Quaestiones in Metaphysicen/3

This is the stable version, checked on 13 Novembris 2021. Template changes await review.
V, 9
saeculo XIII

editio: ed.toronto
fons: utoronto.ca


 2 4 

IOHANNIS BURIDANUS: QUAESTIONES IN ARISTOTELIS METAPHYSICEN

LIBER V, QUAESTIO 9


[32rb][/33rb] Quaeritur nono utrum sit aliqua relatio praeter animam distincta a fundamento suo.

Arguitur quod sic: Quia similitudo Socratis ad Platonem (si uterque est albus) est praeter animam, quia, quamuis nullus intelliget, adhuc Socrates esset similis Platoni et non sine similitudine; ideo similitudo esset licet nullus intellegeret, et tamen illa similitudo est relatio et est res distincta a Socrate qua Socrates est similis, quia dictum est quod similitudo est una qualitas, scilicet illa albedo quae est distincta a Socrate; igitur.

Secundo sic: Si albedo inhaeret Socrati dictum fuit quod illa inhaerentia est dispositio alia ab albedine et Socrate; tamen illa inhaerentia est quaedam relatio; igitur.

Et ita etiam argueretur de dependentia radii luminis a sole, et de multis aliis.

Oppositum tamen solet argui per illud quod dicit Aristoteles in quinto Physicorum, scilicet quod relatio acquiritur alicui ipso non mutato. Et hoc non esset uerum si relatio esset dispositio addita alicui, quoniam si dispositio acquiritur sibi de nouo uel abiicitur ab eo ipsum mutatur subiectiue; ergo relatio non est alia res a fundamento.

Ista quaestio fuit ualde difficilis propter difficultatem quaestionum praecedentium, et Aristoteles illam difficultatem notauit in libro Praedicamentorum. Tamen secundum praedicta possumus respondere.

Et dico quod proprie loquendo relatio est quidam conceptus animae quo anima intelligit hoc in comparatione ad illud. Et nomen impositum secundum talem conceptum uocatur terminus relatiuus siue respectiuus, et uidetur esse terminus pertinens ad praedicamentum ad aliquid.

Quod autem proprie loquendo relatio sit talis conceptus potest sic persuaderi: Quia sicut actio est actus ipsius agentis, scilicet secundum quem agens dicitur agere, et uisio etiam actus uidentis secundum quod uidens dictur uidere, ita rationabile est quod relatio sit actus referentis quo referens referre dicitur seu comparare hoc ad illud. Modo referens seu comparans hoc ad illud non est nisi anima intelligens hoc in ordine ad illud. Et ideo relatio est actus animae quo anima sic refert et comparat, et ille actus est conceptus praedictus. Fundamentum autem huius relationis posset uocari conceptus absolutus illius rei quo anima sic comparat.

Et ideo si ego dico:

     Socrates est similis Platoni

et uolumus loqui de propositione mentali, tunc ille terminus mentalis designatus per hoc nomen 'simile' est relatio, et terminus mentalis designatus per hoc nomen 'Socrates' dicetur fundamentum. Et sic bene apparet quod relatio est distincta a suo fundamento. Et sicut urina dicitur sana significatiue: eo quod designat ueram sanitatem animalis: ita ille terminus uocalis 'simile' potest uocari relatio, quia designat ueram relationem, quoniam est actus conceptus animae, et etiam ille terminus uocalis diceretur fundamentum. Et sic breuiter apparet quod relationes sunt distinctae a suis fundamentis, quia termini respectiui sunt distincti a terminis absolutis siue in mente siue in uoce.

Sed propter hoc non cessat antiqua dubitatio, quia dubitatio non est de illis terminis sed de rebus significatis per illos terminos siue per quibus illi termini supponunt -- scilicet prout improprie uocamus 'relationem' illam rem pro qua terminus relatiuus supponit, et 'fundamentum' uocaremus illam rem pro qua terminus absolutus supponeret, de quo termino absoluto uerificatur ille terminus relatiuus. Hoc est igitur quaerere utrum terminus relatiuus significet rem additam illi rei quam significet terminus absolutus. [32va]

Et primo quantum ad hoc ego dico quod eadem est res pro qua supponit terminus absolutus et terminus respectiuus concretus, scilicet qui uere affirmatur de illo termino absoluto. Verbi gratia si dico:

     Socrates est pater

uel:

     Socrates est similis

eadem res est pro qua isti termini supponunt 'Socrates' uel 'pater' et 'similis'; aliter istae propositiones affirmatiuae non essent uerae.

Sed restat dubitatio de terminis relatiuis abstractis, uidelicet utrum paternitas uel similitudo sit idem quod Socrates, et sic de aliis.

Et ad hoc possumus breuiter respondere quod [1] termini concreti relatiui aliquando non significant nec connotant rem aliam nisi illam pro qua terminus absolutus supponit; ut si dicamus:

     Socrates est idem sibi ipsi

et tunc est dicendum quod nihil aliud est identitas quam Socrates.

[2] Aliquando autem terminus relatiuus concretus connotat bene rem aliam ab illa re pro qua supponit, scilicet illam ad quam terminatiue fit comparatio --

[2a] Et aliquando ita est quod nullam aliam rem significat uel connotat praeter illas duas res, scilicet praeter illam pro qua supponit et illam ad quam est comparatio, sicut si ego dico:

     Socrates est diuersus a Platone

uel si dico:

     Socrates dependet a Deo

et tunc adhuc in isto casu credo quod eadem res est pro qua supponit terminus absolutus et pro qua terminus relatiuus etiam in abstracto sumptus: ita eadem est res quae est Socrates et quae est diuersitas Socratis ad Platonem, et dependentia Socratis ab ipso Deo.

[2b] Sed ultra aliquando contingit quod terminus concretus relatiuus significat uel connotat non solum rem pro qua supponit et rem ad quam est comparatio, immo etiam connotat rem aliam uel inhaerentem alicui illarum uel forte aliquando extrinsicam. Verbi gratia, si ego dico:

     Socrates est similis Platoni

ille terminus 'similis' non solum significat et connotat Socratem et Platonem, immo etiam connotat qualitatem secundum quam ille est similis illi. Et ita si ego dico:

     Socrates est aequalis Platoni

ille terminus 'aequalis' ultra Socratem et Platonem connotat magnitudines eorum. Et si dico:

     Albedo inhaeret lapidi

uel:

     Forma inhaeret materiae

tunc illa dictio 'inhaeret' connotat dispositionem additam praeter formam et materiam, scilicet inseparabilitatem (ut dicebatur in alia quaestione [QM 5 q.8]). Similiter si ego dico:

     Socrates distat a Platone

ille terminus 'distat' connotat rem aliam praeter Socratem et Platonem et extrinsicam Socrati et Platoni, scilicet dimensionem intermediam per quam Socrates distat a Platone. Et si addas quod saepe ea quae significantur per terminos aliquorum praedicamentorum sine termino relatiuo: significantur etiam per terminos relatiuos. Unde eadem est significatio si dico:

     Socrates est albus

et si dico:

     Albedo inhaeret Socrati

uel:

     Socrates subiicitur albedini

Similiter eadem est significatio si dico:

     Socrates est uestitus

et:

     Socrates habet uestem

uel:

     Vestis habetur a Socrate

et ita etiam:

     Socrates est in domo

et:

     Socrates continetur in domo

et:

     Domus continet Socratem

modo igitur saepe contingit quod termini relatiui abstracti supponunt pro illa re addita uel extrinsica quam termini concreti connotant. Et tunc potest concedi quod non est eadem res pro qua terminus absolutus supponebat et pro qua terminus relatiuus abstractus supponit: nec etiam est eadem res pro qua supponunt termini relatiui, scilicet concretus et abstractus. Unde eadem est res quae est Socrates et quae est similis, sed alia res est similitudo, quia est qualitas quam ille terminus 'similis' connotat: ita si dico:

     Albedo inhaeret lapidi

inhaerentia est res alia ab albedine inhaerente. Et si dico:

     Socrates distat a Platone

distantia est res alia a Socrate distante, quia distantia est spatium intermedium. Et si dico:

     Socrates est pater Platonis

hoc nomen 'pater' ultra Socratem et Platonem connotat quemdam actum paternum, scilicet genuisse: et tunc si ille terminus 'paternitas' poneretur supponere pro tali connotato, tunc pater esset quando non esset paternitas: immo homo diceretur [32vb] pater, quia paternitas fuit: sed si ille terminus 'paternitas' ponatur supponere non pro illo connotato, tunc supponeret pro eodem pro quo supponebat terminus concretus (scilicet pater): et tunc esset idem homo pater et paternitas. Si igitur tu quaeras pro quo illorum supponat ille terminus 'paternitas', utrum pro re an pro illo actu praeterito, respondeo quod nolmina sunt significantia ad placitum; ideo utaris illo nomine quo praedictorum modorum placet tibi, et tu respondeas secundum exigentiam. Similiter dico:

     Socrates possidet domum

et:

     Domus possidetur a Socrate

communiter nos utimur hoc nomine possessiuo pro re possessa et non pro re possidente; ideo distinguitur a Socrate et non a domo.

Tunc facile est respondere as rationes quae fiebant.

Rationes enim pro prima parte arguebant bene quod similitudo Socratis ad Platonem non est Socrates, nec inhaerentia albedinis ad lapidem est albedo, et sic de aliis multis; sed tamen non est ita de omnibus relatiuis; et ideo bene dicebat Aristoteles quod relatio acquiritur alicui ipso non mutato, id est nomen relatiuum pro ipso incipit supponere absque eius mutatione, scilicet hoc est propter mutationem correlatiui uel alicuius connotati per terminum relatiuum.