Auctor incertus
Migne Patrologia Latina Tomus 35
AuInAuH.QuAlVeE 35 Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?) Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
QUAESTIONUM EX VETERI TESTAMENTO PARS SECUNDA.
ADVERSUM EOS QUI NEGANT AD DEUM ALIQUID PERTINERE.
QUAEST. PRIMA.
--Multis, quos saecularis ista caligo caecavit, plurimum displicemus, si solliciti Dei praecepta servemus, si occasiones delinquendi fugiamus, si bona omnia salutari studio implere conemur, si illecebrarum, vitiorumque blandimenta seductoria negligamus, si nulla nos saeculari dulcedine capi patiamur, si sponte pro Dei nomine cruciatus poenasque subeamus, si mortem ipsam virtute spiritus contemnamus. Illis nimirum quibus omne quod geritur, sensus iste mortalis nec laude nec vituperatione dignum esse persuasit. Nolunt enim ad Deum horum aliquid pertinere. Nonnulli adeo scelera sua criminaque defendere cupientes, Nihil, inquiunt, prodest, bene an male vivas. Neque enim ista nunc Deo cura est, ut te diversa pro instituto proprio morboque gerentem sollicite festinet aspicere, et foedis aliquando tuis actibus oculos permiscere. Vana sunt omnia, quae ut libitum fuerit celebrantur: is qui ad Deum pertinet, secretus est et remotus ab istis rebus humanis, et ideo nec irascitur, nec movetur; nulla illi humanarum rerum, nulla nostri actus est contemplatio; totus rotati saeculi cursus, et quaedam mundani orbis inexplicabilis volutatio, ita correptum rapit et projicit, ut stultus credatur quisquis se ad curam Dei revocare posse putaret. Nec martyrum quidem probandus est animus, qui Deum suum, quem misericordem esse pronuntiant, effusione sui sanguinis aestimant delectari. Nihil illi charum in nobis, nihil est odiosum; nulla mortis nostrae conditione, nulla sanitatis integritate laetatur; nec quid ubi geratur scire desiderat: non quod impossibile sit majestati divinae omnium fere quae gesta sunt vel geruntur habere notitiam, sed quod scire nolit miserias hominum vanitatesque mundanas, Sic denique scriptum est: Vanitas vanitantium, universa vanitas (Eccle. I, 2). Quorum sententia desperatione firmata, ut divini sensus auctoritate dissolvitur, sic ipsorum sacro sermone vulgari, qui maximus habetur in usu, convincitur expugnata. Nam cum inter negotia diversorumque contractus fides perfidiaque contendunt, ut testis divinitas adhibetur, quae aliquando quid agamus scire negatur. Testis est, inquiunt, Deus: Deus videat, Deus judicet, Deus faciat, Deus reddat. Et cum ad necessitatem jurisjurandi venitur, et jurantis animus metuit ne sibi aliquid obveniat pejeranti; et jusjurandum exigit, et reddi ei posse confidit, qui sibi male juravit. Et cum sanitas exoptata et bona valetudo fuerit consecuta, divinitati gratiae referuntur. Et cum aliqua decidente materia casus proximus illaesus evaserit, Deus bonus dicitur praestitisse. Et cum adverso ventorum flatu commoti aequoris fluctus insurgunt, et navis undique caesa quassatur, navigantium turbae ad coelum manus extendunt, Deum voce supplici deprecantur, et exaudiri se et liberari posse confidunt. Unde haec si Deo nulla nostri est cura, si quid agamus ignorat? Inanis est igitur ista persuasio. Omnia Deo sunt cognita. Nullus sibi de impunitate commissorum scelerum blandiatur. Bonae vitae maximus fructus est, malae perpetua poena et aeterni cruciatus. Igitur nobis qui Deum omnia nosse credimus, qui devote ad martyrium festinamus, inaestimabilis fructus, perpetua vita praestabitur: impiis vero, qui Deum scelera sua, criminumque nescire docuerunt arcana, ignis flamma consumens, incendiumque semper indeficiens ministrabitur.
II. --An Spiritus qui super aquas ferebatur, Spiritus sanctus intelligatur; quia dictum est, Spiritus Domini ferebatur super aquas (Gen. I, 2)? Si ideo a quibusdam Spiritus sanctus putatur, quia Dei esse spiritus legitur, etc.
III. --Si Adam factus a Deo et animatus, Spiritum sanctum accepit; quia scriptum est, Inspiravit Deus in faciem ejus spiritum vitae (Gen. II, 7). Non erat ordinis ut acciperet Spiritum sanctum; quia hoc in posterum reservatum est a Deo, ut in novissimis diebus cum mysterium unius Dei manifestatum est, daretur credentibus. A principio quidem praedicata est Trinitas, sed quasi sub velamine erat intelligentia ejus. Dei enim Patris primum persona sine cunctatione et figura praedicata et manifestata est, quia ab ipso sunt omnia. Filii autem ejus, Domini nostri Jesu Christi et Spiritus sancti personae non tacebantur, sed neque manifestabantur. Denique de Domino fit a perfidis quaestio, et de Spiritu sancto. Quidam enim dementes Spiritum sanctum ipsum Patrem dicunt, sicut et Sabellius ipsum dicit Patrem quem et Filium. De Dei autem Patris persona nemo dubitat. Cum ergo Trinitatis fit manifestatio, tunc demum Spiritus sanctus datur credentibus, ut et persona ejus manifesta sit, et accipientes illum, signum habeant, quia filii sunt Dei, per id quod Spiritum Dei, qui de Deo utique est, habent in se. Perfectionis enim significatio haec est, cum scitur et Pater esse et Filius et Spiritus sanctus. Haec perfectio hoc tribuit donum. Adveniens enim Filius Dei, et haec adaperiens ac manifestans, plus aliquid debuit dare, et dignum fuit tribuere perfectionem hanc credentibus; quia nec in Filio, nec in Patre solo perfectio est vel salus, sed in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Unde dicit Joannes evangelista, quia de plenitudine ejus nos omnes accepimus, gratiam pro gratia: quia Lex per Moysen data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 16, 17). Apertum est, adveniente Salvatore plenitudinem factam veritatis. Quae enim latebant, et quod promissum est dum revelatur, et manifestatur, plenitudo fit veritatis: tunc credentes accepto Spiritu sancto fiunt filii Dei. Nam inspiratio quae dicitur facta a Deo in Adam, animae traditio est: Spiritus enim frequenter pro anima ponitur, dicente Evangelio inter caetera, Et reversus est, inquit, spiritus ejus ad illam (Luc. VIII, 55). Et in Psalmo: Spiritum, ait, contribulatum, et cor contritum Deus non spernit (Psal. L, 19). Frequenter tamen aliqui codices non sic habent, quia inspiravit Deus; sed, insufflavit Deus in faciem ejus spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem. Non quia dixit, spiritum vitae, ideo Spiritum sanctum significavit. Nam et de animalibus ita ait: In quibus erat spiritus vitae (Gen. VII, 22). Spiritus vitae dicitur, quia animat corpora ad vitam.
IV. --Cur Adam in mundo positus mandatum vel legem accepit, cum ipse dominium caeterorum haberet. Quamvis in mundo dominus positus sit Adam, tamen quia non utique ex se, sed a Deo id accepit, debuit hujus rei significationem ex lege accipere; ut ipse qui dominus videtur, per legem subjectus ei esset qui illi hanc dederat potestatem; ut auctoritas Creatoris reverentiam illi faceret per legem, ne dominatio tanta extolleret illum, et immemor fieret Dei conditoris sui.
V. --Cur Deus dicat, Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis, quia sunt caro: anni illorum centum viginti, etc. (Gen. VI, 3). Cum gigantes essent illis diebus super terram, pestiferi et superbi, a magnitudinis statura elati, post desideria carnis euntes, nati apostatae; tunc cum displiceret Deo, promisit genus humanum diluvio deleturum, et tempus statuit; ut si quis forte ira Dei audita et indignatione, super hoc vellet se corrigere, haberet spatium emendandi se. Denique centum annis arca hac ratione videtur fabricata. Ante arcae autem inchoationem viginti anni fuisse perhibentur. Sed narratio istud quod postquam de numero annorum Noe dixit, subjecit, obscurare videtur. Nam haec sententia antequam quingentorum annorum esset Noe, dignoscitur lata. Quid enim dicit? Non permanebit spiritus meus in hominibus istis: propterea et subjecit, Quia malitia increvit super terram, delebo hominem a facie terrae usque ad pecus; quod utique diluvio facto impletum est. Nam et post diluvium multis annis homines vixisse meminimus: et Aaron frater Moysi centum viginti tres annos vixisse memoratur (Num. XXXIII, 38, 39). Ipse autem Moyses ut centum et viginti annos transire non posset, fecit quod Deum in contradictione aquae non clarificavit. Nam intraturus erat in terram promissionis, si non obstetisset peccatum (Deut. XXXIV, 7, et XXXII, 48-52). Videtur enim hoc quibusdam dictum ad tempus Moysi pertinere, cum inveniatur Joiada sacerdos centum triginta annos vixisse (II Paral. XXIV, 15).
VI. --Quid continet benedictio Jacob, quam dedit filiis suis (Gen. XLVIII, XLIX). Non solum ex praesentibus causis futura uniuscujusque tribus praedixit, sed et de futuris futura, quorum adhuc umbra non erat, in populo Judaico significavit. Quales enim futurae essent singulae tribus moribus, fide, disciplina, luxuria, petulantia, contemptu fidei, ut cum de uno erant, et tamen unum non servarent, ostendit. Aliqui enim profecerunt in melius, alii deterioraverunt, alii permanserunt: ut per hoc non sibi praerogativam generis vindicarent, cum ab eo ipso praedictum esset, quosdam ex his, qui utique ex ejus essent origine, reprobos futuros, imo multos perituros, ita ut alii significarentur subintrare, qui ad eorum dedecus et damnationem insererentur in naturam, ex qua illi exciderunt. Promiscuum ergo populum in omnibus tribubus futurum declaravit: qua varietate tam boni sed pauci, quam mali sed multi intelligerentur. Et quamvis sceptrum dederit filio suo Joseph ad tempus, Judam tamen praefecit omnibus. Non quod omnes ex Juda idonei essent futuri, sed quia Salvator, qui vere rex est, ex ea tribu oriundus erat secundum carnem.
VII. --Cur angelus missus loqui ad Moysen in igne et rubo apparuit? Natura angelica secundum se simplex est, cujus substantia superiora appetit, etc.
VIII. --Non fuit aliud signum quod fieret a Moyse palam Pharaoni, nisi serpens (Exod. VII, 10)? Qui hoc reprehensibile putat, dicat quid aliud fieri debuit. Nam utique serpentem fecit, qui et terrorem incuteret, non tamen obesset, per id quod stupore quodam ad nocendum tardior est. Si enim leonem fecisset, aut ursum, aut aliud tale, quomodo evaderent qui aderant? Nec enim occidere voluit quemquam, sed solum timorem ponere, et ostendere virtutem; ut quia prima praevaricatio per serpentem coepit, similiter et recordatio cognitionis Dei et morum emendatio serpentis signo proveniret, ut quomodo peccatum est, sic et emendaretur: sicut et per mulierem peccatum factum, per mulierem sublatum est, Mariam matrem scilicet Domini, ex qua Christus natus damnavit peccatum. Eva virgo adhuc praevaricavit, sicut et Maria virgo erat. Hoc ergo modo ad statum pristinum revocata sunt, quae perierant: quia et regnum per ligni gustum amissum erat, et iterum per lignum quaesitum est. Dominus enim, ait, regnavit a ligno (Psal. XCV, 10). Simili modo et mundus in quo factus est, in eo et reformandus est, id est in principio mensis primi, quod est Pascha. Nulla ergo mala erit natura nisi sola praevaricatio; quando peccatum per id emendatum est, per quod et admissum est.
IX. --Si unus Deus est, cur in tribus spes salutis est, et non in duobus, aut quatuor, aut certe in uno; et quare prius non est Trinitas praedicata? Unus quidem est Deus, sed non singularis est, etc.
X. --Utquid circumcisio et praecepta data sunt populo, quae prius non erant, neque nunc in auctoritate habentur? Circumcisio signum est fidei Abrahae, ut cum in filiis ejus hoc signum videretur, scirentur ejus filii esse, qui Deo credens hoc signum acceperit (Gen. XVII, 10, 11). Praecepta autem sabbatorum, et praeteritorum testimonio data sunt, et futurorum quae haberent figuram (Exod. XX, 9-11). Futuri enim sabbati, quod in aeternis dabit requiem, figura est hoc sabbatum quod in hebdomadam impletam factum est. Escarum autem lex non in primordio Legis data est, sed cum duce perfidia, Dei verbis et promissis fidem nollent dare, ad duritiam cordis sui acceperunt praecepta non bona, sicut dicit propheta Jeremias (Ezech. XX, 25). Id enim actum est, ut cervix eorum premeretur, ad profectum illorum. Superbis enim hominibus et contumacibus, non debuit tota creatura subjici. Postea autem misericordia Dei veniente, reddita est libertas edendi. Unde dicit Petrus apostolus: Quid imponitis jugum super cervicem fratrum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus (Act. XV, 10)?
XI.--Si propter diffidentiam et detractiones dura acceperant Judaei mandata; quid peccaverant filii eorum, ut etiam ipsi his mandatis astringerentur?
Patribus data lex est, quae filiis similibus oneri esset. Nam postea non minus, sed forte amplius in Deum peccaverunt quam patres illorum. Praescius enim Deus, filiis magis hanc legem dedit; quia illi omnes in eremo obierunt.
XII. --Cur in Lege etiam ipsi Aaron dictum est, ut pro peccatis suis holocausta offerret, cum dicat David, Pro delictis holocaustum non postulasti (Psal. XXXIX, 7); et in subjectis, Holocaustis non delectaberis (Psal. L, 18)? Quomodo offerri praecepit, quo non delectatur? Manifestum est holocaustis Deum non delectari, sed pro satisfactione peccati gemitu et dolore cordis veniam posse mereri. Sacrificium autem testimonium peccati voluit esse, ut se peccator per oblationem sacrificii confiteretur peccasse. Remissio autem quomodo obtineretur, ipse alio loco ostendit, dicens, Frange esurienti panem tuum: si videris nudum, vesti, et domesticos seminis tui ne despicias (Isai. LVIII, 7) aut certe, Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19). Primum ergo confitendum delictum monuit; deinde quomodo ignosci possit, ostendit. Nam nunquam pro manifesto delicto sacrificium mandavit, sed pro ignoratis; quia etiam cum nescit homo peccat, et cum se putat recte agere, intentione quadam delinquit. Tale peccatum dixit per sacrificium posse purgari.
XIII. --Quid est ut missa mors in Jacob, venerit in Israel; cum Jacob ipse sit Israel? Unius populi duo nomina posuit. Nam utique qui prius Jacob dicebatur, etc.
XIV. --Si anima quae peccat ipsa morietur, quid est ut Charmi peccante triginta sex viri occisi videantur causa ejus? Charmi quidem peccavit, et mortuus est lapidibus. Illi autem triginta sex viri, etc.
XV. --Quid est quod dicit propheta, Laetare, sterilis quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis: quia multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum? Duas matres hoc in loco intelligimus, coelestem et terrestrem, id est, Jerusalem liberam, etc.
XVI. -- Benedicat terra Dominum, ait, hoc est laudet et confiteatur virtutem tuam: quomodo ergo in Psalmis, Numquid confitebitur tibi, inquit, pulvis, aut annuntiabit virtutem tuam? Non est sic intelligendum, ut legitur, et sonant verba, etc.
XVII. -- In sole, inquit, posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII, 6), id est corpus suum in quo habitavit Christus, qui a Pilato flagellis caesus est: quomodo ergo dicitur in Psalmo de Christo, Flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo (Psal. XC, 10)? quippe cum templum corpus suum dixerit. Et filii hominis, et Dei Filii corpus templum esse intelligitur. Deus tamen, id est, Dei Filius, quamvis in carne venerit, in anima tamen habitavit. Ergo tam anima quam corpus tabernaculum est Filii Dei, licet unus sit Deus et homo, Filius Dei, et filius hominis. Ergo ex hac parte flagellum non appropinquasse dicitur tabernaculo ejus; id est, anima ejus, in qua habitat divinitas ejus, immunis fuit a poena inferni vel principum ejus. Ne quia hic quasi peccator, cum sit innocens, crucifixus est, et passa est caro, aliquid moestitiae apud inferos anima ejus passa putaretur, ostendit Scriptura non potuisse animam ejus turbari apud inferos, quia ad hoc descendit, hoc est pati se permisit, ut confunderet tenebras, et principes earum remitteret hebetes. Unde et ipse Dominus ait: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Permissa est enim, quod naturae suae erat, ut tristaretur, tropaeum protinus referens, et spolia eorum a quibus contristata fuerat usque ad mortem, post mortem jam in aeterno gaudio constituta. Potest et de toto homine intelligi; quia qui peccatum nesciit, a lege flagellari non potuit.
XVIII. --Cur Salomon spiritum sapientiae habuit (III Reg. III), cum vitam mundam non habuit? valde enim mulieribus delectabatur, ac per hoc peccabat (Id. XI). Primum merito suo accepit spiritum prudentiae: postea vero quam mulieribus nimium coepit uti, et per hoc peccare, si habuit spiritum sapientiae, regni merito habuit; sicut et Nabuchodonosor regni merito in camino Christum vidit.
XIX.--In Salomone, Spes est, inquit, in tenebris, et melior est canis vivus et leone mortuo.
Tenebrae ignorantiam significant et gentilitatem: quia spes est in gentili potius quam in apostata, etc.
XX. --In Sapientia, Qui creavit, inquit, orbem ex materia invisa: et contra, quia ex nihilo facti sumus (Sap. XI, 18, et II, 2). Deum simul confusas substantias creasse, Scripturarum sensus declarat, permixtis utique tenebris. Hanc confusionem rerum, id est, aera, ignem, aquam, terram, tenebras, materiam dixit invisam, sicut in Genesi legitur: Terra autem erat, inquit, invisibilis et incomposita (Gen. I, 2). Ex hac ergo confusione creavit orbem instituto firmamento, ut intra ipsum aquis congregatis in unum habitatio fieret generi humano. Distinctis enim et discretis substantiis, in concavo domum habitabilem fecit.
QUAESTIONUM EX NOVO TESTAMENTO PARS SECUNDA.
QUAESTIO PRIMA.--Cur facta et dicta dominica quatuor voluminibus a quatuor scriptoribus sunt in scripturam digesta?
Congruum fuit annum Domini acceptabilem, sicut dicit propheta (Isai. LXI, 2), a quatuor voluminibus veluti quatuor vicibus contineri. Sicut enim annus quatuor temporibus evolvitur, ita ut invicem sui egeant; ita et gesta et dicta Domini quatuor libris definita sunt, ita ut alter alterius indigeat: simul autem plenitudine perfecta sunt. Ut autem a quatuor scriptoribus ordinarentur, haec fuit causa, ut quia temporum diversa sunt nomina, Evangeliorum quoque essent diversa vocabula. Et si qua videntur in verbis contraria, sensu tamen non discrepant, per interpretationem aptam causae: sicut tempora cum videantur utique diversa nomine, aere, et cursu siderum, in effectu tamen eorum quae gignuntur non discrepant.
II. --Quoniam constat quatuor libros rite conscriptos gestorum et dictorum Domini, sciendum quis ordo eorum sit. Evangelium ordinatione colligitur magis quam tempore. Matthaeus ergo primus ponendus est, quia ab ipsa promissione sumpsit initium, id est ab Abraham, cui facta promissio est incarnationis Domini nostri Jesu Christi. Post hunc Lucas, quia incarnationem hanc quomodo facta est, narrat. Tertius Marcus, qui Evangelium quod praedicatum est a Christo, testatur in Lege promissum. Quartus autem Joannes, quia hunc qui promissus est Abrahae incarnandus, et a Luca quemadmodum incarnatus est dictum est, et a Marco Evangelium ejus juxta Isaiam prophetam praedicatum ostensum est, aperta voce ostendit Deum dicens, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1).
III. --Quare Matthaeus Evangelium Christi describens dicit, Liber generationis Jesu Christi filii David (Matth. I, 1); cum prior sit Abraham? Propterea sic coepit, ut prius de ipso diceret a promissione incarnationis ejus genealogiam describens, sicut dicit Apostolus, Quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem (Rom. IX, 5). Ideo dixit, Liber generationis; quia ex multis et diversis incarnatio Christi consistit, ut quia ex uno diversi esse coeperunt, de omnibus corpulentiam traheret. De Judaeis et Gentibus et de dignis et indignis: quia Ruth Moabitida fuit, et Bersabee ex moecha facta uxor est; ut omnium carnem ad se trahens, ad unitatem illos genuinam revocaret. Idcirco, Jesu Christi filii, ait, David, cum prior sit Abraham; quia specialiter Christus dicitur filius David, propter regnum: ut sicut Deus de Deo, ita et rex de rege ortum caperet juxta carnem. Sic enim dictum est ad David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11).
IV. --Quid est, ut generationes omnes in tres partes divideret supradictus Matthaeus apostolus (Matth. I, 17). Causae faciunt divisiones et tempora. Idcirco ab Abraham usque ad David distinxit. Prima enim pars causae ab Abraham usque ad David est; quia Abraham pater fidei est, et David pater regni. Saül enim indignus effectus, seipsum regno privavit. A David vero usque ad transmigrationem alia pars causae, in qua regnum amiserunt facti reprobi Judaei. Post transmigrationem autem Babylonis usque ad Christum tertia pars lamentationis et miseriae, captivitatis et dispersionis illorum: quia quamvis post transmigrationem Babylonis et septuaginta annorum tempus, quando a Cyro dimissi reversi sunt ad sua, nunquam tamen causam vel requiem habuerunt. Neque enim postea Judaea regnare potuit, sed solliciti semper et pervagantes fuerunt. Nam utique tempore nativitatis Christi captivi fuerunt, dicentes: Nos, non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX, 15). Hac ergo causa Matthaeus tres gradus fecit generationis, ut etiam meritorum et causarum mutationes ostenderet a promissione facta usque ad Christum, anni autem tempora usque ad finem in unam gratiam permanere.
V. --Quare cum quadraginta et una sint generationes, Evangelista quadraginta duas numerasse videtur (Matth. I, 17)? Ter enim quatuordecim, qui faciunt, nisi quadraginta duo? Secundum numerum, quadraginta et una generationes numerantur; juxta rationem autem, quadraginta duae probantur. Jechonias autem in transmigratione genitus, id est rex factus, sicut continetur in Paralipomenon, finem fecit secundae parti: et quia post transmigrationem remansit in regno permittente rege Nabuchodonosor, ab ipso incipit tertia pars, quae venit usque ad Christum. Ideoque bis computatur, ut et concludat secundam partem, et initiet tertiam Jechonias. Sic enim habet: Et post transmigrationem Babylonis, Jechonias genuit Salathiel (Matth. I, 12). Usque ad istum autem Salathiel regnaverunt qui sunt ex Juda, scilicet quorum ex radice nascitur Joseph. Nam Jechonias primum filium habuit Assur nomine. Sed quoniam Joseph per radicem Salathiel originem trahit, praetermisso Assur Salathiel Jechoniae patri suo subjunctus est, ut veniretur ad Joseph, cui erat desponsata virgo Maria. Nam et post Josiam Jechonias sequitur. Sed quia per Joachim patrem Jechoniae venitur ad Joseph, praetermisso eo, id est Joachim, Jechoniam posuit, ut numerum quatuordecim generationum non egrederetur, et quia post Jechoniam Salathiel et filius ejus per quem oritur Joseph.
VI. --Quare in Matthaeo pater Joseph Jacob scribitur, et in Luca Heli; ut aut duos patres habere imperite descriptus sit, aut certe qui vere pater sit nesciatur? Non est ambiguum patrem Joseph Jacob fuisse. Ordo enim a David per Salomonem tramitem suum tenens, recto cursu pervenit ad Jacob, etc.
VII. --Manifestum quia natus Salvator Dei Filius et Christus appellatus est: cur ergo post baptismum accessit ad eum tentator, dicens, Si Filius Dei es? etc. (Matth. IV, 3). Sic natus Salvator ex Virgine est, ut et Christus esset et Filius Dei, non factura, sed ortu. Adhuc autem in minori aetate potentiam suam evacuans, hoc est a potestate sua dissimulans, impudentiam diaboli non provocavit. Baptizatus autem descendente in se Spiritu sancto, cum apparuisset hominibus testimonio Dei Patris, aemulatione zeli ductus est inimicus ad injuriam, videns hoc factum sibi obesse: intellexit enim ordinationem baptismatis ad salutem hominum procuratam. Ideoque accedit ad Salvatorem hujus rei principem, non ut approbet, sed ut locum inveniat evertendi. Tentatio enim aliquando ad probationem fit, aliquando sub dolo ad subversionem. Arbitratus est enim quasi Salvatori elicuisset secundum dolum voluntatis suae responsum, ut regnum suum totum haberet securus, quod duce Salvatoris doctrinae subjecto, nemo mortem ejus evaderet.
VIII. --Cur Salvator tentanti se diabolo non aliter quam exemplis Legis resistit (Matth. IV, 4-10)? Salvator non solum diabolo tentanti respondit, sed et Judaeis per quos crudelitatis suae impietatem egit in Salvatorem. Praescius enim Judaeos se inimicum Legis dicturos, patris eorum impudentiam diaboli, testimoniis Legis compressit, ut patrem in filios, et filios in patrem condemnaret.
IX. --Utquid Salvator post baptismum quadraginta diebus jejunavit, postea esuriit (Matth. IV, 2)? Qui enim quadraginta diebus jejunavit, potuit jam non esurire. Scriptum est, Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1). Ideoque Salvator ut formam nobis daret, jejunavit; ut simili modo nos quoque jejuniis insistentes, omnem motum diaboli contra nos oppositum, Dei auxilio superemus, scientes exemplo Salvatoris tunc magis insidias adversarii cavendas, cum ad Dei timorem accedimus. Dolet enim quod recesserimus ab illo: ideo plus saevit adversum nos. Hoc nobis gessit Salvator, non sibi. Similiter et quod esuriit, non sua causa, sed nostra est. Jejuniis enim cum superatae fuissent tentationes diaboli, quae ideo scriptae non sunt, quia ad profectum doctrinae non pertinent; postea, id est, post quadraginta dies permisit, ut (quod hominis erat) pateretur famem; ut videns diabolus, qui jam fuerat superatus, infirmitatem in eo famis, incitaretur rursum ad tentandum, videns hominem esse a quo vincebatur. Hoc enim fuit mysterium Salvatoris, ut quia homini victo insultabat et dominabatur, ab homine vinceretur, ut Dei virtus homini victoriam acquireret: et sic magis vilis effectus est satanas, cum et hominem cernit, et virtutem non hominis intelligit. Mirabatur enim stupore hebetatus, quod mysterium inesset quod se lateret: ut potestas esset accedendi, circumveniendi non esset. Duabus enim ex causis torquebatur. Videns enim infirmitatem, accedebat, et inveniebat virtutem; ut cernens hominem suspectus esset de Dei virtute. Ad hoc ergo esuriit, ut illuderet astutiam satanae. Idcirco autem non amplius jejunavit, ut concordaret Moysi et Eliae.
X. --Quid est ut cum prius Joannes Baptista testimonium perhibuerit Salvatori, postea dubitaverit dicens per discipulos: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus (Matth. XI, 3-10)? Qui Joannem putant dubitasse, detrahunt Salvatori Aut enim illum recte asserunt dubitasse, aut certe imperitiae arguunt Salvatorem; quia sicut putant, male de se sentientem laudavit. Sed quia falli Salvatorem impossibile est, recte laudatus ab eo Joannes est. Si recte laudatus est, non dubitavit. Ipso enim tempore quo misit ad Jesum Joannes de carcere discipulos suos, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? tunc Jesus respondit discipulis ejus dicens: Ite, dicite Joanni quae videtis et auditis. Caeci vident, surdi audiunt, leprosi mundantur, claudi ambulant, mortui resurgunt, et beatus ille qui non fuerit scandalizatus in me. Abeuntibus autem nuntiis Joannis, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne Baptista: Quid existis in desertum videre? arundinem vento moveri, aut hominem mollibus vestibus indutum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Sed quid existis videre? prophetam? Dico vobis quoniam plus quam prophetam. Hic est de quo scriptum est, Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparet viam tuam. Tunc publicani laudaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. Quanta autem laus data Joanni est, ut plus diceretur esse quam propheta, et beatum vocat Salvator eum qui non scandalizatur in se? quomodo laudatur Joannes qui dubitando scandalizatus est? Sed non utique dubitavit. Laus enim beatum illum probat, quia non est scandalizatus. Nam et Salvator idcirco ipso tempore in laudem Joannis prorupit, ut ostenderet sensum Joannis esse liberum a discipulorum ejus dubitatione. Joannes enim volens mirantes discipulos suos corroborare in fide Salvatoris, sciens exitum sibi imminere, ea quae de ipso dicebat, ore ejus voluit confirmari: ideo ut testis verus sit, testimonium potioris implorat, ut eorum concordia omnis ambiguitas auferretur. Hoc commentum Joannis est, ut dubios suis quasi verbis mitteret, ut eadem audientes a Salvatore quae audierant a Joanne, firmarentur, scientes idonei procuratoris et Domini coelestis testimonium in dubium vocari non posse. Idcirco et Salvator quasi Joanni respondit, ut inter Joannem interrogantem et Salvatorem respondentem discerent veritatem.
XI. --Quid est quod superius Herodem mortuum legimus (Matth. II, 19), infra autem et post multos annos Herodem Joannem occidisse (Id. XIV, 1-11), cum superius mortuo Herode Joannes supervixerit? Herodes rex fuit Judaeae: hic habuit filios quatuor, Archelaum, Herodem, Philippum, et Lysaniam: sed mortuo Herode patre eorum, successit Archelaus, quo mortuo, in quatuor partes divisum est regnum supra dicti Herodis, ita ut Pilatus in partem regni quartam admitteretur, quasi praeses, non quasi rex (Matth. II, 22, et Luc. III, 1): filii autem Herodis reges dicerentur. Denique mortuo iterum Philippo, accepit uxorem illius Herodes frater ejus, de qua arguebatur a Joanne Baptista, qua causa occidit eum Herodes filius supra memorati Herodis. Quid enim dicit? Herodes, inquit, tetrarcha; id est, in parte quarta regni positus sui patris Herodis. Quid ergo ambigitur quando significatio adjecti cognominis ostendit alium hunc esse Herodem? Ipse est enim qui et Jacobum occidit gladio, fratrem Joannis, qui postea percussus ab angelo Dei scatens vermibus exspiravit.
XII. --Orandum utique pro inimicis docuit Dominus: quid est ergo ut contra animae occisorum ulcisci petant, a Domino postulantes vindictam? Apocalypsis cum futura mala et tribulationes diffidentiae et malae vitae causas Deo vindice testaretur, etc.
XIII. --Si jam praedicante Salvatore vel Joanne Lex cessavit, quomodo Salvator ait: Non veni solvere Legem aut Prophetas, sed adimplere? Si enim cessavit, quomodo non soluta est, aut destructa, quae agendi amisit auctoritatem? Prophetarum dicta de Salvatoris adventu, impleta sunt cum venit, etc.
XIV. --Joannes ad Dominum, Tu es qui Sventurus es, an alium exspectamus (Matth. XI)? ub sua persona discipulorum suorum agit causam. Non enim Joannes dubitabat, qui dixerat: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29): sed ut discipulis suis satisfaceret, mittit illos suis verbis, ut Salvatoris ore firmaret quod ipse de illo docebat; ut post excessum suum sine dubitatione aliqua discipuli sui Christum sequerentur. XV. --Quare Lex et Prophetae usque ad Joannem, et post recte cessasse dicuntur (Matth. XI, 13)? Quia jam de quo prophetabant, advenit. Quare Lex usque ad Joannem, cum Apostolus dicat, Legi nos subditos debere esse: Quae autem, inquit, sunt, a Deo ordinata sunt (Rom. XIII, 1)? Legis quidem unum nomen est, sed tripartitam habet intelligentiam. Prima enim pars Legis de Deo est. Sic enim Lex a lectione dicta est, ut de multis quid eligas scias. Inter errores ergo positi acceperunt ut eligant verum, id est reprobato diabolo eligant Deum. Secunda autem Legis pars haec est, quae scilicet praeceptis continetur, quae sic incipit, Honora patrem et matrem. Tertia vero in neomeniis et in sabbato est, et in escis discernendis ac eligendis, et in circumcisione et in hostiis pecudum offerendis. Hanc itaque Legem dicit usque ad Joannem, non ultra servandam. Sic enim data est, ut completo tempore cessaret, nec enim fuit ab initio, sed ex causa data ad tempus est, ut adveniente Salvatore cessaret Lex. Ergo de Deo manet tam Lex praeceptorum quam natura ejus quae sine dubio est, ab ipso aboleri non potest. Per ipsum enim proficitur ad promissum praemium. Timor enim sollicitudinem parit.
XVI. --Cum Salvator baptismum Joannis de coelo dicat, cur Nicodemo, cum de baptismo loquitur, dubitanti ait: Si terrestria dixi vobis et non creditis? etc. Quod dixit, Si terrestria dixi vobis, et non creditis, non pertinet ad baptismum, etc.
XVII. --Quid est ut Salvator mulieri alienigenae, id est Chananaeae, inter initia misericordiam denegaret (Matth. XV, 22-28), cum et Centurioni alienigenae, et leproso quem ipse Jesus alienigenam dixit, beneficium impertiendae salutis non negaverit (Luc. VII, 2-10, et XVII, 12-19) ? Dignum factum Salvatoris ipsa causa designat. Absurdum enim erat, et ad injuriam promissionis Patrum proficiebat, si mulier quae Judaeorum Deum non confessa fuerat, acciperet beneficium promissum genti confitenti Deum. Inter initium ideo negatum est illi. At ubi autem cervice flexa Salvatoris verbis fidem non negavit, sed confessa est Judaeos credentes esse filios, Gentes autem canes vel servos, per quod junxit se fidei dominicae; quia servi dominum indicant, et dominus non est sine servis: unitas facta est subjecti et subjicientis. Hinc est unde meruit consequi quod precata est. Centurio autem qui beneficium a Salvatore incunctanter accepit, olim se Dei rebus infecerat. Denique dicunt majores Judaeorum ad Dominum: Dignus est ut praestes illi; diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis. Leprosum vero alienigenam dixit Dominus, non fide, sed natione. Erat enim Samaritanus, quos constat ex origine esse Babyloniorum. Et hic tamen non sine confessione consecutus est beneficium: quia dictum erat discipulis a Domino: In viam gentium ne abieritis, et in civitatem Samaritanorum ne introieritis, sed ite potius ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. X, 5, 6); hoc est, ut non prius praedicaretur Samaritanis et Gentibus quam Judaeis, quorum fuerat promissio haec. At ubi Judaei coeperunt repudiare fidem Christi, tunc et Samaritanae se obtulit Salvator, et post crucem Centurioni Cornelio: a Chananaea autem requisitus suscepit eam; quia non erat adhuc tempus, ut offerretur illis salus.
XVIII. --Quomodo probatur quod dixit Salvator, quia post tres dies et post tres noctes a mortuis resurgeret; cum utique coena pura passus, illucescente die dominico, cum adhuc tenebrae essent, resurrexit? Unde numerus dierum et noctium non convenisse videtur. Praescius Salvator omnium quae in se futura erant, haec protestatus est, etc.
XIX. --Quare Salvator, Orate, ait, ne fiat fuga vestra hieme vel sabbato (Matth. XXIV, 20): cum tempus persecutionis hujus differri non possit, dicente Apostolo, Qui revelabitur in suo tempore (II Thess. II, 6, 8); et in Actibus Apostolus inquit, Definiens tempora et terminos habitationis eorum (Act. XVII, 26)? Et cur hieme fugam vel sabbato non expedire significat? Hieme tuta fuga non est: frigora enim sunt, imbres assidui, ningit, gelat, flumina exeunt; ideoque fugientibus pergrave est. Latere enim in silvis non possunt, neque in montibus, neque in speluncis. Sabbato autem juxta Judaeos longius a civitate exire non licet, nec altum ascendere, ac per hoc fugi sabbato non potest. Quomodo haec tempora fugam tutam non faciunt, propter impedimenta supra dicta; ita et fuga nostra tuta non erit, si nos obligatos impedimentis carnalibus invenerit praedicta persecutio. Detinent enim homines quasi compedes desideria saecularia, id est facultates mundanae, ne edicta diaboli possint effugere. Ideo ergo orandum est ne tempore quo fugiendum est, hiemis et sabbati in nobis ratio inveniatur, sed ut liberos nos ab his impedimentis Dei praestet auxilium, ut non sit quod nos desiderio sui captos mancipet mundo. Quoniam ergo de novissima persecutione loquebatur Salvator, quae futura est ab Antichristo; ideo hiemem posuit, quia novissimum tempus est: et sabbatum similiter, quia postremus dies est, ut sicut his temporibus aspera et difficilis fuga est, ita significaret illo tempore tam graves foturas persecutiones et pressuras, ut vix aliquis eas possit effugere.
XX. --Salvator cum se passurum diceret, et post tertium diem resurrecturum, adjecit, Et postquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam, ibi me videbitis; et angelus mulieribus similiter (Matth. XXVI, 32, et XXVIII, 7): cum tamen inveniatur a mulieribus et a discipulis suis in Jerusalem. Verba Salvatoris retractare infidelis est: sed te video non de verbis Salvatoris dubitare, sed sensum requirere, quare cum in Jerosolymis post passionem suam visus sit, dixit se in Galilaea ab his videri. In Jerosolyma visus est, sed particulatim ad recreandos animos discipulorum: in Galilaea vero ab omnibus simul. Ergo qui in Jerusalem visuri illum erant per partes, in Galilaeam illis constituit ut simul omnibus appareret, et ad ordinandam disciplinam daret praecepta.
XXI. --Tres evangelistae sexta hora crucifixum dicunt Salvatorem, Marcus vero evangelista tertia hora dicit crucifixum. Sed quidam strenui (industria sua) tertia hora sententiam datam dicunt, ac per hoc tertia hora crucifixum. Data enim quis sententia jam mortuus habetur. Sed constat post quintam horam in sextam Pilatum sedisse pro tribunali, et sic sententiam dedisse, sicut Joannes ostendit. Obscuris vera involvere non est bonum. Nam tres evangelistas verum dixisse ipsa concordia obtestatur, etc.
XXII. --Si ideo Salvator baptizatus est ut exemplo esset, quare circumcisus caeteros prohibuit circumcidi? Circumcisio usque ad Christum indulta est. Abraham autem circumcisionem in Christo promisso accepit, etc.
XXIII. --Judaeis accusantibus discipulos eo quod facerent contra legem sabbati, spicas vellendo, Salvator exemplum protulit David, dicens: Nescitis quid fecerit D avid cum esuriret, quomodo accepit panes propositionis et manducavit, et dedit his qui secum erant, quod non licebat nisi solis sacerdotibus? Quod exemplum non excusare videtur discipulos, sed possunt tam hi quam David praevaricatores videri. Noluit Salvator de tempore impleti sabbati praejudicare Judaeos, etc.
XXIV. --Cur Salvator discipulos suos filios tonitrui appellavit (Marc. III, 17), qui plus magis videantur filii Dei dici? tonitrua enim dicuntur collisione nubium fieri. Quoniam tonitrua terrorem incutiunt, hac causa filios tonitrui discipulos appellavit, quasi ejus filii, qui timendus sit. Quamvis enim tonitrua collisione nubium fiant, voluntate tamen Dei fiunt, et sunt terribilia.
XXV. --Quid est ut secundum Marci evangelistae relationem, Christi non sit impleta voluntas: Intrans enim, inquit, in domum, voluit neminem scire, et non potuit latere? Si ergo voluit latere et non potuit, infirmata voluntas ejus est. Hoc quod per compendium propositum est, ut plus sensum posset occulere, etc.
XXVI. --In Evangelio legimus angelum dicere ad Mariam matrem Domini, quod regni ejus, id est Christi, non erit finis (Luc. I, 33). Et Daniel eadem dicit: ait enim: Tunc exsurget regnum in aeternum, quod nunquam corrumpetur (Dan. VII, 14). Contra Apostolus de Domino: Cum tradiderit, inquit, regnum Deo et Patri (I Cor. XV, 24) Quomodo regnum aeternum habebit, quod traditurus dicitur Deo et Patri? In causa Patris et Filii, id est, Dei et Christi, traditio non abolitio intelligitur. Considera enim quomodo Pater tradiderit Filio regnum, ipso haec Domino protestante: Omnia enim, inquit, mihi tradita sunt a Patre meo (Matth. XI, 27). Si Pater ergo desiit habere cum tradidit, potest et de Salvatore dici quia cum tradidit, amisit. Nam Filius postquam traditum sibi a Patre regnum dixit, Patrem adhuc praeferens ait: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Secundum hunc igitur sensum et Filius non amittit regnum cum tradit, ut haec vera sint; et angelus et Daniel non discrepare ab hoc sensu dicantur. Qui horum enim testimonium retractandum putat, perfidia plenus est. Sed nunc videamus manentes in hac fide, quid sit tradere Filium Patri regnum: hoc enim est quod inter caetera alio loco dicit Apostolus: Tunc et ipse subjectus erit ei qui subjecit ei omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Subjectio igitur haec, ipsa est traditio regni. Itaque hoc loco interpretatio videtur necessaria, ut et subjectus Patri Filius non negetur, et nihilominus aeternum regnum habere dicatur. Hoc est regnum Filii, quia in nomine Jesu omnia genua flectuntur, coelestia, terrestria, et inferna (Philipp. II, 10). Quod etiam firmat Petrus apostolus, dicens: Non est aliud nomen datum sub coelo, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12). Et ipse Dominus discipulis ait: Usquemodo nihil petistis in nomine meo; petite, et ego faciam (Joan. XVI, 24). Sic regnat Filius, cum omnia in nomine ejus salvantur, et dantur quae postulantur usque ad finem mundi. Postquam vero omnia Christum fuerint confessa, sive vi, sive voluntate, et substrata potentiae ejus cui restiterant, mysterium unius Dei cunctis manifestabitur, et omnis gratiarum actio referetur ad Patrem, ex quo sunt omnia; ut cessante praedicatione unus Deus sciatur in mysterio Trinitatis. Cum enim omnes potestates, omnes principatus et Dominationes Christo genu flexerint, tunc Filius manifestabit non se esse a quo sunt omnia, sed Filium ejus, et illum in se videri. Haec est subjectio et regni traditio. Ostendens enim Patrem esse a quo sunt omnia, subjecit se illi cum de eo se dicit esse. Tanta enim majestas et claritas in adventu Filii videtur, ut omnes potentiae et chori Angelorum hunc singularem putent Deum. Salvator autem cum se non illum esse dixerit, qui dicitur Pater, sed Filium ejus, regnans tradit regnum Patri. In hac re manifestata est et subjectio, et regni traditio; quia et cum a Patre se profitetur esse, quidquid habet, Patris confitetur esse, omnem summam referens ad eum.
XXVII. --Salvator ait, Si quis non reliquerit omnia sua, id est, domum, et agrum, et caetera, non potest meus discipulus esse: et contra evangelista, Venit, inquit, Joseph ab Arimathia, homo dives, qui et ipse discipulus erat Jesu, exspectans regnum Dei (Luc. XIV, 33, et XXIII, 50, 51). Quid est ut evangelista profiteatur eum discipulum quem Salvator negavit? Nam et Zachaeus dives erat, et Cornelius Centurio dives, et mulieres quae illis ministrabant de facultatibus suis. Hunc sensum paucis absolvit Apostolus, dicens: Qui habent, quasi non habentes sint; et qui utuntur hoc saeculo, quasi non utantur; et qui emunt, tanquam non possidentes (I Cor. VII, 30, 31). Qui ergo haec sic habet, quasi non habeat, reliquisse videtur. Quando enim non praesumit de his, neque se jactat, sed humiliter incedit, non tantum habitu, sed et mente, dispensatorem se harum et ministrum intelligens, omnia sua reliquisse videtur. Hoc enim relinqui dicitur, quod a desiderio recedit, et gratiam non habet.
XXVIII. --Si Lex et Prophetae usque ad Joannem quomodo Salvator ad sacerdotes mittit offerri munera pro emundatione? Hoc secutus est apostolus Paulus. Cum enim praedicaret jam non oportere circumcidi quemquam, etc.
XXIX. --Si Lex et Prophetae usque ad Joannem, ex quo regnum coelorum praedicatum est (Luc. XVI, 16); ipse est enim inchoator novae praedicationis; cur baptisma ejus cessavit? Baptisma Joannis coeptum non cessavit, sed additum est ei quod deerat. Joannes enim tantum baptizavit, non Spiritum sanctum credentibus dedit: sicut et ipse de Salvatore dicit, Ego baptizo vos in aqua in poenitentiam, ipse autem vos baptizabit in Spiritu sancto (Matth. III, 11). Hoc est quod dicit: Per me remissio peccatorum, non tamen datur Spiritus sanctus, ut purificati filii dicantur; hoc enim Salvatori reservatum est, utpote Domino, ut filii Dei non fierent, nisi accepto a Filio Dei Spiritu sancto. Effectus ergo baptismi Joannis, quod tacite operabatur sine interrogatione, non tamen sine Salvatoris mentione, ut firmum esset quod agebat, Trinitatis est donum: quod dignatio Salvatoris ostendit, dans formam trium, nominum, quae primordio sub unius Dei nomine vel persona unum opus et indifferens operata sunt. Interpretatio ergo accessit ad baptismum Joannis cum significatione latentis dudum mysterii: accessit et amplius donum, ut baptizati accepto Spiritu sancto sint filii Dei. Amplificatum ergo est, non evacuatum.
XXX. --In Evangelio Joannis, Lex, ait, per Moysen data est; gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est. Si ergo per Christum veritas facta est, ante non fuit. Si ante non fuit, quomodo a Deo data Lex dicitur, in qua veritas non erat? Videndum est quid sit, Lex per Moysen data est. Per Moysen autem Lex data, manifesta habet praecepta, etc.
XXXI. --Sabbatum certe Lex est vel pars Legis; quomodo ergo non evacuata Lex est, dicente evangelista, Non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum (Joan. V, 18). Solvit sane sabbatum Salvator, sed sine praejudicio dati sabbati. Dum enim sabbati jam tempus cessaret, Judaei autem sabbatum adhuc manere assererent, Salvator sabbatis operans, et infirmo lectum suum sabbatis portare praecipiens, secundum sensum Judaeorum sabbatum solvebat. Nam juxta veri fidem tale est si dicatur quod jam cessaverat, quale est si dicatur de aliquo qui expraefectus dicendus est, et injuriam passus fuerit, quia praefectura injuriam passa est. Non ergo sabbatum solutum est, sed homines qui impudenter sabbati auctoritatem vindicabant, delusi sunt, cum jam sabbato successisset nova Lex.
XXXII. --Si arbitrio proprio vivimus, cur Salvator, Nemo, inquit, venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum: et non discordans ab his Apostolus, Neque volentis, inquit, neque currentis, sed miserentis est Dei? His utique perturbari videtur arbitrium liberae voluntatis. Si enim nemo vadit, nisi tractus, non erit illius delictum, qui non vadit quia non est tractus. Et si non qui petit et currit, accipit, sed cui vult dat Deus, sine culpa erit et crimine qui vult et non obtinet; et ad illum redundat crimen qui petentem spernit. Nullo genere ex his arbitrii causa poterit turbari. Etenim dicta ad causam referas qua dicta sunt, etc.
XXXIII. --Quid est ut cum Salvator omnes prope verbo curasset, caeco tamen per lutum de sputo factum oculos reformarit (Joan. IX, 6, 7)? Hoc Salvator ad confusionem illorum fecit, qui Creatorem accusant. Quando enim non aliter vitium accidens corpori emendavit quam Conditor fecit, auctorem operis hujus commendavit. Per id enim emendavit, quo erat conditum. Omne enim quod fit, si lapsum per id quod fuerat factum reformetur, rectum factum probabitur. Si enim Salvator per hoc se Deum testatur, quia damna et vitia corporis emendavit, quanto magis Deus est qui ipsius corporis inventor est?
XXXIV. --Quid est quod Salvator ait, Ego sum janua; qui ante me fuerunt, fures sunt et latrones (Joan. X, 7, 8)? Quod dictum videtur Prophetas pulsare. Quia nemo vadit ad Deum Patrem, nisi per fidem Christi, idcirco se januam dicit Salvator regni coelorum. Si ergo januae verbis utitur, quid opus erat ut de anterioribus diceret, Quotquot ante me fuerunt; cum nulla quaestio de praeteritis verteretur; sed utique quasi praesens janua de praesentibus quaereretur? De Judaeis enim dicit Salvator, qui non per fidem, sed per justitiam Legis in regnum Dei se intrare putabant. Ante Salvatorem enim venientes, id est ante illum stantes, obtrectabant ei contradicentes, ut etiam alios a fide ejus averterent. Unde fures et latrones appellati sunt. Nam eo tempore haec dicta sunt, quo Pharisaei disceptabant cum illo qui erat ex caeco illuminatus, cui Salvator oculos reddidit quos natura negaverat, quem volebant a fide Salvatoris avertere, dicentes non per hunc posse, quia sabbatum violat, sed per justitiam Legis intrari in regnum Dei. Tunc Salvator: Ego sum, inquit, janua; per me si quis introibit, pascua inveniet: si quis autem aliunde intrare voluerit, ille fur est et latro. Quomodo hoc ad personam pertinet Prophetarum? Numquid Prophetae contra Christi doctrinam per justitiam Legis sine fide Deum promereri posse dicebant, qui Christum in carne venturum scierunt? Hoc ergo de praesentibus dixit, ut quicumque ante ipsum fuerunt, astantes vel sedentes, fures intelligantur et latrones. Sevocantes enim illum qui fuerat caecus, volebant eum a fide Salvatoris avertere, dicentes: Da honorem Deo; nos scimus quia hic homo peccator est. Quos ille arguit, dicens: A saeculo nunquam fuit auditum quod aperuerit quis oculos caeci nati: nisi hic esset a Deo, non poterat facere quidquam (Id. IX, 24, 32, 33). De hoc ergo, quia perseveravit in fide; et de illis qui dixerunt, Haec verba non sunt daemonium habentis; numquid potest daemonium caecorum oculos aperire? dixit Salvator, Sed non audierunt eos oves (Id. X, 8, 9, 21): illos utique quos fures et latrones appellavit. Nam quomodo non audierunt Prophetas oves, cum constet Scripturis omnes bonos obedisse Prophetis, et malos pseudoprophetis?
XXXV. --Quid est ut admirabilem et incognitam virtutem facturus, Lazarum scilicet a mortuis resuscitaturus, fleret, aut locum ubi positus erat quasi ignarus quaereret (Joan. XI, 34, 35)? Salvator Deus et homo est, ac per hoc duas vices egit semper: ut quia hominis affectus habet, ploret; sed quia et Deus erat, hunc quem flevit resuscitavit. A minimis ergo semper ad majora venitur, ut quia homo cernebatur, hoc reprobaret esse quod videbatur; Deum autem se operibus asserebat.
XXXVI. --Cum Salvator dicat, Ego pro eis rogo, quos mihi dedisti; non pro mundo rogo (Joan. XVII, 9); Joannes apostolus contra, Habemus, inquit, advocatum apud Patrem, deprecatorem pro peccatis nostris, et non solum pro nostris, sed pro universo mundo (I Joan. II, 1, 2): hoc contrarium videtur. Quamvis non longe discrepet sensus, tamen aliud est quod dicit Salvator, et aliud quod affirmat apostolus Joannes. Nam Salvator rogat pro discipulis, ut a mali infestatione tuti praestentur: denique sic dicit: Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. Apostolus autem Joannes aliud genus precationis inducit: ait namque: Habemus advocatum, qui postulat pro peccatis nostris, et totius mundi. Pro Christianis ergo duplici genere postulatur; quia et pro peccatis illorum oratur, et ut tuti a diaboli infestatione praestentur. Pro his autem qui non credunt, haec sola deprecatio est, ut cum pro peccatis suis et perfidia plecti mererentur, bonitas et patientia exspectet illos, si forte velint corrigi. Non enim postulatur ut ignoscantur illis peccata diffidentibus, sed ut dilationem accipiant longam, ut si se emendaverint, dimittantur illis delicta. Hoc ergo postulat pro illis Salvator, quod diximus.
XXXVII. --Quid est ut Salvator dicat Mariae volenti se tangere causa gaudii, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem (Joan. XX, 1-17); cum legatur a caeteris mulieribus et tactus et adoratus? Indignantis verba sunt dicentis, Noli me tangere. Quamvis enim desideraret Salvatorem, aliis tamen resurrectionem ejus credentibus, haec ad monumentum stabat plorans, quam jam gaudere oportuerat. Audierat enim a Joanne et Petro apostolis resurrexisse Dominum. Sic enim habes: Et vidit linteamina et sudarium in unum locum, et credidit: nondum enim sciebat Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Sed Maria quia non illum videbat resurrexisse, non credebat. Nimius enim amor dubitare illam faciebat. Denique quos diligimus, si incommodum patiantur, non eos evadere credimus: quos autem odimus, si jam prope mortem sint, incredulum nobis est. Mariae ergo, quoniam obstupuerat et moerorem patiebatur per amorem, quam oportuerat sequi discipulorum fidem, primum se ostendit Dominus, ut desineret a moerore, non tamen sine indignatione. Hinc audit, Noli me tangere: hoc est, Carnalem sensum quaeris; abstine te, et spiritualia sequere quae non videntur. Nondum enim, inquit, ascendi ad Patrem. Tale est hoc, quale illud beati Joannis Baptistae mittentis discipulos suos ad Jesum, et dicentis: Ite, dicite, Joannes Baptista misit nos ad te, dicens, Tu es qui venturus es, an alium exspectamus (Luc. VII, 19, 20)? Sub sua persona, discipulorum suorum agit causam. Nec enim Joannes dubitabat, qui dixerat, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29): sed ut discipulis suis satisfaceret, mittit illos suis verbis, ut Salvatoris ore firmaret quod ipse de illo docebat, ut post excessum suum sine dubitatione aliqua discipuli sui Christum sequerentur. Ita et Salvator in se Mariam arguit, dicens, Nondum ascendi ad Patrem: id est, Adhuc cor tuum humi pressum est, quae si non vides, non credis. Si enim ad Deum cor elevasset, resurrexisse Dominum cum discipulis credidisset.
XXXVIII. --Quomodo intelligitur, quod dicente Maria ad angelum, Et unde hoc sciam, quia virum non cognovi? respondit Gabriel angelus, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi? Ambigenti Mariae de conceptu, possibilitatem angelus praedicat dicens, etc.
XXXIX. --Qua ratione Magi Chaldaei per stellam apparentem Christum regem Judaeorum natum intellexerunt; cum stella indice temporalis rex designetur? Hi Magi Chaldaei non malevolentia astrorum cursum, sed rerum curiositate speculabantur, etc.
XL. --Quid sibi vult ut Isaias propheta de Christo dicat, Qui peccatum non fecit; contra autem Apostolus, Qui peccatum, inquit, nesciebat, peccatum pro nobis fecit? Quantum ad propositum pertinet, non solum verba discrepant, sed et personae diversae sunt, etc.
XLI. --Certe qui filius Dei non est, diaboli est: semper ergo filius est, sed aliquando Dei, aliquando diaboli. Quid ergo nascimur, requirendum est utrum filii Dei, an diaboli, an aliud tertium, si possit admitti. Dominus cum filii Israel saepe delinquerent educti de Aegypto, iratus, nullum illorum terram promissionis intrare permisit, etc
XLII. --Quaerendum an Spiritum sanctum habuerint Apostoli tempore illo quo fuerunt cum Domino, etc. In his omnibus quae proposita sunt, non una est causa. Breviter enim singularum causarum significatae sunt formae, etc.
XLIII. --Qua ratione responderi possit Arianae impietati simpliciter ex Lege. Si rationi fides accommodetur, ipsa nominum ratio Patris et Filii ostendet unitatem, etc.
XLIV. --Cum Salvatorem natum profiteamur, quid est ut Apostolus factum eum dicat ex semine David (Rom. I, 3); cum aliud sit fieri, aliud nasci? Quanquam hoc loco possit factura nativitatis intelligi: factura enim a generatione distat quidem; sed in aliis causis non ubi carnis et corporis vertitur ratio: Apostolus tamen non sine causa taliter verbis locutus est; quia et in alio loco, Factum, inquit, ex muliere (Galat. IV, 4). Aliquid ergo significavit hoc dicto. Quoniam enim non humano semine concreta caro Domini est in utero Virginis, et corpus effecta, sed effectu et virtute sancti Spiritus; ideo sic locutus est Apostolus. Aliud est enim semine admixto sanguinem coagulare, et generare, et aliud non permixtione, sed virtute procreare. Ideo factum potius dixit quam genitum.
XLV. --Si ex semine David Christus Dei factus est Filius secundum carnem, hoc est natus jam Filius Dei est in utroque, quia sanctificatus natus est: quomodo ergo postquam baptizatus est, dictum ei a Deo est, Tu es Filius meus, ego hodie genui te? Christus Filius Dei secundum spiritum ex aeterno est, juxta carnem autem Dei Filius ex semine Davi est ex nativitate, etc.
XLVI. --Apostolus Legem datam a Moyse, et sanctam, et justam, et bonam, et spiritualem appellat (Rom. VII, 12, 14). Alibi dicit, Lex enim iram operatur; et, Ubi non est Lex, nec praevaricatio (Id. IV, 15). Sine enim his esse, securitas est. Ipse dicta conferens, satis tibi debueras facere. Nam sic solent dubii facere quaestiones, ut unius dicta, quae fas non est reprehendere, pugnantia et inimica quaerantur. Si enim Apostolus Legem sanctam, et justam, et bonam, et spiritualem vocat, vir omni laude praecipuus, et undique veritate munitus; sufficeret hoc ad fidem, et de hoc quod videtur in verbis contrarium, sine obstinatione et invidentia quaerendum erat. Propositio enim haec impunitatem peccandi vult. Nam Apostolus utique cum legem fidei pro temporis merito et gratia praeferret apud Romanos, qui sub fide Christi in Legem fuerant inducti. In legem dico, non eam quae naturalis est: nam utique in legem erant Romani, quam de Athenis decemviri missi, et post alii duo attulerunt, quae in duabus tabulis scripta est, quae in Capitolio obrutae sunt; sed eam quae factorum appellatur, ut circumciderentur, sabbatum observarent et neomenias, discernerent escas, circa mundanda vasa essent solliciti, et caetera quae continentur in Lege hujusmodi. Hanc ergo Legem dicit iram operari: propterea enim irato Deo addita sunt haec, ut oneri essent perfidiae Judaeorum. De tantis enim necesse est ut aliquid praetereat. Unde apostolus Petrus: Quid, inquit, imponitis jugum super cervicem fratrum, quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare (Act. XV, 10)? Denique dicit Deus per Jeremiam prophetam: Dedi illis praecepta non bona (Ezech. XX, 25). Post enim offensiones multas et tentationes in Deum et contumelias factas Moysi et detractiones de Deo, haec data sunt, quae observarent, ut premeretur dura cervix eorum, et quocumque se converterent, Legem haberent, ut nullum eis esset refrigerium. Ut ergo ab hac illos Lege tolleret Apostolus, Ubi, ait, non est Lex, nec praevaricatio: ut securi per compendium possint Deo servire spiritualiter. Quia, inquit, legem Judaeorum servantes, necesse est ut praevaricetis. Tanta enim sunt praecepta, quae impleri impossibile est. Nam quomodo de ista lege diceret, quae naturalis est? Nam Moyses ideo scripsit, ut auctoritatem illius firmaret, non quia ante non erat, cum legamus vindicatum esse ante Moysen; sed ut exponeret Romanis non debere vivere jam sub Lege, quos sub Lege agere expediebat. Nec aliter enim possent servare justitiam. Denique dicit ad eos: Vis non timere potestatem? Bonum fac; et, Qui contemnunt, ipsi sibi damnationem acquirunt (Rom. XIII, 3, 2). Spiritualem ergo hanc legem dicit, quam et sanctam, et justam, et bonam ostendit. Haec est quam naturalem diximus, quae prohibet peccare: dux est enim bonae vitae. Huic addita Lex fidei perfectum hominem facit. Nam quia communi nomine nuncupatur lex haec quam naturalem dixi, et illa quae factorum lex dicitur, contra Legem loqui videtur Apostolus. Sed ne hanc exinanire videretur, sine qua vita haec gubernari non potest, dicit, Scimus quia Lex spiritualis est: ut illam quam exinanit, lex sabbati, et circumcisionis, et escarum, et neomeniarum sciretur. Illa enim idcirco spiritualis dicitur, quia omnia punit peccata.
XLVII. --Qua ratione sapientia carnis inimica est Deo; vel quae est ipsa sapientia quae legi Dei non est subjecta (Rom. VIII, 7)? Non discrepat sensu quaestio haec a superiore. Nam carnem dicendo, quid significet declaratum est; unde quae sit ejus sapientia, facile possit dignosci. Diximus ergo elementa omnia carnem appellari, id est visibilium substantias: quorum ratio talis est, ut nihil aestiment posse fieri sine commixtione spirituali et simplici, potentiae rationem horrentes ac fatuam judicantes. Hi enim qui de spiritualibus diffidentes, carnalia sequuntur, nihil aliud sapiunt ac putant verum, quam ratio continet elementorum: ut neque virginem peperisse, neque carnis credant resurrectionem; quia hoc ratio carnis, id est elementorum, non recipit. Omnia enim quae gignuntur in tempore, permixtione operante generantur: et emortua et resoluta corpora non posse rursus reddi ad vitam, quia unumquodque elementum permixtione discreta revertitur in propriam naturam. His modis inflati, negant futurum vel factum quod credimus: ac per hoc asseveratio illorum inimica est Deo, dum stultum et inane putat quod fecit et facturum se promisit Deus.
XLVIII. --Apostolus dicit de principibus et potestatibus hujus saeculi, quod si cognovissent, nunquam Dominum majestatis crucifixissent: e contra Marcus evangelista de daemonibus ait, Sciebant enim ipsum esse. Si daemones sciebant, quomodo potestates ignorabant? Quibusdam videtur principes et potestates hujus saeculi Judaeorum majores et principes dixisse, etc.
XLIX. --Quem spiritum Apostolus salvandum asserit, cum dicit, Tradidi hujusmodi hominem satanae in interitum carnis, etc. (I Cor. V, 5)? Interitus carnis est, cum quis voluptatibus et desideriis carnalibus deditus, gehennam sibi procurat: interitum enim ex opere carnis acquirit. Ex his enim totus fit carnalis, quia sicut secundum legem vivens totus homo spiritualis efficitur, ut etiam caro hoc dicatur quod anima: ita si secundum desiderium mundi et voluptates libidinum vivat; totus homo fit caro, proficiens in interitum carnis; id est, ut sicut caro, propterea quod fluxa et corruptibilis et mortalis est, amissa anima deformatur carens figura, defluit in interitum; interit enim cum vigorem omnium membrorum amittit: sic et anima de tali corpore deformata est, cujus vigore despecta erat in poena cum carne, in qua se vitiis maculavit. Ut nullus profectus sit carni per animam; sed interitum habeat anima per carnem, quia non corpus gubernavit, spiritualiter, cum regina data sit carni, sed ipsa docet opera carnalia. Talem igitur hominem cum Ecclesia abjecit, spiritum habet salvum, sanctum scilicet, qui Ecclesiae curator est: quia si passi fuerint talem inter se habere qui uxorem patris polluit libidine, ut lege eum possint compellere, ne contaminet omnes, et Spiritus sanctus recedat ab Ecclesia propter pollutum; non habebit salvum spiritum Ecclesia. Quod enim amittitur, non est salvum, et in die Domini nudi ab spiritu inventi, inter filios Dei computari non poterunt. Spiritus etenim testimonium perhibet quod sumus filii Dei (Rom. VIII, 16). Haec Apostolus ad plebem loquitur, quia adhuc episcopi Ecclesiis non erant locis omnibus ordinati. Ideo plebem jubet hoc facere quod facturus esset si illic creatus fuisset episcopus, ut conspirantes in unum, ejicerent illum de coetu suo, ne consentire viderentur operibus ejus. Quia qui non arguit eum quem potest, sed recipit quasi non errantem, delinquendi illi fomitem praestat, qua causa contaminatur et ipse fugans a se Spiritum sanctum. Ad Thessalonicenses namque simili modo inter caetera dicit: Integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri servetur (I Thess. V, 23). Ipse idem sensus est: hoc est enim salvum esse, quod integrum. Nam dicit rex ad Danielem, Salvane sunt signa Daniel? et ille respondit, Salva, rex (Dan. XIV, 16); id est, integra: ut nobis sit integer spiritus, cum non nos deserit. Quos enim spiritus deserit, jam non erunt integri in causa regenerationis; quia non habent eum, per quem filii Dei vocabantur. Nec hoc est contrarium, si Spiritum sanctum dicamus, nobis peccantibus nos deserere, et integrum non esse. Ideo enim integer non est, dum nos deserit qui dux et rector noster erat; quia si caput nostrum est, et nos membra ejus. Cum autem adversum aliquid facimus, non ille nos, sed nos illum videmur deserere: et tunc ille videtur integer non esse, cum nos amittit. Hoc enim verum ac manifestum est, quia non ille se a nobis avertit, sed nos ab illo cum peccamus. Et ad Colossenses inter caetera ait: Ex quo omne corpus subministratum et productum crescit in incrementum Domini (Coloss. II, 19). Quod juxta sonum verborum si accipiamus, non convenit: nec enim Deus aliquid dehabet, ut crementum faciat per nos. Sed nos dum revertimur ad auctorem vitae nostrae, et confitemur illum, acquirens nos ad salutem, crementum facit in nobis divinitas: ideo in eis qui ab eo recedunt, detrimentum est. Hoc est ergo integrum non esse, quod est et detrimentum facere.
L. --Cum multa peccata in corpus admitti videantur: omnis enim qui sibi ex quacumque parte corporis vim intulerit, in corpus utique suum peccat; est enim qui se abscidit, est qui laqueo vitam finivit, est qui ferrum in se injecit: quare Apostolus, Omne, inquit, peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18). Imperitum putas fuisse Apostolum, aut vim dicti explanari desideras? Nam Apostolus corpus dicens, non singularem hominem significavit, sed simul comprehendit et feminam; quia portio viri est mulier. Nam omnia supra dicta facinora, quae violenter in se unusquisque admittit, non totum maculant corpus; singularis enim peccat, ac per hoc solus fit reus. In fornicatione autem totum polluitur corpus; quia consensus contaminationis et virum tenet et feminam: ideo grave delictum esse fornicationem. Pessime enim peccatur, cum quis facinori suo socium quaerit ad perditionem. Si enim ut bene vivens etiam pro eo praemium accipiet, quem lucrum fecit; et malus non tantum in se, sed et in illo fit reus, quem participem voluit habere damnationis: quanto magis qui fornicatur, quem constat uno delicto seipsum bis quodammodo contaminare? Si enim in carnem, quae ex se est peccat, bis utique seipsum adulterat. Si quis autem quaestionem hanc transfigurare se putat, ut aut ad Ecclesiam, aut ad corpus Christi dictum hoc aptet, non stabit. Improprie enim dicetur, et Novatiano erit similis, qui ut causam furoris sui astruat, pronuntiat eum qui fornicatur, non in corpus suum peccare, sed in Christi, quia Christiani membra et corpus Christi sunt; ut fornicatio hoc sit quod sacrilegium; ut talis in Christum dicatur peccare, sicut qui negat Christum. Quod quidem infirmum est et fragile: quia ex quavis parte haeret in laqueum, et non evadit. Si enim qui fornicatur, in corpus Christi peccat, caetera peccata non erunt in Christum admissa: ut si christianus fratrem occidat, aut sacrificet idolis, vel aliud genus peccati admittat; quia omne peccatum extra corpus est, excepta fornicatione. Si autem omne peccatum non est extra corpus, sed quodcumque fuerit, in Christum admittitur; qui furatur, aut qui perjurat, et qui mentitur, aut qui percutit fratrem, aut aliud tale admittit, in Christum vel in Spiritum sanctum dicitur peccare, quod valde absurdum est: et tamen Apostolus Ecclesiae membra corpus Christi appellat, ita ut nos invicem simus membra. Quomodo ergo qui fornicatur, in suum corpus peccat, et non magis in Christi? quia secundum Ecclesiae mysterium non nostrum corpus dicimur, sed Christi; et hoc longe a causa est, quia qui fornicatur, ideo in corpus suum peccat, quoniam totus Adam contaminatur.
LI. --Cur Apostolus omnibus omnia se factum dixit (I Cor. IX, 22): quod factum adulatoris videtur et hypocritae? Adulator ille est qui ideo dat consensum, ne offendat eum quem optat habere propitium. Qui enim propter scandalum aliquid facit, quod non quidem periculosum, sed superfluum sit, saluti studet illius quem scandalum pati non vult. Cum Paulus apostolus circumcidit Timotheum propter Judaeos, et purificatus intravit in templum, talem se utique praestitit, ne illi qui aemuli erant traditionis paternae scandalum passi aut occiderent illum, aut religionem nostram sibi inimicam putarent. Minus ergo admittere voluit, ut plus possit lucrari. Graviter enim potuerat peccare, si non ut Judaeum se fecisset in templum ire ad orandum: subjecit ergo se, ut illis prodesset. His autem qui sub Lege erant, id est, Samaritanis, hac ratione, consensit, qua constat illos, libros Moysi recte confiteri esse a Deo, et circumcisionem et sabbata a Deo data. Ex his autem ostendebat illis Christum quem sperabant, hunc esse quem praedicabat. Sic enim habes dicente Samaritide ad Dominum, Scio quia Messias venit: cum ergo venerit, ille annuntiabit nobis omnia (Joan. IV, 25). Juxta ergo hunc sensum persequebatur verba librorum Moysi, qui dixit, Quia Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris (Deut. XVIII, 15). His autem qui sine Lege erant, ex hac parte assensit, quia mundum dicunt factum a Deo, et hominum genus. Ait enim: Sicut quidam ex vobis dixerunt, Hujus etenim genus sumus (Act. XVII, 28). Sic ergo factus est omnibus omnia, ut saluti eorum proficeret.
LII. --Quid est quod dicit Apostolus, Tentatio vos non apprehendat nisi humana; quasi optet hanc fieri? Et quae est haec humana tentatio? Nam per hanc ostendit esse et divinam tentationem. Discernendae ergo sunt et quae sint ostendit. Omnis quaestio ut dilucidari possit, ad originem revocanda est. Apostolus autem cum de Judaeorum perfidia quereretur, etc.
LIII. --Quid est quod dicit Apostolus, Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3)? Ergo Photinus, qui negat Christum Deum, potest Dominum nostrum Jesum Christum in Spiritu sancto fateri? et Marcion et Manichaeus, qui negant Christum in carne venisse, hi in Spiritu sancto possunt dicere Dominum Jesum Christum; vel meretrices et spurci: cum Spiritus sanctus non habitet in corpore subdito peccatis, et in malevolam animam non intret sapientia (Sap. I, 4)? Veritas non ex persona probatur, vel improbatur: quidquid enim bene et verum dicitur, sine dubio in Spiritu sancto dicitur. Non ergo si quis in aliis reus est, et in hoc illi praescribi debet, quod verum loquitur. Nec illi tamen praescribitur, sed Christo Domino contradicitur. Qui enim negat istum verum dicere, Christo injuriam facit. Si autem verum dicitur, negeturque quod verum est in Spiritu sancto dici, quod et Christus admittit (nemo enim bonorum vera de se dicentem arguit: nec enim ex revelatione ediscitur, quod per traditionem discitur); nemo verum dicens poterit improbari.
LIV. --Apostolus dicit Christum pro omnibus mortuum esse: sic enim ait, Ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est (II Cor. V, 14, 15). Ipse vero Dominus ait, Venit Filius hominis dare animam suam redemptionem pro multis (Matth. XX, 28). Hoc modo contrarium. Verba quidem diversa sunt, sed unus est sensus; quomodo iterum verba eadem diversum habent sensum, utputa, Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23); et, Lex, ait, non est ex fide (Galat. III, 12), nec tamen peccatum est. Hos ergo quos multos dixit Salvator, ipsos Apostolus omnes significavit. Multi enim sunt, quia maxima pars ex omni populo et gente creditura est Salvatori. Istos Apostolus credentes omnes nuncupavit. Sic enim inter caetera ait, Pro omnibus mortuus est; his utique qui crediderunt et credituri sunt. Est etiam et pro ipsis mortuus, qui credere nolunt: sed dum illi beneficium non recipiunt, nolunt pro se mortuum esse Christum; ac per hoc non videtur mortuus pro his, quibus nihil profuit, sed magis obfuit. Pro his autem rite mortuus dicitur, quibus acquisita victoria est, qui intelligentes mysterium, Deo gratias referunt, per Christum Dominum nostrum.
LV. --Cur apostolus Paulus Petrum coapostolum suum reprehendit, quod timens eos qui erant ex circumcisione, subtrahebat se a Gentilibus (Galat. II, 11, 14), cum et ipse timens eos qui erant ex circumcisione, accipiens circumcidit Timotheum, quod fieri prohibebat (Act. XVI, 3)? et ipse ergo reprehendendus est? Incredibile est tantum apostolum in eo alterum reprehendisse, in quo se sciret succubuisse. Hoc a tam magno viro factum, non est fas credere; quia iis competit qui carnaliter vivunt. Caret itaque apostoli Pauli factum reprehensione. Cum enim praedicaret non circumcidi, volens autem Timotheum secum assumere, qui cum esset natus matre Judaea, patre autem Graeco, et hoc Judaeis esset scandalum, ut ex Judaea natum incircumcisum assumeret; tunc subjectioni se submisit ad horam, et accipiens circumcidit eum. Rem ergo superfluam fecit, permittente eo qui passus est. Quia enim erat ex matre Judaea, eruditus ab infantia in synagoga litteris sacris, id est voluminibus Hebraeorum, permisit circumcidi se, ut Judaeis scandalum tolleret, quia zelum habebant generis sui. Denique cum Titus, inquit, esset Graecus, non est compulsus circumcidi (Galat. II, 3). Timotheum autem, quia de matre Judaea erat, sicut dixi, non sunt passi Judaei assumi inter doctores incircumcisum. Ad hoc illum assumpsit Apostolus, ut eum episcopum ordinaret, sicut fecit. Eruditus enim propheticis Litteris, ad asserendum Christum idoneus magister inventus est. Apostolus enim Petrus non esset reprehensus, si se more Judaeorum a Gentilibus segregasset, ne illis scandalo esset. Sed hoc reprehensum est in apostolo Petro, quod cum ante Graecis credentibus gentiliter viveret, advenientibus ab Jacobo Judaeis, timore subjectus ex Gentilibus credentibus judaizare debere docebat. Hinc audit, Si tu, cum sis Judaeus, gentiliter vivis, quomodo cogis Gentes judaizare? Dubitari enim fecerat de evangelica disciplina: quod crimen est, dum quae aedificaverat, destruebat. Ideo simulationem hanc vocat apostolus Paulus, quem constat si circumcidisset Timotheum, ut non taceret rem se superfluam propter illorum scandalum facere, et ideo se cedere, propter quod matrem haberet Judaeam: nec enim Judaei insisterent, nisi inventa occasione matris Judaeae, quia hoc minime possent improbare Gentilibus, nec habere facile de his scandalum, qui non essent de genere Israel. Non ergo simulatione hoc fecit, sed violentia. Supra dicta enim causa simulationem habuit non minimam. Nam multi reprehensi sunt in hac causa, ita ut aliqui Judaeorum et Barnabas consentirent huic simulationi.
LVI. --Apostolus ait, Nos natura Judaei. De Judaeis ergo Judaeos nasci ostendit. Denique in eremo qui nati sunt, non circumcisi Judaei erant. Non ergo circumcisio Judaeum facit, sed nativitas sub Dei creatoris devotione progenita. Si ergo de Judaeis Judaei nascuntur, et de Paganis Pagani nascuntur; etiam de Christianis Christiani nascuntur. Non omne quod nascitur, hoc est quod unde nascitur. Nam et aurum de terra nascitur, etc.
LVII. --Quid opus erat ut Galatas arguens Apostolus hoc interponeret. Galatis enim post Evangelium ad Legem confugientibus inter caetera ait, Mediator autem unius non est, Deus autem unus est (Galat. III, 20): quasi Galatae unum Deum negarent. Quippe cum hac ratione inducti in Lege, ut unum Deum et singularem crederent: Christum autem ministrum tantum ex praedestinatione venisse ad dispensandum donum gratiae Dei. Manifestum est sic inductos Galatas in Legem fuisse ut et Christum profiterentur, sed non sicut dignum est, sed more Photini; ut quia unum Deum Lex praedicat, contra Legem sit si Christus Deus dicatur. Hoc commentum Judaeorum est, qui magnalibus virtutum victi crediderunt post crucem Christi, ita ut profitentes Christum, Legem tamen servarent, quasi non esset omnis spes in Christo ponenda. Hi sunt quos Apostolus falsos fratres appellat (Id. II, 4, et II Cor. XI, 26). Isti ergo post Apostolorum traditionem, Galatarum sensum corruperant, ita ut Judaeos eos facerent sub nomine Salvatoris. Hinc Apostolus Christum dicit venisse arbitrum circumcisionis et praeputii, sicut dicit ad Ephesios: In uno novo homine faciens pacem (Ephes. II, 15). Si ergo arbiter venit Christus, arbiter autem sic facit pacem inter duos, ut novam regulam ponat, auferens ambobus professiones, reconciliat eos, ut ejus sententiam secuti, amittant discordiam pristinam. Judaeo enim circumcisionem vindicante, et Gentili praeputium, discordia fit. Cum vero hoc ambobus aufertur, fit pax. Si igitur sic se haec habent, quomodo vos, inquit, Galatae Judaei facti, Christi arbitrium corrumpitis? Ideo dixit illis: Evacuati estis a Christo. Jus enim reconciliationis quod inter eos constituerat spernentes, ad pristinum Judaeorum sensum conversi sunt, accusantes tam se quam reconciliatorem. Omne enim quod displicet, accusatur. Et quoniam haec res Galatas ad Legem converti coegerat, ut unum Deum sine mysterio faterentur, quasi Legi esset inimicum, si Christus Deus diceretur; dicit, Arbiter, hoc est, mediator, unius non est, sed duorum utique: vos autem conversi ad Legem, arbitrum recusastis, Deus tamen unus est. Quo dicto non sic se Christum Deum praedicare testatur, ut alterum Deum faceret, aut duos profiteretur, sed unum esse Deum, sicut et in Lege dictum est. Quia Christus cum de Deo Deus praedicatur, non ad alterum proficit Deum: quia quod de Deo est, non se permittit alterum Deum dici. Sive enim Deus, sive quod de Deo est, unus est Deus. Nihil enim utique distat inter Deum, et quod de Deo est. Est enim alter. Ipse enim alter, propter personam, qua Filius nuncupatur: ipse vero idem, propter unitatem substantiae. Ne reprehensibile videatur quia personam dixi, solent enim hoc quidam abnuere; sed Apostolum sequamur qui ait: Nam quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi (II Cor. II, 10).
LVIII. --Si per Christum salus, et vera et perfecta cognitio, cur non ante venit, ut anteriores nostri qui in ignorantia fuerunt addiscerent veritatem? Denique post adventum Christi multi salvi facti sunt magis quam prius: unde si ante venisset, multo plures salvati fuissent. Si ergo ita est, reprehensibile videtur. Si ei cui necessitas imminet, ante subveniatur, erit quidem gratus, non valde tamen poterit scire quid sibi praestitum est, etc.
LIX. --Paganos sub elementis esse nulli dubium est. Quid ergo Apostolus dixit, Eramus et nos sub elementis hujus mundi servientes. Si itaque et Judaei sub elementis erant, quid differunt a Paganis? Pagani non sub elementis serviunt, sed ipsis elementis. Colunt enim astra, etc.
LX. --Quando Apostolus Galatis dicit, quos sic reprehendit et arguit per totam Epistolam, Estote sicut et ego, quia ego sicut vos (Galat. IV, 12): si ergo talem se praestitit quales illi erant, superfluum fuit dicere, Estote sicut et ego. An forte in quibusdam imitator illorum esse coeperat, et in aliquibus vult illos sui similes existere? Quid illorum poterat imitari Apostolus? aut quid illi deerat magistro gentium? Sed hortatur illos ut imitatores ejus sint: et quoniam non est impossibile, sic reprobat, cum dicit, Quia hoc sum quod vos: homines enim estis, sicut et ego; ideo facite quod facio ego. Potest et ad illud referri, ut quoniam omnibus se omnia factum dicit per assensum in quibus a vero non discrepabant, maxime Gentiles (I Cor. IX, 22). Nec enim fuit aliquid eorum, quid jam fieri minime oportebat, prius autem recte factum erat, ut circumcisio, sabbatorum observatio, neomeniarum, escarum. Sed si quid gentium probavit, non cessare jam debere ostendit. Mundum enim dicunt a Deo et hominibus fabricatum: hoc semper stat. Si ergo in his consentiens illis factus est sicut et illi, hortatur illos ut simili modo et hi fiant sicut et ille est, consentientes doctrinae ejus.
LXI. --Quomodo liberi sumus arbitrii ac voluntatis, cum dicat Apostolus, Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus vero adversus carnem, ut non quae vultis, ea faciatis (Galat. V, 17)? Et si caro adversus spiritum concupiscit, mala est. Spiritus enim bona suggerit. Carnem non substantiam carnis hoc loco intelligas, sed actus malos et perfidiam significata in carne. Per id enim quod omnis error ex visibilibus et mundanis, caro autem cognata eorum est; ex elementis enim constat; omnem errorem carnem appellat: non solum adulteria, fornicationes et luxuriam, opera dicit carnis, sed et idololatriam, et maleficia, et blasphemias, et talia. Numquid caro ad blasphemiam cogit aut idololatriam? Nonne haec animae vitia sunt, dum consentit errori? Recte autem agentibus dicit quod non sint in carne, sed in spiritu. Et utique ad hoc in corpore sunt. Qui ergo bene ambulat, nec diffidit de spe fidelium, in carne positus, non esse dicitur in carne: male autem vivens et blasphemus, in carne dicitur esse, et caro; quia quomodo bene agentes spirituales sunt cum ipsa carne, sic male viventes carnales sunt cum ipsa anima. Hoc enim nuncupatur quod dicit. Hic itaque error, quem carnem appellat, concupiscit adversus spiritum, id est suggerit mala contra eumdem spiritum, qui est lex Dei. Ad duas enim leges inducit, Dei et diaboli. Unde spiritum dicit, propterea quod lex Dei spiritualis est, contra carnem, hoc est contra vitia repugnare, ut hominem conservet Deo: lex autem diaboli, qui est error, contradicit per oblectamenta luxuriae, et mundana dulcedine. His ergo repugnantibus medius homo est, qui cum consentit spiritui, non vult caro: cum autem manum dat carni, spernit spiritum, id est legem Dei contemnit. Consentientem ergo carni, spiritus revocat ne faciat quod vult: assentientem autem spiritui, caro sollicitat ne faciat quod putat utile. Sed spiritus recte et providenter contradicit et revocat, ut eripiat hominem a consiliis satanae. Caro autem quae est lex adversa, idcirco sollicitat, et spiritui legis resistit, ut per fallaciam decipiat. Ideo ergo haec Apostolus publicat, ut ostendat arbitrio humano cui rei voluntatem suam committat, non ut arbitrium libertatis exinaniat, sed docet arbitrium cui rei se conjungat. Si autem non est voluntatis arbitrium, neque lex diaboli quae est caro, neque lex Dei quae est spiritus, invicem sibi adversando hominem consiliis sollicitarent. Qui enim sollicitat, suadet: qui autem suadet, non vim infert, sed circumvenit: qui circumvenitur, fallaciis quibusdam voluntas illi mutatur. Si autem non esset liberum arbitrium, nolens homo traheretur ad ea quae non vult.
LXII. --Si in Christo omnes thesauri sapientiae et scientiae sunt absconditi (Coloss. II, 3), quomodo idem Salvator de die et hora futuri judicii dicit se nescire (Marc. XIII, 32)? Si autem sciat, et dicit se nescire, videtur mentiri. Dictum hoc duplicem continet sensum. In Christo enim omnes thesauros sapientiae et scientiae sic dicit absconditos, ut qui habet Christum, pro omni sapientia et scientia illi cedat: ut scire Christum totum sit scire, et omnem sapientiam comprehendisse, sicut dicitur ad Colossenses, Nemo vos circumveniat per philosophiam et inanem seductionem, secundum elementa hujus mundi, et non secundum Christum: quia in Christo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter: Hoc est, nihil indigere ad salutem, eum qui credit in Christum, sed illi hoc abundare; quia plenitudo divinitatis in fide ejus est. Et iterum in eadem Epistola inter caetera ait: Nemo vos seducat in humiliationem cordis, et in superstitione Angelorum, quae videt extollens se, frustra inflatus mente carnis suae, et non tenens caput ex quo omne corpus subministratum et productum crescit in incrementum Dei (Coloss. II, 8, 9, 18, 19). Si itaque credentes in Christum, caput totius principatus et potestatis venerantur, nullius indigent, sed totum quod ad salutem opus est habent; nihil illis oberit inferiora quae ad salutem nihil conferunt nescire, quando id quod necessarium est norunt. Hujusmodi ergo totum scire, dicendi sunt, qui hoc sciunt, quod illis proficiat ad salutem. Est etiam illud, quia in Salvatore omnes thesauri sapientiae et scientiae sunt absconditi. Omnia enim sacramenta Paterna ipsi sunt cognita; et omnem creaturam ipse metitur; et nec Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22); et nemo scit quae sunt in Deo, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11), qui est et Christi. Quomodo ergo et diem et horam futuri judicii nescire dicendus est, cujus Spiritus quae in Deo sunt, novit, de quo dixit quia de ejus accepit (Joan. XVI, 14, 15)? Si ergo qui de ejus accepit novit quae futura sunt, quomodo non sciet Christus qui misit Spiritum sanctum? Et potest fieri ut judex nesciat diem futuri judicii? quippe cum omnia signa dederit quando speretur. Forte etiam hos dicatur vere nescire, quibus dicit: Amen dico vobis, quod nescio vos (Matth. XXV, 12). Nec virgines stultas et improvidas dicetur scire, quia dixit etiam, ipsis dicentibus, Domine, Domine, aperi nobis, Amen dico vobis, quod nescio vos. Causa ergo est ut dicat se nescire quod scit. Denique sic ait: Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit (Id. XXIV, 42). Ut ergo sollicitos nos et vigilantes faceret, interrogatus nescire se dixit diem et horam futuri judicii; sed ut nobis prodesset, negavit se scire quod scit. Ignorantibus ergo nobis quid prosit nobis, scire omnino volumus quod si scierimus, oberit nobis: Christus autem provisor salutis nostrae, ne audiremus quod contra nos esset, dixit se nescire. Numquid si alicui in dolore posito gladium poscenti se ut perimat, qui habet respondeat se non habere, mendacii arguendus erit negans, quod si non neget, sciat contrarium?
LXIII. --Quid est ut cum Apostoli omnes curas sibi oblatas sanassent, propriis tamen infirmis medelam non dederint? Nam utique Epaphroditus usque ad mortem non aegrotasset (Philipp. II, 27), si intercessio Apostoli fuisset audita. Quis enim dubitet orasse hoc saepe Apostolum, et non impetrasse? Si enim auditus fuisset, statim infirmitas fuisset adempta? Signa et virtutes idcirco ab Apostolis factae sunt, ut infidelitas cogeretur ad fidem, ut videntes facta quae hominibus impossibilia sunt, Dei ex hoc esse praedicationem agnoscerent, et rationem esse in fide, virtute probarent: ut quoniam verbis semper contradicitur, testis virtus posita est, cui cum verba cedunt, rationem esse in fide significat, quae verbis exprimi non potest. Inter fideles igitur non jam signa et prodigia sunt necessaria, sed spes firma. Postquam enim discitur vera esse quae promissa sunt, ad hoc se armat animus, ut spretis praesentibus, futuris dignus existat, meritum sibi collocans per laborem; hoc Salomone testante, qui ait, Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1). Quoniam tentationibus proficit homo, haec data sunt monita. Unde Apostolus: Per tribulationes, inquit, oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV, 21). Hae tribulationum tentationes diversis modis accidunt, ut perseverans animus in accepta fide possit coronari. Non solum enim in fide tentatur homo, sed et in aegritudine, et in damno, et in persecutione, et in morte charorum: ut si in his passionibus ad auxilium daemoniorum non fuerit abductus, sine sanguinis pretio mercetur martyrium. Non ergo ad dispendium Epaphroditi non impetravit Apostolus quod petiit, sed ad profectum: quia et in sua causa, cum postulasset, audivit, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9).
LXIV. Petrus apostolus dicit, Christus mortuus est pro vobis (I Petr. II, 21). Paulus vero apostolus asserit quia et pro se mortuus est, Factus, inquit, obediens usque ad mortem; propter quod donavit illi Deus nomen quod est super omne nomen (Philipp. II, 8 et 9). Quod si ita est, imperfectus videbitur fuisse qui per opera sua fecit augmentum. Filium Dei perfectum natum esse de Deo, nemo fidelium ambigit. Omnia enim divinitatis paternae accepit nascendo de Deo Patre. Tunc ergo accepit nomen, quod est super omne nomen, id est ut hoc dicatur quod Pater, Deus. Nam nihil apud eum futurum dicitur: omnia enim ante se habet. Ideo ad haec omnia creanda et restauranda natus est. Nam utique ordo et ratio hoc habet, ut paterno nomini omne genu flectatur. Hoc Pater donavit Filio propter ea quae erat acturus; donavit autem quando genuit. Sic enim illum genuit, ut in eodem honore esset, quo ipse Pater est.
LXV. --Quid est quod dictum est Joanni, sicut in Apocalypsi scriptum legitur, Vade, et accipe librum, et devora illum; et amaricabit ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tanquam mel? Quid est hic liber: vel quomodo amarum facit ventrem, cum sit dulcis? Frequenter, qui compendium quaerit, solet errare. Quid est ut non omnia ad causam dicta proponas, etc.
QUAESTIONUM EX UTROQUE MIXTIM PARS SECUNDA.
QUAESTIO PRIMA.--Quid sit ad imaginem et similitudinem Dei fecisse hominem: et an mulier imago Dei sit.
Hoc est ad imaginem Dei factum esse hominem, quia unus unum fecit, etc.
II. --Evangelium testatur quia nemo vidit Deum (Joan. I, 18, VI, 46, et I Tim. VI, 16): contra Jacob et Moyses et Isaias asserunt Deum se vidisse (Gen. XXXII, 30, et Isai. VI, 1). Sed dicit quis, Patrem nemo vidit. Quid ad rem? Si Filius visus est, visus et Pater est: quippe cum Pater et Filius uterque sit unus Deus, et in substantia, et in imagine, quia duorum una imago est, et sicut ipse dicit, Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Quomodo ergo nemo vidit Patrem Deum, cum Filius dicat videri Patrem cum ipse videtur? Quia neque alter Deus. Si ergo alter non est, ipse idem quia unus est, visus est Deus. Quantum ad Evangelistam pertinet, de Patre Deo hoc dixit, quia nemo vidit Deum, nisi Filius unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Credamus Filio; ipse enarravit enim quia nemo, nisi ipse, vidit Deum. Hoc autem ideo dixit, ut doceret se semper apparuisse Patriarchis et Prophetis. Non ergo hoc ad unum Deum pertinet, sed ad personam Patris, de quo non potest dici aliter quam Deus Pater. Filius autem sic se visum dicit, ut invisibilis sit tamen in eo ipso cum videri putatur. Visus enim hic intellectus est; quia non utique oculis visus est, sed mente intellectus: et hoc fuit vidisse, intellexisse, in eo quod apparuit ibi inesse Deum. Cum autem dicit Salvator, Qui me videt, videt et Patrem; non utique ad oculorum visum hoc retulit, sed mentis, et ut nihil inter Patrem et Filium diversum esse putaretur. Neuter ergo eorum visus est juxta substantiam. Circum apparentia autem solus Filius visus est mente, non carnalibus oculis; quia invisibilis est sicut Pater.
III. --Vetus Lex Deum jurasse allegat: sic enim dicit, Per memetipsum juravi, dicit Dominus (Gen. XXII, 16). Salvator autem jurare prohibuit (Matth. V, 34): quomodo non destruxit vetera? Antequam notitia Dei esset in terris, non aliter oportuit provocare homines ad spem inauditam, quam jurejurando promissio illis fieret, ab eo utique quem non, ut dignum erat, sciebant. At ubi autem coepit sciri, non utique jurare oportuit, quem mentiri fas non esset arbitrari. Ideo ergo Dominus nec servos jam jurare praecepit, sed tales se instituere, ut sermonibus illorum fides habeatur. Sacramentum enim jurisjurandi aut perfidia exegit, aut fallacia inconstantis; ut quia fallere homines solent, timore forte Dei revereantur: aut certe satis erit, et qui fallitur, quia ex hoc offensam acquirit.
IV. --Quid est quod in cruce positus Salvator ait, Pater, ignosce illis; non enim sciunt quid faciunt? Si nesciunt, quid est quod ignoscitur, maxime cum dicat Abimelech ad Deum, Numquid ignorantes perdes? Non omnis ignorans immunis a poena est. Hic enim qui potuit discere, et non dedit operam, etc.
V. --Si in Lege nemo justificatur apud Deum, quare scriptum est, Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro Legis, ut faciat ea (Deut. XXVII, 26)? si ex fide justificantur homines, et non per Legem (Galat. II, 16), utquid maledictus est qui non implevit Legem, cum non proficiat ad justitiam? Lex data per Moysen justitiam habebat quidem, sed terrenam; ut servantes Legem justi essent ad praesens, ut non rei fierent. Justus est enim ex Lege, qui nulli nocet. Unde Apostolus, Lex, inquit, non ex fide; sed qui fecerit ea, vivet in eis (Id. III, 12): hoc est, faciens Legem non morietur, sed vivit ad praesens; justitia autem quae ex fide est, justificat homines apud Deum, ut remunerentur in futuro saeculo. Addiderunt enim temporali justitiae justitiam fidei. Justum est enim nosse ex quo et per quem sumus, ut Patris et Filii et Spiritus sancti vera confessio ad coelestia regna nos perducat. Nam et veteres qui non solum Legis praecepta servaverunt, sed et Deum dilexerunt, spem habentes in promissione, justificati sunt apud Deum. Solam enim Legem dicit non justificare homines apud Deum, sicut nec sola fides exceptis bonis operibus commendat apud Deum, sed servata justitia terrena et divina, perfectos facit. Hinc dicit Dominus: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non introibitis in regnum coelorum (Matth. V, 20).
VI. --Quid est ut David dicat, Confundantur et erubescant qui dicunt mihi, Euge, euge (Psal. LXIX, 4): Dominus autem, Euge, inquit, serve bone et fidelis, (Matth. XXV, 21, 23) etc. Quod David pro malo accepit, hoc Salvator bonis meritis dignum ostendit? Non valde istud discrepat a superiore quaestione. Unum enim verbum diversas habet significationes, sicut supra memoravi (In secunda parte Quaest. ex Novo Test., quaest. 54). Obtrectatores enim David, cum exitiis ejus faverent, gratulabantur malis ejus. Dum enim ille pressuras et angustias pateretur a Saül et filio suo Absalon, illi recte et bene fieri dicebant. Tale est si aliquis dicat, de eo qui injurias patitur, Bene illi hoc est, gaudere in malis: hoc est dicere, Recte illi fit, sic enim meretur. Simili modo et Salvator laetus in bonis operibus, meritum hominis pronuntiat dicens: Euge, serve bone et fidelis. Exsultat enim, quia servus digniorem se fecit, dicens, Bene; hoc est, Recte egisti, uti majus meritum collocares. Unum igitur verbum duabus contrariis causis aptatur. Nam solemus de aliquo dicere, Adjudicatus est. Sed quomodo dicatur, causa aut subsequens aut praecedens declarat. Aliquando enim ad bonum dicitur, aliquando ad malum: sicut et concupiscentia aliquando ad bonum, aliquando ad malum aptatur.
VII. --Quid est quod in Psalmo, Homines, inquit, et jumenta salvos facies (Psal. XXXV, 7): et ad Jonam prophetam, Non parcam, ait, civitati in qua habitant centum triginta millia hominum, et pecora multa (Jonae IV, 11): contra autem Apostolus, Numquid, ait, de bobus cura est Deo (I Cor. IX, 9)? Quantum ad verba pertinet, videtur contrarium; si causa autem hominis et pecorum inspiciatur, manifestabitur esse non dispar. Omnium curam gerit Deus, quasi omnium opifex; sed non servat pecora propter ipsa, sed propter homines servat pecora, non homines propter pecora. Itaque qui hominum curam gerit, custodit pecora, ut non illi cura sit de bobus, sed de hominibus. Quae enim spes in pecoribus?
VIII. --In Tobia, Opera, inquit, Dei revelare et confiteri, honorificum est (Tob. XII, 7). Salvator autem opus Dei faciens, Nulli, ait, dixeris (Marc. VIII, 26). Non Salvator opus Dei celari debere dixit: nam alio loco, Vade, inquit, et narra quanta tibi fecerit Deus (Id. V, 19). Sed illorum testimonium refutavit aliquando, et jactantiam pressit; ne videretur, quod prudentibus absurdum est, ipse sibi, ut seductor, testimonium perhibere.
IX. --De aeternitate Filii. Quoniam sunt quidam, qui nondum adhuc discussa erroris caligine, nec purgata vel detersa veternosae vitae carie, terreno sensu existimantes, dubitant vel de Dei Filio, vel duos unum esse (perfida enim et contumax natio Judaeorum, quibus fons Legis et sacramentorum thesauri patuerunt, non ambigit, sed nefariis pernegat vocibus), breviter quantum tractus contractior patitur edisseram. Spes enim ignorantibus si velint discere, integra dimittitur; poena dissimulantibus perpetua destinatur. Deus omnipotens, cum magnitudine ac bonitate praestantior sit, magnum aliquod et maxime bonum edere ex se atque exhibere debuerat: sed si quid edidisset quod contra modum excellentiae suae foret, aut non potuisse amplius, quod in omnipotentem non cadit; aut noluisse, quod in benignissimum, videretur. Certe in summo Deo grande non fuerat fecisse quod infra se positum vim plenae summitatis non esset habiturum. Super se ergo nihil erat; nihil est enim quod Deum vincat: infra se parum fuerat; quia minus maximo non congruebat. Simillimum itaque suum Filium creans, edidit ex se quasi alterum se: ac sic illud summum et maximum bonum, quod nobis ex Deo suppetit, per ejus ad nos propaginem redundavit. Quin et haec simul intelligenda ratio est, Deum qui hunc mundum condidit, ei qui inter caetera pulchritudinis ordinationisque miracula, creandi quoque naturam sufficiendis sui cujuslibet generis fetibus tribuit, ipsum prius utique habuisse quod dederit. Nullus enim dat quod ipse non habeat. Qui habuit ergo Filium totis sibi similitudinis partibus congruentem, hoc est, unus uni cum, probus probum, bonus benignum, beatus beatum, maximus maximum, sempiternus aeternum, habuit utique ante mundum creatae sobolis principatum, de quo rebus oriundis impertiebatur exemplum, ut gignentium germina suis respondere seminibus cogerentur. Nec sane aliter sinebat ordo legitimus, quam ut pater rerum futurus, ante esse debuerit pater proprius, hoc est proprii sui fetus. Sed quod editum filium diximus, non sic est accipiendum tanquam nostri similem habeat ortum, natusque ita sit, ut mortales nasci videmus, cum prorumpente fetu existant quae ante non fuerant. Illa enim aliunde insitis concepta seminibus, elementorum subjectorum coetu in generis sui speciem coalescunt: haec autem divinitus nullo auxilio admixtionis externae ex se id quod in se ac secum semper habuit, eduxit et protulit. Ut enim si lucem nasci ex sole dicamus, quod ab eo procedat et profluat; non utique sic dicimus, quasi aliquando sine luce sol aut esse possit, aut fuerit, ut eam tempore aliquo a se posteriorem generaverit, sed ut quod secum semper obtinuit, eam de se scilicet genitam sine coepti aliqua distinctione a principio, qua semper fulgeat, semper ex se velut munere reparante collustret: sic Dei Filius ab aeterno omnino Patri cohaerens, hanc quoque ejus similitudinem tenuit, ut nec ortum habeat, nec occasum. Et ut Deus sine origine sempiternus, ita et Filius sempiternus: et ut Deus unus est, simplex, idemque, sic cum Patre permixtus, ut nominibus et affectibus distincti quidem, sed idem sint, in ambobus unus, et uterque in uno inseparabili majestate continuus. Deus itaque Filium non ex materiis discordantibus tractum, sed ex simplici ac singulari naturae suae stirpe ac seminario editum, semper in se habitum, nec a se ulla unquam separatione dimissum, ita secum continet et amplectitur, ut nihil in ambobus de illa unitate mutetur.
X. --Quid est quod Apostolus dicit Galatis, Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vocavit vos in gratiam, in aliud Evangelium, quod non est aliud (Galat. I, 6, 7)? Si aliud certe est, ipsum non est: si ipsum non est, quomodo non aliud est? Ideo aliud dicit Evangelium, ad quod vocati fuerant, quia non hoc est quod postea sequi coeperant Galatae. Ab Evangelio enim Christi abducti, in Judaismum fuerant attracti sub nomine Christi, quasi hoc esset sequendum; et aliud quam quod Apostolus praedicabat, affirmabant. Unde sublegitur, Sicut vobis suadent. Pseudo enim apostoli, cum circumvenirent Gentiles credentes, hoc dicebant a Salvatore traditum, quod ipsi docebant, sicut continetur in Actibus Apostolorum, Quia nisi circumcidamini more Moysi, non poteritis salvi esse (Act. XV, 1). Hinc Apostolus dolore eversionis illorum commotus, scribit ad eos, dicens: Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vocavit vos in gratiam, in aliud Evangelium, quod non est aliud. Miratur ergo, quia post rem levem et minus gravem, asperitati studerent et oneri: hoc est, ut post fidei simplicitatem circumcidi se, pro elementis permitterent, neomenias colerent et sabbatum, elementis subjecti ac provocati erant, id est, gratiae non Legis factorum. Et ne pseudoapostolis occasionem dedisse videretur, dicentibus aliud esse quod acceperant Galatae quam veritatis habet traditio, statim subjecit, Quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi. Aliud ergo erat, ad quod ab Apostolo vocati erant Evangelium, quam quod sequi coeperant impulsu pseudoapostolorum: non tamen aliud erat quam Christus tradiderat, ut vel per id in errorem se inductos cognoscerent, et solam fidem sequerentur, profitentes Christum Deum, et hunc sufficere ad salutem tribuendam, per quem fuerant remissionem peccatorum adepti, non per Legem: quia sine Lege gratia Dei donat delicta.
XI. --Non esse contristandum de mortuis Paulus apostolus signat (I Thess. IV, 12). Nam desperantium est contristari; et ipse, Infirmus, inquit de Epaphrodito, fuit prope mortem, sed Deus misertus est illi: non solum autem illi, sed et mihi, ne tristitiam super tristitiam haberem (Philipp. II, 27). Quomodo contristandum vetat, cum ipse contristandum se, si mortuus fuisset, declarat? Aliter se de morte Epaphroditi, si provenisset, contristandum significavit, et aliter prohibet contristandum. Nam hic propter solatium adjutorii ejus, quo utebatur in Evangelio, si mortuus fuisset, contristandum se dixit. Nos autem sic contristari prohibet, ne obitos quasi exstinctos et perditos lugeamus, desperantes de resurrectione. Aliud est igitur solatium requirere quasi absentis, et aliud dolere interitum jam non futuri. Hic cessat consolatio, illic excluditur desperatio.
XII. --Quid est quia occisis filiis Liae, qui sunt ex tribu Juda, Rachel filios suos plangere dicatur? Rachel filii, quantum ad historiam pertinet, olim pro malefico suo opere Sodomitarum, et spurcitia quam in concubinam hominis levitae operati sunt, exstincti fuerunt et erasi sunt a reliquis tribubus, etc.