Migne Patrologia Latina Tomus 92
Quaestiones in Acta Apostolorum (Beda), J. P. Migne QUAESTIO PRIMA. (1031D) INTERROGATIO. Quid indicat illud quod legimus: Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, Sabbati habens iter, id est, mille passus?
RESPONSIO. Sabbato enim usque ad montem Oliveti ire Judaeis licitum erat, vel certe sicubi fuissent, tanto spatio deambulandi licentiam praesumebant.
QUAESTIO II. (1032D)
INTERROGATIO. Spiritus sanctus quomodo ante Ascensionem a Salvatore secundum evangelistam Joannem apostolis insufflatur, cum secundum Actus apostolorum post decimum ascensionis diem in apostolos missus sit?
RESPONSIO. Multae sancti Spiritus gratiarum donationes sunt, secundum illud quod Apostolus dicit: (1033A)Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii gratia sanitatum in uno Spiritu. etc. (I Cor. XII). Igitur ante Ascensionem gratiam sancti Spiritus acceperunt, qua possent peccata dimittere et baptizare, et credentibus spiritum adoptionis infundere, secundum quod et tunc, cum eis a Salvatore Spiritus insufflaretur, dictum fuerat: Quorum remiseritis peccata, remittentur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt. At vero post Ascensionem multo majorem sancti Spiritus gratiam perceperunt in operatione virtutum, et gratia sanitatum, et diversarum perceptione linguarum, juxta illud quod eisdem eodem die promissum fuerat, ut baptizarentur Spiritu sancto, et induerentur virtute, qua Evangelium Christi universis possint (1033B)gentibus praedicare. In hac ergo perceptione sancti Spiritus secundum Dominicae gratiae distributionem apostolorum demonstratur profectus, non compugnantium diversitas Scripturarum; et aliter, quare bis datus sit Spiritus sanctus, egregie quidam doctor exposuit, dicens: « De eo, quem primum hic Salvator per seipsum dedit, et de coelis postea misit, ut significaretur dilectio proximi, et dilectio Dei, quae in cordibus sanctorum per Spiritum sanctum diffunditur, qui datus est eis ad evangelizandum Dei verbum. » Per quod apostoli sese in orbis partes intulerunt, quantum narrat historia, Bartholomaeus in Indos, Thomas tetendit in Parthos; Matthaeus Aethiopes, Andreas Scythas praedicatione mollivit: Joannes Asiam divino sermone correxit, Petrus Cappadociam (1033C)atque Galatiam, Bithyniam pariter et Pontum, provinciasque confines, dum Judaeis praedicat, circuit, postremo Romam illustraturus accessit. Paulus a Jerusalem usque Illyricum cum Evangelio replevisset tam innumeras ac dispares nationes praeceptis tanquam armis victor edomuit.
QUAESTIO III. INTERROGATIO. Cum in Actibus apostolorum primum (1034A)legatur: Viri autem qui comitabantur cum eo, hoc est, cum Apostolo, stabant stupentes, audientes quidem vocem, neminem autem videntes, quomodo postea Apostolus dicit: Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus, qui loquebatur mecum?
RESPONSIO. Superius ubi audisse vocem referuntur, a Deo non vocem, sed inconditum sonum vocis acceperunt, ut eos postea dicat vocem non audisse, id est, expressam verborum significantiam, qua possint intelligere quod sonabat, ac perinde idcirco diversa vice et audisse et non audisse referantur, quia, quantum ad sonum pertinet, audierunt; quantum ad verba, non audierunt.
QUAESTIO IV. (1034B) INTERROGATIO. Quare prius communis cibus vocabatur, qui putaretur immundus?
RESPONSIO. Quod contra interdictum tunc Dei in commune caeteris pateret hominibus, qui in ciborum discretione legis observantiam non tenebant, per quam Judaei partem Dei se esse jactabant. Purificatus est autem etiam Domino dicente ad Petrum: Quae Deus purificavit, tu ne commune dixeris (Act. X).
INTERROGATIO. Quid est illud quod in Actibus apostolorum duodecim illi qui Joannis baptismo baptizati fuerunt baptizantur a Paulo?
RESPONSIO. Hoc idcirco, quia non in nomine Trinitatis (1034C)baptizati erant. Baptismus enim Joannis, licet in eum qui venturus est baptizaret, tamen proprie Joannis baptismus dicebatur. Unde et ab haereticis venientes non rebaptizantur a nobis, si baptizatos constat in nomine Trinitatis, nisi impositio manus
ad fidem rectam conversis adhibetur,
ut per hanc sancti Spiritus
suscipiatur infusio.