Incipit epistola Abbonis in quibusdam questionibus perutilis.
[1] Dilectissimis in Christo Angligenis fratribus, maximeque in monasterio sancti patris Benedicti sub scola virtutum regulariter vitam degentibus, ex Floriacensi coenobio eiusdem patris vernula Abbo genere Francus, professione monachus, officio diaconus, in essentialiter Bono salutis perpetue munus.
[2] Omnipotentia divine maiestatis, que tempora mutat et ordinat, me ab ineunti etate, prout voluit, multifariam et multis modis temptari permisit, quoad iuvenilis etatis robur adversitatibus assuesceret, cui ad cumulum virtutis tandem succresceret infortunium oblate peregrinationis. Quam etsi inter tot religiose vite viros, Deo auctore, perfero qui me quasi seipsos diligunt, ut ipsa re conicio, non tamen voti impos sine dolore recordari valeo, quod illius mei spiritalis alumpni in presentiarum corporali presentia minime perfruor, que aliquando perfruenti erat ipsa vita dulcior.
[3] Nunc quia ita contigit, per oboedientiam que melior est victimis, non solum fratrum cum quibus moror imperiis deservire gestio, verum etiam quibusque huius insule iuxta modulum mee parvitatis desidero prodesse, quoniam non sine divino constat moderamine gestum quod, sedatis fluctibus marine tempestatis, ad id deueni exilii cum mira tranquillitate tam vasti equoris; ubi, dum quibusdam studiorum occupationibus detineor, levior fit calamitatis miseria quam tolero, quandoquidem benivolentia eorum cum quibus habito ad id me compellit ut non solum pro posse velim fraternis necessitatibus succurrere, sed etiam ultra vires velle.
[4] Quocirca omnium apud Anglos, ubi ubi positorum, obiectis respondere decrevi, quatinus habeatis, carissimi, aliqua monimenta vestri exulis, quibus valeatis intendere acumen exercitate mentis. Nec fraudabor vos questionibus expeditis, quas vel temptando vel discendo obiciunt quique studiosi. Cui etsi ab aliquo opponatur emulo: in silvam ne ligna feras, certum tamen habeo quod vestri ingenii sterilitas vel inopia mei non sit indigna qualitercumque conuivii copia, que hoc modo se habeat.
[5] In questione prima quesitum est «salubris» penultima correpta an producta dici debeat vel conveniat. Quibus ego proposui que in antiquis latine lingue auctoribus me legisse pro certo habui et, ne vestra memoria laberentur, etiam litteris digessi. In primis Donatus dicit quod in trissyllabis et tetrasyllabis et deinceps, si penultima positione longa fuerit, ipsa acuetur et antepenultima gravi accentu pronuntiabitur ut «Catellus, Metellus», ita tamen si positione longa non ex muta et liquida fuerit; nam mutabit accentum, ut «latebre», «tenebre».
[6] Quo loco innotuit quia si cuiuslibet partis penultima syllaba desinat in correpta vocali, que excipiatur a duabus consonantibus, quarum sit prior muta et sequens liquida sit, numquam illa pars trissyllaba vel tetrasyllaba acuetur in penultima, sed mutato accentu potius in antepenultima, licet in metro utrumque fieri liceat, prout fuerit poete voluntas. Nam si sint verbalia feminini generis, vel alia queque naturaliter producta, propter mutam et liquidam breviari non possunt nullo modo; hoc enim significat condicio apposita, si talis syllaba positione longa sit, accentum in antepenultima mutari.
[7] Sed natura exemplorum penultime longe sunt, sicut quidam volunt, qui putant ea derivari a verbis secunde coniugationis, a secunda scilicet persona imperativi modi, que est producta, ut «teneo, tenes, tene, tenebre, lateo, lates, late, latebre». Accentus igitur in antepenultima non mutatur. Sic etiam a verbis prime coniugationis estimant fieri, «lavo, lavas, lava, lavacrum, aratrum, ventilabrum» et a tertia coniugatione «terebrum»; et si qua sunt similia que etiam absque ulla regula, seu greca sint seu latina, eodem modo pronuntiant, ut «theatrum, feretrum, pharetra, cathedra». Quorum omnium nominum et reliquorum similium, si penultime natura longe sunt, nec etiam in metro breviari possunt. Sed teste Donato, falsum est quod precedit; falsum ergo est et quod sequitur. Illa vero his similia que per sincopam perdunt unam litteram, semper servant, teste Martiano, in eadem syllaba accentum quem prius habuerant, ut «manipulus, maniplus, venabulum, venablum».
[8] Denique de his que a nominibus fiunt, auctor est Priscianus quod nominativo primitivi aliquando ultima littera subtrahitur et additur -bris, ut possit esse «mulier, muliebris», et «salus, salubris»; quod etiam nominativum «saluber» protulisse veteres ostenditur hoc versu:
Phoebe saluber ades.
Unde conicitur quod satis regulariter eius penultima producitur, dum de nominativo producto ipsum solum habetur. Nam syllabam naturaliter productam nusquam in metro correptam me legisse memini, nisi per figuram systolen, excepto quotiens vocalis ante vocalem producitur, ut «illius, unius, diei, speciei».
[9] Siquidem verbalia feminini generis producta, ut supra dixi, nullo modo invenietis corripi coram extrema syllaba, quoniam t habet ante -rix preteriti participii desinentis in -tus. A quibus oriuntur ista verbalia, ostendam vobis regulas. Exceptis .IIII. participiis, que sunt «satus, ratus, status, datus», reliqua omnia habentia a ante -tus in preterito producuntur, ut «amatus», unde «amator, amatrix». Inveniuntur producta participia, quia habent e ante -tus, ut «recensetus». Unde Prudentius in Passione Ipoliti martyris:
Cumque recensetis constaret partibus ille.
[10] Si vero i ante -tus habuerit, ubique penultima corripitur, nisi veniat a verbis quarte coniugationis, ut «domo, domas, domitus, moneo, mones, monitus, audio, audis, auditus, condo, condis, conditus», unde masculina «domitor, monitor, auditor, conditor». Et ex his feminina «domitrix, monitrix, auditrix, conditrix». Producuntur in tertia coniugatione «oblitus, quesitus, tritus, petitus et cupitus», et que ex is componuntur. Notandum tamen quod «oblitus», si a verbo componitur quod est «lino», corripitur. Et in quarta tantum corripiuntur duo, «queo» simul et «eo», et que ex is componuntur, ut «eo, itus, exeo, exitus», ex quibus verbalia non legi.
[11] Denique si u ante -tus habuerit idem preteritum, tunc eiusdem preteriti penultima fit brevis, si a verbo «ruo» compositum fuerit, ut «eruo, erutus, obruo, obrutus». In reliquis producitur, ut «induo, indutus, exuo, exutus, adiuvo, adiutus», unde «adiutor», et «adiutrix». Quod si o ante -tus extiterit, semper erit longa, ut «moveo, motus, foveo, fotus, lavo, lotus», quod et «lautus» facit. Tandem ex huiusmodi regulis scire potestis quod naturaliter productas syllabas penultimas propter mutam et liquidam nulla necessitas metri corripit, cum omnes tales naturaliter correpte produci possint.
[12] Quapropter Donati vel Prisciani potius regulis dare operam suadeo quam audacibus iuniorum inventis ex inproviso et dicere in prosa, penultima correpta, «candelabrum, delubrum, aratrum, lavacrum», et si qua sunt similia, preter illa que excepta sunt, et unum nomen «october», ut postmodum queatis producere metri necessitate. De nomine quod est «mulier», requisistis quo accentu eius genitivus debeat pronuntiari. De quo sciendum est quia, quamvis eius penultima brevis sit, euphonie causa solet acui, sicut et verba «calefacio, calefacis». Cum enim omne nomen dissyllabum et deinceps in -er desinens brevietur, si genitivus eius supra duas syllabas excreverit, semper penultimam corripit, nisi positio adsit aut penultima nominativi naturaliter producta sit, ut «october, saluber, equester».
[13] De pronomine quoque, ut quibusdam placet, quod est «alter, alterius», cum sequatur regulam pronominum in -ius desinentium, que in prosa penultimam producunt, hoc solum excipitur, propterea quia solum duas syllabas plus habet in genitivo quam in nominativo. In quinta quoque declinatione unius genitivi trissyllabi penultimam corripi in prosa sciatis, ut «fides, fidei», quia non habet i ante e, sicut habent reliqua trisyllaba genitivorum declinationis Ve.
[14] Verba quoque proposita, que sunt «irrito, assevero, persevero, radico», et ex eo compositum «eradico», «relego et allego, instigo et subrepo», notate semper penultimas productas. De eo quidem quod est «irrito», Virgilius sic ait in .X.:
Irritatque virum telis et voce lacessit
licet quidam vitiose scriptum legant: irritat atque virum telis; quod nullo modo posse fieri ordo prepositive coniunctionis ostendit. Et idem Virgilius in .IIII.:
Illam terra parens ira irritata deorum.
Nec vos turbet quod «irritus, irrita, irritum» penultima correpta dicimus, ut idem Virgilius in .V.:
Ante locum et variis adsultibus irritus urget.
Idem in .X.:
Irrita deflexit partim stringentia corpus.
Quod «assevero» dytrocheus sit, sicut et «persevero», ex nomine agnoscitur quod est «severus», ex quo tractum videtur. Est enim «severus» amphibrachis, teste Prudentio in Psychomachia:
Fronte severus adhuc, et multo funere anhelus.
[15] De eo quod est «radico», sciendum est quia sicut fiunt verba ex oblico casu nominis neutri generis, ut «munus, muneris, munero, muneras», et «decus, decoris, decoro, decoras»; unde Flaccus:
Ac bene nummatum decorat suadela Venusque
sic etiam «index, indicis, indico, indicas, fornix, fornicis, fornico, fornicas, cornix, cornicis, cornico, cornicas», unde Persius:
Nescio quid tecum grave cornicaris inepte.
Et «radix, radicis, radico, radicas»; unde est illud:
Radicet altis sensibus.
Est enim dimeter iambicus, qui in Ambrosianis primo loco semper iambo vel spondeo est contentus. Ut vero penultima corripi putetur, Phoce auctoritas compulit, qui ipsum nomen inter correpta excipit, licet producta ubique inveniri possit, ut Virgilius:
Aut Ida in magna radicibus eruta pinus.
Horum namque .IIII. que protuli, duo penultimam genitivi corripiunt, id est «index et fornix», duo producunt, id est «cornix et radix».
[16] «Relego et allego», notate quod si a verbo prime coniugationis componantur, semper penultima producitur, sin a tertia coniugatione, gaudet correptione; unde est:
Culpam releget lubricam.
Est quoque hic dimeter iambicus, cuius secundum locum semper sibi vendicat iambus. Nam «lego, legas», quod est «legatione fungor», unde «legatus», id est «missus», longam habet le-; «lego» vero «legis», in quacumque alia significatione correptam, sicut et «ligo, ligas», unde «religatus», id est «iterum vinctus».
[17] Quomodo pronuntiandum sit «instigo», Virgilius ostendit in .V.:
Instigant studiis, resonat clamoribus ether.
Eodem modo «investigo, castigo, inspico». «Subrepo» quoque, si a verbo quod est «repo» componitur, productione letatur, sin a «rapio», corripitur et illud preteritum «subrepsi», istud facit «subripui». «Exaro, denoto», penultimas corripiunt, ut Virgilius in primo Georgicon:
Nudus ara, sere nudus.
Et Horatius:
Paterna rura bobus exarat suis.
Qui versus trimeter est iambicus totus solis iambis compositus. «Demeto, demoror» penultimis correptis; Horatius:
Accidit ut quidam testes caudamque salacem Demeteret ferro.
Virgilius in .X.:
Turne sed infelix Teuchros quid demoror armis.
[18] De eo quod est «exhalo», Lucanus in quarto:
Exhalat nebulas quicquid concrescere primus.
Et de eo quod est «mano», Virgilius in .III.:
Tum gelidus toto manabat corpore sudor.
De eo etiam quod est «infidus» et «Getulus», Lucanus in .IIII.:
Infidusque novis ducibus dubiusque priori.
Et item:
Inculto Getulus equo
«Diffidit, discidit», si a «findo» vel «scindo» composita sunt, penultimam corripiunt; Horatius:
Diffidit urbium Portas vir Macedo et subruit emulos.
Est enim «diffidit urbium» choriambus cum pyrrichio; deinde sequitur versus asclepiadeus. Idem Horatius glyconico versu:
Nequiquam deus abscidit.
[19] Nec vos lateat quod omnia preterita participii desinentia in -sus penultimam producunt, ac a verbis seconde vel tertie coniugationis veniunt; ex quorum secunda persona presentis temporis agnosci poterit eiusdem participii penultima natura an positione sit longa, quoniam nisi in illius secunde persone penultima positio sit, in prefato participio numquam erit, exceptis «sedeo, fodio, quatio, patior, pateo, careo, maneo et cedo», quod est «locum do», et que ex his componuntur. Et positione producuntur «mordeo, morsus, findo, fissus», natura vero «cedo, cesus, fido, fisus» et alia plurima, que idcirco proposui ut non solum scripto, sed etiam sono distinguatis, «fisum» et «fissum», «cesum» et «cessum», «ferum» et «ferrum», «pyrum» et «Pyrrum» et si qua sunt similia, quia fortius sonat omnis consonans in medio unius partis repetita quam cum est sola.
[20] S autem, que in media parte simplici numquam finit syllabam consonante sequente sicut nec c nec p, nisi cum ipse se precedunt, tam levi sono ubique sola exprimitur ut apud Grecos, auctore Prisciano, pro ea aspiratio nonnumquam scribatur, ἩΜΙΣ pro «semis», ἩΞ pro «sex» et ΜΟΥἉ pro «musa». Inter duas etiam partes cum se precedit, ut «Deus summus», ne nimius sibilus sit, prior s sonum perdit, que et eo loci, sequente vocali, interdum synalimpham facit. Virgilius in .XII.:
Inter se coiisse viros, et decernere ferro.
E contra illa canina littera r semper aspere sonat, nisi cum in media parte orationis post vocalem inchoat syllabam.
[21] De mutis que quamlibet syllabam vel partem cuiusque lingue possunt terminare, dicendum est in commune quod satis juste agunt qui ipsis eundem sonum in fine partium tribuunt, quem, dum semetipsas precedunt, prime habere possunt, ut «Obba, ob, Job, accidit, hac, illac, addo, ad, illud, agger, Agag, oppono, Merop, attinet, amat, docet». Sed t in eadem syllaba, precedente consonante, sonat expresse ut «fert, est» et nonnumquam sine consonante causa differentie, maxime dum sequitur vocalis in altera parte orationis. Nos, quia humanus spiritus tres earum sine aspiratione leves cum aspiratione asperas facit, id est c, p, t, quarum medium optinent tres relique, ipsarum mediarum voces in dictionibus positarum exprimimus sono levium, dum in finibus partium sunt.
[22] Nec mirum, cum inter has et illas tanta sit vicinitas, ut ad sonum c et g prope eodem modo collidatur palato plectrum lingue, ad sonum p et b vix distinguatur pulsus in labrorum agitatione, ad sonum t et d satis parvam differentiam faciat, dum resilit a dentibus, summitas lingue; sicque fit ut etiam pro se posite inveniri possint, quandoquidem dicimus «quingenti» pro «quincenti», et «actus» pro «agtus», et «scriptus» pro «scribtus», et «attinet» pro «adtinet», et id genus plurima.
[23] Constat igitur ex his que dicta sunt, c et g pene equaliter pronuntiari, sequente qualibet vocali. Sed tribus vocalibus, id est a, o, u, eas sequentibus, omnibus ferme notum est quod sonent in faucibus. Cum vero c litteram sequuntur in eadem syllaba e vel i, trifariam solet pronuntiari, et nunc quidem ut fere videatur sonari g, maxime s precedente, ut «suscipio, coepi, suscepi», nunc autem cum quodam sibilo, ac si s illi hereat, ut «civis, coepit, suscepit», quod magis solet fieri ubi t profertur sono z in principio syllabe, ut «letitia, iustitia». Denique qui tertium modum addunt sono que vel qui easdem syllabas pronuntiari decernunt, ut «susquipio» pro «suscipio», et «susquepit» pro «suscepit», et «quiuis» pro «civis»; quod quam frivolum constet, omnibus vera sapientibus liquet.
[24] Cur enim scriptitant Latini «sequor, sequeris» vel «sequere, sequitur» et non «secor, seceris» vel «secere, secitur», cum ab eo sit «secutus», et «qui, cuius» vel «que cuius», mutatis primis litteris nominativi et genitivi, si, ut isti garriunt, «ce» et «ci» sonum habent «que» et «qui», maxime cum eidem littere simillima g distinguatur vocalium mutatione? Siquidem «vinco, vinci, vince, vincam» mutato cum vocalibus sono dicimus, quemadmodum et «lego, legi, lege, legam». Quod si post g idem quis fecerit, proponimus unde sit imperitia notabilis, quia stultum est dicere «pingue» pro «pinge» et «lingue» pro «linge» et, ut Servio placet in IX Aeneidos, «ungue» pro «unge», unde et «ungentem» sine u dicit esse, cum g sicut et q tunc tantum pinguem sonum habeat, si ei u ante alteram vocalem adhereat, qua amissa, g quidem permanet, sed q manere non valet, quia in c transit, statim ut u ante alteram vocalem perdiderit, ut «sequor, secutus».
[25] Denique quoniam omnes consonantes, et precipue mute, velut exanime corpus iacent quousque illas singule vocalium pro suo nutu animando movent, certum est quod nonnumquam Romani superfluas litteras iudicent, que hoc motu carent, ut h, k, q. Sed k et q figura et nomine a c discrepant, cum sono vocis per a et u conveniant; h vero tantum metro utilis semper absque ullo sono vocalibus preponitur ubi ascribenda videtur, et consonantibus quibus apponenda est postponitur, ut ab interiore spiritu pinguior proficiscatur. Est autem una semivocalis r, mute tres, quibus aspiratur, ut dictum est, de quarum omnium sono nemo dubitat, nisi fortassis tunc quando inter c et e, vel i, interponitur nota aspirationis, ut «Chereas» et «parroechia».
[26] De qua re sciendum est quia, ut in latinis exemplaribus discimus, nostri interpretes, si qua greca latinis admiscuerunt, que per k grece scripta sua littera c exprimerent, cum scriptura sonum mutavere, iuxta proprietatem utriusque lingue, ut, ΚΙΡΩΣ, «Cyrus», ΚΟΥΝΟΝ «coena», ΚΗΡΑΣ unde «primicerius». Nec mirum, cum mutetur ΘΗΟΣ et dicatur «Deus». Similiter ΠΟΡΦΙΡΗΟΝ «purpureus». Quando vero ch pro Χ, sicut et ph pro Φ et th pro Θ in aliquibus dictionibus scribunt nostri, certum est quod ille dictiones latine non sint; et idcirco illas proferimus grecarum litterarum sonis, licet quidam figurarum similitudine decepti pronuntient x pro Χ, et dicunt «arxe» pro eo quod est ΑΡΧΗ et «maxera» pro ΜΑΧΗΡΑ.
[27] Quapropter cum grece scribitur ΚΗΡΗΑ<Σ> ita profertur ac si scriberetur «kereas» et ΠΑΡΡΟΙΧΙΑ quasi «parroecia» quem tamen sonum mutat Σ, si post illam sit Χ posita ut ΣΧΗΜΑ; quam vim et apud Latinos servat s, apud quos ti semper enuntiatur sono ci, si post illam in altera syllaba sequatur vocalis, nisi ipsa s precesserit, ut «lectio, questio, testium, legentium»; quam etiam s dublicabant antiqui pro littera z, que ubicumque in extrema syllaba dictionis ponitur, eius penultima in prosa producitur, cum in metro communis habeatur.
[28] De littera g scitote quia si non sequatur u, propter diptongum non impinguatur ut «lagoena tragoedia». Sed aspirationes bene vos, Angli, pervidere potestis qui pro Θ frequentius þ scribitis et effertis, sicut pro digamma ₧. Ante consonantem quoque in eadem syllaba g habet sonum vestre littere Ʒ. Tandem dicendum est quod vitando cavenda est collisio que solet inter duas partes fieri vel pronuntiatione vel scripto, ut «veni trex» pro eo quod est «venit rex» et «par sest» pro «pars est», et «feli xes» pro «felix es».
[29] «Pupugit» et «tutudit» in penultimis corripi non ignoretis. A «tundo», «tunsus» in compositione perdit n, «obtusus» et «retusus», sicut et «nanciscor, nactus»; «dissero» quoque perdit s in preterito «disertus»; Horatius:
Fecundi calices quem non fecere disertum.
[30] Quod a «cedo» ita scribatur preteritum quomodo et a «cado», videlicet «cecidi», auctor est Priscianus qui docet quod omnia verba que antecrescunt in preteritis semper repetunt non solum primam consonantem, sed etiam primam vocalem prime syllabe presentis temporis tam in prima quam in secunda syllaba preteriti, nisi illa prima vocalis presentis temporis sit a, ut «tendo, tetendi, posco, poposci, tundo, tutudi», exceptis «pello, pepuli et spondeo, spopondi».
[31] Nam si a sit in presenti, semper prima syllaba preteriti in e desinit, secunda vero modo in e productam, modo in I correptam, ut «fallo, fefelli, parco, peperci, tango, tetigi, cano, cecini». Secundum analogiam ergo «cedo» «cecedi» facere debuit, sed maiorum auctoritate tantum penultima diptongus mutatur in productam i, manente priore syllaba correpta, que antecrevit, sicut in omnibus eiusmodi preteritis de quibus in commune speculandum est quod, si componantur, pro voluntate scriptorum inveniuntur eandem antecrescentem syllabam servare vel perdere. Nos tamen quid magis in usu sit debemus perspicere. Horatius:
Speratum meritis diram qui contudit hydram.
[32] Quia de verbis requisistis que sunt «fulgeo, mulceo, ferveo, strideo, oleo, tueor, coniveo, sedeo, pendeo, cieo, frendeo, degeo, excelleo, tergeo», cum apud poetas secunde et tertie coniugationis legantur, quam earum coniugationum in prosa magis tenere conveniat, vos scire volo quia VIII prius proposita coniugationis secunde regulam servant in prosa, reliqua deinde coniugationis tertie, exceptis «cieo» et «pendeo», quorum primum vel simplex vel compositum, nunc est coniugationis secunde, nunc quarte, quod ostendunt passivi preterita, quorum penultima est correpta vel producta. «Pendeo» vero simplex a «suspendendo» est secunde et a «solvendo» tertie, quamvis compositum in prosa numquam dicatur secunde, sicut nec a «sedeo» tertie nisi tantum «consido». Et notandum quod «sedeo» vel simplex vel compositum sub tertia coniugatione gaudet penultime in i desinentis productione, ut «sido».
[33] De prima quoque et secunda persona plurali preteriti perfecti et futuri coniunctivi modi, quas si bene memini semel tantum in metro, et hoc in Virgilio, legi, hanc regulam esse sciatis quod, excepto tempore presenti indicativi modi quarte coniugationis et secunda persona plurali preteriti eiusdem modi, in omni modo vel coniugatione i ante extremam litteram in secunda persona singulari et ante novissimam syllabam prime vel secunde persone pluralis ubique brevis sit, nisi tantum «sis, simus, sitis, velis, velimus, velitis». Nec mirum, cum omnia verba in eisdem locis a vel e habentia longa sint, preter unum quod sive simplex sive compositum sit, da ante ultimam syllabam ubique corripit, ut «damus, circumdamus» et aliud, quod est «es», et ex eo composita, in secunda persona breve est. Nos tamen regulam ob id in prefatis temporibus coniunctivi flocci pendimus, quia in metro semel inventam Servius per systolen tradit legendam.
[34] Meam denique reprehensionem non pudet vobis exponere, qui, cum aliquando cuidam fratrum vestrati proferenti ex Libris Moralibus «myrmicoleonta» assensum prebuissem, sannam passus reticui. Sed tamen ille, si animadvertisset in eodem libro genitivum «myrmicoleontis», non negaret nomen appellatium desinere in -on, cuius genitivus etiam simplicis more greco t assumit ut «leon, leontis». Hec in -on terminantia greca, que apud illos penultimam genitivi producunt et corripiunt, aliquando more latinorum nominum apud nos in o desinunt et tunc eandem litteram servando in obliquis casibus producunt, quam nisi sequeretur t corriperent, si a nominativo in on terminante venirent, ut «Simon et Simo» et «Sidon et Sido»; Virgilius in primo:
Sidoniam puer ire parat mea maxima cura.
Idem in VIIII:
Cratera antiquum quem dat Sidonia Dido.
[35] «Cratera, statera, panthera», seu grece seu latine declinentur, penultimas productas invenio; nam «cratera» in superiore versu Virgilii accusativus grecus est tertie declinationis, qui frequentius desinit in a ut «aera, ethera».
[36] Similiter, auctore Prisciano, omnia greca in a desinentia, ei et diptongo antecedente, si ad latinam declinationem inflectantur, mutant eandem diptongum ei in e vel i productas, «Calliopeia, Calliopea, comedeia, comedia». Sed cum in metro i corripiatur, in prosa tamen naturalem servat accentum, excepto uno nomine «Alexandria», quod et «Alexandrea» facit; unde producta penultima dicimus «psalmodia, melodia», ut saltem ex hoc greca esse intelligantur. Metri causa tamen brevia sunt; Horatius in Poetria:
Effutire leves indigna tragedia versus.
Eadem dicta sint de his et similibus «spondeus, Matheus, platea, Nicea», que non esse latina monstrat pronuntiatio ipsa. Extra hanc regulam sunt «ecclcsia, neomenia», et si qua sunt similia.
[37] Quod si modo «Heliodorus, Polidorus»; Virgilius in III:
Fas omne abrumpit, Polidorum obtruncat et auro.
Juvenalis:
Testiculi postquam coeperunt esse bilibres, Tonsoris Licini dampno rapit Heliodorus.
Sic et reliqua «Pandorus, Cassiodorus». In -or vero propria penultimam genitivi habent correptam ut «Castor, Castoris, Nichanor, Nichanoris».
[38] De eo quod est «bos», scitote quod dativus et ablativus plurales tertie declinationis formantur a genitivo suo singulari, interposita - bu -, ut «pater, patris, patribus»; similiter, «bos, bovis, bovibus», cuius prima syllaba brevis, dum semper genitivus sincopam patitur, prolongatur. Virgilius:
Ille meas errare boves.
Et {20a} Horatius saphico versu, cuius secundo loco est spondeus:
Queque vos bobus veneratur albis.
Putatur tamen mutare o in u dum producitur et hinc «buculam» et «bucolica carmina» per u productam scribenda.
[39] «Os, ossis» et «ossum, ossi» declinaverunt antiqui et, ideo ut sit differentia singularis et pluralis numeri, per duo u scribunt moderni. Nec mirum, cum Virgilius sola causa metri dixerit in VIII:
Alituum pecudumque genus sopor altus habebat.
Nec hoc recedat a vestra memoria, quod nomina trissyllaba et deinceps, quorum extreme syllabe incipiunt ab n, penultimam habeant longam a vel u terminatam, ut «Garganus, tribunus, terrenus». Excipiuntur tantum «sagana, lagana, orphanus, sabanus».
[40] Solet queri in libro Machabeorum que constructio sit «et meminerit testamenti sui quod locutus est ad Abraham, Isaac et Jacob servorum suorum fidelium», quasi dicere debuisset «ad Abraham et ceteros suos fideles servos». Sed dicimus quia zeugma est, ut sit: «meminerit testamenti sui quod locutus est» et cetera, et «meminerit servorum suorum fidelium». Illa etiam constructio «et sermonem quem audistis non est meus», similis est, «urbem quam statuo vestra est» et «lectionem quam audistis vobis prodest». Que licet soloecismo sit notabilis, hypallagem tamen figuram exigit ut illud:
Cesarie caput ille niger pie talia dicta, Cui relegendo placent quos facit ille modos.
[41] Comparativum gradum dicunt grammatici servire semper ablativo casui, sed in opusculis Augustini legi quod, si rebus propositis eundem casum comparativo iunxeris, extra ipsas res erit quod idem gradus intulerit; ut puta sint tres docti; si requiris quis eis doctior sit, quartum procul dubio tibi reddi cupis, sin per genitivum quis eorum sit doctior investigas, unum ex his tribus doctiorem scire desideras. Quocirca, ut idem doctor ait, cum nominantur tres virtutes, fides, spes, caritas, melius est dicere neutraliter «maior horum» quam «maior his est caritas», ut non quartum aliquid introducas, sed in rebus propositis quid maius sit secernas. Unde Martianus in Philologie nuptiis «maior filiarum Prognoes» inquit.
[42] In Dei Palinodia quam composuit Hilarius Pictavensis episcopus, non iuxta quorundam imperitorum errorem «suscepisti», sed potius «suscepturus» legendum est: Tu ad liberandum suscepturus hominem. Futuras enim participii activi, cum eiusdem significationis verbo iunctus, suggerit consequentiam cuiusdam competentis ordinis condicionaliter, ut vix possibile sit alterum fieri, nisi alterum precesserit; ut «visitaturus fratres Anglicos, maxime Os<waldum>, archiepiscopum, non horrui maris periculum». Lucanus:
Insiluit solo nociturus pondere puppim.
[43] Sicut lustrum dicebatur spatium quinque annorum, quo lustrabatur urbs et ab omnibus gentibus solvebatur tributum, ita etiam olympias dicitur spatium quattuor annorum, quod inventum temporibus Ozie sacerdotis exigebat ut, hoc spatio peracto, solverunt ludos Jovi Olympico. Unde et dominus fertur centesima nonagesima tertia olympiade natus; et in libro De laude virginum ducentesima sexagesima septima olympiade fuisse Diocletianum novimus persecutorem Christianorum. A prima enim olympiade quicquid factum dicitur, per quaternarium multiplicata numeri summa manifestatur, sicut in cronicis dicitur.
[44] In Fide quoque catholica, quam assertor veritatis edidit Athanasius post multas persecutiones repertus per omnia orthodoxus, unus versiculus ita legendus est: Spiritus Sanctus a Patre et Filio non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens, licet multi pro simplicitate intellectus sui conentur abradere id quod est nec genitus, propterea quia apud alios catholicos sepe legitur: Spiritus Sanctus nec genitus, nec ingenitus, sed tantum procedens.
[45] Qui correctores si recurrerent ad interiorem logice considerationem, profecto perviderent in utraque assertione stabilem fidei firmitatem. Habet sane eadem fides in deitate Trinitatis quod alia sit persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti, quas proprietatibus informant catholici, non diversas temporibus aut locis. Nam quod Pater non est factus nec creatus, commune est ei cum Filio et Spiritu Sancto. Quod vero non est genitus, commune est cum Spiritu Sancto, sed non cum Filio. Quod autem Filius est genitus, differt ab eo Pater et Spiritus. Cum ergo Pater sit ingenitus, Filius genitus, Spiritus vero Sanctus nec genitus nec ingenitus, constat quia nec Pater est nec Filius, qui neutram earum personarum differentiam sortitur.
[46] Sed si Spiritus Sanctus non est genitus, ait aliquis, procul dubio est ingenitus. Quod non ita esse cum Aristotelis sententia reclamat locutio consueta, qua nos patimur, etiam ab inimicis, levius non esse sapientes quam insipientes dici et non esse iustos potius quam iniustos, cum palam omnibus causa humilitatis id ipsum profiteatur. Quis enim egrotus, cum sciat se non esse sanum, patienter audiat se esse insanum? Sic fit ut quedam absque privatione negata, vera sint, que privatorie affirmata, vera esse non possint; quibus tamen privatoriis ac si hyperapophatice superveniat negatio, restituit ea veritati aliquando.
[47] Nam dum dicitur de quolibet: non est sanus, addubitat aliquis utrum insanum velit intelligi; id enim possibile est consequi, et idcirco, adiciente necessario, subiungitur quia nec sanus est nec insanus. Similiter ergo dum dico Spiritum Sanctum non esse genitum, quantum ad veritatem sufficit sed ad ansam calumpnie solvendam proficit, si nec genitum nec ingenitum esse tractatus patefecerit; siquidem privatio exigit negationem, negatio vero privationem necessario nomine, quia non omne quod non videt cecum est, cum omne quod cecum est non videat et non omne quod iustum non est iniustum est, cum omne quod iniustum est, necessario constet quia iustum non est.
[48] Denique cum talia plurima suppetant argumento, satis sit ostendisse in numeris, quorum doctrinalis scientia multipliciter suggerit rationes physicas. Constat nimirum quia numero Deus inpare gaudet, qui Trinitatis sue assertor extitit, dum omnia in numero, mensura et pondere constituit. Et ideo Trinitatis quodam modo differentiam per trium inparium se, paribus intermissis, sequentium censeo naturam discutiendam, quorum primus sit quinarius, secundus septenarius, tertius novenarius, inter quos duo intermissi signant duplicem naturam unius Jesu Christi, quoniam ille VI ex primo inpari duplicato perfectus existit, hic VIII vero ex primo pari quadruplicato diminutionem recipit sub ostensione cubice quantitatis, ut perfectum Deum innuant paulo minus minoratum ab angelis sub forma servi.
[49] Cum itaque infra denarium, excepto septenario, omnes numeri aut gignant, aut gignantur, horum prescriptorum inparium primus gignit, sed non gignitur; secundus nec gignit nec gignitur; tertius autem gignitur, sed non gignit; quorum singuli quibus conveniant personis nemo dubitat fidelis, maxime cum gentium philosophi propter supradictam causam septenarium Minerve adtribuerint, et nos illi sapientie quam numerando constat numquam simplicem non esse.
[50] Sed quia de his, ut mihi visum est, satis disservi in libellulo quem precibus fratrum coactus De numero, mensura et pondere olim edidi super Calculum Victorii, idcirco hic plura dicere supersedi, ne prolixitas caritative epistole fastidium ingereret lectoris ignavie. Unde quodam compendio evisceratis obiectarum questionum intimis, quas vestra fraternitas perlegendo discutiat, discutiendo perlegat, terminum his imponere decrevi, maxime quia disputando perveni ad eum qui est initium et finis. Valete.