Quaestiones in Danielem

This is the stable version, checked on 20 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quaestiones in Danielem
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 96


Quaestiones in Danielem (Petrus archidiaconus), J. P. Migne

(1347C) 1. Quae sunt illa regna quae in visione sua vidit Nabochodonosor rex (Dan. II, 31)? In capite statuae regnum Babyllonium designatur, et post illud Medorum atque Persarum, quod argenti habet similitudinem, et regnum tertium Alexandrum significat regnum Macedonum successorumque Alexandri, quod aeris habet similitudinem. Regnum quartum perspicue pertinet ad Romanos; ferreum est, quod comminuit et domat omnia. Sed pedes ejus et digiti ex parte ferrei, ex parte sunt fictiles, quod hoc tempore manifestissime comprobatur. Sicut enim in principio nihil Romano imperio fortius et durius fuit, ita in fine rerum nihil imbecillius.

(1348A) 2.Quaeritur si Danihel et Ananias et Misahel et Azarias fuerunt eunuchi, an non? Eunuchi videntur, juxta illud quod legimus: Ait rex Asphanez praeposito eunuchorum suorum, ut introduceret de filiis Israel et de semine regio et tyrannorum pueros in quibus nulla esset macula (Dan. I, 3), et juxta id quod Esaias dixerat Ezechiae: Et de semine tollent et facient eunuchos in domo regis (Isa. XXXIX, 7). Sed cum occurrit illud: In quibus nulla esset macula, non eos fuisse eunuchos invenimus.

3. Si sapientiam et doctrinam Babyloniorum peccatum est discere, cur Danihel didicit quod non licebat? Si Danihel sciret sapientiam Chaldaeorum esse (1348B)peccatum, nunquam acquiesceret discere quod non licebat, sicut nolebat comedere de mensa regis, neque bibere de vino ejus ne pollueretur (Dan. I, 8). Nam et Moyses omnem sapientiam Aegyptiorum didicerat.

4. Quaeritur si Danihel cum tribus pueris eam sapientiam didicit quam Graecorum eruditio pollicetur, an non? Non, sed doctrinam gentis barbarae, qua usque hodie Chaldaei philosophantur.

5. Quid est quod legitur in anno secundo regni Nabochodonosor, vidit Nabochodonosor somnium (Dan. II, 1). Si post tres annos pueri ingressi sunt in conspectu ejus, ut ipse praeceperat, quomodo (1348C)secundo anno regni sui somnium vidisse narratur? Secundum hic annum dicit regni ejus omnium gentium barbararum, non Judaeorum tantum et Chaldaeorum, sed Assyriorum, et Aegyptiorum, et Moabitarum, et reliquarum nationum quas Domino concedente superaverat. Unde et Josephus ait: post annum secundum Aegyptiae vastitatis, rex Nabochodonosor vidit mirabile somnium.

6. Quid est quod Nabochodonosor tanti mysterii meruerit cernere somnium? Nunquid credere possumus hominis pessimi hoc meritum obtinuisse? Non merito vidit; sed ut interpretante sancto quod viderat, Deus glorificaretur. Sic nec Pharao videre meruit, sed ut Joseph cunctis esset praepositus.

(1349A) 7.Arioli, id est incantatores, incantatores sunt qui rem verbis peragunt; magi, qui de singolis philosophantur; malefici, qui sanguine utuntur.

8. Quid est quod dixit Nabochodonosor; vidi somnium et mente confusus ignoro quid viderim (Dan. II, 3), dum postea referente Danihele ea se vidisse testatus est quae dixerat Danihel? Umbra quaedam, et, ut ita dicam, aura somnii atque vestigium remansit in corde regis, ut referentibus aliis posset reminisci eorum quae viderat, ut nequaquam eum deciperent mentientes. Huc usque quae lecta sunt sermone narrantur Hebraeo; ab hoc loco usque ad visionem anni tertii regis Baltasar, quam Danihel vidit in Susis Hebraicis quidem litteris, sed lingua scribuntur Chaldaica, quam hic Syriacam (1349B)vocat.

9. Quid est quod legimus: Et praeco clamabat valenter: Vobis dicitur populis, tribubus et linguis, in hora qua audieritis sonitum tubae, et fistolae, et citharae; sambucae et psalterii et simphoniae, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam erexit Nabochodonosor rex. Si quis autem non ceciderit et adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentem (Dan. III, 4). Nunquid potuerunt omnes populi universarum nationum in campo Duram congregari loco modico? quem locum Theodosio pro Dura Deira, Simmachus Doraum, LXX Periboaon transtulerunt, et interpretatur vivarium vel conclusus locus. Non quod omnes populi in campo Duram potuerint (1349C)congregari et adorare auream statuam, sed quod in principibus cunctarum gentium omnes gentes et populi adorasse credantur.

10. Quid per statuam auream intelligendum est, quam fecit Nabochodonosor rex (Dan. III, 1)? Per regem illum et per statuam intellegimus omnes haereticos, qui fulgore eloquentiae saecularis falsum dogma componunt.

11. Quid est naphta (Dan. III, 46)? Ossa olivarum quae projiciuntur, amurca arefacta, et naptha Graece dicitur pyrni ab eo quod ignem nutriat.

12. Quas provincias tenuit Nabuchodonosor rex? Orientis, Asiam, Eurupam et Libiam.

(1349D) 13.Quomodo homini sine mente per septem annos imperium reservatum sit, regnumque potentissimum absque rege tanto tempore fuerit (Dan. IV, 30)? aut si alius illi successit in regno, cujus vecordiae aestimandum sit ut cederet imperio, quod tanto tempore possidebat; praesertim cum historiae Chaldaeorum nihil tale contineant, nec potuisse fieri ut qui de minoribus scripserunt, majora reticuissent. Quidam, dum hoc in historiis non inveniunt, per Nabochodonosor diabolum intelligere volunt, quod non est recipiendum: quis enim nesciat amentes (1350A)homines instar brutorum animantium in agris vivere locisque silvestribus? Quid mirum si ad ostendendam Dei potentiam et humiliandam regum superbiam hoc Dei judicium sit paratum? Nam et multo incredibiliora et Graecae et Romanae historiae accidisse hominibus prodiderunt. Scyllam quoque, et chimeram, hydram, adque centauros aves et feras facta ex homine narrant fabulae.

14. Quare Danihel, quem Dei cultorem legimus, scribitur princeps ariolorum omnium, sicut scriptum est Baldasar, inquit, princeps ariolorum, quem ego scio quod spiritum deorum sanctorum habeas in te (Dan. IV, 6). Non mirum, si princeps ariolorum omnium constitutus sit, qui ad praeceptum regis sapientiam didicerat (1350B)Chaldaeorum, et decuplum omnibus sapientior fuerat inventus.

15. Si praedixit Danihel sententiam Dei quae non potest immutari (Dan. IV, 24) quomodo hortatur ad eleemosynas et misericordiam pauperum, ut Dei sententia commutetur? Facile solvitur Ezechiae regis exemplo, quem Esaias dixerat esse moriturum (Isa. XXXVIII, 1) et Nenivitarum; adhuc tres dies et Nenive subvertetur (Jon. III, 4); et tamen ad preces Ezechiae et Nenivitarum Dei sententia commutata est, non vanitate judicii, sed eorum conversione.

16. Quis ille Baldasar de quo scriptum est: Baldasar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille (Dan. V, 1)? (1350C)Sciendum est non hunc filium Nabochodonosor ut multi legentes arbitrantur; sed juxta Abherosum, qui Caldaeam scripsit historiam, et Josephum, qui Berosum sequitur, post Nabochodonosor qui regnavit annis XLIII successit in regno ejus Evilmerodach, qui in primo anno regni sui levavit caput Joachim regis Juda de carcere. Post mortem vero Evilmerodach in regno patris successit filius ejus Neglisar post quem rursum filius ejus Laborsordoc, quo mortuo Baldasar filius ejus regnum tenuit, qui a Dario rege Medorum interfectus est, qui Darius Cyri regis Persarum avunculus fuit.

17. Cur ergo patrem Baldasaris Nabochodonosor vocat (Dan. V, 2)? Non faciat errorem scientibus sanctae Scripturae (1350D)consuetudinem, qua patres omnes proavi et majores vocantur.

18. Quaeritur cur legatur, purpura vestietur et torquem auream habebit in collo? cur torquem feminino genere translator protulerit? Exemplo doctus fecit. Nam Cicero in Mario torquem genere feminino posuit, sed Titus Libius masculino dixit.

19. Quae fuit illa regina quae ingressa est ad Baldasar, audito quod viderat (Dan. V, 10)? Hanc Josephus aviam Baldasaris scribit, Origenes matrem.

(1351A) 20.Cur articuli scribentis manus contra candelabrum apparuisse scribuntur (Dan. V, 5)? Ut longius non apparerent.

21. Interfecto Baldasar, obsessaque Babylone a Medis et Persis, Dario videlicet et Cyro, cur Darius solus successit in regnum, et non cum eo Cyrus, qui pariter cum eo regnum coepit Babylonium (Dan. V, 30)? Ordo aetatis et propinquitatis et regni est. Darius enim sexaginta duorum annorum erat, et majus regnum Medorum quam Persarum legimus, et avunculus qui prior erat jure naturali, successor regni debuit numerari. Sciendum est quae fuerit illa scriptura quam scripserunt articuli, Mane, Thecel, Phares. (1351B)Mane numeravit Deus regnum tuum et complevit illud; Thecel, appensum est in statera et inventum est minus habens; Phares, divisum est regnum tuum, et datum est Medis et Persis (Dan. V, 25).

22. Quid est quod legitur: porro rex cogitabat constituere Danihelem super omne regnum, unde principes et sadrappae quaerebant occasionem, ut invenirent Daniheli ex latere regis (Dan. IX, 5). Quid est, ut invenirent Daniheli ex latere regis? Latus regis regina est, vel concubinae ejus, caeteraeque uxores quae a latere dormiunt; quaerebant ergo occasionem in rebus hujuscemodi; si in sermone, tactu, nutu, possent accusare Danihelem, sed nullam causam et suspicionem reperire potuerunt, quia eunuchus (1351C)erat.

23. Quid est quod legimus, tribus temporibus in die flectebat genua sua Danihel (Dan. VI, 10)? Quae sunt tempora quae hic ostendit? Tria autem tempora quibus Deo flectenda sunt genua, tertiam horam et sextam et nonam ecclesiastica traditio intelligit. Denique tertia hora descendit super apostolos Spiritus sanctus, sexta volens Petrus comedere ascendit coenaculum, nona Petrus et Johannes pergebant ad templum.

24. Quid est quod legimus: Fuit Danihel usque ad annum primum Cyri regis (Dan. I, 21), cum alibi scriptum sit, anno tertio Cyri regis Persarum verbum revelatum est Daniheli cognomento Baldasar (Dan. (1351D)X, 1)? Hoc significatur quod usque ad primum annum Cyri regis qui Chaldaeorum destruxit imperium, Danihel potens fuerit in Chaldaea, postea vero a Dario in Medos translatus sit.

25. Quid est quod dicit Danihel: Videbam in visione mea nocte, et ecce quatuor venti coeli pugnabant in mari magno, et quatuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se (Dan. VII, 2)? Quatuor venti coeli quatuor sunt angelicae potestates, quibus principalia regna commissa sunt; mare autem mundum istum saeculumque significat, falsis amarisque fluctibus redundantem; quatuor bestiae (1352A)magnae quatuor regna, inquit angelus, ascendent de terra.

26. Et quid est quod legimus: Prima quasi leaena et alas habebat aquilae. Aspiciebam donec evulsae sunt alae ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit, et cor ejus datum est ei (Dan. VII, 4)? Regnum Babylonium propter saevitiam et crudelitatem, sive propter luxuriam et vitam libidini servientem, non leo sed leaena appellatur.

27. Et quare non leonis specie sed leaenae regnum visum sit potentissimum? Quia dicunt hi qui bestiarum scripsere naturam, leaenas esse ferociores, maxime si catulos nutriant, et semper gestire ad coitum.

(1352B) 28.Et quid est quod alas aquilae habere scribitur? Superbiam significat regni potentissimi, cujus princeps loquitur per Isaiam: Super sidera coeli ponam thronum meum, ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13).

29. Et quare alas aquilae et non alterius avis habere dicatur? Quia aquila multo vivit tempore, et regnum Assyriorum multis fuit aetatibus dominatum.

30. Quid intelligendum est per id quod dicitur: Evulsae sunt alae ejus? Caetera regna significat quibus prius imperabat, et volitabat in mundo.

31. Quid est quod dicitur: Et super pedes quasi homo stetit, et cor ejus datum est ei (Dan. VII, 4)? (1352C)Nabochodonosor potest intelligi, qui postquam perdidit regnum, et gloria ejus ablata est, rursum in pristino gradu restitutus sit, et non leaenam sed hominem se esse didicerit, et cor receperit quod amiserat. Potest et aliter intelligi de regno Chaldaeorum, quod interfecto Baldasar, Medis Persisque in imperio succedentibus, Babylonii homines humilis fragilisque naturae se esse intellexerint (Dan. IV, 31).

32. Quid est quod legitur: Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit, et tres ordines erant in ore ejus, et in dentibus ejus, et sic dicebant ei: surge, comede carnes plurimas (Dan. VII, 5)? Bestia secunda urso similis, ipsa est de qua in visione statuae legimus, pectus ejus et brachia de argento, ob duritiam et ferocitatem urso comparatur: (1352D)in parte vero una stetit, quia sic dicunt Hebraei, nihil eos adversum Israel crudele gessisse, unde et in Zacharia equi albi appellantur (Zach. VI, 3).

33, 34. Quid per tres ordines qui erant in ore ejus et in dentibus?

Quidam sic interpretatus est, ut regnum Persarum in tres principes diceret fuisse divisum, sicut legimus de tribus principibus, qui CXX sadrapis praeerant: sed tres ordines in ore regis Persarum et in dentibus ejus, tria regna debemus accipere. Babyloniorum, Medorum, atque Persarum, quae in unum redacta sunt.

35. Unde dictum est ei surge, comede carnes plurimas? (1353A)Illud tempus significat, quando sub Assuero quem LXX Artaxerxen vocant, ad suggestionem Aman una die omnes Judaei jussi sunt trucidari.

36. Quid est quod legitur: Post hoc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quatuor super se, et quatuor capita erant in bestia, et potestas data est ei (Dan. VII, 6)? Tertium regnum Macedonum, de quo et in statua legimus venter et femora ejus ex aere (Dan. II, 32), pardo, bestiae velocissimae, comparatur, quae praeceps fertur ad sanguinem et saltu in mortem ruit. Per quatuor alas victoria signatur Alexandri, qua nihil velocius fuit: qui ab Illyrico et Adriatico mari usque ad Indicum oceanum et Gangem fluvium, non tam praeliis quam victoriis percucurrit, et sex annis Europae (1353B)partem et omnem sibi Asiam subjugavit.

37. Quid per quatuor capita? Eosdem dicit duces ejus, qui postea successores regni exstiterunt, Ptolomeum, Seleucum, Philippum, Antigonum.

38. Quid Et potestas quae data est ei? Ostenditur non Alexandri fortitudinis, sed Domini voluntatis fuisse.

39. Quid est quod dicit: Post haec aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis, dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans (Dan. VII, 7)? Quarta imperium Romanorum est, de quo in statua (1353C)dicitur, tibiae ejus ferreae (Ibid. II, 33).

40. Quid est quod superius tria regna bestiis comparavit, id est leaenae, urso et pardo; Romanorum regnum nulli bestiae comparavit? Quia ut formidolosam faceret bestiam, vocabulum tacuit, ut quicquid formidolosius cogitaveramus in bestiis, hoc Romanos intelligamus; sed Hebraei quod tacitum hic est, in Psalmo dictum putant: Vastavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam (Psal. LXXIX, 41).

41. Quid est quod dicitur comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans? Significat omnes nationes, vel interfectas ab eis, vel tributo et servitute subjugatas.

42. Quid est quod dicit: Et habebat cornua decem (Dan. VII, 7) ? (1353D)Quia alii ponunt quatuor successores Alexandri, et deinde usque ad Antiochum cognomento Epiphanem, decem reges enumerant, qui fuerant saevissimi. Sed melius credendum est, quod omnes magistri ecclesiastici tradiderunt. In consummatione mundi quando regnum destruendum est Romanorum, decem futuros reges qui orbem Romanorum inter se dividant, et undecimum surrecturum esse parvulum regem, qui tres reges de decem regibus superaturus sit, id est Aegyptiorum regem, et Africae et Aethiopiae; quibus interfectis, etiam septem alii reges victori colla submittent. Illud autem dicit: Oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto (Dan. VII, 8), ne eum putemus, juxta quorumdam opinionem, vel diabolum esse vel (1354A)daemonem, sed unum de hominibus, in quo totus Satanas habitaturus est; et os loquens ingentia, ita ut in templo Dei sedere audeat, faciens se quasi Deum.

43. Quid est quod dicit: Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit (Ibid. 9)? Throni quos vidit Danihel, hii mihi videntur esse quos Johannes XXIV thronos nuncupat. Vetustus autem dierum ille est, qui apud Johannem solus in throno sedet; Filius quoque hominis qui venit ad vetustum dierum, ipse est qui apud Johannem leo dicitur de tribu Juda radix David (Apoc. V, 5).

44. Quid est judicium sedit et libri aperti sunt (Dan. VII, 10) ? Conscientiae et opera singulorum in utraque parte vel bona vel mala omnia revelantur. Bonus liber ille (1354B)est, quem saepe legimus, liber viventium; malus liber, qualis est qui in accusatoris tenetur manu, qui est inimicus et vindex de quo et in Apocalypsi legimus: Accusator fratrum nostrorum (Apoc. XII, 10), liber iste terrenus est.

45. Quid est: Et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus ejus, et traditum esset ad comburendum igni, aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitae constituta essent eis usque ad tempus et tempora (Dan. VII, 11)? In uno Romano imperio propter Antichristum blasphemantem, omnia simul regna deleta sunt, et nequaquam terrenum imperium erit, sed sanctorum conversatio et adventus filii Dei triumphantis.

46. Quid est quod dicit: Et tradentur in manus (1354C)ejus usque ad tempus et tempora et dimidium temporis (Dan. VII, 25) ? In his temporibus sancti potestati Antichristi permittendi sunt, ut condemnentur Judaei, qui non credentes veritati susceperunt mendacium. De his temporibus Dominus in Evangelio loquitur: Nisi abbreviati essent dies illi, nequaquam salva esset ulla caro (Matth. XXIV, 22).

Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar et facies mea immutata est in me, verbum autem in corde meo conservavi (Dan. VII, 28).

Hactenus liber Danihelis Chaldaico sermone conscriptus est: caetera quae secuntur usque ad finem voluminis, hebraice legimus.

47. Susis autem metropolis est regionis Elamitarum. (1354D)Si castrum, quomodo metropolis (Dan. VIII, 2)? Non quod castrum sit urbs metropolis, sed quod tanta firmitate aedificata sit, ut castrum esse videatur.

48. Quid est quod legitur: Vidi autem in visione esse me super portam Ulai: quid est Ulai (Ibid.)? Sciendum est autem Ulai esse nomen loci sive portae, ut in Troia Scaea porta, et apud Romanos Carmentalis dicitur, habentes singulae ex propriis causis origines nominum.

49. Quid est quod dicit: Et ecce aries unus stabat ante paludem, sive ante portam, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens (Ibid. 3) ? Arietem Darium vocat, avunculum Cyri, qui post (1355A)Astvagen avum maternum, cum avunculo Dario quem Graeci Cyaxaren vocant, Medis imperavit et Persis.

50. Quid est quod dicit: Postea vidi arietem cornibus ventilantem contra orientem et contra aquilonem et contra meridiem (Dan. VIII, 4)? Non ipsum arietem Cyrum videlicet vel Darium, sed ejusdem regni arietem, id est Darium alterum, qui ultimus potentiae Persicae rex fuit, et quem superavit Alexander Philippi filius rex Macedonum. Quod autem Darius iste rex potentissimus et ditissimus fuerit, tam Graecae quam Latinae narrant historiae.

51. Ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terrae; et non tangebat terram. Porro hircus habebat cornu insigne inter oculos (1355B)suos, et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam; et cucurrit ad eum impetu fortitudinis suae. Cumque appropinquasset prope arietem, comminuit duo cornua ejus, et non poterat aries resistere ei. Cumque eum misisset in terram, conculcavit eum, et nemo quibat liberare eum de manu ejus. Hircus autem caprarum magnus factus est nimis, cumque crevisset, factum est cornu magnum, et orta sunt cornua quatuor subter illud per quatuor ventos coeli. De uno autem ex eis ortum est cornu unum modicum et factum est grande (Ibid. 5). Hircus caprarum qui veniebat ab occidente, et propter nimiam velocitatem terram tangere non videbatur, Alexander est rex Graecorum, qui subversis (1355C)Thebis in Persis, arma corripuit, Darii duces superavit, et ad extremum ipsum percussit arietem, et duo ejus confregit cornua, Medos atque Persas, misitque eum sub pedibus suis, et utrumque cornu suo subjugavit imperio. Cornu autem grande, ipse est rex primus Alexander; quo tricesimo secundo anno aetatis suae mortuo in Babylone, surrexerunt pro eo quatuor duces ejus, qui sibi imperium diviserunt. Aegyptum Ptolomeus Lagi filius tenuit; Macedoniam Philippus qui et Arideus frater Alexandri; Syriam et Babylonem et omnia regna Orientis Seleucus Nicanor; Asiae regnavit Antigonus.

52. Quid est quod dicit: Et usque ad principem fortitudinis magnificatus est (Ibid. 11). Hoc dictum est de Epiphane filio Seleuci, qui et (1355D)Philopater appellatus est, quia erectus sit contra Deum, et sanctos illius persecutus, et tulerit juge sacrificium, et peccatum desolationis quae facta est, et sanctuarium et fortitudo conculcabitur. Unus angelus interrogat alterum angelum, usque ad quod tempus Dei judicio sub Antiocho rege Syriae templum futurum sit desolatum, et simulacrum Jovis staturum in templo Dei. Posuit enim Antiochus statuam Jovis in templo Dei.

53. Et dixit usque ad vesperam et mane, dies duo millia trecenti, et mundabitur sanctuarium (Ibid. 14). Centesimo quadragesimo tertio anno a Seleuco, qui primus regnavit in Syria post Alexandrum, ingressum legimus Antiochum Hierosolymam et universa (1356A)vastasse, reversumque anno tertio, in templo posuisse statuam Jovis; ab hoc tempore usque ad Judam Machabaeum, per annos vastitatis Hierusalem et contaminationis templi, sex duo millia, trecentos dies et tres menses esse completos, post quos templum purgatum est.

54. Quid est quod dicit: Et ecce stetit in conspectu meo quasi species viri (Ibid. 15)? Non enim viri sunt angeli, sed in specie virorum videntur, sicut Abraham ad quercum Mambre tres visi sunt viri, qui utique viri non erant, e quibus unus adoratur ut Dominus, unde et Salvator loquitur in Evangelio: Abraham vidit diem meum, et laetatus est (Joan. VIII, 56)

55. Quid est quod dicit: Et audivi vocem viri inter (1356B)Ulai, et clamavit, et ait: Gabrihel, fac intelligere istam visionem (Dan. VIII, 16)? quis ille est qui Gabrieli praecepit, ut Danielem faciat intelligere visionem? Judaei Michaelem autumant.

56. Et cur vocatur Gabrihel, ut intelligere faciat, et non alius vocatur angelus? Quia cum visio de praeliis erat, regumque certaminibus, immo regnorum successionibus, dignum erat ut Gabrihel, qui praepositus est praeliis, huic officio manciparetur.

57. Quare tempore quo erat Dominus nasciturus, ad Zachariam et ad Mariam Gabrihel missus est, et non alius angelus? Quia, ut dictum est, praeliis est praepositus, indicturus bellum daemonibus, et triumphaturus de mundo (1356C)venit.

58. Illud quod ait Danihel: Et ego Danihel langui et aegrotavi per dies (Dan. VIII, 27). Hoc est illud quod in Genesi de Abraham legimus, quod postquam Deum audiverit loquentem sibi, terram et cinerem esse se dixerit (Gen. XVIII, 27).

59. Quid est quod dicit: Et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur (Dan. VIII, 27). Si non erat qui interpretaretur, quomodo supra interpretatus est angelus? Sed quod dicit, hoc est reges audierat, et eorum nomina nesciebat; futura cognoverat, et quo tempore futura essent dubius fluctuabat.

60. In anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldaeorum (1356D)(Dan. IX, 1). Hic est Darius, qui cum Cyro Chaldaeos Babyloniosque superavit. Ne putemus illum Darium, cujus secundo anno templum aedificatum est: quod Porphyrius suspicatus, ut annos Danihelis extendat; vel eum qui ab Alexandro Macedonum rege superatus est. Addit ergo nomen patris, additque victoriam qua primus de semine Medorum subverterit regnum Chaldaeorum, ut auferat propter similitudinem nominis lectionis errorem.

61. Quid est quod CXX annos Dominus in Genesi hominibus posuit? Quia qui tanto tempore, hoc est centum annis nolunt agere poenitentiam, nequaquam expectat ut (1357A)XX alii compleantur. Sed infert ante quod postea fuerat comminatus.

62. Quid est quod dicit Danihel, Maledictio et detestatio venit super nos, quae scripta est in libro Moisi servi Dei (Dan. IX, 11)? in quo libro Moisi? In Deuteronomio maledictiones et benedictiones Dei legimus, quae postea dictavit in monte Garizim et Hebal super justos et peccatores (Deut. XXVII, 14).

63. Quid est quod in Psalmo legimus: Surrexit tanquam dormiens Dominus, tanquam potens et crapulatus a vino (Psal. LXXVII, 65)? Malitia nostra inebriat Deum, quae, quando in nobis corripitur, evigilare dicitur, et de sua ebrietate consurgere, ut nos peccato ebrios evigilare faciat (1357B)justitiae. Quando propter peccata corripimur, vigilat super nos Deus, et visitat nos. Quando vero a Deo deserimur, et non judicamur, indigni sumus correptione Domini, tunc dicitur dormire.

64. Quid est quod dicit angelus Daniheli: Tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem. Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, sciesque et intelliges ab exitu sermonis, ut respondeatur et aedificetur Hierusalem usque ad Christum ducem; hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duae (Dan. IX, 23 et seq.)? Haec et non frustra et absque inspiratione Dei angelum respondisse manifestum est: quae observatio cautam atque sollicitam videtur expetere rationem, (1357C)ut lector diligenter attendat, et causas divisionis inquirat, in eo quod angelus ait: Ab exitu sermonis ut respondeatur et aedificetur Hierusalem usque ad Christum ducem (Ibid. 25).

Non alios arbitramur quam principes, qui post hanc prophetiam et reversionem de Babylone, Judaico populo praefuerunt. Hoc est pontifices, quos christos ab eo quod unctos Scriptura cognominat, quorum princeps fuit Jesus filius Josedec sacerdos magnus, et qui fuerunt usque ad adventum Domini Salvatoris, hosque significat vaticinium prophetae dicens: Ab exitu sermonis ut respondeatur et aedificetur Hierusalem usque ad Christum ducem, hebdomades VII et hebdomades LX et duae; id est ut VII hebdomades et postea LXII quae faciunt annos (1357D)CCCCLXXXIII a Cyro numerentur: ac ne videamur procacem tantum ferre sententiam, et non probare quod dicimus, numeremus eos qui post Jesum filium Josedec usque ad adventum Salvatoris populo praefuerint Christi, id est uncti in pontificatu. Primus igitur, ut ante jam diximus, post Danihelis prophetiam quae facta est sub Cyro rege, postquam de Babylone reversus est populus, Jesus filius Josedec fuit sacerdos magnus et Zorobabel filius Salathiel, qui templi fundamenta jecerunt, impeditoque opere a Samaritis et aliis in circuitu nationibus, septem hebdomadarum anni completi sunt, id est quadraginta novem quibus imperfectum opus templi fuit, et quas prophetia a reliquis sexaginta duobus hebdomadibus (1358A)separat, denique et Judaei in Evangelio ex hac opinatione loquuntur ad Dominum: XI et sex annis aedificatum est templum, et tu tribus diebus suscitabis illud (Joan. II, 20). Tot enim sunt anni a primo anno Cyri regis, qui libertatem dedit volentibus Judaeis reverti in patriam, usque ad sextum annum Darii regis, sub quo templi opus omne completum est. Porro Josephus et alios tres annos addidit, in quibus peribulos templi et quaedam alia quae remanserant, perfecta sunt, qui additi XLVI annis faciunt annos XLIX, id est septem annorum hebdomadas: reliquas autem LX duas hebdomadas ab ejusdem Darii septimo anno enumerant; quo tempore Jesus filius Josedec et Zorobabel jam majoris aetatis populo praeerant, sub quibus prophetaverunt Aggaeus (1358B)et Zacharias. Post quos Esdras et Nehemias de Babylone venientes, muros urbis exstruxerunt, tenente pontificatum Joachim filio Jesu cognomento Josedec; post quem successit in sacerdotio Elia sub, ac deinde Joiade, et postea Johannes, post quem Jadus; cujus aetate Alexander rex Macedonum condidit Alexandriam, ut Josephus loquitur, venitque Hierosolymam, et in templo victimas immolavit. Mortuo autem Alexandro, centesima tertia decima Olympiade, anno ducentesimo trigesimo sexto regni Persarum, quod coeperat primo anno Olympiadis; quo tempore Cyrus rex Persarum Babylonios Chaldaeosque superavit, et post mortem Jadus sacerdotis, qui sub Alexandro templo praefuit, suscepit pontificatum Onias, quo tempore Seleucus, subjugata Babylone, (1358C)diadema totius Asiae capiti suo imposuit.

Anno duodecimo mortis Alexandri, in quod tempus supputantur omnes anni a Cyri imperio, CC quadraginta octo, ex qua aetate Scriptura Machabaeorum regnum Graecorum enumerat. Post Oniam praefuit Judaeis pontifex Eleazarus, quo tempore LXX interpretes Scripturas sanctas Alexandriae in Graecum dicunt vertisse sermonem. Post quem alter Onias, cui successit Simon; quo regente populum, Jesus filius Sirach scripsit librum qui Graece Panareth appellatur. Cui successit in pontificatum alius Onias; quo tempore Antiochus Judaeos diis gentium immolare cogebat. Quo mortuo, Judas Machabaeus purgavit templum, et idolorum simulacra contrivit. Cui successit frater Jonathas, et post eum rexit populum Simon frater utriusque. In (1358D)cujus morte CCLXXVII regni Syriae impletus et annus, et usque ad hoc tempus, Machabaeorum primus liber historiam continet, supputanturque a primo anno Cyri regis Persarum usque ad finem primi Machabaeorum voluminis, et mortem Simonis pontificis anni CCCCXXV. Post quem Johannes tenuit pontificatum annis XXIX. Quo mortuo, Aristobolus uno anno praefuit populo: qui primus reversus de Babylone, diadema insigne regiae potestatis cum honore pontificatus adsumpsit. Hujus successor fuit Alexander rex pariter et pontifex, qui rexit populum annis XXVII, et hactenus a primo anno regis Cyri et captivorum reditu, qui in Judaeam venire voluerunt, subputantur anni CCCCLXXXIII, quos VII et LX duae hebdomades, (1359A)id est LXIX simul efficiunt, et hoc omni tempore pontifices rexerunt populum Judaeorum; quos ego nunc arbitror vocari christos duces. Mortuo autem novissimo eorum Alexandro, huc atque illuc in varias partes absque ullo duce gens Judaeorum seditionibus vexabatur in tantum, ut Alexandra quae et Salina vocabatur, ejusdem Alexandri uxor, obtineret imperium, et pontificatum quidem Hircano filio reservaret, Aristobolo autem alteri filio regnum traderet, quod obtinuit annis X. Pugnantibus autem inter se intestina seditione germanis, et gentem Judaeorum studia trahentibus, supervenit Gneus Pompeius dux Romani exercitus, captamque Hierosolymam usque ad adyta templi ingressus est, quae vocabantur Sancta Sanctorum, vinctumque Aristobolum Romam (1359B)misit, servans triumpho suo, et pontificatum Hircano tradidit fratri ejus. Tunc primum gens Judaeorum Romanis facta est tributaria. Post quem Herodes filius Antipatri, interfecto Hircano, regnum Judaeorum senatusconsulto accepit, et primus alienigena Judaeis praefuit. Haec ut nos potuimus exposuimus. Ponit et aliam Eusebius explanationem, quam si voluerimus in Latinum sermonem vertere, extendemus libri magnitudinem. Haec est ergo interpretationis ejus sententia.

A sexto anno Darii, qui post Cyrum et Gambisem filium ejus regnavit in Persis, quando templi opera consummata sunt, usque ad Herodem et Caesarem Augustum, numerat hebdomadas septem et LX duas, quae faciunt annos CCCCLXXXIII, quando christus, id (1359C)est Hircanus novissimus pontifex de genere Machabaeorum ab Herode jugulatus est, et cessavit juxta legem pontificum Dei successio. Africanus in quinto temporum volumine de LXX hebdomadibus haec locutus est: « Capitulum quod in Danihele de LXX hebdomadibus legimus multa et admirabilia continet, et quae nunc longum est dicere. Ergo quod ad praesens opus pertinet, de temporibus disserendum est; nullique dubium quin de adventu Christi praedicatio sit, qui post LXX hebdomadas mundo apparuit, post quem consummata sunt delicta, et finem accepit peccatum, et deleta est iniquitas, et annuntiata justitia sempiterna, quae legis justitiam vinceret et impleta est visio et prophetia, quia lex et prophetae (1359D)usque ad Johannem Baptistam.

« Dicit autem ipse angelus LXX annorum hebdomadas, id est annos CCCCXC ab exitu sermonis, ut respondeatur et ut aedificetur Jerusalem vicesimum Artaxerxis regis Persarum annum habere principium. Neemias quippe hujus pincerna; sicut in Esdrae libro legimus, rogavit regem, accepitque responsum ut aedificaretur Hierusalem; et iste egressus est sermo, qui extruendae urbis et circumdandae muris daret licentiam, quae usque ad illud tempus vicinarum gentium patebat incursibus. Siquidem ad Cyri regis imperium, qui volentibus reverti Hierosolymam dederat potestatem, Jesus pontifex et Zorobabel et postea Esdras sacerdos et caeteri, qui cum eis proficisci voluerant, templum et urbem et muros ejus aedificare (1360A)conati sunt prohibentibus in circuitu nationibus ne impleretur opus, quasi hoc rex non jussisset. Mansit itaque imperfectum opus usque ad Nehemiam, et vicesimum annum regis Artaxerxis: quo tempore regni Persarum centum et XV anni fuerant obvoluti, captivitatis autem Hierusalem CLXXX et V annus erat, et tunc primum Artaxerxes jussit muros extrui Hierusalem: cui operi praefuit Neemias, et aedificata est platea, et muri circumdati; et ex illo tempore si numerare velis LXX annorum hebdomadas usque ad Christum, poteris invenire; quod si harum principium ab illo tempore voluerimus sumere, et tempora non concurrent, et multa reperiemus contraria. Nam si a Cyro et prima ejus indulgentia, qua Judaeorum est laxata captivitas, LXX numerentur (1360B)hebdomades, centum et eo amplius inveniemus annos, qui statutum hebdomadarum excedunt numerum et multo plus, si ex qua die Daniheli locutus est angelus, addeturque amplior numerus, si captivitatis exordium volueris hebdomadarum habere principium. Permansit enim regnum Persarum usque ad initium Macedonum annis ducentis triginta, et ipsi Macedones regnaverunt annis CCC atque exinde usque ad annum XV Tiberii Caesaris, quando passus est Christus, numerantur anni LX, qui simul faciunt annos DXC, ita ut centum supersint anni. A vicesimo autem anno Artaxerxis regis, usque ad Christum, complentur hebdomades LXX juxta lunarem Hebraeorum subputationem, qui menses non juxta solis, sed juxta lunae cursum numerant. Nam a centesimo et (1360C)quinto decimo anno regni Persarum, quando Artaxerxes ejusdem imperii vicesimum regni sui habebat annum, et erat octuagesimae et tertiae Olympiadis annus quartus, usque ad ducentesimam secundam Olympiadem, et secundum ejusdem Olympiadis annum Tiberiique Caesaris annum quintum decimum colliguntur anni CCCCLXXV, qui faciunt annos Hebraicos CCCCXC, juxta lunares, ut diximus, menses, qui secundum illorum supputationem possunt facere per singulos menses dies XXIX semis, ita ut solis circulus per annos CCCCXC plus habeat dies CCCLXV et quartam diei partem, et per duodecim menses singulorum annorum XI dies, et quarta diei pars amplius reperiantur, unde Graeci et Judaei pro octo annis trium mensium embolismis faciunt. Si enim octies (1360D)undecim et quartam partem volueris supputare, XC dies, hoc est tres menses efficies, et in CCCCLXXV annis octonarii reperientur anni LIX et menses tres, qui simul faciunt plus minusve annos XV, qui si CCCCLXXV annis volueris addere LXX, annorum facies hebdomadas, hoc est simul annos CCCCXC. » Haec Affricanus iisdem verbis quae expressimus locutus est.

65. Quid est quod dicit: Confirmavit autem pactum multis hebdomadas una, et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium (Dan. IX, 27)? Sic interpretatur Eusebius, quod, Herode regnante apud Judaeos, et Augusto apud Romanos, Christus natus sit, qui tribus annis et sex mensibus juxta evangelistam Johannem, Evangelium praedicavit, et (1361A)confirmavit Dei cultum: multis haud dubium, qui in apostolis et credentibus quando post passionem Domini in dimidia rursum hebdomade defecit hostia et sacrificium. Plerique unam hebdomadem annorum in LXX annos extendunt, ut ait Eusebius, et per singulos hebdomadis annos decennio supputato et volunt a passione Christi usque ad Neronis imperium annos esse XXXV quando contra Judaeos Romana primum arma commota sunt, et hanc esse dimidiam hebdomadem annorum LXX. Postea vero a Vespasiano et Tito et deinceps quando Hierosolyma templumque succensum est, usque ad Trajanum, alios esse annos XXXV et hanc esse hebdomadem, de qua angelus loquitur Daniheli.

66. Quid est quod dicit: Intellige et conjice a (1361B)prophetatione sermonis respondere me tibi? Hoc et a primo anno Darii debemus computare, quando hanc vidit visionem Danihel. Videamus anni quomodo impleantur usque ad adventum Christi. Darius regnavit annis XIX, Artaxerxes XL, Ochus qui et Cyrus annis XIV, Argus anno I, alius Darius qui et Melas annis XX, Alexander Macedo annis X. Post eum regnavit in Alexandria Soter annis XXXV, cui successit Philadelphus regnans annis XXXVIII. Post hunc Eulptech annis XXV. Deinde Philopater annis XVII. Post hunc Epiphanes annis XXIV. Item alius Eupsetet annis XXVII, Soter annis XXXVIII, Ptolomeus annis XXXVII. Cleopatra annis XX, mensibus V. Item, Cleopatra regnavit cum Augusto annis XIII. Post Cleopatram Augustus aliis annis XLIII, nam omnes (1361C)anni imperii Augusti fuerunt LVI. In quadragesimo enim et primo anno imperii Augusti qui post mortem Cleopatrae imperavit, nascitur Christus, et supervixit idem Augustus ex quo natus est Christus, annis XV. Et erunt reliqua tempora annorum in diem nativitatis Christi, in annum quadragesimum primum Augusti, anni CCCCXXXVII menses V. Unde adimplentur LXII hebdomades et dimidia, quae efficiunt annos CCCCXXXVII menses sex; et manifestata est justitia aeterna, et unctus est sanctus sanctorum, id est Christus. Quidam autem, qui dicunt signari visum [ Forte, Jesum] et prophetiam, quoniam omnes prophetae nuntiabant de ipso, quod esset venturus et pati haberet, igitur quoniam adimpleta est prophetia per adventum ejus, propterea signari jussionem (1361D)et prophetiam dicebat, quoniam ipse est signaculum omnium prophetarum, adimplens omnia quae retro de eo prophetae nuntiarunt.

(1362A) 67.Quid est quod ait: Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Daniheli cognomento Baltasar (Dan. X, 1), cum in fine primae visionis legamus: Fuit autem Danihel usque ad annum primum Cyri regis (Dan. I, 21), usque ad primum ejus annum fuit? Fuisse ergo eum apud Chaldaeos pristina dignitate, purpura, byssoque vestitum usque ad primum annum Cyri regis intelligimus, quando subvertit Chaldaeos, et postea coepit esse cum Dario filio Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldaeorum. Aut certe jam Dario mortuo, cujus anno primo septuaginta hebdomadarum sacramenta cognoverat, nunc tertio anno regis Cyri haec vidisse narratur.

68. (1362B)Quid est quod dicit: Et ego ab anno primo Darii Medi stabam, ut confortaretur et roboraretur (Dan. XI, 1) ?

Stabam, inquit, in conspectu Dei, et rogabam ejus clementiam, pro eo qui me diligebat, ut confortaretur vel ipse vel regnum ejus, et roboraretur, qui ob custodiam meam etiam lacum leonum suo signavit annulo, ne me adversarii interficerent. Alexander autem condita Alexandria, cum triginta et duos aetatis haberet annos, et duodecimum annum imperii in Babylone, veneno periit.

69. Quid est quod dicunt, et post annos illius commiscentur, Filiaque regis Austri veniet ad regem Aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudines (1362C)brachii, nec stabit semen ejus, et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam juvenes ejus, et qui confortabant eam in temporibus (Ibid. 6)? Hoc est quod nunc dicitur: per multos annos Ptolomeus Philadelphus et Antiochus qui vocabatur Theos, id est Deus, facient amicitias, et filia regis Austri, hoc est Ptolomei, veniet ad regem Aquilonis, id est Antiochum, ut inter patrem ac virum jungat amicitias, et non poterit, inquit, obtinere, nec semen illius stare in regno Syriae, sed et ipsa Berenice et qui eam adduxerint interficientur. Rex quoque Antiochus, qui confortabat eum, id est per quem poterat praevalere, veneno uxoris occisus est. Laudicen enim prior illius uxor eum per ministros veneno interfecit, quia dicebat rex Berenicen consortem (1362D)regni, et hanc concubinam.

Explicit.

(no appa