Quae coniunctim

This is the stable version, checked on 1 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quae coniunctim
1892

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1893-94 p. 654

LITTERAE SSMI. D. N. LEONIS XIII

AD ORDINARIOS AMERICAE SEPTENTRIONALIS
QUOAD CONVENTIONEM ARCHIEP. S. PAULI

SUPER DUAS SCHOLAS CATHOLICAS*


Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam benedictionem.— Quae coniunctim a vobis perscriptae sunt litterae ex aede Archiepiscopali Neo-Eboracensi, quo coivistis consecrationi Brooklyniensis Episcopi adfuturi, duplici Nos voluptate affecerunt. Patebat enim ex iis animus vester cum de religiosa puerorum institutione sollicitus, tum effundendi cupidus dubitationes et anxietates suas in gremium Nostrum, semper ad eas benigne excipiendas paratum. Ne quid itaque vestris haereret mentibus quod anxias illas et incertas efficeret, datis vicissim litteris vos adire decrevimus: hasce autem non modo nuncias esse volumus paternae erga vos caritatis Nostrae, sed etiam testes sollicitudinis, quam gerimus de fidelibus amplissimam incolentibus regionem foederatorum civitatum Americae Septentrionalis, quae propter incrementa, quibus se istic explicat catholica religio, et praesens Nobis gaudium affert, et rerum laetiorum in posterum expectationem. Plane haec sollicitudo Nos curae expertes esse non sivit inter controversias et disputationes nuper istic ortas et animis incalescentibus aetas propter conventionem initam inter Ven. Fratrem Archiepiscopum S. Pauli et civiles Magistratus circa duas e pluribus scholis paroecialibus, quas ille considerat multo cum studio in credita sibi dioecesi. In huius miserae con certationis aestu mirum non est si falsa nonnunquam nunciarentur pro veris et quae suspiciose cogitata fuerant vulgi rumore percrebrescerent. Haec equidem graviter molesteque tulimus; nisi enim tempestive eo cura Nostra conversa fuisset, verendum erat ne intercideret vel magna ex parte deficeret perfecta animorum consensio studiorumque communium in unum conspiratio, quam sedulo retineant oportet sacrorum Antistites et Nos fovere adnitimur quavis ratione et ope. Propterea memores officii Nostri quod postulat, ut in disceptatione causarum quarum notio et indicatio ad Nostrum pertinent ministerium, cuncta sedate expendamus et procul omni partium studio, animum ita comparatum causae cognoscendae applicuimus, quam praelaudatis Archiepiscopus Nobis definiendam attulit profitens se prompte et omnino parituram sententiae Nostrae, quaecumque demum ea foret, quae sane protestatio in ipsius laudem cedit et a Nobis non poterat vehementer non probari. Quum porro naviter dederimus operam ut plenissime Nobis factorum veritas fieret explorata, recteque aestimaretur rationum pondus quae utrinque afferebantur, constituto peculiari coetu Patrum Cardinalium ex iis delecto quibus sacrum Consilium constat christiano nomini propagando, qui sese huic studio addixit diligentia singulari, propositam quaestionem eo responso dirimendam censuimus quod dilectus filius Noster Cardinalis eidem sacro Consilio praefectus iussu Nostro patefieri curavit ecclesiarum Praesulibus quae in civitatibus foederatis sunt Americae Septentrionalis. Quo pressius autem illud urgeamus quod animos vestros angebat, vosque ad scribendum permovit, certiores vos fieri volumus, neminem in hoc iudicio suspicionem Nobis iniecisse timendum fore ne infesta aliqua vexatio catholicis impenderet si ea quae gesta fuerant ab Archiepiscopo S. Pauli circa scholas in oppido sitas Faribault et Stillwater a Nobis essent improbata. Quum neque idem Ven. Frater nec alius quilibet huius periculi mentionem fecerit, liquet ex mendaci vulgi rumore famam esse obortam, quae vos in inanem prorsus et falsam opinionem adduxit. Nos enimvero ad huiusce causae cognitionem iudiciumque animum attulimus probe memorem studiosumque decretorum quae, praemonente hac Apostolica Sede, in Synodis Baltimorensibus super scholis paroecialibus conscita sunt. Haec quidem constanter servari volumus; quoniam vero hoc cunctis inest legibus generalibus ut, siquid singulare eveniat nec opinatum, factum tolerari queat, suadente aequitate, quod nonnihil a verbo legis recedat, facile comperimus casum hunc incidisse; proinde moderatione ac prudentia duce potiusquam legis rigore, rem de qua agebatur iudicandam esse rati sumus. Ceterum inter sacros vestrae regionis Antistites, quo huius Sanctae Sedis observantissimos novimus et experti sumus quum ad Nos accederent, quispiam numquam, nemine prorsus excepto, visus est ambigere de doctrina ab ea tradita circa scholas in quibus catholicos pueros institui oportet. Una scilicet omnium sententia est negantium scholas probari posse neutras nempe religionis expertes, sed unanimiter confessionales asserunt (prout in regionibus evenit quas acatholicis permixti fideles incolunt), scholas nimirum in quibus pueri religionem rite docentur ab iis quos huic magisterio pares Episcopi agnoverint. Praestat itaque, Venerabiles Fratres, ut una cum ceteris Dioecesium Praesulibus regionis istius connitamini consiliis studiisque paribus ne pueri catholici eos celebrent litterarios ludos in quibus religiosa eorum institutio praetermittitur apertumque imminet mores pervertendi discrimen. Quare vehementer optamus, prout vobis significatum est per sacrum Consilium christiano nomini propagando, ut in proximis Episcoporum conventibus sedulo deliberatis de rationibus ineundis quae huic fini assequendo potissime conferant Cupimus praeterea vos enixe contendere ut qui summae rei praesunt in civitatibus singulis, probe agnoscentes nihil esse ad salutem rei publicae religione praestantius, sapientium legum latione prospiciant, ut docendi ministerium, quod publicis sumptibus adeoque collatis etiam catholicorum opibus exercetur, nihil habeat quod eorum conscientiae officiat aut religionem offendat. Nobis enim persuasum est cives quoque vestros qui a Nobis dissident, pro ea qua praestant ingenii vi et prudentia, facile abiecturos suspiciones opinionesque Ecclesiae catholicae infensas ultroque agnituros eius merita quae, ethnica barbarie per evangelii lumen depulsa, novam progenuit societatem, christianarum virtutum decore omnique cultu humanitatis insignem. Hisce autem perspectis passurum esse enim istic putamus, ut catholici parentes cogantur ea condere tuerique gymnasia et scholas, quibus uti nequeant ad filios suos instituendos. Interim eo reversi unde digressi sumus fore confidimus ut perlectis litteris hisce Nostris, nil triste aut tetricum in animis vestris resideat quod iis vel levem nubeculam offundat. Certum imo Nobis est arctius in dies vos devinctum iri perfectae caritatis nexibus cum ceteris Venerabilibus Fratribus, quos vobiscum communis patriae nomen, pastoralis ministerii consortio et par in omnes benevolentia Nostra coniungit. Sit vobis cor unum et anima una, a detisque concordia viribus pergite adlaborare alacriter ad gloriam divini nominis et animarum salutem. Quo vero uberior ex laboribus vestris fructus promanet, propitiam vobis deprecamur Omnipotentis opem, eiusque in auspicium apostolicam benedictionem vobis, Venerabiles Fratres, Clero et fidelibus vigilantiae vestrae commissis peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXIII Maii anno MDCCCXCII Pontificatus Nostri decimo quinto.


LEO PP. XIII