Quaestiones grammaticales (Abbo Floriacensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quaestiones grammaticales
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a


Quaestiones grammaticales (Abbo Floriacensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.AbbFlo.QuaGra, cc_idno: 9747

c

Addit Mabillonius.

O Ramesiga cohors, amplis quae claudere stagnis,
Purior obryzo niteris esse Deo.
Vasta palus, piscosa nimis, sua dyndima pandit,
Ut nova sint eremi claustra reperta tibi.
Nam qua corviferae consurgit proditor hydrae,
Insula silvoso gurgite pulchra nitet.
Et qua splendentis se mergunt lora bootis,
Pons est inde suis pervius Angligenis.
Qua Cynosura poli fixum regit undique gyrum,
Anguillosa palus nescit habere modum.
139.0534D| Unde refert umbras vaga lux Phoebea sinistras
Terra patet, nullo continuata vado.
Huc me forte dedi ignotis ignotus alumnis,
Quos, Benedicte Pater, jure tuere paras.

MONITUM. Prodit hoc opusculum ex codice regio Vaticano cujus aetas ipsi auctori suppar videtur. Profecto hujus opusculi perbrevem partem vulgavit Mabillonius in Annalibus Bened., tom. IV, append., p. 631; sed quia pars multo maxima hactenus erat inedita, eam hic trado. 1. Dilectissimis in Christo Angligenis fratribus, maximeque in monasterio sancti Patris Benedicti sub schola virtutum regulariter vitam degentibus, ex Floriacensi coenobio ejusdem Patris vernula ABBO, genere Francus, professione monachus, officio diaconus, in essentialiter bono salutis perpetuae munus. Omnipotentia divinae majestatis, quae tempora mutat et ordinat, me ab ineunti aetate, prout voluit, multifariam et multis modis tentari permisit, quoad juvenilis aetatis robur adversitatibus assuesceret, cui ad cumulum virtutis tandem succresceret infortunium oblatae peregrinationis. Quam etsi inter tot religiosae vitae viros, Deo auctore, perfero, qui me quasi seipsos diligunt, ut ipsa re conjicio; non tamen voti impos, sine dolore recordari valeo, quod illius mei spiritalis alumni in praesentiarum corporali praesentia minime perfruor, quae aliquando perfruenti erat vita ipsa dulcior. Nunc quia ita contigit per obedientiam, quae melior est victimis, non solum fratrum cum quibus moror imperiis deservire gestio, verum etiam quibusque hujus insulae juxta modulum meae parvitatis desidero prodesse, quoniam non sine divino constat moderamine gestum quod, sedatis fluctibus marinae tempestatis, ad id deveni exsilii cum mira tranquillitate tam vasti aequoris; ubi dum quibusdam studiorum occupationibus detineor, levior sit calamitatis miseria quam tolero, quandoquidem benevolentia eorum cum quibus habito ad id me compellit ut non solum pro posse velim fraternis necessitatibus succurrere, sed etiam ultra vires velle. Quocirca omnium apud Anglos, ubi ubi positorum objectis respondere decrevi, quatenus habeatis, charissimi, aliqua monimenta vestri exsulis, quibus valeatis intendere acumen exercitatae mentis. Nec fraudabor vos quaestionibus expeditis, quas vel tentando vel dicendo objiciunt quique studiosi. Cui etsi ab aliquo opponatur aemulo, in silvam ne ligna feras, certum tamen habeo quod vestri ingenii sterilitas vel inopia mei non sit indigna convivii copia, quae hoc modo se habeat. 2. In quaestione prima quaesitum est salubris penultima correpta, an producta dici debeat vel conveniat. Quibus ego proposui quae in antiquis Latinae linguae auctoribus me legisse pro certo habui, et ne vestra memoria laberentur, etiam litteris digessi. In primis Donatus dicit quod si in trissyllabis et tetrasyllabis et deinceps, si penultima positione longa fuerit, ipsa acuetur, et antepenultima gravi accentu pronuntiabitur, ut Catellus, Metellus: ita tamen si positione longa, non ex muta et liquida fuerit; nam mutabit accentum, ut latebrae, tenebrae. Quo loco inoluit quia si cujuslibet partis penultima syllaba desinat in correpta vocali, quae excipiatur a duobus consonantibus, quarum sit prior muta et sequens liquida sit, nunquam illa pars trisyllaba vel tetrasyllaba acuetur in penultima, sed mutato accentu potius in antepenultima, licet in medio utrumque fieri liceat, prout fuerit poetae voluntas. Nam si sint verbalia feminini generis, vel alia quaeque naturaliter producta, propter mutam et liquidam breviari non possunt ullo modo; hoc enim significat conditio apposita, si talis syllaba positione longa sit, accentum in antepenultima mutari. 3. Sed natura exemplorum penultimae longae sunt, sicut quidam volunt, qui putant ea derivari a verbis secundae conjugationis, a secunda scilicet persona imperativi modi quae est producta, ut teneo, tenes, tene, tenebrae; lateo, lates, late, latebrae. Accentus igitur ante penultimam non mutatur. Sic etiam a verbis primae conjugationis aestimant fieri, lavo, lavas, lava, lavacrum, aratrum, ventilabrum; et a tertia conjugatione terebrum, et si qua sunt similia: quae etiam absque ulla regula, seu Graeca sint seu Latina, eodem modo pronuntiant, ut theatrum, feretrum, pharetra, cathedra. Quorum omnium nominum et reliquorum similium, si penultimae natura longae sunt, nec etiam in metro breviari possunt. Sed teste Donato falsum est quod praecedit; falsum ergo est et quod sequitur. Illa vero his similia quae per syncopam perdunt unam litteram, semper servant, teste Martiano, in eadem syllaba accentum quem prius habuerant, ut manipulus, maniplus, venabulum, venablum. Denique de his quae a nominibus fiunt, auctor est Priscianus quod nominativo primitivi aliquando ultima subtrahitur, et additur bris, ut possit esse mulier, muliebris, et salus, salubris, quod etiam nominativum saluber protulisse veteres ostenditur hoc versu: Phoebe saluber ades. Unde conjicitur quod satis regulariter ejus penultima producitur, dum de nominativo producto ipsum solum habetur. Nam syllabam naturaliter productam nusquam in metro correptam me legisse memini, nisi per figuram systolen; excepto quoties vocalis ante vocalem producitur, ut illius, unius, diei, speciei; siquidem verbalia feminini generis producta, ut supra dixi, nullo modo invenietis corripi eorum extrema syllaba, quoniam t habent ante rix praeteriti participii desinentis in tus. 4. A quibus oriuntur ista verbalia, ostendam vobis regulas. Exceptis quatuor participiis, quae sunt satus, ratus, status, datus, reliqua omnia habentia a ante tus in praeterito producuntur, ut amatus, unde amator, amatrix. Inveniuntur producta participia, quae habent e ante tus, ut recensetus. Unde Prudentius in passione Hypoliti martyris: Cumque recensetis constaret partibus ille. Si vero i ante tus habuerit, ubique penultima corripitur, nisi veniat a verbis quartae conjugationis, ut domo, domas, domitus; moneo, mones, monitus; audio, audis, auditus; condo, condis, conditus: unde masculina domitor, monitor, auditor, conditor. Ex his feminina domitrix, monitrix, auditrix, conditrix. Producuntur in tertia conjugatione oblitus, quaesitus, tritus, petitus et cupitus, et quae ex his componuntur. Notandum tamen quod oblitus, si a verbo componitur quod est lino, corripitur. Et in quarta tantum corripiuntur duo, queo simul et eo, et quae ex his componuntur, ut eo, itus; exeo, exitus, ex quibus verbalia non legi. Denique si u ante tus habuerit idem praeteritum, tunc ejusdem praeteriti penultima fit brevis, si a verbo ruo compositum fuerit; ut eruo, erutus; obruo, obrutus. In reliquis producitur, ut induo, indutus; exuo, exutus; adjuvo, adjutus, unde adjutor et adjutrix. Quod si o ante tus exstiterit, semper erit longa, ut moveo, motus; foveo, fotus; lavo, lotus, quod et lautus facit. Tandem ex hujusmodi regulis scire potestis quod naturaliter productas syllabas penultimas propter mutam et liquidam nulla necessitas metri corripit, cum omnes tales naturaliter correptae produci possint. Quapropter Donati vel Prisciani potius regulis dare operam suadeo, quam audacibus juniorum inventis ex improviso, et dicere in prosa penultima correpta, candelabrum, delubrum, aratrum, lavacrum et si qua sunt similia, praeter illa quae excepta sunt, et unum nomen october, ut post modum queatis producere metri necessitate. 5. De nomine quod est mulier requisistis quo accentu ejus genitivus debeat pronuntiari. De quo sciendum est quia, quamvis ejus penultima brevis sit, euphoniae causa solet acui, sicut et verba calefacio, calefacis. Cum enim omne nomen dissyllabum et deinceps in er desinens brevietur, si genitivus ejus supra duas syllabas excreverit, semper penultimam corripit, nisi positio adsit, aut penultima nominativi naturaliter producta sit, ut October, saluber, equester. De pronomine quoque, ut quibusdam placet, quod est alter, alterius, cum sequatur regulam pronominum in ius desinentium, quae in prosa penultimam producunt, hoc solum excipitur, propterea quod solum duas syllabas plus habet in genitivo quam in nominativo. In quinta quoque declinatione unius genitivi trisyllabi penultimam corripi in prosa sciatis, ut fides, fidei; quia non habet i ante e, sicut habent reliqua trisyllaba genitivorum declinationis quintae. 6. Verba quoque proposita, quae sunt irrito, assevero, persevero, radico, et ex eo compositum eradico; relego et allego, instigo et subrepo, notate semper penultimis productis. De eo quidem quod est irrito Virgilius sic ait in X: Irritatque virum telis et voce lacessit. licet quidam vitiose scriptum legant irritat atque virum telis, quod nullo modo posse fieri, ordo praepositivae conjunctionis ostendit. Et idem Virgilius in IV: Illam terra parens ira irritata deorum. Nec vos turbet quod irritus, irrita, irritum penultima correpta dicimus, ut idem Virgilius in V: Ante locum et variis assultibus irritus urget. Idem in X: Irrita deflexit partim stringentia corpus. Quod assevero ditrochaeus sit, sicut et persevero, ex nomine agnoscitur, quod est severus, ex quo tractum videtur. Est enim severus amphibrachys, teste Prudentio in Psychomachia: Fronte severus adhuc, et multo funere anbelus. De eo quod est radico, sciendum est quod sicut fiunt verba ex obliquo casu nominis neutri generis, ut munus, muneris, munero, muneras, et decus, decoris, decoro, decoras; unde Flaccus: Ac bene nummatum decorat suadela Venusque. sic etiam index, indicis; indico, indicas; fornix, fornicis; fornico, fornicar; cornix, cornicis; cornico, cornicar; unde Persius: Nescio quid tecum grave cornicaris inepte; et radix, radicis; radico, radicas: unde est illud: Radicet altis sensibus. Est enim dimeter iambicus, qui in Ambrosianis primo loco semper iambo vel spondaeo est contentus. Ut vero penultima corripi putetur, Phocae auctoritas compulit, qui ipsum nomen inter correpta excipit, licet producta ubique inveniri possit, ut Virgilius: Aut Ida in magna radicibus eruta pinus. Horum namque quatuor quae protuli, duo penultima genitivam corripiunt, id est index et fornix; duo producunt, id est cornix et radix. Relego et allego, notate quod si a verbo primae conjugationis ponantur, semper penultima producitur; sin a tertia conjugatione gaudet correptione unde est, culpam releget lubricam. Est quoque hic dimeter iambicus, cujus secundum locum semper sibi vindicat iambus. Nam lego, legas, quod est legatione fungor; unde legatus, missus, longam habet le, lego vero, legis, in quacunque alia significatione correptam, sicut et ligo, ligas, unde religatus, id est iterum vinctus. Quomodo pronuntiandum sit instigo, Virgilius ostendit in V: Instigant studiis, resonat clamoribus aether. Eodem modo investigo, castigo, inspico. Snbrepo quoque, si a verbo quod est repo componitur, productione laetatur, sin a rapio, corripitur; et illud praeteritum subrepsi, istud facit subripui. 7. Exaro, denoto, penultimas corripiunt, ut Virgilius in primo Georgicon: Nudus ara, sere nudus, Et Horatius: Paterna rura bobus exarat suis; qui versus trimeter est iambicus totus solis iambis compositus. Demeto, demoror, penultimis correptis. Horatius: Accidit ut quidam testes caudamque salacem. Demeteret ferro. Virgilius in X: Turne sed infelix Teucros quid demoror armis, De eo quod est exhalo Lucanus in quarto: Exhalat nebulas quidquid concrescere primus. Et de eo quod est mano Virgilius in III: Tum gelidus toto manabat corpore sudor. De eo etiam quod est infidus et getulus, Lucanus in IV: Infidusque novis ducibus dubiusque priori, Et: Inculto Getulus equus. Diffidit, discidit, si a findo vel scindo composita sunt, penultimam corripiunt. Horatius: Diffidit urbium Portas vir Macedo, et subruit aemulos. Est enim diffidit urbium choriambus cum pyrrhichio; deinde sequitur versus asclepiadeus. Idem Horatius glyconico versu: Nequidquam Deus abscidit. 8. Nec vos latet quod omnia praeterita participii desinentia in sus penultimam producunt, ac a verbis secundae et tertiae conjugationis veniunt; ex quorum secunda persona praesentis temporis agnosci poterit ejusdem participii penultima natura an positione sit longa, quoniam nisi in illius secundae personae penultima positio sit, in praefäto participio nunquam erit; exceptis sedeo, fodio, quatio, patior, pateo, careo, maneo et cedo, quod est locum do, et quae ex his componuntur. Et positione producuntur mordeo, morsus, findo, fissus; natura vero, caedo, caesus, fido, fisus, et alia plurima, quae idcirco proposui ut non solum scripto, sed etiam sono distinguatis, fisum et fissum, caesum et cessum, ferum et ferrum, pyrum et Pyrrhum, et si qua sunt similia; quia fortius sonat omnis consonans in medio unius partis repetita, quam cum est sola. S autem quae in media parte simplici nunquam finit syllabam consonante sequente (sicut nec c nec p, nisi cum ipsae se praecedunt,) tam levi sono ubique sola exprimitur ut apud Graecos, auctore Prisciano, pro ea aspiratio nonnunquam scribatur, ἥμισυ pro semis, ἓξ pro sex, ἑπτὰ pro septem. Inter duas etiam partes cum s praecedit, ut Deus summus, ne nimius sibilus sit, prior s sonum perdit, quae et eo loci sequente vocali interdum synaloepham facit. Virgilius in XII: Inter se coiisse viros, et decernere ferro. E contra illa canina littera r semper aspere sonat, nisi cum in media parte orationis post vocalem inchoat syllabam. 9. De mutis, quae quamlibet syllabam vel partem cujusque linguae possunt terminare, dicendum est in commune quod satis juste agunt qui ipsis eumdem sonum in fine partium tribuunt, quem dum semetipsas praecedunt, primae habere possunt, ut Obbaob, Job, occidit, haec, illac, addo, ad, illud, agger, Agag, merop, attinet, amat, docet. Sed t in eadem syllaba, praecedente consonante, sonat expresse ut fest, est, et nonunquam sine consonante causa differentiae, maxime dum sequitur vocalis in altera parte orationis. Nos quia humanus spiritus tres earum sine aspiratione leves, cum aspiratione asperas facit, id est c, p, t, quarum medium obtinent tres reliquae ipsarum mediarum voces in dictionibus positarum, exprimimus sono levium, dum in finibus partium sunt Nec mirum, cum inter has et illas tanta sit vicinitas, ut ad sonum c et g prope eodem modo collidatur palato plectrum linguae, ad sonum p, b vix distinguatur pulsus in labrorum agitatione, a sonum t et d satis parvam differentiam faciat, dum resilit a dentibus summitas linguae; sicque fit ut etiam per se positae inveniri possint, quandoquidem dicimus quingenti pro quincenti, et actus pro agtus, et scriptus pro scribtus, et attinet pro adtinet, et id genus plurima. 10. Constat igitur ex his quae dicta sunt c et g pene aequaliter pronuntiari, sequente qualibet vocali. Sed tribus vocalibus, id est a, o, u, eas sequentibus, omnibus ferme notum est quod sonant in faucibus. Cum vero c litteram sequuntur in eadem syllaba e vel i, trifariam solet pronuntiari, et nunc quidem ut fere videatur sonare g, maxime s praecedente, ut suscipio, suscepi, suscepit; nunc autem cum quodam sibilo, ac si s illi haereat, ut cujus, coepit: quod magis solet fieri ubi t profertur sono z in principio syllabae, ut laetitia, justitia. Denique qui tertium modum addunt sono quae vel qui, easdem syllabas pronuntiari decernunt, et susquipio pro suscipio, et susquepit pro suscepit, et quivis pro civis; quod quam frivolum constet, omnibus vera sapientibus liquet. Cur enim scriptitant Latini sequor, sequeris vel sequere, sequitur; et non secor, seceris, vel secere, secitur, cum ab eo sit secutus? et qui, cujus, vel quae, cujus, mutatis primis litteris nominativi et genitivi, si, ut isti garriunt, ce et ci sonum habent que et qui, maxime cum eidem litterae simillima g distinguatur vocalium mutatione? Siquidem vinco, vinci, vince, vincam, mutato cum vocalibus sono dicimus, quemadmodum et lego, legi, lege, legam. Quod si post g idem quis fecerit, proponimus unde sit imperitia notabilis; et stultum est dicere pingue pro pinge, et lingue pro linge, et ut Servio placet in IX Aeneidos, ungue pro unge, unde et ungentum sine u dicit esse cum g; sicut et q tunc tantum pinguem sonum habeat, si ei v ante alteram vocalem adhaereat, qua amissa, g quidem permanet, sed q manere non valet; quin in c transit, statim ut u ante alteram vocalem perdiderit, ut sequor, secutus. 11. Denique quoniam omnes consonantes, et praecipue mutae, velut exanime corpus jacent, quousque illas singulae vocalium pro suo nutu animando movent, certum est quod nonnunquam Romani superfluas litteras judicent, quae hoc motu carent, ut h, k, q. Sed k et q figura et nomine a c discrepant, cum sono vocis per a et u conveniant; h vero tantum metro utilis, semper absque ullo sono vocalibus praeponimus, ubi ascribenda videtur; et consonantibus, quibus apponenda est, postponitur, ut ab interiore spiritu pinguior proficiscatur. Est autem una semivocalis r; mutae tres, quibus aspiratur, ut dictum est; de quarum omnium sono nemo dubitat, nisi fortassis tunc quando inter c et e, vel i, interponitur nota aspirationis, ut Chereas et parrochia. De qua re sciendum quia ut in Latinis exemplaribus discimus, nostri interpretes si qua Graeca Latinis admiscuerunt, quae per k Graece scripta sua littera c exprimerent, cum scriptura sonum mutavere, juxta proprietatem utriusque linguae, ut Κύρος, Cyrus, κοινὸν, coena, κῆρας, unde primicerius. Nec mirum, cum mutetur Θεὸς et dicatur Deus. Similiter πορφύριος, purpureus. Quando vero ch pro χ, sicut et ph pro φ, et th pro θ in aliquibus dictionibus scribunt nostri, certum est quod illae dictiones Latinae non sint, et idcirco illas proferimus Graecarum litterarum sonis, licet quidam figurarum similitudine decepti pronuntient X pro χ, et dicant arxe pro eo quod est ἄρχη, et maxaera pro μαχαίρα. Quapropter cum Graece scribitur Χηρηας, ita profertur ac si scriberetur Kereas et παροιχία quasi parroechia; quem tamen sonum mutat sigma, si pro illa sit χ posita ut σχημα; quam vim et apud Latinos servat s, apud quos ti semper enuntiatur sono ci, si post illam in altera syllaba sequatur vocalis, nisi ipsa s praecesserit, ut lectio, quaestio, testium, legentium; quam etiam s duplicabant antiqui pro littera z, quae ubicunque in extrema syllaba dictionis ponitur, ejus penultima in prosa producitur, cum in metro communis habeatur. 12. De littera g scitote quia si non sequatur u, propter diphthongum non impinguatur, ut lagoena, tragoedia. Sed aspirationes bene vos, Angli, pervidere potestis; habent sonum vestrae litterae, et qui pro θ frequentius b scribitis, sicut pro digammate effertis l. Ante consonantem quoque in eadem syllaba par sest, pro pars est, et feli xes pro felix es. Pupugit et tutudit in penultimis corripi non ignoretis. A tundo, tunsus in compositione perdit n, obtusus et retusus, sicut et nanciscor, nactus: dissero quoque perdit s in praeterito, disertus. Horatius: Fecundi calices quem non facere disertum, Quod a cedo ita scribatur praeteritum, quomodo et a cado, videlicet cecidi, auctor est Priscianus, qui docet quod omnia verba quae crescunt in praeteritis, semper repetunt non solum primam consonantem, sed etiam primam vocalem primae syllabae. 13. Tandem dicendum est quod vitando cavenda est collisio quae solet fieri vel pronuntiatione vel scripto ut ve. . . t rex, pro eo quod est venit praesentis temporis tam in prima quam in secunda syllaba praeteriti, nisi illa prima vocalis praesentis temporis sit a, ut tendo, tetendi; posco, poposci, tundo, tutundi; exceptis pello, pepuli; spondeo, spopondi; nam si littera a sit in praesenti, semper prima syllaba praeteriti in c desinit; secunda vero modo in e productam, modo in i correptam, ut fallo, fefelli; parco, peperci; tango, tetigi; cano, cecini. Secundum analogiam cedo cecedi facere debuit, sed majorum auctoritate tantum penultima diphthongus mutatur in productam i, manente priore syllaba correpta, quae antecrevit, sicut in omnibus ejusmodi praeteritis; de quibus in commune speculandum est, quod si componantur pro voluntate scriptorum, inveniuntur eadem antecrescentem syllabam servare vel perdere; nos tamen quid magis in usu sit debemus perspicere. Horatius: Spectatum meritis diram qui contudit hydram. 14. Quia de verbis requisistis, quae sunt fulgeo, mulceo, ferveo, strideo, oleo, tueor, coniveo, sedeo, pendeo, cieo, frendeo, degeo, excelleo, tergeo, cum apud poetas secundae et tertiae conjugationis legantur, quam earum conjugationum in prosa magis tenere conveniat; vos scire volo quia VIII, prius proposita conjugationis secundae regulam servant in praesenti, reliqua deinde conjugationis tertiae, exceptis cieo et pendeo, quorum primum, vel simplex vel compositum, nuñc est conjugationis secundae, nunc quartae, quod ostendunt passivi praeterita, quorum penultima est correpta vel producta. Pendeo vero simplex a suspendendo, est secundae, et a solvendo, tertiae: quamvis compositum in prosa nunquam dicatur secundae, sicut nec a sedeo tertiae, nisi tantum consido. Et notandum quod sedeo, vel simplex vel compositum, sub tertia conjugatione gaudet penultima in s desinente producta, ut sido. 15. De prima quoque et secunda persona plurali praeteriti perfecti, et futuri conjunctivi modi, quas si bene memini semel tantum in metro, et hoc in Virgilio legi, hanc regulam esse sciatis quod, excepto tempore praesenti indicativi modi quartae conjugationis, et secunda persona plurali praeteriti ejusdem modi, in omni modo vel conjugatione i ante extremam litteram in secunda persona singulari, et ante novissimam syllabam primae vel secundae personae pluralis, ubique brevis sit, nisi tantum sis, simus, sitis, velis, velimus, velitis. Nec mirum, cum omnia verba in eisdem locis a vel e habentia longa sint, praeter unum quod, sive simplex sive compositum sit, da ante penultimam ubique corripit, ut damus, circumdamus; et aliud quod est es, et ex eo composita, in secunda persona breve est. Nos tamen regulam ob id in praefatis temporibus conjunctivi floccipendimus, quia in metro semel inventam Servius per systolam tradit legendam. Meam denique reprehensionem non pudet vobis exponere, qui cum aliquando cuidam fratrum vestrati, proferenti ex libris moralibus myrmicoleonta, assensum praebuissem, sannam passus reticui. Sed tamen ille si animadvertisset in eodem libro genitivum myrmicoleontis, non negaret nomen appellativum desinere in on, cujus genitivus etiam simplicis more Graeco t assumit, ut leon, leontis. 16. Haec in on terminantia Graeca, quae apud illos penultimam genitivi producunt et corripiunt, aliquando more Latinorum nominum apud nos in o desinunt; et tunc eamdem litteram servando, in obliquis casibus producunt; quam, nisi sequeretur et corriperent, si a nominativo in on terminante venirent, ut Simon et Simo, Sidon et Sido. Virgilius in primo: Sidoniam puer ire parat mea maxima cura. Idem in IX: Cratera antiquum quem dat Sidonia Dido. Cratera, statera, panthera, seu Graece seu Latine declinentur, penultimas productas invenio, veluti in superiore versu Virgilii. Accusativus Graecus tertiae declinationis frequenter desinit in a: aera, aethera. Similiter, auctore Prisciano, omnia Graeca in a desinentia, et diphthongo antecedente, si ad Latinam declinationem inflectantur, mittunt eamdem diphthongum et in ei vel in i productas, Calliopeia, Calliopea; comoedeia, comoedia. Sed cum in metro i corripiatur, in prosa tamen naturalem servat accentum, excepto uno nomine Alexandria, quod et Alexandrea facit, unde producta penultima dicimus psalmodia, melodia, ut saltem ex hoc Graeca esse intelligantur. Metri causa tamen brevia sunt, Horatius in poetica: Effutire leves indigna tragoedia versus, Eadem dicta sint de his et similibus, spondaeus, Matthaeus, platea, Nicaea, quae non esse Latina monstrat pronuntiatio ipsa. Extra hanc regulam sunt ecclesia, neomenia, et si qua sunt similia. Simili modo Heliodorus, Polydorus. Virgilius in III: Fas omne abrupit, Polydorum obtruncat et auro, Juvenalis: Tonsoris Licini damno rapit Heliodorus, Sic et reliqua Pandorus, Gassiodorus. In or vero propriam penultimam genitivi habent correptam, ut Castor, Castoris, Nicanor, Nicanorus. 17. De eo quod est bos, scitote quod dativus et ablativus plurales tertiae declinationis formantur a genitivo suo singulari, interposita bu, ut pater, patribus; similiter, bos, bovis, bovibus, cujus prima syllaba brevis dum syncopam patitur, prolongatur. Virgilius: Ille meas errare boves. Horatius Saphico versu, cujus secundo loco est spondaeus: Quaeque vos bobus veneratur albis. Putatur tamen mutare o in u, dum producitur, et hinc buculam et bucolica carmina per u productam scribenda. Os, ossis, et ossum, ossi, declinaverunt antiqui, et ideo ut sit differentia singularis et pluralis numeri, per duo u scribunt moderni. Nec mirum cum Virgilius sola causa metri dixerit in VIII: Alituum pecudumque genus sopor altus habebat. Nec hoc recedat a vestra memoria quod nomina trisyllaba et deinceps, quorum extremae syllabae incipiunt ab n, penultimam habeant longam a, vel e, vel u, terminatam, ut Garganus, tribunus, terrenus. Excipiuntur tantum sagana, lagana, orphanus, Satamon. 18. Solet quaestio fieri in libro Machabaeorum quae constructio sit, et meminerit testamenti sui quod locutus est ad Abraham, Isaac, et Jacob servorum suorum fidelium; quasi dicere debuisset, ad Abraham et caeteros suos fideles servos. Sed dicimus quod zeugma est, ut sit, meminerit testamenti sui quod locutus est, et caetera; et, meminerit servorum suorum fidelium. Illa etiam constructio et sermonem quem auditis non est meus, similis est, urbem quam statuo vestra est; lectionemque quam audistis vobis prodest. Quae licet soloecismo sit notabilis, hypallagem tamen figuram exigit; ut illud: Caesarie caput ille niger, Pie, talia dicta, Cui relegendo placent quos facit ille modos. 19. Comparationum gradum dicunt grammatici servire semper ablativo casui; sed in opusculis Augustini legi quod si rebus propositis eumdem casum comparativus junxerit, extra ipsas res erit quod idem gradus intulerit, ut puta sint tres docti: si requiris quis eis doctior sit, quartum procul dubio tibi reddi cupis; sin per genitivum quis eorum sit doctior investigas, unum ex his tribus doctiorem scire desideras. Quocirca, ut idem doctor ait, cum nominentur tres virtutes, fides, spes, charitas, melius est dicere neutraliter, major horum quam major his est charitas, ut non quartum aliquid introducas, sed in rebus propositis quid majus sit secernas. Unde Martianus in Philologiae Nuptiis, major filiorum Prognaes, inquit. IN DEI PALINODIA, quam composuit Hilarius Pictavensis episcopus, non juxta quorumdam imperitorum errorem suscepistis, sed potius suscepturus legendum est: Tu ad liberandum suscepturus hominem. Futurus enim participii activi, cum ejusdem significationis verbo junctus, suggerit consequentiam cujusdam competetentis ordinis conditionaliter, ut vix possibile sit alterum fieri, nisi alterum praecesserit. Ut, Visitaturus fratres Anglicos, Os., archiepiscopum, non horrui maris periculum, etc. 20. Sicut lustrum dicebatur spatium quinque annorum, quo lustrabatur urbs, et ab omnibus gentibus solvebatur tributum, ita etiam olympias dicitur spatium quatuor annorum, quod inventum temporibus Oziae sacerdotis exigebat, ut hoc spatio peracto solverent ludos Jovi olympico. Unde et Dominus fertur centesima nonagesima tertia olympiade natus; et in libro De laude virginum ducentesima sexagesima septima olympiade fuisse Diocletianum novimus persecutorem Christianorum. A prima enim olympiade quidquid factum dicitur per quaternarium multiplicata, numeri summa manifestatur, sicut in chronicis dicitur. 21. In fide quoque catholica quam assertor veritatis edidit Athanasius, post multas persecutiones repertus per omnia orthodoxus, unus versiculus ita legendus est: Spiritus sanctus a Patre et Filio non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens, licet multi pro simplicitate intellectus sui conentur abradere id quod est nec genitus, propterea quod apud alios catholicos saepe legitur Spiritus sanctus nec genitus, sed procedens, licet multi nec ingenitus, sed tantum procedens. Qui correctores si recurrerent ad interiorem logicae considerationem, profecto perviderent in utraque assertione stabilem fidei firmitatem. Habet sane eadem fides in divinitate Trinitatis quod alia sit persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti, quas proprietatibus informant catholici, non diversas temporibus aut locis. Nam quod Pater non est factus nec creatus, commune est ei cum Filio et Spiritu sancto; quod vero non est genitus, commune est cum Spiritu sancto, sed non cum Filio; quod autem Filius est genitus, differt ab eo Pater et Spiritus. Cum ergo Pater sit ingenitus, Filius genitus, Spiritus vero sanctus nec genitus nec ingenitus, constat quia nec Pater, nec Filius qui neutram earum personarum differentiam sortitur. Sed si Spiritus sanctus non est genitus, ait aliquis, procul dubio est ingenitus. Quod non ita esse, cum Aristotelis sententia reclamat locutio consueta, qua nos patimur etiam ab inimicis, levius non esse sapientes, quam insipientes, dici; et non esse justos potius quam injustos, cum palam omnibus causa humilitatis id ipsum profiteatur. Quis enim aegrotus, cum sciat se non esse sanum, patienter audiat se esse insanum? Sic fit ut quaedam absque privatione negata, vera sint, quae privatorie affirmata, vera esse non possint; quibus tamen privatoriis si hyperbatice superveniat negatio, restituit ea veritati aliquando. Nam dum dicitur de quolibet, Non est sanus, addubitat aliquis utrum insanus velit intelligi; id enim possibile est consequi, et idcirco, a dicente necessario subjungitur quia nec sanus est nec insanus. Similiter ergo dum dico Spiritum sanctum non esse genitum, quantum ad veritatem sufficit; sed ad ansam calumniae solvendam proficit, si nec genitum, nec ingenitum esse tractatus patefecerit: siquidem privatio exigit negationem; negatio vero privationem necessario nomine, quia non omne quod non videt caecum est, cum omne quod caecum est non videat: et non omne quod justum non est injustum est, cum omne quod injustum est, necessario constet quod justum non est. 22. Denique cum talia plurima suppetant argumenta, satis sit ostendisse in numeris, quorum doctrinalis sententia multipliciter suggerit rationes physicas. Constat nimirum quia numero Deus impare gaudet; qui Trinitatis suae assertor exstitit, dum omnia in numero, mensura et pondere constituit. Et ideo Trinitatis quodam modo differentiam per trium imparium se, paribus intermissis, sequentium censeo naturam discutiendam; quorum primus sit quinarius, secundus septenarius, tertius novenarius, inter quos duo intermissi signant duplicem naturam unius Jesu Christi, quoniam ille VI ex primo impari duplicato perfectus existit: hic IX vero ex primo pari quadruplicato diminutionem recipit sub ostensione cubicae quantitatis, ut perfectum Deum innuant paulo minus minoratum ab angelis sub forma servi. Cum itaque infra denarium, excepto septenario, omnes numeri aut gignant, aut gignantur, horum praescriptornm imparium primus gignit, sed non gignitur; secundus nec gignit, nec gignitur; tertius autem gignitur, sed non gignit: quorum singuli quibus conveniant personis nemo dubitat fidelis, maxime cum gentium philosophi propter supradictam causam septenarium Minervae attribuerint, et nos illi sapientiae, quam numerando constat, nunquam simplicem non esse. 23. Sed quia de his, ut mihi visum est, satis disserui in libellulo quem precibus fratrum coactus De numero, mensura et pondere, olim edidi super calculum Victorii, idcirco hic plura dicere supersedi, ne prolixitas charitativae epistolae fastidium ingereret lectoris ignaviae. Unde quodam compendio evisceratis objectarum quaestionum intimis, quas vestra fraternitas perlegendo discutiat, discutiendo perlegat, terminum his imponerere decrevi, maxime quia disputando perveni ad eum qui est initium et finis. Valete. p. 0534D