Quaestiones de Trinitate et de Genesi

This is the stable version, checked on 31 Ianuarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quaestiones de Trinitate et de Genesi
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Quaestiones de Trinitate et de Genesi (Alcuinus), J. P. Migne

Quaestiones de Trinitate et de Genesi

(1171)QUAESTIO PRIMA. Quomodo Deus vere sit unitas et vere trinitas. RESPONSIO: Unitas in substantia, trinitas in personis.

II. INTERROGATIO. Quid sit proprium uniuscujusque personae in sancta Trinitate. RESP. Proprium est Patris quod solus est Pater, et quod ab alio non est nisi a se. Proprium est Filii, quod a Patre genitus est solus a solo, coaeternus et consubstantialis genitori. Proprium est Spiritus sancti, quod nec ingenitus nec genitus est, sed a Patre et Filio aequaliter procedens.

III. INT. Quare Spiritus sanctus non debet ingenitus (1172)vel genitus dici? RESP. Quia si ingenitus diceretur sicut Pater, duo patres; si genitus, duo filii aestimari possent in sancta Trinitate.

IV. INT. Utrum solus Pater, aut solus Filius, aut Spiritus sanctus per se plenus Deus et perfectus dici debeat? RESP. Utique Pater per se est plenus Deus, similiter et Filius plenus Deus, et Spiritus sanctus plenus Deus creditur.

V. INT. Si unaquaeque persona per se plenus Deus dici potest, quare non tres deos dicimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum? RESP. Quia una substantia est Pater et Filius et Spiritus sanctus, et non (1173)tres substantiae. Proinde unitas substantiae tres deos prohibet dicere vel credere.

VI. INT. Dum tres personas dicimus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, quare non tres deos, nec tres omnipotentes, nec tres bonos, nec tres magnos dicere fas est? RESP. Quia Deus, et omnipotens, et magnus, et bonus, et aeternus, substantialia nomina sunt, et ad se dicuntur; ideo non licet ea plurali numero dicere, sed singulari: et omne nomen quod substantiam Dei vel essentiam significat, semper singulari numero proferendum est. Pater autem, et Filius, et Spiritus sanctus, relativa sunt nomina; et ideo tres personae recte dicuntur.

VII. INT. Quomodo relativa? RESP. Secundum dialecticam, relativa nomina sunt, quae ad aliud aliquid referuntur; sicut dominus ad servum, et servus ad dominum; pater ad filium, filius ad patrem. Prorsus cum dico patrem, filium significo, quia non est pater, nisi filius sit cui sit pater: item non est filius, nisi pater sit cui sit filius.

VIII. INT. Utrum Spiritus sanctus relative vel substantialiter dicatur? RESP. Utique relative, quia spiritus alicujus spiritus est: sed non sicut in Patre et Filio relationis regula tenetur in eo.

IX. INT. Quare aequalem non habet relationis regulam Spiritus sanctus, sicut Pater et Filius? RESP. Quia circumferri potest Patris et Filii nomen ad invicem, ut si dicamus Pater Filii Pater, et Filius Patris Filius: non ita duplicem relationis circumversio in nomine sancti Spiritus inveniri potest.

X. INT. Qua necessitate accidit, ut ita non circumferri possit Spiritus sancti relatio? RESP. Quia recte dicere possumus Spiritum sanctum Patris et Filii Spiritum; sed converso ordine non possumus dicere, Patrem Spiritus sancti, sicut dicimus Patrem Filii, ne duo filii in sancta Trinitate aestimentur. Item non possumus dicere, Filium Spiritus sancti, sicut dicimus Filium Patris, ne duo patres in sancta Trinitate intelligantur. Dicimus itaque Spiritum sanctum Patris et Filii, sine reciprocatione conversionis nominum relativorum.

XI. INT. Utrum inseparabilia sint opera sanctae Trinitatis? RESP. Utique quidquid operatur Trinitas sancta, inseparabiliter haec eadem operatur; quia una est Trinitatis operatio, sicut una est substantia, essentia, et voluntas.

XII. INT. Utrum sancta Trinitas in personis separabilis sive inseparabilis dicenda est, dum alius est Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus? RESP. Vere alius est Pater quam Filius in persona, sicut Filius alius est in persona quam Pater, et Spiritus sanctus alius est in persona quam Pater et Filius: non tamen aliud ille vel ille in natura, vel in deitate, aut in essentia. Nec enim Patrem potes dicere, nisi Filium intelligas; nec Spiritum sanctum, nisi intelligas cujus Spiritus sit. Quocirca omni modo inseparabilis est sancta Trinitas, sicut in operibus, sic etiam in personis dicenda.

XIII. INT. Si ad solam Patris personam pertineat quod dicitur, Qui facit mirabilia magna solus (Psal. LXXI, 18)? et Apostolus, Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16)? RESP. Nullatenus ad solam Patris personam pertinet, dum dicitur solus Deus, sive in Novo, sive in Veteri Testamento, et quod Deus solus sive hoc sive illud habeat vel faciat: sed ad totam Trinitatem sanctam, quae est unus Deus omnipotens, omnia faciens quae in coelo et in terra.

XIV. INT. Quomodo beatus Joannes evangelista dicit, Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18)? et ipse Dominus in alio loco, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8)? et Apostolus invisibilem Deum dicit (I Tim. I, 17)? RESP. Videri enim potest Deus, id est, intelligi secundum suae donum gratiae, sive ab Angelis, sive ab animabus sanctorum: plenam vero divinitatis naturam nec angelus quilibet, nec sanctorum aliquis perfecte intelligere poterit ideo incomprehensibilis dicitur Deus.(1174)

XV. INT. Quod sanctis summum promittitur praemium aeterna Dei visio, an aequaliter videbunt vel intelligent? RESP. Nullatenus aequaliter omnes vel Angeli vel animae sanctorum Deum vel nunc vident, vel post resurrectionem videbunt: sed secundum donatoris dispensationem et meritorum qualitatem. Unusquisque tamen sufficientem in ejus visione suis meritis habebit beatitudinem, nec plus quaeret quam habebit, nec se minus habere quam volet dolebit.

XVI. INT. An aliquid distet in Deo, esse, vivere, intelligere, posse? RESP. Nullatenus aliud est in Deo esse, aliud vivere, vel aliud intelligere, vel aliud posse: quia Deus eo ipso quo est, vivit; et eo quo vivit, intelligit; et eo quo intelligit, potest; et eo quo potest, est: quia simplex deitatis natura unum habet esse, vivere, intelligere, et omnia potest. Sed non est ita in nobis, dum aliud est in natura nostra vivere, aliud intelligere, aliud posse. In Deo vero haec omnia unum atque idem sunt.

XVII. INT. Utrum de Filio sicut dicitur lumen de lumine, Deus de Deo, potest dici omnipotens de omnipotente, bonus de bono, magnus de magno, et caetera talia? RESP. Regulariter utique tenere debemus, quod omnia naturae nomina aequaliter de Filio dici possunt sicut de Patre: id est, sicut dicitur Deus de Deo, lumen de lumine; ita dicendum est, omnipotens de omnipotente; bonus de bono, magnus de magno: sed non ita in relativis.

XVIII. INT. Sed quomodo in relativis nominibus dicendum est? RESP. Non possumus dicere Verbum de Verbo, quia relativum nomen est Verbum, quod solus est Filius; sicut dicimus Deum de Deo, quod non est solus Filius: nec Imaginem de Imagine, quia solus est Filius Imago (II Cor. IV, 4; Coloss. I, 15); sicut dicimus lumen de lumine, quod non est solus Filius, quia substantiale nomen est lumen.

XIX. INT. Numquid aliud lumen est Pater, et aliud Filius? RESP. Nequaquam aliud, sed unum lumen est Pater et Filius, sicut una substantia. Ideo recte dicitur lumen de lumine, sicut Deus de Deo. Sicut enim unus est Deus Pater et Filius, ita unum lumen.

XX. INT. Legimus, Apostolo dicente, Christum Dei esse virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24); numquid Pater non habet in se sapientiam, vel virtutem, nisi in Filio, quem Apostolus sapientiam Dei et virtutem nominavit? RESP. Plurimi ita arianam destruunt impietatem, dicentes impium esse credere unquam Deum Patrem esse sine sua sapientia, aut sine sua virtute. Sed melius est intelligere Patrem esse sapientiam et virtutem; imo et Spiritum sanctum sapientiam et virtutem: non tamen tres virtutes, nec tres sapientias; quia sapientia substantiale nomen est, sicut virtus. Nec aliud est in Deo esse, aliud sapere, aliud posse: sed unum est Deo esse, sapere, posse.

XXI. INT. Utrum ad solam sancti Spiritus personam pertineat charitas, dum apostolus dicit, Deus charitas est (I Joan. IV, 16), qui dilectio Patris et Filii esse legitur? RESP. Nullatenus ita Spiritus sanctus charitas intelligitur, quasi non sit Pater et Filius charitas. Sicut Spiritus sanctus est charitas, ita et Pater est charitas, et Filius est charitas: non tamen tres charitates, sed una charitas. Sed quia Spiritus sanctus donum Dei proprie dicitur (Act. II, 38 et VIII, 20), et nullum Dei donum charitate majus est, imo sine eo nullum donum ad perpetuam hominem deducere poterit beatitudinem, proinde Spiritus sanctus proprie dicitur charitas (Rom. V, 5).

XXII. INT. Numquid impii dona Dei habent? RESP. Habent utique per eum, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). In eo enim sumus, movemur, et vivimus (Act. XVII, 28). Bona sunt enim dona Dei eis qui bene utuntur illis. Ideo charitas singulare est in sanctis donum, in qua filii Dei discernuntur a filiis impietatis.

XXIII. INT. Quare si Deus totus ubique est, in coelo dicitur magis habitare quam in terra? RESP. (1175)Quia major est cognitio in sanctis Angelis animabusque sanctorum divinitatis, cum sint apud Deum in coelis, quam in terris: sicut enim in hoc mortali corpore quidam magis intelligunt divinam substantiam, quidam minus; ita et in coelo magis dicitur Deus esse quam in terra, quia plenius ejusdem substantia intelligitur ab inhabitatoribus coeli quam terrae incolis.

XXIV. INT. Si una substantia est Pater et Filius et Spiritus sanctus, quare solus Filius incarnatus dicitur? RESP. Quia alia est persona Filii, alia Patris, alia Spiritus sancti. Et sola quidem persona Filii incarnata est, operante tamen eamdem incarnationem tota sancta Trinitate, cujus opera sunt inseparabilia.

XXV. INT. Deum in Symbolo catholico cantari solet Dei Filium de Spiritu sancto et Maria virgine incarnatum; quare non dicitur Filius Spiritus sancti, sicut dicitur beatae Virginis? RESP. Non utique sic de illo sicut de illa natus est Filius Dei. Dei illa siquidem, id est, sancta Virgine natus est Filius Dei sicut de matre: non de illo, id est, Spiritu sancto, sicut de patre, ne duo patres dicerentur in sancta Trinitate.

XXVI. INT. Si una natura est Patris et Filii, et Filius incarnatus plenus est Deus et perfectus, quomodo non Pater incarnatus est? RESP. Filius plenus est Deus et perfectus, qui solus incarnatus est, et homo factus est. Nam ignis una substantia est, sed aliud in igne facit calor, aliud lux. Lux illuminat, calor calefacit: una tamen ignis natura utrumque facit et calorem et lucem.

XXVII. INT. Utrum divinitas cum carne concepta et nata et passa est, et caetera quae humanitatis propria esse noscuntur? RESP. Utique divinitas suae carnis conceptione concepta est, et nativitate nata, sensitque participatione humani affectus mortem, quam sponte susceperat, non naturae suae potentiam perdens, per quam cuncta vivificat. Et ipse auctor qui sponte natus est, sponte passus est. Et idem opus, (1176)quia utrumque unus, licet non alio cogente, solus tamen ipse perpetitur, salva divinitatis impassibilitate.

XXVIII. INT. Ex qua natura dicit, Potestatem habeo ponendi animam meam (Joan. X, 18)? RESP. Omnium quae in Christo sunt operum auctoritas ex divinitate est: tamen carni convenit dicere, Potestatem habeo ponendi animam meam, non divinitati. Divinitas enim non dimisit animam postquam assumpsit eam in utero virginis, caro dimisit dum emisit spiritum in cruce Christus.

XXIX. INT. Quomodo convenit quod in Genesi legitur, Requievit Deus die septimo ab omnibus operibus suis (Gen. II, 2); et in Evangelio, Pater meus usquemodo operatur, et ego operor (Joan. V, 17)? RESP. Requievit a novarum conditione creaturarum, non a conditarum gubernatione. Et ideo Deus tunc creator in sex dierum creatione putandus est, nunc vero gubernator in totius mundi naturis.

XXX. INT. Quot creaturas rationales condidit Deus? RESP. Duas, angelicam et humanam; et coelum Angelis, et terram hominibus habitationem.

XXXI. INT. Quare angelicum peccatum silentio in Genesi absconditum est, et hominis patefactum est? RESP. Quia angelicum vulnus Deus non praedestinavit curare, hominis vero sanare praedestinavit. XXXII. INT. Cur summi angeli peccatum insanabile fuit, et hominis sanabile? RESP. Quia angelus sui sceleris inventor fuit, homo vero alterius fraude seductus. Item quanto sublimior angelus in gloria, tanto major in ruina. Homo vero quanto fragilior in natura, tanto facilior ad veniam.

XXXIII. INT. Cur homo suae potestatis creatus auctor est? RESP. Ut ipse sibi auctor esset ad vitam, sive ad mortem. Si vero necessitati esset subjectus, tunc nec boni operis haberet gloriam, nec mali poenam, sed esset quasi unus ex pecoribus.