Quaestiones in Metaphysicen/1

This is the stable version, checked on 13 Novembris 2021. Template changes await review.
V, 6
saeculo XIII

editio: ed.toronto
fons: utoronto.ca


2 


IOHANNIS BURIDANUS: QUAESTIONES IN ARISTOTELIS METAPHYSICEN

LIBER V, QUAESTIO 6


[29vb] Quaeritur sexto utrum conuenientiae et diuersitates rerum adinuicem sint res an dispositiones additae rebus conuenientibus uel diuersis.

Arguitur quod sic:

Supposito enim quod equus et asinus habent adinuicem aliquam conuenientiam ex natura rei, propter hoc quod ad naturas eorum consequuntur accidentia magis similia quam consequantur ad naturam [30ra] lapidis et asini. Oportet igitur concedere quod ex natura rei equus et asinus magis conueniunt quam asinus et lapis. Et cum hoc etiam certum est -- quia ipsi ex natura rei sunt adinuicem diuersi magis quam essent duo asini adinuicem -- omne modo igitur si conuenientia eorum adinuicem non sit res uel dispositio alia ab eis, tunc sequeretur quod idem erit conuenientia eorum adinuicem et diuersitas eorum abinuicem [/adinuicem]. Sed illud consequens est falsum, quia ex natura rei asinus et equus ratione suae conuenientiae ducunt ad unum conceptum communem, scilicet animalis, et tamen ratione diuersitatis eorum non ducunt ad illum conceptum communem, immo ad diuersos conceptus specificos. Igitur huiusmodi conuenientia et huiusmodi diuersitas non sunt idem.

Secundo: Ostendo quod diuersitas qua Socrates est diuersus a Platone non sit idem quod Socrates. Quia si sit idem quod Socrates, tunc quamdiu esset Socrates tamdiu illa esset diuersitas. Modo hoc est falsum, quia si Plato corrumpatur, adhuc manet Socrates, et tamen non manet diuersitas ad Platonem, quia ampius Socrates non est diuersus a Platone quando Plato non est. Igitur illa diuersitas non est ipse Socrates.

Tertio: Similitudo Socratis ad Platonem est quaedam conuenientia ipsorum adinuicem, et tamen illa similitudo distinguitur ab eis et a quolibet eorum, quia non est per substantias eorum sed per qualitates sibi additas. Igitur similiter propinquitas rerum adinuicem est quaedam conuenientia illarum rerum, et tamen illa propinquitas est distincta ab illis rebus propinquis. Igitur probo: quia ignis et stupa non sufficiunt ad hoc quod ignis agat in stupam comburendo. Si enim essent abinuicem remoti non esset actio; igitur ad agendum hoc in illud multo plus requiritur quam hoc et illud, et si plus requiritur, illud 'plus' est aliud -- et tamen praeter ignem et stupam non requiritur nisi propinquitas. Igitur propinquitas est aliud siue alia dispositio.

Quarto: Socrates et Plato sunt res formaliter absolutae, sed conuenientia et diuersitas sunt formaliter respectiuae; modo non est idem formaliter respectiuum et absolutum; igitur etc.

Oppositum arguitur:

Quia Deus a quolibet alio est diuersus, et tamen nulla res est uel dispositio in ipso sibi addita, ut apparet XII huius; igitur Deus sine diuersitate sibi addita est diuersus. Et si hoc potest saluari de ipso, pari ratione posset saluari de alio, quia rationes quae fierent de aliis possent similiter fieri de ipso.

Item: Si identitas non est res addita, ita nec diuersitas. Et tamen identitas non est aliquid additum rei quae est eadem, quoniam quacumque re accepta omnibus aliis circumscriptis, adhuc ipsa esset [/essent] sibi eadem. Et etiam ex diuersitate: quaecumque enim duae res quarum haec non est illa, si concedantur esse et omnia alia circumscribantur, adhuc illae erunt diuersae abinuicem, quoniam ad aliqua esse diuersa sufficit hoc esse et illud esse et hoc non esse illud: igitur diuersitas non est res uel dispositio alia a rebus diuersis.

Item: Ego pono quod Socrates est generetur de nouo. Constat quod quaecumque res alia de mundo efficitur de nouo diuersa a Socrate, quia antequam Socrates esset, nulla erat res diuersa ab eo; et non quaelibet alia est diuersa ab eo; igitur si ad esse diuersum ab aliquo requiretur dispositio addita, sequitur quod apud generationem Socratis generaretur in qualibet alia re quaedam dispositio sibi addita -- quod est absurdum dicere, quia tunc oporteret Deum et Intelligentias mutari in recipiendo tales dispositiones.

Item: Si Socrates est diuersus a Platone per diuersitatem sibi additam, tunc illa diuersitas est diuersa [diuersa/diuersitas] a Socrate, et Socrates diuersus ab alia, et tunc: uel Socrates et illa diuersitas sunt abinuicem diuersi seipsis, uel per aliam diuersitatem: si seipsis, pari ratione standum erat in primis; et si hoc sit per aliam diuersitatem, procederetur [30rb] de illa ut prius, et sic in infinitum, quod est inconueniens.


Respondendum est breuiter ad quaestionem distinguendo quod adinuicem aliqua dicuntur conuenire uel disconuenire secundum seipsa, scilicet quia non propter alia conuenire dicuntur. Et sic etiam dico de <conuenire uel> disconuenire adinuicem non secundum seipsa, sed ex eo quod aliqua alia conueniunt uel disconueniunt -- sicut nix et lac dicuntur similia et sic quodammodo conuenientia; sic non dicuntur conuenire nisi ex eo quod qualitates, scilicet albedines, conueniunt: unde illis remotis non amplius dicuntur sic conuenire.

Et sic secundum hoc ponerentur duae conclusiones:

Prima conclusio est quod quaecumque dicuntur per seipsa conuenire uel esse diuersa in illis conuenientia uel disconuenientia non sunt res uel dispositiones ipsis additae. Et sic illa conclusio manifeste probatur per rationes quae iam factae sunt ad secundam partem quaestionis.

Secunda conclusio: Quod in illis quae dicuntur conuenire uel esse diuersa non secundum seipsa, sed ex eo quod aliqua alia (puta qualitates) eis inexistentes conueniunt uel disconueniunt, ideo conuenientiae eorum uel diuersitates sunt res uel dispositiones eis additae. Verbi gratia: similitudo Socratis ad Platonem, quia uterque est albus, uel dissimilitudo, quia unus est albus et alius niger; sed huiusmodi dissimilitudo non est Socrates uel Plato, licet est qualitas secundum quam dicuntur similes; et illa bene est res addita Socrati uel Platoni, tamen non est res addita uel magnitudini uel albedini.

Unde aliqui dubitant arguendo quod albedo Socratis non sit similitudo eius ad Platonem, posito quod uterque sit albus, quia pono casum quod sunt albi secundum eundem gradum et quod Socrates adhuc fiat albior, Platone non mutato; constat quod efficitur minus similis quam prius, et sic eius albedo intenditur et tamen eius similitudo non intenditur, immo remittitur: igitur haec similitudo non est haec albedo.

Respondetur breuiter quod si albedo intenditur, ita etiam similitudo intenditur; et si albedo sit intensior, similitudo etiam sit intensior. Sed non sequitur sic quod fiat intensior similitudo: unde bene omnis similitudo est res intensa sed non est intensa similitudo, quia sicut non sequitur ex diuisis coniunctum, sicut non sequitur: Iste est clericus et est bonus, igitur ipse est bonus clericus.

Propter solutiones rationum dubitatur quae res sit diuersitas Socratis a Platone, et econuerso utrum illa diuersitas sit Socrates et Plato uel utrum ipsa sit Socrates solum.

Et breuiter ego credo quod diuersitas Socratis ad Platonem est Socrates; econuerso diuersitas Platonis ad Socratem est Plato: sicut paternitas Socratis ad Platonem, posito quod non esset res addita, non esset Socrates et Plato, immo esset Socrates: et filiatio Platonis esset Plato: aliter non different paternitas et filiatio, seruitus et dominium, et sic de aliis relatiuis: quod uidetur inconueniens.


Ad rationes:

Illa prima ratio quae arguebat de illis conceptibus tangit magnas difficultates tractandas in septimo libro: ideo dimittuntur usque tunc.

Secundo quando arguitur quod diuersitas Socratis ad Platonem non est Socrates: ego dico quod immo: ideo dico quod quamdiu Socrates manebit tamdiu diuersitas manebit -- sed tamen non manebit diuersitas, quia hoc nomen 'diuersitas', licet supponit pro Socrate, tamen connotat siue appelat Platonem: et ideo bene conceditur quod quando non erit Plato non amplius erit diuersitas ad Platonem. Et uidetur esse simile sicut si Socrates est scribens: tunc quamdiu Socrates erit, scribens erit, sed tamen non erit scribens.

Ratio quae arguebat de similitudine est concessa, sed ratio quae arguebat de propinquitate: Credo quod Aristoteles diceret quod ad hoc quod aliqua duo corpora distarent [30va] abinuicem: requiritur bene alia res, scilicet dimensio intermedia faciens distare, sed ad hoc quod corpora sint propinqua nulla res alia requiritur: immo solum quod non sit dimensio intermedia faciens distare. Unde quando dicebatur quod ad hoc ignis agat in stupam non sufficiunt ignis et stupa, dico quod immo sufficiunt, nec plus requiritur nisi dicamus quod requiritur Deus conseruans et tu dicis quod possibile est quod ignis et stupa sunt: et ignis non agit in stupam: dico quod hoc est uerum quia est aliud impediens, scilicet faciens distare, et sic ad agendum non requiritur alterum sed remotio alterius.

Ad aliam dicentem quod Socrates et Plato sunt res absolutae: dico breuiter quod absolutum et respectiuum non sunt differentiae rerum ad extra, sed sunt differentiae terminorum significantium. Unde concedo quod isti termini 'Socrates' et 'Plato' sunt termini absoluti, et illi termini 'conueniens' et 'diuersum' uel 'conuenientia' et 'diuersitas' sunt termini respectiui: et ideo isti termini differunt ab illis: tamen supponunt pro eisdem rebus.