. In talia quippe vitia saevire jubet nos Apostolus, cum dicit: Mortificate membra vestra super terram, fornicationem, immunditiam, (0378A)luxuriam, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus (Coloss. III). De porta vero usque ad portam ire, est a vitio usque ad vitium per quod ad mentem mors ingreditur cum gladio increpationis discurrere. Sed et ipse numerus viginti trium millium interfectorum triplicem formam indicat peccatorum. Omne enim peccatum aut facto, aut verbo, aut cogitatione committitur.

CAPUT XL. De confractione tabularum. Ascendit itaque Moyses denuo in montem, iterumque dat ei Deus legem in aliis tabulis ad instar priorum praecisis. Sed quid significaverunt eaedem tabulae, quas primo Moyses a Domino accepit, et sine mora confregit. Tabulae imaginem demonstrabant priscae legis, non post longo intervallo pro populi peccato cessantis, aliae vero ad instar priorum iteratim incisae Novi Testamenti habuere figuram. Istae (0378B)non franguntur, ut ostenderetur Novi Testamenti eloquia permansura. Unde et merito decem verbis legenda signantur, ut per eumdem numerum figura crucis exprimeretur. Hujus enim forma in X littera est. Nam recto uno apice a summo in imum dicitur: rursus alio non dispari per tranversa brachiorum componitur. Unde et ipse ait: Non veni legem solvere, sed implere (Luc. XII). Utique per passionem crucis, cujus imago fuit in tabulis.

CAPUT XLI. De quadraginta diebus, quos jejunavit Moyses. Quid autem sibi velit quod Moyses quadraginta diebus jejunaverit, cujus actionis quaedam figura est in hujus numeri consideratione. Quadragenario enim numero et Moyses, et Elias, et ipse Dominus jejunaverunt. Praecipitur enim nobis ex lege, et ex prophetis, et ipso Evangelio, quod testimonium habet ex lege et prophetis. Unde etiam in monte inter utramque personam medius Salvator effulsit, ut ab omnibus (0378C)mundi illecebris aviditatem nostram tanquam jejunio temperantiae refrenemus, quandiu perfectio decalogi legis per quatuor ejusdem mundi partes, id est, toto orbe, praedicatur, ut decem quater ducta quadragenarium numerum signant.

CAPUT XLII. De eo quod dicit Dominus ad Moysen: Posteriora mea videbis(Exod. XXXIII). DISCIPULUS.

Quid est visio, quae Moysi in eremo apparuisse describitur, modo angelus, modo Dominus nominatur?

MAGISTER.

Angelus namque propter quod exterius loquendo serviebat; Dominus autem, quia interius praesidens loquendi efficaciam ministrabat. Cum ergo loquens ab interiore regitur, et per obsequium angelus, et per (0378D)inspirationem Dominus nominatur.

DISCIPULUS.

Quomodo sibi convenit intelligi dixisse Dominum ad Moysen: Dimitte me ut irascatur furor meus contra eos, faciamque te in gentem magnam (Exod. XXXII). Quomodo servus quivit dimittere Dominum omnipotentem facere quae vellet?

MAGISTER.

Intelligi potest in eo sensu deprecandi ausum praebere servo, ac si aperte diceretur: Pensa quanti apud me valeas, et cognosce, quia obtinere poteris quidquid pro populo exoras. Omnes sancti namque cum irae Dei obviant, ab ipso accipiunt ut contra impetum percussionis apponantur, atque, ut ita dixerim, cum ipso se erigunt contra ipsum, eosque vis divina sibi opponit secum, quia in eo quod adversum saevientes se iram fortasse opponent, intus eos gratia irascentis fovet, et famulantes interius levat, (0379A)quos quasi adversantes interius tolerat. Portat ergo contradictionem deprecantium, quam aspirat, et velut volenti imponitur, quod ab ipso ut fiat imperatur.

DISCIPULUS.

Dum Testamenti Veteris Patres intueor, multos horum, teste sacrae lectionis historia, Deum vidisse cognosco. Vidit quippe Jacob Deum, qui dixit: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII). Vidit Moyses Deum, de quo scriptum est: Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum (Exod. XXXIII). Vidit Job Deum, qui ait: Auditu auris audivi te, nunc oculus meus videt te (Job. XLII). Vidit Isaias Deum, qui ait: In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum, et elevatum (Isai. VI), et caetera usque ad id quod ait: Regem exercituum vidi oculis meis. Vidit Micheas Deum qui dicit: Vidi Dominum sedentem (0379B)super solium suum, et omnem exercitum coeli assistentem ei a dextris et a sinistris (II Paral. XVIII). Quid est ergo quot tot Testamenti Veteris Patres Deum se vidisse testati sunt, et tamen ipse dicit: Non enim videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII), et Joannes ait: Deum nemo vidit unquam (Joan. I)?

MAGISTER.

Hoc patenter datur intelligi, quia quandiu mortaliter vivitur, videri per quasdam imagines Deus potest, sed ipsam naturae suae speciem non potest, ut anima gratia Spiritus afflata per figuras quasdam Deum videat, sed ad ipsam vim ejus essentiae non pertingat. Hinc est enim quod Jacob, qui Deum se vidisse testatur, hunc non nisi in angelo vidit. Hinc est quod Moyses, qui cum Deo facie ad faciem loquebatur, sicut loqui solet homo ad amicum suum, et in ipsa verba suae locutionis dicit: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum manifeste, ut (0379C)videam te (Exod. XXXIII). Certe enim si Deus non erat, cum quo loquebatur: Ostende mihi Deum diceret, et non: Ostende temetipsum. Si autem Deus erat, cum quo facie ad faciem loquebatur, cur se petebat videre quem videbat? Sed hac ejus petitione colligitur, quia eum sitiebat per incircumscriptae naturae suae claritatem cernere, quem jam coeperat per quasdam imagines videre, ut sic superna scientia mentis ejus oculis adesset, quatenus eis ad aeternitatis visionem nulla imago creata temporaliter interesset. Et viderunt ergo Patres Testamenti Veteris Deum, et tamen juxta Joannis vocem: Deum nemo vidit unquam (Joan. I). Et juxta ejusdem Domini vocem: Non enim videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII), quia in hac mortali carne consistentibus et videri potest per incircumscriptum lumen aeternitatis. Sin vero a quibusdam potest in hac adhuc corruptibili carne viventibus, sed tamen inaestimabili virtute crescentibus quodam contemplationis acumine aeterna Dei claritas videri. (0379D)Hoc quoque ab ejusdem veritatis sententia non abhorret, qua dicitur: Non enim videbit me homo, et vivet (Ibid.), quia quisquis sapientiam, quae Deus est videt, huic vitae funditus moritur ne jam ejus amore teneatur. Nullus quippe eum vidit, qui adhuc carnaliter vivit, quia nemo potest amplecti Deum simul et saeculum. Qui enim Deum vidit, eo ipsi moritur, qui vel intentione cordis vel effectu operis ab hujus delectationibus tota mente separatur. Nemo ergo Deum vidit et vixit, ac si aperte diceretur: Nullus unquam Deum spiritaliter vidit, et mundo carnaliter vixit.

DISCIPULUS.

Quid sibi vult quod Moyses ait ad Deum: Qui reddis iniquitatem patrum in filios ac nepotes, in tertiam et quartam generationem (Exod. XX), cum scriptum sit: Quid est quod inter vos vertitur parabola in proverbium istud in terra Israel? Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt. Vivo ego dicit Dominus, si erit vobis ultra proverbium hoc; nonne (0380A)sicut anima patris, ita et anima filii mea est. Anima quae peccaverit, ipsa morietur. Pater non portabit iniquitatem filii, neque filius portabit iniquitatem patris. Justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum, et reliqua (Jerem. XXXI). Quod non aequaliter ac concorditer sonare videtur, quod quaeso solvere stude.

MAGISTER.

In utraque etenim sententia dum dissimilis sensus invenitur auctoris, animus ut discretionis viam subtiliter requirat instruitur. Peccatum quippe originale a parentibus trahimus, et nisi per gratiam baptismatis salvamur, etiam parentum peccata portamus, quia unum videlicet cum illis sumus. Reddit ergo iniquitatem patrum in filios, dum pro culpa parentis ex originali peccato anima polluitur prolis. Et rursum, non reddit iniquitatem parentum in filiis, quia cum ab originali culpa per baptismum liberamur, non parentum culpas, sed quas ipsi committimus, (0380B)habemus. Quod tamen intelligi aliter potest, quia quisquis pravi parentis iniquitatem imitatur, etiam ex ejus delicto constringitur. Quisquis autem parentis iniquitatem non imitatur, nequaquam delicto illius gravatur; unde fit ut iniquus filius, iniqui patris non solum sua quae addidit, sed etiam patris peccata persolvat, cum viis patris, quibus iratum Dominum non ignorat, etiam adhuc suam malitiam adjungere non formidat; et justum est ut qui sub districto judice vias parentis iniqui non timet imitari, cogatur in vita praesenti etiam culpas parentis iniqui persolvere. Unde et illic dictum est: Anima patris mea est, anima filii mea est. Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ibid.), quia in carne nonnunquam filii etiam ex patris peccato perimuntur. Dejecto autem originali peccato ex parentum nequitia, in anima non tenentur.

DISCIPULUS.

(0380C)Quid est enim quod parvuli filii plerumque a daemonibus arripiuntur?

MAGISTER.

Hoc datur sentiri, quod caro filii ex patris poena multatur. In semetipso enim percutitur pater iniquus, et percussionis vim sentire contemnit plerumque in filiis, ut acrius uratur dolor carnis patris, et per filiorum poenas mens patris iniqua puniatur. Cum vero non parvuli, sed etiam perfectiores filii ex parentum culpa feriuntur, quid aliud aperte datur intelligi, nisi quod illorum etiam poenas luunt, quorum facta secuti sunt. Unde et recte dicitur: Usque ad tertiam et quartam generationem (Exod. XX), eam quam imitantur filii parentum vitam possunt videre, usque ad eos ultio extenditur, qui viderunt quod male sequerentur.

Recapitulatio. --Quid vero petivit Moyses, ut claritatem Domini videret, dicens: Si inveni gratiam apud te, ostende mihi temetipsum manifeste (Exod. (0380D)XXXIII). Accepit enim in praesenti congruum responsum, quod faciem Domini videre non possit, quam nemo hominum videret et viveret. Quid est ergo, faciem meam videre non poteris, nisi quia quamvis ad parilitatem angelicam humana etiam post resurrectionem natura proficiat, ut ad contemplandum Deum indefessa consurgat? Videre tamen ejus essentiam plene non praevalet, quam ne ipsa perfectio angelica in toto vel integre attingit scire, secundum Apostolum, qui ait: Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum (Philipp. IV), ut subaudias angelorum. Sola enim sibi integre nota est Trinitas, et humanitati susceptae, quae tertia est in Trinitate persona. Jam deinde sequentibus verbis Dei futurae Christi Ecclesiae, quae mysterium figuratum est. Gestavit quippe Moyses typum populi Judaeorum, in Christum postea credituri, ideo illi dictum est: Cum transiero, posteriora mea videbis (Exod. LV). Quidam hunc sensum in Evangelio dicunt fuisse completum, cum ascendisset (0381A)Jesus in montem, quando apparuit Moyses, colloquens cum Jesu, et ideo ibi completam aiunt istam promissionem, quam accepit in monte Sina, cum dictum est: Posteriora mea videbis. Vidit ergo posteriora ejus, id est, vidit quae in posterioribus et novissimis facta sunt. Quod autem ait Dominus ad Moysen: Est locus apud me, stabis super petram (Ibid.), et paulo post: Tollam manum meam, et videbis posteriora mea (Ibid.), quia enim ex sola Ecclesia catholica Christus conspicitur, apud se esse locum Dominus perhibet de quo videatur. In petram Moyses ponitur, ut Dei speciem contempletur quia nisi quis fidei soliditatem tenuerit, divinam praesentiam non agnoscit, de qua soliditate Dominus: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI).

CAPUT XLIII. De glorificatione Moysi. Quod vero, descendente denuo Moyse, cum tabulis (0381B)facies ejus glorificata videtur, sed tamen velamine tegitur, hoc significabat ut ostenderet eam legem mystico esse velamine opertam tectamque infidelibus et occultam. Sermo quippe legis habet scientiae gloriam, sed secretam; habet et cornua duorum testamentorum, quibus contra dogmata falsitatis incedit armata. Cum enim Moyses legitur, velamen est positum super cor eorum; et manifeste dum legis et prophetarum Scripturas per nimiam soliditatem cordis carnaliter accipiunt infideles. Tota facies Moysi quodam velamine tegitur, ita ut non possint loquentes legis gloriam sustinere; sed si conversi fuerint ad Deum, aufertur velamen; occidens littera morietur, vivificans spiritus vivificabitur (II Cor. III). Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII).

CAPUT XLIV. De aedificatione arcae. (0381C)Jam nunc arcam testamenti Domini inspiciamus, in qua erant repositae tabulae legis. Per hanc itaque arcam, quam de lignis imputribilibus Moyses fabricavit, Ecclesia Christi significatur, aedificata ex omnibus sanctis, mente et corpore incorruptis, habentibus etiam interius duas tabulas testamenti, id est observantiam legis et Evangelii, intus autem ac foris inauratur arca; sic et Ecclesia quasi aurum radiare debet, tam interius vitae splendore, quam exterius doctrinae et sapientiae claritate. Coronae autem aureae per circuitum, et per quatuor angulos circa aurei qui per quatuor angulos jubentur adjungi hoc significant, quia in eo quod Ecclesia per quatuor mundi partes dilatata tenditur, procul dubio quatuor sancti Evangelii libris accincta praedicatur, quae tamen intra unius coronae ambitum, id est, intra ejusdem fidei unitatem concluditur; et vectes quoque de lignis Sethim fiunt, qui iisdem ad portandum circulis inseruntur, quia fortes perseverantesque doctores velut imputribilia ligna quaerendi sunt instructione (0381D)sacrorum voluminum, semper inhaerentes sanctae Ecclesiae unitatem denuntient, et quasi intromissis circulis arcam portent; qui auro quoque jubentur operiri, ut cum sermone aliis insonant, ipsi etiam vitae splendore fulgescant.

CAPUT XLV. De urna aurea, tabulis et virga. In hac testamenti arca fuit urna aurea, tabulae quoque et virga Aaron. Arca haec, ut praedictum est, Ecclesia est, habens duas tabulas lapideas, id est, duplicis testamenti perpetuam firmitatem: urnam quoque auream, carnem intelligimus Christi puram atque sinceram, quae reconditum se manna perpetuae divinitatis conservat, et angelici illius panis perennem et coelestem gerit dulcedinem. Necnon etiam virga Aaron, id est, ejusdem summi verique pontificis nostri Jesu Christi salutare vexillum exprimit, (0382A)immortalis memoriae semper viriditate frondentem.

CAPUT XLVI. De propitiatorio et cherubin. Jam porro propitiatorium super arcam testamenti positum, idem ipse Christus insinuatur, qui inter Deum et hominem medius propitiator intervenit. De quo dicit Apostolus: Quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius (Rom. III). Hoc propitiatorium arcae superponitur, sicut et Christus caput est Ecclesiae: cujus a dextris et sinistris duo cherubin consistunt, quod est plenitudo scientiae, id est, dilectio Dei et proximi, per quod Dominus ostenditur; nemo enim potest pervenire ad Deum, nisi per charitatem. Plenitudo enim legis dilectio (Rom. XIII). Alii eadem duo cherubin, duo intelligunt testamenta, qui propitiatorium Dei, id est, Christi sacramenta obumbrant, testante propheta: (0382B)In medio duorum animalium cognosceris. Hi versis vultibus se respiciunt, dum in spiritali sensu vertuntur. Tunc enim alter alterum in melius sibi concordant, et in omnibus rectius consonant. Siquidem ex utroque latere oraculum vel propitiatorium tegunt, quia Vetus et Novum Testamentum tanquam Christus sacramenta Ecclesiae sub aenigmatum figuris operiunt.

CAPUT XLVII. De altare. Altare autem illud corpus Christi significabat, sive omnes sanctos, in quibus semper ardet divinitus ignis, et semper consumitur caro.

CAPUT XLVIII. De mensa. Posita vero mensa pacis et fidei, Ecclesiae gestabat typum, in qua pascimur alimentis Scripturarum: ad cujus unitatem ex toto orbe vocibus apostolicis (0382C)Dei populus congregatur, Salomone dicente: Sapientia aedificavit sibi domum, paravit suam mensam, miscuit vinum in cratere, et reliqua (Proverb IX), dicens: Venite et edite de meis panibus (Ibid.).

CAPUT XLIX. De candelabro et oleo. Candelabrum illud septem calamorum Spiritus sancti gestabat imaginem, qui septiformi gratia illustrat Ecclesiam omnem, in unitate fidei consistentem. Alii idem candelabrum Christum intelligunt, gestantem septem Ecclesias, in quibus septiformis Spiritus sancti splendore micat. Huic candelabro fiunt emunctoria, quae in Isaia forcipes nuncupantur. Et haec quidam duo testamenta interpretati sunt, quibus peccata purgantur, quaeque inter se sancti Spiritus unione sociantur. Extra velum autem testimonii, quod oppansum est, candelabrum ardere praecipitur, quia sine ullo Veteris Testamenti velamine (0382D)sancti Spiritus jam veritas fulget. Oleum vero, quod de arboribus olivarum sumendum Deus praecepit, eamdem gratiam Spiritus sancti ostendit, habentem in se pacem et misericordiam per Salvatoris adventum, unde in cordibus nostris lumen veritatis accenditur.

CAPUT L. De tabernaculo. Sequitur nunc figura tabernaculi, quod jubente Domino Moyses fabricare jubetur. Tabernaculum hoc per allegoriam Ecclesia est, in hujus vitae eremo constituta. De quo Psalmista ait: Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum (Psal. XXVI). Variis igitur speciebus instruitur tabernaculum, partim pretiosis, partim vilioribus. Per quod monstratur alios sanctos, alios esse peccatores in Ecclesia. Fideles autem omnes, et intra corpus Ecclesiae constitutos; infideles vero extra sinum collocatos. (0383A)Ipsum autem tabernaculum cum in typo Ecclesiae fieret, columnas ejus quatuor fundari argenteas Dominus jubet. Columnae istae quatuor evangelistae sunt, sanctae firmitate fidei solidati. Argenteae autem dicuntur propter divini eloquii claritatem. Harum columnarum bases prophetae sunt, qui suo gestamine structuram portant Ecclesiae. Supra firmamentum enim prophetarum evangelistae collocant Ecclesiam, eorumque auctoritate evangelicam fidem confirmant. Caput autem columnarum aureum, ille est, de quo dicit Apostolus: Quia caput viri Christus est (I Cor. XI).

CAPUT LI. De columnis et basibus, et capitula. Interim et tabulas deauratas erigi praecipit, et effundi earum bases argenteas jubet. Quid enim per tabulas, nisi doctores et apostoli extensa in mundum praedicatione dilatati? Quid per bases argenteas, (0383B)nisi, ut praedictum est, prophetae signantur, qui super impositas tabulas firmi ac fusiles sustinentur, quia apostolorum et doctorum vita, dum eorum praedicatione instruitur, eorum auctoritate solidatur. Unde et conjunctae binae bases singulis tabulis supponuntur, quia dum prophetae sancti in verbis suis de Mediatoris Incarnatione concordant, subsequentes praedicatores Ecclesiae indubitanter aedificant; et cum in semetipsis non discrepant, illos in se robustius figunt. Unde et bene pelles arietum subjecit, ut per arietes duces praepositosque Ecclesiarum ostenderet; qui quia deservire curis temporalibus non timent, oportet ut tentationum ventos et pluvias de hujus mundi contrarietatibus portent, ut hi qui intra Ecclesiam spiritaliter quasi byssus et hyacinthus et purpura fulgent, securi interius resplendeant, dum praepositi et rectores eorum contra procellas et turbines saeculi foris laborant.

CAPUT LII. De oppanso velo in medio tabernaculi. (0383C) Quod vero in medio tabernaculi velum extenditur, et exteriorum pars ab interiore separatur, illud significat, quod nunc populus Ecclesiae ea quae promissa sunt, vel oppansa, quousque adveniant, videre non liceat. Sic enim et Apostolus ait: Nunc videmus per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII). Quandiu igitur in hoc mundo sumus, tanquam per speculum veritatem videmus, positi quasi in sancta, nondum pervenientes ad sancta sanctorum. Sancta enim esse possunt ea quae in praesenti saeculo habere sanctam conversationem possunt; sancta vero sanctorum, in qua semel tantummodo intratur, ad coelum quippe est transeundum, ubi est propitiatorium et cherubin, ubi et mundis corde apparere poterit Deus. In qua tamen conversatione constituti, non sine adjutorio Spiritus sancti consistimus. Habemus enim ex uno Spiritus (0383D)sancti fonte septem lucernas, quae illuminent populum Dei, id est, septemplicem Domini gratiam missam in universo orbe terrarum, quae populos Ecclesiae fulgore sancti Spiritus diversa charismatum claritate illustrat. Potest quidem hoc oppansum velum, quod partem tabernaculi interioris occultabat, ne prospicerentur illuc reposita, tempus illud significari quod fuit sub lege, quia quae lex et prophetae cecinerunt occulta erant; et interjecto velamine, videri non poterant, sed posteaquam Christus adveniens, tempore passionis, velum illud a summo usque deorsum disrupit, omnia illa quae antea erant occulta per Domini passionem ad nostram fidem sunt revelata, dicente Apostolo: Nobis autem revelavit Deus per spiritum suum, quia spiritus omnia scrutatur, et ea quae sunt alta Dei (I Cor. II).

CAPUT LIII. De diversis donariis ad constructionem tabernaculi. Offeruntur autem uno studio, et tamen diversa (0384A)donaria ad constructionem tabernaculi, juxta quod scriptum est: Aurum et argentum, aes, lapides pretiosi (Exod. XXV). Tunc praeterea byssum, coccum, hyacinthum, et purpuram; pelles etiam arietum rubricatas, et pelles hyacinthinas; sed et ligna imputribilia, pilos quoque caprarum ad constructionem tabernaculi (Ibid.), sed et quidquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat, viri cum mulieribus praebuerunt: Armillas et inaures, et annulos, et dexteralia, omne vas aureum in donaria Domini separatum. Si quis habuit hyacinthum, purpuram, coccum bis tinctum, byssum, et pilos caprarum (Exod. XXXV). Figura itaque prioris tabernaculi Ecclesiae typus est. Per haec itaque munera significantur meritorum dona, quibus ornatur Ecclesia. Fides ejus auro comparatur, sermo praedicationis argento. Quod vero in ornamento, sive tabernaculo necessaria sunt, viri cum mulieribus praebent, hoc significat, quia intra Ecclesiam virtutes fortium, quae per viros (0384B)exprimuntur, exigua opera infirmorum, quae per mulieres intimantur, omnia locum inveniunt, quia ad usus sanctae aedificationis accipiuntur. Collatio vero ipsa non fit necessitate, sed sponte, quia fides spontanea est. Nam per armillas, quae lacertos astringunt, praepositorum valde laborantium opera demonstrantur. Per inaures subditorum obedientia exprimitur. Per annulos signaculum secretorum ostenditur. Unde et quaedam minus intelligentium occultantes quasi sub signaculo recondunt doctores, ne indignis quibusque Dei sacramenta credantur. Unde et justus laetatur, et dicit: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Psal. CXVIII). Porro per dextralia opera bona et dextera commemorantur. Per vas aureum, in donaria Domini separatum, divinitatis intelligentia accipitur. Quae tanto ab infirmorum amore disjungitur, quanto ad ea sola quae terrena sunt a mandato sublevatur. Porro per hyacinthum spes coelestium praemiorum ostenditur; (0384C)per purpuram cruor ac tolerantia passionum, amore regni perpetui exhibita declaratur. Per bis tinctum coccum charitas demonstratur, quae perfectione sui bis tingitur, qui a Dei et proximi dilectione decoratur. Per byssum immaculata carnis incorruptio et splendidissimus sanctimoniae candor ostenditur. Byssus enim linum est candidum. Per pilos autem caprarum, ex quibus ciliciorum asperitas texitur, dura poenitentiae afflictio designatur. Dum igitur alii per armillas et annulos forti magisterio exercentur, alii per inaures et dextralia devotam audiendi obedientiam, rectamque operationem exhibent, alii per vas aureum praeclaram subtilioremque Dei intelligentiam tenent, alii per hyacinthum, purpuram et coccum, audita coelestia sperare, credere, amare non desinunt, etiam quae adhuc subtiliore intellectu minime cognoscunt. Alii per byssum incorruptionem carnis offerunt. Alii per caprarum pilos deplorant aspere, quod libenter admiserunt. Ecce ex tanta diversitate operum unum conficitur tabernaculum, (0384D)sicut ex diverso pulvere unus compingitur terrae globus infusione sancti Spiritus irrigatus. Jam porro ligna Sethim imputribilia omnes sancti intelliguntur, mente et corpore incorrupti; neque enim saeculo pereuntes, sed permanentes aeterni. Lapides quoque pretiosi, confessores, apostoli, sacerdotes, omnesque justi, quos etiam lapides vivos beatus Petrus Apostolus dicit: Ut sitis, inquit, lapides vivi, coaedificati in templo Dei (Petr. II). Haec igitur omnia efferuntur in tabernaculo Dei, ut nullus desperet salutem, offert et alius aurum, sensum; alius argentum, eloquium; alius vocem aeris, sicque fiunt multa in tabernaculo. Mensa scilicet et candelabrum, altare, columnae, bases, tabulae, crateres, scyphi, thuribula, phialae, mortariola, et emunctoria, paxilli, tentoria, quibus diversitatibus tota illa tabernaculi, id est, Ecclesiae pulchritudo distinguitur. Nam tabernaculum Ecclesia est, in qua est mensa, id est, unitas fidei; vel certe Scriptura sacra, qua universi (0385A)fideles spiritali cibo pascuntur. Candelabrum quoque cum septem lucernis Christus est cum septem Ecclesiis. Emunctoria quoque ejus, hoc est, geminum testamentum; et columnae, doctores sancti, firmitate fidei solidati; nec non et bases, id est, prophetae suo fundamine structuram gestantes Ecclesiae. Ibi etiam et tabulae, apostoli, praedicationis fidei dilatati. Tentoria, praepositi videlicet et praedicatores, qui strictius laborant contra hujus saeculi turbines. Sunt ibi et crateres, id est, distributiones hominum. Sunt et paxilli, hoc est, principes Ecclesiae, in quibus pendent omnia genera populorum quasi vasorum. Scyphi quoque, doctrinae eloquia, sive sensus; nec non et thuribula, virtutes scilicet operum, vel orationes sanctorum, quibus odor suavitatis ascendit ad Dominum. Phialae quoque, apostoli et doctores, pleni vitalibus aquis. Ibi lilia, virginitatis candor, sive mortariola, laborum passionumque tolerantiae, quibus mortificantur membra poenitentium. Et hae quidem species dispensationesque donorum sunt divisae (0385B)per Spiritum sanctum fidelibus, ut in singulis distributionibus perfectum Christi tabernaculum construatur, in quibus habitat Deus in medio sanctorum.

CAPUT LIV. De unguento quo perungitur tabernaculum. Porro unguentum quo perungitur tabernaculum chrisma est, quo ungitur populus fidelis in Ecclesia, in quibus divinitas tanquam in tabernaculo habitat. Potest quidem unguentum hoc intelligi etiam virtutes sanctorum, sive odor justitiae longe lateque diffusus. De quo dicit Apostolus: Deo autem gratias, qui triumphat nos in Christo Jesu, et odorem justitiae suae manifestat per nos (II Cor. II).

CAPUT LV. De incenso composito. Incensum autem quod ex quatuor odoratissimis (0385C)generibus in maximam subtilitatem comminutis, id est, stacte, onyche, galbano et thure componitur. Haec in forma orationum fidelium constituta beati Joannis Apocalypsis ostendit: Et illi quidem viginti quatuor seniores prociderunt ante agnum, habentes unusquisque citharas et phialas aureas, plenas incenso, quae sunt orationes sanctorum (Apoc. V). Quanquam et speciem quatuor elementorum horum quatuor odorum naturae significare videantur, ut thus, quod perlucidum est, aeri comparetur; stacten vero aquis; galbanus et onyx terrae atque igni; ut per haec omnium quae in coelo et infra coelum, et in terra et in aquis sunt, placitum Deo incensum sit, hic creaturae laudis oratio. Sanguis autem ille, quo Moyses populum aspergit ac purificat, et tabernaculum testamenti, omniaque quae in eo erant, dicens: Sanguis hic sanguis testamenti (Exod. XXIV), mirifice Domini Jesu sanguinem praedicare monstratur, quo omnium credentium corda purgantur, quo fides Ecclesiae (0385D)signatur, quo omnis populus, id est, Christi corpus omnis tabernaculi sanctificatur, dicente Domino discipulis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur (Marc. XIV), ad implendum in veritate id quod per Moysen fuerat ostensum in imagine.

CAPUT LVI. De veste pontificis. Jam nunc indumenta pontificis quae sint, quaeque potius significent, demonstrandum est. Sacerdotem autem Aaron illum significari, ad quem dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). Vestis ejusdem sacerdotis Ecclesia est, de qua dicit Apostolus: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam (Ephes. V). Quatuor colores, ex quibus vestis ejus contexitur, meritorum est diversitas, quae intra sanctam Ecclesiam in Christi corpore rutilat. Poderem autem illam, (0386A)id est sacerdotalem lineam, Incarnationem Christi accipimus, quae de terra est, et significatur in pedibus. Linum enim de terra oritur, cidarim super caput ejus, et auream laminam, splendorem divinitatis intelligimus, ut nos quidem secundum hominem podere, secundum Deum cidari ornati esse videamur. Feminalia vero illa quae induit, castitatem corporis Christi et integritatem ostendit. Cingulum vero illud, quo sacerdotale pectus astringitur, chorus sanctorum vel concordia figuratur, qui in unitate fidei Christum amplectuntur; tunica autem illa talaris, a capite usque ad plantas dimissa, eadem Ecclesia Christi usque ad finem temporum permansura. Haec vestis tota sit hyacinthina. Hyacinthus enim aerio colore resplendet, scilicet, ut omnis Ecclesia, quae sursum sunt, sapiat, et tota ad amorem coelestium surgat. Mala autem punica in inferioribus posita ejusdem Ecclesiae unitatem declarant. Nam sicut in malo punico uno exterius cortice multa interius grana muniuntur, (0386B)sic in numero sanctae Ecclesiae populos unitas fidei contegit, quos intus diversitas meritorum tegit. Tintinnabula vero inter mala granata testimonia consonantia, prophetiae intelliguntur, et doctores sancti in medio Ecclesiae collocati, quorum lingua doctrinae scientia resonat. Tangit utrasque acies tintinnabuli, id est, partes Legis et Evangelii. Haec autem tintinnabula in extremo vestimento sunt posita, idcirco et de fine mundi, et de vita futura disputantes, nunquam sileant. Superhumerale autem, pallium Salvatoris insinuat potestatem et regnum, sicut scriptum est: Principatus ejus super humeros ejus (Isai. IX). Duos autem lapides smaragdini insuper humerali a dextera et laeva positi, duo sunt populi, gentilis dexter et Judaeus, qui fuit aliquando dexter, sinister est. Habentes in se sculpta nomina duodecim patriarcharum, id est, ad imitandum vitae exempla sanctorum Apostolorum. Alii eosdem lapides duos duo testamenta dixerunt, sive litteram et spiritum, in (0386C)quibus tenentur legis universa mysteria. In dextera spiritus, in laeva littera. Rationale vero pectori superpositum, qutaerno lapidum ordine distinctum, sermonem figurat evangelicum, qui quadruplicato ordine veritatem fidei nobis et doctrinam Trinitatis exponit, cui convenit in gemmis apostolicus sermo tam virtute, quam numero. Hoc autem rationale duplex est, quia evangelicae doctrinae scientiae doctrina scientia operta est et abscondita, simplex et mystica. Item idem sacerdos Christus, non incongrue interpretatur in membris suis, et maxime in pontifice, qui moratur in sanctis, et offert victimam pro populo carnis immaculati agni, sacro ordine conficiens. Primo enim quod in Aaron pectore rationale judicii vittis ligantibus imprimitur, significat ut sacerdotale cor nequaquam cogitationes fluxae possideant, sed ratio sola constringat, quod etiam rationali vigilanter adjungitur, ut duodecim patriarcharum nomina describantur. Scriptos etenim sanctos Patres semper in pectore ferre debent, quorum exempla (0386D)imitari non cesset; et quod in utroque humero sacerdos velamine superhumeralis astringitur, ut contra adversa ac prospera virtutum semper ornamento muniatur. Et quod superhumerale ex auro et hyacintho et purpura bis tincto cocco et torta fieri bysso praecipitur, quantum sacerdos clarescere virtutum diversitate debeat demonstratur. In sacerdotis quippe habitu aurum fulget, dum intellectu sapientiae emicat, cui hyacinthus, qui aerio colore resplendet, adjungitur, scilicet, ut omne quodquod tractat, ad amorem coelestium surgat. Huic admiscetur regalis purpura, ut suggestiones vitiorum veluti ex potestate regia comprimat. Coccus quoque bis tinctus ipsius superhumerali adjungitur, ut ante interni judicis oculos omnium virtutum bona ex charitate decorentur, quia charitas, quae in dilectione Dei et proximi pendet, quasi ex duplici tinctura refulget, cui bis tincto cocco torta byssus adjungitur. De terra enim byssus nitente specie oritur, per quod candens (0387A)decor munditiae corporalis castitas designatur: quae videlicet torta pulchritudine superhumerali innectitur, quia tunc castimonia ad perfectum munditiae candorem ducitur, cum per abstinentiam caro affligitur. Siquidem et balteo praecingitur, per quod rerum incentiva et luxuria libidinum restringantur. Tabernaculum autem sacerdos ingrediens, in tunica tintinnabulis ambitur, ut videlicet voces praedicationis habeat, ne superni inspectoris judicium ex silentio offendat. Mala quoque punica tintinnabulis conjunguntur, ut per ejus doctrinam fidei unitas designetur. Quod autem in prima parte tabernaculi quotidie sacerdos ad immolandas hostias introibat, instantia nobis quotidiana praecipitur, ut ab hoc loco ubi populus Dei coelestibus vocibus eruditur, nunquam abscedamus, sed quotidie confessionis et laudis (0388A)spiritale sacrificium offeramus, id est, humilitatem animarum nostrarum, quae sunt verae hostiae, sicut scriptum est: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L). Illud autem quod semel in anno pontifex, relicto populo, ingrediebatur in sancta sanctorum, ubi erat propitiatorium, significat pontificem nostrum Dominum Jesum Christum, qui in carne positus per totum annum erat cum populo annum illum, de quo ipse dicit: Evangelizare pauperibus misit me, et vocare annum Domini acceptum, et diem propitiationis (Luc. IV). Iste ergo semel in anno in die propitiationis intrat in sancta sanctorum, id est, completa dispensatione penetravit coelos, intrans ad Patrem, ut eum propitium humano generi faciat, et exoret pro omnibus in se credentibus.

(no apparatus)