EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quaecumque
1603
editio: incognita
fons: [1]

[0] Clemens Papa VIII ad perpetuam rei memoriam.

[1] Quaecumque a Romanis pontificibus praedecessoribus nostris ad communem totius Catholicae Ecclesiae utilitatem diuturno studio et longa deliberatione pie sapienterque sancita et decreta sunt, debent a nobis non solum omni ope ab iniquorum hominum impugnatione defendi, sed etiam, quantum in Domino licet, auctoritate apostolica confirmari.

[2] Cum igitur felicis recordationis Gregorius Papa XIII praedecessor noster calendarium Romanum atque annum ecclesiasticum qui ob minuta quaedam neglecta progressu temporis ita a uero deflexerat ut, nisi idem Gregorius opportune prouidisset, sacrum Paschae diem plerumque extra legitimum tempus a sacris conciliis et patribus constitutum in posterum exhibuisset celebrandum, tanta cura et felicitate in pristinum statum restituerit ut praedictum calendarium nulli umquam mutationi amplius expositum esse uideatur; quia tamen nonnulli improbi homines eo audaciae proruperunt ut hoc magni laboris opus tantorum uirorum industria et studio confectum oppugnare et calumniis lacessere, idque illi obiicere praesumpserint quod non semper motibus cœlestibus ad unguem respondeat, quasi uero eiusmodi calendarii forma excogitari possit, quae una et eadem cum omnium qui subsequuntur annorum decursu semper conueniat et nullo umquam tempore a motibus cœlestibus uel minime discrepet; ac praecipue quidam Franciscus Vieta in tantam impudentiam peruenerit ut calendarium quoddam a se compositum plenum erroribus et Gregoriano plane contrarium, Gregorianum tamen inscribere et edere ausus sit, eique praedicti Gregorii praedecessoris literas emendationis et restitutionis calendarii praeposuerit ut proposita palam ueri specie falsae suae doctrinae uenenum instillaret.

[3] Nos attendentes huiusmodi calendarium a praedicto Gregorio praedecessore nostro summa diligentia et sedulitate, adhibitis in hoc opus uiris harum rerum peritissimis, esse restitutum, illudque perfectum perpetuumque iure optimo inscribi potuisse quod semper suis praecipuis partibus integrum persistat, nec mirandum esse quod cyclus nostrarum epactarum in dies calendarii distributus interdum in nouiluniis ac lunis XIIII Paschalibus non omnino cum motibus cœlorum consentiat, cum hoc in omni cyclo necessario eueniat satisque sit quod error hic, qui uitari nequit, multo rarior deprehendatur in nouo hoc calendario quam in ullo alio; propterea ad maiorem illius declarationem et ad omnem eius impugnandi occasionem caeterasque difficultates tollendas, dilecto filio Christophoro Clauio Bambergensi Societatis Iesu religioso, uiro hac in re uersatissimo et qui insignem in eiusdem calendarii emendatione operam sub eodem Gregorio nauauit, mandauimus ut explicationes in praedictum calendarium ederet, tum ad confirmandas eiusdem calendarii ac Gregorii rationes, tum ad omnium aduersariorum commenta infringenda, qui tandem post multas lucubrationes hunc librum diu desideratum nobis obtulit, eumque Romani calendarii a Gregorio XIII pontifice maximo restituti explicationem iussu nostro editam nuncupauit, in quo aduersariorum errores perspicue confutantur doceturque hoc calendarium futurum perpetuum, ita ut nulli umquam ne minimae quidem mutationi, quod ad dispositionem epactarum attinet, obnoxium sit, quamquam post plurima elapsa secula alia solaris anni et lunaris aequatio fortassis instituenda sit.

[4] Quare nos, ne de caetero contra dictum calendarium aliquid obiici aut confingi possit, opportune prouidere uolentes, dicti calendarii explicationem a praedicto Christophoro Clauio editam per praesentes approbamus, caetera uero calendaria a quibusuis iam confecta huic aliqua ratione contraria, quae mendosissima Ecclesiae obtruduntur, praesertim illud quod dictus Franciscus Vieta propria auctoritate edidit et a Gregoriano praeter alia discernitur quod in illo ad primam diem Ianuarii epacta XXX, siue hoc signo {*} notata sicut in calendario habetur, non adscripta sit ut in Gregoriano, annusque cum epacta XXIX ab octauo die Martii incipiat, quae res inaudita est et patribus Nicaeni concilii prorsus contraria, necnon quaecumquae alia forsan in posterum edenda in uniuerso Christiano orbe perpetuo abrogamus, eorumque usum ubique interdicimus ac prohibemus.

[5] Sicque ab omnibus censeri et ita per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari et diffiniri debere irritum et inane, quicquid secus super his a quoquam quauis auctoritate scienter uel ignoranter contigerit attentari, decernimus. Praecipientes in uirtute Sanctae Obedientiae uniuersis uenerabilibus fratribus patriarchis, primatibus, archiepiscopis, episcopis et alii locorum ordinariis eorumque uicariis in spiritualibus generalibus, ut praesentes nostras literas in eorum quisque ecclesiis, ciuitatibus et diœcesibus publicari et obseruari curent et faciant, non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac statutis et consuetudinibus, etiam iuramento, confirmatione apostolica, uel quauis firmitate alia roboratis, priuilegiis quoque indultis et literis apostolicis in contrarium praemissorum hactenus quomodolibet concessis, confirmatis et approbatis, caeterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem ut praesentium transumptis, etiam impressis, manu notarii publici subscriptis et sigillo alicuius personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides habeatur quae praesentibus ipsis haberetur si essent exhibitae uel ostensae.

[6] Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XVII Martii MDCIII pontificatus nostri anno duodecimo.